Skip to content

Latest commit

 

History

History
2156 lines (1692 loc) · 89.2 KB

greenough_sallust.md

File metadata and controls

2156 lines (1692 loc) · 89.2 KB
title subtitle author date lang edited license original_scan notes
The Conspiracy of Catiline
J.B. Greenough
M.G. Daniell
1901
la
false

THE CONSPIRACY OF CATILINE B.C. 63

The Soul is Greater than the Body. I. Omnīs hominēs, quī sēsē student praestāre cēterīs animālibus, summā ope nītī decet, nē vītam silentiō trāns- eant velutī pecora, quae nātūra prōna atque ventrī oboe-

dientia finxit. Sed nostra omnis vīs in animō et corpore

sita est; animī imperiō, corporis servitiō magis ūtimur; alterum nōbīs cum dīs, alterum cum bēluīs commūne est. Quō mihi rēctius vidētur ingenī quam vīrium opibus glōriam quaerere; et, quoniam vīta ipsa quā fruimur brevis est, memoriam nostrī quam māxumē longam efficere. Nam dīvitiārum et formae glōria fluxa atque fragilis est, virtūs clāra aeternaque habētur.

But the Powers of Both are Necessary.

Sed diū māgnum inter mortālīs certāmen fuit, vīne cor- poris an virtūte animī rēs miīlitāris magis prōcēderet. Nam et prius quam incipiās cōnsultō, et ubi cōnsulueris, mātūrē factō opus est. Ita utrumque per sē indīgēns alterum alterius auxiliō eget.

II. Igitur initiō rēgēs — nam in terrīs nōmen imperī id prīmum fuit — dīvorsī pars ingenium, aliī corpus exercēbant; -etiam tum vīta hominum sine cupiditāte agitābātur, sua cuique satis placēbant. Posteā vērō quam in Asiā Cȳrus, m Graeciā Lacedaemoniī et Athēniēnsēs coepēre urbīs atque nātiōnēs

I0

I5

20

25

2 The Conspiracy of Catiline

subigere, lubīdinem dominandī causam bellī habēre, māxu- mam glōriam in māxumō imperiō putāre, tam dēmum perī- culō atque negōtiīs compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. Quod sī rēgum atque imperātōrum animī virtūs in pāce ita ut in bellō valēret, aequābilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae habērent, neque aliud aliō ferrī neque mūtārī āc miscērī omnia cernerēs. Nam imperium facile eīs artibus retinētur quibus initiō partum est. Vērum ubi prō labōre dēsidia, prō continentiā et aequitāte lubīdō atque superbia invāsēre, fortūna simul cum mōribus immū- tātur. Ita imperium semper ad optumum quemque ā minus bonō trānsfertur.

Virtue is Superior to all Other Qualities.

Quae hominēs arant, nāvigant, aedificant, virtūtī omnia pārent. Sed multī mortālēs, dēditī ventrī atque somnō, indoctī incultīque vītam sīcutī peregrinantēs trānsiēre; quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī, anima onerī fuit. Eōrum ego vītam mortemque iūxtā aestumō, quoniam dē utrāque silētur. Vērum enimvērō is dēmum mihi vīvere atque fruī animā vidētur quī aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit. Sed in māgnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit.

The Value of the Arts of Expression.

III. Pulchrum est bene facere reī pūblicae, etiam bene dīcere haud absurdum est. Vel pāce vel bellō clārum fierī licet; et quī fēcēre et quī facta aliōrum scrīpsēre, multī laudantur. Āc mihi quidem, tametsī haudquāquam pār glōria sequitur scrīptōrem et auctōrem rērum, tamen in prīmīs arduum vidētur rēs gestās scrībere; prīmum quod facta dictīs exaequanda sunt, dehinc quia plērīque quae

The Conspiracy of Catiline 3

dēlicta reprehenderis malivolentiā et invidiā dicta putant, ubi dē māgnā virtūte atque glōriā bonōrum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat aequō animō accipit, suprā ea velutī ficta prō falsīs dūcit.

The Author’s Reasons for Wwriting History.

Sed ego adulēscentulus initiō sīcuti plērīque studiō ad rem pūblicam lātus sum, ibīque mihi multa advorsa fuēre. Nam prō pudōre, prō abstinentiā, prō virtūte, audācia, largitiō, avāritia vigēbant. Quae tametsī animus āspernā- bātur īnsolēns malārum artium, tamen inter tanta vitia imbēcilla aetās ambitiōne corrupta tenēbātur; āc mē, cum ab reliquōrum malīs mōribus dissentīrem, nihilō minus honō- ris cupīdo eādem quae cēterōs fāmā atque invidiā vēxābat.

IV. Igitur ubi animus ex multīs miseriīs atque periculīs requiēvit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblicā procul habendam dēcrēvī, nōn fuit cōnsilium sōcordiā atque dēsidiā bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō, servīlibus officiīs intentum aetātem agere, sed ā quō inceptō studiōque mē ambitiō mala dētinuerat, eōdem regressus, statuī rēs gestās populī Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā dīgna vidēbantur, perscrībere, eō magis quod mihi ā spē, metū, partibus reī pūblicae animus līber erat.

His Choice of a Subject.

Igitur dē Catilīnae coniūrātiōne quam vērissumē poterō Pāucīs absolvam; nam id facinus in prīmīs ego memorābile exīstumō sceleris atque perīculī novitāte. Dē cūius hominis m ōribus pauca prius explānanda sunt quam initium nārrandī fa ciam.

IO

bt

5

20

25 IO

IS

20

25

4 The Conspiracy of Catiline

Thne Character of Catiline.

V. L. Catilīna nōbilī genere nātus, fuit māgnā vī et animī et corporis, sed ingeniō malō prāvōque. Huic ab adulē- scentiā bella intestīna, caedēs, rapīnae, discordia cīvīlis grāta fuēre, ibīque iuventūtem suam exercuit. Corpus patiēns inediae, algōris, vigiliae suprā quam cuiquam crēdibile est. Animus audāx, subdolus, varius, cūius reī lubet simulātor āc dissimulātor, aliēnī adpetēns, suī profūsus, ārdēns in cupiditātibus; satis eloquentiae, sapientiae parum; vāstus animus immoderāta, incrēdibilia, nimis alta semper cupiēbat.

His Ambition and its Causes.

Hunc post dominātiōnem L. Sūllae lubīdō māxuma invā- serat reī pūblicae capiundae, neque id quibus modīs adseque- rētur, dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. Agitābātur magis magisque in diēs animus ferōx inopiā reī familiāris et cōnscientiā scelerum, quae utraque eīs artibus auxerat quās suprā memorāvī. Incitābant praetereā corruptī cīvitātīis mōrēs, quōs pessuma āc dīvorsa inter sē mala, lūxuria atque avāritia, vēxābant.

Digression on the Early History of Rome.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus civitātis tempus admonuit, suprā repetere āc paucīs īnstitūta māiō- rum domī militiaeque, quō modō rem pūblicam habuerint quantamque relīquerint, ut paulātim immūtāta ex pulcher- rumā atque optumā pessuma āc flāgitiōsissuma facta sit,

disserere. The Founding of the City.

VI. Urbem Rōmam, sīcutī ego accēpī, condidēre atque habuēre initiōTrōiānī, quī Aenēā duce profugīsēdibus incertīs

The Conspiracy of Catiline 5

vagābantur, cumque eīs Aborīginēs, genus hominum agreste, sine lēgibus, sine imperiō, Ilīberum atque solūtum. Hī post- quam in ūna moenia convenēre, disparī genere, dissimilīlinguā, aliī aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevī multitūdō dispersa atque vaga concordiā cīvitās facta erat. Sed postquam rēs eōrum, cīvibus, mōribus, agrīs aucta, satis prospera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentiā orta est. Igitur rēgēs populīque fīnitumī bellō temptāre, paucī ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī metū perculsī ā perīculīs aberant. At Rōmānī domī mīlitiaeque intentī festināre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertātem, patriam, parentīsque armīs tegere. Post, ubi perīcula virtūte prōpulerant, sociīs atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundīs benificiīs amīcitiās parābant.

Ks Early Government.

Imperium lēgitumum, nōmen imperī rēgium habēbant. Dēlēctī, quibus corpus annīs īnfīrmum, ingenium sapientiā validum erat, reī pūblicae cōnsultābant; eī vel aetāte vel cūrae similitūdine patrēs appellābantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō cōnservandae lībertātis atque augendae reī pūblicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque sē con- vortit, inmūtātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modō minumē posse putābant per licentiam īnsolēscere animum hūmānum.

VII. Sed eā tempestāte coepēre sē quisque magis extollere magisque ingenium in prōmptū habēre. Nam rēgibus bonī quam malī suspectiōrēs sunt, semperque eīs aliēna virtūs formīdulōsa est.

pst

ō

I5

20

25 6 The Conspiracy of Catiline.

Its Rapid Development and its Glory in War.

Sed cīvitās incrēdibile memorātū est adeptā lībertāte quantum brevī crēverit, tanta cupīdō glōriae incesserat. Iam prīmum iuventūs, simul āc bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum mīlitiae discēbat magisque in decōrīs

5 armīs et mīlitāribus equīs quam in scortīs atque convīviīs lubīdinem habēbant. Igitur tālibus virīs nōn labor īnsolitus, nōn locus ūllus asper aut arduus erat, nōn armātus hostis formīdulōsus; virtūs omnia domuerat. Sed glōriae māxumum certāmen inter ipsōs erat; sē quisque hostem ferīre, mūrum

10 ascendere, cōnspicī dum tāle facinus faceret, properābat; eās dīvitiās, esm bonam fāmam māgnamque nōbilitātem putābant. Laudis avidī, pecūniae līberālēs erant; glōriam ingentem dīvitiās honestās volēbant. Memorāre possem quibus in locīs māxumās hostium cōpiās populus Rōmānus 15 parvā manū fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, nī ea rēs longius nōs ab inceptō traheret.

Thne Power of Fortune in Reference to Fame.

VIII. Sed profectō fortūna in omnī rē dominātur; ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscūratque. Athēniēnsium rēs gestae, sīcutī ego aestumō, satis amplae

20 māgnificaeque fuēre, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi scrīptōrum māgna ingenia, per terrārum orbem Athēniēnsium facta prō māxumīs celebrantur. Ita eōrum quī fēcēre virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praeclāra ingenia. At

25 populō Rōmānō numquam ea cōpia fuit, quia prūdentissumus quisque māxumē negōtiōsus erat, ingenium nēmō sine cor- pore exercēbat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre, mālēbat.

The Conspiracy of Catiline 7

The Early Morals of the State.

IX. Igitur domī hlitiaeque bonī mōrēs Solebantur, con- cordia māxuma, inuma avāritia erat; iūs bonumque apud eōs nōn lēgibūs magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, dis- cordiās, īsimultātēs cum hostibus exercēbant, cīvēs cum ? cīvibus dēpirtate certābant; in supplic icīis deōrum māgnificī,

dqmsī phrcī in amīcōs ādeles erant. Busbus hīs artibus,.

aūdāciā in bellō, ubi pāx ēvēnerat adquitate, sēque remque pūblicam cūrābant. Quārum rērum ego māxuma documenta haec habeō, quod in bellō saepius yindicātum est in eōs quī contrā imperium in ,postem pūgnāverant, quīque tardius revocātī proeliō excesserant, quam quī sīgna relinquere aut pulsī locō cēdere ausī erant; in pāce vērō, quod benificiīs magis ,uam metū imperium agitābant, et acceptā iniūriā

bX4 Ignōscere quam persequī mālēbant.

