title | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Caeser in Britain |
J.F. Dobson, M.A. |
1905 |
la |
true |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
Vocabulary omitted. Macrons updated to current Wiktionary (e.g. āc to ac). |
Britanniae pars interior ab iīs incolitur, quōs nātōs in īnsulā ipsā memoriā prōditum dīcunt, maritima pars ab iīs, quī praedae ac bellī īnferendī causā ex Belgiō trānsiērunt — quī omnēs ferē īsdem nōminibus cīvitātum appellantur, quibus ortī ex cīvitātibus eō pervēnērunt — et bellō inlātō ibi remānsērunt atque agrōs colere coepērunt. Hominum est īnfīnīta multitūdō crēberrimaque aedificia ferē Gallicīs cōnsimilia, pecoris magnus numerus. Ūtuntur aut nummō aureō aut tāleīs ferreīs ad certum pondus exāminātīs prō nummō. Nāscitur ibi plumbum album in mediterrāneīs regiōnibus, in maritimīs ferrum, sed ēius exigua est cōpia; aere ūtuntur importātō. Māteria cuiusque generis ut in Galliā est praeter fāgum atque abietem. Leporem et gallīnam et ānserem gustāre fās nōn putant; haec tamen alunt animī voluptātisque causā. Loca sunt temperātiōra quam in Galliā remissiōribus frīgoribus.
Īnsula nātūrā triquetra, cuius ūnum latus est contrā Galliam. Huius lateris alter angulus, quī est ad Cantium, quō ferē omnēs ex Galliā nāvēs adpelluntur, ad orientem sōlem, īnferior ad merīdiem spectat. Hōc latus tenet circiter mīlia passuum quīngenta. Alterum vergit ad Hispāniam atque occidentem sōlem; quā ex parte est Hībernia īnsula, dimidiō minor, ut exīstimātur, quam Britannia, sed parī spatiō trānsmissūs atque ex Galliā est in Britanniam. In hōc mediō cursū est īnsula, quae appellātur Mona; complūrēs praetereā minōrēs obiectae īnsulae exīstimantur, dē quibus īnsulīs nōn nūllī scrīpsērunt diēs continuōs trīgintā sub brūmam esse noctem. Nōs nihil dō eō percontātiōnibus reperiēbāmus, nisi certīs ex aquā mēnsūrīs breviōrēs esse quam in continentī noctēs vidēbāmus. Huius est longitūdō lateris, ut fert illōrum opīniō, septingentum mīlium. Tertium est contrā septentriōnēs, cui partī nūlla est obiecta terra; sed ēius angulus alter maximē ad Germaniam spectat. Hōc mīlium passuum octingentum in longitūdinem esse exīstimātur. Ita omnis īnsula est in circuitū vīciēs centēnum mīlium passuum.
Ex hīs omnibus longē sunt hūmānissimī quī Cantium incolunt, quae regiō est maritima omnis, neque multum ā Gallicā differunt cōnsuētūdine. Interiōrēs plērīque frūmenta nōn serunt, sed lacte et carne vīvunt pellibusque sunt vestītī. Omnēs vērō sē Britannī vitrō īnficiunt, quod caeruleum efficit colōrem, atque hōc horribiliōrēs sunt in pugnā aspectū; capillōque sunt prōmissō atque omnī parte corporis rāsā praeter caput et labrum superius.
Exiguā parte aestātis reliquā Caesar, etsī in hīs Iocīs, quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit, mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficīscī contendit, quod omnibus ferē Gallicīs bellīs hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat, et sī tempus ad bellum gerendum dēficeret, tamen magnō sibi ūsuī fore arbitrābātur, sī modo īnsulam adīsset, genus hominum perspexisset, loca, portūs, aditūs cognōvisset; quae omnia ferē Callīs erant incognita. Neque enim temere praeter mercātōrēs illō adit quisquam, neque hīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs, quae sunt contrā Galliās, nōtum est. Itaque vocātīs ad sē undique mercātōribus neque quanta esset īnsulae magnitūdō neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent neque quem ūsum bellī habērent aut quibus īnstitūtīs ūterentur neque quī essent ad maiōrem nāvium multitūdinem idōneī portūs reperīre poterat.
