Skip to content

Latest commit

 

History

History
6831 lines (5455 loc) · 248 KB

kelsey_cicero.md

File metadata and controls

6831 lines (5455 loc) · 248 KB
title author date lang edited license original_scan notes
Select Orations and Letters of Cicero
Francis W. Kelsey
1905
la
false

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO PRIMA

HABITA IN SENATU

L

I. Quō ūsque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā? Quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? Quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hīc mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra vultūsque mōvgrunt? Patēre tua cōnsilia nōn sentīs? Cōnstrīctam iam omnium hōrum scientiā tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? Quid proximā, quid superiōre nocte ēgeris, ubi fueris, quōs convocāveris, quid cōnsilī cēperis, quem nostrum ignōrāre arbitrāris?

ō tempora, Ō mōrēs! Senātus haec intellegit, cōnsul videt; hīc tamen vīvit. Viīvit? Immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsīgnat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. Nōs autem, fortēs virī, satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus.

Ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs māchināris. An vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, pontifex māximus, Ti. Gracchum mediocriter labe-

61

IO

20

un

IO

11

20

25

30

62 M. TULLI CICERONIS

factantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit; Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiīs vāstāre cupientem, nōs cōnsulēs perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereō, quod C. Servīlius Ahāla Sp. Mae- lium, novīs rēbus studentem, manū suā occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs, ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coēreērent. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave, nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. I

II. Dēcrēvit quondam senātus, ut L. Opīmius cōn- sul vidēret, nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. Nox nūlla intercessit: interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs C. Gracchus, clārissimō patre, avō, māiōribus; occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsulāris. Similī senātūs cōnsultō C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica; num ūnum diem posteā L. Sāturnīnum tribūnum plēbis et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? At nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. Habēmus enim hūiusce modī senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senā- tūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna, convenit. Vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfīrmandam audāciam. i

Cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clēmentem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī, sed iam mē ipse inertiae ;nēquitiaeque vonr- demnō. Castra sunt in Italiā contrā populum Rōmā- num in Etrūriae faucibus collocāta, crēscit in diēs singulōs hostium numerus; eōrum autem castrōrum imperātōērem ducemque hostium intrā moenia atque

IN CATILINAM I. 11I. 68

adeō in senātū vidēmus intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae mōlientem. ā

Sī tē iam, Catilīna, comprehendī, sī interficī iusserō, crēdō, erit verendum mihi, nē nōn potius hōc omnēs bonī sērius ā mē quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. Vērum ego hnōc, quod iam prīdem factum esse oportuit, certā dē causā nōndum addūcor ut fa- ciam. Tum dēnique interficiēre, cum iam nēmō tant improbus, tam perditus, tam tuī similis invenīrī pote- rit, quī id nōn iūre factum esse fateātur.C Quam diū quisquam erit, quī tē dēfendere audeat, vīvēs; sed vīvēs ita, ut vīvis, multīs meīs et fīrmīs praesidiīs oppressus, nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs. Multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sen- tientem, sīcut adhūc fēcērunt; speculābuntur atque cūstōdient.

III. Etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius exspectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs coniūrātiōnis tuae potest, sī illūstrantur, sī ērumpunt omnia? Mūtā iam istam mentem, mihi crēde; oblīvī- scere caedis atque incendiōrum. Tenēris undique. Lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia; quae iam mēcum licet recognōscās. Meministīne mē ante diem xmn Kalendās Novembrēs dīcere in senātū, fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem vi Kalendās Novembrēs, C. Mānlium, audāciae satel- littem atque administrum tuae? Num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta, tam atrōx tamque incrēdibilis, vērum, id quod multō magis est admī- randum, diēs?

Dīxī ego īdem in senātū, caedem tē optimātium contulisse in ante diem v Kalendās Novembrēs, tum cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmā nōn tam suī

20

2s

30

[55ī

IO

I5

64 M. TULLI CICERONIS

cōnservandī quam tuōrum cōnsiliōrum reprīimendō- rum causā profūgērunt. Num Tīnfitiārī potes tē illō ipsō diē meīs praesidiīs, meā dīligentiā circumclūsum commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum nostrā tamen, quī remān- sissēmus, caede tē contentum esse dīcēbās? Quid? cum tū tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfīderēs, sēn- sistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, cūstōdiīs, vigiliīs esse mūnītam? Nihil agis, nihil mōlīris, nihil cōgitās, quod nōn ego nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.

IV. Recognōsce tandem mēcum noctem illam supe- riōrem; iam intellegēs multō mē vigilāre ācrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae. Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs —nōn agam obscūrē —in M. Laecae domum; convēnisse eōdem

complūrēs ēiusdem āmentiae scelerisque sociōs. Num

20

30

negāre audēs? Quid tacēs? Convincam, sī negās; videō enim esse hīc in senātū quōsdam, quī tēcum ūnā fuērunt.

ō dī immortālēs! Ubinam gentium sumus? In quā urbe vīvimus? Quam rem pūblicam habēmus? Hīc, hīc sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō, quī dē nostrō omnium interitū, quī dē hūius urbis atque adeō dē orbis terrārum exitiō cōgitent! Hōs ego videō et dē rē pūblicā sententiam rogō et, quōs ferrō trucīdārī oportēbat, eōs nōndum vīōce

vulnerō!

Fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna; distribuistī partēs Italiae; statuistī], quō quemque proficīscī placēret; dēlēgistī, quōs Rōmae relinque- rēs, quōs tēcum ēdūcerēs; discrīpsistī urbis partēs

IN CATILINAM I. v. 85

ad incendia; cōnfīrmāstī tē ipsum iam esse exitūrum; dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego vīverem. Repertī sunt duo equitēs Rōmānī, quī tē istā cūrā līberārent et sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicērentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetū vestrō dīmissō, comperī. Domum meam māiōribus praesidiīs mūnīvī atque fīrmāvī; exclūsī eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent, quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.

V. Quae cum ita sint, Catilīna, perge, quō coepistī.

Ēgredere aliquandō ex urbe; patent portae, proficī-

scere. Nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna

castra dēsīderant. Ēdūc tēcum etiam omnēs tuōs; sī minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. Māgnō mē metū līberābis, dūm modō inter mē atque tē mūrus intersit. Nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam. Māgna dīs im- mortālibus habenda est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō cūstōdī hūius urbis, grātia,, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfestam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus. Nōn est saepius in ūnō homine summa salūs perīclitanda reī pūblicae.

Quam diū mihi, cōnsulī dēsīgnātō, Catilīna, īnsi- diātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā

dīligentiā dēfendī. Cum proximīs comitiīs cōnsulāri-

bus mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs, nūllō tumultū pūblicē concitātō; dēnique, quotiēnscumque mē petistī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum māgnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam.

20

25

30

I5

20

25

30

66 M. TULLI CICERONIS

Nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis; templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam om- nium cīvium, Italiam tōtam ad exitium et vāstitātem vocās.

Quā rē, quoniam id, quod est prīmum, et quod hūius imperī disciplīnaeque māiōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id, quod est ad sevēri- tātem lēnius et ad commūnem salūtem ūtilius. Nam sī tē interficī iusserō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manus; sīn tū, quod tē iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum māgna et perniciōsa sentīna reī pūblicae. Quid est, Catilīna? Num dubitās id mē imperante facere, quod iam tuā sponte faciēbās? Exīre ex urbe iubet cōnsul hostem. Interrogās mē, num in exsilium? Nōn iubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō.

VI. Quid est enim, Catilīna, qued tē iam in hāc urbe dēlectāre possit? in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum, quī tē nōn me- tuat; nēmō, quī nōn ōderit. Quae nota domesticae turpitūdinis nōn inūsta vītae tuae est? Quod prīvā- tārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā? Quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? Cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum illecebrīs inrētissēs, nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī?

Quid vērō? nūper, cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hōc scelus cumulāstī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vin- dicāta esse videātur. Praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum, quās omnēs impendēre tibi proximīs īdibus

IN CATILINAM I. viII. 67

sentiēs; ad illa veniō, quae nōn ad prīvātam ignō- miniam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtem- que pertinent. 5

Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciās esse hōrum nē- minem, quī nesciat, tē prīdiē Kalendās Iānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et prīncipum cīvitātis interfi- io ciendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populī Rōmānī obstitisse?

Ac iam illa omittō— neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā; quotiēns tū mē ss dēsīgnātum, quotiēns cōnsulem. interficere cōnātus es! Quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās, ut vītārī posse nōn vidērentur, parvā quādam dēclīnātiōne et, ut āiunt, corpore effūgī! Nihil adsequeris, neque tamen cōnārī ac velle dēsistis. Quotiēns tibi iam 20 extorta est sīca ista dē manibus! Quotiēns excidit, cāsū aliquō et ēlāpsa est! Quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit, nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.

VII. Nunc vērō quae tua est ista vīta? Sīc enim 45 iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar,

quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbē- tur. Vēnistī paulō ante in senātum. Quis tē ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit? Sī hōc post hominum memoriam contigit so nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gra- vissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus?

Quid, quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs, quī tibi persaepe ad

10

15

20

25

30

68 M. TULLI CICERONIS

caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem re- līquērunt, quō tandem animō tibi ferendum putās? Servī mē hercule meī sī mē istō pactō metuerent, ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relin- quendam putārem; tū tibi urbem nōn arbitrāris? et, sī mē meīs cīvibus iniūriā suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium, quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem; tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās, quōrum mentēs sēnsūsque vulnerās, eōrum aspectum prae- sentiamque vītāre? Sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ūllā ratiōne plācāre pos- sēs, tū, opīnor, ab eōrum oculīs aliquō concēderēs. Nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et iam diū nihil tē iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre; hūius tū neque auctōritātem verēbere, nec iūdicium sequēre, nec vim pertimēscēs?

Quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modō tacita loquitur:

“Nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera; tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum etiam ad ēvertendās perfringen- dāsque valuistī. Superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen, ut potuī, tulī; nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē sēnstigī inīrī posse, guod ā tuō scelere abhor- reat, nōn est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem 2ēripe; sī est vērus, nē

IN CATILINAM I. viiI. 69

opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.” VIII. Haec sī tēcum, ut dīsī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit? Quid, quod tū tē ipse in cūstōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad M’. Lepidum tē habi- tāre velle dīxistī? A quō nōn receptus etiam ad mē

venīre ausus es atque, ut domī meae tē adservārem,

rogāstī. Cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quī māgnō in perīculō essem, quod īsdem moenibus continērēmur, ad Q. Metellum praetōrem vēnistī. Ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, M. Metellum, dēmigrāstī; quēm tū vidēlicet et ad cūstōdiendum dīligentissimum et ad suspican- dum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. Sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre, quī sē ipse iam dīgnum cūstōdiā iūdicārit! Quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmotī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam, multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ērentam, fugae sōlitūdinīque. mandāre? “Refer,” inquis, “ad senātum;” id enim postulās et, sī hīc ōrdō placēre dēcrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dīcis. Nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus; et tamen fgciam, ut intel- legās, quid hī dē tē sentiant. Bgredere g5 urbe, Cati- lina, āber rem paāblicam ‘metā; in “exsiium, sī hanc vōem exspectās, proficīscere. Quid est, Catilīna? ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectās auctōritātem lo- quentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis? At sī hōc idem huic adulēscentī optimō, P. Sēstī, sī fortissimō virō, M. Mārcellō, dīxissem, iam mihi

20

30 un

IO

35

20

25

30

70 M. TULLI CICERONIS

ī4īes cōnsulī hōc ipsō in templō iūre optimō senātus vim et manūs intulisset.

Dē tē autem, Catilīna, cum quiēscunt, probant; cum patiuntur, dēcernunt; cum tacent; clāmant; neque hī sōlum, quōrum tibi auctōritās est vidēlicet cāra, vīta vīlissima, sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimī atque optimī virī, cēterīque fortissimī cīvēs, quī cir- cumstant senātum, quōrum tū et frequentiam vidēre et studia perspicere et vōcēs paulō ante exaudīre potuistī. Quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam, ut tē haec, quae vāstāre iam prīdem studēs, relinquentem ūsque ad portās prōsequantur. n

IX. Quamquam quid loquor? Tē ut ūlla rēs frangat? tū ut umquam tē corrigās? tū ut ūllam fugam meditēre? tū ut exsilium cōgitēs? Utinam tibi istam mentem dī immortālēs ūnt! Tametsī videō sī meā vōce perterritus īre in exsilium animum in- dūxeris, quanta tempestās invidiae nōbīs. sī minus in praesēns tempus, recentī memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem impendeat. Sed est tantī, dum modo ista sit prīvāta calamitās et ā reī pūblicae perīculīs sēiungātur. Sed tū ut vitiīs tuīs commo- veāre, ut lēgum poenās pertimēscās, ut temporibus reī pūblicae cēdās, nōn est postulandum. Neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor umquam ā turpitūdine aut metus ā perīculō aut ratiō ā furōre revocārit.

Quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficīscere, ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invi- diam, rēctā perge in exsilium. Vix feram sermōnēs hominum, sī id fēceris; vix mōlem istīus invidiae, sī in exsilium iussū cōnsulis ieris, sustinēbō. Sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū, cōnfer tē ad

IN CATILINAM I. X. 71

Mānlium, concitā perditōs cīvēs, sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō lātrōciniō, ut ā mē nōn ēiectus ad aliēnōs, sed invītātus ad tuōs īsse videāris.

Quamquam quid ego tē invītem, ā quō iam sciam

esse praemissōs, quī tibi ad Forum Aurēlium praestō- lārentur, armātī? cui iam sciam pactam et cōnstitū- tam cum Mānliō diem? ā quō etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuīs omnibus cōnfīdō per- niciōsam ac fūnestam futūram, cui domī tuae sacrā- rium scelerum tuōrum cōnstitūtum fuit, sciam esse praemissam? Tū ut illā carēre diūtius possīs, quam venerārī ad caedem proficīscēns solēbās, ā cūius altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī? &X. ībis tandem aliquandō, quō tē iam prīdem ista tua cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat; neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem, sed quandam in- crēdibilem voluptātem. Ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit. Num- quam tū nōn modo ōtium, sed nē bellum quidem nisi nefārium concupistī. Nactus es ex perditīs atque ab omnī nōn modo fortūnā, vērum etiam spē dērelīctīs cōnflātam improbōrum manum. Hīc tū quā laetitiā perfruēre! quibus gaudiīs exsultābis! quantā in volup- tāte bacchābere, cum in tantō ‘numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis!

Ad hūius vītae studium meditātī illī sunt, quī feruntur, labōrēs tuī, iacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stuprum, vērum etiam ad facinus obe- undum, vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marī-

tōrum, vērum etiam bonīs ōtiōsōrum. Habēs, ubi

ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, 33ī v - . bp . . = = frīgoris, inopiae rērum omnium, quibus tē brevī

I5

20

25

30 e

tempore cōnfectum esse sentiēs. Tantum prōfēcī tum, cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id, quod esset ā tē scelerātē susceptum, lātrōcinium potius quam bellum nōminārētur.

XI. Nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēpre- cer, percipite, quaesō, dīligenter, quae dīcam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte. Ete- 10 nim, sī mēcum patria, quae mihi vītā meā multō

est cārior, sī cūncta Italia, sī omnis rēs pūblica

loquātur:

“M. Tullī, quid agis? Tūne eum, quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs,

15 quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem coniūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? Nōnne hunc in vincula dūcī, nōn ad mortem

20 rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis?

“Quid tandem tē impedit? Mōsne māiōrum? At persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvēs morte multārunt. An lēgēs, quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? At numquam

25 in hāc urbe, quī ā rē pūblicā dēfēcērunt, cīvium iūra tenuērunt. An invidiam posteritātis timēs? Prae- clāram vērō populō Rōmānō refers grātiam, quī tē, hominem per tē cognitum, nūllā commendātiōne māiō- rum tam mātūrē ad summum imperium per omnēs

30 honōrum gradūs extulit, sī propter invidiae aut ali- cūius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis.

Sed, sī quis est invidiae metus, num est vehementius

sevēritātis ac fortitūdinis invidia quam inertiae ac

nēquitiae pertimēscenda? An, cum bellō vāstābitur

72 M. TULLI CICERONIS

n

IN CATILINAM I. Xxi11. 78

Italia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?”

XII. Hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum, quī hōc idem sentiunt, mentibus pauca respondēbō. Ego, sī hōc optimum factū iūdi- cārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem. Etenim, sī summī virī et clārissimī cīvēs Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāmi- nārunt, sed etiam honestārunt, certē verendum mihi nōn erat, nē quid hōc parricīdā cīvium interfectō invidiae mihi in posteritātem redundāret. Quod sī ea mihi māximē impendēret, tamen hōc animō semper fuī, ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem.

Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine, quī aut ea, quae imminent, nōn videant aut ea, quae vident, dissimulent; quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborāvērunt; quōrum auctōritātem secūtī multī nōn sōlum improbī, vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dī- cerent. Nunc intellegō, sī iste, quō intendit, in Mānliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore, quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum, quī nōn fateātur. Hōc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum com- primī posse. Quod sī sē ēiēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique collēctōs naufra- gōs aggregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis, vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.

IO

20

4

30 un

IOŌ

ī5

20

25

30

74 M. TULLI CICERONIS

XIII. Etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. Quod sī ex tantō lātrōciniō iste ūnus tollētur, vidē- bimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pū- blicae. Ut saepe hominēs aegrī morbō gravī, cum aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehe- mentiusque adflīctantur, sīc hīc morbus, quī est in rē pūblicā, relevātus istīus poenā, vehementius reliquīs vīvīs ingravēscet.

Quā rē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, id quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; dēsinant īnsidiārī domī suae cōēnsulī, circumstāre tribūnal praetōris ur- bānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; sit dēnique īn- scrīptum in fronte ūnīus cūiusque, quid dē rē pūblicā sentiat. Polliceor hōc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem, ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, illūstrāta, oppressa, vin- dicāta esse videātis.

Hīsce ōminibus, Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitiō, quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxē- runt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium.

Tū, Iuppiter, quī eīsdem quibus haec urbs auspiciīs ā Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem hūius urbis atque imperī vērē nōmināmus, hunc et hūius sociōs

IN CATILINAM I. xiii. 75

ā tuīs cēterīsque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque cīvium arcēbis, et hominēs bonō- rum inimīcōs, hostēs patriae, lātrōnēs Italiae, scele- rum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniūnctōs, aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis. [ē31

IO

15

20

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO SECUNDA

HABITA AD POPULUM.

I. Tandem aliquandō, Quirītēs, L. Catilīnam, furen- tem audāciā, scelus anhēlantem, pestem patriae nefāriē mōlientem, vōbīs atque huic urbī ferrō flammāque minitantem, ex urbe vel ēiēcimus vel ēmīsimus vel ipsum ēgredientem verbīs prōsecūtī sumus. Atbiit, excessit, ēvāsit, ērūpit. Nūlla iam perniciēs ā mōn- strō illō atque prōdigiō moenibus ipsīs intrā moenia comparābitur.

Atque hunc quidem ūnum hūius bellī domesticī ducem sine contrōversiā vīcimus. Nōn enim iam inter latera nostra sīca illa versābitur; nōn in campō, nōn in forō, nōn in cūriā, nōn dēnique intrā . domesticōs parietēs pertimēscēmus. Locō ille mōtus est, cum est ex urbe dēpulsus. Palam iam cum hoste nūllō im- pediente bellum gerēmus. Sine dubiō perdidimus hominem māgnificēque vīcimus, cum illum ex occultīs īnsidiīs in apertum lātrōcinium coniēcimus. Quod vērō nōn cruentum mūcrōnem, ut voluit, extulit, quod vīvīs nōbīs ēgressus est, quod eī ferrum ē mani- bus extorsimus, quod incolumēs cīvēs, quod stantem urbem relīquit, quantō tandem illum maerōre esse

adflīctum et prōfiīgātum putātis? Iacet ille nunc 76

Qtuī

.Iovis Statoris Ju1 1ā

Zkutt

ti

c..

4., 5

4

SīAnō

AND CAPITOLINE HILL IN CICERO’S TIME

v

s

liii 14

A

”, v

4

2/ 2l li

2

THE ROMAN FORUM i4

q 4

i l

5 1ī]

tī;” b5 “n T.Vestae

.

Ē: 5 25 i l ris: N8

cus Iuturnue 2

Basilica Fulvia 5ē des

d Casto

l

ū

Basilica Sempronia

x5 g n . e 1

7

4l ī;

25 2

2254

4 2

22ī

4 2

Q Q

Y 4

qd

ēsl us 2u45

Y“

Tabularium

2 2Q Q Q

4 4 5

2&5

“4.

v

4 āHāks

Q. mc

Ilī

7 H u

ureL

c2

5 4

Hll

u

l i ē 5

ī”; ū5ā

ō

ō

38 3ē

N 3

ū ō

ō

ē

|f!

5

! 2

3

3

1

8

Ā

utnā

i4 5u 3.

S

| a; 3 Ē]

ī. Bō f ū S

=s3

BXēēēē

3ī©S$ē:

l 5 Ll-

3WS =r 2 5

ĒS

PALATIUM

A

wug nAī YHb44; ā Aiē;-

8im: a4 um

A / w&5 qll/ v45.11l3ā5 4 an“AuY4

4 5

Yl

IN CATILINAM II. n. m7

prōstrātus, Quirītēs, et sē perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculōs profectō saepe ad hanc urbem, quam ē suīs faucibus ēreptam esse lūget; quae quidem mihi laetārī vidētur, quod tan- tam pestem ēvomuerit forāsque prōiēcerit.

II. Ac sī quis est tālis, quālēs esse omnēs opor- tēbat, quī in hōc ipsō, in quō exsultat et triumphat ōrātiō mea, mē vehementer accūset, quod tam capi- tālem hostem nōn comprehenderim potius quam ēmīserim, nōn est ista mea culpa, Quirītēs, sed temporum. Interfectum esse L. Catilīnam et gravis- simō suppliciō adfectum iam prīdem oportēbat, idque ā mē et mōs māiōrum et hūius imperī sevēritās et rēs pūblica postulābat. Sed quam multōs fuisse putātis, quī, quae ego dēferrem, nōn crēderent? quam multōs, quī etiam dēfenderent?

Ac, sī illō sublātō dēpellī ā vōbīs omne perīculum iūdicārem, iam prīdem ego L. Catilīnam nōn modo invidiae meae, vērum etiam vītae perīculō sustulissem. Sed cum vidērem, nē vōbīs quidem omnibus rē etiam tum probātā, sī illum, ut erat meritus, morte mul- tāssem, fore ut ēius sociōs invidiā oppressus persequī nōn possem, rem hūc dēdūxī, ut tum palam pūgnāre possētis, cum hostem apertē vidērētis.

Quem quidem ego hostem, Quirītēs, quam vehe- menter forīs esse timendum putem, licet hinc intel- legātis, quod etiam illud molestē ferō, quod ex urbe parum comitātus exierit. Utinam ille omnēs sēcum suās cōpiās ēdūxisset! Tongilium mihi ēdūxit, quem amāre in praetextā coeperat, Pūblicium et Minucium, quōrum aes aliēnum, contrāctum in popīnā, nūllum reī pūblicae mōtum adferre poterat; relīquit quōs virōs! quantō aere aliēnō! quam valentēs! quam nōbilēs!

20

25

30 IO

55

20

25

78 M. TULLI CICERONIS

III. Itaque ego illum exercitum prae GQGallicānīs legiōnibus et hōc dīlēctū, quem in agrō Pīcēnō et Gallicō Q. Metellus habuit, et hīs cōpiīs, quae ā nōbīs cotīdiē comparantur, māgnō opere contemnō, collēc- tum ex senibus dēspērātīs, ex agrestī lūxuriā, ex rūsticīs dēcoctōribus, ex eīs, quī vadimōnia dēserere quam illum exercitum māluērunt; quibus ego nōn modo sī aciem exercitūs nostrī, vērum etiam s5ī ēdictum praetōris ostenderō, concident. Hōs, quōs videō volitāre in forō, quōs stāre ad cūriam, quōs etiam in senātum venīre, quī nitent unguentīs, quī fulgent purpurā, māllem sēcum mīlitēs ēdūxisset; quī sī hīc permanent, mementōte nōn tam exercitum illum esse nōbīs quam hōs, quī exercitum dēseruē- runt, pertimēscendōs.

Atque hōc etiam sunt timendī magis, quod, quid cōgitent, mē scīre sentiunt, neque tamen permoventur. Videō, cui sit AĀpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās īnsidiās caedis atque incendiōrum dēpopo- scerit. Omnia superiōris noctis cōnsilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefēcī in senātū hesternō diē; Catilīna ipse pertimuit, profūgit; hī quid ex- spectant? Nē illī vehementer errant, sī illam meam prīstinam lēnitātem perpetuam spērant futūram.

