title | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Ten Orations of Cicero |
|
1898 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
In L. Sergium Catilīnam ōrātiō Prīma
UōŌ ūsque tandem abīūtēre, Catilīna, patientiā no- Q strā? Quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlu- det? Quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hīc mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra vultūsque mōvērunt? Patēre tua cōnsilia nōn sentīs? cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? Quid proximā, quid superiōre nocte ēgeris, ubi fueris, quōs convocāveris, quid cōnsilī cēperis, quem nostrum īgnō- rāre arbitrāris?
ō tempora! Ō mōrēs! Senātus haec intellegit, cōn- sul videt; hīc tamen vīvit. Vīvit? Immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsīgnat oculīs ad caālem ūnum quemque nostrum. Nōs autem, fortēs virī, satis. facere reī pūblicae vidē- mur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus.
Ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prī- dem oportēbat; in tē cōnferrī pestem quam tū in nōs māchināris. An vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, ponti- fex māximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit; Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiīs vāstāre cupientem, nōs
25 cōnsulēs perferēmus? Nam illa nimis antīqua prae-
45
46
IO
IS
25
30
IN CATILINAMI
tereō, quod C. Servīlius Ahāla Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppli- ciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem co- ērcērent. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave. Nōn deest reī pūblicae cōnsilium, neque auctōritās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.
- Dēcrēvit quondam senātus ut L. Opīmius cōnsul vidēret nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. Nox nūlla intercessit: interfectus est propter quāsdam sēdi- tiōnum suspīciōnēs C. Gracchus, clārissimō patre, avō, māiōribus; occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsu- lāris. Similī senātūs cōnsultō C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica; num ūnum diem posteā L. Sāturnīnum tribūnum plēbis et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est?
At nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. Habēmus enim hūiusce modī senā- tūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfēstim tē interfectum esse, Catilīna, convēnit. Vivis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfīrmandam audāciam.
Cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clēmentem; cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī, sed iam mē ipse inertiae nēquitiaeque condemnō. Castra sunt in ītaliā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus conlocāta, crēscit in diēs singulōs hostium nu- merus; eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intrā moenia atque adeō in senātū vidēmus, intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae mōlien- tem.
10
as
IN CATILINAM I 47
Sī tē iam, Catilīna, comprehendī, sī interficī iusserō, crēdō, erit verendum mihi nē nōn hōc potius omnēs bonī sērius ā mē, quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. Vērum ego hōc, quod iam prīdem factum esse oportuit, certā dē causā nōndum addūcor ut faciam. Tum dēnique interficiēre, cum iam nēmō tam improbus, tam perditus, tam tuī similis invenīrī poterit, quī id nōn iūre factum esse fateātur. Quam diū quisquam erit quī tē dēfendere audeat, vīvēs; et vīvēs ita ut vīvis, multīs meīs et fīrmīs praesidiīs oppressus, nē commovēre tē contrā rem pūbli- cam possīs. Multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sīcut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque custōdient.
m. Etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius ex- spectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs coniūrā- tiōnis tuae potest? sī inlūstrantur, sī ērumpunt omnia? Mūtā iam istam mentem; mihi crēde, oblīvīscere caedis atque incendiōrum. Tenēris undique; lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia, quae iam mēcum licet recōgnō- scās. Meministīne mē ante diem xin. Kalendās Novem- brīs dīcere in senātū, fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembrīs, C. Manlium, audāciae satellitem atque administrum tuae? Num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta, tam atrōx tamque
incrēdibilis, vērum, id quod multō magis est admīrandum,
diēs? Dīxī ego īdem in senātū caedem tē optimātium contu- lisse in ante diem v. Kalendās Novembrīs, tam cum
30 multī prīncipēs cīvitātis Rōmā nōn tam suī cōnservandī
quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā profū- gērunt. Num īnfitiārī potes tē illō ipsō diē, meīs prae-
48
10
15
25
30
IN CATILINAM I
sidiīs, meā dīligentiā circumclūsum, commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum, nostrā tamen quī remānsissēmus caede, tē contentum esse dīcēbās? Quid? cum tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfī- derēs, sēnsistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, custōdiīs, vigiliīs esse mūnītam? Nihil agis, nihil mōlīris, nihil cōgitās, quod nōn ego nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.
1v. Recōgnōsce tandem mēcum noctem illam superi- ōrem; iam intellegēs multō mē vigilāre ācrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae. Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē — in M. Lae- cae domum; convēnisse eōdem complūrīs ēiusdem āmen- tiae scelerisque sociōs. Num negāre audēs? Quid tacēs? Convincam, sī negās. Videō enim esse hīc in senātū quōsdam quī tēcum ūnā fuērunt.
Ō dī inmortālēs! Ubinam gentium sumus? In quā urbe vīvimus? Quam rem pūblicam habēmus? Hīc, hīc sunt, in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō, quī dē nostrō omnium interitū, quī dē hūius urbis atque adeō dē orbis terrārum exitiō cōgitent. Hōs ego videō cōnsul et dē rē pūblicā sententiam rogō, et quōs ferrō trucīdārī oportēbat, eōs nōndum vōce vulnerō.
Fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna; distri- buistī partīs ītaliae; statuistī quō quemque proficīscī placēret; dēlēgistī quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; dīscrīpsistī urbis partīs ad incendia; cōnfīr- māstī tē ipsum iam esse exitūrum; dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae quod ego vīverem. Repertī sunt duo equitēs Rōmānī quī tē istā cūrā līberārent et
10
15
25
IN CATILINAM 1 49
sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicērentur. Haec ego omnia, vix- dum etiam coetū vestrō dīmissō, comperī. Domum meam māiōribus praesidiīs mūnīvī atque fīrmāvī; exclūsī eōs quōs tū ad mē salūtātum mīserās, cum illī ipsī vē- nissent, quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.
vV. Quae cum ita sint, Catilīna, perge quō coepistī. Ēgredere aliquandō ex urbe; patent portae, proficīscere. Nimium diū tē imperātōrem tua illa Manliāna castra dēsīderant. Ēdūc tēcum etiam omnīs tuōs; sī minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. Māgnō mē metū līberā- bis, dum modo inter mē atque tē mūrus intersit. Nōbīs- cum versārī iam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam. Māgna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō custōdī hūius urbis, grātia, quod hanc tam taetram, tam horribi- lem tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus. Nōn est saepius in ūnō homine summa salūs perīclitanda reī pūblicae.
Quam diū mihi cōnsulī dēsīgnātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā dīligentiā dē- fendī. Cum proximīs comitiīs cōnsulāribus mē cōnsu- lem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs, nūllō tumultū pūblicē concitātō; dēnique, quoti- ēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum māgnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam. Nunc iam apertē rem pū- blicam ūniversam petis; templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, ītaliam tōtam ad exitium ac vāstitātem vocās.
H. 2 GC. CIC.Xx4 :
50
I0
I5
2s
30
IN CATILINAMI
Quā rē, quoniam id quod est prīmum, et quod hūius imperī disciplīnaeque māiōrum proprium est, facere nōn- dum audeō, faciam id quod est ad sevēritātem lēnius, et ad commūnem salūtem ūtilius. Nam sī tē interficī iusse- rō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manus. Sīn tū, quod tē iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum māgna et perniciōsa sentīna reī pūblicae. Quid est, Catilīna? num dubitās id mē imperante facere, quod iam tuā sponte faciēbās ? Exīre ex urbe iubet cōnsul hostem. Interrogās mē, num in exsilium? Nōn iubeō; sed, sī mē cōnsulis, suādeō.
viI. Quid est enim, Catilīna, quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit? in quā nēmō est extrā istam coniūrā- tiōnem perditōrum hominum quī tē nōn metuat, nēmō quī nōn ōderit. Quae nota domesticae turpitūdinis nōn inūsta vītae tuae est? Quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā? quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? Cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum inle- cebrīs inrētīssēs, nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī? Quid vērō? nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfē- cissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hōc scelus cumulāstī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exsti- tisse aut nōn vindicāta esse videātur.
Praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum, quās omnīs impendēre tibi proximīs īdibus sentiēs. Ad illa veniō quae nōn ad prīvātam īgnōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent. Potestne tibi haec lūx,
I10
15
25
IN CATILINAMI 5I
Catilīna, aut hūius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciās hōrum esse nēminem quī nesciat tē prīdiē Ka- lendās Iānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō? manum cōnsulum et prīncipum cīvi- tātis interficiendōrum causā parāvisse? scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortū- nam populī Rōmānī obstitisse?
Ac iam illa omittō— neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa; quotiēns tū mē dēsīgnātum, quo- tiēns cōnsulem interficere cōnātus es! quot ego tuās petītiōnēs, ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur, parvā quādam dēclīnātiōne et, ut āiunt, corpore effūgī! Nihil adsequeris, neque tamen cōnārī ac velle dēsistis. Quotiēns tibi iam extorta est ista sīca dē manibus! quo- tiēns vērō excidit cāsū aliquō et ēlapsa est! Quae qui- dem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.
vii. Nunc vērō quae tua est ista vīta? Sīc enim iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur. Vēnistī paulō ante in senātum. Quis tē ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit? Sī hōc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō iūdiciō taci- turnitātis oppressus? Quid, quod adventū tuō ista sub- sellia vacuēfacta sunt? quod omnēs cōnsulārēs, quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque in- ānem relīquērunt, quō tandem animō tibi ferendum putās?
/ Servī mē hercule meī sī mē istō pactō metuerent, ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam
52
10
15
25
30
IN CATILINAMI
putārem; tū tibi urbem nōn arbitrāris? Et, sī mē meīs cīvibus iniūriā suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem. Tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum āgnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentīs sēnsūsque vulnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre ? Sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ūllā ratiōne plācāre possēs, tū, opīnor, ab eōrum oculīs aliquō concēderēs. Nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit, et iam diū tē nihil iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre; hūius tū neque auctōritātem verēbere nec iūdicium sequēre nec vim pertimēscēs?
Quae tēcum, Catilīna, sīc agit, et quōdam modō tacita loquitur:
“‘Nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera; tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. Su- periōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen, ut potuī, tulī; nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe: sī est vērus, nē oppri- mar; sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.’
vin. Haec sī tēcum, ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit? Quid, quod tū tē ipse in custōdiam dedistī? quod vītan- dae suspīciōnis causā ad M’. Lepidum tē habitāre velle dīxistī? A quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus
10
15
25
IN eATILINAM 1 53
es, atque ut domī meae tē adservārem rogāstī. Cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quī māgnō in perīculō essem quod īsdem moenibus continērēmur, ad Q. Metel- lum praetōrem vēnistī; ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, M. Mārcellum, dēmigrāstī; quem tū vidēlicet et ad custōdiendum dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortis- simum fore putāstī. Sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre, quī sē ipse iam dīgnum custōdiā iūdicārit? Quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās, et vītam istam, multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam, fugae sōlitūdinīque mandāre?
‘Refer,’ inquis, ‘ad senātum;’ id enim postulās, et, sī hīc ōrdō placēre dēcrēverit tē īre in exsilium, obtempe- rātūrum tē esse dīcis. Nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus; et tamen faciam ut intellegās quid hī dē tē sentiant. Ēgredere ex urbe, Catilīna; līberā rem pūblicam metū; in exsilium, sī hanc vōcem exspectās, pro- ficīscere. Quid est, Catilīna? ecquid attendis? ecquid animadvertis hōrum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis? At sī hōc idem huic adulēscentī optimō P. Sestiō, sī fortissimō virō M. Mārcellō dīxissem, iam mihi cōnsulī, hōc ipsō in templō, senātus iūre optimō vim et manūs intulisset. Dē tē autem, Catilīna, cum quiēscunt, probant; cum patiuntur, dēcernunt; cum tacent, clāmant. Neque hī sōlum, quōrum tibi auctōri- tās est vidēlicet cāra, vīta vīlissima, sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimī atque optimī virī, cēterīque fortis- simī cīvēs, quī circumstant senātum, quōrum tū et fre-
.
2 ! 3. ūlt 3 3 ūīt .8 ! 5
54
līsūt Crīsl susā līīī
42-
t
īs3 I : !
-s1.
RUINS ON THE PALATINE 5—
IO
IS
25
IN CATILINAM I 55
quentiam vidēre et studia perspicere et vōcēs paulō ante exaudīre potuistī. Quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam ut tē haec, quae vāstāre iam prīdem studēs, relinquentem ūsque ad portās prōsequantur.
41x. Quamquam quid loquor? Tē ut ūlla rēs frangat? tū ut umquam tē corrigās? tū ut ūllam fugam meditēre? tū ut exsilium cōgitēs? Utinam tibi istam mentem dī immortālēs duint! Tametsī videō, sī meā vōce perterri- tus īre in exsilium animum indūxeris, quanta tempestās invidiae nōbīs, sī minus in praesēns tempus, recentī memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem, impendeat. Sed est tantī, dum modo ista sit prīvāta calamitās et ā reī pūblicae perīculīs sēiungātur. Sed tū ut vitiīs tuīs commoveāre, ut lēgum poenās pertimēscās, ut tempori- bus reī pūblicae cēdās, nōn est postulandum. Neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor umquam ā turpi- tūdine aut metus ā perīculō aut ratiō ā furōre revocārit. Quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficīscere; ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invidiam, rēctā perge in exsilium; vix feram sermōnēs hominum sī id fēceris; vix mōlem istīus invidiae, sī in exsilium iussū cōnsulis ieris, sustinēbō. Sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerā- tōrum manū; cōnfer tē ad Manlium, concitā perditōs cīvēs, sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō latrōciniō, ut ā mē nōn ēiectus ad aliēnōs, sed invī- tātus ad tuōs īsse videāris.
Quamquam quid ego tē invītem, ā quō iam sciam esse praemissōs quī tibi ad Forum Aurēlium praestōlārentur armātī? cui sciam pactam et cōnstitūtam cum Manliō diem? ā quō etiam aquilam illam argenteam, quam tibi
56
IO
15
as
30
IN CATILINAM I
ac tuīs omnibus cōnfīdō perniciōsam ac fūnestam futū- ram, cui domī tuae sacrārium scelerum tuōrum cōnstitū- tum fuit, sciam esse praemissam? Tū ut illā carēre diūtius possīs, quam venerārī ad caedem proficīscēns solēbās, ā cūius altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī?
x. ībis tandem aliquandō quō tē-iam prīdem ista tua cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat. Neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem. Ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, vo- luntās exercuit, fortūna servāvit. Numquam tū nōn modo ōtium, sed nē bellum quidem nisi nefārium con- cupīstī. Nanctus es ex perditīs atque ab .omnī nōn modo fortūnā, vērum etiam spē dērelīctīs cōnflātam im- probōrum manum. Hīc tū quā laetitiā perfruēre! qui- bus gaudiīs exsultābis! quantā in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis!
Ad hūius vītae studium meditātī illī sunt quī feruntur labōrēs tuī, iacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stu- prum, vērum etiam ad facinus obeundum; vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum, vērum etiam bonīs ōtiōsōrum. Habēs ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, frīgoris, inopiae rērum omnium, qui- bus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs. Tantum prōfēci tum, cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, at- que ut id quod est ā tē scelerātē susceptum latrōcinium potius quam bellum nōminārētur.
xI. Nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, perci- pite, quaesō, dīligenter quae dīcam, et ea penitus animīs
10
I15
25
IN CATILINAMI 57
vestrīs mentibusque mandāte. Etenim sī mēcum patria, quae mihi vītā meā multō est cārior, sī cūncta ītalia, sī omnis rēs pūblica, loquātur:
‘M. Tufīī, quid agis? Tūne eum quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs, quem ex- spectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem coniūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre ut abs tē nōn ēmis- sus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? Nōn hunc in vincula dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis? Quid tandem tē impedit? Mōsne māiōrum? At persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvīs morte multāvērunt. An lēgēs, quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? At numquam in hāc urbe quī ā rē pūblicā dēfēcērunt cīvium iūra tenuērunt. An invidiam posteritātis timēs? Prae- clāram vērō populō Rōmānō refers grātiam, quī tē homi- nem per tē cōgnitum, nūllā commendātiōne māiōrum, tam mātūrē ad summum imperium per omnīs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiae aut alicūius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis. Sed sī quis est invidiae metus, num est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidia quam inertiae ac nēquitiae pertimē- scenda? An cum bellō vāstābitur ītalia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?’ xn. Hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus, et eōrum hominum quī hōc idem sentiunt mentibus, pau- ca respondēbō. Ego, sī hōc optimum factū iūdicārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem. Etenim sī summī et clārissimī virī Sāturnīnī et Gracchōrum et
58
I10
I5
as
30
IN CATILINAM I
Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāminārunt, sed etiam honestārunt, certē ve- rendum mihi nōn erat nē quid hōc parricīdā cīvium in- terfectō invidiae mihi in posteritātem redundāret. Quod sī ea mihi māximē impendēret, tamen hōc animō semper fuī, ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem.
Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine quī aut ea quae imminent nōn videant, aut ea quae vident dissimu- lent; quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt, coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborāvē- runt; quōrum auctōritātem secūtī multī nōn sōlum im- probī, vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. Nunc intellegō, si iste, quō intendit, in Manliāna castra pervēnerit, nē- minem tam stultum fore quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum quī nōn fateātur. Hōc autem ūnō interfectō, intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse. Quod sī sē ēiēcerit, sēcumque suōs ēdūxerit, et eōdem cēterōs undique conlēctōs naufragōs aggregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis, vērum etiam stirps ac sēmen malō- rum omnium.
xmni. Etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīcu- līs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. Quod sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī; perīculum autem residēbit, et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. Ut saepe homi-
10
I5
35
IN CATILINAM I 59
nēs aegrī morbō gravī, cum aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflīctantur; sīc hīc mor- bus, quī est in rē pūblicā, relevātus istīus poenā, vehe- mentius reliquīs vīvīs ingravēscet.
Quā rē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, id quod saepe iam dīxī, discernantur ā nōbīs; dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cūiusque quid dē rē pūblicā sentiat. Polliceor hōc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equi- tibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōn- sēnsiōnem, ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.
Hīsce ōminibus, Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē, cumque eōrum exitiō quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, pro- ficīscere ad impium bellum ac nefārium.
Tū, Iuppiter, quī īsdem quibus haec urbs auspiciīs es cōnstitūtus, quem Statōrem hūius urbis atque imperī vērē nōmināmus, hunc et hūius sociōs ā tuīs cēterīsque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque cīvium arcēbis, et hominēs bonōrum inimīcōs, hostīs patriae, latrōnēs ītaliae, scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniūnctōs, aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.
FORUM ROMANUM
(Restoration) I10
IS
as
In L. Sergium Catilīnam ōrātiō Secunda
ANDEM aliquandō, Quirītēs, L. Catilīnam, furen- tem audāciā, scelus anhēlantem, pestem patriae nefāriē mōlientem, vōbīs atque huic urbī ferrō flammāque minitantem, ex urbe vel ēiēcimus, vel ēmīsimus, vel ipsum ēgredientem verbīs prōsecūtī sumus. Atbiit, ex- cessit, ēvāsit, ērūpit. Nūlla iam perniciēs ā mōnstrō illō atque prōdigiō moenibus ipsīs intrā moenia comparā- bitur. Atque hunc quidem ūnum hūius bellī domesticī ducem sine contrōversiā vīcimus. Nōn enim iam inter latera nostra sīca illa versābitur; nōn in campō, nōn in forō, nōn in cūriā, nōn dēnique intrā domesticōs parietēs pertimēscēmus. Locō ille mōtus est, cum est ex urbe dēpulsus. Palam iam cum hoste nūllō impediente bel- lum gerēmus. Sine dubiō perdidimus hominem māgni- ficēque vīcimus, cum illum ex occultīs īnsidiīs in apertum latrōcinium coniēcimus. Quod vērō nōn cruentum mu- crōnem, ut voluit, extulit, quod vīvīs nōbīs ēgressus est, quod eī ferrum ē manibus extorsimus, quod incolumīs cīvīs, quod stantem urbem relīquit, quantō tandem illum maerōre esse adflīctum et prōflīgātum putātis? Iacet ille nunc prōstrātusque est, et sē perculsum atque ab- iectum esse sentit, et retorquet oculōs profectō saepe ad hanc urbem, quam ē suīs faucibus ēreptam esse lūget; quae quidem mihi laetārī vidētur, quod tantam pestem ēvomuerit forāsque prōiēcerit. 61
62
IO
I5
20
25
30
IN CATILINAM II
1n. Ac sī quis est tālis, quālīs esse omnīs oportēbat, quī in hōc ipsō, in quō exsultat et triumphat ōrātiō mea, mē vehementer accūset, quod tam capitālem hostem nōn comprehenderim potius quam ēmīserim, nōn est ista mea culpa, sed temporum. Interfectum esse L. Catilī- nam et gravissimō suppliciō adfectum iam prīdem oportē- bat, idque ā mē et mōs māiōrum et hūius imperī sevēritās et rēs pūblica postulābat. Sed quam multōs fuisse putātis quī quae ego dēferrem nōn crēderent? quam multōs quī etiam dēfenderent?
Ac sī illō sublātō dēpellī ā vōbīs omne perīculum iūdicārem, iam prīdem ego L. Catilīnam nōn modo invidiae meae, vērum etiam vītae perīculō sustulissem. Sed cum vidērem, nē vōbīs quidem omnibus rē etiam tum probātā, sī illum, ut erat meritus, morte multāssem, fore ut ēius sociōs invidiā oppressus persequī nōn pos- sem, rem hūc dēdūxī ut tum palam pūgnāre possētis, cum hostem apertē vidērētis.
Quem quidem ego hostem quam vehementer forīs esse timendum putem, licet hinc intellegātis, quod etiam molestē ferō, quod ex urbe parum comitātus exierit. Utinam ille omnīs sēcum suās cōpiās ēdūxisset! Tongi- lium mihi ēdūxit, quem amāre in praetextā coeperat, Pūblicium et Minucium, quōrum aes aliēnum contrāctum in popīnā nūllum reī pūblicae mōtum adferre poterat; relīquit quōs virōs! quantō aere aliēnō! quam valentīs! quam nōbilīs!
m. Itaque ego illum exercitum prae Gallicānīs legiōni- bus, et hōc dīlēctū quem in agrō Pīcēnō et GallicōQQ. Metellus habuit, et hīs cōpiīs quae ā nōbīs cotīdiē com- parantur, māgnō opere contemnō, conlēctum ex senibus dēspērātīs, ex agrestī lūxuriā, ex rūsticīs dēcoctōribus,
IO
IS
35
IN CATILINAM II 63
ex eīs quī vadimōnia dēserere quam illum exercitum māluērunt; quibus ego nōn modo sī aciem exercitūs nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetōris ostenderō, con- cident. Hōs, quōs videō volitāre in forō, quōs stāre ad cūriam, quōs etiam in senātum venīre, quī nitent un- guentīs, quī fulgent purpurā, māllem sēcum mīlitēs ēdūxis- set; quī sī hīc permanent, mementōte nōn tam exercitum illum esse nōbīs quam hōs, quī exercitum dēseruērunt, pertimēscendōs. Atque hōc etiam sunt timendī magis, quod quicquid cōgitant mē scīre sentiunt, neque tamen permoventur. Videō cui sit Apūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās īnsidiās caedis atque incendiōrum dēpoposcerit; omnia superiōris noctis cōnsilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefēcī in senātū hesternō diē; Catilīna ipse pertimuit, profūgit; hī quid exspectant? Nē illī vehementer errant, sī illam meam prīstinam lēni- tātem perpetuam spērant futūram.
1v. Quod exspectāvī, iam sum adsecūtus, ut vōs omnēs factam esse apertē coniūrātiōnem contrā rem pūblicam vidērētis; nisi vērō sī quis est quī Catilīnae similīs cum Catilīnā sentīre nōn putet. Nōn est iam lēnitātī locus; sevēritātem rēs ipsa flāgitat. num etiam nunc concē- dam; exeant, proficīscantur, nē patiantur dēsīderiō suī Catilīnam miserum tābēscere. Dēmōnstrābō iter, Aurē- liā viā profectus est; sī accelerāre volent, ad vesperam cōnsequentur.
Ō fortūnātam rem pūblicam, sī quidem hanc sentīnam urbis ēiēcerit! Ōnō mē hercule Catilīnā exhaustō, levāta mihi et recreāta rēs pūblica vidētur. Quid enim malī aut sceleris fingī aut cōgitārī potest quod nōn ille con- cēperit? Quis tōtā ītaliā venēficus, quis gladiātor, quis
64
I10
1S.
3s
IN CATILINAM II
latrō, quis sīcārius, quis parricīda, quis testāmentōrum subiector, quis circumscrīptor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier īnfāmis, quis corruptor iuven- tūtis, quis corruptus, quis perditus invenīrī potest, quī sē cum Catilīnā nōn familiārissimē vīxisse fateātur? Quae caedēs per hōsce annōs sine illō facta est? quod nefārium stuprum nōn per illum?
Iam vērō quae tanta umquam in ūllō homine iuven- tūtis inlecebra fuit quanta in illō? quī aliōs ipse amā- bat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat; aliīs frūctum libīdinum, aliīs mortem parentum nōn modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agrīs ingentem numerum perditōrum hominum conlēge- rat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtīus ītaliae oppressus aere aliēnō fuit, quem nōn ad hōc incrēdibile sceleris foedus ascīverit.
v. Atque ut ēius dīversa studia in dissimilī ratiōne perspicere possītis, nēmō est in lūdō gladiātōriō paulō ad facinus audācior, quī sē nōn intimum Catilīnae esse fateātur; nēmō in scaenā levior et nēquior, quī sē nōn ēiusdem prope sodālem fuisse commemoret. Atque īdem tamen, stuprōrum et scelerum exercitātiōne ad- suēfactus, frīgore et famē et sitī et vigiliīs perferendīs fortis ab istīs praedicābātur, cum industriae subsidia atque īnstrūmenta virtūtis in libīdine audāciāque cōn- sūmeret.
Hunc vērō sī secūtī erunt suī comitēs, sī ex urbe exierint dēspērātōrum hominum flāgitiōsī gregēs, ō nōs beātōs! Ō rem pūblicam fortūnātam! ō; praeclāram laudem cōnsulātūs meī! Nōn enim iam sunt mediocrēs hominum libīdinēs, nōn hūmānae ac tolerandae audā-
10
I5
as
30
IN CATILINAM II o5
ciae; nihil cōgitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapīnās. Patrimōnia sua profūdērunt, fortūnās suās obligāvērunt; rēs eōs iam pridem, fidēs nūper dēficere coepit; eadem tamen illa, quae erat in abundantiā, libīdō permanet. Quod sī in vīnō et aleā cōmissātiōnēs sōlum et scorta quaererent, essent illī quidem dēspērandī, sed tamen essent ferendī; hōc vērō quis ferre possit, inertīs hominēs fortissimīs virīs īnsidiārī, stultissimōs prūden- tissimīs, ēbriōsōs sōbriīs, dormientīs vigilantibus? quī mihi accubantēs in convīviīs, complexī mulierēs impudī- cās, vīnō languidī, cōnfertī cibō, sertīs redimītī, un- guentīs oblitī, dēbilitātī stuprīs, ērūctant sermōnibus suīs caedem bonōrum atque urbis incendia.
Quibus ego cōnfīdō impendēre fātum aliquod, et poe- nam iam diū improbitātī, nēquitiae, scelerī, libīdinī dē- bitam aut īnstāre iam plānē, aut certē appropinquāre. Quōs sī meus cōnsulātus, quoniam sānāre nōn potest, sustulerit, nōn breve nesciō quod tempus, sed multa saecula prōpāgārit reī pūblicae. Nūlla est enim nātiō quam pertimēscāmus, nūllus rēx quī bellum populō Rō- mānō facere possit. Omnia sunt externa ūnīus virtūte terrā marīque pācāta; domesticum bellum manet; intus īnsidiae sunt, intus inclūsum perīculum est, intus est hostis. Cum lūxuriā nōbīs, cum āmentiā, cum scelere certandum est. Huic ego mē bellō ducem profiteor, Qui- rītēs; suscipiō inimīcitiās hominum perditōrum. Quae sānārī poterunt, quācumque ratiōne sānābō; quae rese- canda erunt, nōn patiar ad perniciem cīvitātis manēre. Proinde aut exeant, aut quiēscant, aut, sī et in urbe et in eādem mente permanent, ea quae merentur exspectent.
vi. At etiam sunt quī dīcant, Quirītēs, ā mē in exsili- um ēiectum esse Catilīnam. Quod ego sī verbō adsequī
66 IN CATILINAM II
w
15
as
possem, istōs ipsōs ēicerem, quī haec loquuntur. Homō enim vidēlicet timidus aut etiam permodestus vōcem cōnsulis ferre nōn potuit; simul atque īre in exsilium iussus est, pāruit. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domī meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statōris convocāvī, rem omnem ad patrēs cōnscrī- ptōs dētulī. Quō cum Catilīna vēnisset, quis eum senātor appellāvit? quis salūtāvit? quis dēnique ita aspēxit ut perditum cīvem, ac nōn potius ut importūnissimum ho- stem? Quīn etiam prīncipēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inānem relīquērunt.
Hīc ego vehemēns ille cōnsul, quī verbō cīvīs in exsi- lium ēiciō, quaesīvī ā Catilīnā in nocturnō conventū ad M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audācissi- mus, cōnscientiā convīctus, prīmō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam cōnsti- tuisset, quem ad modum esset eī ratiō tōtīus bellī dē- scrīpta, ēdocuī. Cum haesitāret, cum tenērētur, quaesīvī quid dubitāret proficīscī eō, quō iam prīdem parāret, cum arma, cum secūrīs, cum fascīs, cum tubās, cum sīgna mīlitāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrārium domī suae fēcerat, scīrem esse praemissam. In exsilium ēiciēbam, quem iam ingressum esse in bellum vidēbam? Etenim, crēdō, Manlius iste centu- riō, quī in agrō Faesulānō castra posuit, bellum populō Rōmānō suō nōmine indīxit, et illa castra nunc nōn Cati- līnam ducem exspectant, et ille ēiectus in exsilium sē Massiliam, ut āiunt, nōn in haec castra cōnferet.
vn. ō condiciōnem miseram nōn modo administran- dae, vērum etiam cōnservandae reī pūblicae! Nunc sī L. Catilīna cōnsiliīs, labōribus, perīculīs meīs circumclū-
x10
I5
25
30
IN CATILINAM II 67
sus ac dēbilitātus subitō pertimuerit, sententiam mūtā- verit, dēseruerit suōs, cōnsilium bellī faciendī abiēcerit, ex hōc cursū sceleris ac bellī iter ad fugam atque in exsilium converterit, nōn ille ā mē spoliātus armīs audā- ciae, nōn obstupefactus ac perterritus meā dīligentiā, nōn dē spē cōnātūque dēpulsus, sed indemnātus, inno- cēns, in exsilium ēiectus ā cōnsule vī et minīs esse dīcētur; et erunt quī illum, sī hōc fēcerit, nōn impro- bum, sed miserum, mē nōn dīligentissimum cōnsulem, sed crūdēlissimum tyrannum exīstimārī velint.
Est mihi tantī, Quirītēs, hūius invidiae falsae atque
inīquae tempestātem subīre, dum modo ā vōbīs hūius
horribilis bellī ac nefāriī perīculum dēpellātur. Dīcātur sānē ēiectus esse ā mē, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi crēdite, nōn est itūrus. Numquam ego ā dīs im- mortālibus optābō, Quirītēs, invidiae meae levandae causā, ut L. Catilīnam dūcere exercitum hostium atque in armīs volitāre audiātis, sed trīduō tamen audiētis; mul- tōque magis illud timeō, nē mihi sit invidiōsum aliquandō, quod illum ēmīserim potius quam quod ēiēcerim. Sed cum sint hominēs quī illum, cum profectus sit, ēiectum esse dīcant, eīdem, sī interfectus esset, quid dīcerent?
Quamquam istī, quī Catilīnam Massiliam īre dictitant, nōn tam hōc queruntur quam verentur. Nēmō est istō- rum tam misericors, quī illum nōn ad Manlium quam ad Massiliēnsīs īre mālit. Ille autem, sī mē hercule hōc quod agit numquam anteā cōgitāsset, tamen latrōcinan- tem sē interficī māllet quam exsulem vīvere. Nunc vērō, cum eī nihil adhūc praeter ipsīus voluntātem cōgi- tātiōnemque acciderit, nisi quod vīvīs nōbīs Rōmā pro- fectus est, optēmus potius ut eat in exsilium quam querāmur.
63
IO
15
25
30
IN CATILINAM II
vm. Sed cūr tam diū dē ūnō hoste loquimur, et dē hoste quī iam fatētur sē esse hostem, et quem, quia, quod semper voluī, mūrus interest, nōn timeō; dē eīs quī dissimulant, quī Rōmae remanent, quī nōbīscum sunt, nihil dīcimus? Quōs quidem ego, sī ūllō modō fierī possit, nōn tam ulcīscī studeō quam sānāre sibi ipsōs, plācāre reī pūblicae, neque id quā rē fierī nōn possit, sī mē audīre volent, intellegō. Expōnam enim vōbīs, Quirītēs, ex quibus generibus hominum istae cō- piae comparentur; deinde singulīs medicīnam cōnsilī atque ōrātiōnis meae, sī quam poterō, adferam.
Ōnum genus est eōrum quī māgnō in aere aliēnō māiōrēs etiam possessiōnēs habent, quārum amōre ad- ductī dissolvī nūllō modō possunt. Hōrum hominum speciēs est honestissima, sunt enim locuplētēs; voluntās vērō et causa impudentissima. Tū agrīs, tū aedificiīs, tū argentō, tū familiā, tū rēbus omnibus ōrnātus et cō- piōsus sīs, et dubitēs dē possessiōne dētrahere, adquīrere ad fidem? Quid enim exspectās? Bellum? Quid ergō? in vāstātiōne omnium, tuās possessiōnēs sacrōsānctās futūrās putās? An tabulās novās? Errant quī istās ā Catilīnā exspectant; meō beneficiō tabulae novae prōfe- rentur, vērum auctiōnāriae. Neque enim istī, quī pos- sessiōnēs habent, aliā ratiōne ūllā salvī esse possunt. Quod sī mātūrius facere voluissent, neque, id quod stultissimum est, certāre cum ūsūrīs frūctibus praediō- rum, et locuplētiōribus hīs et meliōribus cīvibus ūterē- mur. Sed hōsce hominēs minimē putō pertimēscendōs, quod aut dēdūcī dē sententiā possunt, aut, sī perma- nēbunt, magis mihi videntur vōta factūrī contrā rem pūblicam quam arma lātūrī.
1x. Alterum genus est eōrum quī, quamquam pre-
10
IS
25
IN CATILINAM II 69
muntur aere aliēnō, dominātiōnem tamen exspectant, rērum potīrī volunt, honōrēs, quōs quiētā rē pūblicā dēspērant, perturbātā sē cōnsequī posse arbitrantur. Quibus hōc praecipiendum vidētur, ūnum scīlicet et idem quod reliquīs omnibus, ut dēspērent id quod cō- nantur sē cōnsequī posse; prīmum omnium mē ipsum vigilāre, adesse, prōvidēre reī pūblicae; deinde māgnōs animōs esse in bonīs virīs, māgnam concordiam in māxi- mā multitūdine, māgnās praetereā cōpiās mīlitum; deōs dēnique immortālīs huic invīctō populō, clārissimō impe- riō, pulcherrimae urbī, contrā tantam vim sceleris prae- sentīs auxilium esse lātūrōs. Quod sī iam sint id quod cum summō furōre cupiunt adeptī, num illī in cinere urbis et in sanguine cīvium, quae mente cōnscelerātā ac nefāriā concupīvērunt, sē cōnsulēs ac dictātōrēs aut etiam rēgēs spērant futūrōs? Nōn vident id sē cupere, quod sī adeptī sint, fugitīvō alicui aut gladiātōrī concēdī sit necesse?
Tertium genus est aetāte iam adfectum, sed tamen exercitātiōne rōbustum; quō ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilīna succēdit. Sunt hominēs ex eīs colō- niīs quās Sulla cōnstituit: quās ego ūniversās cīvium esse optimōrum et fortissimōrum virōrum sentiō; sed tamen eī sunt colōnī, quī sē in īnspērātīs ac repentīnīs pecūniīs sūmptuōsius īnsōlentiusque iactārunt. Hī dum aedificant tamquam beātī, dum praediīs lēctīs, familiīs māgnīs, convīviīs apparātīs dēlectantur, in tantum aes aliēnum incidērunt ut, sī salvī esse velint, Sulla sit ab īnferīs excitandus; quī etiam nōn nūllōs agrestīs, homi- nēs tenuīs atque egentīs, in eandem illam spem rapīnā- rum veterum impulērunt. Quōs ego utrōsque in eōdem genere praedātōrum dīreptōrumque pōnō. Sed eōs hōc
450
IO
15
!s
30
IN CATILINAM II
moneō; dēsinant furere ac prōscrīptiōnēs et dictātūrās cōgitāre. Tantus enim illōrum temporum dolor inūstus est cīvitātī ut iam ista nōn modo hominēs, sed nē pecu- dēs quidem mihi passūrae esse videantur.
X. Quartum genus est sānē varium et mīxtum et turbulentum, quī iam prīdem premuntur, quī numquam ēmergunt, quī partim inertiā, partim male gerendō ne- gōtiō, partim etiam sūmptibus in vetere aere aliēnō vacillant; quī vadimōniīs, iūdiciīs, prōscrīptiōne bonō- rum dēfatīgātī, permultī et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra cōnferre dīcuntur. Hōsce ego nōn tam mīlitēs ācrīs quam īnfitiātōrēs lentōs esse arbitror. Quī homi- nēs prīmum, sī stāre nōn possunt, conruant; sed ita, ut nōn modo cīvitās, sed nē vīcīnī quidem proximī sentiant. Nam illud nōn intellegō, quam ob rem, sī vīvere hone- stē nōn possunt, perīre turpiter velint; aut cūr minōre dolōre peritūrōs sē cum multīs, quam sī sōlī pereant, arbitrentur.
Quīntum genus est parricīdārum, sīcāriōrum, dēnique omnium facinorōsōrum; quōs ego ā Catilīnā nōn revocō, nam neque ab eō dīvellī possunt, et pereant sānē in latrōciniō, quoniam sunt ita multī ut eōs carcer capere nōn possit.
Postrēmum autem genus est nōn sōlum numerō, vērum etiam genere ipsō atque vītā, quod proprium Catilīnae est, — dē ēius dīlēctū, immō vērō dē complexū ēius ac sinū; quōs pexō capillō, nitidōs, aut imberbīs aut bene barbātōs vidētis, manicātīs et tālāribus tunicīs, vēlīs amictōs, nōn togīs, quōrum omnis industria vītae et vigilandī labor in antelūcānīs cēnīs exprōmitur. In hīs gregibus omnēs aleātōrēs, omnēs adulterī, omnēs impūrī impudīcīque versantur. Hī puerī tam lepidī ac dēlicātī
x10
15
25
30
IN CATILINAM II 71
nōn sōlum amāre et amārī, neque saltāre et cantāre, sed etiam sīcās vibrāre et spargere venēna didicērunt; quī nisi exeunt, nisi pereunt, etiam sī Catilīna perierit, scī- tōte hōc in rē pūblicā sēminārium Catilīnārum futūrum. Vērum tamen quid sibi istī miserī volunt? Num suās sēcum mulierculās sunt in castra ductūrī? Quem ad modum autem illīs carēre poterunt, hīs praesertim iam noctibus? Quō autem pactō illī Appennīnum atque illās pruīnās ac nivīs perferent? nisi idcircō sē facilius hie- mem tolerātūrōs putant, quod nūdī in convīviīs saltāre didicērunt.
x1. ō bellum māgnō opere pertimēscendum, cum hanc sit habitūrus Catilīna scortōrum cohortem praetōriam! īnstruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās Cati- līnae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitūs. Et prīmum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs impe- rātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contrā illam nau- fragōrum ēiectam ac dēbilitātam manum flōrem tōtīus Ttaliae ac rōēbur ēdūcite. Iam vērō urbēs colōniārum ac mūnicipiōrum respondēbunt Catilīnas tumulīs silvestri- bus. Neque ego cēterās cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illīus latrōnis inopiā atque egestāte cōnferre dēbeō.
Sed sī, omissīs hīs rēbus, quibus nōs suppeditāmur, eget ille, senātū, equitibus Rōmānīs, urbe, aerāriō, vectī- gālibus, cūnctā ītaliā, prōvinciīs omnibus, exterīs nātiō- nibus, sī, hīs rēbus omissīs, causās ipsās quae inter sē cōnflīgunt contendere velīmus, ex eō ipsō quam valdē illī iaceant intellegere possumus. Ex hāc enim parte pudor pūgnat, illinc petulantia; hinc pudīcitia, illinc stuprum; hinc fidēs, illinc fraudātiō; hinc pietās, illinc scelus; hinc cōnstantia, illinc furor; hinc honestās, il-
72
IŌ
I5
25
30
IN CATILINAM II
linc turpitūdō; hinc continentia, illinc libīdō; dēnique aequitās, temperantia, fortitūdō, prūdentia, Cvirtūtēs om- nēs] certant cum inīquitāte, lūxuriā, īgnāviā, temeritāte, Ccum vitiīs omnibus]; postrēmō cōpia cum egestāte, bona ratiō cum perditā, mēns sāna cum āmentiā, bona dēnique spēs cum omnium rērum dēspērātiōne cōnffīgit. In ēius modī certāmine ac proeliō, nōnne, etiam sī homi- num studia dēficiant, dī ipsī immortālēs cōgant ab hīs praeclārissimīs virtūtibus tot et tanta vitia superārī?
xI1. Quae cum ita sint, Quirītēs, vōs, quem ad modum iam anteā, vestra tēcta custōdiīs vigiliīsque dēfendite; mihi, ut urbī sine vestrō mōtū ac sine ūllō tumultū satis esset praesidī, cōnsultum atque prōvīsum est. Colōnī omnēs mūnicipēsque vestrī, certiōrēs ā mē factī dē hāc nocturnā excursiōne Catilīnae, facile urbīs suās fīnīsque dēfendent. Gladiātōrēs, quam sibi ille manum certissi- mam fore putāvit, quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, potestāte tamen nostrā continēbuntur. Q. Metellus, quem ego hōc prōspiciēns in agrum Galli- cum Pīcēnumque praemīsī, aut opprimet hominem, aut omnīs ēius mōtūs cōnātūsque prohibēbit. Reliquīs autem dē rēbus cōnstituendīs, mātūrandīs, agendīs, iam ad senā- tum referēmus, quem vocārī vidētis.
Nunc illōs quī in urbe remānsērunt, atque adeō quī contrā urbis salūtem omniumque vestrum in urbe ā Cati- līnā relīctī sunt, quamquam sunt hostēs, tamen, quia sunt cīvēs, monitōs etiam atque etiam volō. Mea lēnitās sī cui adhūc solūtior vīsa est, hōc exspectāvit, ut id quod latēbat ērumperet. Quod reliquum est, iam nōn possum oblīvīscī meam hanc esse patriam, mē hōrum esse cōnsu- lem, mihi aut cum hīs vīvendum aut prō hīs esse mori- endum. Nūllus est portīs custōs, nūllus īnsidiātor viae;
10
15
as
30
IN CATILINAM II 73
sī quī exīre volunt, cōnīvēre possum. Quī vērō sē in urbe commōverit, cūius ego nōn modo factum, sed in- ceptum ūllum cōnātumve contrā patriam dēprehenderō, sentiet in hāc urbe esse cōnsulēs vigilantīs, esse ēgre- giōs magistrātūs, esse fortem senātum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefāriōrum ac manifēstōrum scelerum māiōrēs nostrī esse voluērunt.
xni. Atque haec omnia sīc agentur, Quirītēs, ut māxi- mae rēs minimō mōtū, perīcula summa nūllō tumultū, bellum intestīnum ac domesticum post hominum memo- riam crūdēlissimum et māximum, mē ūnō togātō duce et imperātōre sēdētur. Quod ego sīc administrābō, Quirītēs, ut, sī ūllō modō fierī poterit, nē improbus qui- dem quisquam in hāc urbe poenam suī sceleris sufferat. Sed sī vīs manifēstae audāciae, sī impendēns patriae perīculum mē necessāriō dē hāc animī lēnitāte dēdūxerit, illud profectō perficiam, quod in tantō et tam īnsidiōsō bellō vix optandum vidētur, ut neque bonus quisquam intereat, paucōrumque poenā vōs omnēs salvī esse pos- sītis.
Quae quidem ego neque meā prūdentiā neque hūmānīs cōnsiliīs frētus polliceor vōbīs, Quirītēs, sed multīs et nōn dubiīs deōrum immortālium sīgnificātiōnibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; quī iam nōn procul, ut quondam solēbant, ab externō hoste atque longinquō, sed hīc praesentēs suō nūmine atque auxiliō sua templa atque urbis tēcta dēfendunt. Quōs vōs, Quirītēs, precārī, venerārī, implōrāre dēbētis ut, quam urbem pulcherrimam flōrentissimamque esse voluērunt, hanc, omnibus hostium cōpiīs terrā marīque superātīs, ā perditissimōrum cīvium nefāriō scelere dē- fendant.
15
In L. Sergium Catilīnam ōrātiō Tertia
R”4 PUBLICAM, Quirītēs, vītamque omnium ve- strum, bona, fortūnās, coniugēs līberōsque vestrōs, atque hōc domicilium clārissimī imperī, fortūnātissimam pulcherrimamque urbem, hodiernō diē deōrum immortā- lium summō ergā vōs amōre, labōribus, cōnsiliīs, perīculīs meīs, ē flammā atque ferrō ac paene ex faucibus fātī ēreptam et vōbīs cōnservātam ac restitūtam vidētis.
Et sī nōn minus nōbīs iūcundī atque inlūstrēs sunt eī diēs quibus cōnservāmur, quam illī quibus nāscimur, quod salūtis certa laetitia est, nāscendī incerta condiciō, et quod sine sēnsū nāscimur, cum voluptāte servāmur, profectō, quoniam illum quī hanc urbem condidit ad deōs immortālīs benevolentiā fāmāque sustulimus, esse apud vōs posterōsque vestrōs in honōre dēbēbit is quī eandem hanc urbem conditam amplificātamque servāvit. Nam tōtī urbī, templīs, dēlūbrīs, tēctīs ac moenibus sub- iectōs prope iam īgnīs circumdatōsque restīnximus; īdemque gladiōs in rem pūblicam dēstrictōs rettudimus, mucrōnēsque eōrum ā iugulīs vestrīs dēiēcimus. Quae quoniam in senātū inlūstrāta, patefacta, comperta sunt per mē, vōbīs iam expōnam breviter, Quirītēs, ut et quanta et quā ratiōne investīgāta et comprehēnsa sint, vōs quī īgnōrātis et exspectātis scīre possitis. :
1I. Prīncipiō, ut Catilīna paucīs ante diēbus ērūpit ex
35 urbe, cum sceleris suī sociōs, hūiusce nefāriī bellī ācerri-
74
35
35
IN CATILINAM 1I 75
mēs ducēs, Rōmae relīquisset, semper vigilāvī et prōvīdī, Quirītēs, quem ad modum in tantīs et tam absconditīs īnsidiīs salvī esse possēmus. Nam tum, cum ex urbe Catilīnam ēiciēbam — nōn enim iam vereor hūius verbī invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vīvus exierit — sed tum, cum illum exterminārī volēbam, aut reliquam coniūrātōrum manum simul exitūram, aut eōs quī resti- tissent īnfīrmōs sine illō ac dēbilīs fore putābam. Atque ego, ut vīdī quōs māximō furōre et scelere esse īnflam- mātōs sciēbam eōs nōbīscum esse, et Rōmae remānsisse, in eō omnīs diēs noctīsque cōnsūmpsī, ut quid agerent, quid mōlīrentur, sentīrem ac vidērem, ut, quoniam auri- bus vestrīs propter incrēdibilem māgnitūdinem sceleris minōrem fidem faceret ōrātiō mea, rem ita compre- henderem ut tum dēmum animīs salūtī vestrae prōvi- dērētis, cum oculīs maleficium ipsum vidērētis.
Itaque, ut comperī lēgātōs Allobrogum, bellī Trānsal- pīnī et tumultūs Gallicī excitandī causā, ā P. Lentulō esse sollicitātōs, eōsque in Galliam ad suōs cīvīs, eō- demque itinere cum litterīs mandātīsque ad Catilīnam esse missōs, comitemque eīs adiūnctum esse T. Vol- turcium, atque huic ad Catilīnam esse datās litterās, facultātem mihi oblātam putāvī, ut, quod erat difficilli- mum, quodque ego semper optābam ab dīs immortālibus, tōta rēs nōn sōlum ā mē, sed etiam ā senātū et ā vōbīs manifēstō dēprehenderētur.
Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptīnum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs reī pūblicae virōs, ad mē vocāvī; rem exposuī, quid fierī placēret ostendī. IIlī autem, quī omnia dē rē pūblicā praeclāra atque ēgregia sentīrent, sine recūsātiōne ac sine ūllā morā negōtium suscēpērunt, et, cum advesperāsceret,
76
10
IS
es
80
IN CATILINAM III
occultē ad pontem Mulvium pervēnērunt, atque ibi in proximīs vīllīs ita bipartītō fuērunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsīssine cūiusquam suspīciōne multōs fortīs virōs ēdūxerant, et ego ex prae- fectūrā Reātīnā complūrīs dēlēctōs adulēscentīs, quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidiō, cum gladiīs mīseram. Interim, tertiā ferē vigiliā exāctā, cum iam pontem Mulvium māgnō comitātū lēgātī Allobrogum ingredī inciperent, ūnāque Volturcius, fit in eōs impetus; ēdūcuntur et ab illīs gladiī et ā nostrīs. Rēs praetōribus erat nōta sōlīs, īgnōrābātur ā cēterīs.
nmr. Tum, interventū Pomptīnī atque Flaccī, pūgna quae erat commissa sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integrīs sīgnīs praetōribus trāduntur; ipsī comprehēnsī ad mē, cum iam dīlūcēsceret, dēdū- cuntur. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem Cimbrum Gabīnium statim ad mē, nihil dum suspicantem, vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius, et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō, quod in litterīs dandīs praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat.
Cum summīs ac clārissimīs hūius cīvitātis virīs, quī audītā rē frequentēs ad mē māne convēnerant, litterās ā mē prius aperīrī quam ad senātum dēferrem placēret, nē, sī nihil esset inventum, temerē ā mē tantus tumultus iniectus cīvitātī vidērētur, negāvī mē esse factūrum ut dē perīculō pūblicō nōn ad cōnsilium pūblicum rem integram dēferrem. Etenim, Quirītēs, sī ea quae erant ad mē dēlāta reperta nōn essent, tamen ego nōn arbi- trābar, in tantīs reī pūblicae perīculīs, esse mihi nimiam dīligentiam pertimēscendam. Senātum frequentem ce- leriter, ut vīdistis, coēgī. Atque intereā statim, admo-
I10
I8
25
IN CATILINAM III 77
nitū Allobrogum, C. Sulpicium praetōrem, fortem virum, mīsī, quī ex aedibus Cethēgī sī quid tēlōrum esset effer- ret; ex quibus ille māximum sīcārum numerum et gladiōrum exctulit.
v. Intrōdūxī Volturcium sine Gallīs; fidem pūblicam iussū senātūs dedī; hortātus sum ut ea quae scīret sine timōre indicāret. Tum ille dīxit, cum vix sē ex māgnō timōre recreāsset, ab Lentulō sē habēre ad Catilīnam mandāta et litterās, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad urbem quam prīmum cum exercitū accēderet; id autem eō tōnsiliō, ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum dēscrīptum distribūtumque erat incen- dissent, caedemque īnfīnītam cīvium fēcissent, praestō esset ille, quī et fugientīs exciperet, et sē cum hīs urbānīs ducibus coniungeret.