Ad haec cognōscenda, prius quam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātus C. Volusenum cum nāvī longā praemittit. Huic mandat ut explōrātīs omnibus rēbus ad sē quam prīmum revertātur. Ipse cum omnibus cōpiīs in Morinōs proficīscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectus. Hūc nāvēs undique ex fīnitimīs regiōnibus et quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum fēcerat classem iubet convenīre. Interim cōnsiliō ēius cognitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt, quī polliceantur obsidēs dare atque imperiō populī Rōmānī obtemperāre. Quibus audītīs līberāliter pollicitus hortātusque, ut in eā sententiā permanērent, eōs domum remittit et cum iīs ūnā Commium, quem ipse Atrebatibus superātīs rēgem ibi cōnstituerat, cuius et virtūtem et cōnsilium probābat et quem sibi fidēlem esse arbitrābātur cuiusque auctōritās in hīs regiōnibus magnī habēbātur, mittit. Huic imperat, quās possit, adeat cīvitātēs hortēturque, ut populī Rōmānī fidem sequantur, sēque celeriter eō ventūrum nūntiet. Volusēnus perspectīs regiōnibus quantum eī facultātis darī potuit, quī nāvī ēgredī ac sē barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renūntiat.
Dum in hīs locīs Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex magnā parte Morinōrum ad eum lēgātī vēnērunt, quī sē dē superiōris temporis cōnsiliō excūsārent, quod hominēs barbarī et nostrae cōnsuētūdinis imperītī bellum populō Rōmānō fēcissent, sēque ea, quae imperāsset, factūrōs pollicērentur. Hōc sibi Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volēbat neque bellī gerendī propter annī tempus facultātem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepōnendās iūdicābat, magnum iīs numerum obsidum imperat. Quibus adductīs eōs in fidem recipit. Nāvibus circiter octōgintā onerāriīs coāctīs, quod satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat, quaestōrī, lēgātīs praefectīsque distribuit. Hūc accēdēbant duodēvīgintī onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ā mīlibus passuum octō ventō tenēbantur, quō minus in eundem portum venīre possent: hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titurio Sabīno et Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum, ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant, dūcendum dedit. Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō, quod satis esse arbitrābātur, portum tenēre iussit.
Hīs cōnstitūtīs rēbus nactus idōneam ad nāvigandum tempestātem tertiā ferē vigiliā solvit equitēsque in ulteriōrem portum prōgredī et nāvēs cōnscendere et sē sequī iussit. Ā quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōrā diēī circiter quārtā cum prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspexit. Cuius Iocī haec erat nātūra atque ita montibus anguste mare continēbātur, utī ex locīs superiōribus in lītus tēlum adigī posset. Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idōneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō convenīrent, ad hōram nōnam in ancorīs exspectāvit. Interim lēgātīs tribūnīsque mīlitum convocātīs et quae ex Volusēnō cognōvisset et quae fierī vellet ostendit monuitque, ut reī mīlitāris ratiō, maximē ut maritimae rēs postulārent, ut quae celerem atque īnstabilem mōtum habērent, ad nūtum et ad tempus omnēs rēs ab iīs administrārentur. Hīs dīmissīs et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō signō et sublātīs ancorīs circiter mīlia passuum septem ab eō locō prōgressus apertō ac plānō lītore nāvēs cōnstituit.
At barbarī cōnsiliō Rōmānōrum cognitō praemissō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter magnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem ignōtīs locīs, impedītīs manibus, magnō et gravī onere armōrum pressīs simul et dē nāvibus dēsiliendum et in flūctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum Illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs audācter tēla conicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterritī: atque huius omnīnō generis pugnae imperītī nōn eādem alacritāte ac studiō, quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuerant, ūtēbantur.
Quod ubi Caesar animadvertit, nāvēs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī ac submovērī iussit; quae rēs magnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt ac paulum etiam pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cūnctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, obtestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret: ‘Dēsilīte,’ inquit, ‘commīlitōnēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.’ Hōc cum vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs nāvibus cum cōnspexissent, subsecūtī hostibus appropinquāvērunt.
Pugnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque firmiter īnsistere neque signa subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque signīs occurrerat sē aggregābat, magnopere perturbābantur; hostēs vērō nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspexerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla coniciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit, et quōs labōrantēs cōnspexerat, hīs subsidia submittēbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesar dēfuit.
Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset factūrōs sēsē pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemissum. Hunc Illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coniēcerant; tum proeliō factō remīsērunt et in petendā pāce ēius reī culpam in multitūdinem contulērunt et propter imprūdentiam ut ignōscerētur petīvērunt. Caesar questus, quod, cum ultrō in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petissent, bellum sine causā intulissent, ignōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longinquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, principēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt.