Morals Corrupted by Success.

X. Sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs māgnī bellō domitī, nātiōnēs ferae et populī ingentēs vī subāctī, Carthāgō, aemula imperī Rōmānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant; saevire fortūna āc miscēre omnia coepit. Quī labōrēs, perīcula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, eīs ōtium, dīvitiae, optanda aliās, onerī miseriaeque fuēre. Igitur prīmō pecūniae deinde imperī cupīdō crēvit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuēre. Namque avāritia fidem, probitātem, cēterāsque artīs bonās subvortit; prō hīs superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. Ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore aliud in linguā prōmptum habēre, amīcitiās inimīcitiāsque nōn ex rē sed ex commodō aestumāre, magisque voltum quam

IS

20

25 5

I0

3 The Conspiracy of Catiline

ingenium bonum habēre. Haec prīmō paulātim crēscere, interdum vindicārī; post, ubi contāgiō quasi pestilentia invāsit, cīvitās immūtāta, imperium ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

First Ambition Ruled.

XI. Sed prīmō magis ambitiō quam avāritia animōs hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtūtem erat. Nam glōriam, honōrem, imperium bonus et īgnāvos aequē sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallāciīs contendit. Avāritia pecūniae studium habet, quam nēmō sapiēns concupivit;

ea quasi venēnīs malīs imbūta corpus animumque virīlem

IS

20

25

effēminat, semper īnfīnīta, īnsatiābilis est, neque cōpiā neque inopiā minuitur. Sed postquam L. Sūlla, armīs receptā rē pūblicā, bonīs initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agrōs cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Hūc accēdēbat quod L. Sūlla exercitum, quem in Asiā ductāverat quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque līberāliter habuerat. Loca amoena, voluptāria facile in ōtiō ferōcīs mīlitum animōs mollīverant. Ibi prīmum īnsuēvit exercitus populī Rōmānī amāre, pōtāre; sīgna, tabulās, pictās, vāsa caelāta mīrārī; ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre sacra pro- fānaque omnia polluere. Igitur eī mīlitēs, postquam victō- riam adeptī sunt, nihil reliquī victis fēcēre. Quippe secundae rēs sapientium animōs fatīgant; nē illī corruptīs mōribus victōriae temperārent.

Later Avarice Prevailed.

XII. Postquam dīvitiae honōrī esse coepēre et eās glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, paupertās

The Conspiracy of Catiline 9

probrō habērī, innocentia prō malivolentiā dūcī coepit. Igitur

ex dīvitiīs iuventūtem lūxuria atque avāritia cum superbiā invāsēre; rapere, cōnsūmere; sua parvī pendere, aliēna cupere; pudōrem, pudīcitiam, dīvīna atque hūmāna prōmis- cua, nihil pēnsī neque moderātī habēre. Operae pretium

est, cum domōs atque vīllās cōgnōveris in urbium modum

exaedificātās, vīsere templa deōrum, quae nostrī māiōrēs, religiōsissumī mortālēs, fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōriā decorābant, neque victīs quicquam praeter iniūriae licentiam ēripiēbant. At hī contrā īgnāvis- sumī hominēs per summum scelus omnia ea seciīs adimere quae fortissumī virī victōrēs relīquerant; proinde quasi iniūriam facere id dēmum esset imperiō ūtī.

XIII. Nam quid ea memorem quae nisi eīs quī vidēre nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs complūribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? Quibus mihi videntur lūdibriō fuisse dīvitiae; quippe quās honestē habēre licēbat, abūtī per turpitūdinem properābant. Sed lubīdō stuprī, gāneae cēterīque cultūs nōn minor incesserat; virī muliebria patī; mulierēs pudīcitiam in prōpatulō habēre; vescendī causā terrā marīque omnia exquīrere; dormīre prius quam somnī cupīdō esset; nōn famem aut sitim, neque frīgus neque las- sitūdinem opperīrī, sed ea omnia lūxū antecapere. Haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat; eō profūsius omnibus modīs quaestuī atque sūmptuī dēditus erat.

Companions of Catiline in this Corrupt Society.

XIV. In tantā tamque corruptā civitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum

I10

206

25

circum sē tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam 30

10 The Conspiracy of Catiline

quīcumque impudīcus, adulter, gāneō, manū, ventre bona patria lacerāverat, quīque aliēnum aes grande cōnflāverat quō flāgitium aut facinus redimeret, praetereā omnēs undique parricīdae, sacrilegī, convictī iūdiciīs aut prō factīs iūdicium

5 timentēs, ad hōc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmō omnēs quōs flāgitium, egestās cōnscius animus exagitābat, eī Catilīnae proxumī famili- ārēsque erant. Quod sī quis etiam ā culpā vacuus in amī- citiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque inlecebrīs facile

10 pār similisque cēterīs efficiēbātur. Sed māxumē adulē- scentium familiāritātēs adpetēbat; eōrum animī mollēs etiam et fluxī dolīs haud difficulter capiēbantur. Nam ut cūiusque studium ex aetāte flagrābat, aliīs scorta praebēre, aliīs canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sūmptuī neque mode-

15 stiae suae parcere, dum illōs obnoxiōs fīdōsque sibi faceret. Sciō fuisse nōn nūllōs quī ita exīstumārent, iuventūtem quae domum Catilīnae frequentābat parum honestē pudīcitiam habuisse; sed ex aliīs rēbus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valēbat.

Catiline’s Early Crimes.

20 XV. Iam prīmum adulēscēns Catilīna multa nēfanda stupra fēcerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, alia hūiusce modī contrā iūs fāsque. Postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cūius praeter formam nihil um- quam bonus laudāvit, quod ea nūbere illī dubitābat timēns

25 prīvīgnum adultum aetāte, prō certō crēditur necātō fīliō vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. Quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandī. Namque animus impūrus, dīs hominibusque īnfēstus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat; ita cōnscientia men-

30 tem excitam vāstābat. Igitur colōs eī exsanguis, foedī oculī,

The Conspiracy of Catiline II

citus modo, modo tardus incessus; prōrsus in faciē voltūque vēcordia inerat.

XVI. Sed iuventūtem, quam, ut suprā dīximus, inlexerat, multīs modīs mala facinora ēdocēbat. Ex illīs testīs siīgnā- tōrēsque falsōs commodāre; fidem, fortūnās, perīcula vīlia habēre, post, ubi eōrum fāmam atque pudōrem attrīverat, māiōra alia imperābat: sī causa peccandī in praesēns minus suppetēbat, nihilō minus īnsontīs sīcutī sontīs circumvenire, iugulāre: scīlicet nē per ōtium torpēscerent manus aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat. Eīs amīcīs sociīsque cōnfīsus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnīs terrās ingēns erat, et quod plērīque Sūllānī mīlitēs, largius suō ūsī, rapīnārum et victōriae veteris memo- rēs cīvīle bellum exoptābant, opprimundae reī pūblicae cōnsilium cēpit. In Ttaliā nūllus exercitus, Cn. Pompēius in extrēmīs terris bellum gerēbat; ipsī cōnsulātum petentī māgna spēs; senātus nihil sānē intentus: tūtae tranquil- laeque rēs omnēs, sed ea prōrsus opportūna Catilīnae.

The Beginning of his Great Conspiracy.

XVII. Igitur circiter Kalendās Iūniās L. Caesare et C. Figulō cōnsulibus prīmō singulōs appellāre, hortārī aliōs, aliōs temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, māgna praemia coniūrātiōnis docēre. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat quibus māxuma necessitūdō et plūrumum audāciae inerat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autrōnius, L. Cassius Longinus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sūllae Ser. fīliī, L. Varguntēius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cārius; praetereā ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. Cornēlius; ad hōc multī ex colōniīs et

20

mūnicipiīs, domī nōbilēs. Erant praetereā complūrēs paulō 30

I0

I5

20

25

30

12 The Conspiracy of Catiline

occultius cōnsilī hūiusce participēs nōbilēs, quōs magis domi- nātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventūs plēraque, sed māxumē nōbilium, Catilīnae inceptīs favēbat; quibus in ōtiō vel māgnificē vel molliter vivere cōpia erat, incerta prō certis, bellum quam pācem mālēbant. Fuēre item eā tempestāte quī crēderent M. Licinium Crassum nōn īgnārum 2ēius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompēius, invīsus ipsī, māgnum exercitum ductābat, cūiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crēscere, simul cōnfīsum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illōs prīncipem sē fore.

But This not his First Attempt.

XVIII. Sed anteā item coniūrāvēre paucī contrā rem pūblicam, in quīs Catilīna fuit: dē quā quam vērissumē poterō dīcam. L. Tullō et M. Lepidō cōnsulibus, P. Autrō- nius et P. Sūlla dēsīgnātī cōnsulēs lēgibus ambitūs inter- rogātī poenās dederant. Post paulō Catilīna pecūniārum repetundārum reus prohibitus erat cōnsulātum petere, quod intrā lēgitumōs diēs profitērī nequīverat. Erat eōdem tem- pore Cn. Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audāciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem pūblicam inopia atque malī mōrēs stimulābant. Cum hōc Catilīna et Autrōnius circiter Nōnās Decembris cōnsiliō commūnicātō parābant in Capitōliō Kalendīs Iānuāriīs L. Cottam et L. Torquātum cōnsulēs interficere, ipsī fascibus correptīs Pīsōnem cum exer- citū ad obtinendās duās Hispāniās mittere. Eā rē cōgnitā, rūrsus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis trānstulerant. Iam tum nōn cōnsulibus modo, sed plērīsque senātōribus perniciem māchinābantur. Quod nī Catilīna mātūrāsset prō cūriā sīgnum sociīs dare, eō diē post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. Quia nōndum frequentēs armātī convēnerant, ea rēs cōnsilium dirēmit.

The Conspiracy of Catiline 13

XIX. Posteā Pīsō in citeriōrem Hispāniam quaestor prō praetōre missus est adnītente Crassō, quod eum īnfēstum inimīcum Cn. Pompēiō cōgnōverat. Neque tamen senātus prōvinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblicā procul esse volēbat, simul quia bonī complūrēs praesidium in eō putābant, et iam tum potentia Pompēī formīdulōsa erat. Sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs, quōs in exercitū ductābat, iter faciēns occīsus est. Sunt quī ita dīcant, imperia ēius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse patī; aliī autem equitēs illōs, Cn. Pom- pēī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte ēius Pīsōnem adgres- sōs; numquam Hispānōs praetereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa ante perpessōs. Nōs eam rem in mediō relinquēmus. Dē superiōre coniūrātiōne satis dictum.

The First Meeting of the Conspirators and Catiline’s Speech.

XX. Catilīna, ubi eōs quōs paulō ante memorāvī convē- nisse videt, tametsī cum singulīs multa saepe ēgerat, tamen in rem fore crēdēns ūnivorsōs appellāre et cohortārī, in abditam partem aedium sēcessit atque ibi omnibus arbitrīs procul āmōtīs ōrātiōnem hūiusce modī habuit:

“Nī virtūs fidēsque vostra spectāta mihi forent, nēquīquam opportūna rēs cecidisset; spēs māgna, domi- nātiō in manibus frūstrā fuissent; neque ego per īgnāviam aut vāna ingenia incerta prō certīs captārem. Sed quia multīs et māgnīs tempe- stātibus vōs cōgnōvī fortīs fidōsque mihi, eō animus ausus est māxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vōbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī; nam idem velle atque idem nōlle, ea dēmum fīrma amiīicitia est. Sed

He Knows their Faith and Valor.