Intrōductī autem Gallī iūs iūrandum sibi et litterās ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō ad suam gentem data esse dīxērunt, atque ita sibi ab hīs et ā L. Cassiō esse prae- scrīptum, ut equitātum in ītaliam quam prīmum mit- terent; pedestrīs sibi cōpiās nōn dēfutūrās. Lentulum autem sibi cōnfīrmāsse, ex fātīs Sibyllīnīs haruspicumque respōnsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenīre esset necesse; Cinnam ante sē et Sullam fuisse; eundemque dīxisse fātālem hunc annum esse ad interitum hūius urbis atque imperī, quī esset annus decimus post vir- ginum absolūtiōnem, post Cāpitōlī autem incēnsiōnem vīcēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēterīs contrō- versiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnāli- bus caedem fierī atque urbem incendī placēret, Cethēgō nimium id longum vidērētur.
v. Ac nē longum sit, Quirītēs, tabellās prōferrī ius-
78
I10
15
25
30
IN CATILINAM III
simus, quae ā quōque dīcēbantur datae. Prīmum osten- dimus Cethēgō sīgnum; cōgnōvit. Nōs līnum incīdi- mus; lēgimus. Erat scrīptum ipsīus manū Allobrogum senātuī et populō, sēsē quae eōrum lēgātīs cōnfīrmāsset factūrum esse; ōrāre ut item illī facerent quae sibi eōrum lēgātī recēpissent. Tum Cethēgus, quī paulō ante aliquid tamen dē gladiīs ac sīcīs quae apud ipsum erant dēprehēnsa respondisset, dīxissetque sē semper bonōrum ferrāmentōrum studiōsum fuisse, recitātīs lit- terīs dēbilitātus atque abiectus cōnscientiā repente con- ticuit. i
Intrōductus est Statilius; cōgnōvit et sīgnum et manum suam. Recitātae sunt tabellae in eandem ferē sententiam; cōnfessus est.
Tum ostendī tabellās Lentulō, et quaesīvī cōgnō- sceretne sīgnum. Adnuit. fEst vērō,’ inquam, ‘nōtum quidem sīgnum, imāgō avī tuī, clārissimī virī, quī amāvit ūnicē patriam et cīvīs suōs; quae quidem tē ā tantō scelere etiam mūta revocāre dēbuit. Leguntur eādem ratiōne ad senātum Allobrogum populumque litterae. Sī quid dē hīs rēbus dīcere vellet, fēcī potestātem. Atque ille prīmō quidem negāvit; post autem aliquantō, tōtō iam indiciō expositō atque ēditō, surrēxit; quae- sīvit ā Gallīs quid sibi esset cum eīs, quam ob rem domum suam vēnissent, itemque ā Volturciō. Quī cum illī breviter cōnstanterque respondissent, per quem ad eum quotiēnsque vēnissēnt, quaesīssentque ab eō nihilne sēcum esset dē fātīs Sibyllīnīs locūtus, tum ille subitō, scelere dēmēns, quanta cōnscientiae vīs esset ostendit. Nam cum id posset īnfitiārī, repente praeter opīniōnem omnium cōnfessus est. Ita eum nōn modo ingenium illud et dīcendī exercitātiō, quā semper valuit, sed etiam
IN CATILINAM HII 79
propter vim sceleris manifēstī atque dēprehēnsī impu- dentia, quā superābat omnīs, improbitāsque dēfēcit. Volturcius vērō subitō litterās prōferrī atque aperīrī iubet, quās sibi ā Lentulō ad Catilīnam datās esse dīcē- s bat. Atque ibi vehementissimē perturbātus Lentulus tamen et sīgnum et manum suam cōgnōvit. Erant autem sine nōmine, sed ita: Quis sim sciēs ex eō quem ad tē mīsī. Caārā ut vir sīs, et cōgitā quem in locum sīs prōgressus ; vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cārā ut 10 omnium tibi auxilia adiungās, etiam īnfimōrum. Gabīnius deinde intrōductus, cum prīmō impudenter respondēre coepisset, ad extrēmum nihil ex eīs quae Gallī īnsimulābant negāvit. Ac mihi quidem, Quirītēs, cum illa certissima vīsa sunt 15 argūmenta atque indicia sceleris, tabellae, sīgna, manūs, dēnique ūnīus cūiusque cōnfessiō; tum multō certiōra illa, color, oculī, vultūs, taciturnitās. Sīc enim obstupu- erant, sīc terram intuēbantur, sīc fūrtim nōn numquam inter sēsē aspiciēbant, ut nōn iam ab aliīs indicārī, sed 20 indicāre sē ipsī vidērentur. vi. Indiciīs expositīs atque ēditīs, senātum cōnsulsī dē summā rē pūblicā quid fierī placēret. Dictae sunt ā prīncipibus ācerrimae ac fortissimae sententiae, quās senātus sine ūllā varietāte est secūtus. Et quoniam 25 nōndum est perscrīptum senātūs cōnsultum, ex memoriā vōbīs, Quirītēs, quid senātus cēnsuerit expōnam. Prīmum mihi grātiae verbīs amplissimīs aguntur, quod virtūte, cōnsiliō, prōvidentiā meā rēs pūblica māximīs perīculīs sit līberāta. Deinde L. Flaccus et C. Pomptī- 30 nus praetōrēs, quod eōrum operā fortī fidēlīque ūsus essem, meritō ac iūre laudantur. Atque etiam virō fortī, conlēgae meō, laus impertītur, quod eōs quī hūius con-
S8o IN CATILINAM III
I0
IS
25
30
iūrātiōnis participēs fuissent ā suīs et ā reī pūblicae cōnsiliīs remōvisset.
Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē prae- tūrā abdicāsset, in custōdiam trāderētur; itemque utī C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabīnius, quī omnēs prae- sentēs erant, in custōdiam trāderentur; atque idem hōc dēcrētum est in L. Cassium, quī sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis dēpoposcerat, in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Apūliam attribūtam esse erat indicātum, in P. Fūrium, quī est ex eīs colōnīs quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit, in Q. Annium Chīlōnem, quī ūnā cum hōc Fūriō semper erat in hāc Allobrogum sollicitātiōne versātus, in P. Umbrēnum, lībertīnum hominem, ā quō prīmum Gallōs ad Gabīnium perductōs esse cōnstābat. Atque eā lēnitāte senātus est ūsus, Quirītēs, ut ex tantā coniūrātiōne, tantāque hāc multi- tūdine domesticōrum hostium, novem hominum perditis- simōrum poenā rē pūblicā cōnservātā, reliquōrum mentīs sānārī posse arbitrārētur.
Atque etiam supplicātiō dīs immortālibus prō singu- lārī eōrum meritō meō nōmine dēcrēta est, quod mihi prīmum post hanc urbem conditam togātō contigit. Et hīs verbīs dēcrēta est, quod urbem incendiīs, caede cīvīs, Italiam bellō līberāssem. Quae supplicātiō sī cum cēterīs cōnferātur, hōc interest, quod cēterae bene gestā, haec ūna cōnservātā rē pūblicā cōnstitūta est.
Atque illud, quod faciendum prīmum fuit, factum atque trānsāctum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactīs indiciīs, cōnfessiōnibus suīs, iūdiciō senātūs nōn modo praetōris iūs, vērum etiam cīvis āmīserat, tamen magistrātū sē abdicāvit, ut, quae religiō C. Mariō, clārissimō virō, nōn fuerat, quō minus C. Glauciam, dē
IO
I5
25
IN CATILINAM III 8r
quō nihil nōminātim erat dēcrētum, praetōrem occīderet, eā nōs religiōne in prīvātō P. Lentulō pūniendō līberā- rēmur.
vi. Nunc quoniam, Quirītēs, cōnscelerātissimī perīcu- lōsissimīque bellī nefāriōs ducēs captōs iam et compre- hēnsōs tenētis, exīstimāre dēbētis omnīs Catilīnae cōpiās, omnīs spēs atque opēs, hīs dēpulsīs urbis perīculīs conci- disse. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hōc prōvidēbam animō, Quirītēs, remōtō Catilīnā, nōn mihi esse P. Lentulī somnum, nec L. Cassī adipēs, nec C. Cethēgī furiōsam temeritātem pertimēscendam. Ille erat ūnus timendus ex istīs omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitāre poterat, audēbat; erat eī cōnsilium ad facinus aptum, cōnsiliō autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certās rēs cōnficiendās certōs hominēs dēlēctōs ac dēscrīptōs habēbat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, cōnfectum putābat; nihil erat quod nōn ipse obīret, occurreret, vigilāret, labōrāret. Frīgus, sitim, famem, ferre poterat.
Hunc ego hominem tam ācrem, tam audācem, tam
parātum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam
in perditīs rēbus dīligentem, nisi ex domesticīs īnsidiīs in castrēnse latrōcinium compulissem, dīcam id quod sentiō, Quirītēs, nōn facile hanc tantam mōlem malī ā cervīcibus vestrīs dēpulissem. Nōn ille nōbīs Sāturnālia cōnstitu- isset, neque tantō ante exsilī ac fātī diem reī pūblicae dēnūntiāvisset; neque commīsisset ut sīgnum, ut litterae suae testēs manifēstī sceleris dēprehenderentur. Quae nunc illō absente sīc gesta sunt ut nūllum in prīvātā domō fūrtum umquam sit tam palam inventum quam haec tanta in rē pūblicā coniūrātiō manifēstō inventa H- 2 G. cIC. —6
S2
IO
IS
25
IN CATILINAM III
atque dēprehēnsa est. Quod sī Catilīna in urbe ad hanc diem remānsisset, quamquam, quoad fuit, omnibus ēius cōnsiliīs occurrī atque obstitī, tamen, ut levissimē dīcam, dīmicandum nōbīs cum illō fuisset; neque nōs umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantīs perīculīs rem pūbli- cam tantā pāce, tantō ōtiō, tantō silentiō līberāssēmus.
vnI. Quamquam haec omnia, Quirītēs, ita sunt ā mē administrāta ut deōrum immortālium nūtū atque cōnsi- liō et gesta et prōvīsa esse videantur; idque cum con- iectūrā cōnsequī possumus, quod vix vidētur hūmānī cōnsilī tantārum rērum gubernātiō esse potuisse, tum vērō ita praesentēs hīs temporibus opem et auxilium nōbīs tulērunt ut eōs paene oculīs vidēre possēmus. Nam ut illa omittam, vīsās nocturnō tempore ab occi- dente facēs ārdōremque caelī, ut fulminum iactūs, ut terrae mōtūs relinquam, ut omittam cētera, quae tam multa nōbīs cōnsulibus facta sunt ut haec, quae nunc fīunt, canere dī immortālēs vidērentur, hōc certē, quod sum dictūrus, neque praetermittendum neque relinquen- dum est. ;
Nam profectō memoriā tenētis, Cottā et Torquātō cōnsulibus, complūrīs in Capitōliō rēs dē caelō esse percussās, cum et simulācra deōrum dēpulsa sunt, et statuae veterum hominum dēiectae, et lēgum aera lique- facta; tāctus est etiam ille quī hanc urbem condidit Rōmulus, quem inaurātum in Capitōliō, parvum atque lactentem, ūberibus lupīnīs inhiantem, fuisse meministis. Quō quidem tempore cum haruspicēs ex tōtā Etrūriā con-
vēnissent, caedēs atque incendia et lēgum interitum et
30
bellum cīvīle ac domesticum et tōtīus urbis atque imperī occāsum appropinquāre dīxērunt, nisi dī immortālēs, omnī ratiōne plācātī, suō nūmine prope fāta ipsa flēxissent.
10
15
25
30
IN CATILINAM II 83
Itaque illōrum respōnsīs tum et lūdī per decem diēs factī sunt, neque rēs ūlla quae ad plācandōs deōs perti- nēret praetermissa est; īdemque iussērunt simulācrum Iovis facere māius, et in excelsō conlocāre, et, contrā atque anteā fuerat, ad orientem convertere; ac sē spē- rāre dīxērunt, sī- illud sīgnum, quod vidētis, sōlis ortum et forum cūriamque cōnspiceret, fore ut ea cōnsilia, quae clam essent inita contrā salūtem urbis atque im- perī, inlūstrārentur, ut ā senātū populōque Rōmānō perspicī possent. Atque illud sīgnum conlocandum cōnsulēs illī locāvērunt; sed tanta fuit operis tarditās ut neque superiōribus cōnsulibus, neque nōbīs ante ho- diernum diem, conlocārētur.
1x. Hīc quis potest esse tam āversus ā vērō, tam praeceps, tam mente captus, quī neget haec omnia quae vidēmus, praecipuēque hanc urbem, deōrum immortā- lium nūtū ac potestāte administrārī? Etenim cum esset ita respōnsum, caedēs, incendia, interitum reī pūblicae comparārī, et ea per cīvīs, quae tum propter māgnitūdi- nem scelerum nōn nūllīs incrēdibilia vidēbantur, ea nōn modo cōgitāta ā nefāriīs cīvibus, vērum etiam suscepta esse sēnsistis. Illud vērō nōnne ita praesēns est ut nūtū Iovis Optimī Māximī factum esse videātur, ut, cum hodiernō diē māne per forum meō iussū et coniūrātī et eōrum indicēs in aedem Concordiae dūcerentur, eō ipsō tempore sīgnum statuerētur? Quō conlocātō atque ad vōs senātumque conversō, omnia quae erant cōgitāta contrā salūtem omnium, inlūstrāta et patefacta vīdistis.
Quō etiam māiōre sunt istī odiō suppliciōque dīgnī, quī nōn sōlum vestrīs domiciliīs atque tēctīs, sed etiam deōrum templīs atque dēlūbrīs sunt fūnestōs ac nefāriōs īgnīs īnferre cōnātī. Quibus ego sī mē restitisse dīcam,
84
I10
15
25
30
IN CATILINAM III
nimium mihi sūmam, et nōn sim ferendus. Ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitōlium, ille haec templa, ille cūnctam urbem, ille vōs omnīs salvōs esse voluit. Dīs ego immortālibus ducibus hanc mentem, Quirītēs, vo- luntātemque suscēpī, atque ad haec tanta indicia pervē- nī. Iam vērō ab Lentulō cēterīsque domesticīs hostibus tam dēmenter tantae rēs crēditae et īgnōtīs et barbarīs numquam essent profectō, nisi ab dīs immortālibus huic tantae audāciae cōnsilium esset ēreptum. Quid vērō? ut hominēs Gallī, ex cīvitāte male pācātā, quae gēns ūna restat quae bellum populō Rōmānō facere posse et nōn nōlle videātur, spem imperī ac rērum māximārum ultrō sibi ā patriciīs hominibus oblātam neglegerent, vestram- que salūtem suīs opibus antepōnerent, id nōn dīvīnitus esse factum putātis, praesertim quī nōs nōn pūgnandō, sed tacendō superāre potuerint?
X. Quam ob rem, Quirītēs, quoniam ad omnia pulvī- nāria supplicātiō dēcrēta est, celebrātōte illōs diēs cum coniugibus ac līberīs vestrīs. Nam multī saepe honōrēs dīs immortālibus iūstī habitī sunt ac dēbitī, sed profectō iūstiōrēs numquam. Freptī enim estis ex crūdēlissimō ac miserrimō interitū; ēreptī sine caede, sine sanguine, sine exercitū, sine dīmicātiōne. Togātī mē ūnō togātō duce et imperātōre vīcistis. Etenim recordāminī, Quirī- tēs, omnīs cīvīlīs dissēnsiōnēs, nōn sōlum eās quās audī- stis, sed eās quās vōsmet ipsī meministis atque vīdistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit; ēiēcit ex urbe C. Mari- um, custōdem hūius urbis, multōsque fortīs virōs partim ēiēcit ex cīvitāte, partim interēmit. Cn. Octāvius cōnsul armīs expulit ex urbe conlēgam; omnis hīc locus acervīs corporum et cīvium sanguine redundāvit. Superāvit posteā Cinna cum Mariō; tum vērō, clārissimīs virīs in-
I0
35
35
IN CATILINAM HII 3s5
terfectīs, lūmina cīvitātis exstīncta sunt. Ultus est hūius vīctōriae crūdēlitātem posteā Sulla; nē dīcī quidem opus est quantā dēminūtiōne cīvium et quantā calamitāte reī pūblicae. Dissēnsit M. Lepidus ā clārissimō ac fortis- simō virō Q. Catulō; attulit nōn tam ipsīus interitus reī pūblicae lūctum quam cēterōrum.
Atque illae tamen omnēs dissēnsiōnēs erant ēius modī, quae nōn ad dēlendam, sed ad commūtandam rem pūbli- cam pertinērent. Nōn illī nūllam esse rem pūblicam, sed in eā quae esset sē esse prīncipēs, neque hanc urbem cōnflagrāre, sed sē in hāc urbe flōrēre voluērunt. Atque illae tamen omnēs dissēnsiōnēs, quārum nūlla exitium reī pūblicae quaesīvit, ēius modī fuērunt ut nōn reconciliātiōne concordiae, sed interneciōne cīvium dīiū- dicātae sint. In hōc autem ūnō post hominum memo- riam māximō crūdēlissimōque bellō, quāle bellum nūlla umquam barbaria cum suā gente gessit, quō in bellō lēx haec fuit ā Lentulō, Catilīnā, Cethēgō, Cassiō cōnstitūta, ut omnēs, quī salvā urbe salvī esse possent, in hostium numerō dūcerentur, ita mē gessī, Quirītēs, ut salvī omnēs cōnservārēminī; et cum hostēs vestrī tantum cīvium su- perfutūrum putāssent quantum īnfīnītae caedī restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obīre nōn potu- isset, et urbem et cīvīs integrōs incolumīsque servāvī.
xI. Quibus prō tantīs rēbus, Quirītēs, nūllum ego ā
vōbīs praemium virtūtis, nūllum īnsīgne honōris, nūllum
monumentum laudis postulō, praeterquam hūius diēī memoriam sempiternam. In animīs ego vestrīs omnīs triumphōs meōs, omnia ōrnāmenta honōris, monumenta glōriae, laudis īnsīgnia condī et conlocārī volō. Nihil mē mūtum potest dēlectāre, nihil tacitum, nihil dēnique ēius modī, quod etiam minus dīgnī adsequī possint.
86
85
e
IN CATILINAM III
Memoriā vestrā, Quirītēs, rēs nostrae alentur, sermōnibus crēscent, litterārum monumentīs inveterāscent et con- rōborābuntur; eandemque diem intellegō, quam spērō aeternam fore, prōpāgātam esse et ad salūtem urbis et ad memoriam cōnsulātūs meī; ūnōque tempore in hāc rē pūblicā duōs cīvīs exstitisse, quōrum alter fīnīs vestrī imperī nōn terrae, sed caelī regiōnibus termināret, alter ēiusdem imperī domicilium sēdīsque servāret.
xin. Sed quoniam eārum rērum quās ego gessī nōn eadem est fortūna atque condiciō quae illōrum quī ex- terna bella gessērunt, quod mihi cum eīs vīvendum est quōs vīcī ac subēgī, istī hostīs aut interfectōs aut oppres- sōs relīquērunt, vestrum est, Quirītēs, sī cēterīs facta sua rēctē prōsunt, mihi mea nē quandō obsint prōvidēre. Mentēs enim hominum audācissimōrum scelerātae ac nefāriae nē vōbīs nocēre possent ego prōvīdī; nē mihi noceant , vestrum est prōvidēre. Quamquam, Quirītēs, mihi quidem ipsī nihil ab istīs iam nocērī potest. Mā- gnum enim est in bonīs praesidium, quod mihi in per- petuum comparātum est; māgna in rē pūblicā dīgnitās, quae mē semper tacita dēfendet; māgna vīs cōnscientiae, quam quī neglegunt, cum mē violāre volent, sē ipsī indicābunt.
Est etiam nōbīs is animus, Quirītēs, ut nōn modo nūllīus audāciae cēdāmus, sed etiam omnīs improbōs ultrō semper lacessāmus. Quod sī omnis impetus domesticōrum hostium, dēpulsus ā vōbīs, sē in mē ūnum convertit, vōbīs erit videndum, Quirītēs, quā condiciōne posthāc eōs esse velītis, quī sē prō salūte vestrā ob- tulerint invidiae perīculīsque omnibus; mihi quidem ipsī, quid est quod iam ad vītae frūctum possit adquīrī, cum praesertim neque in honōre vestrō, neque in glōriā
I0
īmmmmmm
IN CATILINAM III 87
virtūtis, quicquam videam altius quō mihi libeat ascen.- dere? Illud profectō perficiam, Quirītēs, ut ea quae gessī in cōnsulātū prīvātus tuear atque ōrnem, ut sī qua est invidia cōnservandā rē pūblicā suscepta, laedat in- vidōs, mihi valeat ad glōriam.
Dēnique ita mē in rē pūblicā trāctābō ut meminerim semper quae gesserim, cūremque ut ea virtūte, nōn cāsū gesta esse videantur. Vōs, Quirītēs, quoniam iam nox est, venerātī Iovem, illum custōdem hūius urbis ac vestrum, in vestra tēcta discēdite; et ea, quamquam iam est perī- culum dēpulsum, tamen aequē ac priōre nocte custōdiīs vigiliīsque dēfendite. Id nē vōbīs diūtius faciendum sit atque ut in perpetuā pāce esse possītis, prōvidēbō.
S - e e e e e
llt
1
Fēē![xX2= =
ATRIUM VEĒSTAĒ CThe Ruins in the Foreground) I0
I5
25
In L. Sergium Catilīnam ōŌrātiō Quarta
IDEOŌ, patrēs cōnscrīptī, in mē omnium vestrum ōra atque oculōs esse conversōs. Videō vōs nōn sōlum dē vestrō ac reī pūblicae, vērum etiam, sī id dēpulsum sit, dē meō perīculō esse sollicitōs. Est mihi iūcunda in malīs et grāta in dolōre vestra ergā mē voluntās, sed eam, per deōs immortālīs, dēpōnite; atque oblītī salūtis meae, dē vōbīs ac dē vestrīs līberīs cōgitāte. Mihi 5ī haec condiciō cōnsulātūs data est, ut omnīs acerbitātēs, omnīs dolōrēs cruciātūsque perferrem, feram nōn sōlum fortiter, vērum etiam libenter, dum modo meīs labōribus vōbīs populōque Rōmānō dīgnitās salūsque pariātur.
Ego sum ille cōnsul, patrēs cōnscrīptī, cui nōn forum, in quō omnis aequitās continētur, nōn campus cōnsulāri- bus auspiciīs cōnsecrātus, nōn cūria, summum auxilium omnium gentium, nōn domus, commūne perfugium, nōn lectus ad quiētem datus, nōn dēnique haec sēdēs honōris umquam vacua mortis perīculō atque īnsidiīs fuit. Ego multa tacuī, multa pertulī, multa concessī, multa meō quōdam dolōre in vestrō timōre sānāvī. Nunc sī hunc exitum cōnsulātūs meī dī immortālēs esse voluērunt, ut vōs populumque Rōmānum ex caede miserrimā, coniugēs lHberōsque vestrōs virginēsque Vestālīs ex acerbissimā vexātiōne, templa atque dēlūbra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissimā flammā, tōtam
88
10
15
IN CATILINAM 309
ītaliam ex bellō et vāstitāte ēriperem, quaecumque mihi ūnī prōpōnētur fortūna, subeātur. Etenim sī P. Lentu- lus suum nōmen, inductus ā vātibus, fātāle ad perniciem reī pūblicae fore putāvit, cūr ego nōn laeter meum cōn- sulātum ad salūtem populī Rōmānī prope fātālem exstitisse?
- Quā rē, patrēs cōnscrīptī, cōnsulite vōbīs, prōspi- cite patriae, cōnservāte vōs, coniugēs, līberōs fortūnāsque vestrās, populī Rōmānī nōmen salūtemque dēfendite; mihi parcere ac dē mē cōgitāre dēsinite. Nam prīmum dēbeō spērāre omnīs deōs, quī huic urbī praesident, prō eō mihi ac mereor relātūrōs esse grātiam; deinde, sī quid obtigerit, aequō animō parātōque moriar. Nam neque turpis mors fortī virō potest accidere, neque immātūra cōnsulārī, nec misera sapientī.
Nec tamen ego sum ille ferreus, quī frātris cārissimī atque amantissimī praesentis maerōre nōn movear,
hērumque omnium lacrimīs, ā quibus mē circumsessum
25
vidētis. Neque meam mentem nōn domum saepe revo- cat exanimāta uxor, et abiecta metū fīlia, et parvolus fīlius, quem mihi vidētur amplectī rēs pūblica tamquam obsidem cōnsulātūs meī, neque ille, quī exspectāns hūius exitum diēī adstat in cōnspectū meō, gener. Moveor hīs rēbus omnibus, sed in eam partem, utī salvī sint vōbīscum omnēs, etiam sī mē vīs aliqua oppresserit, potius quam et illī et nōs ūnā reī pūblicae peste pereā- mus.
Quā rē, patrēs cōnscrīptī, incumbite ad salūtem reī pūblicae, circumspicite omnīs procellās, quae impendent nisi prōvidētis. Nōn Ti. Gracchus, quod iterum tribū- nus plēbis fierī voluit, nōn C. Gracchus, quod agrāriōs concitāre cōnātus est, nōn L. Sāturnīnus, quod C. Mem-
20 IN CATILINAM IV
I0
5
20
25
30
mium occīdit, in discrīmen aliquod atque in vestrae sevēritātis iūdicium addūcitur; tenentur eī quī ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilīnam accipiendum, Rōmae restitērunt; tenentur litterae, sīgna, manūs, dēnique ūnīus cūiusque cōnfessiō; sollicitantur Allobrogēs, servitia excitantur, Catilīna arcessitur; id est initum cōnsilium, ut interfectīs omnibus nēmō nē ad dēplōrandum quidem populī Rōmānī nōmen atque ad lāmentandam tantī imperī calamitātem relinquātur.
ni. Haec omnia indicēs dētulērunt, reī cōnfessī sunt, vōs multīs iam iūdiciīs iūdicāvistis: prīmum quod mihi grātiās ēgistis singulāribus verbīs, et meā virtūte atque dīligentiā perditōrum hominum coniūrātiōnem patefa- ctam esse dēcrēvistis; deinde quod P. Lentulum sē abdi- cāre praetūrā coēgistis; tum quod eum et cēterōs, de quibus iūdicāstis, in custōdiam dandōs cēnsuistis; māxi- mēque quod meō nōmine supplicātiōnem dēcrēvistis, quī honōs togātō habitus ante mē est nēminī; postrēmō hesternō diē praemia lēgātīs Allobrogum Titōque Voltur- ciō dedistis amplissima. Quae sunt omnia ēius modī ut eī quī in custōdiam nōminātim datī sunt sine ūllā dubitā- tiōne ā vōbīs damnātī esse videantur.
Sed ego īnstituī referre ad vōs, patrēs cōnscrīptī, tamquam integrum, et dē factō quid iūdicētis, et dē poenā quid cēnseātis. Illa praedīcam quae sunt cōn- sulis. Ego māgnum in rē pūblicā versārī furōrem, et nova quaedam miscērī et concitārī mala iam prīdem vidēbam; sed hanc tantam, tam exitiōsam habērī con- iūrātiōnem ā cīvibus numquam putāvī. Nunc quicquid est, quōcumque vestrae mentēs inclīnant atque sententiae, statuendum vōbīs ante noctem est. Quantum facinus ad vōs dēlātum sit vidētis. Huic sī paucōs putātis adfīi-
I10
15
25
IN CATILINAM IV 9r
nīs esse, vehementer errātis. Lātius opīniōne dissēmi- nātum est hōc malum; mānāvit nōn sōlum per ītaliam, vērum etiam trānscendit Alpīs, et obscūrē serpēns multās iam prōvinciās occupāvit. Id opprimī sustentandō ac prōlātandō nūllō pactō potest. Quācumque ratiōne
placet, celeriter vōbīs vindicandum est.
1v. Videō adhūc duās esse sententiās: ūnam D. Sī- lānī, quī cēnset eōs, quī haec dēlēre cōnātī sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, quī mortis poenam removet, cēterōrum suppliciōrum omnīs acerbitātēs am- plectitur. Uterque et prō suā dīgnitāte et prō rērum māgnitūdine in summā sevēritāte versātur.
Alter eōs quī nōs omnīs vītā prīvāre cōnātī sunt, quī dēlēre imperium, quī populī Rōmānī nōmen exstinguere, pūnctum temporis fruī vītā et hōc commūnī spīritū nōn putat oportēre; atque hōg genus poenae saepe in im- probōs cīvīs in hāc rē pūblicā esse ūsūrpātum recordā- tur.
Alter intellegit mortem ab dīs immortālibus nōn esse supplicī causā cōnstitūtam, sed aut necessitātem nātūrae, aut labōrum ac miseriārum quiētem. Itaque eam sapi- entēs numquam invītī, fortēs saepe etiam libenter op- petīvērunt. Vincula vērō et ea sempiterna certē ad singulārem poenam nefāriī sceleris inventa sunt. Mūni- cipiīs dispertīrī iubet. Habēre vidētur ista rēs inīquitā- tem sī imperāre velīs, difficultātem sī rogāre. Dēcernātur tamen, sī placet. Ego enim suscipiam, et, ut spērō, reperiam quī id quod salūtis omnium causā statueritis nōn putent esse suae dīgnitātis recūsāre. Adiungit gravem poenam mūnicipibus, sī quis eōrum vincula rūperit; horribilīs custōdiās circumdat, et dīgnās sce. lere hominum perditōrum. Sancit nē quis eōrum
92
I10
15
35
30
IN CATILINAM IV
poenam quōs condemnat, aut per senātum aut per populum, levāre possit; ēripit etiam spem, quae sōla hominem in miseriīs cōnsōlārī solet. Bona praetereā pūblicārī iubet; vītam sōlam relinquit nefāriīs homini- bus, quam sī ēripuisset, multōs ūnō dolōrēs animī atque corporis et omnīs scelerum poenās adēmisset. Itaque, ut aliqua in vītā formīdō improbīs esset posita, apud īnferōs ēius modī quaedam illī antīquī supplicia impiīs cōnstitūta esse voluērunt, quod vidēlicet intellegēbant, eīs remōtīs, nōn esse mortem ipsam pertimēscendam.
v. Nunc, patrēs cōnscrīptī, ego meā videō quid inter- sit. Sī eritis secūtī sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in rē pūblicā viam quae populāris habētur secū- tus est, fortasse minus erunt, hōc auctōre et cōgnitōre hūiusce sententiae, mihi populārēs impetūs pertimē- scendī; sīn illam alteram, nesciō an amplius mihi negōtī contrahātur. Sed tamen meōrum perīculōrum ratiōnēs ūtilitās reī pūblicae vincat.
Habēmus enim ā Caesare, sīcut ipsīus dīgnitās et māiōrum ēius amplitūdō postulābat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem pūblicam voluntātis. Intel- lēctum est quid interesset inter levitātem cōntiōnātōrum et animum vērē populārem, salūtī populī cōnsulentem. Videō dē istīs, quī sē populārīs habērī volunt, abesse nōn nēminem, nē dē capite vidēlicet cīvium Rōmānōrum sententiam ferat. At is et nūdius tertius in custōdiam cīvīs Rōmānōs dedit, et supplicātiōnem mihi dēcrēvit, et indicēs hesternō diē māximīs praemiīs adfēcit. Iam hōc nēminī dubium est, quī reō custōdiam, quaesītōrī grātulātiōnem, indicī praemium dēcrēvit, quid dē tōtā rē et causā iūdicārit.
At vērō C. Caesar intellegit lēgem Semprōniam esse
IŌ
15
25
IN CATILINAM v 93
dē cīvibus Rōmārīs cōnstitūtam; quī autem reī pūblicae sit hostis, eum cīvem nūllō modō esse posse; dēnique ipsum lātōrem Semprōniae lēgis iussū populī poenās reī pūblicae dēpendisse. īdem ipsum Lentulum, largītōrem et prōdigum, nōn putat, cum dē perniciē populī Rōmānī, exitiō hūius urbis tam acerbē, tam crūdēliter cōgitārit, etiam appellārī posse populārem. Itaque homō miītissi- mus atque lēnissimus nōn dubitat P. Lentulum aeternīs tenebrīs vinculīsque mandāre, et sancit in posterum nē quis hūius suppliciō levandō sē iactāre et in perniciem populī Romāni posthāc populāris esse possit; adiungit etiam pūblicātiōnem bonōrum, ut omnīs animī cruciātūs et corporīs etiam egestās ac mendīcitās cōnsequātur.
VI. Quam ob rem, sīve hōc statueritis, dederitis mihi comitem ad cōntiōnem populō cārum atque iūcundum; sīve Sīlānī sententiam sequī mālueritis, facile mē atque vōs crūdēiitātis vituperātiōne exsolveritis, atque obtinēbō eam multō lēniōrem fuisse. Quamquam, patrēs cōn- scrīptī, quae potest esse in tantī sceleris immānitāte pūniendā crūdēlitās? Ego enim dē meō sēnsū iūdicō. Nam ita mihi salvā rē pūblicā vōbīscum perfruī liceat, ut ego, quod in hāc causā vehementior sum, nōn atrōci- tāte anīmī moveor — quis est enim mē mītior? —sed singulārī quādam hūmānitāte et misericordiā.
Videor enim mihi vidēre hanc urbem, lūcem orbis terrārum atque arcem omnium gentium, subitō ūnō in- cendiō concidentem. Cernō animō sepultā in patriā miserōs atque īnsepultōs acervōs cīvium. Versātur mihi ante oculōs aspectus Cethēgī, et furor in vestrā caede bacchantis. Cum vērō mihi prōposuī rēgnantem Lentu- lum, sīcut ipse ex fātīs sē spērāsse cōnfessus est, purpurā- tum esse huic Gabīnium, cum exercitū vēnisse Catilīnam,
10
35
as5
30
IN CATILINAM IV
tum lāmentātiōnem mātrum familiās, tum fugam vir- ginum atque puerōrum ac vexātiōnem virginum Vestā- lium perhorrēscō; et quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcircō in eōs quī ea perficere voluērunt mē sevērum vehementemque praebeō.
Etenim quaerō, sī quis pater familiās, līberīs suīs ā servō interfectīs, uxōre occīsā, incēnsā domō, supplicium dē servō nōn quam acerbissimum sūmpserit, utrum is clēmēns ac misericors, an inhūmānissimus et crūdēlis- simus esse videātur? Mihi vērō importūnus ac ferreus, quī nōn dolōre et cruciātū nocentis suum dolōrem cruciā- tumque lēnierit. Sīc nōs in hīs hominibus, quī nōs, quī coniugēs, quī līberōs nostrōs trucīdāre voluērunt, quī singulās ūnīus cūiusque nostrum domōs et hōc ūniver- sum reī pūblicae domicilium dēlēre cōnātī sunt, quī id ēgērunt, ut gentem Allobrogum in vestīgiīs hūius urbis atque in cinere dēflagrātī imperī conlocārent, sī vehementissimī fuerimus, misericordēs habēbimur; sīn remissiōrēs esse voluerimus, summae nōbīs crūdēlitāti- in patriae cīviumque perniciē fāma subeunda est. Nisi vērō cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus reī pūblicae, crūdēlior nūdius tertius vīsus est, cum sorōris suae, fēminae lēctissimae, virum praesentem et audientem vītā prīvandum esse dīxit, cum avum suum iussū cōnsulis interfectum, fīliumque ēius impūberem, lēgātum ā patre missum, in carcere necātum esse dīxit. Quōrum quod simile factum? Quod initum dēlendae reī pūblicae cōnsilium?
Largītiōnis voluntās tum in rē pūblicā versāta est, et partium quaedam contentiō. Atque eō tempore hūius avus Lentulī, vir clārissimus, armātus Gracchum est persecūtus. Ille etiam grave tum vulnus accēpit, nē
95
PORTRAIT STATUE OF A VESTAL IO
I5
25
IN CATILINAM IV
quid dē summā rē pūblicā dēminuerētur; hīc ad ēver- tenda reī pūblicae fundāmenta Gallōs arcessit, servitia concitat, Catilīnam vocat, attribuit nōs trucīdandōs Cethēgō, et cēterōs cīvīs interficiendōs Gabīniō, urbem īnflammandam Cassiō, tōtam ītaliam vāstandam dīripien- damque Catilīnae. Vereāminī, cēnseō, nē in hōc scelere tam immānī ac nefandō nimis aliquid sevērē statuisse videāminī; multō magis est verendum nē remissiōne poenae crūdēlēs in patriam quam nē sevēritāte animad- versiōnis nimis vehementēs in acerbissimōs hostīs fuisse videāmur.
v3I. Sed ea quae exaudiō, patrēs cōnscrīptī, dissimu- lāre nōn possum. Iaciuntur enim vōcēs, quae perveniunt ad aurīs meās, eōrum quī verērī videntur ut habeam satis praesidī ad ea quae vōs statueritis hodiernō diē trānsigunda. Omnia et prōvīsa et parāta et cōnstitūta sunt, patrēs cōnscrīptī, cum meā summā cūrā atque dīligentiā, tum multō etiam māiōre populī Rōmānī ad summum imperium retinendum et ad commūnīs fortūnās cōnservandās voluntāte. Omnēs adsunt omnium ōrdi- num hominēs, omnium dēnique aetātum; plēnum est forum, plēna templa circum forum, plēnī omnēs aditūs hūius templī ac locī.
Causa est enim post urbem conditam haec inventa sōla in quā omnēs sentīrent ūnum atque idem, praeter eōs quī, cum sibi vidērent esse pereundum, cum omni- bus potius quam sōlī perīre voluērunt. Hōsce ego hominēs excipiō et sēcernō libenter, neque in impro- bōrum cīvium, sed in acerbissimōrum hostium numerō habendōs putō. Cēterī vērō, dī immortālēs! quā fre- quentiā, quō studiō, quā virtūte ad commūnem salūtem dīgnitātemque cōnsentiunt!
10
15
as
IN CATILINAM 97
Quid ego hīc equitēs Rōmānōs commemorem? quī vōbīs ita summam ōrdinis cōnsilīque concēdunt ut vōbīs- cum dē amōre reī pūblicae certent; quōs ex multōrum annōrum dissēnsiōne hūius ōrdinis ad societātem con- cordiamque revocātōs hodiernus diēs vōbīscum atque haec causa coniungit. Quam sī coniūnctiōnem, in cōn- sulātū cōnfīrmātam meō, perpetuam in rē pūblicā tenu- erimus, cōnfīrmō vōbīs nūllum posthāc malum cīvīle ac domesticum ad ūllam reī pūblicae partem esse ventūrum.
Parī studiō dēfendundae reī pūblicae convēnisse videō tribūnōs aerāriōs, fortissimōs virōs; scrībās item ūni- versōs, quōs cum cāsū hīc diēs ad aerārium frequentās- set, videō ab exspectātiōne sortis ad salūtem commūnem esse conversōs.
Omnis ingenuōrum adest multitūdō, etiam tenuissi- mōrum. Quis est enim cui nōn haec templa, aspectus urbis, possessiō lībertātis, lūx dēnique haec ipsa et hōc commūne patriae solum, cum sit cārum tum vērō dulce atque iūcundum?
vii. Ōperae pretium est, patrēs cōnscrīptī, lībertī- nōrum hominum studia cōgnōscere, quī, suā virtūte fortūnam hūius cīvitātis cōnsecūtī, hanc suam patriam iūdicant, quam quīdam hīc nātī, et summō locō nātī, nōn patriam suam sed urbem hostium esse iūdicāvērunt.
Sed quid ego hōsce hominēs ōrdinēsque commemorō, quōs prīvātae fortūnae, quōs commūnis rēs pūblica, quōs dēnique lībertās, ea quae dulcissima est, ad salū- tem patriae dēfendendam excitāvit? Servus est nēmō, quī modo tolerābilī condiciōne sit servitūtis, quī nōn audāciam cīvium perhorrēscat, quī nōn haec stāre cupiat, quī nōn quantum audet et quantum potest cōnferat ad salūtem voluntātis.
H. ā G. CIC. —2275
98
IO
I5
as
30
IN CATILINAM IV
Quā rē sī quem vestrum forte commovet hōc, quod audītum est, lēnōnem quendam Lentulī concursāre cir- cum tabernās, pretiō spērāre sollicitārī posse animōs egentium atque imperītōrum, est id quidem coeptum atque temptātum; sed nūllī sunt inventī tam aut for- tūnā miserī aut voluntāte perditī quī nōn illum ipsum sellae atque operis et quaestūs cotīdiānī locum, quī nōn cubīle ac lectulum suum, quī dēnique nōn cursum hunc ōtiōsum vītae suae salvum esse velint. Multō vērō māxima pars eōrum quī in tabernīs sunt, immō vērō, id enim potius est dīcendum, genus hōc ūniversum, amantissimum est ōtī. Etenim omne īnstrūmentum, omnis opera atque quaestus frequentiā cīvium susten- tātur, alitur ōtiō; quōrum sī quaestus occlūsīs tabernīs minuī solet, quid tandem incēnsīs futūrum fuit?
Quae cum ita sint, patrēs cōnscrīptī, vōbīs populī Rōmānī praesidia nōn dēsunt; vōs nē populō Rōmānō deesse videāminī prōvidēte.
x. Habētis cōnsulem ex plūrimīs perīculīs et īnsidiīs atque ex mediā morte, nōn ad vītam suam, sed ad salū- tem vestram reservātum. Omnēs ōrdinēs ad cōnservan- dam rem pūblicam mente, voluntāte, vōce cōnsentiunt. Obsessa facibus et tēlīs impiae coniūrātiōnis vōbīs sup- plex manūs tendit patria commūnis; vōbīs sē, vōbīs vītam omnium cīvium, vōbīs arcem et Capitōlium, vōbīs ārās Penātium, vōbīs illum īgnem Vestae sempiternum, vōbīs omnium deōrum templa atque dēlūbra, vōbīs mūrōs atque urbis tēcta commendat.
Praetereā dē vestrā vītā, dē coniugum vestrārum atque līberōrum animā, dē fortūnīs omnium, dē sēdibus, dē focīs vestrīs, hodiernō diē vōbīs iūdicandum est. Habē- tis ducem memorem vestrī, oblītum suī, quae nōn semper
10
I5
25
3c
IN CATILINAM IV 99
facultās datur; habētis omnīs ōrdinēs, omnīs hominēs, ūniversum populum Rōmānum, id quod in cīvīlī causā hodiernō diē prīmum vidēmus, ūnum atque idem senti- entem. Cōgitāte quantīs labōribus fundātum imperium, quantā virtūte stabilītam lībertātem, quantā deōrum be. nīgnitāte auctās exaggerātāsque fortūnās, ūna nox paene dēlērit. Id nē umquam posthāc nōn modo nōn cōnficī, sed nē cōgitārī quidem possit ā cīvibus, hodiernō diē prōvidendum est. Atque haec nōn ut vōs, quī mihi studiō paene praecurritis, excitārem, locūtus sum, sed ut mea vōx, quae dēbet esse in rē pūblicā prīnceps, officiō fūncta ‘cōnsulārī vidērētur.
X. Nunc, ante quam ad sententiam redeō, dē mē pauca dīcam. Ego, quanta manus est coniūrātōrum, quam vidētis esse permāgnam, tantam mē inimīcōrum multitūdinem suscēpisse videō; sed eam iūdicō esse turpem et īnfīrmam et abiectam. Quod sī aliquandō alicūius furōre et scelere concitāta manus ista plūs valuerit quam vestra ac reī pūblicae dīgnitās, mē tamen meōrum factōrum atque cōnsiliōrum numquam, patrēs cōnscrīptī, paenitēbit. Etenim mors, quam illī fortasse minitantur, omnibus est parāta; vītae tantam laudem, quantā vōs mē vestrīs dēcrētīs honestāstis, nēmō est adsecūtus. Cēterīs enim semper bene gestā, mihi ūnī cōnservātā rē pūblicā, grātulātiōnem dēcrēvistis.
Sit Scīpiō ille clārus, cūius cōnsiliō atque virtūte Hannibal in Āfricam redīre atque ītaliā dēcēdere coāctus est; ōrnētur alter eximiā laude Āfricānus, quī duās urbīs huic imperiō īnfēstissimās, Karthāginem Numantiamque, dēlēvit; habeātur vir ēgregius Paulus ille, cūius currum rēx potentissimus quondam et nōbilissimus Persēs hone- stāvit; sit aeternā glōriā Marius, quī bis ītaliam obsi-
IO0 IN CATILINAM IV
30
15
25
30
diōne et metū servitūtis līberāvit; antepōnātur omnibus Pompēius, cūius rēs gestae atque virtūtēs īsdem quibus sōlis cursus regiōnibus ac terminīs continentur: erit pro- fectō inter hōrum laudēs aliquid locī nostrae glōriae, nisi forte māius est patefacere nōbīs prōvinciās quō exīre possīmus quam cūrāre ut etiam illī quī absunt habeant quō vīctōrēs revertantur.
Quamquam est ūnō locō condiciō melior externae vīc- tōriae quam domesticae, quod hostēs aliēnigenae aut oppressī serviunt, aut receptī in amīcitiam beneficiō sē obligātōs putant; quī autem ex numerō cīvium, dēmentiā aliquā dēprāvātī, hostēs patriae semel esse coepērunt, eōs cum ā perniciē reī pūblicae reppuleris, nec vī coēroēre nec beneficiō plācāre possīs. Quā rē mihi cum perditīs cīvibus aeternum bellum susceptum esse videō. Id ego vestrō bonōrumque omnium auxiliō, memoriāque tantō- rum perīculōrum, quae nōn modo in hōc populō, quī servātus est, sed in omnium gentium sermōnibus ac mentibus semper haerēbit, ā mē atque ā meīs facile prōpulsārī posse cōnfīdō. Neque ūlla profectō tanta vīs reperiētur, quae coniūnctiōnem vestram equitumque Rōmānōrum, et tantam cōnspīrātiōnem bonōrum omnium cōnfringere et labefactāre possit.
XI. Quae cum ita sint, prō imperiō, prō exercitū, prō prōvinciā quam neglēxī, prō triumphō cēterīsque laudis īnsīgnibus quae sunt ā mē propter urbis vestraeque salūtis custōdiam repudiāta, prō clientēlīs hospitiīsque prōvinciālibus, quae tamen urbānīs opibus nōn minōre labōre tueor quam comparō, prō hīs igitur omnibus rēbus, prō meīs in vōs singulāribus studiīs, prōque hāc quam perspicitis ad cōnservandam rem pūblicam dīli- gentiā, nihil ā vōbīs nisi hūius temporis tōtīusque meī
IN CATILINAM IV IOI
cōnsulātūs memoriam postulō; quae dum erit vestrīs fīxa mentibus, tūtissinō mē mūrō saeptum esse arbitrā- bor. Quod sī meam spem vīs improbōrum fefellerit atque superāverit, commendō vōbīs parvum meum fīlium, 5 cui profectō satis erit praesidī nōn sōlum ad salūtem vērum etiam ad dīgnitātem, sī ēius, quī haec omnia suō sōlīus perīculō cōnservārit, illum fīlium esse memineritis. Quāpropter dē summā salūte vestrā populīque Rōmānī, dē vestrīs coniugibus ac līberīs, dē ārīs ac focīs, dē fānīs 10 atque templīs, dē tōtīus urbis tēctīs ac sēdibus, dē imperiō ac lībertāte, dē salūte ītaliae, dē ūniversā rē pūblicā, dēcernite dīligenter, ut īnstituistis, ac fortiter. Habētis eum cōnsulem quī et pārēre vestrīs dēcrētīs nōn dubitet, et ea quae statueritis, quoad vīvet, dēfendere et
15 per sē ipsum praestāre possit.
PRESENT FLOOR OF LOWER CHURCH ,
SSSSSēSSō<S[ēSSSSSS ttau;,]], 3¥ē — S
M' 3āō īi 0 mi 2 īīō SSSēSSSSSī
Wi īīīt l 4 īīīiīū x 8 5
ut .ī: tiīīīīīmīt īti
PLAN OF THE TULLIANUM I10
15
3s
Dē Imperiō Cn. Pompēī ōrātiō
(QuAMQUAnM mihi semper frequēns cōnspectus vester multō iūcundissimus, hīc autem locus ad agendum amplissimus, ad dīcendum ōrnātissimus est vīsus, Quirītēs, tamen hōc aditū laudis, quī semper optimō cuique māximē patuit, nōn mea mē voluntās adhūc, sed vītae meae ratiōnēs ab ineunte aetāte sus- ceptae prohibuērunt. Nam cum anteā per aetātem nōndum hūius auctōritātem locī attingere audērem, statueremque nihil hūc nisi perfectum ingeniō, ēlabō- rātum industriā adferrī oportēre, omne meum tempus amīcōrum temporibus trānsmittendum putāvī.
Ita neque hīc locus vacuus umquam fuit ab eīs quī vestram causam dēfenderent, et meus labor, in prīvātō- rum perīculīs castē integrēque versātus, ex vestrō iūdi- ciō frūctum est amplissimum cōnsecūtus. Nam cum propter dīlātiōnem comitiōrum ter praetor prīmus cen- turiīs cūnctīs renūntiātus sum, facile intellēxī, Quirītēs, et quid dē mē iūdicārētis et quid aliīs praescrīberētis.
Nunc cum et auctōritātis in mē tantum sit quantum vōs honōribus mantūandīs esse voluistis, et ad agendum facultātis tantum quantum hominī vigilantī ex forēnsī ūsū prope cotīdiāna dīcendī exercitātiō potuit adferre, certē et sī quid auctōritātis in mē est, apud eōs ūtar quī eam mihi dedērunt, et sī quid in dīcendō cōnsequī possum, eīs ostendam potissimum, quī eī quoque reī
IO2
10
15
as
30
DE IMPERIO POMPEI 103
frūctum suō iūdiciō tribuendum esse dūxērunt. Atque illud in prīmīs mihi laetandum iūre esse videō, quod in hāc īnsolitā mihi ex hōc locō ratiōne dīcendī causa tālis oblāta est in quā ōrātiō deesse nēminī possit. Dīcen- dum est enim dē Cn. Pompēī singulārī eximiāque virtūte; hūius autem ōrātiōnis difficilius est exitum quam prīnci- pium invenīre. Ita mihi nōn tam cōpia quam modus in dīcendō quaerendus est.
- Atque, ut inde ōrātiō mea proficīscātur unde haec omnis causa dūcitur, bellum grave et perīculōsum vestrīs vectīgālibus ac sociīs ā duōbus potentissimīs rēgibus īnfertur, Mithridāte et Tigrāne, quōrum alter relīctus, alter lacessītus, occāsiōnem sibi ad occupandam Asiam oblātam esse arbitrantur. Equitibus Rōmānīs, hone- stissimīs virīs, adferuntur ex Asiā cotīdiē litterae, quōrum māgnae rēs aguntur in vestrīs vectīgālibus exercendīs occupātae; quī ad mē, prō necessitūdine quae mihi est cum illō ōrdine, causam reī pūblicae perīculaque rērum suārum dētulērunt: Bīthȳniae, quae nunc vestra prōvin- cia est, vīcōs exūstōs esse complūrīs; rēgnum Ariobar- 2ānis, quod fīnitimum est vestrīs vectīgālibus, tōtum esse in hostium potestāte; L. Lūcullum, māgnīs rēbus gestīs, ab eō bellō discēdere; huic quī successerit nōn satis esse parātum ad tantum bellum administrandum; ūnum ab omnibus sociīs et cīvibus ad id bellum imperā- tōrem dēposcī atque expetī, eundem hunc ūnum ab ho- stibus metuī, praetereā nēminem.