Hīs rēbus pāce cōnfirmātā post diem quārtum, quam est in Britanniam ventum, nāvēs duodēvīgintī, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum adpropinquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coorta est, ut nūlla eārum cursum tenēre posset, sed aliae eōdem, unde erant profectae, referrentur, aliae ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, magnō suō cum perīculō dēicerentur; quae tamen ancorīs iactīs cum flūctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvectae continentem petiērunt.
Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incognitum. Ita ūnō tempore et longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat, quāsque in āridum subdūxerat, aestus complēbat, et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs reliquae cum essent fūnibus, ancorīs reliquīsque armāmentīs āmissīs ad nāvigandum inūtilēs, magna, id quod necesse erat accidere, tōtius exercitūs perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae, quibus reportārī possent, et omnia dēerant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī, et quod omnibus cōnstābat hiemārī in Galliā oportēre, frūmentum in hīs locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.
Quibus rēbus cognitīs principēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē collocūtī, cum et equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs dēesse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cognōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra, quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, optimum factū esse dūxērunt rebelliōne factā frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod hīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. Itaque rūrsus coniūrātiōne factā paulātim ex castrīs discēdere et suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.
At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cognōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō, quod obsidēs dare intermīserant, fore id, quod accidit, suspicābātur. Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frūmentum ex agrīs cōtīdiē in castra cōnferēbat et quae gravissimē adflictae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comparārī iubēbat. Itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, duodecim nāvibus āmissīs reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.
Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum missā, quae appellābātur septima, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, iī, quī prō portīs castrōrum in statiōne erant, Caesarī nūntiāvērunt pulverem maiōrem, quam consuētūdo ferret, in eā parte vidērī, quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar — id quod erat — suspicātus aliquid novī ā barbarīs initum cōnsiliī, cohortēs, quae in statiōnibus erant, sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit. Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla cōnicī animadvertit. Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant; tum dispersōs dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.
Genus hōc est ex essedīs pugnae: prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla coniciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant, et cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant, ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant. Ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant, ac tantum ūsū cōtīdiānō et exercitātiōne efficiunt, utī in dēclīvī ac praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī ac flectere et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuerint.
18. Caesar rescues the legion which was cut off. While stormy weather prevcents an advance, the enemy assemble in force.
Quibus rēbus perturbātīs nostrīs novitāte pugnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque ēius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. Quō factō ad lacessendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē locō continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs quī erant in agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs, quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pugnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter magnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.
Caesar, etsī idem, quod superiōribus diēbus acciderat, fore vidēbat, ut, sī essent hostēs pulsī, celeritāte perīculum effugerent, tamen nactus equitēs circiter trīgintā, quōs Commius Atrebās, dē quō ante dictum est, sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit. Commissō proeliō diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt ac terga vertērunt. Quōs tantō spatiō secūtī, quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex iīs occīdērunt, deinde omnibus longē latēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.
20. Further proposals of peace from the natives. Caesar accepts them, and returns to Gaul without mishap.
Eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt. Hīs Caesar numerum obsidum, quem ante imperāverat duplicāvit, eōsque incontinentem addūcī iussit, quod propinquā diē aequinoctiī īnfirmīs nāvibus hiemī nāvigātiōnem subiciendam nōn exīstimābat. Ipse idōneam tempestātem nactus paulō post mediam noctem nāvēs solvit; quae omnēs incolumēs ad continentem pervēnērunt; sed ex iīs onerāriae duae eōsdem portūs quōs reliquae capere nōn potuērunt, et paulō īnfrā dēlātae sunt.
Proximō annō Labiēnō in continentī cum tribus legiōnibus et equitum mīlibus duōbus relictō, ut portūs tuērētur et reī frūmentāriae prōvidēret quaeque in Galliā gererentur cognōsceret cōnsiliumque prō tempore et prō rē caperet, ipse cum quīnque legiōnibus et parī numerō equitum, quem in continentī relinquēbat, ad sōlis occāsum nāvēs solvit. Et lēnī Āfricō prōvectus mediā circiter nocte ventō intermissō cursum nōn tenuit et longius dēlātus aestū ortā lūce sub sinistrā Britanniam relictam cōnspexit. Tum rūrsus aestūs commūtātiōnem secūtus rēmīs contendit, ut eam partem īnsulae caperet, quā optimum esse ēgressum superiōre aestāte cognōverat. Quā in rē admodum fuit mīlitum virtūs laudanda, quī vectōriīs gravibusque nāvigiīs nōn intermissō rēmigandī labōre longārum nāvium cursum adaequārunt. Accessum est ad Britanniam omnibus nāvibus merīdiānō ferē tempore, neque in eō locō hostis est vīsus; sed, ut posteā Caesar ex captīvīs cognōvit, cum magnae manūs eō convēnissent, multitūdine nāvium perterritae, quae cum annōtinīs prīvātīsque, quās suī quisque commodī causā fēcerat, amplius octingentae ūnō erant vīsae tempore, ā lītore discesserant ac sē in superiōra loca abdiderant.