Thneir wrongs and Sad condition.

20

25

ego quae mente agitāvī omnēs iam anteā dīvorsī audī- 30

2

IO

20

14 The Conspiracy of Catiline

stis. Cēterum mihi in diēs magis animus accenditur, cum cōnsīderō quae condiciō vītae futūra sit, nisi nōsmet ipsī vindicāmus in lībertātem. Nam postquam rēs pūblica in paucōrum potentium iūs atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, nātiōnēs stī- pendia pendere; cēterī omnēs, strenuī, bonī, nōbilēs atque īgnōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctōritāte, eīs obnoxiī quibus, sī rēs pūblica valēret, formīdinī essēmus. Itaque omnis grātia, potentia, honōs, dīvitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; nōbīs relīquēre perīcula, repulsās, iūdicia, egestātem. Quae quō ūsque tandem patiēminī, fortissumī virī? nōnne ēmorī per virtūtem praestat, quam vītam mise- ram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae lūdibriō fueris, per dēdecus āmittere? vVērum enimvērō, prō deūm atque hominum fidem, victōria in manū nōbīs est; viget aetās, animus valet; contrā illīs annīs atque dīvitiīs omnia cōnsenuērunt. Tantum modo inceptō opus est, cētera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virīle ingenium est, tolerāre potest illīs dīvi- tiās superāre quās profundant in exstruendō marī et monti- bus coaequandīs, nōbīs rem familiārem etiam ad necessāria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuāre, nōbīs larem familiārem nūsquam ūllum esse? Cum tabulās, sīgna, toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modīs pecūniam trahunt, vēxant, tamen summā lubīdine dīvitiās suās vincere nequeunt. At nōbīs est domī inopia, forīs aes aliēnum; mala rēs, spēs multō asperior; dēnique, quid reliquī habēmus praeter miseram animam? Quin igitur expergīsciminī? Ē;n illa, illa quam saepe optāstis lībertās, praetereā dīvitiae, de- cus, glōria in oculīs sita sunt! Fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. Rēs, tempus, perīcula, egestās, bellī spolia māgnifica magis quam ōrātiō mea vōs hortantur.

The Remedy is in their Hands.

Thney are Urged to Action.

The Conspiracy of Catiline I5

Vel imperātōre vel mīlite mē ūtiminī; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūnā cōnsul agam, nisi forte mē animus fallit et vōs servīre magis quam imperāre parātī estis.”

The Conspirators Ask for Details.

XXI. Postquam accēpēre ea hominēs quibus mala abundē omnia erant, sed neque rēs neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre māgna mercēs vidēbātur, tamen postu- lāvēre plērīque ut prōpōneret quae condiciō bellī foret, quae praemia armīs peterent, quid ubīque opis aut speī habērent. Tum Catilīna pollicērī tabulās novās, prōscrīptiōnem locu- plētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās, alia omnia quae bel- lum atque lubīdō victōrum fert. Praetereā esse in Hispāniā citeriōre Pīsōnem, in Maurētāniā cum exercitū P. Sittium Nūcerīnum, cōnsilī suī participēs; petere cōnsulātum C.

Antōnium, quem sibi conlēgam fore spērāret, hominem et r5

familiārem et omnibus necessitūdinibus circumventum; cum eō sē cōnsulem initium agundī factūrum. Ad hōc male dictīs increpābat omnīs bonōs, suōrum ūnumquemque nōmināns laudāre: admonēbat alium egestātis, alium cupiditātis suae, complūrīs perīculī aut īgnōminiae, multōs victōriae Sūllānae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animōs alacrīs videt, cohortātus ut petītiōnem suam cūrae habērent, con- ventum dīmīsit.

Catiline Binds them by an Oath.

XXII. Fuēre eā tempestāte quī dīcerent Catilīnam, ōrā- tiōne habitā, cum ad iūs iūrandum populārīs sceleris suī adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse; inde cum post exsecrātiōnem omnēs dēgustāvissent, sīcut in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuēvit,

25 16 The Conspiracy of Catiline

aperuisse cōnsilium suum atque eō dictitāre fēcisse quō inter sē fidī magis forent, alius aliī tantī facinoris cōnsciī. Nōn nūllī ficta et haec et multa praetereā exīstumābant ab eīs quī Cicerōnis invidiam, quae posteā orta est, lēnīrī crēdē-

5 bant atrōcitāte sceleris eōrum quī poenās dederant. Nōbīs ea rēs prō māgnitūdine parum comperta est.

The Pilot Betrayed through Fulvia.

XXIII. Sed in eā coniūrātiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscūrō locō, flāgitiīs atque facinoribus cōpertus, quem cēnsō- rēs senātū probrī grātiā mōverant. Huic hominī nōn minor

10 vānitās inerat quam audācia; neque reticēre quae audierat, neque suamet ipse scelera occultāre, prōrsus neque dīcere neque facere quicquam pēnsī habēbat. Evrat eī cum Fulviā, muliere nōbilī, stuprī vetus cōnsuētūdō; cui cum minus grātus esset, quia inopiā minus largīrī poterat, repente

15 glōriāns maria montīsque pollicērī coepit et minārī interdum ferrō, nī sibi obnoxia foret, postrēmō ferōcius agitāre quam solitus erat. At Fulvia īnsolentiae Cūrī causā cōgnitā tāle perīculum reī pūblicae haud occultum habuit, sed sublātō auctōre dē Catilīnae coniūrātiōne quae quōque modō audi-

20 erat complūribus nārrāvit. Ea rēs in prīmīs studia hominum accendit ad cōnsulātum mandandum M. Tiulliō Cicerōnī. Namque anteā plēraque nōbilitās invidiā aestuābat et quasi polluī cōnsulātum crēdēbant, sī eum quamvis ēgregius homō novos adeptus foret. Sed ubi perīculum advēnit, invidia

25 atque superbia post fuēre.

Cicero and Antonius Ēlected Consuls. Catiline Prepares for war.

XXIV. Igitur comitiīs habitīs, cōnsulēs dēclārantur M. Tullius et C. Antōnius. Quod factum prīmō populārīs coniūrātiōnis concusserat. Neque tamen Catilīnae furor

The Conspiracy of Catiline 17

minuēbātur, sed in diēs plūra agitāre, arma per ītaliam locīs opportūnīs parāre, pecūniam suā aut amīcōrum fidē sūmptam mutuam Faesulās ad Mānlium quendam portāre, quī posteā prīnceps fuit bellī faciundī. Eā tempestāte plūrumōs cūiusque generis hominēs adscīvisse sibi dīcitur, mulierēs etiam aliquot, quae prīmō ingentīs sūmptūs stuprō corporis tolerāverant, post, ubi aetās tantum modo quaestuī neque lūxuriae modum fēcerat, aes aliēnum grande cōnflāverant. Per eās sē Cati- līna crēdēbat posse servitia urbāna sollicitāre, urbem incen- dere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere.

He Uses Sempronia as an Agent.

XXvV. Sed in eīs erat Semprōnia, quae multa saepe virīlis audāciae facinora commīserat. Haec mulier genere atque formā, praetereā virō līberīs satis fortūnāta fuit; litterīs Graecīs et Latīnīs docta, psallere, saltāre ēlegantius quam necesse est probae, multa alia quae īnstrūmenta lūxuriae sunt. Sed eī cāriōra semper omnia quam decus atque pudī- citia fuit; pecūniae an fāmae minus parceret, haud facile discernerēs; lubīdine sīc accēnsa ut saepius peteret virōs quam peterētur. Sed ea saepe antehāc fidem prōdiderat, crēditum abiūrāverat, caedis cōnscia fuerat; lūxuriā atque inopiā praeceps abierat. Vērum ingenium ēius haud absur- dum; posse versūs facere, iocum movēre, sermōne ūtī vel modestō vel mollī vel procācī; prōrsus multae facētiae multusque lepōs inerat.

Cicero Makes Preparations to Thwart the Piot.

XXVI. Hīs rēbus comparātīs, Catilina nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsīgnātus foret, facile sē ex voluntāte Antōniō ūsūraum. Neque intereā

quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidiās parābat Cicerōnī.

I0

I5

25 13 The Conspiracy of Catiline

5

IO

15

20

25

Neque illī tamen ad cavendum dolus aut astūtiae deerant. Namque ā prīncipiō cōnsulātūs suī multa pollicendō per Fulviam effēcerat, ut Q. Cūrius, dē quō paulō ante memorāvī, cōnsilia Catilīnae sibi prōderet. Ad hōc conlēgam suum Antōnium pactiōne prōvinciae perpulerat, nē contrā rem pūbili- cam sentīret; circum sē praesidia amīcōrum atque clientium occultē habēbat. Postquam diēs comitiōrum vēnit et Cati- līnae neque petītiō neque īnsidiae, quās cōnsulibus in campō fēcerat, prosperē cessēre, cōnstituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam quae occultē temptāverat aspera foedaque ēvēnerant.

Catiline Active at Home and Abroad.

XXVII. Igitur C. Mānlium Faesulās atque in eam partem Etrūriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Apūliam dīmīsit, praetereā alium aliō, quem ubīque opportūnum sibi fore crēdēbat. Intereā Rōmae multa simul molīrī: cōnsulibus īnsidiās tendere, parāre incendia, opportūna loca armātīs hominibus obsidēre; ipse cum tēlō esse, item aliōs iubēre, hortārī utī semper intentī parātīque essent; diēs noctīsque festīnāre, vigilāre, neque īnsomniīs neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitantī nihil prōcēdit, rūrsus intempestā nocte coniūrātiōnis prīncipēs convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa dē īgnāviā eōrum questus docet sē Mānlium praemīsisse ad eam multi- tūdinem quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca opportūna, quī initium bellī facerent, sēque ad exercitum proficīscī cupere, sī prius Cicerōnem oppressisset; eum suīs cōnsiliīs multum officere.

The Conspiracy of Catiline 19

Plot to Kill Cicero Fails.

XXVIII. Igitur perterritīs āc dubitantibus cēterīs C. Cornēlius eques Rōmānus operam suam pollicitus, et cum eō L. Varguntēius senātor cōnstituēre eā nocte paulō post cum armātīs hominibus sīcutī salūtātum introīre ad Cicerō- nem āc dē imprōvīsō domī suae imparātum cōnfodere. Cūrius ubi intellegit quantum perīculum cōnsulī impendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum quī parābātur ēnūntiat. Ita illī iānuā prohibitī tantum facinus frūstrā suscēperant.

Manlius Arms EFEtruria.

Intereā Mānlius in Etrūriā plēbem sollicitāre, egestāte simul āc dolōre iniūriae novārum rērum cupidam, quod Sūllae dominātiōne agrōs bonaque omnia āmīserat; praetereā latrōnēs cūiusque generis, quōrum in eā regiōne māgna cōpia erat; nōn nūllōs ex Sūllānīs colōniīs, quibus lubīdō atque lūxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliquī fēcerat.

Senate Gives Full Power to Cicero.

XXIX. Ea cum Cicerōnī nūntiārentur, ancipitī malō per- mōtus, quod neque urbem ab īnsidiīs prīvātō cōnsiliō longius tuērī poterat, neque exercitus Mānlī quantus aut quō cōnsiliō foret satis compertum habēbat, rem ad senātum refert iam anteā volgī rūmōribus exagitātam. Itaque, quod plērumque in atrōcī negōtiō solet, senātus dēcrēvit, darent operam cōnsulēs nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. Ea potestās per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercēre omnibus modīs sociōs atque cīvīs, domī mīlitiaeque imperium atque iūdicium summum habēre; aliter sine populī iūssū nūllīus eārum rērum cōnsulī iūs est.