Causa quae sit vidētis; nunc quid agendum sit cōn- sīderāte. Prīmum mihi vidētur dē genere bellī, deinde dē māgnitūdine, tum dē imperātōre dēligendō esse dīcendum.
Genus est bellī ēius modī, quod māximē vestrōs ani-
IŌ4 DE IMPERIO POMPEI
I0
5
25
30
mōs excitāre atque īnflammāre ad persequendī studium dēbeat; in quō agitur populī Rōmānī glōria, quae vōbīs ā māiōribus cum māgna in omnibus rēbus tum summa in rē mīlitārī trādita est; agitur salūs sociōrum atque amīcōrum, prō quā multa māiōrēs vestrī māgna et gravia bella gessērunt; aguntur certissima populī Rōmānī vectīgālia et māxima, quibus āmissīs et pācis ōrnāmenta et subsidia bellī requīrētis; aguntur bona multōrum cīvium, quibus est ā vōbīs et ipsōrum et reī pūblicae causā cōnsulendum.
m. Et quoniam semper appetentēs glōriae praeter cēterās gentīs atque avidī laudis fuistis, dēlenda est vōbīs illa macula bellō superiōre concepta, quae penitus iam īnsēdit ac nimis inveterāvit in populī Rōmānī nōmine, quod is, quī ūnō diē, tōtā in Asiā, tot in cīvitātibus, ūnō nūntiō atque ūnā sīgnificātiōne litterārum cīvīs Rōmānōs necandōs trucīdandōsque dēnotāvit, nōn modo adhūc poenam nūllam suō dīgnam scelere suscēpit, sed ab illō tempore annum iam tertium et vīcēsimum rēgnat, et ita rēgnat ut sē nōn Pontī neque Cappadociae latebrīs occultāre velit, sed ēmergere ex patriō rēgnō atque in vestrīs vectīgālibus, hōc est, in Asiae lūce versārī. Etenim adhūc ita nostrī cum illō rēge contendērunt imperātōrēs ut ab illō īnsīgnia vīctōriae, nōn vīctōriam reportārent. Triumphāvit L. Sulla, triumphāvit L. Mū-, rēna dē Mithridāte, duo fortissimī virī et summī imperā- tōrēs; sed ita triumphārunt ut ille pulsus superātusque rēgnāret. Vērum tamen illīs imperātōribus laus est tri- buenda quod ēgērunt, venia danda quod relīquērunt, proptereā quod ab eō bellō Sullam in Italiam rēs pūblica, Mūrēnam Sulla revocāvit.
v. Mithridātēs autem omne reliquum tempus nēn
10
15
3s5
DE IMPERIO POMPĒI 105
ad oblīviōnem veteris bellī, sed ad comparātiōnem novī contulit; quī cum māximās aedificāsset ōrnāssetque classīs exercitūsque permāgnōs quibuscumque ex genti- bus potuisset comparāsset, et sē Bosporānīs fīnitimīs suīs bellum īnferre simulāret, ūsque in Hispāniam lēgā- tōs ac litterās mīsit ad eōs ducēs quibuscum tum bellum gerēbāmus, ut, cum duōbus in locīs disiūnctissimīs māxi- mēque dīversīs ūnō cōnsiliō ā bīnīs hostium cōpiīs bellum terrā marīque gererētur, vōs ancipitī contentiōne dīstrictī dē imperiō dīmicārētis.
Sed tamen alterius partis perīculum, Sertōriānae atque Hispāniēnsis, quae multō plūs fīrmāmentī ac rōboris habēbat, Cn. Pompēī dīvīnō cōnsiliō ac singulārī virtūte dēpulsum est; in alterā parte ita rēs ā L. Lūcullō summō virō cst administrāta ut initia illa rērum gestārum māgna atque praeclāra nōn fēlīcitātī ēius, sed virtūtī, haec autem extrēma, quae nūper accidērunt, nōn culpae, sed for- tūnae tribuenda esse videantur. Sed dē Lūcullō dīcam aliō locō, ct ita dīcam, Quirītēs, ut neque vēra laus eī dētrācta ōrātiōne meā neque falsa adficta esse videātur; dē vestrī imperī dīgnitāte atque glōriā, quoniam is est exōrsus ōrātiōnis meae, vidēte quem vōbīs animum sus- cipiendum putētis.
v. Māiōrēs nostrī saepe mercātōribus aut nāviculāriīs nostrīs iniūriōsius trāctātīs bella gessērunt; vōs, tot mīlibus cīvium Rōmānōrum ūnō nūntiō atque ūnō tem- pore necātīs, quō tandem animō esse dēbētis? Lēgātī quod erant appellātī superbius, Corinthum patrēs vestrī tōtīus Graeciae lūmen exstīnctum esse voluērunt; vōs eum rēgem inultum esse patiēminī, quī lēgātum populī Rōmānī cōnsulārem vinculīs ac verberibus atque omnī suppliciō excruciātum necāvit? Illī lbertātem immi-
106 DE IMPERIO POMPEI
IO
15
25
30
nūtam cīvium Rōmānōrum nōn tulērunt; vōs ēreptam vītam neglegētis? Iūs lēgātiōnis verbō violātum illī persecūtī sunt; vōs lēgātum omnī suppliciō interfectum relinquētis? vVidēte nē, ut illīs pulcherrimum fuit tan- tam vōbīs imperī glōriam trādere, sīc vōbīs turpissi- mum sit id quod accēpistis tuērī et cōnservāre nōn posse.
Quid? quod salūs sociōrum summum in perīculum ac discrīmen vocātur, quō tandem animō ferre dēbētis? Rēgnō est expulsus Ariobarzānēs rēx, socius populī Rōmānī atque amīcus; imminent duo rēgēs tōtī Asiae nōn sōlum vōbīs inimīcissimī, sed etiam vestrīs sociīs atque amīcīs; cīvitātēs autem omnēs cūnctā Asiā atque Graeciā vestrum auxilium exspectāre propter perīculī māgnitūdinem cōguntur; imperātōrem ā vōbīs certum dēposcere, cum praesertim vōs alium mīseritis, neque audent neque sē id facere sine summō perīculō posse arbitrantur.
Vident et sentiunt hōc idem quod vōs, ūnum virum esse, in quō summa sint omnia, et eum propter esse, quō etiam carent aegrius; cūius adventū ipsō atque nōmine, tametsī ille ad maritimum bellum vēnerit; tamen impetūs hostium repressōs esse intellegunt ac retardātōs. Hī vōs, quoniam līberē loquī nōn licet, tacitē rogant ut sē quoque, sīcut cēterārum prōvinciārum sociōs, dīgnōs exīstimētis, quōrum salūtem tālī virō commendētis; atque hōc etiam magis, quod cēterōs in prōvinciam ēius modī hominēs cum imperiō mittimus, ut etiam sī ab hoste dēfendant, tamen ipsōrum adventūs in urbīs sociō- rum nōn multum ab hostīlī expūgnātiōne differant. Hunc audiēbant anteā, nunc praesentem vident, tantā temperantiā, tantā mānsuētūdine, tantā hūmānitāte, ut
I0
15
25
DE IMPERIO POMPĒI 107
eī beātissimī esse videantur apud quōs ille diūtissimē commorātur.
vI. Quā rē sī propter sociōs, nūllā ipsī iniūriā laces- sītī, māiōrēs nostrī cum Antiochō, cum Philippō, cum Aetōlīs, cum Poenīs bella gessērunt, quantō vōs studiō convenit iniūriīs prōvocātōs sociōrum salūtem ūnā cum imperī vestrī dīgnitāte dēfendere, praesertim cum dē māximīs vestrīs vectīgālibus agātur? Nam cēterārum prōvinciārum vectīgālia, Quirītēs, tanta sunt ut eīs ad ipsās prōvinciās tūtandās vix contentī esse possīmus; Asia vērō tam opīma est ac fertilis ut et ūbertāte agrō- rum et varietāte frūctuum et māgnitūdine pāstiōnis et multitūdine eārum rērum quae exportantur facile omni- bus terrīs antecellat. Itaque haec vōbīs prōvincia, Quirītēs, sī et bellī ūtilitātem et pācis dīgnitātem reti- nēre vultis, nōn modo ā calamitāte, sed etiam ā metū calamitātis est dēfendenda.
Nam in cēterīs rēbus cum vēnit calamitās, tum dētrī- mentum accipitur; at in vectīgālibus nōn sōlum ad- ventus malī, sed etiam metus ipse adfert calamitātem. Nam cum hostium cōpiae nōn longē absunt, etiam sī inruptiō nūlla facta est, tamen pecuāria relinquitur, agrī cultūra dēseritur, mercātōrum nāvigātiō conquiēscit. Ita neque ex portū neque ex decumīs neque ex scrīptūrā vectīgal cōnservārī potest; quā rē saepe tōtīus annī frūctus ūnō rūmōre perīculī atque ūnō bellī terrōre āmittitur. i
Quō tandem igitur animō esse exīstimātis aut eōs quī vectīgālia nōbīs pēnsitant, aut eōs quī exercent atque exigunt, cum duo rēgēs cum māximīs cōpiīs propter adsint? cum ūna excursiō equitātūs perbrevī tempore tōtīus annī vectīgal auferre possit? cum pūblicānī fami-
108 DE IMPERIO POMPEI
10
15
35
30
liās māximās, quās in saltibus habent, quās in agrīs, quās in portubus atque custōdiīs, māgnō perīculō sē habēre arbitrentur? Putātisne vōs illīs rēbus fruī posse, nisi eōs quī vōbīs frūctuī sunt cōnservāritis nōn sōlum, ut ante dīxī, calamitāte, sed etiam calamitātis formīdine līberātōs?
vn. Ac nē illud quidem vōbīs neglegendum est, quod mihi ego extrēmum prōposueram, cum essem dē bellī genere dictūrus, quod ad multōrum bona cīvium Rōmā- nōrum pertinet, quōrum vōbīs prō vestrā sapientiā, Quirītēs, habenda est ratiō dīligenter. Nam et pūbli- cānī, hominēs honestissimī atque ōrnātissimī, suās ra- tiōnēs et cōpiās in illam prōvinciam contulērunt, quōrum ipsōrum per sē rēs et fortūnae vōbīs cūrae esse dēbent. Etenim sī vectīgālia nervōs esse reī pūblicae semper dūximus, eum certē ōrdinem, quī exercet illa, fīrmāmen- tum cēterōrum ōrdinum rēctē esse dīcēmus.
Deinde ex cēterīs ōrdinibus hominēs gnāvī atque in- dustriī partim ipsī in Asiā negōtiantur, quibus vōs absentibus cōnsulere dēbētis, partim eōrum in eā prō- vinciā pecūniās māgnās conlocātās hab2nt. Est igitur hūmānitātis vestrae māgnum numerum eōrum cīvium calamitāte prohibēre, sapientiae vidēre multōrum cīvium calamitātem ā rē pūblicā sēiūnctam esse nōn posse. Etenim prīmum illud parvī rēfert, nōs pūblica hīs āmis- sīs vectīgālia posteā vīctōriā recuperāre. Neque enim īsdem redimendī facultās erit propter calamitātem, ne- que aliīs voluntās propter timōrem.
Deinde quod nōs eadem Asia atque īdem iste Mithri- dātēs initiō bellī Asiāticī docuit, iu quidem certē calami- tāte doctī memoriā retinēre dēbēmus. Nam tum, cum in Asiā rēs māgnās permultī āmīserant, scīmus Rōmae,
IO
DE IMPERIO POMPEI 109
solūtiōne impedītā, fidem concidisse. Nōn enim possunt ūnā in cīvitāte multī rem ac fortūnās āmittere, ut nōn plūrēs sēcum in eandem trahant calamitātem. Ā quō perīculō prohibēte rem pūblicam, et mihi crēdite, id quod ipsī vidētis, haec fidēs atque haec ratiō pecūniā- rum, quae Rōmae, quae in forō versātur, implicāta est cum illīs pecūniīs Asiāticīs et cohaeret. Ruere illa nōn possunt, ut haec nōn eōdem labefacta mōtū concidant. Quā rē vidēte num dubitandum vōbīs sit omnī studiō ad id bellum incumbere, in quō glōria nōminis vestrī, salūs sociōrum, vectīgālia māxima, fortūnae plūrimō- rum cīvium coniūnctae cum rē pūblicā dēfendantur. vim. Quoniam dē genere bellī dīxī, nunc dē māgni- tūdine pauca dīcam. Potest hōc enim dīcī, bellī genus
15 esse ita necessārium ut sit gerendum, nōn esse ita mā-
25
30
gnum ut sit pertimēscendum. In quō māximē ēlabōran- dum est nē forte ea vōbīs quae dīligentissimē prōvidenda sunt contemnenda esse videantur.
Atque ut omnēs intellegant mē L. Lūcullō tantum impertīre laudis quantum fortī virō et sapientī hominī et māgnō imperātōrī dēbeātur, dīcō ēius adventū māxi- mās Mithridātī cōpiās omnibus rēbus ōrnātās atque īnstrūctās fuisse, urbemque Asiae clārissimam nōbīsque amīcissimam, Cȳzicēnōrum, obsessam esse ab ipsō rēge māximā multitūdine et oppūgnātam vehementissimē, quam L. Lāūcullus virtūte, adsiduitāte, cōnsiliō, sum- mīs obsidiōnis perīculīs līberāvit; ab eōdem imperātōre classem māgnam et ōrnātam, quae ducibus Sertōriānīs ad ītaliam studiō atque odiō īnflammāta raperētur, su- perātam esse atque dēpressam; māgnās hostium prae- tereā cōpiās multīs proeliīs esse dēlētās, patefactumque nostrīs legiōnibus esse Pontum, quī anteā populō Rō-
IIO DE IMPERIO POMPEI
mānō ex omnī aditū clausus fuisset; Sinōpēn atque Amīsum, quibus in oppidīs erant domicilia rēgis, omni- bus rēbus ōrnātās ac refertās, cēterāsque urbīs Pontī et Cappadociae permultās, ūnō aditū adventūque esse ca-
s ptās; rēgem, spoliātum rēgnō patriō atque avītō, ad aliōs
10
15
25
sē rēgēs atque ad aliās gentīs supplicem contulisse; at- que haec omnia salvīs populī Rōmānī sociīs atque inte- grīs vectīgālibus esse’ gesta. Satis opīnor haec esse laudis, atque ita, Quirītēs, ut hōc vōs intellegātis, ā nūllō istōrum, quī huic obtrectant lēgī atque causae, L. Lūcul- lum similiter ex hōc locō esse laudātum.
1X. Requīrētur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit māgnum esse bellum. Cōgnōscite, Quirītēs. Nōn enim hōc sine causā quaerī vidētur.
Prīmum ex suō rēgnō sīc Mithridātēs profūgit, ut ex eōdem Pontō Mēdēa illa quondam profūgisse dīcitur, quam praedicant in fugā frātris suī membra in eīs locīs, quā sē parēns persequerētur, dissipāvisse, ut eōrum con- lēctiō dīspersa maerorque patrius celeritātem perse- quendī retardāret. Sīc Mithridātēs fugiēns māximam vim aurī atque argentī pulcherrimārumque rērum om- nium, quās et ā māiōribus accēperat et ipse bellō supe- riōre ex tōtā Asiā dīreptās in suum rēgnum congesserat, in Pontō omnem relīquit. Haec dum nostrī conligunt omnia dīligentius, rēx ipse ē manibus effūgit. Ita illum in persequendī studiō maeror, hōs laetitia tardāvit.
Hunc in illō timōre et fugā Tigrānēs rēx Armēnius excēpit, diffīdentemque rēbus suīs cōnfīrmāvit, et adffīc- tum ērēxit, perditumque recreāvit. Cūius in rēgnum posteā quam L. Lūcullus cum exercitū vēnit, plūrēs etiam gentēs contrā imperātōrem nostrum concitātae
10
15
25
DE IMPERIO POMPEI III
sunt. Erat enim metus iniectus eīs nātiōnibus quās numquam populus Rōmānus neque lacessendās bellō neque temptandās putāvit; erat etiam alia gravis atque vehemēns opīniō, quae animōs gentium barbarārum pervāserat, fānī locuplētissimī et religiōsissimī dīripiendī causā in eās ōrās nostrum esse exercitum adductum. Ita nātiōnēs multae atque māgnae novō quōdam terrōre ac metū concitābantur. Noster autem exercitus, tametsī urbem ex Tigrānī rēgnō cēperat, et proeliīs ūsus erat secundīs, tamen nimiā longinquitāte locōrum ac dēsīderiō suōrum commovēbātur.
Hīc iam plūra nōn dīcam. Fuit enim illud extrēmum, ut eīs locīs ā mīlitibus nostrīs reditus magis mātūrus quam prōcessiō longior quaererētur. Mithridātēs autem et suam manum iam cōnfīrmārat, et māgnīs adventīciīs auxiliīs multōrum rēgum et nātiōnum iuvābātur. Iam hōc ferē sīc fierī solēre accēpimus, ut rēgum adffīctae fortūnae facile multōrum opēs adliciant ad misericordiam, māximēque eōrum quī aut rēgēs sunt aut vīvunt in rēgnō, ut eīs nōmen rēgāle māgnum et sānctum esse videātur. ītaque tantum vīctus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optāre. Nam cum sē in rēgnum suum recēpisset, nōn fuit eō contentus, quod eī praeter spem acciderat, ut illam, posteā quam pulsus erat, ter- ram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clārum atque vīctōrem impetum fēcit.
Sinite hōc locō, Quirītēs, sīcut poētae solent quī rēs Rōmānās scrībunt, praeterīre mē nostram calamitātem, quae tanta fuit ut eam ad aurīs imperātōris nōn ex proeliō nūntius sed ex sermōne rūmor adferret. Hīc in illō ipsō malō gravissimāque bellī offēnsiōne, L. Lū- cullus, quī tamen aliquā ex parte eīs incommodīs medērī
II12 DE IMPERIO POMPEI
I0
55
25
fortasse potuisset, vestrō iussū coāctus, quī imperī diūturnitātī modum statuendum vetere exemplō putāvi- stis, partem mīlitum, quī iam stīpendiīs cōnfectī erant, dīmīsit, partem M’. Glabriōnī trādidit.
Multa praetereō cōnsultō, sed ea vōs coniectūrā per- spicite, quantum illud bellum factum putētis, quod coniungant rēgēs potentissimī, renovent agitātae nātiōnēs, suscipiant integrae gentēs, novus imperātor noster acci- piat, vetere exercitū pulsō.
X. Satis mihi multa verba fēcisse videor quā rē esset hōc bellum genere ipsō necessārium, māgnitūdine perī- culōsum. Restat ut dē imperātōre ad id bellum dēli- gendō ac tantīs rēbus praeficiendō dīcendum esse videātur.
Utinam, Quirītēs, virōrum fortium atque innocentium cōpiam tantam habērētis ut haec vōbīs dēlīberātiō diffi- cilis esset, quemnam potissimum tantīs rēbus ac tantō bellō praeficiendum putārētis! Nunc vērō, cum sit ūnus Cn. Pompēius, quī nōn modo eōrum hominum quī nunc sunt glōriam, sed etiam antīquitātis memoriam virtūte superārit, quae rēs est quae cūiusquam animum
in hāc causā dubium facere possit?
Ego enim sīc exīstimō, in summō imperātōre quattuor hās rēs inesse oportēre, scientiam reī mīlitāris, virtūtem, auctōritātem, fēlīcitātem. Quis igitur hōc homine scien- tior umquam aut fuit aut esse dēbuit? quī ē lūdō atque ē pueritiae disciplīnīs bellō māximō atque ācerrimīs hostibus ad patris exercitum atque in mīlitiae disciplīnam profectus est; quī extrēmā pueritiā mīles in exercitū fuit summī imperātōris, ineunte adulēscentiā māximī ipse exercitūs imperātor; quī saepius cum hoste cōnflīxit quam quis- quam cum inimīcō concertāvit, plūra bella gessit quam cēterī lēgērunt, plūrēs prōvinciās cōnfēcit quam aliī
10
55
25
DE IMPERIO POMPEI II3
concupīvērunt; cūius adulēscentia ad scientiam reī mīlitāris nōn aliēnīs praeceptīs sed suīs imperiīs, nōn offēnsiōnibus bellī sed vīctōriīs, nōn stīpendiīs sed triumphīs est ērudīta.
Quod dēnique genus esse bellī potest in quō illum nōn exercuerit fortūna reī pūblicae? Civīle, Āfricānum, Trānsalpīnum, Hispāniēnse, servīle, nāvāle bellum, varia et dīversa genera et bellōrum et hostium, nōn sōlum gesta ab hōc ūnō, sed etiam cōnfecta, nūllam rem esse dēclārant in ūsū positam mīlitārī quae hūius virī scien- tiam fugere possit.
xI. Iam vērō virtūtī Cn. Pompēī quae potest ōrātiō pār invenīrī? Quid est quod quisquam aut illō dīgnum aut vōbīs novum aut cuiquam inaudītum possit adferre? Neque enim illae sunt sōlae virtūtēs imperātōriae, quae vulgō exīstimantur, labor in negōtiīs, fortitūdō in perī- culīs, industria in agendō, celeritās in cōnficiendō, cōn- silium in prōvidendō; quae tanta sunt in hōc ūnō, quanta in omnibus reliquīs imperātōribus, quōs aut vīdimus aut audīvimus, nōn fuērunt.
Testis est ītalia, quam ille ipse vīctor L. Sulla hūius virtūte et subsidiō cōnfessus est līberātam. Testis est Sicilia, quam multīs undique cīnctam perīculīs nōn ter- rōre bellī, sed cōnsilī celeritāte explicāvit. Testis est Āfrica, quae, māgnīs oppressa hostium cōpiīs, eōrum ipsōrum sanguine redundāvit. Testis est Gallia, per quam legiōnibus nostrīs iter in Hispāniam Gallōrum interneciōne patefactum est. Testis est Hispānia, quae saepissimē plūrimōs hostīs ab hōc superātōs prōstrā- tōsque cōnspēxit. Testis est iterum et saepius ītalia, quae cum servīlī bellō taetrō perīculōsōque premerētur, ab hōc auxilium absente expetivit; quod bellum ex-
H. 8 GC. cIC, —=3
114 DE IMPERIO POMPĒI
spectātiōne ēius attenuātum atque imminūtum est, adventū sublātum ac sepultum. Testēs nunc vērō iam omnēs ōrae atque omnēs exterae gentēs ac nātiōnēs, dēnique maria omnia cum ūniversa, tum in singulīs ōrīs s omnēs sinūs atque portūs.
Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam fīrmum habuit praesidium ut tūtus esset, aut tam fuit abditus ut latēret? Quis nāvigāvit quī nōn sē aut mortis aut servitūtis perīculō committeret, cum aut hieme aut
10 refertō praedōnum marī nāvigāret? Hōc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam lātē dīvīsum atque dīspersum, quis umquam arbitrārētur aut ab omnibus imperātōribus ūnō annō aut omnibus annīs ab ūnō imperātōre cōnficī posse? Quam prōvinciam tenuistis ā praedōnibus lībe-
15 ram per hōsce annōs? quod vectīgal vōbīs tūtum fuit? quem socium dēfendistis? cui praesidiō classibus ve- strīs fuistis? quam multās exīstimātis īnsulās esse dēser- tās? quam multās aut metū relīctās aut ā praedōnibus captās urbīs esse sociōrum?
ao. XII. Sed quid ego longinqua commemorō? Fuit hōc quondam, fuit proprium populī Rōmānī, longē ā domō bellāre, et prōpūgnāculīs imperī sociōrum fortūnās, nōn sua tēcta dēfendere. Sociīs ego nostrīs mare per hōs annōs clausum fuisse dīcam, cum exercitūs vestrī num-
25 quam ā Brundisiō nisi hieme summā trānsmīserint? Quī ad vōs ab exterīs nātiōnibus venīrent captōs querar, cum lēgātī populī Rōmānī redēmptī sint? Mercātōribus tūtum mare nōn fuisse dīcam, cum duodecim secūrēs in praedōnum potestātem pervēnerint? Cnidum aut
30 Colophōnem aut Samum, nōbilissimās urbīs, innume- rābilīsque aliās captās esse commemorem, cum vestrōs portūs, atque eōs portūs quibus vītam ac spīritum dūci-
x10
15
25
DE IMPERIO POMPEI 115
tis, in praedōnum fuisse potestātem sciātis? An vērō īgnōrātis portum Cāiētae celeberrimum ac plēnissimum nāvium īnspectante praetōre ā praedōnibus esse dīrep- tum? ex Mīsēnō autem ēius ipsīus līberōs, quī cum praedōnibus anteā ibi bellum gesserat, ā praedōnibus esse sublātōs? Nam quid ego Ōstiēnse incommodum atque illam lābem atque īgnōminiam reī pūblicae querar, cum, prope īnspectantibus vōbīs, classis ea, cui cōnsul populī Rōmānī praepositus esset, ā praedōnibus capta atque oppressa est? Prō dī immortālēs! tantamne ūnīus hominis incrēdibilis ac dīvīna virtūs tam brevī tempore lūcem adferre reī pūblicae potuit ut vōs, quī modo ante ōstium Tiberīnum classem hostium vidēbātis, eī nunc nūllam intrā ōceanī ōstium praedōnum nāvem esse audiātis?
Atque haec quā celeritāte gesta sint quamquam vi- dētis, tamen ā mē in dīcendō praetereunda nōn sunt. Quis enim umquam aut obeundī negōtī aut cōnsequendī quaestūs studiō tam brevī tempore tot loca adīre, tantōs cursūs cōnficere potuit, quam celeriter Cn. Pompēiō duce tantī bellī impetus nāvigāvit? Quī nōndum tempestīvō ad nāvigandum marī Siciliam adiit, Āfricam explōrāvit; inde Sardiniam cum classe vēnit, atque haec tria frū- mentāria subsidia reī pūblicae fīrmissimīs praesidiīs classibusque mūnīvit. īnde cum sē in Ttaliam recē- pisset,. duābus Hispāniīs et Galliā praesidiīs ac nāvi- bus cōnfīrmātā, missīs item in ōram Illyricī maris et in Achāiam omnemque Graeciam nāvibus, ītaliae duo maria māximīs classibus fīrmissimīsque praesidiīs adōr- nāvit; ipse autem ut Brundisiō profectus est, ūndē- quīnquāgēsimō diē tōtam ad imperium populī Rōmānī Ciliciam adiūnxit; omnēs, quī ubīque praedōnēs fuērunt,
116 DE IMPERIO POMPĒI
10
15
25
30
partim captī interfectīque sunt, partim ūnīus hūius sē imperiō ac potestātī dēdidērunt. īdem Crētēnsibus, cum ad eum ūsque in Pamphȳliam lēgātōs dēprecātō- rēsque mīsissent, spem dēditiōnis nōn adēmit, obsidēs- que imperāvit. Ita tantum bellum, tam diūturnum, tam longē lātēque dīspersum, quō bellō omnēs gentēs ac nātiōnēs premēbantur, Cn. Pompēius extrēmā hieme apparāvit, ineunte vēre suscēpit, mediā aestāte cōnfēcit.
xm. Est haec dīvīna atque incrēdibilis virtūs imperā- tōris. Quid cēterae, quās paulō ante commemorāre coeperam? quantae atque quam multae sunt! Nōn enim bellandī virtūs sōlum in summō ac perfectō im- perātōre quaerenda est, sed multae sunt artēs eximiae hūius administrae comitēsque virtūtis. Ac prīmum, quantā innocentiā dēbent esse imperātōrēs? quantā deinde in omnibus rēbus temperantiā? quantā fidē? quantā facilitāte? quantō ingeniō? quantā hūmānitā- te? Quae breviter quālia sint in Cn. Pompēiō cōnsīde- rēmus; summa enim omnia sunt, Quirītēs, sed ea magis ex aliōrum contentiōne quam ipsa per sēsē cōgnōscī atque intellegī possunt.
Quem enim imperātōrem possumus ūllō in numerō putāre, cūius in exercitū centuriātūs vēneant atque vēnierint? Quid hunc hominem māgnum aut am- plum dē rē pūblicā cōgitāre, quī pecūniam, ex aerāriō dēprōmptam ad bellum administrandum, aut propter cupiditātem prōvinciae magistrātibus dīvīserit, aut prop- ter avāritiam Rōmae in quaestū relīquerit? vVestra admurmurātiō facit, Quirītēs, ut āgnōscere videāminī quī haec fēcerint: ego autem nōminō nēminem; quā rē īrāscī mihi nēmō poterit, nisi quī ante dē sē voluerit cōnfitērī.
DE IMPERIO POMPEI II7
Itaque propter hanc avāritiam imperātōrum quantās calamitātēs, quōcumque ventum est, nostrī exercitūs ferant quis īgnōrat? Itinera quae per hōsce annōs in ītaliā per agrōs atque oppida cīvium Rōmānōrum nostrī imperātōrēs fēcerint recordāminī; tum facilius statuētis quid apud exterās nātiōnēs fierī exīstimētis. Utrum plūrīs arbitrāminī per hōsce annōs mīlitum ve- strōrum armīs hostium urbīs, an hībernīs sociōrum cīvi-
tātēs esse dēlētās? Neque enim potest exercitum is
10
55
25
continēre imperātor, quī sē ipse nōn continet, neque sevērus esse in iūdicandō, quī aliōs in sē sevērōs esse iūdicēs nōn vult.
Hīc mīrāmur hunc hominem tantum excellere cēterīs, cūius legiōnēs sīc in Asiam pervēnerint ut nōn modo manus tantī exercitūs, sed nē vestīgium quidem cuiquam pācātō nocuisse dīcātur? Iam vērō quem ad modum mīlitēs hībernent cotīdiē sermōnēs ac litterae perferun- tur; nōn modo ut sūmptum faciat in mīlitem nēminī vīs adfertur, sed nē cupientī quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, nōn avāritiae perfugium māiōrēs nostrī in sociōrum atque amīcōrum tēctīs esse voluērunt.
xrv. Age vērō, cēterīs in rēbus quālī sit temperantiā cōnsīderāte. Unde illam tantam celeritātem et tam in- crēdibilem cursum inventum putātis? Nōn enim illum eximia vīs rēmigum aut ars inaudīta quaedam guber- nandī aut ventī aliquī novī tam celeriter in ultimās terrās pertulērunt, sed eae rēs quae cēterōs remorārī solent, nōn retardārunt; nōn avāritia ab īnstitūtō cursū ad praedam aliquam dēvocāvit, nōn libīdō ad voluptātem, nōn amoenitās ad dēlectātiōnem, nōn nōbilitās urbis ad cōgnitiōnem, nōn dēnique labor ipse ad quiētem; po- strēmō sīgna et tabulās cēteraque ōrnāmenta Graecōrum
118 DE IMPERIO POMPEI
oppidōrum, quae cēterī tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille nē vīsenda quidem exīstimāvit.
Itaque omnēs nunc in eīs locīs Cn. Pompēium sīcut aliquem nōn ex hāc urbe missum, sed dē caelō dēlā-
s psum intuentur. Nunc dēnique incipiunt crēdere fuisse
15
a5
390
hominēs Rōmānōs hāc quondam continentiā, quod iam nātiōnibus exterīs incrēdibile ac falsō memoriae prōdi- tum vidēbātur. Nunc imperī vestrī splendor illīs genti- bus lūcem adferre coepit. Nunc intellegunt nōn sine causā māiōrēs suōs, tum cum eā temperantiā magistrā- tūs habēbāmus, servīre populō Rōmānō quam imperāre aliīs māluisse.
Iam vērō ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae querimōniae dē aliōrum iniūriīs esse dīcuntur, ut is, quī dīgnitāte prīncipibus excellit, facilitāte īnfimīs pār esse. videātur. Iam quantum cōnsiliō, quantum dīcendī gravitāte et cōpiā valeat, in quō ipsō inest quaedam dīgnitās imperātōria, vōs, Quirītēs, hōc ipsō ex locō saepe cōgnōvistis. Fidem vērō ēius quantam inter so- ciōs exīstimārī putātis, quam hostēs omnēs omnium ge- nerum sānctissimam iūdicārint? Hūmānitāte iam tantā est ut difficile dictū sit utrum hostēs magis virtūtem ēius pūgnantēs timuerint, an mānsuētūdinem vīctī dī- lēxerint. Et quisquam dubitābit quīn huic hōc tantum bellum trānsmittendum sit, quī ad omnia nostrae memo- riae bella cōnficienda dīvīnō quōdam cōnsiliō nātus esse videātur?
xv. Et quoniam auctōritās quoque in bellīs admini- strandīs multum atque in imperiō mīlitārī valet, certē nēminī dubium est quīn eā rē īdem ille imperātor plū- rimum possit. Vehementer autem pertinēre ad bella administranda quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus
unt
IO
15
35
30
DE IMPERIO POMPĒI 119
nostrīs exīstiment quis īgnōrat, cum sciāmus hominēs in tantīs rēbus, ut aut contemnant aut metuant aut ōderint aut ament, opīniōne nōn minus et fāmā quam aliquā ratiōne certā commovērī? Quod igitur nōmen umquam in orbe terrārum clārius fuit? cūius rēs gestae parēs? dē quō homine vōs, id quod māximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis? An vērō ūllam ūsquam esse ōram tam dēsertam putātis, quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum ūniversus populus Rōmānus, refertō forō complētīsque omnibus templīs ex quibus hīc locus cōnspicī potest, ūnum sibi ad commūne om- nium gentium bellum Cn. Pompēium imperātōrem dēpoposcit?
Itaque, ut plūra nōn dīcam, neque aliōrum exemplīs cōnfīrmem quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompēiō omnium rērum ēgregiārum exempla sūman- tur; quī quō diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperātor, tanta repente vīlitās annōnae ex summā inopiā et cāritāte reī frūmentāriae cōnsecūta est ūnīus hominis spē ac nōmine, quantam vix in summā ūbertāte agrōrum diūturna pāx efficere potuisset.
Iam acceptā in Pontō calamitāte ex eō proeliō, dē quō vōs paulō ante invītus admonuī, cum sociī perti- muissent, hostium opēs animīque crēvissent, satis fīrmum praesidium prōvincia nōn habēret, āmīsissētis Asiam, Quirītēs, nisi ad ipsum discrīmen ēius temporis dīvīnitus Cn. Pompēium ad eās regiōnēs fortūna populī Rōmānī attulisset. Hūius adventus et Mithridātem īnsolitā īnflammātum vīctōriā continuit, et Tigrānem māgnīs cōpiīs minitantem Asiae retardāvit. Et quisquam dubi- tābit quid virtūte perfectūrus sit, quī tantum auctōritāte perfēcerit? aut quam facile imperiō atque exercitū
3
120 DE IMPERIO POMPEI
x10
15
3s
sociōs et vectīgālia cōnservātūrus sit, quī ipsō nōmine ac rūmōre dēfenderit?
xvi. Age vērō, illa rēs quantam dēclārat ēiusdem hominis apud hostīs populī Rōmānī auctōritātem, quod ex locīs tam longinquīs tamque dīversīs tam brevītempore omnēs huic sē ūnī dēdidērunt? quod ā commūnī Crē- tēnsium lēgātī, cum in eōrum īnsulā noster imperātor exercitusque esset, ad Cn. Pompēium in ultimās prope terrās vēnērunt, eīque sē omnīs Crētēnsium cīvitātēs dēdere velle dīxērunt? Quid? īdem iste Mithridātēs nōnne ad eundem Cn. Pompēium lēgātum ūsque in Hispāniam mīsit? eum quem Pompēius lēgātum semper iūdicāvit, eī quibus erat semper molestum ad eum potis- simum esse missum, speculātōrem quam lēgātum iūdi- cārī māluērunt. Potestis igitur iam cōnstituere, Quirītēs, hanc auctōritātem, multīs posteā rēbus gestīs māgnīs- que vestrīs iūdiciīs amplificātam, quantum apud illōs rēgēs, quantum apud exterās nātiōnēs valitūram esse exīstimētis.
Reliquum est ut dē fēlīcitāte, quam praestāre dē sē ipsō nēmō potest, meminisse et commemorāre dē alterō possumus, sīcut aequum est hominēs dē potestāte deō- rum, timidē et pauca dīcāmus. Ego enim sīc exīstimō, Māximō, Mārcellō, Scīpiōnī, Mariō, et cēterīs māgnīs imperātōribus nōn sōlum propter virtūtem, sed etiam propter fortūnam saepius imperia mandāta atque exerci- tūs esse commissōs. Fuit enim profectō quibusdam summīs virīs quaedam ad amplitūdinem et ad glōriam et ad rēs māgnās bene gerendās dīvīnitus adiūncta fortūna. Dē hūius autem hominis fēlcitāte, dē quō nunc agimus, hāc ūtar moderātiōne dīcendī, nōn ut in illīus potestāte fortūnam positam esse dīcam, sed ut praeterita memi-
2
DE IMPERIO POMPEI I2I1
nisse, reliqua spērāre videāmur, nē aut invīsa dīs inmortā- libus ōrātiō nostra aut ingrāta esse videātur.
Itaque nōn sum praedicātūrus quantās īlle rēs domī mīlitiae, terrā marīque, quantāque fēlīcitāte gesserit; ut ēius semper voluntātibus nōn modo cīvēs adsēnserint, sociī obtemperārint, hostēs oboedierint, sed etiam ventī tempestātēsque obsecundārint. Hōc brevissimē dīcam, nēminem umquam tam impudentem fuisse, quī ab dīs
immortālibus tot et tantās rēs tacitus audēret optāre
I0
I5
25
30
quot et quantās dī immortālēs ad Cn. Pompēium dētulē- runt. Quod ut illī proprium ac perpetuum sit, Quirītēs, cum commūnis salūtis atque imperī tum ipsīus hominis causā, sīcutī facitis, velle et optāre dēbētis.
Quā rē, cum et bellum sit ita necessārium ut neglegī nōn possit, ita māgnum ut accūrātissimē sit administran- dum; et cum eī imperātōrem praeficere possītis, in quō sit eximia bellī scientia, singulāris virtūs, clārissima auctōritās, ēgregia fortūna, dubitātis, Quirītēs, quīn hōc tantum bonī, quod vōbīs ab dīs immortālibus oblātum et datum est, in rem pūblicam cōnservandam atque amplificandam cōnferātis?
xviI. Quod sī Rōmae Cn. Pompēius prīvātus esset hōc tempore, tamen ad tantum bellum is erat dēligendus atque mittendus; nunc cum ad cēterās summās ūtilitā- tēs haec quoque opportūnitās adiungātur, ut in eīs ipsīs locīs adsit, ut habeat exercitum, ut ab eīs quī habent accipere statim possit, quid exspectāmus? aut cūr nōn ducibus dīs immortālibus eīdem, cui cētera summā cum salūte reī pūblicae commissa sunt, hōc quoque bellum rēgium committāmus?
At enim vir clārissimus, amantissimus reī pūblicae, vestrīs beneficiīs amplissimīs adfectus, Q. Catulus, item-
122 DE IMPERIO PŌMPEl
10
2S
25
que summīs ōrnāmentīs honōris, fortūnae, virtūtis, ingenī praeditus, Q. Hortēnsius, ab hāc ratiōne dissentiunt. Quōrum ego auctōritātem apud vōs multīs locīs plūri- mum valuisse et valēre oportēre cōnfiteor; sed in hāc causā, tametsī cōgnōscētis auctōritātēs contrāriās virōrum fortissimōrum et clārissimōrum, tamen omissīs auctōritā- tibus ipsā rē ac ratiōne exquīrere possumus vēritātem, atque hōc facilius, quod ea omnia quae ā mē adhūc dicta sunt, eīdem istī vēra esse concēdunt, et necessā- rium bellum esse et māgnum, et in ūnō Cn. Pompēiō summa esse omnia.
Quid igitur ait Hortēnsius? Sī ūnī omnia tribuenda sint, dīgnissimum esse Pompēium, sed ad ūnum tamen omnia dēferrī nōn oportēre. Obsolēvit iam ista ōrātiō, rē multō magis quam verbīs refūtāta. Nam tū īdem, Q. Hortēnsī, multa prō tuā summā cōpiā ac singulārī facultāte dīcendī et in senātū contrā virum fortem, A. Gabīnium, graviter ōrnātēque dīxistī, cum is dē ūnō imperātōre contrā praedōnēs cōnstituendō lēgem prō- mulgāsset, et ex hōc ipsō locō permulta item contrā eam lēgem verba fēcistī. Quid? tum, per deōs immortālīs ! sī plūs apud populum Rōmānum auctōritās tua quam ipsīus populī Rōmānī salūs et vēra causa valuisset, hodiē hanc glōriam atque hōc orbis terrae imperium tenērēmus? An tibi tum imperium hōc esse vidēbātur, cum populī Rōmānī lēgātī quaestōrēs praetōrēsque ca- piēbantur? cum ex omnibus prōvinciīs coummeātā et prīvātō et pūblicō prohibēbāmur? cum ita clausa nōbīs erant maria omnia ut neque prīvātam rem trānsmarīnam
30 neque pūblicam iam obīre possēmus?
xvinI. Quae cīvitās anteā umquam fuit, nōn dīcō Athēniēnsium, quae satis lātē quondam mare tenuisse
IO
I5
DE IMPERIO POMPEI I23
dīcitur; nōn Karthāginiēnsium, quī permultum classe ac maritimīs rēbus valuērunt; nōn Rhodiōrum, quōrum ūsque ad nostram memoriam disciplīna nāvālis et glōria remānsit; sed quae cīvitās umquam anteā tam tenuis, quae tam parva īnsula fuit, quae nōn portūs suōs et agrōs et aliquam partem regiōnis atque ōrae maritimae per sē ipsa dēfenderet? At hercule aliquot annōs con- tinuōs ante lēgem Gabīniam ille populus Rōmānus, cūius ūsque ad nostram memoriam nōmen invīctum in nāvāli- bus pūgnīs permānserit, māgnā ac multō māximā parte nōn modo āūtilitātis, sed dīgnitātis atque imperī caruit. Nōs, quōrum māiōrēs Antiochum rēgem classe Per- sēnque superārunt, omnibusque nāvālibus pūgnīs Kar- thāginiēnsīs, hominēs in maritimīs rēbus exercitātissimōs parātissimōsque, vīcērunt, eī nūllō in locō iam praedōni-
bus parēs esse poterāmus; nōs, quī anteā nōn modo
Ttaliam tūtam habēbāmus, sed omnīs sociōs in ultimīs ōrīs auctōritāte nostrī imperī salvōs praestāre poterāmus, tum cum īnsula Dēlos, tam procul ā nōbīs in Aegaeō marī posita, quō omnēs undique cum mercibus atque oneribus commeābant, referta dīvitiīs, parva, sine mūrō, nihil timēbat, eīdem nōn modo prōvinciīs atque ōrīs Ttaliae maritimīs ac portubus nostrīs, sed etiam Appiā iam viā carēbāmus; et eīs temporibus nōn pudēbat ma- gistrātūs populī Rōmānī in hunc ipsum locum ēscendere, cum eum nōbīs māiōrēs nostrī exuviīs nauticīs et classi- um spoliīs ōrnātum relīquissent.
xix. Bonō tē animō tum, Q. Hortēnsī, populus Rō- mānus et cēterōs quī erant in eādem sententiā, dīcere exīstimāvit ea quae sentiēbātis, sed tamen in salūte com- mūnī īdem populus Rōmānus dolōrī suō māluit quam auctōritātī vestrae obtemperāre. Itaque ūna lēx, ūnus
THE APPIAN WAY —REĒSTORATION
IO
is
25
DE IMPERIO POMPEI . I25
vir, ūnus annus nōn modo nōs illā miseriā ac turpitūdine līberāvit, sed etiam effēcit ut aliquandō vērē vidērēmur omnibus gentibus ac nātiōnibus terrā marīque imperāre.
Quō mihi etiam indīgnius vidētur obtrectātum esse adhūc — Gabīniō dīcam anne Pompēiō, an utrīque, id quod est vērius ? — nē lēgārētur A. Gabīnius Cn. Pom- pēiō expetentī ac postulantī. Utrum ille, quī postulat ad tantum bellum lēgātum quem velit, idōneus nōn est quī impetret, cum cēterī ad expīlandōs sociōs dīripien- dāsque prōvinciās quōs voluērunt lēgātōs ēdūxerint; an ipse, cūius lēge salūs ac dīgnitās populō Rōmānō atque omnibus gentibus cōnstitūta est, expers esse dēbet glōriae ēius imperātōris atque ēius exercitūs, quī cōn- siliō ipsīus ac perīculō est cōnstitūtus?
An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latīniēnsis, Cn. Lentulus, quōs omnīs honōris causā nōminō, cum tribūnī plēbī fuissent, annō proximō lēgātī esse potu- ērunt; in ūnō Gabīniō sunt tam dīligentēs, quī in hōc bellō, quod lēge Gabīniā geritur, in hōc imperātōre atque exercitū, quem per vōs ipse cōnstituit, etiam praecipuō iūre esse dēbēret? Dē quō lēgandō cōnsulēs spērō ad senātum relātūrōs. Quī sī dubitābunt aut gravābuntur, ego mē profiteor relātūrum. Neque mē impediet cūius- quam inimīcum ēdictum quō minus vōbīs frētus vestrum iūs beneficiumque dēfendam; neque praeter interces- siōnem quicquam audiam, dē quā, ut arbitror, istī ipsī, quī minantur, etiam atque etiam quid liceat cōnsīde- rābunt. Meā quidem sententiā, Quirītēs, ūnus A. Gabī- nius bellī maritimī rērumque gestārum Cn. Pompēiō socius ascrībitur, proptereā quod alter ūnī illud bellum suscipiendum vestrīs suffrāgiīs dētulit, alter dēlātum susceptumque cōnfēcit.
126 . DE IMPERIO POMPEI
I10
15
as
30
xx. Reliquum est ut dē Q. Catulī auctōritāte et sen- tentiā dīcendum esse videātur. Quī cum ex vōbīs quae- reret, sī in ūnō Cn. Pompēiō omnia pōnerētis, sī quid eō factum esset, in quō spem essētis habitūrī, cēpit māgnum suae virtūtis frūctum ac dīgnitātis, cum omnēs ūnā prope vōce in eō ipsō vōs spem habitūrōs esse dīxistis. Etenim tālis est vir ut nūlla rēs tanta sit ac tam difficilis, quam ille nōn et cōnsiliō regere et integri- tāte tuērī et virtūte cōnficere possit. Sed in hōc ipsō ab eō vehementissimē dissentiō, quod, quō minus certa est hominum ac minus diūturna vīta, hōc magis rēs pūblica, dum per deōs immortālīs licet, fruī dēbet summī virī vītā atque virtūte.
At enim ‘nē quid novī fīat contrā exempla atque īnstitūta māiōrum.’ Nōn dīcam hōc locō māiōrēs nostrōs semper ad novōs cāsūs temporum novōrum cōnsiliōrum ratiōnēs accommodāsse; nōn dīcam duo bella māxima, Pūnicum atque Hispāniēnse, ab ūnō imperātōre esse cōnfecta, duāsque urbīs potentissimās, quae huic imperiō māximē minitābantur, Karthāginem atque Numantiam, ab eōdem Scīpiōne esse dēlētās; nōn commemorābō nūper ita vōbīs patribusque vestrīs esse vīsum, ut in ūnō C. Mariō spēs imperī pōnerētur, ut īdem cum Iugurthā, īdem cum Cimbrīs, īdem cum Teutonīs bellum administrāret.
In ipsō Cn. Pompēiō, in quō novī cōnstituī nihil vult Q. Catulus, quam multa sint nova summā Q. Catulī voluntāte cōnstitūta recordāminī.
xxr. Quid tam novum quam adulēscentulum prīvātum exercitum difficilī reī pūblicae tempore cōnficere? Cōn- fēcit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optimē ductūā suō gerere? GQGessit. ī
--
x0
15
as
DE IMPERIO POMPEI 127
Quid tam praeter cōnsuētūdinem quam hominī pera- dulēscentī, cūius aetās ā senātōriō gradū longē abesset, imperium atque exercitum darī, Siciliam permittī, atque Āfricam bellumque in eā prōvinciā administrandum? Fuit in hīs prōvinciīs singulārī innocentiā, gravitāte, virtūte; bellum in Āfricā māximum cōnfēcit, vīctōrem exercitum dēportāvit.
Quid vērō tam inaudītum quam equitem Rōmānum triumphāre? At eam quoque rem populus Rōmānus nōn modo vīdit, sed omnium etiam studiō vīsendam et concelebrandam putāvit.
Quid tam inūsitātum quam ut, cum duo cōnsulēs clā- rissimī fortissimīque essent, eques Rōmānus ad bellum māximum formīdolōsissimumque prō cōnsule mitterētur? Missus est. Quō quidem tempore, cum esset nōn nēmō in senātū quī dīceret nōn oportēre mittī hominem prīvā- tum prō cōnsule, L. Philippus dīxisse dīcitur nōn sē illum suā sententiā prō cōnsule, sed prō cōnsulibus mittere. Tanta in eō reī pūblicae bene gerendae spēs cōnstituēbātur ut duōrum cōnsulum mūnus ūnīus adu- lēscentis virtūtī committerētur.
Quid tam singulāre quam ut ex senātūs cōnsultō lēgi- bus solūtus cōnsul ante fieret quam ūllum alium magi- strātum per lēgēs capere licuisset? Quid tam incrēdibile quam ut iterum eques Rōmānus ex senātūs cōnsultō triumphāret? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam cōnstitūta sunt, ea tam multa nōn sunt quam haec, quae in hōc ūnō homine vidēmus. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem ā Q. Catulī atque ā cēte- rōrum ēiusdem dīgnitātis amplissimōrum hominum auctōritāte.
128 DE IMPERIO POMPEI
I0
IS
25
30
xxrn. Quā rē videant nē sit perinīquum et nōn ferun- dum, illōrum auctōritātem dē Cn. Pompēī dīgnitāte ā vōbīs comprobātam semper esse, vestrum ab illīs dē eōdem homine iūdicium populīque Rōmānī auctōritā- tem improbārī, praesertim cum iam suō iūre populus Rōmānus in hōc homine suam auctōritātem vel con- trā omnīs quī dissentiunt possit dēfendere, proptereā quod, īsdem istīs reclāmantibus, vōs ūnum illum ex, omnibus dēlēgistis quem bellō praedōnum praepōnerē- tis. Hōc sī vōs temerē fēcistis, et reī pūblicae parum cōnsuluistis, rēctē istī studia vestra suīs cōnsiliīs regere cōnantur. Sīn autem vōs plūs tum in rē pūblicā vīdi- stis, vōs eīs repūgnantibus per vōsmet ipsōs dīgnitātem huic imperiō, salūtem orbī terrārum attulistis, aliquandō istī prīncipēs et sibi et cēterīs populī Rōmānī ūniversī auctōritātī pārendum esse fateantur.
Atque in hōc bellō Asiāticō et rēgiō nōn sōlum mīlitāris illa virtūs, quae est in Cn. Pompēiō singulāris, sed aliae quoque virtūtēs animī māgnae et multae requīruntur. Difficile est in Asiā, Ciliciā, Syriā rēgnīsque interiōrum nātiōnum ita versārī nostrum imperātōrem ut nihil aliud nisi dē hoste ac dē laude cōgitet. Deinde etiam sī quī sunt pudōre ac temperantiā moderātiōrēs, tamen eōs esse tālīs propter multitūdinem cupidōrum hominum nēmō arbitrātur. Difficile est dictū, Quirītēs, quantō in odiō sīmus apud exterās nātiōnēs propter eōrum, quōs ad eās per hōs annōs cum imperiō mīsimus, libīdinēs et iniūriās. Quod enim fānum putātis in illīs terrīs no- strīs magistrātibus religiōsum, quam cīvitātem sānctam, quam domum satis clausam ac mūnītam fuisse? Urbēs iam locuplētēs et cōpiōsae requīruntur, quibus causa bellī propter dīripiendī cupiditātem īnferātur.