IV. Quod exspectāvī, iam sum adsecūtus, ut vōs

omnēs factam esse apertē coniūrātiōnem contrā rem

30

pūblicam vidērētis; nisi vērō sī quis est, quī Catilīnae similīs cum Catilīnā sentīre nōn putet. Nōn est iam lēnitātī locus; sevēritātem rēs ipsa flāgitat. ūnum etiam nunc concēdam: exeant, proficīscantur, nē pa- tiantur dēsīderiō suī Catilīnam miserum tābēscere. Dēmōnstrābō iter, Aurēliā viā profectus est; sī acce- lerāre volent, ad vesperam cōnsequentur.

IN CATILINAM II. v. 79

Ō fortūnātam rem pūblicam, sī quidem hanc sentī- nam urbis ēiēcerit! Unō mē hnercule Catilīnā ex- haustō, levāta mihi et recreāta rēs pūblica vidētur. Quid enim malī aut sceleris fingī aut cōgitārī potest, quod nōn ille concēperit? Quis tōtā Italiā venēficus, quis gladiātor, quis lātrō, quis sīcārius, quis parri- cīda, quis testāmentōrum subiector, quis circumscrīp- tor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier īnfāmis, quis corruptor iuventūtis, quis corruptus, quis perditus invenīrī potest, quī sē cum Catilīnā nōn familiārissimē vīxisse fateātur? Quae caedēs per hōsce annōs sine illō facta est? quod nefārium stu- prum nōn per illum?

Iam vērō quae tanta umquam in āūllō homine iuventūtis illecebra fuit, quanta in illō? quī aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat, aliīs frūctum libīdinum, aliīs mortem paren- tum nōn modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agrīs ingentem numerum perdi- tōrum hominum collēgerat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtīus Italiae oppressus aere aliēnō fuit, quem nōn ad hōc incrēdibile sceleris foedus ascīverit.

V. Atque ut ēius dīversa studia in dissimilī ratiōne perspicere possītis, nēmō est in lūdō gladiātōriō paulō ad facinus audācior, quī sē nōn intimum Catilīnae esse fateātur; nēmō est in scaenā levior et nēquior, quī sē nōn ēiusdem prope sodālem fuisse commemoret. Atque īdem tamen, stuprōrum et scelerum exercitā- tiōne adsuēfactus, frīgore et fame et sitī et vigiliīs perferendīs fortis ab istīs praedicābātur, cum indu- striae subsidia atque īnstrūmenta virtūtis in libīdine audāciāque cōnsūmeret.

gēu..

20

25

30

n

IO

I5

20

25

30

8O M. TULLI CICERONIS

Hunc vērō sī secūtī erunt suī comitēs, sī ex urbe exierint dēspērātōrum hominum flāgitiōsī gregēs, ō nōs beātōs, ō rem pūblicam fortūnātam, Ō praeclā- ram laudem cōnsulātūs meī! Nōn enim iam sunt mediocrēs hominum libīdinēs, nōn hūmānae ac tole- randae audāciae; nihil cōgitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapīnās. Patrimōnia sua profūdērunt, fortūnās suās obligāvērunt; rēs eōs iam prīdem, fidēs nūper dēficere coepit; eadem tamen illa, quae erat in abundantiā, libīdō manet. Quod sī in vīnō et āleā cōmissātiōnēs sōlum et scorta quaererent, essent ilī quidem dēspērandī, sed tamen essent ferendī; hōc vērō quis ferre possit, inertēs hominēs fortissimīs virīs īnsidiārī, stultissimōs prūdentissimīs, ēbriōsōs sōbriīs, dormientēs vigilantibus? quī mihi accubantēs in convī- viīs, complexī mulierēs impudīcās, vīnō languidī, cōn- fertī cibō, sertīs redimītī, unguentīs oblitī, dēbilitātī stuprīs, ērūctant sermōnibus suīs caedem bonōrum atque urbis incendia.

Quibus ego cōnfīdō impendēre fātum aliquod, et poenam iam diū improbitātī, nēquitiae, scelerī, libī- dinī dēbitam aut īnstāre iam plānē aut certē appro- pinquāre. Quōs sī meus cōnsulātus, quoniam sānāre nōn potest, sustulerit, nōn breve nesciō quod tempus, sed multa saecula prōpāgārit reī pūblicae. Nūlla est enim nātiō, quam pertimēscāmus; nūllus rēx, quī bellum populō Rōmānō facere possit. Omnia sunt externa ūnīus virtūte terrā marīque pācāta; domesti- cum bellum manet, intus īnsidiae sunt, intus inclūsum perīculum est, intus est hostis. Cum lūxuriā nōbīs, cum āmentiā, cum scelere certandum est.

Huic ego mē bellō ducem profiteor, Quirītēs; sus- cipiō inimīcitiās hominum perditōrum. Quae sānārī poterunt, quācumque ratiōne sānābō; quae resecanda

3532. au

IN CATILINAM II. vI. 81

erunt, nōn patiar ad perniciem cīvitātis manēre. Pro- inde aut exeant aut quiēscant aut, sī et in urbe et in eādem mente permanent, ea, quae merentur, exspectent.

VI. At etiam sunt, quī dīcant, Quirītēs, ā mē in exsilium ēiectum esse Catilīnam. Quod ego sī verbō adsequī possem, istōs ipsōs ēicerem, quī haec loquun- tur. Homō enim vidēlicet timidus aut etiam permo- destus vōcem cōnsulis ferre nōn potuit; simul atque īre in exsilium iussus est, pāruit, īvit.

Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domī meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statōris convocāvī, rem omnem ad patrēs cōnscrīptōs dētulī: quō cum Catilīna vēnisset, quis eum senātor appellāvit? quis salūtāvit? quis dēnique ita aspexit ut perditum cīvem, ac nōn potius ut importūnissi- mum hostem? Quīn etiam prīncipēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inānem relīquērunt.

Hīc ego vehemēns ille cōnsul, quī verbō cīvēs in exsilium ēiciō, quaesīvī ā Catilīnā, in nocturnō con- ventū apud M. Laecam fuisset necne. Cum lIille, homō audācissimus, cōnscientiā convictus prīmō reti- cuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam cōnstituisset, quem ad modum esset eī ratiō tōtīus bellī dēscrīpta, ēdocuī. Cum haesitāret, cum tenērētur, quaesīvī, quid dubitāret proficīscī eō, quō iam prīdem parāret, cum arma, cum secūrēs, cum fascēs, cum tubās, cum sīgna mīlitāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrārium domī suae fēcerat, scīrem esse praemissam. In exsilium ēiciē- bam, quem iam ingressum esse in bellum vidēbam? Etenim, crēdō, Mānlius iste centuriō, quī in agrō Faesulānō castra posuit, bellum populō Rōmānō suō nōmine indīxit, et illa castra nunc nōn Catilīnam

S

5

20

25

30 [ēm5ī

I5

25

30

82 M. TULLI CICERONIS

ducem exspectant, et ille ēiectus in exsilium sē Massi- liam, ut āiunt, nōn in haec castra cōnferet.

VII. Ō condiciōnem miseram nōn modo admini- strandae, vērum etiam cōnservandae reī pūblicae! Nunc sī L. Catilīna cōnsiliīs, labōribus, perīculīs meīs circumclūsus ac dēbilitātus subitō pertimuerit, senten- tiam mūtāverit, dēseruerit suōs, cōnsilium bellī faciendī abiēcerit, ex hōc cursū sceleris ac bellī iter ad fugam atque in exsilium converterit, nōn ille ā mē spoliātus armīs audāciae, nōn obstupefactus ac perterritus meā dīligentiā, nōn dē spē cōnātūque dēpulsus, sed indem- nātus, innocēns, in exsilium ēiectus ā cōnsule vī et mi- nīs esse dīcētur; et erunt, quī illum, sī hōc fēcerit, nōn improbum, sed miserum, mē nōn dīligentissimum cōn- sulem, sed crūdēlissimum tyrannum exīstimārī velint!

Est mihi tantī, Quirītēs, nūius invidiae falsae atque inīquae tempestātem subīre, dum modo ā vōbīs hūius horribilis bellī ac nefāriī perīculum dēpellātur. Dīcātur sānē ēiectus esse ā mē, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi crēdite, nōn est itūrus. Numquam ego ab dīs immortālibus optābō, Quirītēs, invidiae meae levandae causā, ut L. Catilīnam dūcere exercitum hostium atque in armīs volitāre audiātis; sed trīduō tamen audiētis; multōque magis illud timeō, nē mihi sit invidiōsum aliquandō, quod illum ēmīserim potius quam quod ēiēcerim. Sed cum sint hominēs, quī illum, cum pro- fectus sit, ēiectum esse dīcant, īdem, sī interfectus esset, quid dīcerent?

Quamquam istī, quī Catilīnam Massiliam īre dicti- tant, nōn tam hōc queruntur quam verentur. Nēmō est istōrum tam misericors, quī illum nōn ad Mān- lium quam ad Massiliēnsēs īre mālit. Ille autem, sī mē hnercule hōc, quod agit, numquam anteā cōgi- tāsset, tamen lātrōcinantem sē interficī māllet quam

IN CATILINAM II. viII. 88

exsulem vīvere. Nunc vērō, cum eī nihil adhūc prae- ter ipsīus voluntātem cōgitātiōnemque acciderit, nisi quod vīvīs nōbīs Rōmā profectus est, optēmus potius, ut eat in exsilium, quam querāmur.

VIII. Sed cūr tam diū dē ūnō hoste loquimur, et dē hoste, quī iam fatētur sē esse hostem, et quem, quia, quod semper voluī, mūrus interest, nōn timeō; dē eīs, quī dissimulant, quī Rōmae remanent, quī nōbīscum sunt, nihil dīcimus? Quōs quidem ego, sī ūllō modō fierī possit, nōn tam ulcīscī studeō quam sānāre sibi ipsōs, plācāre reī pūblicae, neque, id quā rē fierī nōn possit, sī mē audīre volent, intellegō. Expōnam enim vōbīs, Quirītēs, ex quibus generibus hominum istae cōpiae comparentur; deinde singulīs medicīnam cōnsilī atque ōrātiōnis meae, sī quam poterō, adferam.

Ōnum genus est eōrum, quī māgnō in aere aliēnō māiōrēs etiam possessiōnēs habent, quārum amōre ad- ductī dissolvī nūllō modō possunt. Hōrum hominum speciēs est honestissima; sunt enim locuplētēs; volun- tās vērō et causa impudentissima. Tū agrīs, tū aedi- ficiīs, tū argentō, tū familiā, tū rēbus omnibus ōrnātus et cōpiōsus sīs, et dubitēs dē possessiōne dētrahere, adquīrere ad fidem? Quid enim exspectās? Bellum? Quid ergō? in vāstātiōne omnium tuās possessiōnēs sacrōsānctās futūrās putās? An tabulās novās? Etr- rant, quī istās ā Catilīnā exspectant; meō beneficiō tabulae novae prōferentur, vērum auctiōnāriae; neque enim istī, quī possessiōnēs habent, aliā ratiōne ūllā salvī esse possunt. Quod sī mātūrius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certāre cum ūsūrīs frūctibus praediōrum, et locuplētiōribus hīs et meliō- ribus cīvibus ūterēmur. Sed hōsce hominēs minimē putō pertimēscendōs, quod aut dēdūcī dē sententiā

20

25 cn

I10

15

20

2s

30

84 M. TULLI CICERONIS

possunt aut, sī permanēbunt, magis mihi videntur vōta factūrī contrā rem pūblicam quam arma lātūrī.

IX. Alterum genus est eōrum, quī, quamquam pre- muntur aere aliēnō, dominātiōnem tamen exspectant, rērum potīrī volunt, honōrēs, quōs quiētā rē pūblicā dēspērant, perturbātā sē cōnsequī posse arbitrantur. Quibus hōc praecipiendum vidētur, ūnum scilicet et idem quod reliquīs omnibus, ut dēspērent sē id, quod cōnantur, cōnsequī posse; prīmum omnium mē ipsum vigilāre, adesse, prōvidēre reī pūblicae; deinde māgnōs animōs esse in bonīs virīs, māgnam concor- diam in māximā multitūdine, māgnās praetereā cō- piās mīlitum; deōs dēnique immortālēs huic invictō populō, clārissimō imperiō, pulcherrimae urbī contrā tantam vim sceleris praesentīs auxilium esse lātūrōs. Quod sī iam sint id, quod summō furōre cupiunt, adeptī, num illī in cinere urbis et in sanguine cīvium, quae mente cōnscelerātā ac nefāriā concupīvērunt, sē cōnsulēs ac dictātōrēs aut etiam rēgēs spērant futū- rōs? Nōn vident id sē cupere, quod sī adeptī sint, fugitīvō alicui aut gladiātōrī concēdī sit necesse?