25 un

IO

I5

20

20 The Conspiracy of Catiline

Forces Gathereūd to Defend the City.

XXX. Post paucōs diēs L. Saenius senātor in senātū litterās recitāvit, quās Faesulīs adlātās sibi dīcēbat, in quibus scrīptum erat C. Mānlium arma cēpisse cum māgnā multi- tūdine ante diem VI. Kalendās Novembrīs. Simul, id quod in tālī rē solet, aliī portenta atque prōdigia nūntiābant, aliī conventūs fierī, arma portārī, Capuae atque in Apūliā servīle bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rēx Faesulās, Q. Metellus Crēticus in Apūliam circumque ea loca missī —eī utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphārent calumniā paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vēndere mōs erat, — sed praetōrēs Q. Pom- pēius Rūfus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcēnum, eīsque permissum utī prō tempore atque perīculō exercitum comparārent. Ad hōc, sī quis indicāvisset dē coniūrātiōne quae contrā rem pūblicam facta erat, praemium servō līber- tātem et sēstertia centum, līberō impūnitātem ēius reī et sēstertia ducenta, itemque dēcrēvēre utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera mūnicipia distribuerentur prō cūiusque opibus, Rōmae per tōtam urbem vigiliae habērentur eīsque minōrēs magistrātūs praeessent.

The City in Terror and Anxiety.

XXXI. Quibus rēbus permōta cīvitās atque immūtāta urbis faciēs erat. Ex summā laetitiā atque lascīviā, quae diūturna quiēs pepererat, repente omnīs trīstitia invāsit; festīnāre, trepidāre, neque locō neque hominī cuiquam satis

25 crēdere, neque bellum gerere, neque pācem habēre, suō

quisque metū perīcula metīrī. Ad hōc mulierēs, quibus reī pūblicae māgnitūdine bellī timor īnsolitus incesserat, adflic- tāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum tendere, miserārī parvōs

The Conspiracy of Catiline 21

līberōs, rogitāre omnia, omnia pavēre, superbiā atque dēliciīs omissīs sibi patriaeque diffidere.

Cicero Assails Catiline. First Oration.

At Catilīnae crūdēlis animus eadem illa movēbat, tametsī praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā interrogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandī causā aut suī expūr- gandī, sīcut iūrgiō lacessītus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam ēius timēns sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit lūculentam atque ūtilem reī pūblicae, quam posteā scrīptam ēdidit. Sed ubi ille adsēdit, Catilīna, ut erat parātus ad dissimulanda omnia, dēmissō voltū, vōce supplicī postulāre ā patribus coepit nē quid dē sē temerē crēderent; eā familiā ortum ita sē ab adulēscentiā vītam īnstituisse ut omnia bona in spē habēret; nē exīstumā- rent sibi, patriciō hominī cūius ipsīus atque māiōrum plūruma benificia in plēbem Rōmānam essent, perditā rē pūblicā opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus cīvis urbis Rōmae. Ad hōc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnēs, hostem atque parricīdam vocāre. Tum ille furibun- dus, “quoniam quidem circumventus” inquit “ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam.”

Catiline Hastens away, Leaving Lentulus and Cethegus.

XXXII. Deinde sē ex cūriā domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque īnsidiae cōnsulī prōcēdē- bant et ab incendiō intellegēbat urbem vigiliīs mūnītam, optumum factū crēdēns exercitum augēre āc, prius quam legiōnēs scrīberentur, multa antecapere quae bellō ūsuī forent, nocte intempestā cum paucīs in Mānliāna castra profectus est. Sed Cethēgō atque Lentulō cēterīsque, quō- rum cōgnōverat prōmptam audāciam, mandat, quibus rēbus

1īē]

25 22 The Conspiracy of Catiline

possent, opēs factiōnis cōnfīrment, īnsidiās cōnsulī mātūrent, caedem, incendia aliaque bellī facinora parent: sēsē prope- diem cum māgnō exercitū ad urbem accessūrum.

Manlius Appeals to the Senate.

XXXIII. Dum haec Rōmae geruntur, C. Mānlius ex suō 5 numerō lēgātōs ad Mārcium Rēgem mittit cum mandātīs hūiusce modī: “Deōs hominēsque testāmur, imperātor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse neque quō perīculum aliīs facerēmus, sed utī corpora nostra ab iniūriā tūta forent, quī, miserī, egentēs, violentiā atque crūdēlitāte faenerātōrum plēri- 10 que patriae sed omnēs fāmā atque fortūnīs expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre māiōrum lēge ūtī neque āmissō patrimōniō līberum corpus habēre; tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. Saepe māiōrēs vostrum miseritī plēbis Rōmānae dēcrētīs suīs inopiae ēius opitulātī 15 sunt, āc novissumē memoriā nostrā proptet māgnitūdinem aeris aliēnī, volentibus omnibus bonīs, argentum aere solū- tum est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandī studiō permōta aut superbiā magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. At nōs nōn imperium neque dīvitiās petimus, quārum rērum 20 causā bella atque certāmina omnia inter mortālīs sunt, sed lībertātem, quam nēmō bonus nisi cum animā simul āmittit. Tē atque senātum obtestāmur cōnsulātis miserīs cīvibus, lēgis praesidium, quod inīquitās praetōris ēripuit, restituātis, nēve nōbīs eam necessitūdinem impōnātis, ut quaerāmus, quōnam

25 modō māxumē ultī sanguinem nostrum pereāmus.”

XXXIV. Ad haec Q. Mārcius respondit: sī quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs proficīscantur; eā mānsuētūdine atque misericordiā senā- tum populī Rōmānī semper fuisse ut nēmō umquam ab eō

30 frūstrā auxilium petīverit.

The Conspiracy of Catiline 23

Catiline Appeals to Ex-consuls.

At Catilīna ex itinere plērīsque cōnsulāribus praetereā optumō cuique litterās mittit, sē falsīs crīminibus circum- ventum, quoniam factiōnī inimīcōrum resistere nequīverit, fortūnae cēdere, Massiliam in exsilium proficīscī, nōn quō sibi tantī sceleris cōnscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta foret nēve ex suā contentiōne sēditiō orerētur. Ab hnīs longē dīvorsās litterās Q. Catulus in senātū recitāvit, quās sibi nōmine Catilīnae redditās dīcēbat. Eārum exemplum infrā scrīptum est:

Catiline’s Letter to Catulus.

XXXV. “L. Catilīna Q. Catulō. Fgregia tua fidēs rē cōgnita, grāta mihi māgnīs in meīs perīculīs, fīdūciam com- mendātiōnī meae tribuit. Quam ob rem dēfēnsiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre, satisfactiōnem ex nūllā cōn- scientiā dē culpā prōpōnere dēcrēvī, quam, mē dius Fidius, vēram licet cōgnōscās. Iniūriīs contumēliīsque concitātus, quod frūctū labōris industriaeque meae prīvātus statum dī- gnitātis nōn obtinēbam, pūblicam miserōrum causam prō meā cōnsuētūdine suscēpī, nōn quīn aes aliēnum meīs nōminibus ex possessiōnibus solvere possem, — at aliēnīs nōminibus līberālitās Orestillae suīs fīliaeque cōpiīs persolveret, —sed quod nōn dīgnōs hominēs honōre honestātōs vidēbam mēque falsā suspiciōne aliēnātum esse sentiēbam. Hōc nōmine satis honestās prō meō cāsū spēs reliquae dīgnitātis cōnser- vandae sum secūtus. Plūra cum scrībere vellem, nūntiātum est vim mihi parārī. Nunc Orestillam commendō tuaeque fideī trādō; eam ab iniūriā dēfendās, per līberōs tuōs rogā- tus. Havētō.”

I0

20

25 IŌO

ES

20

25

24 The Conspiracy of Catiline

Catiline, Joining Manlius, is with him Declareūd a Public Enemy.

XXXVI. Sed ipse paucōs diēs commorātus apud C. Flā- minium in agrō Arrētīnō, dum vicīnitātem anteā sollicitātam armīs exōrnat, cum fascibus atque aliīs imperī īnsīgnibus in castra ad Mānlium contendit. Haec ubi Rōmae comperta sunt, senātus Catilīnam et Mānlium hostīs iūdicat, cēterae multitūdinī diem statuit ante quam sine fraude licēret ab armīs discēdere, praeter rērum capitālium condemnātīs; praetereā dēcernit utī cōnsulēs dīlēctum habeant, Antōnius cum exercitū Catilīnam persequī mātūret, Cicerō urbī prae- sidiō sit.

Sad Condition of the City in Arms.

Eā tempestāte mihi imperium populī Rōmānī multō māxumē miserābile vīsum est. Cui cum ad occāsum ab ortū sōlis omnia domita armīs pārērent, domī ōtium atque dīvitiae, quae prīma mortālēs putant, adfluerent, fuēre tamen cīvēs quī sēque remque pūblicam obstinātīs animīs perditum īrent. Namque duōbus senātī dēcrētīs ex tantā multitūdine neque praemiō inductus coniūrātiōnem patefēcerat, neque ex castrīs Catilīnae quisquam omnium discesserat; tanta vīs morbī āc velutī tābēs plērōsque cīvium animōs invāserat.

The Populace Favors Catiline.

XXXVII. Neque solum illīs aliēna mēns erat quī cōnsciī coniūrātiōnis fuerant, sed omnīnō cūncta plēbēs novārum rērum studiō Catilīnae incepta probābat. Id adeō mōre suō vidēbātur facere. Nam semper in cīvitāte, quibus opēs nūl- lae sunt, bonīs invident, malōs extollunt, vetera ōdēre, nova exoptant, ōdiō suārum rērum mūtārī omnia student, turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quoniam egestās facile habētur sine damnō. Sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps

The Conspiracy of Catiline 25

erat dē multīs causīs. Prīmum omnium, quī ubīque probrō atque petulantiā māxumē praestābant, item aliī per dēdecora patrimōniīs āmissīs, postrēmō omnēs quōs flāgitium aut faci- nus domō expulerat, eī Rōmam sīcut in sentīnam cōnfluxe- rant. Deinde multī memorēs Sūllānae victōriae, quod ex gregāriīs mīlitibus aliōs senātōrēs vidēbant, aliōs ita dīvitēs ut rēgiō vīctū atque cultū aetātem agerent, sibi quisque, sī in armīs foret, ex victōriā tālia spērābat. Praetereā iuven- tūs, quae in agrīs manuum mercēde inopiam tolerāverat, prīvātīs atque pūblicīs largītiōnibus excita urbānum ōtium ingrātō labōrī praetulerat. Eōs atque aliōs omnīs malum pūblicum alēbat; quō minus mīrandum est hominēs egentīs, malīs mōribus, māxumā spē, reī pūblicae iūxtā āc sibi cōn- suluisse. Praetereā quōrum victōriā sūllae parentēs prō- scrīptī, bona ērepta, iūs lībertātis imminūtum erat, haud sānē aliō animō bellī ēventum exspectābant. Ad hōc quī- cumque aliārum atque senātūs partium erant, conturbārī rem pūblicam quam minus valēre ipsī mālēbant. Id adeō malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat.

Civil Dissensions. The Nobility Corrupt.