22. Leating a detachment to guard the camp, Caesar makes a nightmarch and turns the enemy out of a strong position.
Caesar expositō exercitū et locō castrīs idōneō captō, ubi ex captīvīs cognōvit, quō in locō hostium cōpiae cōnsēdissent, cohortibus decem ad mare relictīs et equitibus trecentīs, quī praesidiō nāvibus essent, dē tertiā vigiliā ad hostēs contendit eō minus veritus nāvibus, quod in lītore mollī atque apertō dēligātās ad ancorās relinquēbat. Eī praesidiō nāvibusque Q. Atrium praefēcit. Ipse noctū prōgressus mīlia passuum circiter duodecim hostium cōpiās cōnspicātus est. Illī equitātū atque essedīs ad flūmen prōgressī ex locō superiōre nostrōs prohibēre et proelium committere coepērunt. Repulsī ab equitātū sē in silvās abdidērunt locum nactī ēgregiē et nātūrā et opere mūnītum, quem domesticī bellī, ut vidēbātur, causā iam ante praeparāverant: nam crēbrīs arboribus succīsīs omnēs introitūs erant praeclūsī. Ipsī ex silvīs rārī prōpugnābant nostrōsque intrā mūnītiōnēs ingredī prohibēbant. At mīlitēs legiōnis septimae testūdine factā et aggere ad mūnītiōnēs adiectō locum cēpērunt eōsque ex silvīs expulērunt paucīs vulneribus acceptīs. Sed eōs fugientēs longius Caesar prōsequī vetuit, et quod locī nātūram ignōrābat et quod magnā parte diēī cōnsūmptā mūnītiōnī castrōrum tempus relinquī volēbat.
Postrīdiē ēius diēī māne tripertītō mīlitēs equitēsque in expedītiōnem mīsit, ut eōs, quī fūgerant, persequerentur. Hīs aliquantum itineris prōgressīs, cum iam extrēmī essent in prospectū, equitēs ā Q. Atriō ad Caesarem vēnērunt, quī nūntiārent superiōre nocte maximā coortā tempestāte prope omnēs nāvēs adflictās atque in lītus ēiectās esse, quod neque ancorae fūnēsque sustinērent neque nautae gubernātōrēsque vim tempestātis patī possent; itaque ex eō concursū nāvium magnum esse incommodum acceptum.
Hīs rēbus cognitīs Caesar legiōnēs equitātumque revocārī atque in itinere resistere iubet, ipse ad nāvēs revertitur; eadem ferē, quae ex nūntiīs cognōverat, cōram perspicit, sīc ut āmissīs circiter quadrāgintā nāvibus reliquae tamen reficī posse magnō negōtiō vidērentur. Itaque ex legiōnibus fabrōs dēligit et ex continentī aliōs arcessī iubet; Labiēnō scrībit, ut quam plūrimās possit iīs legiōnibus, quae sint apud eum, nāvēs īnstituat. Ipse, etsī rēs erat multae operae ac labōris, tamen commodissimum esse statuit omnēs nāvēs subdūcī et cum castrīs ūnā mūntītiōne coniungī. In hīs rēbus circiter diēs decem cōnsūmit nē nocturnīs quidem temporibus ad labōrem mīlitum intermissīs. Subductīs nāvibus castrīsque ēgregiē mūnītīs eāsdem cōpiās, quās ante, praesidiō nāvibus relinquit, ipse eōdem, unde redierat, proficīscitur. Eō cum vēnisset, māiōrēs iam undique in eum locum cōpiae Britannōrum convēnerant summā imperiī bellīque administrandī commūnī cōnsiliō permissā Cassivellaunō, cuius fīnēs ā maritimīs cīvitātibus flūmen dīvidit, quod appellātur Tamesis, ā marī circiter mīlia passuum octōgintā. Huic superiōre tempore cum reliquīs cīvitātibus continentia bella intercesserant; sed nostrō adventū permōtī Britannī hunc tōtī bellō imperiōque praefēcerant.