Tertium genus est aetāte iam adfectum, sed tamen exercitātiōne rōbustum; quō ex genere iste est Mān- lius, cui nunc Catilīna succēdit. Hī sunt hōmines ex eīs colōniīs, quās Sulla cōnstituit; quās ego ūniversās cīvium esse optimōrum et fortissimōrum virōrum sen- tiō, sed tamen eī sunt colōnī, quī sē in īnspērātīs ac repentīnīs pecūniīs sūmptuōsius insolentiusque iactā- runt. Hī dum aedificant tamquam beātī, dum praediīs lēctīs, familiīs māgnīs, convīviīs apparātīs dēlectantur, in tantum aes aliēnum incidērunt, ut, sī salvī esse velint, Sulla sit eīs ab īnferīs excitandus; quī etiam nōn nūllōs agrestēs, hominēs tenuēs atque egentēs, in eandem illam spem rapīnārum veterum impulērunt.

1 E==[2S99ēē<<ī<N<N<S<SmSSSSSS

IN CATILINAM II. X. 85

Quōs ego utrōsque in eōdem genere praedātōrum dīreptōrumque pōnō; sed eōs hōc moneō, dēsinant furere ac prōscrīptiōnēs et dictātūrās cōgitāre. Tantus enim illōrum temporum dolor inūstus est cīvitātī, ut iam ista nōn modo hominēs, sed nē pecudēs quidem mihi passūrae esse videantur.

X. Quārtum genus est sānē varium et mixtum et tur- bulentum; quī iam prīdem premuntur, quī numquam ēmergunt, quī partim inertiā, partim male gerendō negōtiō, partim etiam sūmptibus in vetere aere aliēnō vacillant; quī vadimōniīs, iūdiciīs, prōscrīptiōne bonō- rum dēfatīgātī, permultī et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra cōnferre dīcuntur. Hōsce ego nōn tam mīlitēs ācrēs quam īnfitiātōrēs lentōs esse arbitror. Quī hominēs prīmum, sī stāre nōn possunt, corruant; sed ita, ut nōn modo cīvitās, sed nē vīcīnī quidem proximī sentiant. Nam illud nōn intellegō, quam ob rem, sī vīvere honestē nōn possunt, perīre turpiter velint, aut cūr minōre dolōre peritūrōs sē cum multīs, quam sī sōlī pereant, arbitrentur.

Quīntum genus est parricīdārum, sīcāriōrum, dēni- que omnium facinerōsōrum. Quōs ego ā Catilīnā nōn revocō; nam neque ab eō dīvellī possunt et pereant sānē in lātrōciniō, quoniam sunt ita multī, ut eōs carcer capere nōn peossit.

Postrēmum autem genus est nōn sōlum numerō, vērum etiam genere ipsō atque vītā, quod proprium Catilīnae est, dē ēius dīlēctū, immō vērō dē complexū ēius ac sinū; quōs pexō capillō, nitidōs, aut imberbēs aut bene barbātōs vidētis, manicātīs et tālāribus tuni- cīs, vēlīs amictōs, nōn togīs; quōrum omnis industria vītae et vigilandī labor in antelūcānīs cēnīs exprōmi- tur. In hīs gregibus omnēs āleātōrēs, omnēs adulterī, omnēs impūrī impudīcīque versantur. Hī puerī tam

20

25

30

IO

I5

20

25

30

86 M. TULLI CICERONIS

lepidī ac dēlicātī nōn sōlum amāre et amārī, neque saltāre et cantāre, sed etiam sīcās vibrāre et spargere venēna didicērunt. Quī nisi exeunt, nisi pereunt, etiam sī Catilīna perierit, scītōte hōc in rē pīū- blica sēminārium Catilīnārum futūrum. Vērum tamen quid sibi istī miserī volunt? Num suās sēcum muli- erculās sunt in castra ductūrī? Quem ad modum autem illīs carēre poterunt, hīs praesertim iam noc- tibus? Quō autem pactō illī Appennīnum atque illās pruīnās ac nivēs perferent? nisi idcircō sē facilius hiemem tolerātūrōs putant, quod nūdī in convīviīs saltāre didicērunt.

XI. Ō bellum māgnō opere pertimēscendum, cum hanc sit habitūrus Catilīna scortōrum cohortem prae- tēriam! īnstruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās Catilīnae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitūs.

Et prīmum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs

imperātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contrā illam

naufragōrum ēiectam ac dēbilitātam manum, flōrem tōtīus Italiae ac rōbur ēdūcite. Iam vērō urbēs colō- niārum ac mūnicipiōrum respondēbunt Catilīnae tumulīs silvestribus. Neque ego cēterās cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illīus lātrōnis inopiā atque egestāte cōnferre dēbeō.

Sed sī omissīs hīs rēbus, quibus nōs suppeditāmur, eget ille, senātū, equitibus Rōmānīs, urbe, aerāriō, vectīgālibus, cūnctā Italiā, prōvinciīs omnibus, exterīs nātiōnibus, sī hīs rēbus omissīs causās ipsās, quae inter sē cōnflīgunt, contendere velīmus, ex eō ipsō, quam valdē illī iaceant, intellegere possumus. Ex hāc enim parte pudor pūgnat, illinc petulantia; hinc pudīcitia, illinc stuprum; hinc fidēs, illinc fraudātiō; hinc pietās, illinc scelus; hinc cōnstantia, illinc furor; hinc

IN CATILINAM II. X1I. 87

honestās, illinc turpitūdō; hinc continentia, illinc li- bīdō; dēnique aequitās, temperantia, fortitūdō, prū- dentia, virtūtēs omnēs certant cum inīquitāte, lūxuriā,

ignāviā, temeritāte, cum vitiīs omnibus; postrēmō

cōpia cum egestāte, bona ratiō cum perditā, mēns sāna cum āmentiā, bona dēnique spēs cum omnium rērum dēspērātiōne cōnflīgit. In ēius modī certāmine ac proeliō nōnne, etiam sī hominum studia dēficiant, dī ipsī immortālēs cōgant ab hīs praeclārissimīs virtū- tibus tot et tanta vitia superārī?

XII. Quae cum ita sint, Quirītēs, vōs, quem ad modum iam anteā dīxī, vestra tēcta vigiliīs cūstō- diīsque dēfendite; mīihi, ut urbī sine vestrō mōtū ac sine ūllō tumultū satis esset praesidī, cōnsultum atque prōvīsum est. Colōnī omnēs mūnicipēsque vestrī, certiōrēs ā mē factī dē hāc nocturnā excursiōne Cati- līnae, facile urbēs suās fīnēsque dēfendent. Gladiā- tōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putāvit, — quamquam animō meliōre sunt quam pars patri- ciōrum —potestāte tamen nostrā continēbuntur. Q. Metellus, quem ego hōc prōspiciēns in agrum QGal- licum Pīcēnumque praemīsī, aut opprimet hominem aut ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. Reli- quīs autem dē rēbus cōnstituendīs, mātūrandīs, agendīs iam ad senātum referēmus, quem vocārī vidētis.

Nunc illōs, quī in urbe remānsērunt, atque adeō quī contrā urbis salūtem omniumque vestrum in urbe ā Catilīnā relīctī sunt, quamquam sunt hostēs, tamen, quia sunt cīvēs, monitōs etiam atque etiam volō. Mea lēnitās adhūc sī cui solūtior vīsa est, hōc ex- spectāvit, ut id, quod latēbat, ērumperet. Quod reli- quum est, iam nōn possum oblīvīscī, meam hanc esse patriam, mē hōrum esse cōnsulem, mihi aut cum hīs vīvendum aut prō hīs esse moriendum. Nūllus

IO

20

25

30

88 IN CATILINAM II. Xx1I.

IS

20

25

30

est portīs cūstōs, nūllus īnsidiātor viae; sī quī exīre volunt, cōnīvēre possum; quī vērō sē in urbe com- mōverit, cūius ego nōn modo factum, sed inceptum ūllum cōnātumve contrā patriam dēprehenderō, sen- tiet in hāc urbe esse cōnsulēs vigilantēs, esse ēgregiōs magistrātūs, esse fortem senātum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefāriōrum ac manifēstō- rum scelerum māiōrēs nostrī esse voluērunt.

XIII. Atque haec omnia sīc agentur, Quirītēs, ut māximae rēs minimō mōtū, perīcula summa nūllō tumultū, bellum intestīnum ac domesticum post homi- num memoriam crūdēlissimum et māximum mē ūnō togātō duce et imperātōre sedētur. Quod ego sīc administrābō, Quirītēs, ut, sī ūllō modō fierī poterit, nē improbus quidem quisquam in hāc urbe poenam suī sceleris sufferat. Sed sī vīs manifēstae audāciae, sī impendēns patriae perīculum mē necessāriō dē hāc animī lēnitāte dēdūxerit, illud profectō perficiam, quod in tantō et tam īnsidiōsō bellō vix optandum vidētur, ut neque bonus quisquam intereat paucōrumque poenā vōs omnēs salvī esse possītis.

Quae quidem ego neque meā prūdentiā neque hūmānīs cōnsiliīs frētus polliceor vōbīs, Quirītēs, sed multīs et nōn dubiīs deōrum immortālium sīgnificā- tiōnibus, quibus ego ducibus in hanc spem senten- tiamque sum ingressus; quī iam nōn procul, ut quondam solēbant, ab externō hoste atque longinquō, sed hīc praesentēs suō nūmine atque auxiliō sua templa atque urbis tēcta dēfendunt. Quōs vīōcs, Quirītēs, precārī, venerārī, implōrāre dēbētis, ut quam urbem pulcherrimam flōrentissimamque esse voluērunt, hanc omnibus hostium cōpiīs terrā marīque superātīs ā perditissimōrum cīvium nefāriō scelere dēfendant.

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA

HABITA AD POPULUU.

I. Rem pūblicam, Quirītēs, vītamque omnium vestrum, bona, fortūnās, coniugēs līberōsque vestrōs atque hōc domicilium clārissimī imperī, fortūnātissi- mam pulcherrimamque urbem, hodiernō diē deōrum immortālium summō ergā vōs amōre, labōribus, cōn- s5 siliīs, perīculīs meīs ē flammā atque ferrō ac paene ex faucibus fātī ēreptam et vōbīs cōnservātam ac restitūtam vidētis.

Et sī nōn minus nōbīs iūcundī atque illūstrēs sunt eī diēs, quibus cōnservāmur, quam illī, quibus nāscimur, io quod salūtis certa laetitia est, nāscendī incerta condiciō, et quod sine sēnsū nāscimur, cum voluptāte servāmur,

vprofectō, quoniam illum, quī hanc urbem condidit, ad

deōs immortālēs benevolentiā fāmāque sustulimus, esse apud vōs posterōsque vestrōs in honōre dēbēbit is, s5 quī eandem hanc urbem conditam amplificātamque servāvit. Nam tōtī urbī, templīs, dēlūbrīs, tēctīs ac moenibus subiectōs prope iam īgnēs circumdatōsque restīnximus, īdemque gladiōs in rem pūblicam dēstrīc- tōs rettūdimus mūcrōnēsque eōrum ā iugulīs vestrīs 20 dēiēcimus. Quae quoniam in senātū illūstrāta, pate- facta, comperta sunt per mē, vōbīs iam expōnam

89

4

on

IOŌ

35

20

25

30

90 M. TULLI CICERONIS

breviter, Quirītēs, ut, et quanta et quā ratiōne invē- stīgāta et comprehēnsa sint, vōs, quī et ignōrātis et exspectātis, scīre possttis.

Prīncipiō, ut Catilīna paucīs ante diēbus ērūpit ex urbe, cum sceleris suī sociōs, hūiusce nefāriī bellī ācer- rimōs ducēs, Rōmae relīquisset, semper vigilāvī et prōvīdī, Quirītēs, quem ad modum in tantīs et tam absconditīs īnsidiīs salvī esse possēmus.

II. Nam tum, cum ex urbe Catilīnam ēiciēbam — nōn enim iam vereor hūius verbī invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vīvus exierit—sed tum, cum illum exterminārī volēbam, aut reliquam coniūrātōrum manum simul exitūram aut eōs, quī restitissent, īnfīrmōs sine illō ac dēbilēs fore putābam. Atque ego, ut vīdī, quōs māximō furōre et scelere esse īnflammātōs sciēbam, eōs nōbīscum esse et Rōmae remānsisse, in eō omnēs diēs noctēsque cōnsūmpsī, ut, quid agerent, quid mōlī- rentur, sentīrem ac vidērem, ut, quoniam auribus vestrīs propter incrēdibilem māgnitūdinem sceleris minōrem fidem faceret ōrātiō mea, rem ita comprehenderem, ut tum dēmum animīs salūtī vestrae prōvidērētis, cum oculīs maleficium ipsum vidērētis.