10
15
as
DE IMPERIO POMPīI 129
Libenter haec cōram cum Q. Catulō et Q. Hortēnsiō, summīs et clārissimīs virīs, disputārem. Nōvērunt enim sociōrum vulnera, vident eōrum calamitātēs, querimōniās audiunt. Prō sociīs vōs contrā hostīs exercitum mittere putātis, an hostium simulātiōne contrā sociōs atque amīcōs? Quae cīvitās est in Asiā quae nōn modo im- perātōris aut lēgātī, sed ūnīus tribūnī mīlitum animōs ac spīritūs capere possit?
xxni. Quā rē, etiam sī quem habētis quī conlātīs sī- gnīs exercitūs rēgiōs superāre posse videātur, tamen nisi erit īdem, quī ā pecūniīs sociōrum, quī ab eōrum coniu- gibus ac līberīs, quī ab ōrnāmentīs fānōrum atque oppi- dōrum, quī ab aurō gazāque rēgiā manūs, oculōs, aninum cohibēre possit, nōn erit idōneus quī ad bellum Asiāticum rēgiumque mittātur. Ecquam putātis cīvitātem pācātam fuisse quae locuplēs sit? ecquam esse locuplētem quae istīs pācāta esse videātur? Ōra maritima, Quiritēs, Cn. Pompēium nōn sōlum propter reī mīlitāris glōriam, sed etiam propter animī continentiam requīsīvit. Vidēbat enim praetōrēs locuplētārī quot annīs pecūniā pūblicā praeter paucōs; neque eōs quicquam aliud adsequī, classium nōmine, nisi ut dētrīmentīs accipiendīs māiōre adficī turpitūdine vidērēmur. Nunc quā cupiditāte ho- minēs in prōvinciās, quibus iactūrīs et quibus condiciō- nibus proficīscantur, īgnōrant vidēlicet istī, quī ad ūnum dēferenda omnia esse nōn arbitrantur? Quasi vērō Cn. Pompēium nōn cum suīs virtūtibus tum etiam aliēnīs vitiīs māgnum esse videāmus. Quā rē nōlīte dubitāre quīn huic ūnī crēdātis omnia, quī inter tot annōs ūnus inventus sit, quem sociī in urbīs suās cum exercitū vēnisse gaudeant.
Quod sī auctōritātibus hanc causam. Quirītēs, cōn-
H eu G. CIC.—9
I130 DE IMPERIOŌ POMPEI
10
I5
25
30
fīrmandam putātis, est vōbīs auctor vir bellōrum om- nium māximārumque rērum perītissimus, P. Servīlius, cūius tantae rēs gestae terrā marīque exstitērunt ut cum dē bellō dēlīberētis auctor vōbīs gravior nēmō esse dēbeat; est C. Cūriō, summīs vestrīs beneficiīs māximīsque rēbus gestīs, summō ingeniō et prūdentiā praeditus; est Cn. Lentulus, in quō omnēs prō amplis- simīs vestrīs honōribus summum cōnsilium, summam gravitātem esse cōgnōvistis; est C. Cassius, integritāte, virtūte, cōnstantiā singulārī. Quā rē vidēte ut hōrum auctōritātibus illōrum ōrātiōnī, quī dissentiunt, respon- dēre posse videāmur.
xxrv. Quae cum ita sint, C. Mānīlī, prīmum istam tuam et lēgem et voluntātem et sententiam laudō vehe- mentissimēque comprobō; deinde tē hortor ut auctōre populō Rōmānō maneās in sententiā, nēve cūiusquam vim aut minās pertimēscās. Prīmum in tē satis esse animī persevērantiaeque arbitror; deinde cum tantam multitūdinem cum tantō studiō adesse videāmus, quan- tam iterum nunc in eōdem homine praeficiendō vidēmus, quid est quod aut dē rē aut dē perficiendī facultāte dubitēmus?
Ego autem quicquid est in mē studī, cōnsilī, labōris,
ingenī, quicquid hōc beneficiō populī Rōmānī atque hāc
potestāte praetōriā, quicquid auctōritāte, fidē, cōnstantiā possum, id omne ad hanc rem cōnficiendam tibi et populō Rōmānō polliceor ac dēferō; testorque omnīs deōs, et eōs māximē quī huic locō templōque praesident, quī omnium mentīs eōrum quī ad rem pūblicam adeunt māximē perspiciunt, mē hōc neque rogātū facere cūius- quam, neque quō Cn. Pompēī grātiam mihi per hanc causam conciliārī putem, neque quō mihi ex cūiusquam
IO
DE IMPERIO POMPEI I131
amplitūdine aut praesidia perīculīs aut adiūmenta honō- ribus quaeram; proptereā quod perīcula facile, ut ho- minem praestāre oportet, innocentiā tēctī repellēmus, honōrem autem neque ab ūnō neque ex hōc locō, sed eādem illā nostrā labōriōsissimā ratiōne vītae, sī vestra voluntās feret, cōnsequēmur.
Quam ob rem quicquid in hāc causā mihi susceptum est, Quirītēs, id ego omne mē reī pūblicae causā suscē- pisse cōnfīrmō; tantumque abest ut aliquam mihi bonam grātiam quaesīsse videar ut multās mē etiam simultātēs partim obscūrās, partim apertās intellegam mihi nōn necessāriās, vōbīs nōn inūtilīs suscēpisse. Sed ego mē hōc honōre praeditum, tantīs vestrīs beneficiīs adfectum statuī, Quirītēs, vestram voluntātem et reī pūblicae dī-
15 gnitātem et salūtem prōvinciārum atque sociōrum meīs
omnibus commodīs et ratiōnibus praeferre oportēre.
POMPEY I0
15
35
Prō A. Liciniō Archiā ōrātiō
ī QUID est in mē ingenī, iūdicēs, quod sentiō quam sit exiguum, aut sī qua exercitātiō dīcendī, in quā mē nōn īnfitior mediocriter esse versātum, aut sī hūiusce reī ratiō aliqua ab optimārum artium studiīs ac disciplīnā profecta, ā quā ego nūllum cēnfiteor aetātis meae tem- pus abhorruisse, eārum rērum omnium vel in prīmīs hīc A. Licinius frūctum ā mē repetere prope suō iūre dēbet. Nam quoad longissimē potest mēns mea respicere spa- tium praeteritī temporis, et pueritiae memoriam recordārī ultimam, inde ūsque repetēns hunc videō mihi prīncipem et ad suscipiendam et ad ingrediendam ratiōnem hōrum studiōrum exstitisse.
Quod sī haec vōx, hūius hortātū praeceptīsque cōn- fōrmāta, nōn nūllīs aliquandō salūtī fuit, ā quō id accēpi- mus quō cēterīs opitulārī et aliōs servāre possēmus, huic profectō ipsī, quantum est situm in nōbis, et opem et salūtem ferre dēbēmus. Ac nē quis ā nōbīs hōc ita dīcī forte mīrētur, quod alia quaedam in hōc facultās sit ingenī, neque haec dīcendī ratiō aut disciplīna, nē nōs quidem huic ūnī studiō penitus umquam dēditī fuimus. Etenim omnēs artēs, quae ad hūmānitātem pertinent, habent quoddam commūne vinculum, et quasi cōgnātiōne quādam inter sē continentur.
- Sed nē cui vestrum mīrum esse videātur mē in quaestiōne lēgitimā et in iūdiciō pūblicō, cum rēs agātur
: 132
10
15
35
PRO ARCHIA 133
apud praetōrem populī Rōmānī, lēctissimum virum, et apud sevērissimōs iūdicēs, tantō conventū hominum ac frequentiā, hōc ūtī genere dīcendī, quod nōn modo ā cōnsuētūdine iūdiciōrum, vērum etiam ā forēnsī sermōne abhorreat, quaesō ā vōbīs ut in hāc causā mihi dētis hanc veniam, accommodātam huic reō, vōbīs, quem ad modum spērō, nōn molestam, ut mē prō summō poētā atque ērudītissimō homine dīcentem, hōc concursū homi- num litterātissimōrum, hāc vestrā hūmānitāte, nhōc dē- nique praetōre exercente iūdicium, patiāminī dē studiīs hūmānitātis ac litterārum paulō loquī līberius, et in ēius modī persōnā, quae propter ōtium ac studium minimē in iūdiciīs perīculīsque trāctāta est, ūtī prope novō quōdam et inūsitātō genere dīcendī. Quod sī mihi ā vōbīs tribuī concēdīque sentiam, perficiam profectō ut hunc A. Lici- nium nōn modo nōn sēgregandum, cum sit cīvis, ā numerō cīvium, vērum etiam sī nōn esset, putētis ascī- scendum fuisse.
m. Nam ut prīmum ex puerīs excessit Archiās, atque ab eīs artibus quibus aetās puerīlis ad hūmānitātem īnfōrmārī solet sē ad scrībendī studium contulit, prīmum Antiochīae, nam ibi nātus est locō nōbilī, celebrī quon- dam urbe et cōpiōsā, atque ērudītissimīs hominibus līberālissimīsque studiīs adfluentī, celeriter antecellere omnibus ingenī glōriā contigit. Post in cēterīs Asiae partibus cūnctaeque Graeciae sīc ēius adventūs celebrā- bantur ut fāmam ingenī exspectātiō hominis, exspectā- tiōnem ipsīus adventus admīrātiōque superāret.
Erat ītalia tunc plēna Graecārum artium ac discipl- nārum, studiaque haec et in Latiō vehementius tum colēbantur quam nunc eīsdem in oppidīs, et hīc Rōmae propter tranquillitātem reī pūblicae nōn neglegēbantur.
134 PRO ARCHIA
ro
15
25
30
Itaque hunc et Tarentīnī et Rēgīnī et Neāpolitānī cīvi- tāte cēterīsque praemiīs dōnārunt, et omnēs, quī aliquid dē ingeniīs poterant iūdicāre, cōgnitiōne atque hospitiō dīgnum exīstimārunt. Hāc tantā celebritāte fāmae cum esset iam absentibus nōtus, Rōmam vēnit Mariō cōnsule et Catulō. Nactus est prīmum cōnsulēs eōs, quōrum alter rēs ad scrībendum māximās, alter cum rēs gestās tum etiam studium atque aurīs adhibēre posset. Statim Lūcullī, cum praetextātus etiam tum Archiās esset, eum domum suam recēpērunt. Sed iam hōc nōn sōlum ingenī ac litterārum, vērum etiam nātūrae atque virtūtis, ut domus, quae hūius adulēscentiae prīma fuit, eadem esset familiārissima senectūtī. Erat teniporibus illīs iūcundus Metellō illī Numidicō et ēius Piō fīliō; audiē- bātur ā M. Aemiliō; vīvēbat cum Q. Catulō et patre et fīliō; ā L. Crassō colēbātur; Lūcullōs vērō et Drūsum et Octāviōs et Catōnem et tōtam Hortēnsiōrum domum dēvinctam cōnsuētūdine cum tenēret, adficiēbātur summō honōre, quod eum nōn sōlum colēbant quī aliquid per- cipere atque audīre studēbant, vērum etiam sī quī forte simulābant.
1v. Interim satis longō intervāllō, cum esset cum M. Lūcullō in Siciliam profectus, et cum ex eā prōvinciā cum eōdem Lūcullō dēcēderet, vēnit Hēraclīam: quae cum esset cīvitās aequissimō iūre ac foedere, ascrībī sē in eam cīvitātem voluit; idque, cum ipse per sē dīgnus putārētur, tum auctōritāte et grātiā Lūcullī ab Hēra- clīēnsibus impetrāvit.
Data est cīvitās Silvānī lēge et Carbōnis: Sī quī foederātīs cīvitātibus ascrīptī fuissent; sī tum, cum lēr ferēbātur, in ītaliā domicilium habuissent; et sī sexā- gintā diēbus apud praetōrem essent professī. Cum hīc
110
15
25
PRO ARCHIA 135
domicilium Rōmae multōs iam annōs habēret, professus est apud praetōrem Q. Metellum familiārissimum suum. Sī nihil aliud nisi dē cīvitāte ac lēge dīcimus, nihil dīcō amplius; causa dicta est. Quid enim hōrum īnfīrmārī, Grātī, potest? Hēraclīaene esse tum ascrīptum negā- bis? Adest vir summā auctōritāte et religiōne et fidē, M. Lūcullus, quī sē nōn opīnārī sed scīre, nōn audīsse sed vīdisse, nōn interfuisse sed ēgisse dīcit. Adsunt Hēraclīēnsēs lēgātī, nōbilissimī hominēs; hūius iūdicī causā cum mandātīs et cum pūblicō testimōniō vēnē- runt; quī hunc ascrīptum Hēraclīēnsem dīcunt. Hīc tū tabulās dēsīderās Hēraclīēnsium pūblicās, quās ītalicō bellō incēnsō tabulāriō interīsse scīmus omnīs. Est rīdiculum ad ea quae habēmus nihil dīcere, quaerere quae habēre nōn possumus, et dē hominum memoriā tacēre, litterārum memoriam flāgitāre; et, cum habeās amplissimī virī religiōnem, integerrimī mūnicipī iūs iū- randum fidemque, ea quae dēprāvārī nūllō modō possunt repudiāre, tabulās, quās īdem dīcis solēre corrumpī, dēsīderāre.
An domicilium Rōmae nōn habuit is, quī tot annīs ante cīvitātem datam sēdem omnium rērum ac fortū- nārum suārum Rōmae conlocāvit? At nōn est pro- fessus. Immō vērō eīs tabulīs professus, quae sōlae ex illā professiōne conlēgiōque praetōrum obtinent pū- blicārum tabulārum auctōritātem. v. Nam, cum Appī tabulae neglegentius adservātae dīcerentur; Gabīnī, quam diū incolumis fuit, levitās, post damnātiōnem ca- lamitās omnem tabulārum fidem resīgnāsset, Metellus, homō sānctissimus modestissimusque omnium, tantā dī- ligentiā fuit ut ad L. Lentulum praetōrem et ad iūdicēs vēnerit, et ūnīus nōminis litūrā sē commōtum esse dīxe-
136 PRO ARCHIA
I10
IS
rit. In hīs igitur tabulīs nūllam litūram in nōmine A. Licinī vidētis.
Quae cum ita sint, quid est quod dē ēius cīvitāte dubitētis, praesertim cum aliīs quoque in cīvitātibus fuerit ascrīptus? Etenim cum mediocribus multīs et aut nūllā aut humilī aliquā arte praeditīs grātuītō cīvi- tātem in Graeciā hominēs impertiēbant, Rēgīnōs crēdō aut Locrēnsīs aut Neāpolitānōs aut Tarentīnōs, quod scēnicīs artificibus largīrī solēbant, id huic summā in- genī praeditō glōriā nōluisse! Quid? cum cēterī nōn modo post cīvitātem datam, sed etiam post lēgem Pā- piam aliquō modō in eōrum mūnicipiōrum tabulās in- rēpsērunt, hīc, quī nē ūtitur quidem illīs in quibus est scrīptus, quod semper sē Hēraclīēnsem esse voluit, rēiciētur?
Cēnsūs nostrōs requīris scīlicet. Est enim obscūrum proximīs cēnsōribus hunc cum clārissimō imperātōre L. Lūcullō apud exercitum fuisse; superiōribus, cum eōdem quaestōre fuisse in Asiā; prīmīs Iūliō et Crassō nūllam populī partem esse cēnsam. Sed, quoniam cēn- sus nōn iūs cīvitātis cōnfīrmat, ac tantum modo indicat eum quī sit cēnsus sē iam tum gessisse prō cīve, eīs temporibus quibus tū crīmināris nē ipsīus quidem iūdiciō in cīvium Rōmānōrum iūre esse versātum, et testāmen- tum saepe fēcit nostrīs lēgibus, et adiit hērēditātēs cī- vium Rōmānōrum, et in beneficiīs ad aerārium dēlātus est ā L. Lūcullō prō cōnsule. Quaere argūmenta, sī qua potes; numquam enim hīc neque suō neque amīcōrum iūdiciō revincētur.
vI. Quaerēs ā nōbīs, Grātī, cūr tantō opere hōc homine dēlectēmur. Quia suppeditat nōbīs ubi et animus ex hōc forēnsī strepitū reficiātur, et aurēs convīciō dēfessae
10
35
25
30
PRO ARCHIA 137
conquiēscant. An tū exīstimās aut suppetere nōbīs posse quod cotīdiē dīcāmus in tantā varietāte rērum, nisī animōs nestrōs doctrīnā excelāmus; aut ferre ani- mōs tantam posse contentiōnem, nisi eōs doctrīnā eādem relaxēmus? Ego vērō fateor mē hīs studiīs esse dēdi- tum; cēterōs pudeat, sī quī sē ita litterīs abdidērunt ut nihil possint ex eīs neque ad commūnem adferre frū ctum, neque in aspectum lūcemque prōferre; mē autem quid pudeat, quī tot annōs ita vīvō, iūdicēs, ut ā nūllīus umquam mē tempore aut commodō aut ōtium meum abstrāxerit, aut voluptās āvocārit, aut dēnique somnus retardārit?
Quā rē quis tandem mē reprehendat, aut quis mihi iūre suscēnseat, sī, quantum cēterīs ad suās rēs obe- undās, quantum ad fēstōs diēs lūdōrum celebrandōs, quantum ad aliās voluptātēs et ad ipsam requiem animī et corporis concēditur temporum, quantum aliī tribuunt tempestīvīs convīviīs, quantum dēnique alveolō, quan- tum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia reco- lenda sūmpserō? Atque hōc ideō mihi concēdendum est magis, quod ex hīs studiīs haec quoque crēscit ōrātiō et facultās, quae, quantacumque in mē est, numquam amīcōrum perīculīs dēfuit. Quae sī cui levior vidētur, illa quidem certē, quae summa sunt, ex quō fonte hauriam sentiō.
Nam nisi multōrum praeceptīs multīsque litterīs mihi ab adulēscentiā suāsissem nihil esse in vītā māgnō opere expetendum nisi laudem atque honestātem, in eā autem persequendā omnīs cruciātūs corporis, omnia perīcula mortis atque exsilī parvī esse dūcenda, numquam mē prō salūte vestrā in tot ac tantās dīmicātiōnēs atque in hōs prōflīgātōrum hominum cotīdiānōs impetūs obiē-
I138 PRO ARCHIA
IO
IS
25
30
cisssm. Sed plēnī omnēs sunt librī, plēnae sapientium vōcēs, plēna exemplōrum vetustās, quae iacērent in tenebrīs omnia, nisi litterārum lūmen accēderet. Quam multās nōbīs imāginēs, nōn sōlum ad intuendum, vērum
etiam ad imitandum, fortissimōrum virōrum expressās
scrīptōrēs et Graecī et Latīnī relīquērunt? Quās ego mihi semper in administrandā rē pūblicā prōpōnēns, animum et mentem meam ipsā cōgitātiōne hominum excellentium cōnfōrmābam. /
vir. Quaeret quispiam: ‘Quid? illī ipsī summī virī, quōrum virtūtēs litterīs prōditae sunt, istāne doctrīnā, quam tū effers laudibus, ērudītī fuērunt?’ Difficile est hōc dē omnibus cōnfīrmāre, sed tamen est certē quod respondeam. Ego multōs hominēs excellentī animō ac virtūte fuisse, et sine doctrīnā nātūrae ipsīus habitū prope dīvīnō per sē ipsōs et moderātōs et gravīs ex- stitisse, fateor; etiam illud adiungō, saepius ad laudem atque virtūtem nātūram sine doctrīnā quam sine nātūrā valuisse doctrīnam. Atque īdem ego contendō, cum ad nātūram eximiam atque inlūstrem accesserit ratiō quae- dam cōnfōrmātiōque doctrīnae, tum illud nesciō quid praeclārum ac singulāre solēre exsistere. Ex hōc esse hunc numerō, quem patrēs nostrī vīdērunt, dīvīnum hominem Āfricānum; ex hōc C. Laelium, L. Fūrium, moderātissimōs hominēs et continentissimōs; ex hōc fortissimum virum et illīs temporibus doctissimum, M. Catōnem illum senem: quī profectō sī nihil ad percipi- endam virtūtem litterīs adiuvārentur, numquam sē ad eārum studium contulissent.
Quod sī nōn hīc tantus frūctus ostenderētur, et sī ex hīs studiīs dēlectātiō sōla peterētur, tamen, ut opīnor, hanc animī adversiōnem hūmānissimam ac līberālissi-
x0
15
25
30
PRO ARCHIA 139
mam iūdicārētis. Nam cēterae neque temporum sunt neque aetātum omnium neque locōrum; haec studia adulēscentiam alunt, senectūtem oblectant, secundās rēs ōrnant, adversīs perfugium ac sōlācium praebent, dēle- ctant domī, nōn impediunt forīs, pernoctant nōbīscum, peregrīnantur, rūsticantur.
vni. Quod sī ipsī haec neque attingere neque sēnsū nostrō gustāre possēmus, tamen ea mīrārī dēbērēmus, etiam cum in aliīs vidērēmus. Quis nostrum tam animō agrestī ac dūrō fuit ut Rōscī morte nūper nōn commo- vērētur? quī cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustātem vidēbātur omnīnō morī nōn dēbuisse. Ergō ille corporis mōtū tantum amōrem sibi conciliārat ā nōbīs omnibus; nōs animōrum incrē- dibilīs mōtūs celeritātemque ingeniōrum neglegēmus? Quotiēns ego hunc Archiam vīdī, iūdicēs, ūtar enim vestrā benīgnitāte, quoniam mē in hōc novō genere dīcendī tam dīligenter attenditis, quotiēns ego hunc vīdī, cum litteram scrīpsisset nūllam, māgnum numerum optimōrum versuum dē eīs ipsīs rēbus quae tum ageren- tur dīcere ex tempore! Quotiēns revocātum eandem rem dīcere, commūtātīs verbīs atque sententiīs! Quae vērō accūrātē cōgitātēque scrīpsisset, ea sīc vīdī probārī ut ad veterum scrīptōrum laudem pervenīret. Hunc ego nōn dīligam? nōn admīrer? nōn omnī ratiōne dē- fendendum putem?
Atque sīc ā summīs hominibus ērudītissimīsque ac- cēpimus, cēterārum rērum studia et doctrīnā et prae- ceptīs et arte cōnstāre; poētam nātūrā ipsā valēre, et mentis vīribus excitārī, et quasi dīvīnō quōdam spīritū īnflārī. Quā rē suō iūre noster ille Ennius sānctōs appellat poētās, quod quasi deōrum aliquō dōnō atque
140 PRO ARCHIA
ō
IS
25
30
mūnere commendātī nōbīs esse videantur. Sit igitur, iūdicēs, sānctum apud vōs, hūmānissimōs hominēs, hōc poētae nōmen, quod nūlla umquam barbaria violāvit. Saxa et sōlitūdinēs vōcī respondent, bēstiae saepe im- mānēs cantū flectuntur atque cōnsistunt; nōs, īnstitūtī rēbus optimīs, nōn poētārum vōce moveāmur? Homē- rum Colophōniī cīvem esse dīcunt suum, Chīī suum vindicant, Salamīniī repetunt, Smyrnaeī vērō suum esse cōnfīrmant, itaque etiam dēlūbrum ēius in oppidō dēdi- cāvērunt; permultī aliī praetereā pūgnant inter sē atque contendunt.
IX. Ergō illī aliēnum, quia poēta fuit, post mortem etiam expetunt; nōs hunc vīvum, quī et voluntāte et
lēgibus noster est, repudiābimus, praesertim cum omne
ōlim studium atque omne ingenium contulerit Archiās ad populī Rōmānī glōriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricās rēs adulēscēns attigit, et ipsī illī C. Mariō, quī dūrior ad haec studia vidēbātur, iūcundus fuit. Neque enim quisquam est tam āversus ā Mūsīs, quī nōn mandārī versibus aeternum suōrum labōrum facile praecōnium patiātur. Themistoclem illum, sum- mum Athēnīs virum, dīxisse āiunt, cum ex eō quae- rerētur quod acroāma aut cūius vōcem libentissimē audīret: Ēius, ā quō sua virtūs optimē praedicārētur. Itaque ille Marius item eximiē L. Plōtium dīlēxit, cūius ingeniō putābat ea quae gesserat posse celebrārī. Mithridāticum vērō bellum, māgnum atque difficile et in multā varietāte terrā marīque versātum, tōtum ab hōc expressum est; quī librī nōn modo L. Lūcullum, fortissimum et clārissimum virum, vērum etiam populī Rōmānī nōmen inlūstrant. Populus enim Rōmānus aperuit Lūcullō imperante Pontum, et rēgiīs quondam
IŌ
I5
25
PRO ARCHIA 141
opibus et ipsā nātūrā et regiōne vāllātum; populī Rō- mānī exercitus, eōdem duce, nōn māximā manū innu- merābilīs Armēniōrum cōpiās fūdit; populī Rōmānī laus est urbem amīcissimam Cyzicēnōrum ēiusdem cōn- siliō ex omnī impetū rēgiō atque tōtīus bellī ōre ac faucibus ēreptam esse atque servātam; nostra semper
ferētur et praedicābitur, L. Lūcullō dīmicante, cum
interfectīs ducibus dēpressa hostium classis, et incrēdi- bilis apud Tenedum pūgna illa nāvālis; nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostrī triumphī. Quae quō- rum ingeniīs efferuntur, ab eīs populī Rōmānī fāma celebrātur.
Cārus fuit Āfricānō superiōrī noster Ennius, itaque etiam in sepulcrō Scīpiōnum putātur is esse cōnstitūtus ex marmore. At eīs laudibus certē nōn sōlum ipse quī laudātur, sed etiam populī Rōmānī nōmen ōrnātur. In caelum hūius proavus Catō tollitur; māgnus honōs populī Rōmānī rēbus adiungitur. ŌOmnēs dēnique illī Māximī, Mārcellī, Fulviī nōn sine commūnī omnium nostrum laude decorantur.
x. Ergō illum, quī haec fēcerat, Rudīnum hominem, māiōrēs nostrī in cīvitātem recēpērunt; nōs hunc Hēra- clīēnsem, multīs cīvitātibus expetītum, in hāc autem lēgibus cōnstitūtum, dē nostrā cīvitāte ēiciēmus?
Nam sī quis minōrem glōriae frūctum putat ex Graecīs versibus percipī quam ex Latīnīs, vehementer errat, proptereā quod Graeca leguntur in omnibus ferē genti- bus, Latīna suīs fīnibus, exiguīs sānē, continentur. Quā rē sī rēs eae quās gessimus orbis terrae regiōnibus dēfī- niuntur, cupere dēbēmus, quō manuum nostrārum tēla pervēnerint, eōdem glōriam fāmamque penetrāre, quod cum ipsīs populīs dē quōrum rēbus scrībitur, haec ampla
I142 PRO ARCHIA
I0
I5
25
30
sunt, tum eīs certē, quī dē vītā glōriae causā dīmicant, hōc māximum et perīculōrum incitāmentum est et labōrum.
Quam multōs scrīptōrēs rērum suārum māgnus ille Alexander sēcum habuisse dīcitur! Atque is tamen, cum in Sīgēō ad Achillis tumulum astitisset: ‘Ō fortū- nāte,’ inquit, ‘adulēscēns, quī tuae virtūtis Homērum praecōnem invēneris!” Et vērē. Nam nisi īlias illa exstitisset, īdem tumulus, quī corpus ēius contēxerat, nōmen etiam obruisset. Quid? noster hīc Māgnus, quī cum virtūte fortūnam adaequāvit, nōnne Theophanem Mytilēnaeum, scrīptōrem rērum suārum, in cōntiōne mīlitum cīvitāte dōnāvit; et nostrī illī fortēs virī, sed rūsticī ac mīlitēs, dulcēdine quādam glōriae commōtī, quasi participēs ēiusdem laudis, māgnō illud clāmōre approbāvērunt?
Itaque, crēdō, sī cīvis Rōmānus Archiās lēgibus nōn esset, ut ab aliquō imperātōre cīvitāte dōnārētur perficere nōn potuit. Sulla cum Hispānōs dōnāret et Gallōs, crēdō, hunc petentem repudiāsset; quem nōs in cōntiōne vīdimus, cum eī libellam malus poēta dē populō subiē- cisset, quod epigramma in eum fēcisset, tantum modo alternīs versibus longiusculīs, statim ex eīs rēbus quās tunc vēndēbat iubēre eī praemium tribuī, sed eā condi- ciōne, nē quid posteā scrīberet. Quī sēdulitātem malī poētae dūxerit aliquō tamen praemiō dīgnam, hūius ingenium et virtūtem in scrībendō et cōpiam nōn expe- tīsset? Quid? ā Q. Metellō Piō, familiārissimō suō, quī cīvitāte multōs dōnāvit, neque per sē neque per Lūcullōs impetrāvisset, quī praesertim ūsque eō dē suīs rēbus scrībī cuperet ut etiam Cordubae nātīs poētīs, pingue quiddam sonantibus atque peregrīnum, tamen aurīs suās dēderet?
IO
I5
25
PRO ARCHIA 143
xI. Neque enim est hōc dissimulandum, quod obscū- rārī nōn potest, sed prae nōbīs ferendum; tiahimur omnēs studiō laudis, et optimus quisque māximē glōriā dūcitur. Ipsī illī philosophī, etiam in eīs libellīs quōs dē contemnendā glōriā scrībunt, nōmen suum īnscrībunt; in eō ipsō, in quō praedicātiōnem nōbilitātemque dēspi- ciunt, praedicārī dē sē ac nōminārī volunt. Decimus quidem Brūtus, summus vir et imperātor, Accī, amī- cissimī suī, carminibus templōrum ac monumentōrum aditūs exōrnāvit suōrum. Iam vērō ille, quī cum Aetōlīs Enniō comite bellāvit, Fulvius nōn dubitāvit Mārtis manubiās Mūsīs cōnsecrāre. Quā rē in quā urbe imperā- tōrēs prope armātī poētārum nōmen et Mūsārum dēlūbra coluērunt, in eā nōn dēbent togātī iūdicēs ā Mūsārum honōre et ā poētārum salūte abhorrēre.
Atque ut id libentius faciātis, iam mē vōbīs, iūdicēs, indicābō, et dē meō quōdam amōre glōriae, nimis ācrī fortasse vērum tamen honestō, vōbīs cōnfitēbor. Nam quās rēs nōs in cōnsulātū nostrō vōbīscum simul prō salūte hūiusce imperī et prō vītā cīvium prōque ūniversā rē pūblicā gessimus, attigit hīc versibus atque incohāvit; quibus audītīs, quod mihi māgna rēs et iūcunda vīsa est, hunc ad perficiendum adōrnāvī. Nūllam enim virtūs aliam mercēdem labōrum perīculōrumque dēsīderat, prae- ter hanc laudis et glōriae; quā quidem dētrāctā, iūdicēs, quid est quod in hōc tam exiguō vītae curriculō tantīs nōs in labōribus exerceāmus? Certē sī nihil animus praesentīret in posterum, et sī quibus regiōnibus vītae spatium circumscrīptum est, eīsdem omnīs cōgitātiōnēs termināret suās, nec tantīs sē labōribus frangeret, neque tot cūrīs vigiliīsque angerētur, nec totiēns dē ipsā vītā dīmicāret. Nunc īnsidet quaedam in optimō quōque
144 PRO ARCHIA
210
15
as
30
virtūs, quae noctīs ac diēs animum gilōriae stimulīs concītat, atque admonet nōn cum vītae tempore esse dīmittendam commemorātiōnem nōminis nostrī, sed cum omnī posteritāte adaequandam.
xin1. An vērō tam parvī animī videāmur esse omnēs, quī in rē pūblicā atque in hīs vītae perīculīs labōribusque
versāmur, ut, cum ūsque ad extrēmum spatium nūllum
tranquillum atque ōtiōsum spīritum dūxerimus, nōbīscum simul moritūra omnia arbitrēmur? An statuās et imā- ginēs, nōn animōrum simulācra sed corporum, studiōsē multī summī hominēs relīquērunt; cōnsiliōrum relinquere ac virtūtum nostrārum effigiem nōnne multō mālle dēbē- mus, summīs ingeniīs expressam et polītam? Ego vērō omnia quae gerēbam, iam tum in gerendō spargere mē ac dissēmināre arbitrābar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vērō sīve ā meō sēnsū post mortem āfutūra est, sīve, ut sapientissimī hominēs putāvērunt, ad aliquam meī partem pertinēbit, nunc quidem certē cōgitātiōne quādam spēque dēlector.
Quā rē cōnservāte, iūdicēs, hominem pudōre eō, quem amīcōrum vidētis comprobārī cum dīgnitāte tum etiam vetustāte; ingeniō autem tantō, quantum id convenit exīstimārī, quod summōrum hominum ingeniīs expetītum esse videātis; causā vērō ēius modī, quae beneficiō lēgis, auctōritāte mūnicipī, testimōniō Lūcullī, tabulīs Metellī comprobētur. Quae cum ita sint, petimus ā vōbīs, iūdi- cēs, sī qua nōn modo hūmāna, vērum etiam dīvīna in tantīs ingeniīs commendātiō dēbet esse, ut eum quī vōs, quī vestrōs imperātōrēs, quī populī Rōmānī rēs gestās semper ōrnāvit, quī etiam hīs recentibus nostrīs vestrīs- que domesticīs perīculīs aeternum sē testimōnium laudis datūrum esse profitētur, estque ex eō numerō quī semper
.-
PRO ARCHIA 145
apud omnīs sānctī sunt habitī itaque dictī, sīc in vestram accipiātis fidem ut hūmānitāte vestrā levātus potius quam acerbitāte violātus esse videātur. Quae dē causā prō meā cōnsuētūdine breviter simpli- s5 citerque dīxī, iūdicēs, ea cōnfīdō probāta esse omnibus. Quae autem remōta ā meā iūdiciālīque cōnsuētūdine, et dē hominis ingeniō et commūniter dē ipsīus studiō locū- tus sum, ea, iūdicēs, ā vōbīs spērō esse in bonam partem accepta; ab eō quī iūdicium exercet, certō sciō.
neēīneēlliē;;
ntitsxr d
CORNELIVS LvCIvS SCI
0 5 PIōB ; :
n assssnsīr 4xsAaex nīcctī- Sīēiciī ōMNē ōtuT ōīēē īītīrīā5 Jpsms
H. Ē G. CIC. — IO I0
15
3s
Prō T. Anniō Milōne ōrātiō
TSī vereor, iūdicēs, nē turpe sit prō fortissimō virō dīcere incipientem timēre, minimēque deceat, cum T. Annius ipse magis dē reī pūblicae salūte quam dē suā perturbētur, mē ad ēius causam parem animī māgni- tūdinem adferre nōn posse, tamen haec novī iūdicī nova fōrma terret oculōs, quī, quōcumque incidērunt, cōnsuē- tūdinem forī et prīstinum mōrem iūdiciōrum requīrunt. Nōn enim corōnā cōnsessus vester cīnctus est, ut solē- bat; nōn ūsitātā frequentiā stīpātī sumus; nōn illa prae- sidia, quae prō templīs omnibus cernitis, etsī contrā vim conlocāta sunt, nōn adferunt tamen ōrātōrī aliquid, ut in forō et in iūdiciō, quamquam praesidiīs salūtāribus et necessāriīs saeptī sumus, tamen nē nōn timēre quidem sine aliquō timōre possīmus. Quae sī opposita Milōnī putārem, cēderem temporī, iūdicēs, nec inter tantam vim armōrum exīstimārem esse ōrātōrī locum. Sed mē recreat et reficit Cn. Pompēī, sapientissimī et iūstissimī virī, cōnsilium, quī profectō nec iūstitiae suae putāret esse, quem reum sententiīs iūdicum trādidisset, eurdem tēlīs mīlitum dēdere, nec sapientiae, temeritātem con- citātae multitūdinis auctōritāte pūblicā armāre.
Quam ob rem illa arma, centuriōnēs, cohortēs nōn perīculum nōbīs, sed praesidium dēnūntiant; neque sōlum ut quiētō, sed etiam ut māgnō animō sīmus hor- tantur; neque auxilium modo dēfēnsiōnī meae, vērum
146
PRO MILONE 147
etiam silentium pollicentur. Reliqua vērō multitūdō, quae quidem est cīvium, tōta nostra est; neque eōrum quisquam, quōs undique intuentīs, unde aliqua forī pars
aspicī potest, et hūius exitum iūdicī exspectantīs vidētis,
I10
I5
35
nōn cum virtūtī Milōnis favet, tum dē sē, dē līberīs suīs, dē patriā, dē fortūnīs hodiernō diē dēcertārī putat.
n. Ōnum genus est adversum īnfēstumque nōbis, eōrum quōs P. Clōdī furor rapīnīs et incendiīs et omni- bus exitiīs pūblicīs pāvit, quī hesternā etiam cōntiōne incitātī sunt ut vōbīs vōce praeīrent quid iūdicārētis. Quōrum clāmor sī quī forte fuerit, admonēre vōs dēbē- bit ut eum cīvem retineātis, quī semper genus illud hominum clāmōrēsque māximōs prae vestrā salūte ne- glēxit. Quam ob rem adeste animīs, iūdicēs, et timōrem sī quem habētis dēpōnite. Nam, sī umquam dē bonīs et fortibus virīs, sī umquam dē bene meritīs cīvibus potestās vōbīs iūdicandī fuit, sī dēnique umquam locus amplissimōrum ōrdinum dēlēctīs virīs datus est ut sua studia ergā fortīs et bonōs cīvīs, quae vultū et verbīs saepe sīgnificāssent, rē et sententiīs dēclārārent, hōc profectō tempore eam potestātem omnem vōs habētis, ut statuātis utrum nōs, quī semper vestrae auctōritātī dēditī fuimus, semper miserī lūgeāmus, an, diū vexātī ā perditissimīs cīvibus, aliquandō per vōs ac per vestram fidem, virtūtem, sapientiamque recreēmur.
Quid enim nōbīs duōbus, iūdicēs, labōriōsius, quid magis sollicitum, magis exercitum dīcī aut fingī potest, quī, spē amplissimōrum praemiōrum ad rem pūblicam adductī, metū crūdēlissimōrum suppliciōrum carēre nōn possumus? Equidem cēterās tempestātēs et procellās in illīs dum taxat fluctibus cōntiōnum semper putāvī Milōnī esse subeundās, quia semper prō bonīs contrā
143 PRO MILONE
IO
15
as
improbōs sēnserat; in iūdiciō vērō, et in eō cōnsiliō in quō ex cūnctīs ōrdinibus amplissimī virī iūdicārent, num- quam exīstimāvī spem ūllam esse habitūrōs Milōnis ini- mīcōs, ad ēius nōn modo salūtem exstinguendam, sed etiam glōriam per tālīs virōs īnfringendam.
Quamquam in hāc causā, iūdicēs, T. Annī tribūnātū, rēbusque omnibus prō salūte reī pūblicae gestīs ad hūius crīminis dēfēnsiōnem nōn abūtēmur. Nisi oculīs vīderi- tis īnsidiās Milōnī ā Clōdiō factās, nec dēprecātūrī sumus ut crīmen hōc nōbīs propter multa praeclāra in rem pū- blicam merita condōnētis, nec postulātūrī ut, sī mors P. Clōdī salūs vestra fuerit, idcircō eam virtūtī Milōnis potius quam populī Rōmānī fēlīcitātī adsīgnētis. Sed sī illīus īnsidiae clāriōrēs hāc lūce fuerint, tum dēnique obsecrābō obtestāborque vōs, iūdicēs, sī cētera āmīsimus, hōc saltem nōbīs ut relinquātur, ab inimīcōrum audāciā tēlīsque vītam ut impūne liceat dēfendere.
nm. Sed ante quam ad eam ōrātiōnem veniō quae est propria vestrae quaestiōnis, videntur ea esse refūtanda, quae et in senātū ab inimīcīs saepe iactāta sunt, et in cōntiōne ab improbīs, et paulō ante ab accūsātōribus, ut omnī errōre sublātō rem plānē quae veniat in iūdicium vidēre possītis. Negant intuērī lūcem esse fās eī quī ā sē hominem occīsum esse fateātur. In quā tandem urbe hōc hominēs stultissimī disputant? nempe in eā quae prīmum iūdicium dē capite vīdit M. Horātī, fortissimī virī, quī nōndum līberā cīvitāte tamen populī Rōmānī comitiīs līberātus est, cum suā manū sorōrem esse inter- fectam fatērētur. An est quisquam quī hōc īgnōret, cum dē homine occīsō quaerātur, aut negārī solēre om- nīnō esse factum aut rēctē et iūre factum esse dēfendī? Nisi vērō exīstimātis dēmentem P. Āfricānum fuisse,
I10
g5
.5
30
PRO MILONE 149
quī cum ā C. Carbōne tribūnō plēbis sēditiōsē in cōn- tiōne interrogārētur quid dē Ti. Gracchī morte sentīret, responderit iūre caesum vidērī. Neque enim posset aut
Anāla ille Servīlius, aut P. Nāsīca, aut L. Opīmius,
aut C. Marius, aut mē cōnsule senātus, nōn nefārius habērī, sī scelerātōs cīvīs interficī nefās esset.
Itaque hōc, iūdicēs, nōn sine causā etiam fīctīs fābu- līs doctissimī hominēs memoriae prōdidērunt, eum quī patris ulcīscendī causā mātrem necāvisset, variātīs homi- num sententiīs, nōn sōlum dīvīnā, sed etiam sapientissi- mae deae sententiā līberātum.
Quod sī duodecim tabulae nocturnum fūrem quōquō modō, diurnum autem, sī sē tēlō dēfenderet, interficī im- pūne voluērunt, quis est quī quōquō modō quis interfec- tus sit, pūniendum putet, cum videat aliquandō gladium nōbīs ad hominem occīdendum ab ipsīs porrigī lēgibus.
1v. Atquī sī tempus est ūllum iūre hominis necandī, quae multa sunt, certē illud est nōn modo iūstum, vērum etiam necessārium, cum vī vīs inlāta dēfenditur. Pudī- citiam cum 2ēriperet mīlitī tribūnus mīlitāris in exercitū C. Marī, propinquus ēius imperātōris, interfectus ab eō est cui vim adferēbat. Facere enim probus adulēscēns perīculōsē quam perpetī turpiter māluit. Atque hunc ille summus vir scelere solūtum perīculō līberāvit. īn- sidiātōrī vērō et latrōnī quae potest īnferrī iniūsta nex? Quid comitātūs nostrī, quid gladiī volunt? quōs habēre certē nōn licēret, sī ūtī illīs nūllō pactō licēret.
Est igitur haec, iūdicēs, nōn scrīpta, sed nāta lēx; quam nōn didicimus, accēpimus, lēgimus, vērum ex nā- tūrā ipsā adripuimus, hausimus, expressimus; ad quam nōn doctī sed factī, nōn īnstitūtī sed imbūtī sumus, ut, sī vīta nostra in aliquās īnsidiās, sī in vim et in tēla aut
SENATUS CONSULTUM DE BACCHANALIBUS
A senatus consultum engraved on a bronze plate, found in 1640 at Tiriolo in Bruttii. It forbids the celebration of the rites of Bacchus without permission of the senate. ;
150
DigitZed by Google
10
I15
25
PRO MILONE 151
latrōnum aut inimīcōrum incidisset, omnis honesta ratiō esset expediendae salūtis. Silent enim lēgēs inter arma; nec sē exspectārī iubent, cum eī quī exspectāre velit, ante iniūsta poena luenda sit quam iūsta repetenda. Etsī persapienter et quōdam modō tacitē dat ipsa lēx potestātem dēfendendī, quae nōn hominem occīdī, sed esse cum tēlō hominis occīdendī causā vetat; ut, cum causa, nōn tēlum quaererētur, quī suī dēfendendī causā tēlō esset ūsus nōn hominis occīdendī causā habuisse tēlum iūdicārētur. Quāpropter hōc maneat in causā, iūdicēs, nōn enim dubitō quīn probātūrus sim vōbīs dē- fēnsiōnem meam, sī id memineritis quod oblīvīscī nōn potestis, īnsidiātōrem iūre interficī posse.
v. Sequitur illud, quod ā Milōnis inimīcīs saepissimē dīcitur, caedem in quā P. Clēdius occīsus est senātum iūdicāsse contrā rem pūblicam esse factam. Illam vērō senātus nōn sententiīs suīs sōlum, sed etiam studiīs com- probāvit. Quotiēns enim est illa causa ā nōbīs ācta in senātū! quibus adsēnsiōnibus ūniversī ōrdinis, quam nec tacitīs nec occultīs! Quandō enim frequentissimō se- nātū quattuor aut summum quīnque sunt inventī quī Milōnis causam nōn probārent? Dēclārant hūius am- būstī tribūnī plēbis illae intermortuae cōntiōnēs, quibus cotīdiē meam potentiam invidiōsē crīminābātur, cum dīceret senātum nōn quod sentīret, sed quod ego vellem dēcernere. Quae quidem sī potentia est appellanda potius quam aut propter māgna in rem pūblicam merita mediocris in bonīs causīs auctōritās, aut propter hōs officiōsōs labōrēs meōs nōn nūlla apud bonōs grātia, appellētur ita sānē, dum modo eā nōs ūtāmur prō salūte bonōrum contrā āmentiam perditōrum.
Hanc vērō quaestiōnem, etsī nōn est inīqua, num-
152 PRO MILONE
IO
15
20
as
quam tamen senātus cōnstituendam putāvit. Erant enim lēgēs, erant quaestiōnēs vel dē caede vel dē vī, nec tantum maerōrem ac lūctum senātuī mors P. Clōdī adferēbat ut nova quaestiō cōnstituerētur. Cūius enim dē illō incestō stuprō iūdicium dēcernendī senātuī po- testās esset ērepta, dē ēius interitū quis potest crēdere senātum iūdicium novum cōnstituendum putāsse? Cūr igitur incendium cūriae, oppūgnātiōnem aedium M. Lepidī, caedem hanc ipsam contrā rem pūblicam se- nātus factam esse dēcrēvit? Quia nūlla vīs umquam est in līberā cīvitāte suscepta inter cīvīs nōn contrā rem pūblicam. Nōn enim est illa dēfēnsiō contrā vim umquam optanda, sed nōn numquam est necessāria. Nisi vērō aut ille diēs quō Ti. Gracchus est caesus, aut ille quō Gāius, aut quō arma Sāturnīnī oppressa sunt, etiam sī ē rē pūblicā oppressa sunt, rem pūblicam tamen nōn vulnerārunt.
vi. Itaque ego ipse dēcrēvī, cum caedem in Appiā factam esse cōnstāret, nōn eum quī sē dēfendisset con- trā rem pūblicam fēcisse, sed, cum inesset in rē vīs et īnsidiae, crīmen iūdiciō reservāvī, rem notāvī. Quod sī per furiōsum illum tribūnum senātuī quod sentiēbat perficere licuisset, novam quaestiōnem nūllam habērē- mus. Dēcernēbat enim ut veteribus lēgibus, tantum modo extrā ōrdinem, quaererētur. Dīvīsa sententia est, postulante nesciō quō; nihil enim necesse est omnium mē flāgitia prōferre. Sīc reliqua auctōritās senātūs ēmptā intercessiōne sublāta est.
At enim Cn. Pompēius rogātiōne suā et dē rē et dē causā iūdicāvit, tulit enim dē caede quae in Appiā viā facta esset, in quā P. Clōdius occīsus esset. Quid ergō tulit? nempe ut quaererētur. Quid porrō quaeren-
PRO MILONE 153
v
dum est? Factumne sit? at cōnstat. Ā quō? at pāret. Vīdit igitur, etiam in cōnfessiōne factī, iūris tamen dēfēnsiōnem suscipī posse. Quod nisi vīdisset posse absolvī eum quī fatērētur, cum vidēret nōs fatērī,
s nequē quaerī umquam iussisset, nec vōbīs tam hanc
salūtārem in iūdicandō litteram quam illam trīstem dedisset. Mihi vērō Cn. Pompēius nōn modo nihil gravius contrā Milōnem iūdicāsse, sed etiam statuisse vidētur quid vōs in iūdicandō spectāre oportēret. Nam
10 quī nōn poenam cōnfessiōnī, sed dēfēnsiōnem dedit, is
causam interitūs quaerendam, nōn interitum putāvit. Iam illud ipse dīcet profectō, quod suā sponte fēcit, Pūbliōne Clōdiō tribuendum putārit an temporī.
vit. Domī suae nōbilissimus vir, senātūs prōpū-
15 gnātor, atque illīs quidem temporibus paene patrōnus,
35
avunculus hūius iūdicis nostrī, fortissimī virī, M. Catō-
nis, trībūnus plēbis M. Drūsus occīsus est. Nihil dē
ēius morte populus cōnsultus, nūlla quaestiō dēcrēta ā senātū est. Quantum lūctum in hāc urbe fuisse ā no- strīs patribus accēpimus, cum P. KĀfricānō domī suae quiēscentī illa nocturna vīs esset inlāta? Quis tum nōn gemuit? Quis nōn ārsit dolōre, quem immor- tālem, sī fierī posset, omnēs esse cuperent, ēius nē necessāriam quidem exspectātam esse mortem? Num igitur ūlla quaestiō dē Āfricānī morte lāta est? Certē nūlla. Quid ita? Quia nōn aliō facinore clārī hominēs, aliō obscūrī necantur. Intersit inter vītae dīgnitātem summōrum atque īnfimōrum; mors quidem inlāta per scelus īsdem et poenīs teneātur et lēgibus. N.isi forte
30 magis erit parricīda, sī quī cōnsulārem patrem quam sī
quis humilem necārit, aut eō mors atrōcior erit P. Clōdī, quod is in monumentīs māiōrum suōrum sit interfectus,
154 . PRO MILONE
I0
15
25
30
hōc enim ab istīs saepe dīcitur; proinde quasi Appius ille Caecus viam mūnīverit, nōn quā populus ūterētur, sed ubi impūne suī posterī latrōcinārentur
Itaque in eādem istā Appiā viā cum ōrnātissimum equitem Rōmānum P. Clōdius M. Papīrium occīdisset, nōn fuit illud facinus pūniendum, homō enim nōbilis in suīs monumentīs equitem Rōmānum occīderat; nunc ēiusdem Appiae nōmen quantās tragoediās excitat! Quae cruentāta anteā caede honestī atque innocentis virī silēbātur, eadem nunc crēbrō ūsūrpātur, posteā quam latrōnis et parricīdae sanguine imbūta est.
Sed quid ego illa commemorō? Comprehēnsus est in templō Castōris servus P. Clōdī, quem ille ad Cn. Pompēium interficiendum conlocārat; extorta est eī cōn- fitentī sīca dē manibus; caruit forō posteā Pompēius, caruit senātū, caruit pūblicō; iānuā sē ac parietibus, nōn iūre lēgum iūdiciōrumque tēxit. Num quae rogātiō lāta, num quae nova quaestiō dēcrēta est? Atquī sī rēs, sī vir, sī tempus ūllum dīgnum fuit, certē haec in illā causā summa omnia fuērunt. īnsidiātor erat in forō conlocātus, atque in vestibulō ipsō senātūs; eī virō autem mors parābātur, cūius in vītā nītēbātur salūs cīvitātis; eō porrō reī pūblicae tempore, quō, sī ūnus ille occidisset, nōn haec sōlum cīvitās, sed gentēs omnēs concidissent. Nisi vērō quia perfecta rēs nōn est, nōn fuit poenienda; proinde quasi exitūs rērum, nōn homi- num cōnsilia lēgibus vindicentur. Minus dolendum fuit rē nōn perfectā, sed poeniendum certē nihilō minus. Quotiēns ego ipse, iūdicēs, ex P. Clōdī tēlīs et ex cruen- tīs ēius manibus effūgī! ex quibus sī mē nōn vel mea vel reī pūblicae fortūna servāsset, quis tandem dē interitū meō quaestiōnem tulisset?