XXXVIII. Nam postquam Cn. Pompēiō et M. Crassō cōnsulibus tribūnicia potestās restitūta est, hominēs adulē- scentēs summam potestātem nactī, quibus aetās animusque ferōx erat, coepēre senātum crīminandō plēbem exagitāre, dein largiundō atque pollicitandō magis incendere; ita ipsī clārī potentēsque fierī. Contrā eōs summā ope nītēbātur plēraque nōbilitās senātūs speciē prō suā māgnitūdine. Namque, utī paucīs vērum absolvam, post illa tempora quī- cumque rem pūblicam agitāvēre, honestīs nōminibus, aliī sīcutī populī iūra dēfenderent, pars quō senātūs auctōritās

20

māxuma foret, bonum pūblicum simulantēs prō suā quisque 30

26 The Conspiracy of Catiline

potentiā certābant. Neque illīs modestia neque modus con- tentiōnis erat; utrīque victōriam crūdēliter exercēbant. b2 2ā A2 Noble Oligarchy Gains Power.

;ē XXXIX. Sed postquam Cn. Pompēius ad bellum mari- 3 tumum atque Mithradāticum missus est, plēbis opēs immi- 3535 nūtae, paucōrum potentia crēvit. Eī magistrātūs prōvinciās

aliaque omnia tenēre: ipsī innoxiī, flōrentēs sine metū aetā- tem agere, cēterōsque iūdiciīs terrēre, quō plēbem in magi- strātū placidius trāctārent. Sed ubi prīmum dubiīs rēbus novandī spēs oblāta est, vetus certāmen animōs eōrum

10 adrēxit. Quod sī prīmō proeliō Catilīna superior aut aequā manū discessisset, profectō māgna clādēs atque calamitās rem pūblicam oppressisset; neque illīs quī victōriam adeptī forent diūtius eā ūtī licuisset, quīn dēfessīs et exsanguibus quī plūs posset imperium atque lībertātem extorquēret.

Further Intrīgues of the Conspirators in Rome.

15 Fuēre tamen extrā coniūrātiōnem complūrēs quī ad Cati- līnam initiō profectī sunt. In eīs erat Fulvius senātōris fīlius, quem retrāctum ex itinere parēns necārī iussit. īs- dem temporibus Rōmae Lentulus, sīcutī Catilīna praecēpe- rat, quōscumque mōribus aut fortūnā novīs rēbus idōneōs

20 crēdēbat, aut per sē aut per aliōs sollicitābat, neque sōlum cīvīs, sed cūiusque modī genus hominum quod modo bellō ūsuī foret.

The Allobroges’ Ambassaūdors Tampered with.

XL. Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat utī lēgātōs Allobrogum requīrat eōsque, sī possit, impellat ad socie- 25 tātem bellī, exīstamāns pūblicē prīvātimque aere aliēnō

The Conspiracy of Catiline 27

oppressōs, praetereā quod nātūrā gēns Gallica bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. Umbrē- nus, quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prīncipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. Itaque sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspēxit, percontātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns ēius cāsum, requirere coepit quem exitum tantīs malīs spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō auxilī nihil esset, miseriīs suīs remedium mortem exspec- tāre, “At ego” inquit “vōbīs, sī modo virī esse voltis, ratiō- nem ostendam quā tanta ista mala effugiātis.” Haec ubi dīxit, Allobroges in māxumam spem adductī Umbrēnum ōrāre ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod nōn cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāretW Ille eōs in domum D. Brūtī perdūcit, quod forō propinqua erat neque aliēna consilī propter Semprōniam; nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. Praetereā Gabīnium arcessit, quō māior auctōritās sermōnī inesset. Eō praesente coniūrātiōnem aperit, nōmi- nat sociōs, praetereā multōs cūiusque generis innoxiōs, quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.

They Waver, but at last Betray the Pilot.

XLI. Sed Allobroges diū in incertō habuēre quidnam cōnsilī caperent. In alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, māgna mercēs in spē victōriae, at in alterā māiorēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illīs volventibus tandem vīcit fortūna reī pūblicae. Itaque Q. Fabiō Sangae, cūius patrōciniō cīvitās plūrumum ūtēbā- tur, rem omnem, utī cōgnōverant, aperiunt. Cicerō, per

25

Sangam cōnsiliō cōgnitō, lēgātīs praecēpit ut studium con- 30

28 The Conspiracy of Catiline

iūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene polli- ceantur, dentque operam utī eōs quam māxumē manifēstōs habeant.

Disturbances in Gaul.

XLII. īsdem ferē temporibus in Galliā citeriōre atque 5 ulteriōre, item in agrō Pīcēnō, Bruttiō, Apūliā mōtus erat. Namque illī quōs ante Catilīna dīmīserat incōnsultē āc velutī per dēmentiam cūncta simul agēbant; nocturnīs cōn- siliīs, armōrum atque tēlōrum portātiōnibus, festīnandō, agi- tandō omnia plūs timōris quam perīculī effēcerant. Ex eō i0 numerō complūrīs Q. Metellus Celer praetor ex senātūs cōn- sultō, causā cōgnitā, in vincula coniēcerat, item in citeriōre Galliā C. Murēna, quī eī prōvinciae lēgātus praeerat.

a 2- Murders Planned in the City. 5 1ā 5

185 XLIII. At Rōmae Lentulus cum cēterīs, quī prīncipēs coniūrātiōnis erant, parātīs ut vidēbantur māgnīs cōpiīs, 15 cōnstituerant utī, cum Catilīna in agrum Faesulānum cum exercitū vēnisset, L. Bēstia tribūnus plēbis, contiōne habitā, quererētur dē āctiōnibus Cicerōnis bellīque gravissumī invi- diam optumō cōnsulī impōneret; eō sīgnō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrātiōnis suum quisque negōtium exse- 5:x 20 querētur6 Sed ea dīvīsa hōc modō dīcēbantur: Statilius et Gabīnius utī cum māgnā manū duodecim simul opportūna

loca urbis incenderent, quō tumultū facilior aditus ad cōn-

sulem cēterōsque quibus īnsidiae parābantur fieret; Cethē-

gus Cicerōnis iānuam obsīderet eumque vī adgrederētur,

25 alius autem alium; sed fīliī familiārum, quōrum ex nōbi- litāte māxuma pars erat, parentīs interficerent; simul caede

et incendiō perculsīs omnibus ad Catilīnam ērumperent.

Inter haec parāta atque dēcrēta Cethēgus semper querē-

bātur dē īgnāviā sociōrum: illōs dubitandō et diēs prōlā-

The Conspiracy of Catiline 29

tandō māgnās opportūnitātēs corrumpere; factō nōn cōnsultō in tālī perīculō opus esse; sēque, sī paucī adiuvārent, lan- guentibus aliīs, impetum in cūriam factūrum. Nātūrā ferōx, vehemēns, manū prōmptus erat; māxumum bonum in cele- ritāte putābat.

The Allobrogian Ambassadors Aid Cicero.

XLIV. Sed Allobroges ex praeceptō Cicerōnis per Gabī- nium cēterōs conveniunt; ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō, item Cassiō postulant iūs iūrandum, quod sīgnātum ad cīvīs perferant; aliter haud facile eōs ad tantum negōtium impellī posse. Cēterī nihil suspicantēs dant, Cassius sēmet eō brevī ventūrum pollicētur āc paulō ante lēgātōs ex urbe proficīsci- tur. Lentulus cum eīs T. Volturcium quendam Crotōniēn- sem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilīnā, datā atque acceptā fidē, societātem cōnfīrmā- rent. Ipse Volturciō litterās ad Catilīnam dat, quārum exemplum īnfrā scrīptum est: “Quis sim, ex eō quem ad tē mīsī cōgnōscēs. Fac cōgitēs in quantā calamitāte sīs, et memineris tē virum esse; cōnsīderēs quid tuae ratiōnēs pos- tulent; auxilium petās ab omnibus, etiam ab īnfumīs.” Ad hōc mandāta verbīs dat: cum ab senātū hostis iūdicātus sit, quō cōnsiliō servitia repudiet? īn urbe parāta esse quae ius- serit; nē cunctētur ipse propius accēdere.

Conspirators Arrested.

XLV. Hīs rēbus ita āctīs, cōnstitūtā nocte quā proficīs- cerentur, Cicerō per lēgātōs cūncta ēdoctus L. Valeriō Flaccō et C. Pomptinō praetōribus imperat ut in ponte Mulviō per īnsidiās Allobrogum comitātūs dēprehendant; rem omnem aperit cūius grātiā mittēbantur :Ccētera, utī factō opus sit, ita agant, permittit.) Iliī, hominēs miīlitārēs,

20

25 P.ln6c - ē x ]jAe uqtee 1 21 - S 218 , (mxt aī ceA ranftar emq4--

30 The Conspiracy of Catiline

sine tumultū praesidiīs conlocātīs sīcutī praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt.r Postquam ad id locī lēgātī cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cōgnitō cōnsiliō, sine morā praetōribus sē trā-

5 dunt. Volturcius prīmō cohortātus cēterōs gladiō sē ā mul- titūdine dēfendit, deinde ubi ā lēgātīs dēsertus est, multa prius dē salūte suā Pomptīnum obtestātus, quod eī nōtus erat, postrēmō timidus āc vītae diffīdens velut hostibus sēsē praetōribus dēdit. vhen4

4.-

P 10 Cicero, Informed, Examines Conspirators.

10 XLVI. Quibus rēbus cōnfectīs omnia properē per nūn- tiōs cōnsulī dēclārantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre; nam laetābātur intellegēns con- iūrātiōne patefactā cīvitātem perīculīs ēreptam esse, porrō autem anxius erat dubitāns in māxumō scelere, tantīs cīvibus

15 dēprehēnsīs, quid factō opus esset; poenam illōrum sibi onerī, impūnitātem perdundae reī pūblicae fore crēdēbat. Igitur cōnfīrmātō animō vocārī ad sēsē iubet Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarra- cīnēnsem, quī in Apūliam ad concitanda servitia proficīscī

20 parābat. Cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulō ante

domō ēgressus, cōgnitō indiciō, ex urbe profūgerat. Cōnsul

Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns [in senā-

tum] perdūcit, reliquōs cum custōdibus in aedem Concordiae

venīre iubet.

The Senate Summoneū to the Temple of Concord.

25 Eō senātum advocat māgnāque frequentiā ēius ōrdinis Volturcium cum lēgātīs intrōdūcit, Flaccum praetōrem scri- nium cum litterīs quās ā lēgātīs accēperat eōdem adferre iubet.

The Conspiracy of Catiline 31

XLVII. Volturcius interrogātus dē itinere, dē litterīs, postrēmō quid aut quā dē causā cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre dē coniūrātiōne; post, ubi fidē pūblicā dīcere iūssus est, omnia utī gesta erant aperit, docetque sē paucīs ante diēbus ā Gabīniō et Caepāriō socium adscītum nihil amplius scīre quam lēgātōs; tantum modo audīre solitum ex Gabīniō P. Autrōnium, Ser. Sūllam, L. Varguntēium, multōs praetereā in eā coniūrātiōne esse. Eadem Gallī fatentur āc Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litterās sermōnibus quōs ille habēre solitus erat: ex librīs Sibyllīnīs rēgnum Rōmae tribus Cornēliīs portendī; Cinnam atque Sūllam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret “urbis potīrī; praetereā ab incēnsō Capitōliō illum esse vigē- sumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspicēs respon- dissent bellō cīvilī cruentum fore. Yu.4.

On Proofs and Confessions the Conspirators are Detained in Custody.