Itaque, ut comperī lēgātōs Allobrogum bellī Trāns- alpīnī et tumultūs Gallicī excitandī causā ā P. Lentulō esse sollicitātōs, eōsque in Galliam ad suōs cīvēs eōdem- que itinere cum litterīs mandātīsque ad Catilīnam esse missōs, comitemque eīs adiūnctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilīnam esse datās litterās, facultātem mihi oblātam putāvī, ut, quod erat difficillimum, quod- que ego semper optābam ab dīs immortālibus, ut tōta rēs nōn sōlum ā mē, sed etiam ā senātū et ā vōbīs manifēstō dēprehenderētur.

Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptīnum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs reī pūblicae

S

aTIOn

āaLNO4

” v

līē<tsīsīste: S Ā iāīōsīēēsuss 55 āncīnt: X

ūīīfīstsī suss s| ūāullumusi.

ītīiīsssisss:

īēr: s 3ī

NOILŌDāSTIOD ISāNVdId āHX NI ōNIAV3YōNū NV NHO4Y

nbīctī īt 3īlīīīīs ntniēī nat nltitālīēīī īitt gem liftīīūiīss. n. īīīāīn lsīs! rāsāā

22,

. 2 ī ē ōē lnīīī mst fīīīīīsīīīīāN 4

3s ēx

ā D n mīmnniīnnīnī lrīūiun. t4 nNtt. ūnntīnīīōītttsīīē īllllnmnlmlss

ē

4 1ē4 21

t nnā īēā īs īūīī uqegūw

Sā32x

īīērēē4 nēsēSs: īāa. īīē:

IN CATILINAM III. m. 91

virōs, ad mē vocāvī; rem exposuī; quid fierī placēret, ostendī. Illī autem, quī omnia dē rē pūblicā praeclāra atque ēgregia sentīrent, sine recūsātiōne ac sine ūllā morā negōtium suscēpērunt et, cum advesperāsceret, occultē ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximīs vīllīs ita bipertītō fuērunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsī sine cūius- quam suspīciōne multōs fortēs virōs ēdūxerant, et ego ex praefectūrā Reātīnā complūrēs dēlēctōs adulēscentēs, quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā, praesidiō cum gladiīs mīseram.

Interim tertiā ferē vigiliā exāctā, cum iam pontem Mulvium māgnō comitātū lēgātī Allobrogum ingredī inciperent ūnāque Volturcius, fit in eōs impetus; ēdū- cuntur et ab illīs gladiī et ā nostrīs. Rēs praetōribus erat nōta sōlīs, ignōrābātur ā cēterīs.

III. Tum interventū Pomptīnī atque Flaccī pūgna sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integrīs sīgnīs praetōribus trāduntur; ipsī comprehēnsī ad mē, cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabīnium, statim ad mē, nihil dum suspican- tem, vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō, quod in litterīs dandīs praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat.

Cum summīs et clārissimīs hūius cīvitātis virīs, quī audītā rē frequentēs ad mē māne convēnerant, litterās ā mē prius aperīrī quam ad senātum dēferrī placēret, nē, sī nihil esset inventum, temere ā mē tantus tumultus iniectus cīvitātī vidērētur, negāvī mē esse factūrum, ut dē perīculō pūblicō nōn ad cōnsilium pūblicum rem integram dēferrem. Etenim, Quirītēs, sī ea, quae erant ad mē dēlāta, reperta nōn essent, tamen ego

IO

20

25

30

92 M. TULLI CICERONIS

nōn arbitrābar in tantīs reī pūblicae perīculīs esse mihi nimiam dīligentiam pertimēscendam.

Senātum frequentem celeriter, ut vīdistis, coēgiī. Atque intereā statim admonitū Allobrogum C. Sulpi- cium praetōrem, fortem virum, mīsī, quī ex aedibus Cethēgī, sī quid tēlōrum esset, efferret; ex quibus ille māximum sīcārum numerum et gladiōrum extulit.

IV. Intrōdūxī Volturcium sine QGallīs; fidem pū- blicam iussū senātūs dedī; hortātus sum, ut ea, quae 10 scīret, sine timōre indicāret. Tum ille dīxit, cum vix

sē ex māgnō timōre recreāsset, ā P. Lentulō sē habēre

ad Catilīnam mandāta et litterās, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad urbem quam prīmum cum exercitū accēderet; id autem eō cōnsiliō, ut, cum urbem ex 15 omnibus partibus, quem ad modum dēscrīptum dis- tribūtumque erat, incendissent caedemque īnfīnītam cīvium fēcissent, praestō esset ille, quī et fugientēs exci- peret et sē cum hīs urbānīs ducibus coniungeret. Intrōductī autem Gallī iūs iūrandum sibi et litterās 20 ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō ad suam gentem data esse dīxērunt, atque ita sibi ab hīs et ā L. Cassiō esse prae- scrīptum, ut equitātum in Italiam quam prīmum mitte- rent; pedestrēs sibi cōpiās nōn dēfutūrās; Lentulum autem sibi cōnfīrmāsse ex fātīs Sibyllīnīs haruspicum- 25 que respōnsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenīre esset necesse; Cinnam ante sē et Sullam fuisse; eun- demque dīxisse fātālem hunc annum esse ad interi- tum hūius urbis atque imperī, quī esset annus decimus 30 post virginum absolūtiōnem, post Capitōlī autem incēnsiōnem vīcēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēterīs contrōversiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnālibus caedem fierī atque urbem incendī placēret, Cethēgō nimium id longum vidērētur.

.xn IN CATILINAM III. v. 93

V. Ac nē longum sit, Quirītēs, tabellās prōferrī iussimus, quae ā quōque dīcēbantur datae. Prīmum ostendimus Cethēgō sīgnum; cognōvit. Nōs līnum incīdimus, lēgimus. Erat scrīptum ipsīus manū Allo- brogum senātuī et populō, sēsē, quae eōrum lēgātīs cōnfīrmāsset, factūrum esse; ōrāre, ut item illī facerent, quae sibi eōrum lēgātī recēpissent. Tum Cethēgus, quī paulō ante aliquid tamen dē gladiīs ac sīcīs, quae apud ipsum erant dēprehēnsa, respondisset dīxissetque sē semper bonōrum ferrāmentōrum studiōsum fuisse, recitātīs litterīs dēbilitātus atque abiectus cōnscientiā repente conticuit.

Intrōductus est Statilius; cognōvit et sīgnum et ma- num suam. Recitātae sunt tabellae in eandem ferē sententiam; cōnfessus est.

Tum ostendī tabellās Lentulō et quaesīvī, cognō- sceretne sīgnum. Adnuit. Est vērō, inquam, nōtum quidem sīgnum, imāgō avī tuī, clārissimī virī, quī amāvit ūānicē patriam et cīvēs suōs; quae quidem tē ā tantō scelere etiam māta revocāre dēbuit. Leguntur eādem ratiōne ad senātum Allobrogum populumque litterae. Sī quid dē hīs rēbus dīcere vellet, fēcī potestātem. Atque ille prīmō quidem negāvit; post autem aliquantō, tōtō iam indiciō expositō atque ēditō, surrēxit; quaesīvit ā Gallīs, quid sibi esset cum eīs, quam ob rem domum suam vēnissent, itemque ā Volturciō. Quī cum illī breviter cōnstanterque respondissent, per quem ad eum quo- tiēnsque vēnissent, quaesissentque ab eō, nihilne sē- cum esset dē fātīs Sibyllīnīs locūtus, tum ille subitō scelere dēmēns, quanta cōnscientiae vīs esset, osten- dit. Nam, cum id posset īnfitiārī, repente praeter opī- niōnem omnium cōnfessus est. Ita eum nōn modo ingenium illud et dīcendī exercitātiō, quā semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifēstī atque

I5

p2 en

IO

I5

20

25

30

94 M. TULLI CICERONIS

dēprehēnsī impudentia, quā superābat omnēs, impro- bitāsque dēfēcit.

Volturcius vērō subitō litterās prōferrī atque aperīrī iubet, quās sibi ā Lentulō ad Catilīnam datās esse dī- cēbat. Atque ibi vehementissimē perturbātus Lentu- lus tamen et sīgnum et manum suam cognōvit. FĒrant autem sine nōmine, sed ita:

Quis sim, sciēs ex eō, quem ad tē mīāsī. Cārā, ut vir sīs, et cōgitā, quem in locum sīs prōgressus. Viaē, quid tibi iam sit necesse, et cārā, ut omnium tibi auxilia ad- iungās, etiam īnfimōrum.

Gabīnius deinde intrōductus cum prīmō impudenter respondēre coepisset, ad extrēmum nihil ex eīs, quae Gallī īnsimulābant, negāvit.

Ac mihi quidem, Quirītēs, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, sīgna, manūs, dēnique ūnīus cūiusque cōnfessiō, tum multō certiōra illa, color, oculī, vultūs, taciturnitās. Sīc enim obstipuerant, sīc terram intuēbantur, sīc fūrtim nōn numquam inter sēsē aspiciēbant, ut nōn iam ab aliīs indicārī, sed indicāre sē ipsī vidērentur.

VI. Indiciīs expositīs atque ēditīs, Quirītēs, senātum cōnsuluī, dē summā rē pūblicā quid fierī placēret. Dictae sunt ā prīncipibus ācerrimae ac fortissimae sententiae, quās senātus sine ūllā varietāte est secū- tus. Et quoniam nōndum est perscrīptum senātūs cōnsultum, ex memoriā vōbīs, Quirītēs, quid senātus cēnsuerit, expōnam.

Prīmum mihi grātiae verbīs amplissimīs aguntur, quod virtūte, cōnsiliō, prōvidentiā meā rēs pūblica māximīs perīculīs sit līberāta. Deinde L. Flaccus et -C. Pomptīnus praetōrēs, quod eōrum operā fortī fidēlīque ūsus essem, meritō ac iūre laudantur. At- que etiam virō fortī, collēgae meō, laus impertītur,

4 ra2.. Bss:iSuS SftunsnīnēnlltusSiliSssī:mmg

IN CATILINAM III. vI. 95

quod eōs, quī hūius coniūrātiōnis participēs fuissent, ā suīs et ā reī pūblicae cōnsiliīs remōvisset.

Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē prae- tūrā abdicāsset, in cūstōdiam trāderētur; itemque utī C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabīnius, quī omnēs prae- 5 sentēs erant, in cūstōdiam trāderentur; atque idem hōc dēcrētum est in L. Cassium, quī sibi prōcūrātiō- nem incendendae urbis dēpoposcerat; in M. Cēpā- rium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicātum; in P. Furium, quī est ex eīs ia colōnīs, quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit: in Q. An- nium Chīlōnem, quī ūnā cum hōc Furiō semper erat in hāc Allobrogum sollicitātiōne versātus; in P. Um- brēnum, lbertīnum hominem, ā quō prīmum Qallōs ad Gabīnium perductōs esse cōnstābat. Atque eā r5 lēnitāte senātus est ūsus, Quirītēs, ut ex tantā coniūrātiōne tantāque hāc multitūdine domesticōrum hostium novem hominum perditissimōrum poenā rē pūblicā cōnservātā reliquōrum mentēs sānārī posse arbitrārēctur. 20

Atque etiam supplicātiō dīs immortālibus prō singu- lārī eōrum meritō meō nōmine dēcrēta est, quod mihi prīmum post hanc urbem conditam togātō contigit, et hīs dēcrēta verbīs est, quod urbem incendiīs, caede cīvēs, Italiam bellō līberāssem. Quae supplicātiō sī cum 25 cēterīs supplicātiōnibus cōnferātur, hōc interest, quod cēterae bene gestā, haec ūna cōnservātā rē pūblicā cōnstitūta est.

Atque illud, quod faciendum prīmum fuit, factum atque trānsāctum est. Nam P. Lentulus, quamquam 30 patefactīs indiciīs, cōnfessiōnibus suīs, iūdiciō senātūs nōn modo praetōris iūs, vērum etiam cīvis āmī- serat, tamen magistrātū sē abdicāvit, ut, quae religiō C. Mariō, clārissimō virō, nōn fuerat, quō minus

10

4

20

25

96 M. TULLI CICERONIS

C. Glauciam, dē quō nihil nōminātim erat dēcrētum, praetōrem occīderet, eā nōs religiōne in prīvātō P. Lentulō pūniendō līberārēmur.