I0
15
35
30
PRO MILONE 155
vm. Sed stultī sumus quī Drūsum, qui āfricānum, Pompēium, nōsmet ipsōs cum P. Clōdiō cōnferre aude- āmus. Tolerābilia fuērunt illa; P. Clōdī mortem aequō animō ferre nēmō potest. Lūget senātus, maeret equester ōrdō, tōta cīvitās cōnfecta seniō est, squā- lent mūnicipia, adflīctantur colōniae, agrī dēnique ipsī tam beneficum, tam salūtārem, tam mānsuētum cīvem dēsīderant. Nōn fuit ea causa, iūdicēs, profectō, nōn fuit, cūr sibi cēnsēret Pompēius quaestiōnem ferendam; sed homō sapiēns atque altā et dīvīnā quādam mente praeditus multa vīdit; fuisse illum sibi inimīcum, famili- ārem Milōnem. In commūnī omnium laetitiā, sī etiam ipse gaudēret, timuit nē vidērētur īnfīrmior fidēs recon- ciliātae grātiae; multa etiam alia vīdit, sed illud māximē, quamvīs atrōciter ipse tulisset, vōs tamen fortiter iūdi- cātūrōs. Itaque dēlēgit ex flōrentissimīs ōrdinibus ipsa lūmina; neque vērō, quod nōn nūllī dictitant, sēcrēvit in iūdicibus legendīs amīcōs meōs. Neque enim hōc cōgitāvit vir iūstissimus, neque in bonīs virīs legendīs id adsequī potuisset, etiam sī cupīsset. Nōn enim mea grātia familiāritātibus continētur, quae lātē patēre nōn possunt, proptereā quod cōnsuētūdinēs vīctūs nōn pos- sunt esse cum multīs; sed, sī quid possumus, ex eō possumus, quod rēs pūblica nōs coniūnxit cum bonīs; ex quibus ille cum optimōs virōs legeret, idque māximē ad fidem suam pertinēre arbitrārētur, nōn potuit legere nōn studiōsōs meī.
Quod vērō tē, L. Domitī, huic quaestiōnī praeesse māximē voluit, nihil quaesīvit alīud nisi iūstitiam, gravi- tātem, hūmānitātem, fidem. Tulit ut cōnsulārem ne- cesse esset, crēdō, quod prīncipum mūnus esse dūcēbat resistere et levitātī multitūdinis et perditōrum temeritāti.
156 PRO MILONE
Ex cōnsulāribus tē creāvit potissimum, dederās enim quam contemnerēs populārīs īnsāniās iam ab adulē-
scentiā documenta māxima.
10
15
25
IX. Quam ob rem, iūdicēs, ut aliquandō ad causam crīmenque veniāmus, sī neque omnis cōnfessiō factī est inūsitāta, neque dē causā nostrā quicquam aliter ac nōs vellēmus ā senātū iūdicātum est, et lātor ipse lēgis, cum esset contrōversia nūlla factī, iūris tamen disceptā- tiōnem esse voluit, et eī lēctī iūdicēs isque praepositus est quaestiōnī, quī haec iūstē sapienterque disceptet, reliquum est, iūdicēs, ut nihil iam quaerere aliud dē- beātis, nisi uter utrī īnsidiās fēcerit. Quod quō facilius argūmentīs perspicere possītis, rem gestam vōbīs dum breviter expōnō, quaesō, dīligenter attendite.
P. Clōdius cum statuisset omnī scelere in praetūrā vexāre rem pūblicam, vidēretque ita tracta esse comitia annō superiōre ut nōn multōs mēnsīs praetūram gerere posset, quī nōn honōris gradum spectāret, ut cēterī, sed et L. Paulum conlēgam effugere vellet, singulārī virtūte cīvem, et annum integrum ad dīlacerandam rem pūbli- cam quaereret, subitō relīquit annum suum, sēsēque in annum proximum trānstulit, nōn, ut fit, religiōne aliquā, sed ut habēret, quod ipse dīcēbat, ad praetūram geren- dam, hōēc est, ad ēvertendam rem pūblicam, plēnum annum atque integrum.
Occurrēbat eī mancam ac dēbilem praetūram futūram suam cōnsule Milōne; eum porrō summō cōnsēnsū populī Rōmānī cōnsulem fierī vidēbat. Contulit sē ad ēius competītōrēs, sed ita, tōtam ut petītiōnem ipse sōlus etiam invītīs illīs gubernāret, tōta ut comitia suīs, ut dictitābat, umerīs sustinēret. Convocābat tribūs, sē interpōnēbat, Collīinam novam dīlēctū perditissimōrum
x10
1S
as
30
PRO MILONE 1857
cīvium cōnscrībēbat. Quantō ille plūra miscēbat, tantō hīc magis in diēs convalēscēbat. Ubi vīdit homō ad omne facinus parātissimus fortissimum virum, inimīcissi- mum suum, certissimum cōnsulem, idque intellēxit nōn sōlum sermōnibus, sed etiam suffrāgiīs populī Rōmānī saepe esse dēclārātum, palam agere coepit, et apertē dīcere occīdendum Milōnem. Servōs agrestīs et bar- barōs, quibus silvās pūblicās dēpopulātus erat Etrūriam- que vexārat, ex Appennīnō dēdūxerat, quōs vidēbātis. Rēs erat minimē obscūra. Etenim palam dictitābat cōnsulātum Milōnī ēripī nōn posse, vītam posse. Sīgni- ficāvit hōc saepe in senātū, dīxit in cōntiōne. Quīn etiam M. Favōniō, fortissimō virō, quaerentī ex eō quā spē fureret Milōne vīvō, respondit trīduō illum aut sum- mum quadrīduō esse peritūrum, quam vōcem ēius ad hunc M. Catōnem statim Favōnius dētulit.
x. Interim cum scīret Clōdius, neque enim erat diffi- cile scīre, iter sollemne, lēgitimum, necessārium ante diem xmni. Kalendās Februāriās Milōnī esse Lānuvium ad flāminem prōdendum, quod erat dictātor Lānuvī Milō, Rōmā subitō ipse profectus prīdiē est, ut ante suum fundum, quod rē intellēctum est, Milōnī īnsidiās conlo- cāret. Atque ita profectus est ut cōntiōnem turbu- lentam, in quā ēius furor dēsīderātus est, quae illō ipsō diē habita est, relinqueret; quam, nisi obīre facinoris locum tempusque voluisset, numquam relīquisset. Milō autem cum in senātū fuisset eō diē, quoad senātus est dīmissus, domum vēnit; calceōs et vestīmenta mūtāvit; paulisper, dum sē uxor, ut fit, comparat, commorātus est; dein profectus id temporis cum iam Clōdius, sī qui- dem eō diē Rōmam ventūrus erat, redīre potuisset.
Ob viam fit eī Clōdius, expedītus, in equō, nūllā raedā,
158 : PRO MILONE
I0
15
25
30
nūllīs impedīmentīs, nūllīs Graecīs comitibus, ut solēbat, sine uxōre, quod numquam ferē; cum hīc īnsidiātor, quī iter illud ad caedem faciendam apparāsset, cum uxōre veherētur in raedā, paenulātus, māgnō et impedītō et muliebrī ac dēlicātō ancillārum puerōrumque comitātū. Fit obviam Clōdiō ante fundum ēius hōrā ferē ūnde- cimā, aut nōn multō secus. Statim complūrēs cum tēlīs in hunc faciunt dē locō superiōre impetum; adversī raedārium occīdunt. Cum autem hīc dē raedā rēiectā paenulā dēsiluisset, sēque ācrī animō dēfenderet, illī quī erant cum Clōdiō, gladiīs ēductīs, partim recurrere ad raedam, ut ā tergō Milōnem adorīrentur; partim, quod hunc iam interfectum putārent, caedere incipiunt ēius servōs, quī post erant; ex quibus quī animō fidēlī in dominum et praesentī fuērunt, partim occīsī sunt, partim, cum ad raedam pūgnārī vidērent, dominō succurrere prohibērentur, Milōnem occīsum et ex ipsō Clōdiō audīrent et rē vērā putārent, fēcērunt id servī Milōnis, dīcam enim apertē, nōn dērīvandī crīminis causā, sed ut factum est, nec imperante nec sciente nec prae- sente dominō, quod suōs quisque servōs in tālī rē facere voluisset.
x1. Haec, sīcutī exposuī, ita gesta sunt, iūdicēs. īnsi- diātor superātus est, vī vīcta vīs, vel potius oppressa virtūte audācia est. Nihil dīcō quid rēs pūblica cōn- secūta sit, nihil quid vōs, nihil quid omnēs bonī; nihil sānē id prōsit Milōnī, quī hōc fātō nātus est, ut nē sē quidem servāre potuerit, quīn ūnā rem pūblicam vōsque servāret. Sī id iūre fierī nōn potuit, nihil habeō quod dēfendam. Sīn hōc et ratiō doctīs, et necessitās barbarīs, et mōs gentibus, et ferīs etiam bēluīs nātūra ipsa prae- scrīpsit, ut omnem semper vim, quācumque ope possent,
x0
IS
PRO MILONE 159
ā corpore, ā capite, ā vītā suā prōpulsārent, nōn potestis hōc facinus improbum iūdicāre, quīn simul iūdicētis omnibus, quī in latrōnēs inciderint, aut illōrum tēlīs aut vestrīs sententiīs esse pereundum.
Quod sī ita putāsset, certē optābilius Milōnī fuit dare iugulum P. Clōdiō, nōn semel ab illō neque tum prīmum petītum, quam iugulārī ā vōbīs, quia sē nōn iugulandum illī trādidisset. Sīn hōc nēmō vestrum ita sentit, nōn illud iam in iūdicium venit, occīsusne sit, quod fatēmur, sed iūre an iniūriā, quod multīs in causīs saepe quaesī- tum est. īnsidiās factās esse cōnstat, et id est quod senātus contrā rem pūblicam factum iūdicāvit; ab utrō factae sint incertum est. Dē hōc igitur lātum est ut quaererētur. Ita et senātus rem, nōn hominem notāvit, et Pompēius dē iūre, nōn dē factō quaestiōnem tulit. Num quid igitur aliud in iūdicium venit, nisi uter utrī īnsidiās fēcerit? Profectō nihil; sī hīc illī, ut nē sit impūne, sī ille huic, ut scelere solvāmur.
xn. Quōnam igitur pactō probārī potest īnsidiās Milōnī fēcisse Clōdium? Satis est in illā quidem tam audācī, tam nefāriā bēluā, docēre māgnam eī causam, māgnam spem in Milōnis morte prōpositam, māgnās āūtilitātēs fuisse. Itaque illud Cassiānum ‘cui bonō fuerit’ in hīs persōnīs valeat, etsī bonī nūllō ēmolumentō impelluntur in fraudem, improbī saepe parvō. Atquī Milōne inter- fectō Clōdius haec adsequēbātur, nōn modo ut praetor esset nōn eō cōnsule quō sceleris nihil facere posset; sed etiam ut eīs cōnsulibus praetor esset, quibus sī nōn adiuvantibus at cōnīventibus certē, spērāret posse sē ēlūdere in illīs suīs cōgitātīs furōribus; cūius illī cōnātūs, ut ipse ratiōcinābātur, nec cuperent reprimere, sī possent, cum tantum beneficium eī sē dēbēre arbitrārentur, et, sī
160 PRO MILONE
10
15
vellent, fortasse vix possent frangere hominis scelerā- tissimī conrōborātam iam vetustāte audāciam.
An vērō, iūdicēs, vōs sōlī īgnōrātis? Vōs hospitēs in hāc urbe versāminī? vVestrae peregrīnantur aurēs, neque in hōc pervagātō cīvitātis sermōne versantur, quās ille lēgēs, sī lēgēs nōminandae sunt ac nōn facēs urbis, pestēs reī pūblicae, fuerit impositūrus nōbīs omnibus atque inūstārus? Exhibē, quaesō, Sexte Clōdī, exhibē librārium illud lēgum vestrārum, quod tē āiunt ēripuisse ē domō et ex mediīs armīs turbāque nocturnā tamquam Palladium sustulisse, ut praeclārum vidēlicet mūnus atque īnstrūmentum tribūnātūs ad aliquem, sī nactus essēs, quī tuō arbitriō tribūnātum gereret, dēferre possēs. Atque per... an hūius ille lēgis quam Clōdius ā sē inventam glōriātur, mentiōnem facere ausus esset vīvō Milōne, nōn dīcam cōnsule? Dē nostrum enim omnium — n nōn audeō tōtum dīcere. vVidēte quid ea vitī lēx habitūra fuerit, cūius perīculōsa etiam reprehēnsiō est.
Et aspēxit mē illīs quidem oculīs, quibus tum solēbat
25
cum omnibus omnia minābātur. Movet mē quippe lūmen cūriae!
xni. Quid? tū mē tibi īrātum, Sexte, putās, cūius inimīcissimum multō crūdēlius etiam poenītus es quam erat hūmānitātis meae postulāre? Tū P. Clōdī cruentum cadāver ēiēcistī domō; tū in pūblicum abiēcistī; tū spoliātum imāginibus, exsequiīs, pompā, laudātiōne, īn- fēlīcissimīs līgnīs sēmiūstilātum, nocturnīs canibus dīlani- andum relīquistī. Quā rē, etsī nefāriē fēcistī, tamen quoniam in meō inimīcō crūdēlitātem exprōmpsistī tuam, laudāre nōn possum, īrāscī certē nōn dēbeō.
Audīstis, iūdicēs, quantum Clōdī interfuerit occīdi Milōnem; convertite animōs nunc vicissim ad Milōnem.
PRO MILONE 161
Quid Milōnis intererat interficī Clōdium? Quid erat cūr Milō, nōn dīcam admitteret, sed optāret? Obstābat in spē cōnsulātūs Milōnī Clōdius. At eō repūgnante fīēbat, inmō vērō eō fīēbat magis, nec mē suffrāgātōre
s meliōre ūtēbātur quam Clōdiō. valēbat apud vēs, iūdicēs, Milōnis ergā mē remque pūblicam meritōrum memoria; valēbant precēs et lacrimae nostrae, quibus ego tum vōs mīrificē movērī sentiēbam; sed plūs multō valēbat perīculōrum impendentium timor.
11 Quis enim erat cīvium quī sibi solūtam P. Clōdī prae- tūram sine māximō rērum novārum metū prōpōneret? Solūtam autem fore vidēbātis, nisi esset is cōnsul, quī eam audēret possetque cōnstringere. Eum Milōnem ūnum esse cum sentīret ūniversus populus Rōmānus,
15 quis dubitāret suffrāgiō suō sē metū, perīculō rem pūbili- cam līberāre? At nunc, Clōdiō remōtō, ūsitātīs iam rēbus ēnītendum est Milōnī ut tueātur dīgnitātem suam; singulāris illa et huic ūnī concessa glōria, quae cotīdiē augēbātur frangendīs furōribus Clōdiānīs, iam Clōdī
a0 morte cecidit. Vōs adeptī estis nē quem cīvem metu- erētis; hīc exercitātiōnem virtūtis, suffrāgātiōnem cōn- sulātūs, fontem perennem glōriae suae perdidit. Itaque Milōnis cōnsulātus, quī vīvō Clōdiō labefactārī nōn poterat, mortuō dēnique temptārī coeptus est. Nōn
25 modo igitur nihil prōdest, sed obest etiam Clōdī mors Milōnī.
At valuit odium, fēcit īrātus, fēcit inimīcus, fuit ultor iniūriae, poenītor dolōris suī. Quid? sī haec, nōn dīcō māiōra, fuērunt in Clōdiō quam in Milōne, sed in illō
30 māxima, nūlla in hōc, quid vultis amplius? Quid enim ōdisset Clōdium Milō, segetem ac māteriem suae glōriae, praeter hōc cīvīle odium, quō omnīs improbōs ōdimus?
H. 2ā G. CIC.— I1I
!
162 PRO MILONE
10
15
25
30
Ille erat ut ōdisset, prīmum dēfēnsōrem salūtis meae, deinde vexātōrem furōris, domitōrem armōrum suōrum, postrēmō etiam accūsātōrem suum; reus enim Milōnis lēge Plōtiā fuit Clōdius, quoad vīxit. Quō tandem animō hōc tyrannum illum tulisse crēditis, quantum odium illīus, et in homine iniūsto quam etiam iūstum fuisse?
xv. Reliquum est ut iam illum nātūra ipsīus cōnsuē- tūdōque dēfendat, hunc autem haec eadem coarguat. Nihil per vim umquam Clōdius, omnia per vim Mibō. Quid? ego, iūdicēs, cum maerentibus vōbīs urbe cessī, iūdiciumne timuī? nōn servōs, nōn arma, nōn vim? Quae fuisset igitur iūsta causa restituendī meī, nisi fuisset iniūsta ēiciendī? Diem mihi, crēdō, dīxerat, multam inrogārat, āctiōnem perduelliōnis intenderat, et mihi vidēlicet in causā aut malā aut meā, nōn et prae- clārissimā et vestrā, iūdicium timendum fuit. Servōrum et egentium cīvium et facinorōsōrum armīs meōs cīvīs, meīs cōnsiliīs perīculīsque servātōs, prō mē obicī nōluī.
Vidī enim, vīdī hunc ipsum Q. Hortēnsium, lūmen et ōrnāmentum reī pūblicae, paene interficī servōrum manīū, cum mihi adesset; quā in turbā C. Vibiēnus senātor, vir optimus, cum hōc cum esset ūnā, ita est mulcātus ut vītam āmīserit. Itaque quandō illīus posteā sīca illa, quam ā Catilīnā accēperat, conquiēvit? Haec intentāta nōbīs est; huic ego vōs obicī prō mē nōn sum passus; haec īnsidiāta Pompēiō est; haec istam Appiam, monu- mentum suī nōminis, nece Papīrī cruentāvit; haec ea- dem longō intervāllō conversa rūrsus est in mē; nūper quidem, ut scītis, mē ad rēgiam paene cōnfēcit.
Quid simile Milōnis? cūius vīs omnis haec semper fuit, nē P. Clōdius, cum in iūdicium dētrahī nōn posset,
PRO MILONE 163
vī oppressam cīvitātem tenēret. Quem sī interficere voluisset, quantae quotiēns occāsiōnēs, quam praeclārae fuērunt! Potuitne, cum domum ac deōs penātīs suōs illō oppūgnante dēfenderet, iūre sē ulcīscī? Potuitne, cīvī ēgregiō et virō fortissimō, P. Sestiō, conlēgā suō, vulnerātō? Potuitne, Q. Fabriciō, virō optimō, cum dē reditū meō lēgem ferret, pulsō, crūdēlissimā in forō caede factā? Potuitne, L. Caecilī, iūstissimī fortissi- mīque praetōris, oppūgnātā domō? Potuitne illō diē, cum est lāta lēx dē mē; cum tōtīus ītaliae concursus,
quem mea salūs concitārat, factī illīus glōriam libēns
15
35
āgnōvisset, ut, etiam sī id Milō fēcisset, cūncta cīvitās eam laudem prō suā vindicāret?
xv. At quod erat tempus! Clārissimus et fortissi- mus cōnsul, inimīcus Clōdiō, ultor sceleris illīus, prō- pūgnātor senātūs, dēfēnsor vestrae voluntātis, patrōnus pūblicī cōnsēnsūs, restitūtor salūtis meae; septem prae- tōrēs, octō tribūnī plēbeī, illīus adversāriī, dēfēnsōrēs meī; Cn. Pompēius, auctor et dux meī reditūs, illīus hostis, cūius sententiam senātus omnis dē salūte meā gravissimam et ōrnātissimam secūtus est, quī populum Rōmānum est cohortātus, quī cum dē mē dēcrētum Capuae fēcisset, īpse cūnctae ītaliae cupientī et ēius fidem implōrantī sīgnum dedit, ut ad mē restituendum Rōmam concurrerent; omnium dēnique in illum odia cīvium ārdēbant dēsīderiō meī, quem quī tum interēmis- set, nōn dē impūnitāte ēius, sed dē praemiīs cōgitārētur.
Tamen sē Milō continuit, et P. Clōdium in iūdicium bis, ad vim numquam vocāvit. Quid? prīvātō Milōne et reō ad populum accūsante P. Clēdiō, cum in Cn. Pom pēium prō Milōne dīcentem impetus factus est, quae tum nōn modo occāsiō, sed etiam causa illīus oppri-
164 PRO MILONE
10
15
25
mendī fuit! Nūper vērō cum M. Antōnius summam spem salūtis bonīs omnibus attulisset, gravissimamque adulēscēns nōēbilissimus reī pūblicae partem fortissimē suscēpisset, atque illam bēluam, iūdicī laqueōs dēclīnan- tem, iam inrētītam tenēret, quī locus, quod tempus illud, dī immortālēs, fuit! cum s?ē ille fugiēns in scālārum tene- brīs abdidisset, māgnum Milōnī fuit cōnficere illam pe- stem nūllā suā invidiā, M. vērō Antōnī māximā glōriā? Quid? comitiīs in campō quotiēns potestās fuit, cum ille in saepta ruisset, gladiōs dēstringendōs, lapidēs iaciendōs cūrāvisset, dein subitō, vultū Milōnis perterritus, fugeret ad Tiberim, vōs et omnēs bonī vōta facerētis ut Milōnī ūtī virtūte suā libēret!
xvr. Quem igitur cum omnium grātiā nōluit, hunc voluit cum aliquōrum querellā? quem iūre, quem locō, quem tempore, quem impūne nōn est ausus, hunc iniū- riā, inīquō locō, aliēnō tempore, perīculō capitis, nōn dubitāvit occīdere? praesertim, iūdicēs, cum honōris amplissimī contentiō et diēs comitiōrum subesset, quō quidem tempore, sciō enim quam timida sit ambitiō, quantaque et quam sollicita sit cupiditās cōnsulātūs, omnia, nōn modo quae reprehendī palam, sed etiam obscūrē quae cōgitārī possunt timēmus, rūmōrem, fābu- lam fīctam, levem perhorrēscimus, ōra omnium atque oculōs intuēmur. Nihil est enim tam molle, tam tene- rum, tam aut fragile aut flexibile, quam voluntās ergā nōs sēnsusaue cīvium, quī nōn modo improbitātī īrā- scuntur candidātōrum, sed etiam in rēctē factīs saepe fastīdiunt.
Hunc igitur diem campī spērātum atque exoptātum sibi prōpōnēns Milō, cruentīs manibus scelus et facinus prae sē ferēns et cōnfitēns, ad illa augusta centuriārum
x10
15
25
30
PRO MILONE 165
auspicia veniēbat? Quam hōc nōn crēdibile in hōc! quam idem in Clōdiō nōn dubitandum, cum sē ille inter- fectō Milōne rēgnātūrum putāret! Quid? quod caput est audāciae, iūdicēs, quis īgnōrat māximam inlecebram esse peccandī impūnitātis spem? In utrō igitur haec fuit? in Milōne, quī etiam nunc reus est factī aut prae- clārī aut certē necessāriī, an in Clōdiō, quī ita iūdicia poenamque contempserat ut eum nihil dēlectāret quod aut per nātūram fās esset, aut per lēgēs licēret?
Sed quid ego argūmentor? Quid plūra disputō? Tē, Q. Petīlī, appellō, optimum et fortissimum cīvem; tē, M. Catō, testor, quōs mihi dīvīna quaedam sors dedit iūdicēs. Vōs ex M. Favōniō audīstis Clōdium sibi dīxisse, et audīstis vīvō Clōdiō, peritūrum Milōnem trīduō. Post diem tertium gesta rēs est quam dīxerat. Cum ille nōn dubitārit aperīre quid cōgitāret, vōs pote- stis dubitāre quid fēcerit? xvir. Quem ad modum igitur eum diēs nōn fefellit? Dīxī equidem modo. Dictā- tōris Lānuvīnī stata sacrificia nōsse negōtī nihil erat. Vīdit necesse esse Milōnī proficīscī Lānuvium illō ipsō quō est profectus diē. Itaque antevertit. At quō diē? Quō, ut ante dīxī, fuit īnsānissima cōntiō ab ipsīus mer- cēnāriō tribūnō plēbis concitāta; quem diem ille, quam cōntiōnem, quōs clāmōrēs, nisi ad cōgitātum facinus approperāret, numquam relīquisset. Ergō illī nē causa quidem itineris, etiam causa manendī; Milōnī manendī nūlla, exeundī nōn causa sōlum, sed etiam necessitās fuit.
Quid, sī, ut ille scīvit Milōnem fore eō diē in viā, sīc Clōdium Milō nē suspicārī quidem potuit? Prīmum quaerō quī id scīre potuerit quod vōs īdem in Clōdīo quaerere nōn potestis? Ut enim nēminem alium nisi
166 PRO MILONE
I0
15
as
30
T. Patinam, familiārissimum suum, rogāsset, scīre potuit illō ipsō diē Lānuvī ā dictātōre Milōne prōdī flāminem necesse esse. Sed erant permultī aliī, ex quibus id facillimē scīre posset. Milō dē Clōdī reditū unde quaesīvit? Quaesierit sānē, vidēte quid vōbīs largiar, servum etiam, ut Q. Arrius, meus amīcus, dīxit, cor- rūperit. Legite testimōnia testium vestrōrum. Dīxit C. Causinius Schola, Interamnās, familiārissimus et īdem comes Clōdī, —cūius iam prīdem testimōniō Clō- dius eādem hōrā Interamnae fuerat et Rōmae, —P. Clō- dium illō diē in Albānō mānsūrum fuisse; sed subitō eī esse nūntiātum Cȳrum architectum esse mortuum, itaque repente Rōmam cōnstituisse proficīscī. Dfīxit hōc comes item P. Clōdī, C. Clōdius.
xvm. Vidēte, iūdicēs, quantae rēs hīs testimōniīs sint cōnfectae. Prīmum certē līberātur Milō nōn eō cōnsiliō profectus esse, ut īnsidiārētur in viā Clōdiō, quippe, sī ille obvius eī futūrus omnīnō nōn erat. Deinde, nōn enim videō cūr nōn meum. quoque agam negōtium, scītis, iūdicēs, fuisse quī in hāc rogātiōne suādendā dīcerent Milōnis manū caedem esse factam, cōnsiliō vērō māiōris alicūius. Mē vidēlicet latrōnem ac sīcārium abiectī hominēs et perditī dēscrībēbant. Iacent suīs testibus quī Clōdium negant eō diē Rōmam, nisi dē Cȳrō audīsset, fuisse reditūrum. Respīrāvī, līperātus sum; nōn vereor nē, quod nē suspicārī quidem potuerim, videar id cōgitāsse.
Nunc persequar cētera. Nam occurrit illud: ‘Igitur nē Clōdius quidem dē īnsidiīs cōgitāvit, quoniam fuit in Albānō mānsūrus.” Sī quidem exitūrus ad caedem ē vīllā nōn fuisset. Videō enim illum, quī dīcātur dē Cȳrī morte nūntiāsse, nōn id nūntiāsse, sed Milōnem
I0
.5
a5
PRO MILONE 167
appropinquāre. Nam quid dē Cyȳgrō nūntiāret, quem Clōdius Rōmā proficīscēns relīquerat morientem? Unā fuī, testāmentum simul obsīgnāvī cum Clōdiō; testā- mentum autem palam fēcerat, et illum hērēdem et mē scrīpserat. Quem prīdiē hōrā tertiā animam efflantem relīquisset, eum mortuum postrīdiē hōrā decimā dēnique eī nūntiābātur?
xrx. Age, sit ita factum. Quae causa cūr Rōmam properāret? Cūr in noctem sē coniceret? Ecquid adferēbat fēstīnātiōnis, quod hērēs erat? Prīmum, erat nihil cūr properātō opus esset; deinde, sī quid esset, quid tandem erat quod eā nocte cōnsequī posset, āmit- teret autem sī postrīdiē Rōmam māne vēnisset? Atque ut illī nocturnus ad urbem adventus vītandus potius quam expetendus fuit, sīc Milōnī, cum īnsidiātor esset, sī illum ad urbem nocte accessūrum sciēbat, subsīden- dum atque exspectandum fuit. Nēmō eī negantī nōn crēdidisset, quem esse omnēs salvum etiam cōnfitentem volunt. Sustinuisset hōc crīmen prīmum ipse ille latrō- num occultātor et receptor locus, cum neque mūta sōli- tūdō indicāsset neque caeca nox ostendisset Milōnem; deīnde ibi multī ab illō violātī, spoliātī, bonīs expulsī, multī haec etiam timentēs in suspīciōnem caderent, tōta dēnique rea citārētur Etrūria. Atque illō diē certē Arīciā rediēns dēvertit Clōdius ad Albānum. Quod ut scīret Milō illum Arīciae fuisse, suspicārī tamen dēbuit eum, etiam sī Rōmam illō diē revertī vellet, ad vīllam suam, quae viam tangeret, dēversūrum. Cūr neque ante occurrit, nē ille in vīllā residēret, nec eō in locō subsēdit, quō ille noctū ventūrus esset?
Videō adhūc cōnstāre, iūdicēs, omnia: Milōnī etiam ūtile fuisse Clōdium vīvere, illī ad ea quae concupierat
168 PRO MILONE
I0
I5
25
optātissimum interitum Milōnis; odium fuisse illīus in hunc acerbissimum, nūllum hūius in illum; cōnsuētūdi- nem illīus perpetuam in vī īnferendā, hūius tantum in repellendā; mortem ab illō dēnūntiātam Milōnī et praedicātam palam, nihil umquam audītum ex Milōne; profectiōnis hūius diem illī nōtum, reditūs illīus huic īgnōtum fuisse; hūius iter necessārium, illīus etiam potius aliēnum; hunc prae sē tulisse illō diē Rōmā exitūrum, illum eō diē sē dissimulāsse reditūrum; hunc nūllīus reī mūtāsse cōnsilium, illum causam mūtandī cōn- silī fīnxisse; huic, sī īnsidiārētur, noctem prope urbem exspectandam, illī, etiam sī hunc nōn timēret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
xx. Videāmus nunc, id quod caput est, locus ad īnsidiās ille ipse, ubi congressī sunt, utrī tandem fuerit aptior. Id vērō, iūdicēs, etiam dubitandum et diūtius cōgitandum est? Ante fundum Clōdī, quō in fundō propter īnsānās illās substrūctiōnēs facile hominum mīlle versābantur valentium, ēditō adversārī atque ex- celsō locō, superiōrem sē fore putārat Milō, et ob eam rem eum locum ad pūgnam potissimum ēlēgerat? an in eō locō est potius exspectātus ab eō quī ipsīus locī spē facere impetum cōgitārat? Rēs loquitur ipsa, iūdicēs, quae semper valet plūrimum. Sī haec nōn gesta audīrētis, sed pīcta vidērētis, tamen appārēret uter esset īnsidiātor, uter nihil cōgitāret malī, cum alter veherētur in raedā paenulātus, ūnā sedēret uxor. Quid hōrum nōn impedītissimum, vestītus an vehi- culum an comes? Quid minus prōmptum ad pūgnam, cum paenulā inrētītus, raedā impedītus, uxōre paene cōnstrictus esset? Vidēte nunc illum, prīmum ēgre- dientem ē viīllā, subitō; Cūr? vesperī; Quid necesse
XO
15
25
PRO MILONE 169
est? tardē; Quī convenit, praesertim id temporis? Dēvertit in vīllam Pompēī. Pompēium ut vidēret? Sciēbat in Alsiēnsī esse. Vīllam ut perspiceret? Mīli- ēns in eā fuerat. Quid ergō erat? Morae et tergi- versātiōnēs; dum hīc venīret, locum relinquere nōluit.
xx1. Age nunc, iter expedītī latrōnis cum Milōnis im- pedīmentīs comparāte. Semper ille anteā cum uxōre, tum sine eā; numquam nisi in raedā, tum in equō; comitēs Graeculī, quōcumque ībat, etiam cum in castra Etrūsca properābat, tum nūgārum in comitātū nihil. Milō, quī numquam, tum cāsū puerōs symphōniacōs uxōris dūcēbat et ancillārum gregēs. Ille, quī semper sēcum scorta, semper exolētōs, semper lupās dūceret, tum nēminem, nisi ut virum ā virō lēctum esse dīcerēs. Cūr igitur vīctus est? Quia nōn semper viātor ā latrōne, nōn numquam etiam latrō ā viātōre occīditur; quia, quamquam parātus in imparātōs Clōdius, tamen mulier inciderat in virōs.
Nec vērō sīc erat umquam nōn parātus Milō contrā illum ut nōn satis ferē esset parātus. Semper et quantum interesset P. Clōdī sē perīre, et quantō illī odiō esset, et quantum ille audēret cōgitābat. Quam ob rem vītam suam, quam māximīs praemiīs prōpositam et paene addictam sciēbat, numquam in perīculum sine praesidiō et sine custōdiā prōiciēbat. Adde cāsūs, adde incertōs exitūs pūgnārum Martemque commūnem, quī saepe spoliantem iam et exsultantem ēvertit et perculit ab abiectō; adde īnscītiam prānsī, pōtī, ōscitantis ducis, quī cum ā tergō hostem interclūsum relīquisset, nihil dē ēius extrēmīs comitibus cōgitāvit, in quōs incēnsōs īrā vītam- que dominī dēsperantīs cum incidisset, haesit in eīs poenīs, quās ab eō servī fidēlēs prō dominī vītā expetīvērunt.
170 PRO MILONE
IO
15
25
30
Cūr igitur eōs manū mīsit? Metuēbat scīlicet nē indi cārētur, nē dolōrem perferre nōn possent, nē tormentīs cōgerentur occīsum esse ā servīs Milōnis in Appiā viā P. Clōdium cōnfitērī. Quid opus est tortōre? Quid quaeris? Occīderitne? Occīdit. Iūre an iniūriā? Nihil ad tortōrem, factī enim in eculeō quaestiō est, iū- ris in iūdiciō.
xxIī. Quod igitur in causā quaerendum est, indā- gāmus hīc; quod tormentīs invenīre vīs, id fatēmur. Manū vērō cūr mīserit, sī id potius quaeris quam cūr parum amplīs adfēcerit praemiīs, nescīs inimīcī factum reprehendere. Dīxit enim hīc īdem, quī omnia semper cōnstanter et fortiter, M. Catō, et dīxit in turbulentā cōntiōne, quae tamen hūius auctōritāte plācāta est, nōn lībertāte sōlum, sed etiam omnibus praemiīs dīgnissimōs fuisse, quī dominī caput dēfendissent. Quod enim prae- mium satis māgnum est tam benevolīs, tam bonīs, tam fidēlibus servīs, propter quōs vīvit? Etsī id quidem nōn tantī est, quam quod propter eōsdem nōn sanguine et vulneribus suīs crūdēlissimī inimīcī mentem oculōsque satiāvit. Quōs nisi manū mīsisset, tormentīs etiam dēdendī fuērunt cōnservātōrēs dominī, ultōrēs sceleris, dēfēnsōrēs necis. Hīc vērō nihil habet in hīs ma- līs quod minus molestē ferat, quam, etiam sī quid ipsī accidat, esse tamen illīs meritum praemium per- solūtum.
Sed quaestiōnēs urgent Milōnem, quae sunt habitae nunc in ātriō Lībertātis. Quibusnam dē servīs? Rogās? Dē P. Clōdī. Quis eōs postulāvit? Appius. Quis prō- dūxit? Appius. Unde? Ab Appiō. Dī bonī! quid potest agī sevērius? Dē servīs nūlla lēge quaestiō est in dominum nisi dē incestū, ut fuit in Clōdium. Proximē
XO
15
35
PRO MILONE 171
deōs accessit Clōdius, propius quam tum cum ad ipsōs penetrārat, cūius dē morte tamquam dē caerimōniīs violātīs quaeritur. Sed tamen māiōrēs nostrī in domi- num dē servō quaerī nōluērunt, nōn quīn posset vērum invenīrī, sed quia vidēbātur indīgnum esse et dominī morte ipsā trīstius. In reum dē servō accūsātōris cum quaeritur, vērum invenīrī potest? Age vērō, quae erat aut quālis quaestiō? “Heus tū, Rūfiō, verbī causā, ‘cavē sīs mentiāris. Clōdius īnsidiās fēcit Milōnī?’ ‘Fēcit:’ ‘Certa crux” ‘Nūllās fēcit:’ ‘Spērāta līber- tās.” Quid hāc quaestiōne certius? Subitō abreptī in quaestiōnem, tamen sēparantur ā cēterīs et in arcās coni- ciuntur, nē quis cum eīs conloquī possit. Hī centum diēs penes accūsātōrem cum fuissent, ab eō ipsō accūsā- tōre prōductī sunt. Quid hāc quaestiōne dīcī potest integrius, quid incorruptius?
xxni. Quod sī nōndum satis cernitis, cum rēs ipsa tot tam clārīs argūmentīs sīgnīsque lūceat, pūrā mente atque integrā Milōnem, nūllō scelere imbūtum, nūllō metū perterritum, nūllā cōnscientiā exanimātum Rōmam re- vertisse, recordāminī, per deōs immortālīs! quae fuerit celeritās reditūs ēius, quī ingressus in forum ārdente cūriā, quae māgnitūdō animī, quī vultus, quae ōrātiō. Neque vērō sē populō sōlum, sed etiam senātuī commīsit; neque senātuī modo, sed etiam pūblicīs praesidiīs et armīs; neque hīs tantum, vērum etiam ēius potestātī, cui senātus tōtam rem pūblicam, omnem ītaliae pūbem, cūncta populī Rōmānī arma commīserat; cui numquam sē hīc profectō trādidisset, nisi causae suae cōnfīderet, praesertim omnia audientī, māgna metuentī, multa suspi- cantī, nōn nūlla crēdentī. Māgna vīs est cōnscientiae, iūdicēs, et māgna in utramque partem, ut neque timeant
172 PRO MILONE
quī nihil commīserint, et poenam semper ante oculōs
10
I5
as
versārī putent quī peccārint.
Neque vērō sine ratiōne certā causa Milōnis semper ā senātū probāta est. Vidēbant enim sapientissimī homi- nēs factī ratiōnem, praesentiam animī, dēfēnsiōnis cōn- stantiam. An vērō oblītī estis, iūdicēs, recentī illō nūntiō necis Clōdiānae, nōn modo inimīcōrum Milōnis sermōnēs et opīniōnēs, sed nōn nūllōrum etiam imperītōrum? Negābant eum Rōmam esse reditūrum. Sīve enim illud animō īrātō ac percitō fēcisset, ut incēnsus odiō trucīdā- ret inimīcum, arbitrābantur eum tantī mortem P. Clōdī putāsse ut aequō animō patriā carēret, cum sanguine inimīcī explēsset odium suum; sīve etiam illīus morte patriam līberāre voluisset, nōn dubitātūrum fortem vi- rum quīn, cum suō perīculō salūtem populō Rōmānō attulisset, cēderet aequō animō lēgibus, sēcum auferret glōriam sempiternam, nōbīs haec fruenda relinqueret, quae ipse servāsset. Multī etiam Catilīnam atque illa portenta loquēbantur: ‘Ērumpet, occupābit aliquem lo- cum, bellum patriae faciet”. Miserōs interdum ciīvīs optimē dē rē pūblicā meritōs, in quibus hominēs nōn modo rēs praeclārissimās oblīvīscuntur, sed etiam nefā- riās suspicantur! Ergō illa falsa fuērunt, quae certē vēra exstitissent, sī Milō admīsisset aliquid quod nōn posset honestē vērēque dēfendere.
xxIv. Quid? quae posteā sunt in eum congesta, quae quemvīs etiam mediocrium dēlīctōrum cōnscientiā percu- lissent, ut sustinuit, dī immortālēs! Sustinuit? Immō vērō ut contempsit ac prō nihilō putāvit, quae neque māximō animō nocēns neque innocēns nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scūtōrum, gladiōrum, frēnō- rum. pīlōrumque etiam multitūdō dēorehendī nosse indi-
IO
PRO MILONE 173
cābātur; nūllum in urbe vīcum, nūllum angiportum esse dīcēbant, in quō Milōnī conducta nōn esset domus; arma in vīllam Ocriculānam dēvecta Tiberī, domus in clīvō Capitōlīnō scūtīs referta, plēna omnia malleolōrum ad urbis incendia comparātōrum. Haec nōn dēlāta sōlum, sed paene crēdita, nec ante repudiāta sunt quam quaesīta.
Laudābam equidem incrēdibilem dīligentiam Cn. Pom- pēī, sed dīcam ut sentiō, iūdicēs. Nimis multa audīre cōguntur, neque aliter facere possunt, eī quibus tōta commissa est rēs pūblica. Quīn etiam fuit audiendus popa Licinius nesciō quī dē Circō Māximō, servōs Milō-
nis, apud sē ēbriōs factōs, sibi cōnfessōs esse dē in-
I5
25
30
terficiendō Pompēiō coniūrāsse, dein posteā sē gladiō percussum esse ab ūnō dē illīs, nē indicāret. Pompēiō in hortōs nūntiāvit; arcessor in prīmīs; dē amīcōrum sententiā rem dēfert ad senātum. Nōn poteram in illīus meī patriaeque custōdis tantā suspīciōne nōn metū exani- mārī; sed mīrābar tamen crēdī popae, cōnfessiōnem servōrum audīrī, vulnus in latere, quod acū pūnctum vidērētur, prō ictū gladiātōris probārī. Vērum, ut intel- legō, cavēbat magis Pompēius quam timēbat, nōn ea sōlum quae timenda erant, sed omnia, nē vōs aliquid timērētis. Oppūgnāta domus C. Caesaris, clārissimī et fortissimī virī, per multās noctis hōrās nūntiābātur. Nēmō audierat tam celebrī locō, nēmō sēnserat; tamen audiēbātur. Nōn poteram Cn. Pompēium, praestantis- simā virtūte virum, timidum suspicārī; dīligentiam, tōtā rē pūblicā susceptā, nimiam nūllam putābam. Fre- quentissimō senātū nūper in Capitōliō senātor inventus est quī Milōnem cum tēlō esse dīceret. Nūdāvit sē in sānctissimō templō, quoniam vīta tālis et cīvis et virī fidem nōn faciēbat, ut eō tacente rēs ipsa loquerētur.
174 PRO MILONE
IO
15
25
30
xxv. Omnia falsa atque īnsidiōsē fīcta comperta sunt. Cum tamen, sī metuitur etiam nunc Milō, nōn iam hōēc Clōdiānum crīmen timēmus, sed tuās, Cn. Pompēī, tē enim iam appellō, et eā vōce ut mē exaudīre possīs, tuās, tuās, inquam, suspīciōnēs perhorrēscimus; sī Mi- lōnem timēs, sī hunc dē tuā vītā nefāriē aut nunc cōgi- tāre aut mōlītum aliquandō aliquid putās, sī Ttaliae dīlēctus, ut nōn nūllī conquīsītōrēs tuī dictitārunt, sī haec arma, sī Capitōlīnae cohortēs, sī excubiae, sī vigiliae, sī dīlēcta iuventūs quae tuum corpus domumque custōdit contrā Milōnis impetum armāta est, atque illa omnia in hunc ūnum īnstitūta, parāta, intenta sunt, māgna in hōc certē vīs et incrēdibilis animus, et nōn ūnīus virī vīrēs atque opēs iūdicantur, sī quidem in hunc ūnum et praestantissimus dux ēlēctus et tōta rēs pūblica armāta est.
Sed quis nōn intellegit omnīs tibi reī pūblicae partīs aegrās et lābantīs, ut eās hīs armīs sānārēs et cōnfīrmā- rēs, esse commissās? Quod sī locus Milōnī datus esset, probāsset profectō tibi ipsī nēminem umquam homi- nem hominī cāriōrem fuisse quam tē sibi; nūllum sē umquam perīculum prō tuā dīgnitāte fūgisse; cum ipsā illā taeterrimā peste sē saepissimē prō tuā glōriā con- tendisse; tribūnātum suum ad salūtem meam, quae tibi cārissima fuisset, cōnsiliīs tuīs gubernātum; sē ā tē posteā dēfēnsum in perīculō capitis, adiūtum in petītiōne praetūrae; duōs sē habēre semper amīcissimōs spērāsse, tē tuō beneficiō, mē suō. Quae sī nōn probāret, sī tibi ita penitus inhaesisset ista suspīciō nūllō ut ēvellī modō posset, sī dēnique ītalia ā dīlēctū, urbs ab armīs sine Milōnis clāde numquam esset conquiētūra, nē ille haud dubitāns cessisset patriā, is quī ita nātus est et ita
x0
55
35
PRO MILONE 175
cōnsuēvit; tē, Māgne, tamen antestārētur, quod nunc etiam facit.
xxvi. Vidē quam sit varia vītae commūtābilisque ratiō, quam vaga volūbilisque fortūna, quantae īnfi- dēlitātēs in amīcīs, quam ad tempus aptae simulātiōnēs, quantae in perīculīs fugae proximōrum, quantae timi- ditātēs. EĒrit, erit illud profectō tempus, et inlūcēscet aliquandō ille diēs, cum tū, salūtāribus, ut spērō, rēbus tuīs, sed fortasse mōtū aliquō commūnium temporum, quī quam crēbrō accidat expertī scīre dēbēmus, et amīcissimī benevolentiam et gravissimī hominis fidem et ūnīus post hominēs nātōs fortissimī virī māgnitū- dinem animī dēsīderēs. Quamquam quis hōēc crēdat, Cn. Pompēium, iūris pūblicī, mōris māiōrum, reī dēni- que pūblicae perītissimum, cum senātus eī commīserit ut vidēret nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet, quō ūnō versiculō satis armātī semper cōnsulēs fuērunt, etiam nūllīs armīs datīs, hunc exercitū, hunc dīlēctū datō, iūdicium exspectātūrum fuisse in ēius cōnsiliīs vindicandīs, quī vī iūdicia ipsa tolleret? Satis iūdicā- tum est ā Pompēiō, satis, falsō ista cōnferrī in Milōnem, quī lēgem tulit, quā, ut ego sentiō, Milōnem absolvī ā vōbīs oportēret, ut omnēs cōnfitentur, licēret. Quod vērō in illō locō atque illīs pūblicōrum praesidiōrum cōpiīs circumfūsus sedet, satis dēclārat sē nōn terrōrem īnferre vōbīs, quid enim minus illō dīgnum quam cōgere ut vōs eum condemnētis, in quem animadvertere ipse et mōre māiōrum et suō iūre posset? sed praesidiō esse, ut intellegātis contrā hesternam illam cōntiōnem licēre vōbīs quod sentiātis līberē iūdicāre.
xxvn. Nec vērō mē, iūdicēs, Clōdiānum crīmen movet, nec tam sum dēmēns tamque vestrī sēnsūs
176 PRO MILONE
x10
I5
as
30
īgnārus atque expers, ut nesciam quid dē morte Clōdī sentiātis. Dē quā, sī iam nōllem ita dīluere crīmen, ut dīluī, tamen impūne Milōnī palam clāmāre ac mentīrī glōriōsē licēret: ‘Occīdī, occīdī, nōn Sp. Maelium, quī annōnā levandā iactūrīsque reī familiāris, quia nimis amplectī plēbem vidēbātur, in suspīciōnem incidit rēgnī appetendī; nōn Ti. Gracchum, quī conlēgae magi- strātum per sēditiōnem abrogāvit, quōrum interfectōrēs implēvērunt orbem terrārum nōminis suī glōriā; sed eum, audēret enim dīcere, cum patriam perīculō suō līberāsset, cūius nefandum adulterium in pulvīnāribus sānctissimīs nōbilissimae fēminae comprehendērunt; eum cūius suppliciō senātus sollemnīs religiōnēs ex- piandās saepe cēnsuit; eum quem cum sorōre germānā nefārium stuprum fēcisse L. Lūcullus iūrātus sē quae- stiōnibus habitīs dīxit comperisse; eum quī cīrem quem senātus, quem populus Rōmānus, quem omnēs gentēs urbis ac vītae cīvium cōnservātōrem iūdicārant, servō- rum armīs extermināvit; eum quī rēgna dedit, adēmit, orbem terrārum quibuscum voluit partītus est; eum quī, plūrimīs caedibus in forō factīs, singulārī virtūte et glōriā cīrfem domum vī et armīs compulit; eum cui nihil umquam nefās fuit, nec in facinore nec in libīdine; eum quī aedem Nymphārum incendit, ut memoriam pūblicam recēnsiōnis tabulīs pūblicīs impressam exstin- gueret; eum dēnique, cui iam nūlla lēx erat, nūllum cīvīle iūs, nūllī possessiōnum terminī; quī nōn calumniā lītium, nōn iniūstīs vindiciīs ac sacrāmentīs aliēnōs fun- dōs, sed castrīs, exercitū, sīgnīs īnferendīs petēbat; quī nōn sōlum Etrūscōs, eōs enim penitus contempserat, sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum cīvem, iūdicem nostrum, pellere possessiōnibus armīs castrīsque
I10
I5
25
PRO MILONE 177
cōnātus est; quī cum architectīs et decempedīs vīllās multōrum hortōsque peragrābat; quī Iāniculō et Alpi- bus spem possessiōnum terminārat suārum; quī, cum ab equite Rōm.ānō splendidō et fortī, M. Pacōniō, nōn impetrāsset ut sibi īnsulam in lacū Prīliō vēnceret, repente lintribus in eam īnsulam māteriem, calcem, caementa, arma convēxit, dominōque trāns rīpam īn- spectante, nōn dubitāvit exstruere aedificium in aliēnō; quī huic T. Furfāniō, cui virō, dī immortālēs! quid enim ego dē mulierculā Scantiā, quid dē adulēscente P. Apī- niō dīcam? quōrum utrīque mortem est minitātus, nisi sibi hortōrum possessiōne cessissent, sed ausum esse Furfāniō dīcere, sī sibi pecūniam, quantam poposcerat, nōn dedisset, mortuum sē in domum 2ēius inlātūrum, quā invidiā huic esset tālī virō cōnflagrandum; quī Appium frātrem, hominem mihi coniūnctum fīdissimā grātiā, absentem dē possessiōne fundī dēiēcit; quī parietem sīc per vestibulum sorōris īnstituit dūcere, sīc agere fundāmenta, ut sorōrem nōn modo vestibulō prīvāret, sed omnī aditū et līmine.’
xxvri. Quamquam haec quidem iam tolerābilia vidē- bantur, etsī aequābiliter in rem pūblicam, in prīvātōs, in longinquōs, in propinquōs, in aliēnōs, in suōs inruēbat; sed nesciō quō modō iam ūsū obdūruerat et percalluerat cīvitātis incrēdibilis patientia. Quae vērō aderant iam et inpendēbant, quōnam modō ea aut dēpellere potuissē- tis aut ferre? Imperium ille sī nactus esset, omittō sociōs, exterās nātiōnēs, rēgēs, tetrarchās, vōta enim facerētis ut in eōs sē potius immitteret quam in vestrās possessiōnēs, vestra tēcta, vestrās pecūniās, pecūniās dīcō? ā līberīs, mē dīus fidius, et ā coniugibus vestrīs num- quam ille effrēnātās suās libīdinēs cohibuisset. Fingī
H. ā8 G. CIC. — I2
178 PRO MILONE
I10
I5
25
haec putātis, quae patent, quae nōta sunt omnibus, quae tenentur; servōrum exercitūs illum in urbe cōnscrīptū- rum fuisse, per quōs tōtam rem pūblicam rēsque pri- vātās omnium possidēret?