Ēīgitur perlēctīs litterīs, cum prius omnēs sīgna sua cōgnō- vissent, senātus dēcernit utī, abdicātō magistrātū, Lentulus itemque cēterī in līberīs custōdiīs habeantur. Itaque Len- tulus P. Lentulō Spinthērī, quī tum aedīlis erat, Cethēgus Q. Cornificiō, Statilius C. Caesarī, Gabīnius M. Crassō, Cae- pārius — nam is paulō ante ex fugā retrāctus erat— Cn. Terentiō senātōrī trāduntur.

The Populace Join the Magistrates.

XLVIII. Intereā plēbs, coniūrātiōne patefactā, quae prīmō cupida rērum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente Catilīnae cōnsilia exsecrārī, Cicerōnem ad caelum tollere; velutī ex servitūte ērepta gaudium atque laetitiam agitābat; namque alia bellī facinora praedae magis quam dētrīmentō fore, incendium vērō crūdēle immoderātum āc

IS

Xxoa-.

20

Q. 1ic. 32 The Conspiracy of Catiline

sibi māxumē calamitōsum putābat, quippe cui omnēs cōpiae in ūsū cotīdiānō et cultū corporis erant.

Tarquinius Turns State’s Evidence.

Post eum diem quīdam L. Tarquinius ad senātum adduc- tus erat, quem ad Catilīnam proficīscentem ex itinere retrāc- 5 tum āiēbant. Is cum sē dīceret indicātūrum dē coniūrātiōne sī fidēs pūblica data esset, iūssus ā cōnsule quae scīret ēdīcere, eadem ferē quae Volturcius, dē parātīs incendiīs, dē caede bonōrum, dē itinere hostium, senātum docet; prae- tereā sē missum ā M. Crassō, quī Catilīnae nūntiāret, nē eum 10 Lentulus et Cethēgus aliīque ex coniūrātiōne dēprehēnsī terrērent, eōque magis properāret ad urbem accēdere, quō et cēterōrum animōs reficeret et illī facilius ē perīculō ēripe- rentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nōmināvit, hominem nōbilem māxumīs dīvitiīs, summā potentiā, aliī rem incrēdi- 15 bilem ratī, pars tametsī vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta vīs hominis magis lēniunda quam exagi- tanda vidēbātur, plērīque Crassō ex negōtiīs prīvātīs obnoxiī, conclāmant indicem falsum esse, dēque eā rē postulant utī ax referātur, X Itaque cōnsulente Cicerōne frequēns senātus 20 dēcernit Tarquinī indicium falsum vidērī eumque in vinculīs retinendum, neque amplius potestātem faciundam, nisi dē eō indicāret cūius cōnsiliō tantam rem esset mentītus. Erant eō tempore quī exīstumārent indicium illud ā P. Autrōniō māchinātum, quō facilius appellātō Crassō per societātem 25 perīculī reliquōs illīus petentiā tegeret. Aliī Tarquinium ā Cicerōne immissum āiēbant, nē Crassus mōre suō susceptō malōrum patrōciniō rem pūblicam conturbāret. Ipsum Cras- sum ego posteā praedicantem audīvī tantam illam contumē- liam sibi ab Cicerōne impositam.

The Conspiracy of Catiline 33

Julius Caesar Accused.

XLIX. Sed īsdem temporibus Q. Catulus et C. Pīsō neque pretiō neque grātiā Cicerōnem impellere potuēre utī per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō nōminā- rētur. Nam uterque cum illō gravīs inimīcitiās exercēbant; Pīsō oppūgnātus in iūdiciō pecūniārum repetundārum prop- ter cūiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum, Catulus ex petītiōne pontificātūs ōdiō incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honōribus ūsus, ab adulēscentulō Caesare victus discesserat. Rēs autem opportūna vidēbātur, quod is prī- vātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē māxumīs mūneribus, gran- dem pecūniam dēbēbat. Sed ubi cōnsulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillātīim circumeundō atque ēmentiundō, lquae sē ex Volturciō aut Allobregibus audīsse dīcerent, ynāgnam illī invidiam cōnflāverant, ūsque eō ut nōn nūllī equitēs Rōmānī, quī praesidī causā cum tēlīs erant circum aedem Concordiae, seu perīculī māgnitū- dine seu animī mōbilitāte impulsī, quō studium suum in rem pūblicam clārius esset, ēgredientī ex senātū Caesarī gladiō

minitārentur.

Attempt to Rescue Lentulus.

L. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturciō, comprobātō eōrum indiciō, praemia dēcer- nuntur, lībertī et paucī ex clientibus Lentulī dīvorsīs itineri- bus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum ēripiundum sollicitābant, partim exquīrēbant ducēs multitūdinum, quī pretiō rem pūblicam vēxāre solitī erant; Cethēgus autem per nūntiōs familiam atque lībertōs suōs, lēctōs et exerci- tātōs in audāciam, ōrābat ut grege factō cum tēlīs ad sēsē

irrumperent. 3ā

I5

20

25 5

Y2e--

34 The Conspiracy of Catiline

The Senate Summoned Finds the Conspirators Guilty. Silanus Votes for Extreme Punishment.

Cōnsul ubi ea parārī cōgnōvit, dispositīs praesidiīs ut rēs atque tempus monēbat, convocātō senātū, refert quid dē eīs fierī placeat quī in custōdiam trāditī erant. Sed eōs paulō ante frequēns senātus iūdicāverat contrārem pūblicam fēcisse. Tum D. Iūnius Silānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō tempore cōnsul dēsīgnātus erat, dē eīs quī in custōdiīs tenē- bantur, et praetereā dē L. Cassiō, P. Furiō, P. Umbrēnō, Q. Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum dēcrē- verat; isque posteā, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Tī. Nerōnis itūrum sē dīxerat, quod dē eā rē praesidiīs additīs referundum cēnsuerat.

Caesar’s View (Sententia).

Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam ā cōnsule hūiusce modī verba locūtus est:

6X LI. “Omnīs hominēs, patrēs cōnscrīptī, quī dē rēbus

20

25

dubiīs cōnsultant, ab ōdiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā vacuōs esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. Upbi inten- deris ingenium, valet; sī lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi cōpia est memorandī, patrēs cōnscrīptī, quī rēgēs atque populī īrā aut misericordiā impulsī male cōnsuluerint; sed ea mālō dīcere quae māiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. Bellō Macedonicō, quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiō- rum cīvitās māgna atque māgnifica, quae populī Rōmānī opibus crēverat, īnfīda et advorsa nōbīs fuit; sed postquam, bellō cōnfectō, dē Rhodiīs cōnsultum est, māiōrēs nostrī, nē

He deprecates Passion.

The Conspiracy of Catiline 35

quis dīvitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum dīceret, impūnītōs eōs dīmīsēre. Item bellīs Pūnicīs omni- bus, cum saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiās multa nefāria facinora fēcissent, numquam ipsī per occāsiō- nem tālia fēcēre; magis quid sē dīgnum foret quam quid in illōs iūre fierī posset quaerēbant.

“Hōc item vōbīs prōvidendum est, patrēs cōnscriptī, nē He Holds taem Plūs apud vōs valeat P. Lentuli et cēterōrum Guilty, but Dis- scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae Suādos pxtremes. vostrae quam fāmae cōnsulātis. Nam sī dīgna poena prō factīs eōrum reperītur, novom cōnsilium adprobō; sīn māgnitūdō sceleris omnium ingenia exsuperat, eīs ūten- dum cēnseō, quae lēgibus comparāta sunt. Plērīque eōrum quī ante mē sententiās dīxērunt, compositē atque māgnificē cāsum reī pūblicae miserātī sunt; quae bellī saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre: rapī virginēs, puerōs; dīvellī līberōs ā parentum complexū: mātrēs familiārum patī quae victōribus conlubuissent; fāna atque domōs spo- liārī; caedem, incendia fierī; postrēmō armīs, cadāveribus, cruōre atque lūctū omnia complērī. Sed, per deōs immor- tālīs, quō illa ōrātiō pertinuit? An utī vōs īnfēstōs coniūrā- tiōnī faceret? Scīlicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet. Nōn ita est, neque cuiquam mortālium iniūriae suae parvae videntur; multī eās gravius aequō habuēre.

“Sed alia aliīs licentia est, patrēs cōnscrīptī. Quī dēmissī in obscūrō vītam habent, sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt; fāma atque fortūna eōrum parēs sunt; quī māgnō imperiō praeditī in excelsō aetātem agunt, eōrum facta cūnctī mortālēs nōvēre. Ita in māxumā fortūnā minuma licentia est; neque studēre neque ōdisse, sed minumē īrāscī decet: quae apud aliōs īrācundia dīcitur, ea in imperiō superbia atque crūdēlitās

Counsels Modera- tion.

20

30 5

I5

20

25

30

36 The Conspiracy of Catiline

appellātur. Equidem ego sīc exīstumō, patrēs cōnscrīptī, omnīs cruciātūs minōrēs quam facinora illōrum esse; sed plērīque mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs sceleris eōrum oblītī dē poenā disserunt sī ea paulō sevērior fuit.

“D. Silānum, virum fortem atque strenuum, certō sciō Pratece Silanusrs luae dīxerit studiō geī pūblicae dīxisse, neque Character, but illum in tantā rē grātiam aut inimīcitiās exer- ecīmmonas cēre; eōs mōrēs eamque modestiam virī cō-

: gnōvī. Vērum sententia ēius mihi nōn crūdēlis — quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī potest ? —sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. ’Nam profectō aut metus aut iniūria tē subēgit, Silāne, cōnsulem dēsīgnātum, genus poenae novom dēcernere. Dē timōre supervacāneum est disserere, cum praesertim dīligentiā clārisssumī virī cōnsulis tanta prae- sidia sint in armīs. Dē poenā possum equidem dīcere, id quod rēs habet, in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum requiem, nōn cruciātum esse; eam cūncta mortālium mala dissolvere; ultrā neque cūrae neque gaudiō locum esse. Sed, per deōs immortālīs, quam ob rem in sententiam nōn addidistī utī prius verberibus in eōs animadvorterētur? An quia lēx Porcia vetat? At aliae lēgēs item condemnātīs cīvibus nōn animam ēripī, sed exsilium permittī iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris

convictōs? Sīn quia levius est, quī convenit in minōre

The senate mus: negōtiō lēgem timēre, cum eam in māiōre Coneult its ovn neglēgeris?