VII. Nunc quoniam, Quirītēs, cōnscelerātissimī perī- culōsissimīque bellī nefāriōs ducēs captōs iam et com- prehēnsōs tenētis, exīstimāre dēbētis omnēs Catilīnae cōpiās, omnēs spēs atque opēs hīs dēpulsīs urbis perī- culīs concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hōc prōvidēbam animō, Quirītēs, remōtō Catilīnā nōn mihi esse P. Lentulī somnum nec L. Cassī adipēs nec C. Cethēgī furiōsam temeritātem pertimēscendam.

Ille erat ūnus timendus ex istīs omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, om- nium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitāre poterat, audēbat. Erat eī cōnsilium ad facinus aptum, cōnsiliō autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certās rēs cōnficiendās certōs hominēs dēlēctōs ac dēscrīptōs habēbat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, cōnfectum putābat; nihil erat, quod nōn ipse obiīret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat.

Hunc ego hominem tam ācrem, tam audācem, tam parātum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditīs rēbus dīligentem nisi ex domesticīs īnsidiīs in castrēnse lātrōcinium compulissem — dīcam id, quod sentiō, Quirītēs, — nōn facile hanc tantam mōlem malī ā cervīcibus vestrīs dēpulisssm. Nōn ille nōbīs Sāturnālia cōnstituisset neque tantō ante exitī ac fātī diem reī pūblicae dēnūntiāvisset neque commīsisset, ut sīgnum, ut litterae suae testēs manifēstī sceleris dēprehenderen- tur. Quae nunc illō absente sīc gesta sunt, ut nūllum in prīvātā domō fūrtum umquam sit tam palam inven- tum, quam haec tanta in rē pūblicā coniūrātiō manifēstō

1 IN CATILINAM III. viI. 97

inventa atque dēprehēnsa est. Quod sī Catilīna in urbe ad hanc diem remānsisset, quamquam, quoad fuit, omnibus ēius cōnsiliīs occurrī atque obstitī, ta- men, ut levissimē dīcam, dīmicandum nōbīs cum illō fuisset neque nōs umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantīs perīculīs rem pūblicam tantā pāce, tantō ōtiō, tantō silentiō līberāssēmus.

VIII. Quamquam haec omnia, Quirītēs, ita sunt ā mē administrāta, ut deōrum immortālium nūtū atque cōn- siliō et gesta et prōvīsa esse videantur. Idque cum coniectūrā cōnsequī possumus, quod vix vidētur hūmānī cōnsilī tantārum rērum gubernātiō esse potuisse, tum vērō ita praesentēs hīs temporibus opem et auxilium nōbīs tulērunt, ut eōs paene oculīs vidēre possēmus. Nam ut illa omittam, vīsās nocturnō tempore ab occi- dente facēs ārdōremque caelī, ut fulminum iactūs, ut terrae mōtūs relinquam; ut omittam cētera, quae tam multa nōbīs cōnsulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fīunt, canere dī immortālēs vidērentur, hōc certē, quod sum dictūrus, neque praetermittendum neque relinquendum est.

Nam profectō memoriā tenētis Cottā et Torquātō cōnsulibus complūrēs in Capitōliō rēs dē caelō esse percussās, cum et simulācra deōrum dēpulsa sunt et statuae veterum hominum dēiectae et lēgum aera līque- facta et tāctus etiam ille, quī hanc urbem condidit, Rōmulus, quem inaurātum in Capitōliō, parvum atque lactentem, ūberibus lupīnīs inhiantem, fuisse memiinistis. Quō quidem tempore cum haruspicēs ex tōtā Etrūriā convēnissent, caedēs atque incendia et lēgum interitum et bellum cīvīle ac domesticum et tōtīus urbis atque imperī occāsum appropinquāre dīxērunt, nisi dī im- mortālēs omnī ratiōne plācātī suō nūmine prope fāta ipsa flexissent.

25

Un

I0

353

20

4

30

98 M. TULLI CICERONIS

Itaque illōrum respōnsīs tum et lūdī per decem diēs factī sunt, neque rēs ūlla, quae ad plācandōs deōs pertinēret, praetermissa est. īdemque iussērunt simu- lācrum Iovis facere māius et in excelsō collocāre et contrā, atque anteā fuerat, ad orientem convertere; ac sē spērāre dīxērunt, sī illud sīgnum, quod vidētis, sōlis ortum et forum cūriamque cōnspiceret, fore ut ea cōn- silia, quae clam essent inita contrā salūtem urbis atque imperī, illūstrārentur, ut ā senātū populōque Rōmānō perspicī possent. Atque illud sīgnum collocandum cōnsulēs illī locāvērunt; sed tanta fuit operis tarditās, ut neque superiōribus cōnsulibus neque nōbīs ante hodiernum diem collocārētur.

IX. Hīc quis potest esse, Quirītēs, tam āversus ā vērō, tam praeceps, tam mente captus, quī neget haec omnia, quae vidēmus, praecipuēque hanc urbem deōrum immortālium nūtū ac potestāte administrārī? Etenim, cum esset ita respōnsum, caedēs, incendia, interitum reī pūblicae comparārī, et ea per cīvēs, quae tum propter māgnitūdinem scelerum nōn nūllīs incrēdibilia vidēban- tur, ea nōn modo cōgitāta ā nefāriīs cīvibus, vērum etiam suscepta esse sēnsistis. Illud vērō nōnne ita praesēns est, ut nūtū Iovis optimī māximī factum esse videātur, ut, cum hodiernō diē māne per forum meō iussū et coniūrātī et eōrum indicēs in aedem Concordiae dūcerentur, eō ipsō tempore sīgnum statuerētur? Quō collocātō atque ad vōs senātumque conversō omnia, quae erant cōgitāta contrā salūtem omnium, illūstrāta et patefacta vīdistis.

Quō etiam māiōre sunt istī odiō suppliciōque dīgnī, quī nōn sōlum vestrīs domiciliīs atque tēctīs, sed etiam deōrum templīs atque dēlūbrīs sunt fūnestōs ac nefāriōs īgnēs īnferre cōnātī. Quibus ego sī mē restitisse dīcam, nimium mihi sūmam et nōn sim ferendus; ille, IN CATILINAM III. x. 99

ille Iuppiter restitit; ille Capitōlium, ille haec templa, ille cūnctam urbem, ille vōs omnēs salvōs esse voluit. Dīs ego immortālibus ducibus hanc mentem, Quirītēs, voluntātemque suscēpī, atque ad haec tanta indicia pervēnī. :

Iam vērō ab Lentulō cēterīsque domesticīs hostibus tam dēmenter tantae rēs crēditae et ignōtīs et barbarīs numquam essent profectō, nisi ab dīs immortālibus huic tantae audāciae cōnsilium esset ēreptum. Quid vērō? ut hominēs Gallī ex cīvitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populō Rōmānō facere et posse et nōn nōlle videātur, spem imperī ac rērum māximārum ultrō sibi ā patriciīs hominibus oblātam neglegerent vestramque salūtem suīs opibus antepō- nerent, id nōn dīvīnitus esse factum putātis, prae- sertim quī nōs nōn pūgnandō, sed tacendō superāre potuerint?

X. Quam ob rem, Quirītēs, quoniam ad omnia pul- vīnāria supplicātiō dēcrēta est, celebrātōte illōs diēs cum coniugibus ac līberīs vestrīs. Nam multī saepe honōrēs dīs immortālibus iūstī habitī sunt ac dēbitī, sed profectō iūstiōrēs numquam. Freptī enim estis ex crūdēlissimō ac miserrimō interitū; sine caede, sine sanguine, sine exercitū, sine dīmicātiōne; togātī mē ūnō togātō duce et imperātōre vīcistis.

Etenim recordāminī, Quirītēs, omnēs cīvīlēs dissēn- siōnēs, nōn sōlum eās, quās audīstis, sed eās, quās vōsmet ipsī meministis atque vīdistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit; C. Marium, cūstōdem hūius urbis, multōsque fortēs virōs partim ēiēcit ex cīvitāte, partim interēmit. Cn. Octāvius cōnsul armīs expulit ex urbe collēgam; omnis hīc locus acervīs corporum et cīvium sanguine redundāvit. Superāvit posteā Cinna cum Mariō; tum vērō, clārissimīs virīs interfectīs lūmina

L.oēC.

2s

30

n

IO

18

20

25

30

100 M. TULLI CICERONIS

cīvitātis exstīncta sunt. Ultus est hūius victōriae crū- dēlitātem posteā Sulla; nē dīcī quidem opus est, quantā dēminūtiōne cīvium et quantā calamitāte reī pūblicae. Dissēnsit M. Lepidus ā clārissimō et fortissimō virō, Q. Catulō; attulit nōn tam ipsīus interitus reī pūblicae lūctum quam cēterōrum.

Atque illae tamen omnēs dissēnsiōnēs erant ēius modī, quae nōn ad dēlendam, sed ad commūtandam rem pūblicam pertinērent. Nōn illī nūllam esse rem pūblicam, sed in eā, quae esset, sē esse prīncipēs, neque hanc urbem cōnflagrāre, sed sē in hāc urbe flōrēre voluērunt. Atque illae tamen omnēs dissēn- siōnēs, quārum nūlla exitium reī pūblicae quaesīvit, ēius modī fuērunt, ut nōn reconciliātiōne concordiae, sed interneciōne cīvium dīiūdicātae sint. In hōc autem ūnō post hominum memoriam māximō crūdē-. lissimōque bellō, quāle bellum nūlla umquam barba- ria cum suā gente gessit, quō in bellō lēx haec fuit ā Lentulō, Catilīnā, Cethēgō, Cassiō cōnstitūta, ut omnēs, quī salvā urbe salvī esse possent, in hostium numerō dūcerentur, ita mē gessī, Quirītēs, ut salvī omnēs cōnservārēminī, et, cum hostēs vestrī tantum cīvium superfutūrum putāssent, quantum īnfīnītae cae- dī restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obīre nōn potuisset, et urbem et cīvēs integrōs inco- lumēsque servāvī.

XI. Quibus prō tantīs rēbus, Quirītēs, nūllum ego ā vōbīs praemium virtūtis, nūllum īnsīgne honōris, nūl- lum monumentum laudis postulō praeterquam hūius diēī memoriam sempiternam. In animīs ego vestrīs omnēs triumphōs meōs, omnia ōrnāmenta honōris, monumenta glōriae, laudis īnsīgnia condī et collocārī volō. Nihil mē mūtum potest dēlectāre, nihil tacitum, nihil dēnique ēius modī, quod etiam minus dīgnī

= ī IN CATILINAM III. X11. 101

adsequī possint. Memoriā vestrā, Quirītēs, nostrae rēs alentur, sermōnibus crēscent, litterārum monu- mentīs inveterāscent et corrōborābuntur; eandemque diem intellegō, quam spērō aeternam fore, prōpāgā- tam esse et ad salūtem urbis et ad memoriam cōnsulātūs meī, ūnōque tempore in hāc rē pūblicā duōs cīvēs exstitisse, quōrum alter fīnēs vestrī imperī nōn terrae, sed caelī regiōnibus termināret, alter ēiusdem imperī domicilium sēdēsque servāret.

XII. Sed quoniam eārum rērum, quās ego gessī, nōn eadem est fortūna atque condiciō quae illōrum, quī externa bella gessērunt, quod mihi cum eīs vīvendum est, quōs vīcī ac subēgī, illī hostēs aut interfectōs aut oppressōs relīquērunt, vestrum est, Quirītēs, sī cēterīs facta sua rēctē prōsunt, mihi mea nē quandō obsint, prōvidēre. Mentēs enim hominum audācissimōrum scelerātae ac nefāriae nē vōbīs nocēre possent, ego prōvīdī; nē mihi noceant, vestrum est prōvidēre. Quamquam, Quirītēs, mihi quidem ipsī nihil ab istīs iam nocērī potest. Māgnum enim est in bonīs praesidium, quod mihi in perpetuum com- parātum est, māgna in rē pūblicā dīgnitās, quae mē semper tacita dēfendet, māgna vīs cōnscientiae, quam quī neglegunt, cum mē violāre volent, sē ipsī indicābunt.