Quam ob rem sī cruentum gladium tenēns clāmāret T. Annius, ‘Adeste, quaesō, atque audīte, cīvēs; P. Clōdium interfēcī; ēius furōrēs, quōs nūllīs iam lēgibus, nūllīs iūdiciīs frēnāre poterāmus, hōc ferrō et hāc dex- terā ā cervīcibus vestrīs reppulī, per mē ut ūnum iūs, aequitās, lēgēs, lībertās, pudor, pudīcitia in cīvitāte manēret ! esset vērō timendum quōnam modō id ferret cīvitās? Nunc enim quis est quī nōn probet, quī nōn laudet, quī nōn ūnum post hominum memoriam T. Annium plūrimum reī pūblicae prōfuisse, māximā lae- titiā populum Rōmānum, cūnctam ītaliam, nātiōnēs omnīs adfēcisse et dīcat et sentiat? Nōn queō vetera illa populī Rōmānī gaudia quanta fuerint iūdicāre; mul- tās tamen iam summōrum imperātōrum clārissimās vīc- tōriās aetās nostra vīdit, quārum nūlla neque tam diū- turnam attulit laetitiam nec tantam. Mandāte hōc memoriae, iūdicēs. Spērō multa vōs līberōsque vestrōs in rē pūblicā bona esse vīsūrōs; in eīs singulīs ita semper exīstimābitis, vīvō P. Clōdiō nihil eōrum vōs vīsūrōs fuisse. In spem māximam, et, quem ad modum cōnfīdō, vērissimam sumus adductī, hunc ipsum annum, hōc ipsō summō virō cōnsule, compressā hominum licentiā, cupidi- tātibus frāctīs, lēgibus ēt iūdiciīs cōnstitūtīs, salūtārem cīvitātī fore. Num quis est igitur tam dēmēns quī hōc P. Clōdiō vīvō contingere potuisse arbitrētur? Quid, ea quae tenētis, prīvāta atque vestra, dominante homine furi- ōsō quod iūs perpetuae possessiōnis habēre potuissent?
xxix. Nōn timeō, iūdicēs, nē odiō inimīcitiārum me-
IŌ
15
25
30
PRO MILONE 179
ārum īnflammātus libentius haec in illum ēvomere videar quam vērius. Etenim sī praecipuum esse dēbēbat, tamen ita commūnis erat omnium ille hostis ut in com- mūnī odiō paene aequāliter versārētur odium meum. Nōn potest dīcī satis, nē cōgitārī quidem, quantum in illō sceleris, quantum exitī fuerit. Quīn sīc attendite, iūdicēs. Nempe haec est quaestiō dē interitū P. Clōdī. Fingite animīs, līberae sunt enim nostrae cōgitātiōnēs, et quae volunt sīc intuentur ut ea cernimus quae vidē- mus, fingite igitur cōgitātiōne imāginem hūius condiciōnis meae, sī possim efficere ut Milōnem absolvātis; sed ita, sī P. Clōdius revīxerit. Quid vultū extimuistis? quōnam modō ille vōs vīvus adficeret, quōs mortuus inānī cōgitā- tiōne percussit? Quid! sī ipse Cn. Pompēius, quī eā virtūte ac fortūnā est ut ea potuerit semper quae nēmō
praeter illum, sī is, inquam, potuisset aut quaestiōnem
dē morte P. Clōdī ferre aut ipsum ab īnferīs excitāre, utrum putātis potius factūrum fuisse? Etiam sī propter amīcitiam vellet illum ab īnferīs ēvocāre, propter rem pūblicam nōn fēcisset. Ēius igitur mortis sedētis ultō- rēs, cūius vītam sī putētis per vōs restituī posse, nōlītis; et dē ēius nece lāta quaestiō est, quī sī lēge eādem revī- vīscere posset, lāta lēx numquam esset. Hūius ergō
interfector sī esset, in cōnfitendō ab eīsne poenam timē-
ret quōs līberāvisset?
Graecī hominēs deōrum honōrēs tribuunt eīs virīs quī tyrannōs necāvērunt. Quae ego vīdī Athēnīs! quae aliīs in urbibus Graeciae! quās rēs dīvīnās tālibus īnsti- tūtās virīs! quōs cantūs, quae carmina! Prope ad im- mortālitātis et religiōnem et memoriam cōnsecrantur. Vōs tantī cōnservātōrem populī, tantī sceleris ultōrem nōn modo honōribus nūllīs adficiētis, sed etiam ad sap-
: . ēī5
3 5 Sī āteA 5ī =2
4 ū
aā: īuō ——ēr
FS
35 2ū —l 1
Vēssc =i ē5 i-2 v %
i ; jara meinn 11 īī
īīttītissīnī: 1titītīī īīttītnt ttttitītt ltī. 1(ittt ltt. l1
ntt Httut . tit tttt
qttttītt itt l ti. 2īī lll
ln ntl
180
THE TEMPLE OF CASTOR (The Three Columns) x0
15
25
PRO MILONE 18r
plicium rapī patiēminī? Cōnfitērētur, cōnfitērētur, in- quam, sī fēcisset, et māgnō animō et libenter fēcisse sē lībertātis omnium causā, quod esset eī nōn cōnfitendum modo, vērum etiam praedicandum.
xxx. Etenim sī id nōn negat ex quō nihil petit nisi ut īgnōscātur, dubitāret id fatērī ex quō etiam praemia laudis essent petenda, nisi vērō grātius putat esse vōbīs suī sē capitis quam vestrī dēfēnsōrem fuisse, cum prae- sertim in eā cōnfessiēne, sī grātī esse vellētis, honōrēs adsequerētur amplissimōs. Sī factum vōbīs nōn probā- rētur — quamquam quī poterat salūs sua cuiquam nōn probārī? — sed tamen sī minus fortissimī virī virtūs cīvi- bus grāta cecidisset, māgnō animō cōnstantīque cēderet ex ingrātā cīvitāte. Nam quid esset ingrātius quam laetārī cēterōs, lūgēre eum sōlum propter quem cēterī laetārentur? Quamquam hōc animō semper omnēs fuimus in patriae prōditōribus oppriniendīs ut, quoniam nostra futūra esset glōria, perīculum quoque et invidiam nostram putārēmus. Nam quae mihi ipsī tribuenda laus esset, cum tantum in cōnsulātū meō prō vōbīs ac līberīs vestrīs ausus essem, sī id quod cōnābar sine māximīs dīmicātiōnibus meīs mē esse ausūrum arbitrārer? Quae mulier scelerātum ac perniciōsum cīivem interficere nōn audēret, sī perīculum nōn timēret? Prōpositā invidiā, morte, poenā, quī nihilō sēgnius rem pūblicam dēfendit, is vir vērē putandus est. Populī grātī est praemiīs adficere bene meritōs dē rē pūblicā cīvīs; virī fortis nē suppliciīs quidem movērī ut fortiter fēcisse paeniteat. Quam ob rem āūterētur eādem cōnfessiōne T. Annius quā Ahāla, quā Nāsīca, quā Opīmius, quā Marius, quā nōsmet ipsī; et, sī grāta rēs pūblica esset, laetārētur; sī mgrāta, tamen in gravī fortūnā cōnscientiā suā nīterētur.
182 PRO MILONE
I0
15
Sed hūius beneficī grātiam, iūdicēs, fortūna populī Rōmānī et vestra fēlīcitās et dī immortālēs sibi dēbērī putant. Nec vērō quisquam aliter arbitrārī potest, nisi quī nūllam vim esse dūcit nūmenve dīvīnum; quem neque imperī nostrī māgnitūdō neque sōēl ille nec caelī sīgnōrumque mōtūs nec vicissitūdinēs rērum atque ōrdi- nēs movent, neque, id quod māximum est, māiōrum sapientia, quī sacra, quī caerimōniās, quī auspicia et ipsī sānctissimē coluērunt et nōbīs suīs posterīs prōdidērunt.
xxx1. Est, est profectō illa vīs; neque in hīs corpori- bus atque in hāc imbēcillitāte nostrā inest quiddam quod vigeat et sentiat, et nōn inest in hōc tantō nātūrae tam praeclārō mōtū. Nisi forte idcircō nōn putant, quia nōn appāret nec cernitur; proinde quasi nostram ipsam mentem quā sapimus, quā prōvidēmus, quā haec ipsa agimus ac dīcimus, vidēre aut plānē quālis aut ubi sit sentīre possīmus. Ea vīs igitur ipsa, quae saepe in- crēdibilīs huic urbī fēlīcitātēs atque opēs attulit, illam perniciem exstīnxit ac sustulit; cui prīmum mentem in- iēcit, ut vī inrītāre ferrōque lacessere fortissimum virum audēret, vincerēturque ab eō, quem sī vīcisset habitūrus esset impūnitātem et licentiam sempiternam.
Nōn est hūmānō cōnsiliō, nē mediocrī quidem, iūdicēs,
deōrum immortālium cūrā, rēs illa perfecta. Religiōnēs
as
mē hercule ipsae, quae illam bēluam cadere vīdērunt, commōsse sē videntur, et iūs in illō suum retinuisse. Vōs enim iam, Albānī tumulī atque lūcī, vōs, inquam, implōrō atque obtestor; vōsque, Albānōrum obrutae ārae, sacrōrum populī Rōmānī sociae et aequālēs, quās ille praeceps āmentiā, caesīs prōstrātīsque sānctissimīs lūcīs, substrūctiōnum īnsānīs mōlibus oppresserat. Vestrae tum ārae, vestrae religiōnēs viguērunt; vestra
x10
355
25
PRO MILONE I83
vīs valuit, quam ille omnī scelere polluerat. Tūque ex tuō ēditō monte, Latiāris sāncte Iuppiter, cūius ille lacūs, nemora fīnīsque saepe omnī nefāriō stuprō et scelere maculārat, aliquandō ad eum poeniendum oculōs aperuistī. Vōbīs illae, vōbīs vestrō in cōnspectū sērae, sed iūstae tamen et dēbitae poenae solūtae sunt.
Nisi forte hōc etiam cāsū factum esse dīcēmus, ut ante ipsum sacrārium Bonae deae, quod est in fundō T. Sergī Gallī, in prīmīs honestī et ōrnātī adulēscentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium com- mīsisset, prīmum illud vulnus acciperet, quō taeterrimam mortem obīret, ut nōn absolūtus iūdiciō illō nefāriō vidē- rētur, sed ad hanc īnsīgnem poenam reservātus.
xxxi1. Nec vērō nōn eadem īra deōrum hanc ēius satellitibus iniēcit āmentiam, ut sine imāginibus, sine cantū atque lūdīs, sine exsequiīs, sine lāmentīs, sine laudātiōnibus, sine fūnere, oblitus cruōre et lutō, spolis- tus illīus suprēmī diēī celebritāte, cui cēdere inimīcī etiam solent, ambārerētur abiectus. Nōn fuisse crēdō fās clārissimōrum virōrum fōrmās illī taeterrimō parri- cīdae aliquid decoris adferre, neque ūllō in locō potius mortem ēius lacerārī quam in quō vīta esset damnāta.
Dūra, mē dīus fidius, mihi iam Fortūna populī Rō- mānī et crūdēlis vidēbātur, quae tot annōs illum in hanc rem pūblicam īnsultāre paterētur. Polluerat stu- prō sānctissimās religiōnēs, senātūs gravissima dēcrēta
perfrēgerat, pecūniā sē ā iūdicibus palam redēmerat,
vexārat in tribūnātū senātum, omnium ōrdinum cōn- sēnsū prō salūte reī pūblicae gesta resciderat, mē patriā expulerat, bona dīripuerat, domum incenderat, līberōs, coniugem meam vexārat, Cn. Pompēiō nefārium bellum indīxerat, magistrātuum prīvātōrumque caedīs effēcerat,
IO
15
as
1 84 PRO MILONE
domum meī frātris incenderat, vāstārat Etrūriam, multōs sēdibus ac fortūnīs ēiēcerat. īnstābat, urgēbat. Capere ēius āmentiam cīvitās, ītalia, prōvinciae, rēgna nōn pote- rant. Incīdēbantur iam domī lēgēs, quae nōs servīs no- strīs addīcerent. Nihil erat cūiusquam, quod quidem ille adamāsset, quod nōn hōc annō suum fore putāret. Ob- stābat ēius cōgitātiōnibus nēmō praeter Milōnem. Illum ipsum, quī obstāre poterat, novō reditū in grātiam quasi dēvinctum arbitrābātur; Caesaris potentiam suam esse dīcēbat; bonōrum animōs in meō cāsū contempserat; Milō ūnus urgēbat.
xxxni. Hīc dī immortālēs, ut suprā dīxī, mentem illī perditō ac furiōsō dedērunt, ut huic faceret īnsidiās. Aliter perīre pestis illa nōn potuit; numquam illum rēs pūblica suō iūre esset ulta. Senātus, crēdō, praetō- rem eum circumscrīpsisset. Nē cum solēbat quidem id facere, in prīvātō eōdem hōc aliquid prōfēcerat. An cōnsulēs in praetōre coercendō fortēs fuissent? Prī- mum Milōne occīsō habuisset suēs cōnsulēs. Deinde quis in eō praetōre cōnsul fortis esset, per quem tri- būnum virtūtem cōnsulārem crūdēlissimē vexātam esse meminisset? Oppressisset omnia, possidēret, tenēret; lēge novā quae est inventa apud eum cum reliquīs lēgibus Clōdiānīs servōs nostrōs lībertōs suōs fēcisset; postrēmō, nisi eum dī immortālēs in eam mentem impu- lissent, ut homō effēminātus fortissimum virum cōnārētur
occīdere, hodiē rem pūblicam nūllam habērētis.
An ille praetor, ille vērō cōnsul, sī modo haec templa atque ipsa moenia stāre eō vīvō tam diū et cōnsulātum ēius exspectāre potuissent, ille dēnique vīvus malī nihil fēcisset, quī mortuus, ūnō ex suīs satellitibus duce, cūriam incenderit? Quō quid miserius, quid acerbius,
1ō
15
8s
PRO MILONE 185
quid lūctuōsius vīdimus, templum sānctitātis, amplitū- dinis, mentis, cōnsilī pūblicī, caput urbis, āram sociōrum, portum omnium gentium, sēdem ab ūniversō populō concessam ūnī ōrdinī, īnflammārī, exscindī, fūnestārī, neque id fierī ā multitūdine imperītā, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab ūnō? Quī cum tantum ausus sit ūstor prō mortuō, quid sīgnifer prō vīvō nōn esset ausus? In cūriam potissimum abiēcit, ut eam mortuus incenderet, quam vīvus ēverterat.
Et sunt quī dē viā Appiā querantur, taceant dē cūriā et quī ab eō spīrante forum putent potuisse dēfendī, cūius nōn restiterit cadāverī cūria! Excitāte, excitāte ipsum, sī potestis, ā mortuīs. Frangētis impetum vīyī, cūius vix sustinētis furiās īnsepultī? Nisi vērō sustinu- istis eōs quī cum facibus ad cūriam cucurrērunt, cum falcibus ad Castōris, cum gladiīs tōtō forō volitārunt. Caedī vīdistis populum Rōmānum, cōntiōnem gladiīs disturbārī, cum audīrētur silentiō M. Caelius, tribūnus plēbis, vir et in rē pūblicā fortissimus, et in susceptā causā fīrmissimus, et bonōrum voluntātī et auctōritātī senātūs dēditus, et in hāc Milōnis sīve invidiā sīve fortūnā singulārī, dīvīnā et incrēdibilī fidē.
xxxrv. Sed iam satis multa dē causā; extrā causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut ōrem obtesterque vōs, iūdicēs, ut eam misericordiam tribuātis fortissimō virō quam ipse nōn implōrat, ego etiam re-
pūgnante hōc et implōrō et exposcō? Nūōlīte, sī in
80
nostrō omnium flētū nūllam lacrimam aspēxistis Milōnis, sī vultum semper eundem, sī vōcem, sī ōrātiōnem stabi- lem ac nōn mūtātam vidētis, hōc minus eī parcere; haud sciō an multō sit etiam adiuvandus magis. Etenim sī in gladiātōriīs pūgnīs et īnfimī generis hominum condi-
18ō PRO MILONE
ciōne atque fortūnā timidōs atque supplicēs et ut vīvere liceat obsecrantīs etiam ōdisse solēmus, fortīs atque animōsōs et sē ācriter ipsōs mortī offerentīs servāre cupimus, eōrumque nōs magis miseret quī nostram misericordiam nōn requīrunt quam quī illam efflāgi- tant, quantō hōc magis in fortissimīs cīvibus facere
dēbēmus?
I0
15
35
50
Mē quidem, iūdicēs, exanimant et interimunt hae vōcēs Milōnis, quās audiō adsiduē et quibus intersum cotīdiē. 6vValeant,’ inquit, ‘valeant cīvēs meī; sint in- columēs, sint flōrentēs, sint beātī; stet haec urbs prae- clāra mihique patria cārissima, quōquō modō erit merita dē mē. Tranquillā rē pūblicā meī cīvēs, quoniam mihi cum illīs nōn licet, sine mē ipsī, sed propter mē tamen perfruantur. Ego cēdam atque abībō; sī mihi bonā rē pūblicā fruī nōn licuerit, at carēbō malā, et quam prīmum tetigerō bene mōrātam et līberam cīvitātem, in eā conquiēscam.’
‘Ō; frūstrā, inquit, ‘mihi susceptī labōrēs! ōŌ spēs fallācēs et cōgitātiōnēs inānēs meae! Ego cum tribūnus plēbis rē pūblicā oppressā mē senātuī dedissem, quem exstīnctum accēperam, equitibus Rōmānīs, quōrum vīrēs erant dēbilēs, bonīs virīs, quī omnem auctōritātem Clō- diānīs armīs abiēcerant, mihi umquam bonōrum prae- sidium dēfutūrum putārem? Ego cum tē, mēcum enim saepissimē loquitur, ‘patriae reddidissem, mihi putārem in patriā nōn futūrum locum? Ubi nunc senātus est, quem secūtī sumus? ubi equitēs Rōmānī illī, inquit, “tuī? ubi studia mūnicīpiērum? ubi Italiae vōcēs? ubi dēnique tua illa, M. Tullī, quae plūrimīs fuit auxiliō, vōx atque dēfēnsiō? mihine ea sōlī, quī prō tē totiēns mortī mē obtulī, nihil potest opitulārī?’
IO
15
25
30
PRO MILONE 187
xxxv. Nec vērō haec, iūdicēs, ut ego nunc, flēns, sed hōc eōdem loquitur vultū quō vidētis. Negat enim, negat ingrātīs cīvibus fēcisse sē quae fēcerit; timidīs et omnia circumspicientibus perīcula nōn negat. Plēbem et īnfimam multitūdinem, quae P. Clōdiō duce fortūnīs vestrīs imminēbat, eam, quō tūtior esset vestra vīta, sē fēcisse commemorat ut nōn modo virtūte flecteret, sed etiam tribus suīs patrimōniīs dēlēnīret; nec timet nē, cum plēbem mūneribus plācārit, vōs nōn conciliārit meritīs in rem pūblicam singulāribus. Senātūs ergā sē benevolentiam temporibus hīs ipsīs saepe esse perspec- tam, vestrās vērō et vestrōrum ōrdinum occursātiōnēs, studia, sermōnēs, quemcumque cursum fortūna dederit, sē sēcum ablātūrum esse dīcit.
Meminit etiam sibi vōcem praecōnis modo dēfuisse, quam minimē dēsīderārit; populī vērō cūnctīs suffrāgiīs, quod ūnum cupierit, sē cōnsulem dēclārātum; nunc dēnique, sī haec contrā sē sint futūra, sibi facinoris su- spīciōnem, nōn factī crīmen obstāre. Addit haec, quae certē vēra sunt; fortīs et sapientīs virōs nōn tam prae- mia sequī solēre rēctē factōrum quam ipsa rēctē facta; sē nihil in vītā nisi praeclārissimē fēcisse, sī quidem nihil sit praestābilius virō quam perīculīs patriam lībe- rāre; beātōs esse quibus ea rēs honōrī fuerit ā suīs cīvi- bus, nec tamen eōs miserōs quī beneficiō cīvīs suōs vīcerint; sed tamen ex omnibus praemiīs virtūtis, sī esset habenda ratiō praemiōrum, amplissimum esse praemium glōriam; esse hanc ūnam quae brevitātem vītae posteritātis memoriā cōnsōlārētur; quae efficeret ut absentēs adessēmus, mortuī vīverēmus; hanc dēnique
esse, cūius gradibus etiam in caelum hominēs vidērentur
ascendere.
188 PRO MILONE
x0
55
25
30
‘Dē mē,’ inquit, ‘semper populus Rōmānus, semper omnēs gentēs loquentur, nūlla umquam obmūtēscet vetustās. Quīn hōc tempore ipsō, cum omnēs ā meīs inimīcīs facēs invidiae meae subiciantur, tamen omnī in hominum coetū grātiīs agendīs et grātulātiōnibus habendīs et omnī sermōne celebrāmur.” Omittō Etrū- riae fēstōs et āctōs et īnstitūtōs diēs. Centēsima lūx est haec ab interitū P. Clōdī et, opīnor, altera. Quā fīnēs imperī populī Rōmānī sunt, eā nōn sōlum fāma iam dē illō, sed etiam laetitia peragrāvit. Quam ob rem ‘Ubi corpus hōc sit nōn,’ inquit, ‘labōrō, quoniam omnibus in terrīs et iam versātur et semper habitābit nōminis meī glōria.’ 2xxvi. Haec tū mēcum saepe hīs absentibus, sed īsdem audientibus haec ego tēcum, Milō: ‘Tē quidem, cum istō animō es, satis laudāre nōn possum, sed, quō est ista magis dīvīna virtūs, eō māiōre ā tē dolōre dīvellor. Nec vērō, sī mihi ēriperis, reliqua est illa tamen ad cōnsōlandum querella, ut eīs īrāscī possim, ā quibus tantum volnus accēperō. Nōn enim inimīcīi meī tē mihi ēripient, sed amīcissimī; nōn male ali- quandō dē mē meritī, sed semper optimē. Nūllum umquam, iūdicēs, mihi tantum dolōrem inūrētis — etsī quis potest esse tantus ?—sed nē hunc quidem ipsum, ut oblīvīscar quantī mē semper fēceritis. Quae sī vōs cēpit oblīviō, aut sī in mē aliquid offendistis, cūr nōn id meō capite potius luitur quam Milōnis? Praeclārē enim vīxerō, sī quid mihi acciderit prius quam hōc tantum malī vīderō.
Nunc mē ūna cōnsōlātiō sustentat, quod tibi, T. Annī, nūllum ā mē amōris, nūllum studī, nūllum pietātis officium dēfuit. Ego inimīcitiās potentium prō tē appe-
I0
15
25
PRO MILONE 189
tīvī, ego meum saepe corpus et vītam obiēcī armīs inimīcōrum tuōrum; ego mē plūrimīs prō tē supplicem abiēcī; bona, fortūnās meās ac līberōrum meōrum in commūniōnem tuōrum temporum contulī; hōc dēnique ipsō diē, sī quae vīs est parāta, sī quae dīmicātiō capitis futūra, dēposcō. Quid iam restat? Quid habeō quod faciam prō tuīs in mē meritīs, nisi ut eam fortūnam, quaecumque erit tua, dūcam meam? Nōn recūsō, nōn abnuō; vōsque obsecrō, iūdicēs, ut vestra beneficia, quae in mē contulistis, aut in hūius salūte augeātis, aut in ēiusdem exitiō occāsūra esse videātis.
xxxvir. Hīs lacrimīs nōn movētur Milō. Est quō- dam incrēdibilī rōbore animī. Exsilium ibi esse putat, ubi virtūtī nōn sit locus; mortem nātūrae fīnem esse, nōn poenam. Sed hīc eā mente quā nātus est. Quid vōs, iūdicēs? quō tandem animō eritis? Memoriam Milōnis retinēbitis, ipsum ēiciētis? Et erit dīgnior locus in terrīs ūllus quī hanc virtūtem excipiat, quam hīc quī prōcreāvit? Vōs, vōs appellō, fortissimī virī, quī multum prō rē pūblicā sanguinem effūdistis; vōs in virī et in cīvis invīctī appellō perīculō, centuriōnēs, vōsque mīlitēs; vōbīs nōn modo īnspectantibus, sed etiam armātīs et huic iūdiciō praesidentibus, haec tanta virtūs ex hāc urbe expellētur, exterminābitur, prōiciētur?
ō mē miserum! Ō mē īnfēlīcem! Revocāre tū mē in patriam, Milō, potuistī per hōs; ego tē in patriā per eōsdem retinēre nōn poterō? Quid respondēbō līberīs meīs, quī tē parentem alterum putant? Quid tibi, Quīnte frāter, quī nunc abes, cōnsortī mēcum tempo- rum illōrum? Mēne nōn potuisse Milōnis salūtem tuērī per eōsdem per quōs nostram ille servāsset? At in quā causā nōn potuisse? Quodnam ego concēpī
190 PRO MILONE
I0
I5
25
tantum scelus, aut quod in mē tantum facinus admīsī, iūdicēs, cum illa indicia commūnis exitī indāgāvī, pate- fēcī, prōtulī, exstīnxī? Omnēs in mē meōsque redun- dant ex fonte illō dolōrēs. Quid mē reducem esse voluistis? An ut īnspectante mē expellerentur eī per quōs essem restitūtus? Nōlīte, obsecrō vōs, acerbiōrem mihi patī reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam quī possum putāre mē restitūtum esse, sī distrahar ab hīs per quōs restitūtus sum?
xxxvni. Utinam dī immortālēs fēcissent, pāce tuā, patria, dīxerim, metuō enim nē scelerātē dīcam in tē quod prō Milōne dīcam piē, utinam P. Clōdius nōn modo vīveret, sed etiam praetor, cōnsul, dictātor esset, potius quam hēc spectāculum vidērem! Ō dī immor- tālēs! fortem et ā vōbīs, iūdicēs, cōnservandum virum! ‘Minimē, minimē,’ inquit. ‘Immō vērō poenās ille dēbitās luerit; nōs subeāmus, sī ita necesse est, nōn dēbitās.. Hīcine vir, patriae nātus, ūsquam nisi in patriā moriētur, aut, sī forte, prō patriā? Hūius vōs animī monumenta retinēbitis, corporis in ītaliā nūllum sepulcrum esse patiēminī? Hunc suā quisquam sen- tentiā ex hāc urbe expellet, quem omnēs urbēs expul- sum ā vōbīs ad sē vocābunt? ō terram illam beātam, quae hunc virum excēperit; hanc ingrātam, sī ēiēcerit; miseram, sī āmīserit!
Sed fīnis sit, neque enim prae lacrimīs iam loquī possum, et hīc sē lacrimīs dēfendī vetat. Vōs ōrō obtestorque, iūdicēs, ut in sententiīs ferendīs quod sentiētis id audeātis. Vestram virtūtem, iūstitiam, fidem, mihi crēdite, is māximē probābit, quī in iūdi- cibus legendīs optimum et sapientissimum et fortissi- mum quemque ēlēgit.
10
25
Prō M. Mārcellō Ōrātiō
IŌTURNī silentī, patrēs cōnscrīpti, quō eram hīs temporibus ūsus, nōn timōre aliquō, sed partim dolōre, partim verēcundiā, fīnem hodiernus diēs attulit, īdemque initium quae vellem quaeque sentīrem meō prīstinō mōre dīcendī. Tantam enim mānsuētūdinem, tam inūsitātam inaudītamque clēmentiam, tantum in summā potestāte rērum omnium modum, tam dēnique incrēdibilem sapientiam ac peaene dīvīnam, tacitus prae- terīre nūllō modō possum. M. enim Mārcellō vōbīs, patrēs cōnscrīptī, reīque pūblicae redditō, nōn illīus sōlum, sed etiam meam vōcem et auctōritātem et vōbīs et reī pūblicae cōnservātam ac restitūtam putō. Dolē- bam enim, patrēs cōnscrīptī, et vehementer angēbar, virum tālem, cum in eādem causā in quā ego fuisset,
nōn in eādem esse fortūnā; nec mihi persuādēre pote- ram, nec fās esse dūcēbam, versārī mē in nostrō vetere
curriculō, illō aemulō atque imitātōre studiōrum ac labō- rum meōrum, quasi quōdam sociō ā mē et comite, dis- tractō.
Ergō et mihi meae prīstinae vītae cōnsuētūdinem, C.
Caesar, interclūsam aperuistī, et hīs omnibus ad bene
dē omnī rē pūblicā spērandum quasi sīgnum aliquod
35
sustulistī. Intellēctum est enim mihi quidem in multīs, et māximē in mē ipsō, sed paulō ante in omnibus, cum
M. Mārcellum senātuī reīque pūblicae concessistī, com- 191
192 PRO MARCELLO
x10
15
a5
memorātīs praesertim offēnsiōnibus, tē auctōritātem hūius ōrdinis dīgnitātemque reī pūblicae tuīs vel dolōribus vel suspīciōnibus anteferre. Ille quidem frūctum omnis ante āctae vītae hodiernō diē māximum cēpit, cum summō cōnsēnsū senātūs, tum iūdiciō tuō gravissimō et māximō. Ex quō profectō intellegis quanta in datō beneficiō sit laus, cum in acceptō sit tanta glōria. Est vērō fortū- nātus ille, cūius ex salūte nōn minor paene ad omnīs quam ad ipsum ventūra sit laetitia pervēnerit. Quod quidem eī meritō atque optimō iūre contigit. Quis enim est illō aut nōbilitāte aut probitāte aut optimārum artium studiō aut innocentiā aut ūllō laudis genere praestantior?
- Nūllīus tantum flūmen est ingenī, nūllīus dīcendī aut scrībendī tanta vīs, tanta cōpia, quae nōn dīcam exōrnāre, sed ēnārrāre, C. Caesar, rēs tuās gestās possit. Tamen adfīrmō, et hōc pāce dīcam tuā, nūllam in hīs esse laudem ampliōrem quam eam quam hodiernō diē cōnsecūtus es. Soleō saepe ante oculōs pōnere, idque libenter crēbrīs ūsūrpāre sermōnibus, omnīs nostrōrum imperātōrum, omnīs exterārum gentium potentissimō- rumque populōrum, omnīs clārissimōrum rēgum rēs gestās, cum tuīs nec contentiōnum māgnitūdine nec numerō proeliōrum nec varietāte regiōnum nec celeritāte cōnficiendī nec dissimilitūdine bellōrum posse cōnfern; nec vērō disiūnctissimās terrās citius passibus cūiusquam potuisse peragrārī quam tuīs, nōn dīcam cursibus, sed vīctōriīs lūstrātae sunt.
Quae quidem ego nisi ita māgna esse fatear ut ea vix cūiusquam mēns aut cōgitātiō capere possit, āmēns sim; sed tamen sunt alia māiōra. Nam bellicās laudēs solent quīdam extenuāre verbīs, eāsque dētrahere ducibus, commūnicāre cum multīs, nē propriae sint imperātōrum.
10
15
as
PRO MARCELLO 193
Et certē in armīs mīlitum virtūs, locōrum opportūnitās, auxilia sociōrum, classēs, commeātūs multum iuvant; māximam vērō partem quasi suō iūre Fortūna sibi vin- dicat, et quicquid prōsperē gestum est, id paene omne dūcit suum.
At vērō hūius glōriae, C. Caesar, quam es paulō ante
adeptus, socium habēs nēminem; tōtum hēc, quantum-
cumque est, quod certē māximum est, tōtum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex istā laude centuriō, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma dēcerpit; quīn etiam illa ipsa rērum hūmānārum domina, Fortūna, in istīus societātem glōriae sē nōn offert; tibi cēdit; tuam esse tōtam et propriam fatētur. Numquam enim temeritās cum sapi- entiā commiscētur, neque ad cōnsilium cāsus admittitur.
m. Domuistī gentīs immānitāte barbarās, multitūdine innumerābilīs, locīs īnfīnītās, omnī cōpiārum genere abundantīs; sed tamen ea vīcistī, quae et nātūram et condiciōnem ut vincī possent habēbant. Nūlla est enim tanta vīs quae nōn ferrō et vīribus dēbilitārī frangīque possit. Animum vincere, īrācundiam cohibēre, vīctōriam temperāre, adversārium nōbilitāte, ingeniō, virtūte prae- stantem nōn modo extollere iacentem, sed etiam amplifi- cāre ēius prīstinam dīgnitātem, haec quī facit, nōn ego eum cum summīs virīs comparō, sed simillimum deō iūdicō.
Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudēs celebrābuntur illae quidem nōn sōlum nostrīs, sed paene omnium gen- tium litterīs atque linguīs, nec ūlla umquam aetās dē tuīs laudibus conticēscet. Sed tamen ēius modī rēs nesciō quō modō etiam cum leguntur, obstrepī clāmōre mīlitum videntur et tubārum sonō. At vērō cum aliquid clēmenter, mānsuētē, iūstē, moderātē, sapienter factum,
194 PRO MARCELLO
5
10
55
25
30
in īrācundiā praesertim, quae est inimīca cōnsiliō, et in vīctōriā, quae nātūrā īnsolēns et superba est, audīmus aut legimus, quō studiō incendimur, nōn modo in gestīs rēbus, sed etiam in fīctīs, ut eōs saepe quōs numquam vīdimus dīligāmus! Tē vērō, quem praesentem intuē mur, cūius mentem sēnsūsque et ōs cernimus, ut, quic- quid bellī fortūna reliquum reī pūblicae fēcerit, id esse salvum velīs, quibus laudibus efferēmus? quibus studiīs prōsequēmur? quā benevolentiā complectēmur? Pari etēs, mē dīus fidius, ut mihi vidētur, hūius cūriae tibi grātiās agere gestiunt, quod brevī tempore futūra sit illa auctōritās in hīs māiōrum suōrum et suīs sēdibus.
v. Equidem cum C. Mārcellī, virī optimī et com- memorābilī pietāte praeditī, lacrimās modo vōbīscum vidērem, omnium Mārcellōrum meum pectus memoria obfūdit, quibus tū etiam mortuīs, M. Mārcellō cōnservātō, dīgnitātem suam reddidistī, nōbilissimamque familiam iam ad paucōs redāctam paene ab interitū vindicāstī. Hunc tū igitur diem tuīs māximīs et innumerābilibus grātulātiōnibus iūre antepōnēs. Haec enim rēs ūnīus est propria C. Caesaris; cēterae duce tē gestae māgnae illae quidem, sed tamen multō māgnōque comitātū. Hūius autem reī tū īdem es et dux et comes, quae quidem tanta est ut tropaeīs et monumentīs tuīs adlā- tūra fīnem sit aetās, nihil est enim opere et manū fac- tum, quod nōn aliquandō cōnficiat et cōnsūmat vetustās, at haec tua iūstitia et lēnitās animī flōrēscet cotīdiē magis, ita ut quantum tuīs operibus diūturnitās dētrahet, tantum adferat laudibus.
Et cēterōs quidem omnīs vīctōrēs bellōrum cīvīlium iam ante aequitāte et misericordiā vīcerās; hodiernō vērō diē tē ipsum vīcistī. Vereor ut hōc, quod dīcam.
I10
15
25
30
PRO MARCELLO 195
perinde intellegī possit audītum atque ipse cōgitāns sen- tiō; ipsam vīctōriam vīcisse vidēris, cum ea quae illa erat adepta vīctīs remīsistī. Nam cum ipsīus vīctōriae condiciōne omnēs vīctī occidissēmus, clēmentiae tuae iūdiciō cōnservātī sumus. Rēctē igitur ūnus invīctus es, ā quō etiam ipsīus vīctōriae condiciō vīsque dēvīcta est.
v. Atque hōc C. Caesaris iūdicium, patrēs cōnscrīptī, quam lātē pateat attendite. Ōmnēs enim, quī ad illa arma fātō sumus nesciō quō reī pūblicae miserō fūne- stōque compulsī, etsī aliquā culpā tenēmur errōris hūmānī, scelere certē līberātī sumus. Nam cum M. Mārcellum dēprecantibus vōbīs reī pūblicae cōnservāvit, mē et mihi et item reī pūblicae, nūllō dēprecante, reliquōs amplissi- mōs virōs et sibi ipsōs et patriae reddidit, quōrum et frequentiam et dīgnitātem hōēc ipsō in cōnsessū vidētis. Nōn ille hostīs indūxit in cūriam, sed iūdicāvit ā plē- rīsque īgnōrātiōne potius et falsō atque inānī metū quam cupiditāte aut crūdēlitāte bellum esse susceptum.
Quō quidem in bellō semper dē pāce audiendum putāvī, semperque doluī nōn modo pācem, sed etiam ōrātiōnem cīvium pācem flāgitantium repudiārī. Neque enim ego illa nec ūlla umquam secūtus sum arma cīvīlia; semperque mea cōnsilia pācis et togae socia, nōn bellī atque armōrum fuērunt. Hominem sum secūtus prīvātō cōnsiliō, nōn pūblicō; tantumque apud mē grātī animī fidēlis memoria valuit ut nūllā nōn modo cupiditāte, sed nē spē quidem, prūdēns et sciēns tamquam ad interitum ruerem voluntārium. Quod quidem meum cōnsilium minimē obscūrum fuit. Nam et in hōc ōrdine integrā rē multa dē pāce dīxī, et in ipsō bellō eadem etiam cum capitis meī perīculō sēnsī. Ex quō nēmō iam erit tam iniūstus exīstimātor rērum quī dubitet quae Caesaris dē
196 PRO MARCELLO
I0
35
25
bellō voluntās fuerit, cum pācis auctōrēs cōnservandōs statim cēnsuerit, cēterīs fuerit īrātior. Atque id minus mīrum fortasse tum, cum esset incertus exitus et anceps fortūna bellī; quī vērō vīctor pācis auctōrēs dīligit, is pro- fectō dēclārat sē māluisse nōn dīmicāre quam vincere.
vi. Atque hūius quidem reī M. Mārcellō sum testis. Nostrī enim sēnsūs ut in pāce semper, sīc tum etiam in bellō congruēbant. Quotiēns ego eum et quantō cum dolōre vīdī, cum īnsolentiam certōrum hominum tum etiam ipsīus vīctōriae ferōcitātem extimēscentem! Quō grātior tua līberālitās, C. Caesar, nōbīs, quī illa vīdimus, dēbet esse. Nōn enim iam causae sunt inter sē, sed vīctōriae comparandae. Viīdimus tuam vīctōriam proe- liōrum exitū terminātam; gladium vāgīnā vacuum in urbe nōn vīdimus. Quōs āmīsimus cīvīs, eōs Martis vīs perculit, nōn īra vīctōriae; ut dubitāre dēbeat nēmō quīn multōs, sī fierī posset, C. Caesar ab īnferīs exci- tāret, quoniam ex eādem aciē cōnservat quōs potest. Alterius vērō partis nihil amplius dīcam quam, id quod omnēs verēbāmur, nimis īrācundam futūram fuisse vīc- tōriam. Quīdam enim nōn modo armātīs, sed interdum etiam ōtiōsīs minābantur; nec quid quisque sēnsisset, sed ubi fuisset cōgitandum esse dīcēbant; ut mihi qui- dem videantur dī immortālēs, etiam sī poenās ā populō Rōmānō ob aliquod dēlīctum expetīvērunt, quī cīvīle bellum tantum et tam lūctuōsum excitāvērunt, vel plā- cātī iam vel satiātī aliquandō, omnem spem salūtis ad clēmentiam vīctōris et sapientiam contulisse.
Quā rē gaudē tuō istō tam excellentī bonō, et fruere cum fortūnā et glōriā, tum etiam nātūrā et mōribus tuīs; ex quō quidem māximus est frūctus iūcunditāsque sapi- entī. Cētera cum tua recordābere, etsī persaepe virtūtī,
I10
15
2s
30
PRO MARCELLO 197
tamen plērumque fēlīcitātī tuae grātulābere; dē nōbīs, quōs in rē pūblicā tēcum simul esse voluistī, quotiēns cōgitābis, totiēns dē māximīs tuīs beneficiīs, totiēns dē incrēdibilī līberālitāte, totiēns dē singulārī sapientiā tuā cōgitābis; quae nōn modo summa bona, sed nīmīrum audēbō vel sōla dīcere. Tantus est enim splendor in laude vērā, tanta in māgnitūdine animī et cōnsilī dīgni- tās, ut haec ā virtūte dōnāta, cētera ā fortūnā commo- dāta esse videantur. Nōlī igitur in cōnservandīs bonīs virīs dēfatīgārī, nōn cupiditāte praesertim aliquā aut prāvitāte lapsīs, sed opīniōne officī stultā fortasse, certē nōn improbā, et speciē quādam reī pūblicae; nōn enim tua ūlla culpa est sī tē aliquī timuērunt, contrāque summa laus, quod minimē timendum fuisse sēnsērunt.
vn. Nunc veniō ad gravissimam querellam et atrōcis- simam suspīciōnem tuam, quae nōn tibi ipsī magis quam cum omnibus cīvibus tam māximē nōbīs, quī ā tē cōn- servātī sumus, prōvidenda est; quam etsī spērō falsam esse, tamen numquam extenuābō verbīs. Tua enim cautiō nostra cautiō est, ut sī in alterutrō peccandum sit, mālim vidērī nimis timidus quam parum prūdēns. Sed quisnam est iste tam dēmēns? Dē tuīsne? — tametsī quī magis sunt tuī quam quibus tū salūtem īnspērantibus reddidistī? — an ex hōc numerō, quī ūnā tēcum fuērunt? Nōn est crēdibilis tantus in ūllō furor ut quō duce omnia summa sit adeptus, hūius vītam nōn gntepōnat suae. An sī nihil tuī cōgitant sceleris, cavendum est nē quid inimīcī? Quī? omnēs enim, quī fuērunt, aut suā pertināciā vītam āmīsērunt, aut tuā misericordiā retinuērunt, ut aut nūllī supersint dē inimīcīs, aut quī fuērunt sint amīcissimī.
Sed tamen cum in animīs hominum tantae latebrae
198 PRO MARCELLO
I10
15
a5
sint et tantī recessūs, augeāmus sānē suspīciōnem tuam, simul enim augēbimus dīligentiam. Nam quis est om- nium tam īgnārus rērum, tam rudis in rē pūblicā, tam nihil umquam nec dē suā nec dē commūnī salūte cōgi- tāns, quī nōn intellegat tuā salūte continērī suam, et ex ūnīus tuā vītā pendēre omnium? Equidem dē tē diēs noctīsque, ut dēbeō, cōgitāns, cāsūs dumtaxat hūmānōs et incertōs ēventūs valētūdinis et nātūrae commūnis fra- gilitātem extimēscō; doleōque, cum rēs pūblica immor- tālis esse dēbeat, eam in ūnīus mortālis animā cōnsistere. Sī vērō ad hūmānōs cāsūs incertōsque mōtūs valētūdinis sceleris etiam accēdit īnsidiārumque cōnsēnsiō, quem deum, sī cupiat, posse opitulārī reī pūblicae crēdāmus?
vni. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, ūnī, quae iacēre sentīs, bellī ipsīus impetū, quod necesse fuit, per- culsa atque prōstrāta; cōnstituenda iūdicia, revocanda fidēs, comprimendae libīdinēs, prōpāganda subolēs; om- nia, quae dīlapsa iam diffluxērunt, sevērīs lēgibus vin- cienda sunt. Nōn fuit recūsandum in tantō cīvīlī bellō, tantō animōrum ārdōre et armōrum, quīn quassāta rēs pūblica, quīcumque bellī ēventus fuisset, multa perderet et ōrnāmenta dīgnitātis et praesidia stabilitātis suae; multaque uterque dux faceret armātus, quae īdem togā- tus fierī prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia bellī volnera sānanda sunt, quibus praeter tē nēmō medērī potest.
Itaque illam tuam praeclārissimam et sapientissimam vōcem invītus audīvī: fSatis diū vel nātūrae vīxī vel glōriae.” Satis, sī ita vīs, fortasse nātūrae, addō etiam, sī placet, glōriae; at, quod māximum est, patriae certē parum. Quā rē omitte istam, quaesō, doctōrum homi- num in contemnendā morte prūdentiam; nōlī nostrō
10
IS
25
30
PRO MARCELLO 199
perīculō esse sapiēns. Saepe enim vēnit ad aurīs meās, tē idem istud nimis crēbrō dīcere, tibi satis tē vīxisse. Crēdō; sed tum id audīrem, sī tibi sōlī vīverēs, aut sī tibi etiam sōlī nātus essēs. Omnium salūtem cīvium cūnctamque rem pūblicam rēs tuae gestae complexae sunt; tantum abes ā perfectiōne māximōrum operum ut fundāmenta nōndum quae cōgitās iēceris. Hīc tū modum vītae tuae nōn salūte reī pūblicae, sed aequi- tāte animī dēfīniēs? Quid, sī istud nē glōriae tuae qui- dem satis est? cūius tē esse avidissimum, quamvīs sīs sapiēns, nōn negābis. Parumne igitur, inquiēs, māgna relinquēmus? Immō vērō aliīs quamvīs multīs satis, tibi ūnī parum. Quicquid est enim, quamvīs amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod sī rērum tuārum immortālium, C. Caesar, hīc exitus futū- rus fuit, ut dēvīctīs adversāriīs rem pūblicam in eō statū relinquerēs in quō nunc est, vidē, quaesō, nē tua dīvīna virtūs admīrātiōnis plūs sit habitūra quam glōriae, si quidem glōria est inlūstris ac pervagāta māgnōrum vel in suōs vel in patriam vel in omne genus hominum fāma meritōrum. 1x. Haec igitur tibi reliqua pars est; hīc restat āctus, in hōc ēlabōrandum est ut rem pūblicam cōnstituās, eāque tū in prīmīs summā tranquillitāte et ōtiō perfru- āre; tum tē, sī volēs, cum et patriae quod dēbēs solveris, et nātūram ipsam explēveris satietāte vīvendī, satis diū: vīxisse dīcitō. Quid est enim omnīnō hōc ipsum diū, in quō est aliquid extrēmum? quod cum vēnit, omnis vo- luptās praeterita prō nihilō est quia posteā nūlla est futūra. Quamquam iste tuus animus numquam hīs angustiīs, quās nātūra nōbīs ad vīvendum dedit, con- tentus fuit; semper immortālitātis amōre flagrāvit.
200 PRŌ MARCELLO
10
15
25
30
Nec vērō haec tua vīta dūcenda est, quae corpore et spīritū continētur. Illa, inquam, illa vīta est tua, quae vigēbit memoriā saeculōrum omnium, quam posteritās alet, quam ipsa aeternitās semper tuēbitur. Huic tū īnserviās, huic tē ostentēs oportet, quae quidem quae mīrētur iam prīdem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. Obstupēscent posterī certē imperia, prōvinciās, Rhēnum, ōceanum, Nīlum, pūgnās innume- rābilīs, incrēdibilīs vīctōriās, monumenta, mūnera, tri- umphōs audientēs et legentēs tuōs.
Sed nisi haec urbs stabilīta tuīs cōnsiliīs et īnstitūtīs erit, vagābitur modo tuum nōmen longē atque lātē; sēdem stabilem et domicilium certum nōn habēbit. Eqrit inter eōs etiam quī nāscentur, sīcut inter nōs fuit, māgna dissēnsiō, cum aliī laudibus ad caelum rēs tuās gestās efferent, aliī fortasse aliquid requīrent, idque vel māxi- mum, nisi bellī cīvīlis incendium salūte patriae restinxe- ris, ut illud fātī fuisse videātur, hōc cōnsilī. Servī igitur eīs etiam iūdicibus, quī multīs post saeculīs dē tē iūdi- cābunt, et quidem haud sciō an incorruptius quam nōs. Nam et sine amōre et sine cupiditāte et rūrsus sine odiō et sine invidiā iūdicābunt. Id autem etiam sī tum ad tē, ut quīdam falsō putant, nōn pertinēbit, nunc certē pertinet esse tē tālem ut tuās laudēs obscūrātūra nūlla umquam sit oblīviō.
x. Dīversae voluntātēs cīvium fuērunt, distractaeque sententiae. Nōn enim cōnsiliīs sōlum et studiīs, sed armīs etiam et castrīs dissidēbāmus. Ecrat enim obscū- ritās quaedam; erat certāmen inter clārissimōs ducēs; multī dubitābant quid optimum esset, multī quid sibi expedīret, multī quid decēret, nōn nūllī etiam quid licē ret. Perfūncta rēs pūblica est hōc miserō fātālīque
I10
I5
25
PRO MARCELLO 20I
bellō; vīcit is quī nōn fortūnā īnflammāret odium suum, sed bonitāte lēnīret; neque omnīs quibus īrātus esset, eōsdem exsiliō aut morte dīgnōs iūdicāret. Arma ab aliīs posita, ab aliīs ērepta sunt. Ingrātus est iniū- stusque cīvis, quī, armōrum perīculō līberātus, animum tamen retinet armātum, ut etiam ille melior sit quī in aciē cecidit, quī in causā animam profūdit. Quae enim pertinācia quibusdam, eadem aliīs cōnstantia vidērī potest.
Sed iam omnis frācta dissēnsiō est armīs, exstīncta aequitāte vīctōris; restat ut omnēs ūnum velint, quī modo habent aliquid nōn sōlum sapientiae, sed etiam sānitātis. Nisi tē, C. Caesar, salvō, et in istā sententiā quā cum anteā tum hodiē vel māximē ūsus es manente, salvī esse nōn possumus. Quā rē omnēs tē, quī haec salva esse volumus, et hortāmur et obsecrāmus ut vītae
tuae et salūtī cōnsulās; omnēsque tibi, ut prō aliīs etiam
loquar quod dē mē ipse sentiō, quoniam subesse aliquid putās quod cavendumsit, nōn modo excubiās et custōdiās, sed etiam laterum nostrōrum oppositūs et corporum pollicēmur.
x1. Sed, ut unde est ōrsa, in eōdem terminētur ōrātiō, māximās tibi omnēs grātiās agimus, C. Caesar, māiōres etiam habēmus. Nam omnēs idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimīs sentīre potuistī; sed quia nōn est omnibus stantibus necesse dīcere, ā mē certē dīcī volunt, cui necesse est quōdam modō, et quod fierī decet, M. Mārcellō ā tē huic ōrdinī populōque Rōmānō et reī pūblicae redditō, fierī id intellegō. Nam laetārī omnīs nōn dē ūnīus sōlum, sed dē commūnī omnium salūte sentiō.
Quod autem summae benevolentiae est, quae mea
202 PRO MARCELLO
10
ergā illum omnibus semper nōta fuit, ut vix C. Mār- cellō, optimō et amantissimō frātrī, praeter eum qui- dem cēderem nēminī, cum id sollicitūdine, cūrā, labōre tam diū praestiterim quam diū est dē illīus salūte du- bitātum, certē hōc tempore, māgnīs cūrīs, molestiīs, dolōribus līberātus, praestāre dēbeō. Itaque, C. Cae- sar, sīc tibi grātiās agō, ut omnibus mē rēbus ā tē nōn cōnservātō sōlum, sed etiam ōrnātō, tamen ad tua in mē ūnum innumerābilia merita, quod fierī iam posse nōn arbitrābar, māximus hōc tuō factō cumulus acces- serit.
CAĒSAR (Conservatori Museum, Rome) I10
15
35
Prō Q. Ligāriō ōŌrātiō
OVUM crīmen, C. Caesar, et ante hunc diem nōn audītum propinquus meus ad tē Q. Tūberō dē- tulit, Q. Ligārium in Āfricā fuisse; idque C. Pānsa, praestantī vir ingeniō, frētus fortasse familiāritāte eā quae est eī tēcum, ausus est cōnfitērī. Itaque quō mē vertam nesciō. Parātus enim vēneram, cum tū id neque per tē scīrēs neque audīre aliunde potuissēs, ut īgnō- rātiōne tuā ad hominis miserī salūtem abūterer. Sed quoniam dīligentiā inimīcī investīgātum est quod latē- bat, cōnfitendum est, opīnor, praesertim cum meus necessārius Pānsa fēcerit ut id integrum iam nōn esset; omissāque contrōversiā, omnis ōrātiō ad miseri- cordiam tuam cōnferenda est, quā plūrimī sunt cōn- servātī, cum ā tē nōn līberātiōnem culpae, sed errātī veniam impetrāvissent. Habēs igitur, Tūberō, quod est accūsātōrī māximē optandum, cōnfitentem reum; sed tamen hōc cōnfitentem, sē in eā parte fuisse quā tē, quā virum omnī laude dīgnum, patrem tuum. Icta- que prius dē vestrō dēlīctō cōnfiteāminī necesse est quam Ligārī ūllam culpam reprehendātis.