Equitēs hostium essedāriīque ācriter proeliō cum equitātū nostrō in itinere cōnflīxērunt, ita tamen, ut nostrī omnibus partibus superiōrēs fuerint atque eōs in silvās collēsque compulerint; sed complūribus interfectīs cupidius īnsecūtī nōn nūllōs ex suīs āmīsērunt. At illī intermissō spatiō imprūdentibus nostrīs atque occupātīs in mūnītiōne castrōrum subitō sē ex silvīs ēiēcērunt impetūque in eōs factō, quī erant in statiōne prō castrīs collocātī, ācriter pugnāvērunt, duābusque missīs subsidiō cohortibus ā Caesare atque hīs prīmīs legiōnum duārum, cum eae perexiguō intermissō locī spatiō inter sē cōnstitissent, novō genere pugnae perterritīs nostrīs, per mediōs audācissimē perruperunt sēque inde incolumēs recēpērunt. Eō diē Q. Laberius Dūrus, tribūnus mīlitum, interficitur. Illī plūribus submissīs cohortibus repelluntur.
Tōtō hōc in genere pugnae, cum sub oculīs omnium ac prō castrīs dīmicārētur, intellēctum est nostrōs propter gravitātem armōrum, quod neque īnsequī cēdentēs possent neque ab signīs discēdere audērent, minus aptōs esse ad huius generis hostem, equitēs autem magnō cum perīculō proeliō dīmicāre, proptereā quod illī etiam cōnsultō plērumque cēderent et, cum paulum ab legiōnibus nostrōs remōvissent, ex essedīs dēsilīrent et pedibus disparī proeliō contenderent. Accēdēbat hūc, ut numquam cōnfertī, sed rārī magnīsque intervallīs proeliārentur statiōnēsque dispositās habērent atque aliōs aliī deinceps exciperent integrīque et recentēs dēfatīgātīs succēderent.
Posterō diē procul ā castrīs hostēs in collibus cōnstitērunt rārīque sē ostendere et lēnius quam prīdiē nostrōs equitēs proeliō lacessere coepērunt. Sed merīdiē, cum Caesar pābulandī causā trēs legiōnēs atque omnem equitātum cum C. Trebōniō lēgātō mīsisset, repente ex omnibus partibus ad pābulātōrēs advolāvērunt, sīc utī ab signīs legiōnibusque nōn absisterent. Nostrī ācriter in eōs impetū factō reppulērunt neque fīnem sequendī fēcērunt, quoad subsidiō cōnfīsī equitēs, cum post sē legiōnēs vidērent, praecipitēs hostēs ēgērunt magnōque eōrum numerō interfectō neque suī colligendī neque cōnsistendī aut ex essedīs dēsiliendī facultātem dedērunt. Ex hāc fugā prōtinus quae undique convēnerant auxilia discessērunt, neque post id tempus umquam summīs nōbīscum cōpiīs hostēs contendērunt.
Caesar cognitō cōnsiliō eōrum ad flūmen Tamesim in fīnēs Cassivellaunī exercitum dūxit; quod flūmen ūnō omnīnō locō pedibus, atque hōc aegreō, trānsīrī potest. Eō cum vēnisset, animadvertit ad alteram flūminis rīpam magnās esse cōpiās hostium īnstrūctās. Rīpa autem erat acūtīs sudibus praefīxīsque mūnīta, eiusdemque generis sub aquā dēfīxae sudēs flūmine tegēbantur. Hīs rēbus cognitīs ā captīvīs perfugīsque Caesar praemissō equitātū cōnfestim legiōnēs subsequī iussit. Sed eā celeritāte atque eō impetū mīlitēs iērunt, cum capite sōlō ex aquā exstārent, ut hostēs impetum legiōnum atque equitum sustinēre nōn possent rīpāsque dīmitterent ac sē fugae mandārent.
Cassivellaunus, ut suprā dēmōnstrāvimus, omnī dēpositā spē contentiōnis, dīmissīs ampliōribus cōpiīs, mīlibus circiter quattuor essedāriōrum relictīs, itinera nostra servābat paulumque ex viā excēdēbat locīsque impedītīs ac silvestribus sēsē occultābat atque iīs regiōnibus, quibus nōs iter factūrōs cognōverat, pecora atque hominēs ex agrīs in silvās compellēbat et, cum equitātus noster līberius praedandī vāstandīque causā sē in agrōs ēiēcerat, omnibus viīs sēmitīsque essedāriōs ex silvīs ēmittēbat et magnō cum perīculō nostrōrum equitum cum hīs cōnflīgēbat atque hōc metū lātius vagārī prohibēbat. Relinquēbātur, ut neque longius ab agmine legiōnum discēdī Caesar paterētur et tantum in agrīs vāstandīs incendiīsque faciendīs hostibus nocērētur, quantum labōre atque itinere legiōnāriī mīlitēs efficere poterant.