Est enim in nōbīs is animus, Quirītēs, ut nōn modo nūllīus audāciae cēdāmus, sed etiam omnēs improbōs ultrō semper lacessāmus. Quod sī omnis impetus domesticōrum hostium, dēpulsus ā vōbīs, sē in mē ūnum convertit, vōbīs erit videndum, Quirītēs, quā condiciōne posthāc eōs esse velītis, quī sē prō salūte vestrā obtulerint invidiae perīculīsque omnibus; mihi quidem ipsī quid est, quod iam ad vītae frūctum possit adquīrī, cum praesertim neque in honōre

1

2q0

;s

30

IO

I5

102 IN CATILINAM III. x11.

vestrō neque in glōriā virtūtis quicquam videam altius, quō mihi libeat ascendere? Illud profectō perficiam, Quirītēs, ut ea, quae gessī in cōnsulātū, prīvātus tuear atque ōrnem, ut, sī qua est invidia in cōnservandā rē pūblicā suscepta, laedat invidōs, mihi valeat ad glōriam.

Dēnique ita mē in rē pūblicā trāctābō, ut meminerim semper, quae gesserim, cūremque, ut ea virtūte, nōn cāsū gesta esse videantur. Vōs, Quirītēs, quoniam iam est nox, venerātī Iovem illum, cūstōdem hūius urbis ac vestrum, in vestra tēcta discēdite et ea, quamquam iam est perīculum dēpulsum, tamen aequē ac priōre nocte cūstōdiīs vigiliīsque dēfendite. Id nē vōbīs diūtius faciendum sit, atque ut in perpetuā pāce esse possītis, prōvidēbō. M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO QUARTA

HABITA IN SENATIVU.

I. Videō, patrēs cōnscrīptī, in mē omnium vestrum ōra atque oculōs esse conversōs; videō vōs nōn sōlum dē vestrō ac reī pūblicae, vērum etiam, sī id dēpulsum sit, dē meō perīculō esse sollicitōs. Est mihi iūcunda in malīs et grāta in dolōre vestra ergā mē voluntās, sed

eam, per deōs immortālēs, dēpōnite atque oblītī salūtis

meae dē vōbīs ac dē vestrīs līberīs cōgitāte. Mihi sī haec condiciō cōnsulātūs data est, ut omnēs acerbi- tātēs, omnēs dolōrēs cruciātūsque perferrem, feram nōn sōlum fortiter, vērum etiam libenter, dum modo meīs labōribus vōbīs populōque Rōmānō dīgnitās salūsque pariātur.

Ego sum ille cōnsul, patrēs cōnscrīptī, cui nōn forum, in quō omnis aequitās continētur, nōn cam- pus, cōnsulāribus auspiciīs cōnsecrātus, nōn cūria, summum auxilium omnium gentium, nōn domus, commūne perfugium, nōn lectus ad quiētem datus, nōn dēnique haec sēdēs honōris umquam vacua mor- tis perīculō atque īnsidiīs fuit.

Ego multa tacuī, multa pertulī, multa concessī, multa meō quōdam dolōre in vestrō timōre sānāvī. Nunc sī hunc exitum cōnsulātūs meī dī immortālēs

108

20 3

104 M. TULLI CICERONIS

esse voluērunt, ut vōs populumque Rōmānum ex caede miserrimā, coniugēs līberōsque vestrōs vīrginēs- que Vestālēs ex acerbissimā vexātiōne, templa atque dēlūbra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum

5 ex foedissimā flammā, tōtam Italiam ex bellō et vāstitāte ēriperem, quaecumque mihi ūnī prōpōnētur fortūna, subeātur. Etenim, sī P. Lentulus suum nō- men inductus ā vātibus fātāle ad perniciem reī pūbli- cae fore putāvit, cūr ego nōn laeter meum cōnsulātum

i0 ad salūtem populī Rōmānī prope fātālem exstitisse?

II. Quā rē, patrēs cōnscrīptī, cōnsulite vōbīs, prō- spicite patriae, cōnservāte vōs, coniugēs, līberōs fortū- nāsque vestrās, populī Rōmānī nōmen salūtemque dēfendite; mihi parcere ac dē mē cōgitāre dēsinite.

15 Nam prīmum dēbeō spērāre, omnēs deōs, quī huic urbī praesident, prō eō mihi, ac mereor, relātūrōs esse grā- tiam; deinde, sī quid obtigerit, aequō animō parātōque moriar. Nam neque turpis mors fortī virō potest acci- dere neque immātūra cōnsulārī nec misera sapientī.

20 Nec tamen ego sum ille ferreus, quī frātris cārissimī atque amantissimī praesentis maerōre nōn movear nō- rumque omnium lacrimīs, ā quibus mē circumsessum vidētis. Neque meam mentem nōn domum saepe re- vocat exanimāta uxor et abiecta metū fīlia et parvulus

25 fīlius, quem mihi vidētur amplectī rēs pūblica tam- quam obsidem cōnsulātūs meī, neque ille, quī exspec- tāns hūius exitum diēī stat in cōnspectū meō, gener. Moveor hīs rēbus omnibus, sed in eam partem, utī salvī sint vōbīscum omnēs, etiam sī mē vīs aliqua

30 oppresserit, potius quam et illī et nōs ūnā reī pūb- licae peste pereāmus.

Quā rē, patrēs cōnscrīptī, incumbite ad salūtem reī pūblicae, circumspicite omnēs procellās, quae impen- dent, nisi prōvidētis. Nōn Ti. Gracchus, quod iterum

S3 Ff IN CATILINAM IV. 111. 105

tribūnus plēbis fierī voluit, nōn C. Gracchus, quod agrāriōs concitāre cōnātus est, nōn L. Sāturnīnus, quod C. Memmium occīdit, in discrīmen aliquod atque in vestrae sevēritātis iūdicium addūcitur; tenentur eī, quī ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilīnam accipiendum Rōmae restitērunt; tenentur litterae, sīgna, manūs, dēnique ūnīus cūiusque cōnfessiō; sollicitantur Allobrogēs, servitia excitantur, Catilīna arcessitur; id est initum cōnsilium, ut interfectīs omni- bus nēmō nē ad dēplōrandum quidem populī Rōmānī nōmen atque ad lāmentandam tantī imperī calamitā- tem relinquātur.

III. Haec omnia indicēs dētulērunt, reī cōnfessī sunt, vōs multīs iam iūdiciīs iūdicāvistis, prīmum quod mihi grātiās ēgistis singulāribus verbīs et meā virtūte atque dīligentiā perditōrum hominum coniūrātiōnem patefac- tam esse dēcrēvistis; deinde quod P. Lentulum sē abdicāre praetūrā coēgistis; tum quod eum et cēterōs, dē quibus iūdicāstis, in cūstōdiam dandōs cēnsuistis, māximēque quod meō nōmine supplicātiōnem dēcrē- vistis, quī honōs togātō habitus ante mē est nēminī; postrēmō hesternō diē praemia lēgātīs Allobrogum Titōque vVolturciō dedistis amplissima. Quae sunt omnia ēius modī, ut eī, quī in cūstōdiam nōminātim datī sunt, sine ūllā dubitātiōne ā vōbīs damnātī esse videantur.

Sed ego īnstituī referre ad vōs, patrēs cōnscrīptī, tamquam integrum, et dē factō quid iūdicētis, et dē poenā quid cēnseātis. Illa praedīcam, quae sunt cōnsulis. Ego māgnum in rē pūblicā versārī furō- rem et nova quaedam miscērī et concitārī mala iam prīdem vidēbam; sed hanc tantam, tam exitiōsam ha- bērī coniūrātiōnem ā cīvibus numquam putāvī. Nunc quicquid est, quōcumque vestrae mentēs inclīnant

20

25

30

TTīCTTTTTTTTTTTTTTTTTTT SNSSS mS—....-. e n

10

15

20

125

30

106 M. TULLI CICERONIS

atque sententiae, statuendum vōbīs ante noctem est. Quantum facinus ad vōs dēlātum sit, vidētis. Huic sī paucōs putātis adfīnēs esse, vehementer errātis. Lātius opīniōne dissēminātum est hōc malum; mā- nāvit nōn sōlum per Italiam, vērum etiam trānscendit Alpēs et obscūrē serpēns multās iam prōvinciās occu- pāvit. Id opprimī sustentandō aut prōlātandō nūllō pactō potest; quācumque ratiōne placet, celeriter vōbīs vindicandum est.

IV. Videō duās adhūc esse sententiās; ūnam D. Sīlānī, quī cēnset eōs, quī haec dēlēre cōnātī sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, quī mortis poenam removet, cēterōrum suppliciōrum omnēs acer- bitātēs amplectitur. Uterque et prō suā dīgnitāte et prō rērum māgnitūdine in summā sevēritāte versātur.

Alter eōs, quī nōs omnēs vītā prīvāre cōnātī sunt, quī dēlēre imperium, quī populī Rōmānī nōmen ex- stinguere, pūnctum temporis fruī vītā et hōc com- mūnī spīritū nōn putat oportēre, atque hōc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hāc rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur.

Alter intellegit mortem ab dīs immortālibus nōn esse supplicī causā cōnstitūtam, sed aut necessitātem nātūrae aut labōrum ac miseriārum quiētem. Itaque eam sapientēs numquam invītī, fortēs saepe etiam libenter oppetīvērunt. Vincula vērō, et ea sempi- terna, certē ad singulārem poenam nefāriī sceleris inventa sunt. Mūnicipiīs dispertīrī iubet. Habēre vidētur ista rēs inīquitātem, sī imperāre velīs, diffi- cultātem, sī rogāre. Dēcernātur tamen, sī placet. Ego enim suscipiam et, ut spērō, reperiam, quī id, quod salūtis omnium causā statueritis, nōn putent esse suae dīgnitātis recūsāre. Adiungit gravem poenam mūnicipiīs, sī quis eōrum vincula rūperit; IN CATILINAM IV. v. 107

horribilēs cūstōdiās circumdat et dīgnās scelere homi- num perditōrum; sancit, nē quis eōrum poenam, quōs condemnat, aut per senātum aut per populum levāre possit; ēripit etiam spem, quae sōla hominēs in miseriīs cōnsōlārī solet. Bona praetereā pūblicārī iubet; vītam sōlam relinquit nefāriīs hominibus; quam sī ēripuisset, multōs ūnā dolōrēs animī atque corporis et omnēs scelerum poenās adēmisset. Ita- que ut aliqua in vītā formīdō improbīs esset posita, apud īnferōs ēius modī quaedam illī antīquī suppli- cia impiīs cōnstitūta esse voluērunt, quod vidēlicet intellegēbant hīs remōtīs nōn esse mortem ipsam pertimēscendam.

V. Nunc, patrēs cōnscrīptī, ego meā videō quid in- tersit. Sī eritis secūtī sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in rē pūblicā viam, quae populāris habētur,

secūtus est, fortasse minus erunt hōc auctōre et cogni-

tōre hūiusce sententiae mihi populārēs impetūs perti- mēscendī; sīn illam alteram, nesciō an amplius mihi negōtī contrahātur. Sed tamen meōrum perīculōrum ratiōnēs ūtilitās reī pūblicae vincat.

Habēmus enim ā Caesare, sīcut ipsīus dīgnitās et māiōrum ēius amplitūdō postulābat, sententiam tam- quam obsidem perpetuae in rem pūblicam voluntātis. Intellēctum est, quid interesset inter levitātem cōntiō- nātōrum et animum vērē populārem, salūtī popul cōnsulentem. vVideō dē istīs, quī sē populārēs habērī volunt, abesse nōn nēminem, nē dē capite vidēlicet cīvium Rōmānōrum sententiam ferat; at is et nūdius tertius in cūstōdiam cīvēs Rōmānōs dedit et supplicā- tiōnem mihi dēcrēvit et indicēs hesternō diē māximīs praemiīs adfēcit. Iam hōc nēminī dubium est, quī reō cūstōdiam, quaesitōrī grātulātiōnem, indicī praemium dēcrēvit, quid dē tōtā rē et causā iūdicārit.

25

30

ē533

2

20

30

108 M. TULLI CICERONIS

At vērō C. Caesar intellegit lēgem Semprōniam esse dē cīvibus Rōmānīs cōnstitūtam; quī autem reī pūblicae sit hostis, eum cīvem esse nūllō modō posse; dēnique ipsum lātōrem Semprōniae lēgis iniussū populī poenās reī pūblicae dēpendisse. īdem ipsum Lentulum, lar- gītōrem et prōdigum, nōn putat, cum dē perniciē populī Rōmānī, exitiō hūius urbis tam acerbē, tam crūdēliter cōgitārit, etiam appellārī posse populārem. ītaque homō mītissimus atque lēnissimus nōn dubitat P. Lentulum aeternīs tenebrīs vinculīsque mandāre et sancit in posterum, nē quis hūius suppliciō levandō sē iactāre et in perniciem populī Rōmānī posthāc populāris esse possit. Adiungit etiam pūblicātiōnem bonōrum, ut omnēs animī cruciātūs et corporis etiam egestās ac mendīcitās cōnsequātur.