Q. enim Ligārius, cum esset nūlla bellī suspīciō, lēgātus in Africam cum C. Cōnsidiō profectus est. Quā in lēgātiōne et cīvibus et sociīs ita sē probāvit ut dēcēdēns Cōnsidius prōvinciā satis facere hominibus nōn posset, sī quemquam alium prōvinciae praefēcis-
203
I0
IS
25
30
204 PRO LIGARIO
set. Itaque Ligārius, cum diū recūsāns nihil prōfē- cisset, prōvinciam accēpit invītus; cui sīc praefuit in pāce ut et cīvibus et sociīs grātissima esset ēius in- tegritās ac fidēs. Bellum subitō exārsit, quod quī erant in Africā ante audiērunt gerī quam parārī. Quō audītō, partim cupiditāte incōnsīderātā, partim caecō quōdam timōre, prīmō salūtis, post etiam studī suī, quaerēbant aliquem ducem, cum Ligārius, domum spec- tāns, ad suōs redīre cupiēns, nūllō sē implicārī negōtiō passus est. Interim P. Attius Vārus, quī praetor Āfri- cam obtinuerat, Uticam vēnit. Ad eum statim con- cursum est. Atque ille nōn mediocrī cupiditāte adripuit imperium, :sī illud imperium esse potuit, quod ad priī- vātum clāmōre multitūdinis imperītae, nūllō pūblicō cōnsiliō, dēferēbātur. Itaque Ligārius, quī omne tāle negōtium cuperet effugere, paulum adventū Vārī con- quiēvit.
- Adhūc, C. Caesar, Q. Ligārius omnī culpā vacat. Domō est ēgressus nōn modo nūllum ad bellum, sed nē ad minimam quidem suspīciōnem bellī; lēgātus in pāce profectus est; in prōvinciā pācātissimā ita sē gessit ut eī pācem esse expedīret. Profectiō certē animum tuum nōn dēbet offendere; num igitur remānsiō? Multō minus. Nam profectiō voluntātem habuit nōn turpem, remānsiō necessitātem etiam honestam. Ergō haec duo tempora carent crīmine, ūnum cum est lēgātus profectus, alterum, cum efflāgitātus ā prōvinciā prae- positus Āfricae est. Tertium tempus est quod post adventum Vārī in Āfricā restitit, quod sī est crīminō- sum, necessitātis crīmen est, nōn voluntātis. An ille, sī potuisset ūllō modō ēvādere, Uticae quam Rōmae, cum P. Attiō quam cum concordissimīs frātribus, cum
10
15
25
PRO LICARIO 205
aliēnīs esse quam cum suīs māluisset? Cum ipsa lēgā- tiō plēna dēsīderī ac sollicitūdinis fuisset propter incrē- dibilem quendam frātrum amōrem, hīc aequō animō esse potuit, bellī dīscidiō distractus ā frātribus?
Nūllum igitur habēs, Caesar, adhūc in Q. Ligāriō sīgnum aliēnae ā tē voluntātis. Cūius ego causam ani- madverte, quaesō, quā fidē dēfendam; prōdō meam. Ō clēmentiam admīrābilem atque omnium laude, prae- dicātiōne, litterīs, monumentīsque decorandam, cum M. Cicerō apud tē dēfendit alium in eā voluntāte nōn fuisse, in quā sē ipsum cōnfitētur fuisse, nec tuās tacitās cōgitā- tiōnēs extimēscit, nec quid tibi dē aliō audientī dē sē ipsō occurrat reformīdat!
m1. Vidē quam nōn reformīdem; vidē quanta lūx lībe- rālitātis et sapientiae tuae mihi apud tē dīcentī oboriātur. Quantum poterō, vōce contendam ut populus Rōmānus exaudiat. Susceptō bellō, Caesar, gestō etiam ex parte māgnā, nūllā vī coāctus, iūdiciō ac voluntāte, ad ea arma profectus sum quae erant sūmpta contrā tē. Apud quem igitur hōc dīcō? Nempe apud eum, quī cum hōc scīret, tamen mē, ante quam vīdit, reī pūblicae reddidit; quī ad mē ex Aegyptō litterās mīsit, ut essem īdem quī fuissem; quī cum ipse imperātor in tōtō imperiō populī Rōmānī ūnus esset, esse mē alterum passus est; ā quō,. hōc ipsō C. Pānsā mihi hunc nūntium perferente, con- cessōs fascīs laureātōs tenuī, quoad tenendōs putāvī; quī mihi tum dēnique sē salūtem putāvit reddere, sī eam nūllīs spoliātam ōrnāmentīs dedisset. Vidē, quaesō, Tūberō, ut quī dē meō factō nōn dubitem dē Ligārī nōn audeam cōnfitērī. Atque haec proptereā dē mē dīxī, ut mihi Tūberō, cum dē sē eadem dīcerem, īgnō- sceret; cūius ego industriae glōriaeque faveō, vel prop-
206 PRO LIGARIO
IO
I5
25
30
ter propinquam cōgnātiōnem, vel quod ēius ingeniō studiīsque dēlector, vel quod laudem adulēscentis pro- pinquī exīstimō etiam ad meum aliquem frūctum re- dundāre.
Sed hōc quaerō: Quis putat esse crīmen fuisse in Āfricā? Nempe is, quī et ipse in eādem Āfricā esse voluit, et prohibitum sē ā Ligāriō queritur, et certē contrā ipsum Caesarem est congressus armātus. Quid enim tuus ille, Tūberō, dēstrictus in aciē Pharsālicā gladius agēbat? Cūius latus ille mucrō petēbat? Quī sēnsus erat armōrum tuōrum? quae tua mēns, oculī, manūs, ārdor animī? quid cupiēbās? quid optābās? Nimis urgeō; commovērī vidētur adulēscēns; ad mē revertar; īsdem in armīs fuī.
1v. Quid autem aliud ēgimus, Tūberō, nisi ut quod hīc potest nōs possēmus? Quōrum igitur impūnitās, Caesar, tuae clēmentiae laus est, eōrum ipsōrum ad crūdēlitātem tē acuit ōrātiō. Atque in hāc causā nōn nihil equidem, Tūberō, etiam tuam, sed multō magis patris tuī prūdentiam dēsīderō, quod homō, cum ingeniō tum etiam doctrīnā excellēns, genus hōc causae quod esset nōn vīderit. Nam sī vīdisset, quōvīs profectō quam istō modō ā tē agī māluisset.
Arguis fatentem. Nōn est satis; accūsās -eum quī causam habet aut, ut ego dīcō, meliōrem quam tū, aut, ut tū vīs, parem. Haec admīrābilia, sed prōdigī simile est quod dīcam. Nōn habet eam vim ista accūsātiō ut Q. Ligārius condemnētur, sed ut necētur. Hōc ēgit cīvis Rōmānus ante tē nēmō. Externī istī mōrēs ūsque ad sanguinem incitārī solent odiō, aut levium Graecōrum, aut immānium barbarōrum. Nam quid agis aliud? Rōmae nē sit? ut domō careat? nē cum optimīs frātri-
I0
15
20
25
PRO LIGARIO 207
bus, nē cum hōc T. Brocchō avunculō, nē cum ēius fīliō cōnsōbrīnō suō, nē nōbīscum vīvat? nē sit in patriā? Num est? num potest magis carēre hīs omnibus quam caret? Ttaliā prohibētur, exsulat. Nōn tū ergō eum patriā prīvāre, quā caret, sed vītāvīs. At istud nē apud eum quidem dictātōrem, quī omnīs quōs ōderat morte multābat, quisquam ēgit istō modō. Ipse iubēbat occīdī nūllō postulante; praemiīs etiam invītābat; quae tamen crūdēlitās ab hōc eōdem aliquot annīs post, quem tū nunc crūdēlem esse vīs, vindicāta est.
v. ‘Ego vērō istud nōn postulō,’ inquiēs. Ita mē hercule exīstimō, Tūberō. Nōvī enim tē, nōvī patrem, nōvī domum nōmenque vestrum; studia generis ac familiae vestrae virtūtis, hūmānitātis, doctrīnae, plūri- mārum artium atque optimārum, nōta mihi sunt. Ita-
que certō sciō vōs nōn petere sanguinem, sed parum
attenditis. Rēs enim eō spectat, ut eā poenā, in quā adhūc Q. Ligārius est, nōn videāminī esse contentī. Quae est igitur alia praeter mortem? Sī enim est in exsiliō, sīcutī est, quid amplius postulātis? An, nē īgnōscātur? Hōc vērō multō acerbius multōque est dūrius. Quod nōs petimus precibus, lacrimīs, strātī ad pedēs, nōn tam nostrae causae fīdentēs quam hūius hūmānitātī, id nē impetrēmus oppūgnābis, et in nostrum flētum inrumpēs, et nōs iacentīs ad pedēs supplicum vōce prohibēbis? Sī, cum hōc domī facerēmus, quod et fēcimus et, ut spērō, nōn frūstrā fēcimus, tū repente inruissēs et clāmāre coepissēs: ‘C. Caesar, cavē īgnō- scās, cavē tē frātrum prō frātris salūte obsecrantium mise- reat,, nōnne omnem hūmānitātem exuissēs ? Quantō hōc dūrius, quod nōs domī petimus, id tē in forō oppūgnāre, et in tālī miseriā multōrum perfugium misericordiae
208 PRO LIGARIO
IO
I5
25
30
tollere! Dīcam plānē, Caesar, quod sentiō. Sī in tantā tuā fortūnā lēnitās tanta nōn esset, quam tū per tē, per tē inquam, obtinēs, intellegō quid loquar, acerbissimō lūctū redundāret ista vīctōria. Quam multī enim essent dē vīctōribus quī tē crūdēlem esse vellent, cum etiam dē vīctīs reperiantur! Quam multī quī, cum ā tē īgnōscī nēminī vellent, impedīrent clēmentiam tuam, cum etiam hī, quibus ipse īgnōvistī, nōlint tē esse in aliōs miseri- cordem!
Quod sī probāre Caesarī possēmus in Āfricā Ligārium omnīnō nōn fuisse, sī honestō et misericordī mendāciō salūtī cīvī calamitōsō esse vellēmus, tamen hominis nōn. esset, in tantō discrīmine et perīculō cīvis, refellere et redarguere nostrum mendācium, et, sī esset alicūius, ēius certē nōn esset, quī in eādem causā et fortūnā fuisset. Sed tamen aliud est errāre Caesarem nōlle, aliud nōlle miserērī. Tunc dīcerēs, ‘Caesar, cavē crē- dās; fuit in Āfricā, tulit arma contrā tē’ Nunc quid dīcis? 6Cavē īgnōscās. Haec nec hominis nec ad hominem vōx est; quā quī apud tē, C. Caesar, ūtitur, suam citius abiciet hūmānitātem quam extorquēbit tuam.
vi. Ac prīmus aditus et postulātiō Tūberōnis haec, ut opīnor, fuit, velle sē dē Q. Ligārī scelere dīcere. Nōn dubitō quīn admīrātus sīs, vel quod dē nūllō aliō, vel quod is quī in eādem causā fuisset, vel quidnam novī sceleris adferret. Scelus tū illud vocās, Tūberō? Cūr? istō enim nōmine illa adhūc causa caruit. Aliī errōrem
appellant, aliī timōrem; quī dūrius, spem, cupiditātem,
odium, pertināciam; quī gravissimē, temeritātem; scelus praeter tē adhūc nēmō. Ac mihi quidem, sī proprium et vērum nōmen nostrī malī quaeritur, fātālis quaedam calamitās incidisse vidētur, et improvidās hominum men-
IO
15
ēs
PRO LICARIO 209
tīs occupāvisse, ut nēmō mīrārī dēbeat hūmāna cōnsilia dīvīnā necessitāte esse superāta. Liceat esse miserōs; quamquam hōc vīctōre esse nōn possumus. Sed nōn loquor dē nōbīs; dē illīs loquor quī occidērunt. Fue- rint cupidī, fuerint īrātī, fuerint pertinācēs; sceleris vērō crīmine, furōris, parricīdī liceat Cn. Pompēiō mortuō, liceat multīs aliīs carēre. Quandō hōc quisquam ex tē, Caesar, audīvit? Aut tua quid aliud arma voluērunt, nisi ā tē contumēliam prōpulsāre? Quid ēgit tuus in- vīctus exercitus, nisi ut suum iūs tuērētur et dīgnitātem tuam? Quid, tū, cum pācem esse cupiēbās, idne agēbās, ut tibi cum scelerātīs an ut cum bonīs cīvibus convenīret?
Mihi vērō, Caesar, tua in mē māxima merita tanta certē nōn vidērentur, sī mē ut scelerātum ā tē cōnser- vātum putārem. Quō modō autem tū dē rē pūblicā bene meritus essēs, cum tot scelerātōs incolumī dīgni- tāte esse voluissēs? Sēcessiōnem tū illam exīstimāvistī, Caesar, initiō, nōn bellum; neque hostīle odium, sed cīvīle dīscidium, utrīsque cupientibus rem pūblicam sal- vam, sed partim cōnsiliīs, partim studiīs ā commūnī ūtilitāte aberrantibus. Prīncipum dīgnitās erat paene pār, nōn pār fortasse eōrum quī sequēbantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utrāque parte quod probārī posset; nunc melior ea iūdicanda est, quam etiam dī adiūvērunt. Cōgnitā vērō clēmentiā tuā, quis nōn eam vīctōriam probet, in quā occiderit nēmō nisi armātus? :
vii. Sed, ut omittam commūnem causam, veniāmus ad nostram, utrum tandem exīstimās facilius fuisse, Tūberō, Ligārium ex Āfricā exīre an vōs in Āfricam nōn venīre? ‘Poterāmusne,’ inquiēs, ‘cum senātus cēnsuisset?” Sī mē cōnsulis, nūllō modō. Sed tamen Ligārium senātus
H. 2 G. CIC. — I4
2I0 PRO LIGARIO
10
1S
35
30
īdem lēgāverat. Atque ille eō tempore pāruit, cum pārēre senātuī necesse erat; vōs tunc pāruistis, cum pāruit nēmō quī nōluit. Reprehendō igitur? Minimē vērō. Neque enim licuit aliter vestrō generī, nōminī, familiae, disciplīnae. Sed hēc nōn concēdō, ut, quibus rēbus glōriēminī in vōbīs, eāsdem in aliīs reprehendātis. Tūberōnis sors coniecta est ex senātūs cōnsultō, cum ipse nōn adesset, morbō etiam impedīrētur. Statuerat excūsāre. Haec ego nōvī propter omnīs necessitūdinēs quae mihi sunt cum L. Tūberōne; domī ūnā ērudītī, mīlitiae contubernālēs, post adfīnēs, in omnī dēnique vītā fami- liārēs, māgnum etiam vinculum, quod īsdem studiīs sem- per ūsī sumus. Sciō igitur Tūberōnem domī manēre voluisse, sed ita quīdam agēbat, ita reī pūblicae sānctis- simum nōmen oppōnēbat, ut, etiam sī aliter sentīret, verbōrum tamen ipsōrum pondus sustinēre nōn posset. Cessit auctōritātī amplissimī virī, vel potius pāruit. Ōnā est profectus cum eīs quōrum erat ūna causa; tardius iter fēcit; itaque in Āfricam vēnit iam occupātam. Hinc in Ligārium crīmen oritur, vel īra potius. Nam sī crī- men est illum voluisse, nōn minus māgnum est vōs āfricam, arcem omnium prōvinciārum, nātanī ad bellum contrā hanc urbem gerundum, obtinēre voluisse, quam aliquem sē māluisse. Atque is tamen aliquis Ligārius nōn fuit. Vārus imperium sē habēre dīcēbat; fascīs certē habēbat. Sed quōquō modō sē illud habet, haec querella, Tūberō, vestra, quid valet? ‘Receptī in prō- vinciam nōn sumus.’ Quid, sī essētis? Caesarīne eam trāditūrī fuistis, an contrā Caesarem retentūrī?
vur. Vidē quid licentiae, Caesar, nōbīs tua līberālitās det, vel potius audāciae. Sī responderit Tūberō, āfri-
4
3ī5
I5
25
PRO LIGARIO 2II
cam, quō senātus eum sorsque mīserat, tibi patrem suum trāditūrum fuisse, nōn dubitābō apud ipsum tē, cūius id eum facere interfuit, gravissimīs verbīs ēius cōnsilium reprehendere. Nōn enim, sī tibi ea rēs grāta fuisset, esset etiam probāta.
Sed iam hōc tōtum omittō, nōn tam nē offendam tuās patientissimās aurīs quam nē Tūberō quod numquam cōgitāvit factūrus fuisse videātur. Veniēbātis igitur in Africam, prōvinciam ūnam ex omnibus huic vīctōriae māximē īnfēstam, in quā erat rēx potentissimus, inimī- cus huic causae, aliēna voluntās, conventūs fīrmī atque māgnī. Quaerō, quid factūrī fuistis? Quamquam quid factūrī fueritis dubitem, cum videam quid fēceritis? Prohibitī estis in prōvinciā vestrā pedem pōnere, et pro- hibitī summā iniūriā Quō modō id tulistis? Acceptae iniūriae querellam ad quem dētulistis? Nempe ad eum, cūius auctōritātem secūtī in societātem bellī vēnerātis. Quod sī Caesaris causā in prōvinciam veniēbātis, ad eum profectō exclūsī prōvinciā vēnissētis. Vēnistis ad Pom- pēium. Quae est ergō apud Caesarem querella, cum eum accūsētis, ā quō querāminī prohibitōs esse vōs con- trā Caesarem gerere bellum? Atque in hōc quidem vel cum mendāciō, sī vultis, glōriēminī per mē licet, vōs prō- vinciam fuisse Caesarī trāditūrōs. Etiam sī ā Vārō et ā quibusdam aliīs prohibitī estis, ego tamen cōnfiteor culpam esse Ligārī, quī vōs tantae laudis occāsiōne prīvāverit.
1X. Sed vidē, quaesō, Caesar, cōnstantiam ōrnātissimī virī, quam ego, quamvīs ipse probārem, ut probō, tamen nōn commemorārem, nisi ā tē cōgnōvissem in prīmīs eam virtūtem solēre laudārī. Quae fuit igitur umquam in ūllō homine tanta cōnstantia? Cōnstantiam dīcō?
212 : PRO LIGARIO
10
- I5
2s
Nesciō an melius patientiam possim dīcere. Quotus enim istud quisque fēcisset, ut, ā quibus partibus in dis- sēnsiōne cīvīlī nōn esset receptus, esset etiam cum crū- dēlitāte rēiectus, ad eōs ipsōs redīret? Māgnī cūiusdam animī atque ēius virī est, quem dē susceptā causā prōpo- sitāque sententiā nūlla contumēlia, nūlla vīs, nūllum perīculum possit dēpellere.
Ut enim cētera paria Tūberōnī cum Vārō fuissent, honōs, nōbilitās, splendor, ingenium, quae nēquāquam fuērunt, hōc certē praecipuum Tūberōnis, quod iūstō cum imperiō ex senātūs cōnsultō in prōvinciam suam vēnerat. Hinc prohibitus nōn ad Caesarem, nē īrātus, nōn domum,, nē iners, nōn in aliquam regiōnem, nē con- demnāre causam illam quam secūtus erat vidērētur; in Macedoniam ad Cn. Pompēī castra vēnit, in eam ipsam causam ā quā erat rēiectus iniūriā Quid? cum ista rēs nihil commōvisset ēius animum ad quem vēnerātis, languidiōre, crēdō, studiō in causā fuistis; tantum modo in praesidiīs erātis, animī vērō ā causā abhorrēbant. Pācis equidem semper auctor fuī, sed tum sērō, erat enim āmentis, cum aciem vidērēs, pācem cōgitāre. Om- nēs, inquam, vincere volēbāmus, tū certē praecipuē, quī in eum locum vēnerās, ubi tibi esset pereundum nisi vīcissēs. Quamquam, ut nunc sē rēs habet, nōn dubitō quīn hanc salūtem antepōnās illī vīctōriae.
x. Haec ego nōn dīcerem, Tūberō, sī aut vōs cōn- stantiae vestrae aut Caesarem beneficī suī paenitēret. Nunc quaerō utrum vestrās iniūriās an reī pūblicae per- sequāminī; sī reī pūblicae, quid dē vestrā in illā causā persevērantiā respondēbitis? sī vestrās, vidēte nē errētis, quī Caesarem vestrīs inimīcīs īrātum fore putētis, cum īgnōverit suīs.
PRO LIGARIO 213
Itaque num tibi videor in causā Ligārī esse occupā- tus? Num dē ēius factō dīcere? Quicquid dīxī, ad ūnam summam referrī volō vel hūmānitātis, vel clēmen- tiae, vel misericordiae tuae. Causās, Caesar, ēgī multās equidem tēcum, dum tē in forō tenuit ratiō honōrum tuōrum, certē numquam hōc modō: ‘Tīgnōscite, iūdicēs; errāvit, lapsus est, nōn putāvit; sī umquam posthāc’ — ad parentem sīc agī solet; ad iūdicēs, ‘Nōn fēcit, nōn
cōgitāvit; falsī testēs, fīctum crīmen.” Dīc tē, Caesar,
g10
35
a5
dē factō Ligārī iūdicem esse; quibus in praesidiīs fuerit quaere; taceō, nē haec quidem conligō, quae fortasse valērent etiam apud iūdicem: fLēgātus ante bellum profectus, relīctus in pāce, bellō oppressus, in eō ipsō nōn acerbus, iam est tōtus animō ac studiō tuus. Ad iūdicem sīc, sed ego apud parentem loquor: ‘Errāvit, temerē fēcit, paenitet; ad clēmentiam tuam cōnfugiō, dēlīctī veniam petō, ut īgnōscātur ōrō.’ Sī nēmō impe- trāvit, adroganter; sī plūrimī, tū īdem fer opem, quī spem dedistī. An spērandī Ligāriō causa nōn sit, cum mihi apud tē locus sit etiam prō alterō dēprecandī? Quamquam nec in hāc ōrātiōne spēs est posita causae, nec in eōrum studiīs quī ā tē prō Ligāriō petunt, tuī necessāriī.
xr. Vīdī enim et cōgnōvī quid māximē spectārēs, cum prō alicūius salūte multī labōrārent; causās apud tē rogantium grātiōsiōrēs esse quam vultūs; neque tē spectāre quam tuus esset necessārius is quī tē ōrāret, sed quam illīus, prō quō labōrāret. Itaque tribuis tū quidem tuīs ita multa ut mihi beātiōrēs illī videantur interdum quī tuā līberālitāte fruuntur quam tū ipse, quī illīs tam multa concēdās. Sed videō tamen apud tē causās, ut dīxī, valēre plūs quam precēs; ab eīsque
214 PRO LIGARIO
I0
15
25
tē movērī māximē, quōrum iūstissimum videās dolō- rem in petendō.
In Q. Ligāriō cōnservandō multīs tū quidem grātum faciēs necessāriīs tuīs, sed hōc, quaesō, cōnsīderā, quod solēs. Possum fortissimōs virōs, Sabīnōs, tibi probā- tissimōs, tōtumque agrum Sabīnum, flōrem ītaliae ac rōbur reī pūblicae, prōpōnere. Nōstī optimōs hominēs. Animadverte hōrum omnium maestitiam et dolōrem; hūius T. Brocchī, dē quō nōn dubitō quid exīstimēs, lacrimās, squālōremque ipsīus et fīlī vidēs. Quid dē frātribus dīcam? Nōlī, Caesar, putāre dē ūnīus capite nōs agere. Aut trēs tibi Ligāriī retinendī in cīvitāte sunt, aut trēs ex cīvitāte exterminandī, nam quodvīs ex- silium hīs est optātius quam patria, quam domus, quam dī penātēs, ūnō illō exsulante. Sī frāternē, sī piē, sī cum dolōre faciunt, moveant tē hōrum lacrimae, moveat pietās, moveat germānitās, valeat tua vōx illa, quae vīcit. Tē enim dīcere audiēbāmus nōs omnīs adversā- riōs putāre, nisi quī nōbīscum essent; tē, omnīs quī contrā tē nōn essent, tuōs. Vidēsne igitur hunc splen- dōrem omnium, hanc Brocchōrum domum, hunc L. Mārcium, C. Caesētium, L. Cōrfidium, hōs omnīs equi- tēs Rōmānōs, quī adsunt veste mūtātā, nōn sōlum nōtōs tibi, vērum etiam probātōs virōs, quī tēcum fuērunt? Atque hīs īrāscēbāmur, hōs requīrēbāmus, hīs nōn nūllī etiam minābāmur. Cōnservā igitur tuīs suōs, ut, quem ad modum cētera quae dicta sunt ā tē, sīc hōc vērissi- mum reperiātur.
XIī. Quod sī penitus perspicere possēs concordiam Ligāriōrum, omnīs frātrēs tēcum iūdicārēs fuisse. An potest quisquam dubitāre quīn, sī Q. Ligārius in ītaliā esse potuisset, in eādem sententiā fuerit futūrus, in quā
x10
15
25
PRO LIGARIO 25 215
frātrēs fuērunt? Quis est quī hōrum cōnsēnsum cōn- spīrantem et paene cōnflātum in hāc prope aequālitāte frāternā nōn nōverit, quī hōc nōn sentiat, quidvīs prius futūrum fuisse quam ut hī frātrēs dīversās sententiās fortūnāsque sequerentur? vVoluntāte igitur omnēs tē- cum fuērunt; tempestāte abreptus est ūnus, quī sī cōn- siliō id fēcisset, esset eōrum similis, quōs tū tamen salvōs esse voluistī.
Sed ierit ad bellum, dissēnserit nōn ā tē sōlum, vērum etiam ā frātribus; hī tē ōrant tuī. Equidem, cum tuīs omnibus negōtiīs interessem, memoriā teneō. quālis T. Ligārius quaestor urbānus fuerit ergā tē et dīgnitātem tuam. Sed parum est mē hōc meminisse; spērō etiam tē, quī oblīvīscī nihil solēs nisi iniūriās, quoniam hōc est animī, quoniam etiam ingenī tuī, tē aliquid dē hūius illō quaestōriō officiō, etiam dē aliīs quibusdam quae- stōribus reminīscentem, recordārī. Hīc igitur T. Ligā- rius, quī tum nihil ēgit aliud, neque enim haec dīvīnābat, nisi ut tuī eum studiōsum et bonum virum iūdicārēs, nunc ā tē supplex frātris salūtem petit, quam hūius admonitus officiō cum utrīsque hīs dederis, trīs frātrēs optimōs et integerrimōs nōn sōlum sibi ipsōs, neque hīs tot tālibus virīs, neque nōbīs necessāriīs tuīs, sed etiam reī pūblicae condōnāveris.
Fac igitur, quod dē homine nōbilissimō et clārissimō fēcistī nūper in cūriā, nunc idem in forō dē optimīs et huic omnī frequentiae probātissimīs frātribus. Ut con- cessistī illum senātuī, sīc dā hunc populō, cūius volun- tātem cārissimam semper habuistī; et, sī ille diēs tibi glōriōsissimus, populō Rōmānō grātissimus fuit, nōlī, obsecrō, dubitāre, C. Caesar, similem illī glōriae laudem quam saepissimē quaerere. Nihil est tam populāre
216 PRO LIGARIO
quam bonitās, nūlla dē virtūtibus tuīs plūrimīs nec admīrābilior nec grātior misericordiā est. Hominēs enim ad deōs nūllā rē propius accēdunt quam salūtem hominibus dandō. Nihil habet nec fortūna tua māius
5 quam ut possīs, nec natūra melius quam ut velīs, servāre quam plūrimōs. Longiōrem ōrātiōnem causa forsitan postulet, tua certē nātūra breviōrem. Quā rē cum ūtilius esse arbitrer tē ipsum quam mē aut quemquam loquī tēcum, fīnem iam faciam; tantum tē admonēbō,
10 sī illī absentī salūtem dederis, praesentibus hīs omnibus tē datūrum.
DEATH OF CAESAR (From the painting by Rochegrosse)
10
15
In M. Antōnium ōrātiō Quarta Decima
ī, ut ex litterīs quae recitātae sunt, patrēs cōnscrīptī, scelerātissimōrum hostium exercitum caesum fū- sumque cōgnōvī, sīc id quod et omnēs māximē optāmus, et ex eā vīctōriā quae parta est cōnsecūtum arbitrāmur, D. Brūtum ēgressum iam Mutinā esse cōgnōvissem, propter cūius perīculum ad saga īssēmus, propter ēius- dem salūtem redeundum ad prīstinum vestītum sine ūllā dubitātiōne cēnsērem. Ante vērō quam sit ea rēs, quam avidissimē cīvitās exspectat, adlāta, laetitiā fruī satis est māximae praeclārissimaeque pūgnae; reditum ad vestītum cōnfectae vīctōriae reservāte. Cōnfectiō autem hūius bellī est D. Brūtī salūs.
Quae autem est ista sententia, ut in hodiernum diem vestītus mūtētur, deinde crās sagātī prōdeāmus? Nōs vērō cum semel ad eum quem cupimus optāmusque vestītum redierimus, id agāmus, ut eum in perpetuum retineāmus. Nam hōc quidem cum turpe est, tum nē dīs quidem immortālibus grātum, ab eōrum ārīs, ad quās togātī adierimus, ad saga sūmenda discēdere. Atque animadvertō, patrēs cōnscrīptī, quōsdam huic favēre sententiae, quōrum ea mēns idque cōnsilium est, ut, cum videant glōriōsissimum illum D. Brūtō futūrum diem, quō diē propter ēius salūtem redierimus, hunc eī frūctum ēripere cupiant, nē memoriae posteritātīque prōdātur
as propter ūnīus cīvis perīculum populum Rōmānum ad
217
218 IN ANTONIUM XIV
I0
5
25
30
saga īsse, propter ēiusdem salūtem redīsse ad togās.
Tollite hanc; nūllam tam prāvae sententiae causam
reperiētis. Vōs vērō, patrēs cōnscrīptī, cōnservāte auctō- ritātem vestram, manēte in sententiā, tenēte vestrā me- moriā, quod saepe ostendistis, hūius tōtīus bellī in ūnīus virī fortissimī et māximī vītā positum esse discrīmen.
- Ad D. Brūtum līberandum lēgātī missī prīncipēs cīvitātis, quī illī hostī ac parricīdae dēnūntiārent ut ā Mutinā discēderet. Ēiusdem D. Brūtī cōnservandī grātiā cōnsul sortītū ad bellum profectus A. Hirtius, cūius imbēcillitātem valētūdinis animī virtūs et spēs vīctōriae cōnfīrmāvit. Caesar, cum exercitū per sē com- parātō cum prīmum pestibus rem pūblicam līberāsset, nē quid posteā sceleris orerētur, profectus est ad eundem Brūtum līberandum, vīcitque dolōrem aliquem domesti- cum patriae cāritāte.
Quid C. Pānsa ēgit aliud dīlēctibus habendīs, pecūniā comparandā, senātūs cōnsultīs faciendīs gravissimīs in Antōnium, nōbīs cohortandīs, populō Rōmānō ad causam lībertātis vocandō, nisi ut D. Brūtus līberārētur? Ā quō populus Rōmānus frequēns ita salūtem D. Brūtī ūnā vōce dēpoposcit ut eam nōn sōlum commodīs suīs, sed etiam necessitātī vīctūs anteferret. Quod spērāre nōs quidem dēbēmus, patrēs cōnscrīptī, aut inibi esse aut iam esse cōnfectum. Sed speī frūctum reī convenit et ēventō reservārī, nē aut deōrum immortālium beneficium fēstīnātiōne praeripuisse, aut vim fortūnae stultitiā con- tempsisse videāmur.
Sed quoniam sīgnificātiō vestra satis dēclārat quid hāc dē rē sentiātis, ad litterās veniam, quae sunt ā cōnsulibus
et ā prōpraetōre missae, sī pauca ante quae ad ipsās lit-
terās pertineant dīxerō.
10
15
2s
30
IN ANTONIUM XIV 219
m. Imbūtī gladiī sunt, patrēs cōnscrīptī, legiōnum exercituumque nostrōrum, vel madefactī potius duōbus duōrum cōnsulum, tertiō Caesaris proeliō. Sī hostium fuit ille sanguis, summa mīlitum pietās; nefārium scelus, sī cīvium. Quō ūsque igitur is, quī omnīs hostīs scelere superāvit, nōmine hostis carēbit? nisi mucrōnēs etiam nostrōrum mīlitum tremere vultis, dubitantīs utrum in cīve an in hoste fīgantur. Supplicātiōnem dēcernitis; hostem nōn appellātis. Grātae vērō nostrae dīs immor- tālibus grātulātiōnēs erunt, grātae vīctimae, cum inter- fecta sit cīvium multitūdō! ‘Dē improbīs’ inquit ‘et audācibus. Nam sīc eōs appellat clārissimus vir; quae sunt urbānārum maledicta lītium, nōn inūstae bellī inter- necīvī notae. Testāmenta, crēdō, subiciunt aut ēiciunt vīcīnōs, aut adulēscentulōs circumscrībunt, hīs enim vitiīs adfectōs et tālibus malōs aut audācīs appellāre cōn- suētūdō solet.
Bellum inexpiābile īnfert quattuor cōnsulibus ūnus omnium latrōnum taeterrimus. Gerit īdem bellum cum senātū populōque Rōmānō. Omnibus, quamquam ruit ipse suīs clādibus, pestem, vāstitātem, cruciātum, tor- menta dēnūntiat. Dolābellae ferum et immāne facinus, quod nūlla barbaria posset āgnōscere, id suō cōnsiliō
factum esse testātur; quaeque esset factūrus in hāc urbe,
nisi eum hīc ipse Iuppiter ab hōc templō atque moenibus reppulisset, dēclārāvit in Parmēnsium calamitāte, quōs optimōs virōs honestissimōsque hominēs, māximē cum auctōritāte hūius ōrdinis populīque Rōmānī dīgnitāte coniūnctōs, crūdēlissimīs exemplīs interēmit propudium
illud et portentum, L. Antōnius, īnsīgne odium omnium hominum vel, sī etiam dī ōdērunt quōs oportet, deōrum. Refugit animus, patrēs cōnscrīptī, eaque dīcere reformī-
220 IN ANTONIUM XIV
I10
15
35
dat quae L. Antōnius in Parmēnsium līberīs et coniugi bus effēcerit. Quās enim turpitūdinēs Antōniī libenter subiērunt, eāsdem per vim laetantur aliīs sē intulisse. Sed vīs calamitōsa est, quam illīs intulērunt; libīdō flāgitiōsa, quā Antōniōrum oblita est vīta. Est igitur quisquam, quī hostīs appellāre nōn audeat, quōrum scelere crūdēlitātem Karthāginiēnsium vīctam esse fate- ātur?
1v. Quā enim in urbe tam immānis Hannibal captā quam in Parmā surreptā Antōnius? Nisi forte hūius colōniae et cēterārum, in quās eōdem est animō, nōn est hostis putandus. Sī vērō colōniārum et mūnicipiōrum sine ūllā dubitātiōne hostis est, quid tandem hūius cēnsētis urbis, quam ille ad explendās egestātēs latrōcinī suī concupīvit, quam iam perītus mētātor et callidus decempedā suā Saxa dīvīserat? Recordāminī, per deōs immortālīs, patrēs cōnscrīptī, quid hōc bīduō timuerimus ā domesticīs hostibus, rūmōribus improbissimīs dissi- pātīs. Quis līberōs, quis coniugem aspicere poterat sine flētū? quis domum? quis tēcta? quis larem familiārem? Aut foedissimam mortem omnēs aut miserābilem fugam cōgitābant. Haec ā quibus timēbantur, eōs hostīs appel- lāre dubitāmus? Gravius sī quis attulerit nōmen, liben- ter adsentiar; hōc volgārī contentus vix sum, leviōre nōn āūtar.
Itaque cum supplicātiōnēs iūstissimās ex eīs litterīs quae recitātae sunt dēcernere dēbeāmus, Servīliusque dēcrēverit, augēbō omnīnō numerum diērum, praesertim cum nōn ūnī sed tribus ducibus sint dēcernendae. Sed hōc prīmum faciam, ut inperātōrēs appellem eōs, quōrum virtūte, cōnsiliō, fēlīcitāte, māximīs perīculīs servitūtis atque interitūs līberātī sumus. Etenim cui vīgintī hīs
I0
IS
25
IN ANTONIUM XIV 22I
annīs supplicātiō dēcrēta est, ut nōn imperātor appellā- rētur, aut minimīs rēbus gestīs aut plērumque nūllīs? Quam ob rem aut supplicātiō ab eō quī ante dīxit dēcer- nenda nōn fuit, aut ūsitātus honōs pervulgātusque tribu- endus eīs, quibus etiam novī singulārēsque dēbentur.
v. An sī quis Hispānōrum aut Gallōrum aut Thrēcum mīlle aut duo mīlia occīdisset, eum hāc cōnsuētūdine quae incrēbuit imperātōrem appellāret senātus; tot legi- ōnibus caesīs, tantā multitūdine hostium interfectā— hostium dīcō? ita inquam, hostium, quamvīs hōc istī hostēs domesticī nōlint — clārissimīs ducibus supplicāti- ōnum honōrem tribuēmus, imperātōrium nōmen adimē- mus? Quantō enim honōre, laetitiā, grātulātiōne in hōc templum ingredī dēbent illī ipsī hūius urbis līberātōrēs, cum hesternō diē propter eōrum rēs gestās mē ovantem et prope triumphantem populus Rōmānus in Capitōlium domō tulerit, domum inde redūxerit? Is enim dēmum est, meā quidem sententiā, iūstus triumphus ac vērus, cum bene dē rē pūblicā meritīs testimōnium ā cōnsēnsū cīvitātis datur. Nam sīve in commūnī gaudiō populī Rōmānī ūnī grātulābantur, māgnum iūdicium; sīve ūnī grātiās agēbant, eō māius; sīve utrumque, nihil māgni- ficentius cōgitārī potest.
“Tū igitur ipse dē tē?’ dīxerit quispiam. Equidem invītus, sed iniūriae dolor facit mē praeter cōnsuētūdi- nem glōriōsum. Nōnne satis est ab hominibus virtūtis īgnārīs grātiam bene merentibus nōn referrī? Etiam in eōs quī omnīs suās cūrās in reī pūblicae salūte dēfīgunt, impietātis crīmine invidia quaerētur? Scītis enim per
3 hōs diēs crēberrimum fuisse sermōnem, mē Parīlibus,
quī dīēs hodiē est, cum fascibus dēscēnsūrum. In ali- quem crēdō hōc gladiātōrem aut latrōnem aut Catilīnam
222 IN ANTONIUM XIV
4
I0
I5
25
30
esse conlātum, nōn in eum quī nē quid tāle in rē pūblicā fierī posset effēcerit. An ut ego, quī Catilīnam haec mōlientem sustulerim, ēverterim, adflīxerim, ipse exsi- sterem repente Catilīna? Quibus auspiciīs istōs fascīs augur acciperem? quātenus habērem? cui trāderem? Quemquamne fuisse tam scelerātum quī hōc fingeret, tam furiōsum quī crēderet? Unde igitur ista suspīciō, vel potius unde iste sermō’?
vi. Cum, ut scītis, hōc trīduō vel quadrīduō trīstis ā Mutinā fāma mānāret, īnflātī laetitiā atque īnsolentiā impiī cīvēs ūnum sē in locum, ad illam cūriam furiīs potius suīs quam reī pūblicae īnfēlīcem congregābant. Ibi cum cōnsilia inīrent dē caede nostrā, partīrenturque inter sē quī Capitōlium, quī rōstra, quī urbis portās occupārent, ad mē concursum futūrum cīvitātis putā- bant. Quod ut cum invidiā meā fieret, et cum vītae etiam perīculō, fāmam istam fascium dissipāvērunt; fascīs ipsī ad mē dēlātūrī fuērunt. Quod cum esset quasi meā voluntāte factum, tum in mē impetus con- ductōrum hominum quasi in tyrannum parābātur; ex quō caedēs esset vestrum omnium cōnsecūta. Quae rēs patefēcit, patrēs cōnscrīptī, sed suō tempore tōtīus hūius sceleris fōns aperiētur.
Itaque P. Apulēius, tribūnus plēbis, meōrum omnium cōnsiliōrum perīculōrumque iam inde ā cōnsulātū meō testis, cōnscius, adiūtor, dolōrem ferre nōn potuit dolō- ris meī. Cōntiōnem habuit māximam, populō Rōmānō ūnum atque idem sentiente. In quā cēntiōne cum mē prō summā nostrā coniūnctiōne et familiāritāte līberāre suspīciōne fascium vellet, ūnā vōce cūncta cōntiō dēclā- rāvit nihil esse ā mē umquam dē rē pūblicā nisi optimē cōgitātam. Post hanc habitam cōntiōnem duābus tri-
55
a3
IN ANTONIUM XIV 223
busve hōrīs, optātissimī nūntiī et litterae vēnērunt; ut īdem diēs nōn modo inīquissimā mē invidiā līberārit, sed etiam celeberrimā populī Rōmānī grātulātiōne auxerit. Haec interposuī, patrēs cōnscrīptī, nōn tam ut prō mē dīcerem, male enim mēcum agerētur, sī parum vōbīs essem sine dēfēnsiōne pūrgātus, quam ut quōsdam nimis iēiūnō animō et angustō monērem, id quod semper ipse fēcissem, utī excellentium cīvium virtūtem imitātiōne dīgnam, nōn invidiā putārent. Māgnus est in rē pū-
10 blicā campus, ut sapienter dīcere Crassus solēbat, multīs
apertus cursus ad laudem.
vn. Utinam quidem illī prīncipēs vīverent, quī mē post meum cōnsulātum, cum eīs ipse cēderem, prīn- cipem nōn invītī vidēbant! Hōc vērō tempore, in tantā inopiā cōnstantium et fortium cōnsulārium, quō mē dolōre adficī crēditis, cum aliōs male sentīre, aliōs nihil omnīnō cūrāre videam, aliōs parum cōnstanter in susceptā causā permanēre, sententiamque suam nōn semper ūtilitāte reī pūblicae, sed tum spē tum timōre moderārī? Quod sī quis dē contentiōne prīncipātūs labōrat, quae nūlla esse dēbet, stultissimē facit, sī vitiīs cum virtūte contendit, ut enim cursū cursus, sīc in virīs fortibus virtūs virtūte superātur. Tū, sī ego dē rē pūblicā optimē sentiam, ut mē vincās, ipse pessimē sentiēs? Aut, sī ad mē bonōrum concursum fierī vidēbis, ad tē improbōs invītābis? Nōl- lem, prīmum reī pūblicae causā, deinde etiam dīgnitātis tuae. Sed sī prīncipātus agerētur, quem numquam expe- tīvī, quid tandem mihi esset optātius? Ego enim malīs sententiīs vincī nōn possum, bonīs forsitan possim et libenter.
Haec populum Rōmānum vidēre, animadvertere, iūdi- cāre quīdam molestē ferunt. Poteratne fierī ut nōn
224 IN ANTONIUM XIV
I0
IS
35
30
proinde hominēs dē quōque, ut quisque merērētur, iūdicārent? Ut enim dē ūniversō senātū populus Rō- mānus vērissimē iūdicat, nūllīs reī pūblicae temporibus hunc ōrdinem fīrmiōrem aut fortiōrem fuisse, sīc dē ūnō quōque nostrum et māximē, quī hōc locō senten- tiās dīcimus, scīscitantur omnēs, avent audīre quid quisque sēnserit; ita dē quōque, ut quemque meritum arbitrantur, exīstimant. Memoriā tenent mē ante diem xmi. Kalendās Iānuāriās prīncipem revocandae līber- tātis fuisse; mē ex Kalendīs Iānuāriīs ad hanc hōram invigilāsse reī pūblicae; meam domum meāsque aurīs diēs noctīsque omnium praeceptīs monitīsque patuisse; meīs litterīs, meīs nūntiīs, meīs cohortātiōnibus omnīs quī ubīque essent ad patriae praesidium excitātōs; meīs sententiīs ā Kalendīs Iānuāriīs numquam lēgātōs ad Antōnium; semper illum hostem, semper hōc bellum, ut ego, quī omnī tempore vērae pācis auctor fuissem, huic essem nōminī pestiferae pācis inimīcus. Hās in sententiās meās sī cōnsulēs discessiōnem facere voluis- sent, omnibus istīs latrōnibus auctōritāte ipsā senātūs iam prīdem dē manibus arma cecidissent.
vni. Sed quod tum nōn licuit, patrēs cōnscrīptī, id hōc tempore nōn sōlum licet, vērum etiam necesse est, eōs quī rē sunt hostēs, verbīs notārī, sententiīs nostrīs hostīs iūdicārī. Anteā cum hostem ac bellum nōminās- sem, semel et saepius sententiam meam dē numerō sententiārum sustulērunt, quod in hāc causā iam fierī nōn potest. Ex litterīs enim C. Pānsae A. Hirtī cōn- sulum, C. Caesaris prō praetōre, dē honōre dīs immor- tālibus habendō sententiās dīcimus. Supplicātiōnem modo quī dēcrēvit, īdem imprūdēns hostīs iūdicāvit, numquam enim in cīvīlī bellō supplicātiō dēcrēta est.
IN ANTONIUM XIV 225
Dēcrētam dīcō? nē vīctōris quidem litterīs postulāta est. Cīvīle bellum cōnsul Sulla gessit; legiōnibus in urbem adductīs, quōs voluit expulit; quōs potuit occī- dit; supplicātiōnis mentiō nūlla. Grave bellum Octāvi- 5 ānum īnsecūtum est; supplicātiō nūlla vīctōrī. Cinnae vīctōriam imperātor ultus est Sulla; nūlla supplicātiō
THE YOUNG AUGUSTUS (Vatican Museum, Rome)
dēcrēta ā senātū. Ad tē ipsum, P. Servīlī, num mīsit ūllās conlēga litterās dē illā calamitōsissimā pūgnā Pharsāliā? Num tē dē supplicātiōne voluit referre? 10 Profectō nōluit. At mīsit posteā dē Alexandrīā, dē Pharnace. Pharsāliae vērō pūgnae nē triumphum qui- dem ēgit. Eōs enim cīvīs pūgna illa sustulerat, quibus 226 IN ANTONIUM XIV
I0
15
25
30
nōn modo vīvīs, sed etiam vīctōribus, incolumis et flōrēns cīvitās esse posset. Quod idem contigerat superiōribus bellīs cīvīlibus. Nam mihi cōnsulī supplicātiō nūllīs armīs sūmptīs, nōn ob caedem hostium, sed ob cōn- servātiōnem cīvium, novō et inaudītō genere dēcrēta est. Quam ob rem aut supplicātiō rē pūblicā pulcher- rimē gestā postulantibus nostrīs imperātōribus dēne- ganda est, quod praeter A. Gabīnium contigit nēminī; aut, supplicātiōne dēcernendā, hostīs eōs dē quibus dēcernitis iūdicētis necesse est.
1x. Quod ergō ille rē, id ego etiam verbō, cum imperātōrēs eōs appellō; hōc ipsō nōmine et eōs quī iam dēvīctī sunt, et eōs quī supersunt, hostīs iūdicō. Quō modō enim potius Pānsam appellem, etsī habet honōris nōmen amplissimī? Quō Hirtium? Est ille quidem cōnsul, sed alterum nōmen beneficī populī Rōmānī est, alterum virtūtis atque vīctōriae. Quid, Caesarem, deōrum beneficiō reī pūblicae prōcreātum, dubitemne appellāre imperātōrem? quī prīmus Antōnī immānem et foedam crūdēlitātem nōn sōlum ā iugulīs nostrīs, sed etiam ā membrīs et vīsceribus āvertit. Ōnīus autem diēī quot et quantae virtūtēs, dī immor- tālēs, fuērunt! Prīnceps enim omnium Pānsa proelī faciendī et cum Antōniō cōnflīgendī fuit; dīgnus im- perātor legiōne Martiā, dīgna legiō imperātōre. Cūius sī ācerrimum impetum cohibēre Pānsa potuisset, ūnō proeliō cōnfecta rēs esset. Sed cum lībertātis avida legiō effrēnātius in aciem hostium inrūpisset, ipseque in prīmīs Pānsa pūgnāret, duōbus perīculōsīs vulneribus acceptīs, sublātus ē proeliō, reī pūblicae vītam reser- vāvit. Ego vērō hunc nōn sōlum imperātōrem sed etiam clārissimum imperātōrem iūdicō, quī, cum aut
IO
15
2s
30
IN ANTONIUM XIV 227
morte aut vīctōriā sē satis factūrum reī pūblicae spo- pondisset, alterum fēcit, alterius dī immortālēs ōmen āvertant!
X. Quid dīcam dē Hirtiō? quī, rē audītā, ē castrīs duās legiōnēs ēdūxit incrēdibilī studiō atque virtūte; quartam illam, quae relīctō Antōniō sē ōlim cum Martiā legīōne coniūnxit, et septimam, quae, cōnstitūta ex vete- rānīs, docuit hōc proeliō mīlitibus eīs quī Caesaris bene-
ficia servāssent, senātūs populīque Rōmānī cārum nōmen
esse. Hīs vīgintī cohortibus, nūllō equitātū, Hirtius ipse aquilam quartae legiōnis cum īnferret, quā nūllīus pul- chriōrem speciem imperātōris accēpimus, cum tribus Antōnī legiōnibus equitātūque cōnflīxit, hostīsque ne- fāriōs, huic Iovis Optimī Māximī cēterīsque deōrum immortālium templīs, urbis tēctīs, lībertātī populī Rō- mānī, nostrae vītae sanguinīque imminentīs prōstrāvit, fūdit, occīdit, ut cum admodum paucīs, nocte tēctus, metū perterritus, prīnceps latrōnum duxque fūgerit. ; sōlem ipsum beātissimum, quī, ante quam sē abderet, strātīs cadāveribus parricīdārum, cum paucīs fugientem vīdit Antōnium!
An vērō quisquam dubitābit appellāre Caesarem im- perātōrem? Aetās ēius certē ab hāc sententiā nēminem dēterrēbit, quandō quidem virtūte superāvit aetātem. Ac mihi semper eō māiōra beneficia C. Caesaris vīsa sunt, quō minus erant ab aetāte illā postulanda. Cui cum imperium dabāmus, eōdem tempore etiam spem ēius nōminis dēferēbāmus, quod cum esset cōnsecūtus, auctōritātem nostrī dēcrētī rēbus gestīs suīs comprobāvit. Hīc ergō adulēscēns māximī animī, ut vērissimē scrībit Hirtius, castra multārum legiōnum paucīs cohortibus tūtātus est, secundumque proelium fēcit. Ita trium
228 IN ANTONIUM XIV
I10
25
25
30
imperātōrum virtūte, cōnsiliō, fēlīcitāte ūnō diē locīs plūribus rēs pūblica est cōnservāta.
x1. Dēcernō igitur eōrum trium nōmine quīnquāgintā diērum supplicātiōnēs; causās, ut honōrificentissimīs verbīs cōnsequī potuerō, complectar ipsā sententiā.