Dignit7. “At enim quis reprehendet, quod in parri- cīdās reī pūblicae dēcrētum erit? Tempus, diēs, fortūna, cūius lubīdō gentibus moderātur. Illīs meritō accidet, quic- quid ēvēnerit; cēterum vōs, patrēs cōnscrīptī, quid in aliōs statuātis cōnsīderāte. Omnia mala exempla ex bonīs orta

The Conspiracy of Catiline 37

sunt; sed ubi imperium ad īgnārōs ēius aut minus bonōs pervēnit, ncvom illud exemplum ab dīgnīs et idōneīs ad indīgnōs et nōn idōneōs trānsfertur. Lacedaemoniī dēvictīs Athēniēnsibus trīgintā virōs imposuēre, quī rem pūblicam eōrum trāctārent. Eī prīmō coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre; ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. Post, ubi paulātim licentia crēvit, iūxtā bonōs et malōs iubiainōsē interficere, cēterōs metū terrēre; ita cīvitās servitūte oppressa stultae laetitiae gravīs poenās dedit. Nostrā memoriā victor Sūlla cum Damasippum et aliōs ēius modī, quī malō reī pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis nōn factum ēius laudābat? Hominēs scelestōs et factiōsōs, quī sēditiōnibus rem pūblicam exagitāverant, meritō necātōs āiēbant. Sed ea rēs māgnae initium clādis fuit. Nam utī quisque domum aut vīllam, postrēmō vās aut vestī- mentum alicūius concupīverat, dabat operam ut is in prō- scrīptōrum numerō esset. Ita illī, quibus Damasippī mors laetitiae fuerat, paulō post ipsī trahēbantur, neque prius fīnis iugulandī fuit quam Sūlla omnīs suōs dīvitiīs explēvit. Atque ego haec nōn in M. Tulliō neque hīs temporibus vereor; sed in māgnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. Potest aliō tempore, aliō cōnsule, cui item exercitus in manū sit, falsum aliquid prō vērō crēdī; ubi hōc exemplō per senātūs dēcrē- tum cōnsul gladium ēdūxerit, quis illī fīnem statuet aut quis

moderābitur? Bo Ottss Anoient “Māiōrēs nostrī, patrēs cōnscrīptī, neque

cōnsilī neque audāciae umquam eguēre, neque illīs superbia obstābat, quō minus aliēna īnstitūta, sī modo proba erant, imitārentur. Arma atque tēla militāria ab

IO0

20

25

Samnitibus, īnsīgnia magistrātuum ab Tuscīs plēraque sūmp- 30

sērunt; postrēmō quod ubīque apud sociōs aut hostīs idō- neum vidēbātur cum summō studiō domī exsequēbantur; imitārī quam invidēre bonīs mālēbant. Sed eōdem illō

IO

IS

38 The Conspiracy of Catiline

tempore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sūmēbant. Postquam rēs pūblica adolēvit et multitūdine cīvium factiōnēs valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia hūiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, quibus lēgibus exsilium damnātīs permissum est. Hanc ego cau- sam, patrēs cōnscrīptī, quō minus nevom cōnsilium capiāmus, in prīmīs māgnam putō. Profectō virtūs atque sapientia māior illīs fuit, quī ex parvīs opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs, quī ea bene parta vix retinēmus. “Placet igitur eōs dīmittī et augērī exercitum Catilīnae? Minumē. Sed ita cēnseō: pūblicandās eōrum Caesar’s Vote. pecūniās, ipsōs in vinculīs habendōs per mūni- cipia quae māxumē opibus valent; neu quis dē eīs posteā ad senātum referat, nēve- cum populō agat; quī aliter fēcerit, senātum exīstumāre eum contrā rem pūbli- cam et salūtem omnium factūrum.”

Cato’s View.

LII. Postquam Caesar dīcundī fīnem fēcit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiēbantur. At M. Porcius Catō, rogātus

20 sententiam, hūiusce modī ōrātiōnem habuit:

“ Longē mihi alia mēns est, patrēs cōnscrīptī, cum rēs atque perīcula nostra cōnsīderō, et cum sententiās nōn nūllōrum ipse mēcum reputō. Illī mihi disseruisse videntur dē poenā eōrum quī patriae, parentibus, ārīs atque focīs suīs

25 bellum parāvēre. Rēs autem monet cavēre ab illīs magis

Xot Punisnmen: ūuam quid in iliēs statuāmus cōnsultāre. Nam is Requireā, but cētera malificia tum persequāre ubi facta sunt; Protection. hōc nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvenit, frūstrā iūdicia implōrēs; captā urbe nihil fit reliquī victīs.

30 Sed, per deōs immortālīs, vōs ego appellō, quī semper domōs,

The Conspiracy of Catiline 39

villās, sīgna, tabulās vostrās plūris quam rem pūblicam fēcistis; sī ista, cūuscumque modi sunt quae amplexāminī, retinēre, sī voluptātibus vostrīs ōtium praebēre voltis, exper- gīsciminī aliquandō et capessite rem pūblicam. Nōn agitur dē vectīgālibus neque dē sociōrum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubiō est.

s4 Saepenumerō, patrēs cōnscrīptī, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuriā atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs eā causā advorsōs habeō; quī mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlictī grātiam fēcissem, haud facile alterius lubī- dinī male facta condōnābam. Sed ea tametsī vōs parvī pendēbātis, tamen rēs pūblica fīrma erat; opulentia negle- gentiam tolerābat. Nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam māgnifi- cum imperium populī Rōmānī sit, sed haec, cūiuscumque medī videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futōra sint. Hīc mihi quisquam mānsuētūdinem et misericordiam nōmi- nat? Iam prīdem equidem nōs vēra vocābula rērum āmī- simus; quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audācia fortitūdō vocātur, eō rēs pūblica in extrēmō sita est. Sint sānē, quoniam ita sē mōrēs habent, līberālēs ex sociō- rum fortūnīs, sint misericordēs in fūribus aerārī; nē illī sanguinem nostrum largiantur et, dum paucīs scelerātīs parcunt, bonōs omnīs perditum eant.

“Bene et compositē C. Caesar paulō ante in hōc ōrdine It is not safe t, dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa existu- Imprison the Con- māns ea quae dē īnferīs memorantur, dīvorsō Spirators. itinere malōs ā bonīs loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa habēre. Itaque cēnsuit pecūniās eōrum pūblicandās, ipsōs per mūnicipia in custōdiīs habendōs, vidēlicet timēns nē, sī Rōmae sint, aut ā populāribus coniū-

rātiōnis aut ā multitūdine conductā per vim 2ēripiantur.

The City is utterly Corrupt.

20

25

30 5

IO

IS

20

25

30

40 The Conspiracy of Catiline

Quasi vērō malī atque scelestī tantum modo in urbe et nōn per tōtam ītaliam sint, aut nōn ibi plūs possit audācia, ubi ad dēfendundum opēs minōrēs sunt. Quā rē vānum equi- dem hōc cōnsilium est, sī perīculum ex illīs metuit; sīn in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis rēfert mē mihi atque vōbīs timēre. Quā rē cum dē P. Lentulō cēte- rīsque statuētis, prō certō habētōte vōs simul dē exercitū Catilīnae et dē omnibus coniūrātīs dēcernere. Quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus īnfīrmior erit; sī pau- lum modo vōs languēre vīderint, iam omnēs ferōcēs aderunt.

“4Nōlīte exīstumāre māiōrēs nostrōs armīs rem pūblicam It was wisdom, ēx parvā māgnam fēcisse. Sī ita rēs esset, not Arms, taat multō pulcherrumam eam nōs habērēmus; made Romo Great. quippe sociōrum atque cīvium, praetereā ar- mōrum atque equōrum, māior cōpia nōbīs quam illīs est. Sed alia fuēre quae illōs māgnōs fēcēre, quae nōbīs nūlla sunt; domī industria, forīs iūstum imperium, animus in cōn- sulundō līber, neque dēlictō neque lubidinī obnoxius. Prō hīs nōs habēmus lūxuriam atque avāritiam, pūblicē egestā- tem, prīvātim opulentiam; laudāmus dīvitiās, sequimur iner- tiam; inter bonōs et malōs discrīmen nūllum; omnia virtūtis praemia ambitiō possidet. Neque mīrum; ubi vōs sēparā- tim sibi quisque cōnsilium capitis, ubi domī voluptātibus, hīc pecūniae aut grātiae servītis, eō fit ut impetus fīat in vacuam rem pīūblicam.

“Sed ego haec omittō. Coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere; Gallōrum gentem īnfēstis- sumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitū suprā caput est; vōs cunctāminī etiam nunc et dubitātis quid intrā moenia dēprēnsīs hostibus faciātis? Misereāminī, cēnseō— dēli- quēre hominēs adulēscentulī per ambitiōnem — atque etiam armātōs dīmittātis. Nē ista vōbīs mānsuētūdō et misericor-

These Criminals Deserve no Mercy.

The Conspiracy of Catiline 41

dia, sī illī arma cēperint, in miseriam convortat. Scīlicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immō vērō māxumē; sed inertiā et mollitiā animī alius alium exspec- tantēs cunctāminī, vidēlicet dīs immortālibus cōnfīsī, quī hanc rem pūblicam saepe in māxumīs perīculīs servāvēre. Nōn vōtīs neque suppliciīs muliebribus auxilia deōrum parantur; vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prospera omnia cēdunt; ubi socordiae tē atque īgnāviae trādideris, nēquīquam deōs implōrēs; īrātī īnfēstīque sunt. Apud māiōrēs nostrōs A. Mānlius Torquātus bellō Gallicō fīlium suum, quod is contrā imperium in hostem pūgnāverat, necārī iussit, atque ille ēgregius adulēscēns immoderātae fortitūdinis morte poenās dedit; vōs dē crūdēlissumīs parri- cīdīs quid statuātis cunctāminī? Vidēlicet cētera vīta eōrum huic scelerī obstat. Vērum parcite dīgnitātī Lentulī, sī ipse pudīcitiae, sī fāmae suae, sī dīs aut hominibus umquam ūllīs pepercit; īgnōscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fēcit. Nam quid ego dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? Quibus sī quicquam umquam pēnsīfuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblicā habuissent. Postrēmō, patrēs cōnscrīptī, sī meherculē peccātō locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, queniam verba contemnitis; sed undique circumventī sumus. Catilīna cum exercitū faucibus urget, aliī intrā moenia atque in sinū urbis sunt hostēs, neque parārī neque cōnsulī quicquam potest occultē; quō magis properandum est.

“Quā rē ego ita cēnseō: cum nefāriō cōnsiliō scelerātō- rum cīvium rēs pūblica in māxuma perīcula vēnerit, eīque indiciō T. Volturcī et lēgātōrum Allobrogum convictī cōnfessīque sint, caedem, incendia aliaque sē foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē cōnfessīs, sīcutī dē manifēstīs rērum capitālium, mōre māiōrum supplicium sūmundum.” ?

They should be Put to Deatn.

b4

O

I=4

5

20

25

30 n

IS

42 The Conspiracy of Catiline

1 2. Cato’s Counsel Prevails.

LIII. Postquam Catō adsēdit, cōnsulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam ēius laudant, virtūtem animī ad caelum ferunt; aliī aliōs increpantēs timidōs vecant, Catō clārus atque māgnus habētur; senātī dēcrētum fft, sīcutī ille cēnsuerat.

Eulogy of Cato and Caesar.

Sed mihi multa legentī, multa audientī, quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā praeclāra faci- nora fēcit, forte lubuit attendere quae rēs māxumē tanta negōtia sustinuisset. Sciēbam saepenumerō parvā manū cum māgnīs legiōnibus hostium contendisse; cōgnōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hōc saepe fortūnae violentiam tolerāvisse; facundiā Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. Āc mihi multa agitantī cōnstābat paucōrum cīvium ēgregiam virtūtem cūncta patrā- visse, eōque factum utī dīvitiās paupertās, multitūdinem paucitās superāret. Sed postquam lūxū atque dēsidiā cīvi- tās corrupta est, rūrsus rēs pūblica māgnitūdine suā imperā- tōrum atque magistrātuum vitia sustentābat, āc, sīcutī effētā parente, multīs tempestātibus haud sānē quisquam Rōmae

20 virtūte māgnus fuit. Sed memoriā meā ingentī virtūte,

dīvorsīs mōribus fuēre virī duo, M. Catō et C. Caesar.

/Quōs quoniam rēs obtulerat, silentiō praeterīre nōn fuit cōn-

25

silium, quīn utrīusque nātūram et mōrēs, quantum ingeniō possem, aperīrem:

These Two Statesmen Compared.