Interim Trīnovantēs, prope firmissima eārum regiōnum cīvitās, ex quā Mandubracius adulēscēns Caesaris fidem secūtus ad eum incontinentem vēnerat,— cuius pater in eā cīvitāte rēgnum obtinuerat interfectusque erat ā Cassivellaunō, ipse fugā mortem vītāverat, —lēgātōs ad Caesarem mittunt pollicenturque sēsē eī dēditūrōs atque imperāta factūrōs; petunt, ut Mandubracium ab iniūriā Cassivellaunī dēfendat atque in cīvitātem mittat quī praesit imperiumque obtineat. Hīs Caesar imperat obsidēs quadrāgintā frūmentumque exercituī Mandubraciumque ad eōs mittit. Illī imperāta celeriter fēcērunt, obsidēs ad numerum frūmentumque mīsērunt.
Trīnovantibus dēfēnsīs atque ab omnī mīlitum iniūriā prohibitīs Cēnimagnī, Segontiacī, Ancalites, Bibrocī, Cassī lēgātiōnibus missīs sēsē Caesarī dēdunt. Ab hīs cognōscit nōn longē ex eō locō oppidum Cassivellaunī abesse silvīs palūdibusque mūnītum, quō satis magnus hominum pecorisque numerus convēnerit. Oppidum autem Britannī vocant, cum silvās impedītās vallō atque fossā mūniērunt, quō incursiōnis hostium vītandae causā convenīre cōnsuerant. Eō proficīscitur cum legiōnibus: locum reperit ēgregiē nātūrā atque opere mūnītum; tamen hunc duābus ex partibus oppugnāre contendit. Hostēs paulīsper morātī mīlitum nostrōrum impetum nōn tulērunt sēsēque aliā ex parte oppidī ēiēcērunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus multique in fugā sunt comprehēnsī atque interfectī.
32. An attack on the naval base is repelled, and Cassivellaunus agrees to give hostages and pay tribute.
Dum haec in hīs locīs geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare suprā dēmōnstrāvimus, quibus regiōnibus quattuor rēgēs praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Sēgovax, nūntiōs mittit atque hīs imperat, utī coāctīs omnibus cōpiīs castra nāvālia dē imprōvīsō adoriantur atque oppugnent. Hī cum ad castra vēnissent, nostrī ēruptiōne factā multīs eōrum interfectīs, captō etiam nōbilī duce Lūgotorige, suōs incolumēs redūxērunt. Cassivellaunus hōc proeliō nūntiātō, tot dētrīmentīs acceptīs, vāstātīs fīnibus, maximē etiam permōtus dēfectiōne cīvitātum, lēgātōs per Atrebatem Commium dē dēditiōne ad Caesarem mittit. Caesar, cum cōnstituisset hiemāre in continentī propter repentīnōs Galliae mōtūs, neque multum aestātis superesset atque id facile extrahī posse intellegeret, obsidēs imperat et quid in annōs singulōs vectīgālis populō Rōmānō Britannia penderet cōnstituit; interdīcit atque imperat Cassivellaunō, nē Mandubraciō neu Trīnovantibus noceat.
Obsidibus acceptīs exercitum redūcit ad mare, nāvēs invēnit refectās. Hīs dēductīs, quod et captīvōrum magnum numerum habēbat et nōn nūllae tempestāte dēperierant nāvēs, duōbus commeātibus exercitum reportāre īnstituit. Ac sīc accidit utī ex tantō nāvium numerō tot nāvigātiōnibus neque hōc neque superiōre annō ūlla omnīnō nāvis, quae mīlitēs portāret, dēsīderārētur, at ex iīs, quae inānēs ex continentī ad eum remitterentur, priōris commeātūs expositīs mīlitibus, et quās posteā Labiēnus faciendās cūrāverat numerō sexāgintā, perpaucae locum caperent, reliquae ferē omnēs reicerentur. Quās cum aliquamdiū Caesar frūstrā exspectāsset, nē annī tempore ā nāvigātiōne exclūderētur, quod aequinoctium suberat, necessāriō angustius mīlitēs collocāvit ac, summā tranquillitāte cōnsecūtā, secundā initā cum solvisset vigiliā, prīmā lūce terram attigit omnēsque incolumēs nāvēs perdūxit.