Est autem fideī pietātisque nostrae dēclārāre fortis- simīs mīlitirus quam memorēs sīmus quamque grātī. Quam ob rem prōmissa nostra, atque ea quae legiōni- bus bellō cōnfectō tribūtūrōs nōs spopondimus, hodiernō senātūs cōnsultō renovanda cēnseō, aequum est enim mīlitum, tālium praesertim, honōrem coniungī. Atque utinam, patrēs cōnscrīptī, cīvibus omnibus solvere nōbīs praemia licēret! Quamquam nōs ea quae prōmīsimus studiōsē cumulāta reddēmus. Sed id quidem restat, ut spērō, vīctōribus, quibus senātūs fidēs praestābitur; quam quoniam difficillimō reī pūblicae tempore secūtī sunt, eōs numquam oportēbit cōnsilī suī paenitēre. Sed facile est bene agere cum eīs ā quibus etiam tacentibus flāgitārī vidēmur; illud admīrābilius et māius māximēque proprium senātūs sapientis est, grātā eōrum virtūtem memoriā prōsequī, quī prō patriā vītam profūdērunt.
Quōrum dē honōre utinam mihi plūra in mentem venīrent! Duo certē nōn praeterībō, quae māximē oc- currunt; quōrum alterum pertinet ad virōrum fortissi- mōrum glōriam sempiternam, alterum ad lēniendum maerōrem et lūctum proximōrum.
xir. Placet igitur mihi, patrēs cōnscrīptī, legiōnis Martiae mīlitibus, et eīs quī ūnā pūgnantēs occidērunt, monumentum fierī quam amplissimum. Māgna atque incrēdibilia sunt in rem pūblicam hūius merita legiō- nis. Haec sē prīma latrōciniō abrūpit Antōnī; haec tenuit Albam; haec sē ad Caesarem contulit; hanc imi-
10
ts
as
IN ANTONIUM XIV 229
tāta quarta legiō parem virtūtis glōriam cōnsecūta est. Quarta vīctrīx dēsīderat nēminem; ex Martiā nōn nūllī in ipsā vīctōriā concidērunt. Ō fortūnāta mors, quae nātūrae dēbita prō patriā est potissimum reddita! Vōs vērō patriae nātōs iūdicō, quōrum etiam nōmen ā Marte est, ut īdem deus urbem hanc gentibus, vōs huic urbī genuisse videātur. In fugā foeda mors est, in vīctōriā glōriōsa. Etenim Mars ipse ex aciē fortissimum quem- que pīgnerārī solet. Illī igitur impiī, quōs cecīdistis, etiam ad īnferōs poenās parricīdī luent; vōs vērō, quī extrēmum spīritum in vīctōriā effūdistis, piōrum estis sēdem et locum cōnsecūtī. Brevis ā nātūrā nōbīs vīta data est, at memoria bene redditae vītae sempiterna. Quae sī nōn esset longior quam haec vīta, quis esset tam āmēns quī māximīs labōribus et perīculīs ad summam laudem glōriamque contenderet? -
Āctum igitur praeclārē vōbīscum, fortissimī, dum vī- xistis, nunc vērō etiam sānctissimī mīlitēs, quod vestra vir- tūs neque oblīviōne eōrum quī nunc sunt, nec reticentiā posterōrum sepulta esse poterit, cum vōbīs immortāle monumentum suīs paene manibus senātus populusque Rōmānus exstrūxerit. Multī saepe exercitūs Pūnicīs, Gallicīs, ītalicīs bellīs clārī et māgnī fuērunt, nec tamen ūllīs tāle genus honōris tribūtum est. Atque utinam māiōra possēmus, quandō quidem ā vōbīs māxima ac- cēpimus! Vōs ab urbe furentem Antōnium āvertistis; vōs redīre mōlientem reppulistis. Erit igitur exstrūcta mōlēs opere māgnificō incīsaeque litterae, dīvīnae virtū- tis testēs sempiternae; numquamque dē vōbīs eōrum, quī aut vidēbunt vestrum monumentum aut audient, grātis- simus sermō conticēscet. Ita prō mortālī condiciōne vītae immortālitātem estis cōnsecūtī.
230 IN ANTONIUM XIV
I10
15
25
30
xni. Sed quoniam, patrēs cōnscrīptī, glōriae mūnus optimīs et fortissimīs cīvibus monumentī honōre per- solvitur, cōnsōlēmur eōrum proximōs, quibus optima est haec quidem cōnsōlātiō: parentibus, quod tanta reī pūblicae. praesidia genuērunt; līberīs, quod habēbunt domestica exempla virtūtis; coniugibus, quod eīs virīs carēbunt, quōs laudāre quam lūgēre praestābit; frātribus, quod in sē ut corporum, sīc virtūtum simili- tūdinem esse cōnfīdent. Atque utinam hīs omnibus abstergēre flētum sententiīs nostrīs cōnsultīsque possē- mus, vel aliqua tālis eīs adhibērī pūblicē posset ōrātiō, quā dēpōnerent maerōrem atque lūctum, gaudērent- que potius, cum multa et varia impendērent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suīs obtigisse, eōsque nec inhumātōs esse nec dēsertōs, qucd tamen ipsum prō patriā nōn miserandum putātur, nec dīspersīs būstīs humilī sepultūrā cremātōs, sed contēctōs pūblicīs operibus atque mūneribus, eāque exstrūctiōne quae sit ad memoriam aeternitātis āra Virtūtis.
Quam ob rem māximum quidem sōlācium erit pro- pinquōrum eōdem monumentō dēclārārī et virtūtem suōrum, et populī Rōmānī pietātem, et senātūs fidem, et crūdēlissimī memoriam bellī; in quō nisi tanta mīli- tum virtūs exstitisset, parricīdiō M. Antōnī nōmen po- pulī Rōmānī occidisset. Atque etiam cēnseō, patrēs cōnscrīptī, quae praemia mīlitibus prōmīsimus nōs rē pūblicā recuperātā tribūtūrōs, ea vīvīs vīctōribusque cu- mulātē, cum tempus vēnerit, persolvenda; quī autem ex eīs quibus illa prōmissa sunt prō patriā occidērunt, eōrum parentibus, līberīs, coniugibus, frātribus eadem tribuenda cēnseō.
I10
15
25
IN ANTONIUM XIV 231
xrv. Sed, ut aliquandō sententiā complectar, ita cēnseō:
Cum C. Pānsa cōnsul, imperātor, initium cum hostibus cōnflīgendī fēcerit, quō proeliō legiō Martia admīrābilī incrēdibilīque virtūte lībertātem populī Rōmānī dēfen- derit, quod idem legiōnēs tīrōnum fēcerint; ipseque C. Pānsa cōnsul, imperātor, cum inter media hostium tēla versārētur, vulnera accēperit; cumque A. Hirtius cōnsul, imperātor, proeliō audītō, rē cōgnitā, fortissimō praestantissimōque animō exercitum castrīs ēdūxerit, impetumque in M. Antōnium exercitumque hostium fēcerit, ēiusque cōpiās occīdiōne occīderit, suō exercitū ita incolumī ut nē ūnum quidem mīlitem dēsīderārit; cumque C. Caesar prō praetōre, imperātor, cōnsiliō dīli- gentiāque suā castra fēlīciter dēfenderit, cōpiāsque ho- stium quae ad castra accesserant prōflīgārit, occīderit; ob eās rēs senātum exīstimāre et iūdicāre eōrum trium imperātōrum virtūte, imperiō, cōnsiliō, gravitāte, cōn- stantiā, māgnitūdine animī, fēlīcitāte, populum Rōmā- num foedissimā crūdēlissimāque servitūte līberātum.
Cumque rem pūblicam, urbem, templa deōrum immor- tālium, bona fortūnāsque omnium līberōsque cōnservā- rint dīmicātiōne et perīculō vītae suae, utī ob eās rēs, bene fortiter fēlīciterque gestās, C. Pānsa, A. Hirtius cōnsulēs, imperātōrēs, alter ambove, aut, sī aberunt, M. Cornūtus, praetor urbānus, supplicātiōnēs per diēs quīnquāgintā ad omnia pulvīnāria cōnstituat.
Cumque virtūs legiōnum dīgna clārissimīs imperā- tōribus exstiterit, senātum, quae sit anteā pollicitus legiōnibus exercitibusque nostrīs, ea summō studiō rē pūblicā recuperātā solūtūrum. Cumque legiō Martia prīnceps cum hostibus cōnflīxerit, atque ita cum māiōre
232 IN ANTONIUM XIV
I0
15
numerō hostium contenderit ut, cum plūrimōs caederent, caderent nōn nūllī, cumque sine ūllā retractātiōne prō patriā vītam profūderint; cumque similī virtūte reliquā- rum legiōnum mīlitēs prō salūte et lībertāte populī Rō- mānī mortem oppetīverint, senātuī placēre ut C. Pānsa, A. Hirtius cōnsulēs, imperātōrēs, alter ambove, sī eīs videātur, eīs quī sanguinem prō vītā, lībertāte, fortūnīs populī Rōmānī, prō urbe, templīs deōrum immortālium profūdissent, monumentum quam amplissimum locan- dum faciundumque cūrent; quaestōrēsque urbānōs ad eam rem pecūniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut exstet ad memoriam posteritātis sempiternam scelus crūdēlissimōrum hostium mīlitumque dīvīna virtūs; utī- que, quae praemia senātus mīlitibus ante cōnstituit, ea solvantur eōrum quī hōc bellō prō patriā occidērunt parentibus, līberīs, coniugibus, frātribus, eīsque tribuan- tur quae mīlitibus ipsīs tribuī oportēret, sī vīvī vīcissent, quī morte vīcērunt.
I10
15
EPISTULAE
I (Ap Arr. HI. 3)
Cicerō Atticō Ssal.
TINAM illum diem videam cum tibi agam grātiās
quod mē vīvere coēgistī! Adhūc quidem valdē
mē paenitet. Sed tē ōrō ut ad mē vVibōnem statim
veniās, quō ego multīs dē causīs convertī iter meum.
Sed eō sī vēneris, dē tōtō itinere ac fugā meā cōnsilium
capere poterō. Sī id nōn fēceris, mīrābor, sed cōnfīdō tē esse factūrum.
II (Ab Arr. HI. 35)
Cicerō Atticō Sal.
ERENTIA tibi et saepe et māximās agit grātiās.
Id est mihi grātissimum. Ego vīvō miserrimus
et māximō dolōre cēnficior. Ad tē quid scrībam nesciō.
Sī enim es Rōmae, iam mē adsequī nōn potes; sīn es
in viā, cum eris mē adsecūtus, cōram agēmus quae erunt
agenda. Tantum tē ōrō ut, quoniam mē ipsum semper
amāstī, ut eōdem amōre sīs. Ego enim īdem sum;
inimīcī meī mea mihi, nōn mē ipsum adēmērunt. Cūrā ut valeās. Data vm. īd. Apr. Thūriīs.
233
234 EPISTULAE
IS
20
ē
III (AD Fam. Xm. 1
Tullius S. D. Terentiae et Tulliae et Cicerōnī Suīs
GO minus saepe dō ad vōs litterās quam possum, proptereā quod cum omnia mihi tempora sunt mi- sera, tum vērō, cum aut scrībō ad vōs aut vestrās legō, cōnficior lacrimīs sīc ut ferre nōn possim. Quod uti- nam minus vītae cupidī fuissēmus! Certē nihil aut nōn multum in vītā malī vīdissēmus. Quod sī nōs ad ali- quam alicūius commodī aliquandō recuperandī spem fortūna reservāvit, minus est errātum ā nōbīs; sīn haec mala fīxa sunt, ego vērō tē quam prīmum, mea vīta, cupiō vidēre et in tuō complexū ēmorī, quoniam neque dī, quōs tū castissimē coluistī, neque hominēs, quibus ego semper servīvī, nōbīs grātiam rettulērunt.
Nōs Brundisī apud M. Laenium Flaccum diēs xii. fuimus, virum optimum, quī perīculum fortūnārum et capitis suī prae meā salūte neglēxit neque lēgis impro- bissimae poenā dēductus est quō minus hospitī et amīcitiae iūs officiumque praestāret. Huic utinam ali- quandō grātiam referre possīmus! habēbimus quidem semper. Brundisiō profectī sumus prīd. K. Māī; par Macedoniam Cȳzicum petēbāmus.
ō mē perditum, ō adflīcttum! Quid nunc rogem tē ut veniās, mulierem aegram et corpore et animō cōn- fectam? Nōn rogem? sine tē igitur sim? Opīnor, sīc agam: sī est spēs nostrī reditūs, eam cōnfīrmēs et rem adiuvēs; sīn, ut ego metuō, trānsāctum est, quōquō modō potes, ad mē fac veniās. Uūnum hōc scītō: st
I10
15
3s
EPISTULAE 235
tē habēbō, nōn mihi vidēbor plānē perīsse. Sed quid Tulliolā meā fīet? Iam id vōs vidēte; mihi deest cōn- silium. Sed certē, quōquō modō sē rēs habēbit, illīus misellae et mātrimōniō et fāmae serviendum est. Quid? Cicerō meus quid aget? Iste vērō sit in sinū semper et complexū meō. Nōn queō plūra iam scrībere; im- pedit maeror. Tū quid ēgeris nesciō; utrum aliquid teneās an, quod metuō, plānē sīs spoliāta. Pīsōnem, ut scrībis, spērō fore semper nostrum. Dē familiā līberātā nihil est quod tē moveat. Prīmum tuīs ita prō- missum est, tē factūram esse ut quisque esset meritus; est autem in officiō adhūc Orpheus, praetereā māgnō opere nēmō; cēterōrum servōrum ea causa est ut, sī rēs ā nōbīs abīsset, lībertī nostrī essent, sī obtinēre potu- issent; sīn ad nōs pertinērent, servīrent praeterquam oppidō paucī. Sed haec minōra sunt.
Tū quod mē hortāris ut animō sim māgnō et spem habeam recuperandae salūtis, id velim sit ēius modī ut rēctē spērāre possīmus. Nunc miser quandō tuās iam litterās accipiam? quis ad mē perferet? Quās ego exspectāssem Brundisī, sī esset licitum per nautās, quī tempestātem praetermittere nōluērunt. Quod reliquum est, sustentā tē, mea Terentia, ut potes. Honestissimē vīximus, flōruimus; nōn vitium nostrum, sed virtūs no- stra nōs adflīxit; peccātum est nūllum, nisi quod nōn ūnā animam cum ōrnāmentīs āmīsimus. Sed, sī hōc fuit līberīs nostrīs grātius, nōs vīvere, cētera, quamquam fe- renda nōn sunt, ferāmus. Atque ego, quī tē cōnfīrmō, ipse mē nōn possum. Clōdium Philhetaerum, quod valē- tūdine oculōrum impediēbātur, hominem fidēlem, remīsī. Sallustius officiō vincit omnēs. Pescennius est perbeni- volus nōbīs, quem semper spērō tuī fore observantem.
236 EPISTULAE
I0
55
Sīca dīxerat sē mēcum fore, sed Brundisiō discessit. Cūrā, quod potes, ut valeās et sīc exīstimēs, mē ve- hementius tuā miseriā quam meā commovērī. Mea Terentia, fīdissima atque optima uxor, et mea cārissima fīliola et spēs reliqua nostra, Cicerō, valēte. Pr. K. Māī. Brundisiō. IV (AD Q. FraT. I. 3)
Mārcus Quīntō Frātrī sal.
ī frāter, mī frāter, mī frāter, tūne id veritus es,
nē ego īrācundiā aliquā adductus puerōs ad tē
sine litterīs mīserim aut etiam nē tē vidēre nōluerim? Ego tibi īrāscerer, tibi ego possem īrāscī? Scīlicet tū enim mē adffīxistī, tuī mē inimīcī, tua mē invidia, ac nōn ego tē miserē perdidī. Meus ille laudātus cōnsulātus mihi tē, līberōs, patriam, fortūnās, tibi velim nē quid ēripuerit praeter ūnum mē. Sed certē ā tē mihi omnia semper honesta et iūcunda cecidērunt, ā mē tibi lūctus
meae calamitātis, metus tuae, dēsīderium, maeror, sōli-
35
tūdō. Ego tē vidēre nōluerim? Immō vērō mē ā tē vidērī nōluī. Nōn enim vīdissēs frātrem tuum, nōn eum quem relīquerās, nōn eum quem nōrās, nōn eum quem flēns flentem, prōsequentem proficīscēns dīmī- serās, nē vestīgium quidem ēius nec simulācrum, sed quandam effigiem spīrantis mortuī. Atque utinam mē mortuum prius vīdissēs aut audīssēs, utinam tē nōn sōlum vītae, sēd etiam dīgnitātis meae superstitem relīquīissem!
Sed testor omnēs deōs mē hāc ūnā vōce ā morte esse revocātum, quod omnēs in meā vītā partem aliquam
IO
15
3s
EPISTULAE 237
tuae vītae repositam esse dīcēbant; quā rē peccāvī scelerātēque fēcī. Nam, sī occidissem, mors ipsa meam pietātem amōremque in tē facile dēfenderet; nunc com- mīsī ut mē vīvō carērēs, vīvō mē aliīs indigērēs, mea vōx in domesticīs perīculīs potissimum occideret, quae saepe aliēnissimīs praesidiō fuisset. Nam, quod ad tē puerī sine litterīs vēnērunt, quoniam vidēs nōn fuisse īrācundiam causam, certē pigritia fuit et quaedam īn- fīnīta vīs lacrimārum et dolōrum. Haec ipsa mē quō flētū putās scrīpsissse? Eōdem, quō tē legere certē sciō. An ego possum aut nōn cōgitāre aliquandō dē tē aut umquam sine lacrimīs cōgitāre? Cum enim tē dēsīderō, frātrem sōlum dēsīderō? Ego vērō suāvitāte frātrem prope aequālem, obsequiō fīlium, cōnsiliō pa- rentem. Quid mihi sine tē umquam aut tibi sine mē iūcundum fuit? Quid, quod eōdem tempore dēsīderō fīliam? quā pietāte, quā modestiā, quō ingeniō! effi- giem ōris, sermōnis, animī meī. Quid fīlium venustissi- mum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus ē complexū dīmīsī meō, sapientiōrem puerum quam vellem; sentiēbat enim miser iam quid agerētur. Quid vērō tuum fīlium, imāginem. tuam, quem meus Cicerō et amābat ut frātrem et iam ut māiōrem frātrem verē- bātur? Quid, quod mulierem miserrimam, fidēlissimam coniugem, mē prōsequī nōn sum passus ut esset quae reliquiās commūnis calamitātis, commūnēs līberōs tuē- rētur?
Sed tamen, quōquō modō potuī, scrīpsī et dedī litterās ad tē Philogonō, lībertō tuō, quās crēdō tibi posteā red- ditās esse; in quibus īdem tē hortor et rogō, quod puerī tibi verbīs meīs nūntiārunt, ut Rōmam protinus pergās et properēs. Prīmum enim tē praesidiō esse voluī, sī
238 EPISTULAE
quī essent inimīcī, quōrum crūdēlitās nōndum esset no- strā calamitāte satiāta; deinde congressūs nostrī lāmen- tātiōnem pertimuī; dīgressum vērō nōn tulissem atque etiam id ipsum, quod tū scrībis, metuēbam, nē ā mē dis-
5 trahī nōn possēs. Hīs dē causīs hōc māximum malum,
I0
I5
25
39
quod tē nōn vīdī, quō nihil amantissimīs et coniūnctissi- mīs frātribus acerbius, miserius vidētur accidere potu- isse, minus acerbum, minus miserum fuit, quam fuisset cum congressiō, tum vērō dīgressiō nostra.
Nunc, sī potes, id quod ego quī tibi semper fortis vidēbar nōn possum, ērige tē et cōnfīrmā, sī qua sube- unda dīmicātiō erit. Spērō, sī quid mea spēs habet auctōritātis, tibi et integritātem tuam et amōrem in tē cīvitātis et aliquid etiam misericordiam nostrī praesidī lātūram; sīn eris ab istō perīculō vacuus, agēs scīlicet sī quid agī posse dē nōbīs putābis. Dē quō scrībunt ad mē quidem multī multa et sē spērāre dēmōnstrant; sed ego, quod spērem, nōn dīspiciō, cum inimīcī plūrimum valeant, amīcī partim dēseruerint mē, partim etiam prō- diderint; quī in meō reditū fortasse reprehēnsiōnem suī sceleris pertimēscant. Sed ista quālia sint tū velim perspiciās mihique dēclārēs. Ego tamen, quam diū tibi opus erit, sī quid perīculī subeundum vidēbis, vīvam. Diūtius in hāc vītā esse nōn possum. Neque enim tantum vīrium habet ūlla aut prūdentia aut doc- trīna ut tantum dolōrem possit sustinēre. Sciō fuisse et honestius moriendī tempus et ūtilius; sed nōn hōc sōlum, multa alia praetermīsī, quae sī querī velim prae- terita, nihil agam nisi ut augeam dolōrem tuum, in- dicem stultitiam meam. Illud quidem nec faciendum est nec fierī potest, mē diūtius, quam aut tuum tempus aut fīrma spēs postulābit, in tam miserā tamque turpī
ut
I10
315
as
EPISTULAE 239
vītā commorārī ut, quī modo frātre fuerim, līberīs, con- iuge, cōpiīs, genere ipsō pecūniae beātissimus, dīgnitāte, auctōritāte, exīstimātiōne, grātiā nōn īnferior quam quī umquam fuērunt amplissimī, is nunc in hāc tam adffīctā perditāque fortūnā neque mē neque meōs lūgēre diūtius possim.
Quā rē quid ad mē scrīpsistī dē permūtātiōne? Quasi vērō nunc mē nōn tuae facultātēs sustineant, quā in rē
ipsā videō miser et sentiō quid sceleris admīserim, cum
dē vīsceribus tuīs et fīlī tuī satis factūrus sīs, quibus dēbēs, ego acceptam ex aerāriō pecūniam tuō nōmine frūstrā dissipārim. Sed tamen et M. Antōniō, quantum tū scrīpserās, et Caepiōnī tantundem solūtum est; mihi ad id, quod cōgitō, hōc, quod habeō, satis est. Sīve enim restituimur sīve dēspērāmus, nihil amplius opus est. Tū, sī forte quid erit molestiae, tē ad Crassum et ad Calidium cōnferās cēnseō.
Quantum Hortēnsiō crēdendumsit nesciō. Mē summā simulātiōne amōris summāque adsiduitāte cotīdiānā scele- rātissimē īnsidiōsissimēque tractāvit adiūnctō Q. Arriō; quōrum egō cōnsiliīs, prōmissīs, praeceptīs dēstitūtus in hanc calamitātem incidī. Sed haec occultābis nē quid obsint; illud cavētō, et eō putō per Pompōnium foven- dum tibi esse ipsum Hortēnsium nē ille versus, quī in tē erat conlātus, cum aedīlitātem petēbās, dē lēge Avurēliā, falsō testimōniō cōnfīrmētur. Nihil enim tam timeō quam nē, cum intellegant hominēs quantum mise- ricordiae nōbīs tuae precēs et tua salūs adlātūra sit, oppūgnent tē vehementius. Messālam tuī studiōsum esse arbitror; Pompēium etiam simulātōrem putō. Sed haec utinam nē experiāre! Quod precārer deōs, nisi meās precēs audīre dēsīssent. Vērum tamen precor ut
240 EPISTULAE
I10
15
20
2s
hīs īnfīnītīs nostrīs malīs contentī sint; in quibus nōn modo tamen nūllīus inest peccātī īnfāmia, sed omnis dolor est, quod optimē factīs poena māxima est cōnstitūta.
Fīliam meam et tuam Cicerōnemque nostrum quid ego, mī frāter, tibi commendem? Quīn illud maereō, quod tibi nōn minōrem dolōrem illōrum orbitās adferet quam mihi. Sed tē incolumī orbī nōn erunt. Reliqua, ita mihi salūs aliqua dētur potestāsque in patriā mori- endī, ut mē lacrimae nōn sinunt scrībere! Etiam Teren- tiam velim tueāre mihique dē omnibus rēbus rescrībās; sīs fortis, quoad reī nātūra patiātur. īdibus īūniīs Thessalonīcae.
v (AD Fam. XW. 2)
Tullius S. D. Terentiae et Tulliolae et Cicerōnī Suīs
ŌLī putāre mē ad quemquam longiōrēs epistulās scrībere, nisi sī quis ad mē plūra scrīpsit, cui putō rescrībī oportēre; nec enim habeō quod scrībam, nec hōc tempore quicquam difficilius faciō; ad tē vērō et ad nostram Tulliolam nōn queō sine plūrimīs lacrimīs scrī- bere; vōs enim videō esse miserrimās, quās ego beātis- simās semper esse voluī, idque praestāre dēbuī et, nisi tam timidī fuissēmus, praestitissem. Pīsōnem nostrum meritō ēius amō plūrimum. Eunm, ut potuī, per litterās cohortātus sum grātiāsque ēgī, ut dēbuī. In novīs tr. pl. intellegō spem tē habēre. Id erit fīrmum, sī Pompēī voluntās erit; sed Crassum tamen metuō. Ā tē quidem omnia fierī fortissimē et amantissimē videō nec mīror, sed maereō cāsum ēius modī ut tantīs tuīs miseriīs meae
I0
15
as
ĒPISTULAE 241
miseriae subleventur. Nam ad mē P. Valerius, homō officiōsus, scrīpsit, id quod ego māximō cum flētū lēgī, quem ad modum ā Vestae ad tabulam Valeriam ducta essēs. Hem, mea lūx, meum dēsīderium, unde omnēs opem petere solēbant! tē nunc, mea Terentia, sīc vexārī, sīc iacēre in lacrimīs et sordibus, idque fierī meā culpā, quī cēterōs servāvī ut nōs perīrēmus!
Quod dē domō scrībis, hōc est dē āreā, ego vērō tum dēnique mihi vidēbor restitūtus, sī illa nōbīs erit resti- tūta. Vērum haec nōn sunt in nostrā manū; illud doleō, quae impēnsa facienda est, in ēius partem tē miseram et dēspoliātam venīre. Quod sī cōnficitur negōtium, omnia cōnsequēmur; sīn eadem nōs fortūna premet, etiamne reliquiās tuās misera prōiciēs? Obsecrō tē, mea vīta, quod ad sūmptum attinet, sine aliōs, quī possunt, sī modo volunt, sustinēre et valētūdinem istam īnfīrmam, sī mē amās, nōlī vexāre. Nam mihi ante oculōs diēs noctīsque versāris; omnīs labōrēs tē excipere videō; timeō ut sustineās. Sed videō in tē esse omnia. Quā rē, ut id, quod spērās et quod agis, cōnsequāmur, servī valē- tūdinī. Ego ad quōs scrībam nesciō, nisi ad eōs quī ad mē scrībunt, aut ad eōs dē quibus ad mē vōs aliquid scrībitis. Longius, quoniam ita vōbīs placet, nōn discē- dam; sed velim quam saepissimē litterās mittātis, prae- sertim sī quid est fīrmius quod spērēmus. Valēte, mea dēsīderia, valēte, D. a. d. nmI. Nōn. Oct. Thessalonīcā.
H. 8 G. c1C. —16
242 EPISTULAE
10
315
ēs
VI Ab Fau. Xī. 1)
Tullius Terentiae Suae, Tulliolae Suae, Cicerōnī Ssuō S. D.
T litterīs multōrum et sermōne omnium perfertur ad mē incrēdibilem tuam virtūtem et fortitūdinem esse tēque nec animī neque corporis labōribus dēfatīgārī. Mē miserum! te istā virtūte, fidē, probitāte, hūmānitāte in tantās aerumnās propter mē incidisse, Tulliolamque nostram, ex quō patre tantās voluptātēs capiēbat, ex eō tantōs percipere lūctūs! Nam quid ego dē Cicerōne dīcam? quī cum prīmum sapere coepit, acerbissimōs dolōrēs miseriāsque percēpit. Quae sī, tū ut scrībis, fātō facta putārem, ferrem paulō facilius; sed omnia sunt meā culpā commissa, quī ab iīs mē amārī putābam, quī invidēbant, eōs nōn sequēbar, quī petēbant. Quod sī nostrīs cōnsiliīs ūsī essēmus, neque apud nōs tantum valuisset sermō aut stultōrum amīcōrum aut improbōrum, beātissimī vīverēmus. Nunc, quoniam spērāre nōs amīcī iubent, dabō operam nē mea valētūdō tuō labōrī dēsit. Rēs quanta sit, intellegō, quantōque fuerit facilius ma- nēre domī quam redīre; sed tamen, sī omnēs tribūnōs plēbis habēmus, sī Lentulum tam studiōsum quam vidē- tur, sī vērō etiam Pompēium et Caesarem, nōn sst dēspērandum.
Dē familiā quō modō placuisse scrībis amīcīs, faciē- mus. Dē locō nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quam diū fuit, mē nōn attigit. Plancius, homō officiō sissimus, mē cupit esse sēcum et adhūc retinet. Ego
10
IS
EPISTULAĒ 243
volēbam locō magis dēsertō esse in Ēpīrō, quō neque Pīsō venīret nec mīlitēs, sed adhūc Plancius mē retinet; spērat posse fierī ut mēcum in ītaliam dēcēdat. Quem ego diem sī vīderō et sī in vestrum complexum vēnerō ac sī et vōs et mē ipsum recuperārō, satis māgnum mihi frūctum vidēbor percēpisse et vestrae pietātis et meae.
Pīsōnis hūmānitās, virtūs, amor in omnīs nōs tantus est ut nihil suprā possit. Utinam ea rēs eī voluptātī sit! glōriae quidem videō fore. Dē Quīntō frātre nihil ego tē accūsāvī, sed vōs, cum praesertim tam paucī sītis, voluī esse quam coniūnctissimōs. Quibus mē voluistī agere grātiās, ēgī et mē ā tē certiōrem factum esse scrīpsī.
Quod ad mē, mea Terentia, scrībis tē vīcum vēndi- tūram, quid, obsecrō tē, mē miserum! quid futūrum est? et, sī nōs premet eadem fortūna, quid puerō mi- serō fīet? Nōn queō reliqua scrībere; tanta vīs lacri- mārum est; neque tē in eundem flētum addūcam;
20 tantum scrībō. Sī erunt in officiō amīcī, pecūnia nōn
25
30
deerit; sī nōn erunt, tū efficere tuā pecūniā nōn pote- ris. Per fortūnās miserās nostrās, vidē nē puerum perditum perdāmus; cui sī aliquid erit nē egeat, medi- ocrī virtūte opus est et mediocrī fortūnā ut cetera cōnsequātur. Fac valeās et ad mē tabellāriōs mit- tās, ut sciam quid agātur et vōs quid agātis. Mihi omnīnō iam brevis exspectātiō est. Tulliolae et Cice- rōnī salūtem dīc. Valēte. D. a. d. vi. K. Decembr. Dyrrhachī.
Dyrrhachium vēnī, quod et lībera cīvitās est et in mē officiōsa et proxima Tītaliae; sed, sī offendet mē locī celebritās, aliō mē cōnferam, ad tē scrībam.
244 EPISTULAE
I0
15
25
VII (AD Faum. XNV. 3)
Tullius S. D. Terentiae Suae et Tulliae et Cicerōnī
CCĒPī ab Aristocritō trīs epistulās, quās ego la- crimīs prope dēlēvī; cōnficior enim maerōre, mea Terentia, nec meae mē miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque; ego autem hōc miserior sum quam tū, quae es miserrima, quod ipsa calamitās commūnis est utrīusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium vel lēgātiōne vītāre perīculum vel dīligentiā et cōpiīs resistere vel cadere fortiter. Hōc miserius, turpius, indīgnius nōbīs nihil fuit. Quā rē cum dolōre cōnficior tum etiam pudōre; pudet enim mē uxōrī meae optimae, suāvissimīs līberīs virtūtem et dīligentiam nōn praestitisss. Nam mihi ante oculōs diēs noctēsque versā- tur squālor vester et maeror et īnfīrmitās valētūdinis tuae, spēs autem salūtis pertenuis ostenditur. Inimīcī sunt multī, invidī paene omnēs; ēicere nōs māgnum fuit, exclūdere facile est. Sed tamen, quam diū vōs eritis in spē, nōn dēficiam nē omnia meā culpā cecidisse videantur.
Ut tūtō sim, quod labōrās, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimīcī volunt vīvere in tantīs miseriīs;. ego tamen faciam quae praecipis. Amīcīs, quibus voluistī, ēgī grātiās et eās litterās Dexippō dedī mēque dē eōrum officiō scrīpsī ā tē certiōrem esse factum. Pīsōnem nostrum mīrificō esse studiō in nōs et officiō et ego perspiciō et omnēs praedicant. Dī faxint ut tālī generō mihi praesentī tēcum simul et cum līberīs nostrīs
I0
15
25
EPISTULAE 245
fruī liceat! Nunc spēs reliqua est in novīs tr. pl. et in prīmīs quidem diēbus; nam, sī inveterārit, āctum est. Eā rē ad tē statim Aristocritum mīsī ut ad mē continuō initia rērum et ratiōnem tōtīus negōtī possēs scrībere; etsī Dexippō quoque ita imperāvī statim ut recurreret et ad frātrem mīsī ut crēbrō tabellāriōs mitteret. Nam ego eō nōmine sum Dyrrhachī hōc tempore, ut quam celerrimē quid agātur audiam, et sum tūtō; cīvitās enim haec semper ā mē dēfēnsa est. Cum inimīcī nostrī venīre dīcentur, tum in Ēpīrum ībō.
Quod scrībis tē, sī velim, ad mē ventūram, ego vērō, cum sciam māgnam partem istīus oneris abs tē sustinērī, tē istīc esse volō. Sī perficitis quod agitis, mē ad vōs venīre oportet; sīn autem —sed nihil opus est reliqua scrībere. Ex prīmīs aut summum secundīs litterīs tuīs cōnstituere poterimus quid nōbīs faciendum sit; tū modo ad mē velim omnia dīligentissimē perscrībās; etsī magis iam rem quam litterās dēbeō exspectāre. Cūrā ut valeās et ita tibi persuādeās mihi tē cārius nihil esse nec umquam fuisse. Valē, mea Terentia; quam ego vidēre videor itaque dēbilitor lacrimīs. Valē. Pr. K. Dec.
VIII (AD Fam. XN. 5)
Tullius S. D. Terentiae Suae
ī tū et Tullia, lūx nostra, valētis, ego et suāvissimus Cicerō valēmus. Pr. īdūs Oct. Athēnās vēnimus, cum sānē adversīs ventīs ūsī essēmus tardēque et in- commodē nāvigāssēmus. Dē nāve exeuntibus nōbīs Acastus cum litterīs praestō fuit ūnō et vīcēsimō diē
/
246 EPISTULAE
sānē strenuē. Accēpī tuās litterās, quibus intellēxī tē verērī nē superiōrēs mihi redditae nōn essent. Omnēs sunt redditae, dīligentissimēque ā tē perscrīpta sunt omnia, idque mihi grātissimum fuit. Neque sum admī- s rātus hanc epistulam, quam Acastus attulit, brevem fuisse; iam enim mē ipsum exspectās sīve nōs ipsōs, quī quidem quam prīmum ad vōs venīre cupimus, etsī in quam rem pūblicam veniāmus intellegō. Cōgnōvī enim ex multōrum amīcōrum litterīs, quās attulit Acastus, 10 ad arma rem spectāre, ut mihi, cum vēnerō, dissimulāre nōn liceat quid sentiam. Sed, quoniam subeunda fortū- na est, eō citius dabimus operam ut veniāmus, quō facilius dē tōtā rē dēlīberēmus. Tū velim, quod commodō valē- tūdinis tuae fīat, quam longissimē poteris, obviam nōbīs 1s prōdeās.
Dē hērēditāte Preciānā, quae quidem mihi māgnō dolōrī est, valdē enim illum amāvī, sed hōc velim cūrēs, sī auctiō ante meum adventum fīet, ut Pompōnius aut, sī is minus poterit, Camillus nostrum negōtium cūret;
2 nōs, cum salvī vēnerimus, reliqua per nōs agēmus; sīn tū iam Rōmā profecta eris, tamen cūrābis ut hōc ita fīat. Nēs, sī dī adiuvābunt, circiter īdūs Nov. in īta- liā spērāmus fore. Vōs, mea suāvissima et optātis- sima Terentia, sī nōs amātis, cūrāte ut valeātis. Valē.
25 Athēnīs a. d. xv. K. Novemb.
c5
EPISTULAE 247
IX (AD Faum. XVI. 4)
Tullius Tīrōnī Suō S. P. D. et Cicerō et Q. Frāter et qQ. F.
ARIĒ sum adfectus tuīs litterīs, valdē priōre pāginā perturbātus, paulum alterā recreātus. Quā rē nunc quidem nōn dubitō quīn, quoad plānē valeās, tē neque nāvigātiōnī neque viae committās. Satis tē mātūrē vī- derō, sī plānē cōnfīrmātum vīderō. Dē medicō et tū bene exīstimārī scrībis, et ego sīc audiō; sed plānē cūrā- tiōnēs ēius nōn probō; iūs enim dandum tibi nōn fuit, cum xaxocrduaxos essēs. Sed tamen et ad illum scrīpsī accūrātē et ad Lysōnem. Ad Curium vērō, suāvissimum hominem et summī officī summaeque hūmānitātis, multa scrīpsī, in hīs etiam, ut, sī tibi vidērētur, tē ad sē trā- ferret; Lysō enim noster vereor nē neglegentior sit, prīmum quia omnēs Graecī, deinde quod, cum ā mē litterās accēpisset, mihi nūllās remīsit. Sed eum tū lau- dās; tū igitur, quid faciendum sit, iūdicābis. Illud, mī Tīrō, tē rogō, sūmptū nē parcās ūllā in rē, quod ad valētūdinem opus sit. Scrīpsī ad Curium, quod dīxissēs, daret. Medicō ipsī putō aliquid dandum esse quō sit studiōsior.
Innumerābilia tua sunt in mē officia domestica, forēn- sia, urbāna, prōvinciālia, in rē prīvātā, in pūblicā, in studiīs, in litterīs nostrīs; omnia vīceris, sī, ut spērō, tē validum vīderō. Ego putō tē bellissimē, sī rēctē erit, cum quaestōre Mēscīniō dēcursūrum. Nōn inhūmānus
25 est tēque, ut mihi vīsus est, dīligit. Et, cum valētūdinī
248 EPISTULAE
I0
I5
tuae dīligentissimē cōnsulueris, tum, mī Tīrō, cōnsulitō nāvigātiōnī. Nūllā in rē iam tē fēstīnāre volō; nihil labōrō, nisi ut salvus sīs. Sīc habētō, mī Tīrō, nēminem esse, quī mē amet, quīn īdem tē amet, et cum tuā et meā māximē interest tē valēre, tum multīs est cūrae. Adhūc, dum mihi nūllō locō deesse vīs, numquam tē cōnfīrmāre potuistī; nunc tē nihil impedit; omnia dēpōne, corporī servī. Quantam dīligentiam in valētūdinem tuam contu- leris, tantī mē fierī ā tē iūdicābō. vValē, mī Tīrō, valē, valē et salvē. Lepta tibi salūtem dīcit et omnēs. Valē. vn. īd. Nov. Leucade.
X (Ab Faumu. XVI. 6)
Tullius et Cicerō et Q. Q. Tīrōnī S. P. D.
ERTIAM ad tē hanc epistulam scrīpsī eōdem diē
magis īnstitūtī meī tenendī causā, quia nactus eram cui darem, quam quō habērem quod scrīberem. Igitur illa: quantum mē dīligis, tantum adhibē in tē dīli- gentiae; ad tua innumerābilia in mē officia adde hōc, quod mihi erit grātissimum omnium; cum valētūdinis ratiōnem, ut spērō, habueris, habētō etiam nāvigā- tiōnis; in ītaliam euntibus omnibus ad mē litterās da- bis, ut ego euntem Patrās nēminem praetermittō; cūrā, cūrā tē, mī Tīrō. Quoniam nōn contigit ut simul nā- vigārēs, nihil est quod fēstīnēs nec quicquam cūrēs, nisi ut valeās. Etiam atque etiam valē. vn. Idūs Nov Actiō vesperī.
50
5S
as5
EPISTULAE 249
XI (AD Fau. XVI. 9)
Tullius et Cicerō Tīrōnī Suō S. P. D.
ŌS 3ā tē, ut scīs, discessimus a. d. nm. Nōn. Nov. Leucadem vēnimus a. d. vm. īd. Nov., a. d. vm. Actium. Ibi propter tempestātem a. d. v1. īd. morātī sumus. Inde a. d. v. īd. Corcȳram bellissimē nāvigāvi- mus. Corcȳrae fuimus ūsque ad a. d. xvi. K. Dec. tempestātibus retentī. A. d. xv. K. in portum Corcȳrae- ōrum ad Cassiopēn stadia cxx prōcessimus. Ibi retentī ventīs sumus ūsque ad a. d. vni. K. Intereā, quī cupidē profectī sunt, multī naufragia fēcērunt. Nōs eō diē cēnātī solvimus; inde austrō lēnissimō caelō serēnō nocte illā et diē posterō in ītaliam ad Hydrunatem ludi- bundī pervēnimus eōdemque ventō postrīdiē, id erat a. d. vn. K. Dec., hōrā mn. Brundisium vēnimus, eōdemque tempore simul nōbīscum in oppidum introiit Terentia, quae tē facit plūrimī.
A. d. v. K. Dec. servus Cn. Plancī Brundisī tandem aliquandō mihi ā tē exspectātissimās litterās reddidit datās īdibus Nov., quae mē molestiā valdē levārunt; utinam omnīnō līberāssent! Sed tamen Asclāpō medi- cus plānē cōnfīrmat prope diem tē valentem fore. Nunc quid ego tē horter ut omnem dīligentiam adhibeās ad
convalēscendum? Tuam prūdentiam, temperantiam,
amōrem ergā mē nōvī; sciō tē omnia factūrum ut nōbīs- cum quam prīmum sīs, sed tamen ita velim, ut nē quid properēs. Symphōniam Lysōnis vellem vītāssēs nē in quartam hebdomada inciderēs; sed, quoniam pudōrī tuō
250 EPISTULAĒ
10
15
25
māluistī obsequī quam valētūdinī, reliqua cūrā. Curiō mīsī ut medicō honōs habērētur, et tibi daret quod opus esset; mē, cui iussisset, cūrātūrum. Equum et mūlum Brundisī tibi relīquī. Rōmae vereor nē ex K. Iān. māgnī tumultūs sint. Nōs agēmus omnia modicē. Reliquum est ut tē hōc rogem et ā tē petam nē temerē nāvigēs (solent nautae fēstīnāre quaestūs suī causā), cautus sīs, mī Tīrō (mare māgnum et difficile tibi restat), sī poteris, cum Mēscīniō (cautē is solet nāvigāre), sī minus, cum honestō aliquō homine, cūius auctōritāte nāviculārius moveātur. In hōc omnem dīligentiam sī adhibueris tēque nōbīs incolumem stiteris, omnia ā tē habēbō. Etiam atque etiam, noster Tīrō, valē. Me- dicō, Curiō, Lysōnī dē tē scrīpsī dīligentissimē. valē, salvē. XII (AD Fam. XVI. 11)
Tullius et Cicerō, Terentia, Tullia, Q. Q. Tīrōnī S. P. D.
TSī opportūnitātem operae tuae omnibus locīs dē- sīderō, tamen nōn tam meā quam tuā causā doleō tē nōn valēre; sed, quoniam in quartānam conversa vīs est morbī, sīc enim scrībit Curius, spērō tē dīligentiā adhibitā iam fīrmiōrem fore; modo fac, id quod est hūmānitātis tuae, nē quid aliud cūrēs hōc tempore, nisi ut quam commodissimē convalēscās. Nōn īgnōrō quantum ex dēsīderiō labōrēs; sed erunt omnia faciīia, sī valēbis. Fēstīnāre tē nōlō, nē nauseae molestiara suscipiās aeger et perīculōsē hieme nāvigēs. Ego ad urbem accessī pr. Nōn. Iān. Obviam mihi sīc est prōditum ut nihil nossit fierī ōrnātius: sed in-
IO
EPISTULAE 251
cidī in ipsam flammam cīvīlis discordiae vel potius bellī. Cui cum cuperem medērī et, ut arbitror, pos- sem, cupiditātēs certōrum hominum, nam ex utrāque parte sunt quī pūgnāre cupiant, impedīmentō mihi fuērunt. Omnīnō et ipse Caesar, amīcus noster, minā- cīs ad senātum et acerbās litterās mīserat et erat adhūc impudēns, quī exercitum et prōvinciam invītō senātū tenēret, et Curiō meus illum incitābat; Antōnius qui- dem noster et Q. Cassius nūllā vī expulsī ad Caesarem cum Curiōne profectī erant, posteāquam senātus cōn-
-sulibus, praetōribus, tribūnīs plēbis et nōbīs, quī prō cōss.
I5
sumus, negōtium dederat ut cūrārēmus nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. Numquam māiōre in perī- culō cīvitās fuit, numquam improbī cīvēs habuērunt parātiōrem ducem. Omnīnō ex hāc quoque parte dīli- gentissimē comparātur. Id fit auctōritāte et studiō Pompēī nostrī, quī Caesarem sērō coepit timēre. Nōbīs inter hās turbās senātus tamen frequēns flā- gitāvit triumphum; sed Lentulus cōnsul, quō māius suum beneficium faceret, simul atque expedīsset, quae essent necessāria dē rē pūblicā, dīxit sē relātūrum. Nōs
agimus nihil cupidē, eōque est nostra plūris auctōritās.
as
Italiae regiōnēs dīscrīptae sunt, quam quisque partem tuērētur. Nōs Capuam sūmpsimus.
Haec tē scīre voluī. Tū etiam atque etiam cūrā ut valeās litterāsque ad mē mittās quotiēnscumque habē- bis cui dēs. Etiam atque etiam valē. D. pr. īdūs Iān.
252 EPISTULAE
10
15
XIII (AD Fau. Xm. 18)
Tullius Terentiae Suae et Pater Suāvissimae Fīliae, Cicerō Mātrī et Sorōrī S. D. P.
ŌōNSīDERANDUM vōbīs etiam atque etiam, ani-
mae meae, dīligenter putō, quid faciātis, Rōmaene sītis an mēcum an aliquō tūtō locō; id nōn sōlum meum cōnsilium est, sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem haec, Rōmae vōs esse tūtō posse per Deols- bellam, eamque rem posse nōbīs adiumentō esse, sī quae vīs aut sī quae rapīnae fierī coeperint. Sed rūr- sus illud mē movet, quod videō omnīs bonōs abesse Rōmā et eōs mulierēs suās sēcum habēre. Haec autem regiō, in quā ego sum, nostrōrum est cum oppidōrum, tum etiam praediōrum ut et multum esse mēcum et, cum abieritis, commodē et in nostrīs esse possītis. Mihi plānē nōn satis cōnstat adhūc utrum sit melius. Vōs vidēte quid aliae faciant istō locō fēminae, et nē, cum velītis, exīre nōn liceat. Id velim dīligenter etiam atque etiam vōbīscum et cum amīcīs cōnsīderētis. Do- mus ut prōpūgnācula et praesidium habeat, Phnilotimō dīcētis; et velim tabellāriōs īnstituātis certōs ut cotī- diē aliquās ā vōbīs litterās accipiam; māximē autem date operam ut valeātis, sī nōs vultis valēre. vmm. K. Formiīs.
10
I5
25
EPISTULAE 253
XIV (AD FaAM. XVI. 12) Tullius S. D. Tīrōnī Suō
(1Uō in discrīmine versētur salūs mea et bonōrum
omnium atque ūniversae reī pūblicae, ex eō scīre potes, quod domōs nostrās et patriam ipsam vel dīripi- endam vel īnflammandam relīquimus. In eum locum rēs dēducta est ut, nisi quī deus vel cāsus aliquis sub- vēnerit, salvī esse nequeāmus. Equidem, ut vēnī ad urbem, nōn dēstitī omnia et sentīre et dīcere et facere quae ad concordiam pertinērent; sed mīrus invāserat furor nōn sōlum improbīs, sed etiam iīs, quī bonī haben- tur, ut pūgnāre cuperent, mē clāmante nihil esse bellō cīvīlī miserius. Itaque, cum Caesar āmentiā quādam raperētur et oblītus nōminis atque honōrum suōrum Arīminum, Pisaurum, Ancōnam, Arrētium occupāvisset, urbem relīquimus, quam sapienter aut quam fortiter, nihil attinet disputārī. Quō quidem in cāsū sīmus vidēs. Feruntur omnīnō condiciōnēs ab illō, ut Pom- pēius eat in Hispāniam, dīlēctūs, quī sunt habitī, et praesidia nostra dīmittantur; sē ulteriōrem Galliam Domitiō, citeriōrem Cōnsidiō Noniānō, hīs enim obiti- gērunt, trāditūrum; ad cōnsulātūs petītiōnem sē ven- tūrum, neque sē iam velle absente sē ratiōnem habērī suam; sē praesentem trīnum nūndinum petītūrum. Ac- cēpimus condiciōnēs, sed ita, ut removeat praesidia ex iīs locīs quae occupāvit, ut sine metū dē hīs ipsīs condiciōnibus Rōmae senātus habērī possit. Id ille sī fēcerit, spēs est pācis, nōn honestae, lēgēs enim impō-
254 EPISTULAE
x0
15
as
30
nuntur, sed quidvīs est melius quam sīc esse ut su- mus. Sīn autem ille suīs condiciōnibus stāre nōluerit, bellum parātum est, ēius modī tamen, quod sustinēre ille nōn possit, praesertim cum ā suīs condiciōnibus ipse fūgerit; tantum modo ut eum interclūdāmus nē ad urbem possit accēdere, quod spērābāmus fierī posse. Dīlēctūs enim māgnōs habēbāmus putābāmusque illum metuere, sī ad urbem īre coepisset, nē Galliās āmitte- ret, quās ambās habet inimīcissimās praeter Trānspa- dānōs, ex Hispāniāque sex legiōnēs et māgna auxilia Afrāniō et Petrēiō ducibus habet ā tergō. vVidētur, sī īnsāniet, posse opprimī, modo ut urbe salvā Māxi- mam autem plāgam accēpit, quod, is quī summam auctōritātem in illīus exercitū habēbat, T. Labiēnus socius sceleris esse nōluit. Relīquit illum et est nō- bīscum, multīque idem factūrī esse dīcuntur.
Ego adhūc ōrae maritimae praesum ā Formiīs. Nūl- lum māius negōtium suscipere voluī, quō plūs apud illum meae litterae cohortātiōnēsque ad pācem valē- rent. Sīn autem erit bellum, videō mē castrīs et certīs legiōnibus praefutūrum. Habeō etiam illam molestiam, quod Dolābella noster apud Caesarem est.
Haec tibi nōta esse voluī; quae cavē nē tē pertur- bent et impediant valētūdinem tuam. Ego A. Varrōnī, quem cum amantissimum meī cōgnōvī tum etiam valdē tuī studiōsum, dīligentissimē tē commendāvī, ut et valē- tūdinis tuae ratiōnem habēret et nāvigātiōnis et tōtum tē susciperet ac tuērētur. Quem omnia factūrum cōn- fīdō; recēpit enim et mēcum locūtus est suāvissimē. Tū, quoniam eō tempore mēcum esse nōn potuistī, quō ego māximē operam et fidēlitātem dēsīderāvī tuam, cavē fēstīnēs aut committās ut aut aeger aut hieme
EPISTULAE 255
nāvigēs. Numquam sērō tē vēnisse putābō, sī salvus vēneris. Adhūc nēminem vīderam quī tē posteā vī- disset quam M. Volusius, ā quō tuās litterās accēpī. Quod nōn mīrābar; neque enim meās putō ad tē lit-
5 terās tantā hieme perferrī. Sed dā operam ut valeās et, sī valēbis, cum rēctē nāvigārī poterit, tum nāvigēs. Cicerō meus in Formiānō erat, Terentia et Tullia Rō- mae. Cūrā ut valeās. n11. K. Febr. Capuā.
xt npil i 2 īus
rm
! nō! RuN3
mii 5
WRITING MATERIALS [OCR skipped on page(s) 271-595]