LIV. Igitur eīs genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Cae- sar benificiīs āc mūnificentiā māgnus habēbātur, integritāte

The Conspiracy of Catiline 43

vītae Catō. Ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic sevēritās dīgnitātem addiderat. Caesar dandō, suble- vandō, īgnōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miserīs perfugium erat, in alterō malīs perniciēs; illīlus facilitās, hūius cōnstantia laudābātur.Ā Postrēmō Caesar in animum indūxerat labōrāre, vigilāre; negōtiīs amīcōrum intentus sua neglegere, nihil dēnegāre quod dōnō dīgnum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novem exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite neque factiōne cum factiōsō, sed cum strenuō virtūte, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentiā certābat; esse quam vidērī bonus mālēbat; ita, quō minus petēbat glōriam, eō magis illum sequēbātur.

The Decree is Executed.

LV. Postquam, ut dīxī, senātus in Catōnis sententiam discessit, cōnsul, optumum factū ratus noctem quae īnstābat antecapere, nē quid eō spatiō novārētur, triumvirōs quae supplicium postulābat parāre iubet; ipse praesidiīs dispositīs Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēterīs per prae- tōrēs. EĒst in carcere locus quod Tulliānum appellātur, ubi paululum ascenderis ad laēvām, circiter duodecim pedēs humī dēpressus. Eum mūniunt undique parietēs atque īnsuper camera lapideīs fornicibus iūncta, sed incultū, tene- brīs, odōre, foeda atque terribilis ēius faciēs est. In eum locum postquam dēmissus est Lentulus, vindicēs rērum capitālium quibus praeceptum erat laqueō gulam frēgēre. Ita ille patricius ex gente clārissumā Cornēliōrum, quī cōn- sulāre inperium Rōmae habuerat, dīgnum mōribus factīsque suīs exitium vītae invēnit. Dē Cethēgō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō, eōdem modō supplicium sūmptum est.

ha- 4 I0

I5

5

20 2c

25

30 44 The Conspiracy of Catiline

Meantime Catiline had Raised Forces.

ILvI. Dum ea Rōmae geruntur, Catilīna ex omnī cōpiā quam et ipse addūxerat et Mānlius habuerat, duās legiōnēs īnstituit, cohortīs prō numerō mīlitum complet. Deinde, ut quisque voluntārius aut ex sociīs in castra vēnerat, aequā-

5 liter distribuerat, āc brevī spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duōbus mīlibus habuisset. Sed ex omnī cōpiā circiter pars quarta erat mīlitāribus armīs īnstrūcta; cēterī, ut quemque cāsus armāverat, sparōs aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portābant. Sed postquam

10 Antōnius cum exercitū adventābat, Catilīna per montīs iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus castra movēre, hostibus occāsiōnem pūgnandī nōn dare; spērābat propediem māgnās cōpiās sēsē habitūrum, sī Rōmae sociī incepta patrāvissent. Intereā servitia repudiābat, cūius

15 initiō ad eum māgnae cōpiae concurrēbant, opibus coniūrā- tiōnis frētus; simul aliēnum suīs ratiōnibus exīstumāns vidērī causam cīvium cum servīs fugitivis commūnicāvisse. ] ō

.: But now his Army Tries to Escape to Gaul.

Vōī;é B 23 ILVII. Sed postquam in castra nūntius pervēnit Rōmae coniūrātiōnem patefactam, dē Lentulō et Cethēgō cēterīsque 20 quōs suprā memorāvī supplicium sūmptum, plērīque, quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium inlexerat, dīlābuntur; reliquōs Catilīna per montīs asperōs māgnīs itineribus in agrum Pistōriēnsem abdūcit eō cōnsiliō utī per trāmitēs occultē perfugeret in Galliam Trānsalpmam4 4

vo. Antonius Cuts them off.

255 At Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa exīstumāns quae

The Conspiracy of Catiline 45

suprā dīximus, Catilīnam agitāre. Igitur ubi iter ēius ex perfugīs cōgnōvit, castra properē mōvit, āc sub ipsīs rādīci- bus montium cōnsēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properantī. Neque tamen Antōnius procul aberat, utpote quī māgnō exercitū locīs aequiōribus expedītus in fugā seque- rētur. Sed Catilīna, postquam videt montibus atque cōpiīs hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factū ratus in tālī rē fortūnam bellī temptāre, statuit cum Antōniō quam prīmum cōnflīgere. -

Speech of Catiline.

Itaque contiōne advocātā hūiusce modī ōratiōnem habuit:

LVIII. “Compertum ego habeō, miīlitēs, verba virtūtem nōn addere, neque ex īgnāvō strenuum neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fierī. Quanta cūius- que animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta in bellō patēre solet. Quem neque glōria neque perīcula excitant, nēquīquam hortēre; timor animī auribus officit. Sed ego vōs, quō pauca monērem, advocāvī, simul utī causam meī cōnsilī aperīrem.

“ Scītis equidem, mīlitēs, socordia atque īgnāvia Lentulī quantam ipsī nōbīsque clādem attulerit, quō- que modō, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficīscī nequīverin. Nunc vērō quō locō rēs nostrae sint, iūxtā mēcum omnēs intellegitis. Exercitūs hostium duo, ūnus ab urbe, alter ā Galliā obstant; diūtius in hīs locīs esse, sī māxumē animus ferat, frūmentī atque aliārum rērum egestās prohibet; quōcumque īre placet, ferrō iter aperiundum est. Quāpropter vōs moneō utī fortī atque parātō animō sītis, et cum proelium inībitis, memine- ritis vōs dīvitiās, decus, glōriam, praetereā lībertātem atque patriam in dextrīs vostrīs portāre. Sī vincimus, omnia nōbīs

All Depends on Valor.

20

25

30 46 The Conspiracy of Catiline

tūta erunt, commeātus abundē, mūnicipia atque colōniae patēbunt; sī metū cesserimus, eadem illa advorsa fīent; neque locus neque amīcus quisquam teget quem arma nōn tēxerint. Praetereā, miīlitēs, nōn eadem nōb īs et illīs neces- 5 sitūdō impendet; nōs prō patriā, prō lībertāte, prō vitā certāmus, illīs supervacāneum est prō potentiā paucōrum pōgnāre. ī-va. Oe- “ Quō audācius adgrediāminī, memorēs prīstinae virtūtis. Licuit vōbīs cum summā turpitūdine in exsiliō aetātem agere, potuistis nōn nūllī Rōmae, āmissīs bonīs, aliēnās opēs exspectāre; quia illa foeda atque intoleranda virīs vidēbantur, haec sequī dēcrēvistis. Sī haec relinquere voltis, audāciā opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. Nam in fugā salūtem 15 spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus āvor- teris, ea vērō dēmentia est. Semper in proeliō eīs māxu- mum est perīculum quī māxumē timent: audācia prō mūrō habētur. “ Cum vōs cōnsīderō, mīlitēs, et cum facta vostra aestumō, māgna mē spēs victōriae tenet. Animus, aetās, virtūs vostra mē hortantur, praetereā necessi- tūdō, quae etiam timidōs fortīs facit. Nam multitūdō hostium nē circumvenīre queat, prohibent angustiae locī. Quod sī virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inultī

25 animam āmittātis, neu captī potius sīcutī pecora trucīdēminī quam virōrum mōre pūgnantēs cruentam atque lūctuōsam victōriam hostibus relinquātis.”

They must Attack Desperately.

There is Hope of Victory.

They Form in Battle Array.

X LIX. Haec ubi dīxit, paululum commorātus sīgna canere iubet atque īnstrūctōs ōrdinēs in locum aequom dēdūcit. 30 Dein remōtīs omnium equīs, quō mīlitibus exaequātō perīculō

The Conspiracy of Catilinn. 47

animus amplior esset, ipse pedes exercitum prō locō atque cōpiīs īnstruit. Nam utī plānitiēs erat inter sinistrōs montīs et ab dexterā rūpe aspera, octō cohortīs in fronte cōnstituit, reliquārum sīgna in subsidiō artius conlocat; ab eīs centu- riōnēs omnīs, lēctōs et ēvocātōs, praetereā ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subdūcit. C. Mānlium in dextrā, Faesulānum quendam in sinistrā parte cūrāre iubet; ipse cum lībertīs et cālōnibus propter aquilam adsistit, quam bellō Cimbricō C. Marius in exercitū habuisse dīcēbātur. forx

Petreius Adūresses the Army of Anfonius.

At ex alterā parte C. Antōnius, pedibus aeger, quod proeliō adesse nequībat, M. Petrēiō lēgātō exercitum per- mittit. Ille cohortīs veterānās, quās tumultūs causā cōn- scrīpserat, in fronte, post eās cēterum exercitum in subsidiīs locat; ipse equō circumiēns ūnumquemque nōmināns appel- lat, hortātur, rogat ut meminerint sē contrā latrōnēs inermīs, prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focīs suīs certāre. Homō miīlitāris, quod amplius annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glōriā in exercitū fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōve- rat; ea commemorandō mīlitum animōs accendēbat.

14 A Desperate Battle Ensues.

LX. Sed ubi, omnibus rēbus explōrātīs, Petrēius tubā sīgnum dat, cohortīs paulātim incēdere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eō ventum est unde ā feren- tāriīs proelium committī posset, māxumō clāmōre cum īnfē- stīs sīgnīs concurrunt; pīla omittunt, gladiīs rēs geritur. Veterānī, prīstinae virtūtis memorēs, comminus ācriter īnstāre, illī haud timidī resistunt; māxumā vī certātur.

IO

t-1

5

25 5

43 The Conspiracy of Catiline

Catiline Performs Prodigies of Valor.

Intereā Catilīna cum expedītīs in prīmā aciē vorsārī, labōrantibus succurrere, integrōs prō sauciīs arcessere, omnia prōvidēre, multum ipse pūgnāre, saepe hostem ferīre; strenuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exsequēbātur. Petrēius ubi videt Catilīnam, contrā āc ratus erat, māgnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēterōs adgreditur. Mānlius et Faesulānus in prīmīs pūgnantēs cadunt. Catilīna post-

10 quam fūsās cōpiās sēque cum paucīs relictum videt, memor

generis atque prīstinae suae dīgnitātis, in cōnfertissumōs hostīs incurrit ibīque pūgnāns cōnfoditur. Lvae

His Forces Fight to the Death. None are Captured.

LXI. Sed cōnfectō proeliō tum vērō cernerēs quanta audācia quantaque animī vīs fuisset in exercitū Catilīnae.

15 Nam ferē quem quisque vīvos pūgnandō locum cēperat, eum

āmissā animā corpore tegēbat. Paucī autem, quōs mediōs cohors praetōria disiēcerat, paulō dīvorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. Catilīna vērō longē ā suīs inter hostium cadāvera repertus est, paululum etiam spīrans

20 ferōciamque animī quam habuerat vivos in voltū retinēns.

25

Postrēmō ex omnī cōpiā neque in proeliō neque in fugā quisquam cīvis ingenuus captus est; ita cūnctī suae hosti- umque vītae iūxtā pepercerant.

But the Victory Costs the Romans ūear.

Neque tamen exercitus populī Rōmānī laetam aut incru-

entam victōriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque t

aut occiderat in proeliō, aut graviter volnerātus discesserat.

The Conspiracy of Catiline 49

Multī autem, quī ē castrīs visundī aut spoliandī grātiā prō- cesserant, volventēs hostīlia cadāvera, amīcum aliī, pars hospitem aut cōgnātum reperiēbant; fuēre item quī inimīcōs suōs cōgnōscerent. Ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, lūctus atque gaudia agitābantur.

rXl

[OCR skipped on page(s) 67-233]