VI. Quam ob rem, sīve hōc statueritis, dederitis mihi comitem ad cōntiōnem populō cārum atque iūcundum, sīve Sīlānī sententiam sequī malueritis, facile mē atque vōs ā crūdēlitātis vituperātiōne po- pulus Rōmānus exsolvet, atque obtinēbō eam multō lēniōrem fuisse. Quamquam, patrēs cōnscrīptī, quae potest esse in tantī sceleris immānitāte pūniendā crūdēlitās? Ego enim dē meō sēnsū iūdicō Nam ita mīhi salvā rē pūblicā vōbīscum perfruī liceat, ut ego, quod in hāc causā vehementior sum, nōn 3ātrō- citāte animī moveor—quis enim est mē mītior? — sed singulārī quādam hūmānitāte et misericordiā.

Videor enim mihi vidēre hanc urbem, lūcem orbis terrārum atque arcem omnium gentium, subitō ūnō incendiō concidentem; cernō animō sepultā in patriā miserōs atque īnsepultōs acervōs cīvium; versātur mihi ante oculōs aspectus Cethēgī et furor in vestrā caede bacchantis. Cum vērō mihi prōposuī rē- gnantem Lentulum, sīcut ipse sē ex fātīs spērāsse

RSmmnmīīFīTTTīTTT0m » āEm==mmw.

IN CATILINAM UV. ViI. 109

cōnfessus est, purpurātum esse huic Gabīnium, cum exercitū vēnisse Catilīnam, tum lāmentātiōnem mā- trum familiās, tum fugam virginum atque puerōrum ac vexātiōnem virginum vVestālium perhorrēscō, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque 5 miseranda, idcircō in eōs, quī ea perficere voluērunt, mē sevērum vehementemque praebeō. Etenim quaerō, sī quis pater familiās, līberīs suīs ā servō interfectīs, uxōre occīsā, īncēnsā domō, supplicium dē servō nōn quam acerbissimum sūmpserit, utrum is clēmēns ac r0 misericors, an inhūmānissimus et crūdēlissimus esse videātur. Mihi vērō importūnus ac ferreus, quī nōn dolōre et cruciātū nocentis suum dolōrem cruciātum- que lēnierit.

Sīc nōs in hīs hominibus, quī nōs, quī coniugēs, is quī līberōs nostrōs trucīdāre voluērunt, quī singulās ūnīus cūiusque nostrum domōs et hōc ūniversum reī pūblicae domicilium dēlēre cōnātī sunt, quī id egē- runt, ut gentem Allobrogum in vēstīgiīs hūius urbis atque in cinere dēflagrātī imperī collocārent, sī vehe- 20 mentissimī fuerimus, misericordēs habēbimur; sīn remissiōrēs esse voluerimus, summae nōbīs crūdēli- tātis in patriae cīviumque perniciē fāma subeunda est. Nisi vērō cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus reī pūblicae, crūdēlior nūdius tertius 25 vīsus est, cum sorōris suae, fēminae lēctissimae, virum praesentem et audientem vītā prīvandum esse dīxit, cum avum suum iussū cōnsulis interfectum fīliumque ēius impūberem, lēgātum ā patre missum, in carcere necātum esse dīxit. Quōrum quod simile factum, s0 quod initum dēlendae reī pūblicae cōnsilium?

Largītiōnis voluntās tum in rē pūblicā versāta est et partium quaedam contentiō. Atque eō tempore hūius avus Lentulī, vir clārissimus, armātus Gracchum

īīiīssiīīīīīīiiiiSīiSuSs ..

110 M. TULLI CICERONIS

est persecūtus. Ille etiam grave tum vulnus accēpit,

nē quid dē summā rē pūblicā dēminuerētur; hīc

ad ēvertenda reī pūblicae fundāmenta Gallōs arces- sit, servitia concitat, Catilīnam vocat, attribuit nōs trucīdandōs Cethēgō et cēterōs cīvēs interficiendōs

Gabīniō, urbem īnflammandam Cassiō, tōtam Italiam

vāstandam dīripiendamque Catilīnae. Vereāminī, cēn-

seō, nē in hōc scelere tam immānī ac nefandō nimis aliquid sevērē statuisse videāminī; multō magis est

10 verendum, nē remissiōne poenae crūdēlēs in patriam, quam nē sevēritāte animadversiōnis nimis vehementēs in acerbissimōs hostēs fuisse videāmur.

VII. Sed ea, quae exaudiō, patrēs cōnscrīptī, dis- simulāre nōn possum. Iaciuntur enim vōcēs, quae

15 perveniunt ad aurēs meās, eōrum, quī verērī videntur, ut habeam satis praesidī ad ea, quae vōs statueritis hodiernō diē, trānsigunda. Omnia et prōvīsa et pa- rāta et cōnstitūta sunt, patrēs cōnscrīptī, cum meā summā cūrā atque dīligentiā, tum etiam multō māiōre

20 populī Rōmānī ad summum imperium retinendum et ad commūnēs fortūnās cōnservandās voluntāte. Omnēs adsunt omnium ōrdinum hominēs, omnium dēnique aetātum; plēnum est forum, plēna templa cir- cum forum, plēnī omnēs aditūs hūius templī ac locī.

25 Causa est enim post urbem conditam haec inventa sōla, in quā omnēs sentīrent ūnum atque idem, prae- ter eōs, quī cum sibi vidērent esse pereundum, cum omnibus potius quam sōlī perīre voluērunt. Hōsce ego hominēs excipiō et sēcernō libenter; neque in

30 improbōrum cīvium, sed in acerbissimōrum hostium numerō habendōs putō. Cēterī vērō, dī immortālēs! quā frequentiā, quō studiō, quā virtūte ad commū- nem salūtem dīgnitātemque cōnsentiunt!

Quid ego hīc equitēs Rōmānōs commemorem? quī

n

R55nīmmīīīīīī7T. SSSSS.=S=SSSSw..

IN CATILINAM IV. viiI. 111

vōbīs ita summam ōrdinis cōnsilīque concēdunt, ut vōbīscum dē amōre reī pūblicae certent; quōs ex multōrum annōrum dissēnsiōne hūius ōrdinis ad so- cietātem concordiamque revocātōs hodiernus diēs vōbīscum atque haec causa coniungit. Quam sī con- 5 iunctiōnem, cōnfīrmātam in cōnsulātū meō, perpetuam in rē pūblicā tenuerimus, cōnfīrmō vōbīs nūllum posthāc malum cīvīle ac domesticum ad ūllam reī pūblicae partem esse ventūrum.

Parī studiō dēfendundae reī pūblicae convēnisse io videō tribūnōs aerāriōs, fortissimōs virōs; scrībās item ūniversōs, quōs cum cāsū hīc diēs ad aerārium frequentāsset, videō ab exspectātiōne sortis ad salū- tem commūnem esse conversōs.

Omnis ingenuōrum adest multitūdō, etiam tenuis- 15 simōrum. Quis est enim, cui nōn haec templa, aspectus urbis, possessiō lībertātis, lūx dēnique haec ipsa et hōc commūne patriae solum cum sit cārum, tum vērō dulce atque iūcundum?

VIII. Operae pretium est, patrēs cōnscrīptī, līber- 20 tīnōrum hominum studia cognōscere, quī suā virtūte fortūnam hūius cīvitātis cōnsecūtī, hanc suam esse patriam iūdicant, quam quīdam hīc nātī, et summō nātī locō, nōn patriam suam, sed urbem hostium esse iūdicāvērunt. 25

Sed quid ego hōsce hominēs ōrdinēsque comme- morō, quōs prīvātae fortūnae, quōs commūnis rēs pūblica, quōs dēnique lībertās, ea quae dulcissima est, ad salūtem patriae dēfendendam excitāvit? Ser- vus est nēmō, quī modo tolerābilī condiciōne sit so0 servitūtis, quī nōn audāciam cīvium perhorrēscat, quī nōn haec stāre cupiat, quī nōn quantum audet et quantum potest, cōnferat ad commūnem salūtem, voluntātis.

-Aa-yrPl,r— °"°°33””SS

112 M. TULLI CICERONIS

Quā rē sī quem vestrum forte commovet hōc, quod audītum est, lēnōnem quendam Lentulī concur- sāre circum tabernās, pretiō spērāre sollicitāre posse animōs egentium atque imperītōrum, est id quidem coeptum atque temptātum, sed nūllī sunt inventī tam aut fortūnā miserī aut voluntāte perditī, quī nōn illum ipsum sellae atque operis et quaestūs cotīdiānī locum, quī nōn cubīle ac lectulum suum, quī dēnique nōn cursum hunc ōtiōsum vītae suae salvum esse 10 velint. Multō vērō māxima pars eōrum, quī in

tabernīs sunt, immō vērō— id enim potius est dī-

cendum — genus hōc ūniversum amantissimum est ōtī. Etenim omne īnstrūmentum, omnis opera atque quaestus frequentiā cīvium sustentātur, alitur ōtiō;

15 quōrum sī quaestus occlūsīs tabernīs minuī solet, quid tandem incēnsīs futūrum fuit?

IX. Quae cum ita sint, patrēs cōnscrīptī, vōbīs populī Rōmānī praesidia nōn dēsunt; vōs nē populō Rōmānō deesse videāminī, prōvidēte. Habētis cōn-

20 sulem ex plūrimīs perīculīs et īnsidiīs atque ex mediā morte nōn ad vītam suam, sed ad salūtem vestram reservātum. Omnēs ōrdinēs ad cōnservan- dam rem pūblicam mente, voluntāte, studiō, virtūte, vōce cōnsentiunt. Obsessa facibus et tēlīs impiae

25 coniūrātiōnis vōbīs supplex manūs tendit patria com- mūnis, vōbīs sē, vōbīs vītam omnium cīvium, vōbīs arcem et Capitōlium, vōbīs ārās Penātium, vōbīs illum īgnem vVestae sempiternum, vōbīs omnium de- ōrum templa atque dēlūbra, vōbīs mūrōs atque urbis

30 tēcta commendat.

Praetereā dē vestrā vītā, dē coniugum vestrārum atque līberōrum animā, dē fortūnīs omnium, dē sē- dibus, dē focīs vestrīs hodiernō diē vōbīs iūdicandum est. Habētis ducem memorem vestrī, oblītum suī,

n

IN CATILINAM V. xXx. 113

quae nōn semper facultās datur; habētis omnēs ōrdi- nēs, omnēs hominēs, ūniversum populum Rōmānum, id quod in cīvīlī causā hodiernō diē prīmum vidē- mus, ūnum atque idem sentientem. Cōgitāte, quantīs labōribus fundātum imperium, quantā virtūte stabilī. 5 tam lībertātem, quantā deōrum benīgnitāte auctās exaggerātāsque fortūnās ūna nox paene dēlērit. Id nē umquam posthāc nōn modo nōn cōnficī, sed nē cōgitārī quidem possit ā cīvibus, hodiernō diē prō- videndum est. Atque haec, nōn ut vōs, quī mihi io studiō paene praecurritis, excitārem, locūtus sum, sed ut mea vōx, quae dēbet esse in rē pūblicā prīnceps, officiō fūncta cōnsulārī vidērētur.

X. Nunc, ante quam ad sententiam redeō dē mē pauca dīcam. Ego, quanta manus est coniūrātōrum, r5 quam vidētis esse permāgnam, tantam mē inimīcō- rum multitūdinem suscēpisse videō; sed eam esse iūdicō turpem et īnfīrmam et abiectam. Quod sī aliquandō alicūius furōre et scelere concitāta manus ista plūs valuerit quam vestra ac reī pūblicae dīgni- 20 tās, mē tamen meōrum factōrum atque cōnsiliōrum numquam, patrēs cōnscrīptī, paenitēbit. Etenim mors, quam illī fortasse minitantur, omnibus est parāta; vītae tantam laudem, quantā vōs mē vestrīs dēcrētīs honestāstis, nēmō est adsecūtus. Cēterīs enim bene e5 gestā, mihi ūnī cōnservātā rē pūblicā grātulātiōnem dēcrēvistis.

Sit Scīpiō clārus ille, cūius cōnsiliō atque virtūte Hannibal in Āfricam redīre atque Italiā dēcēdere coāctus est; ōrnētur alter eximiā laude XĀfricānus, 30 quī duās urbēs huic imperiō īnfestissimās, Karthā- ginem Numantiamque, dēlēvit; habeātur vir ēgregius Paulus ille, cūius currum rēx potentissimus quondam et nōbilissimus Persēs honestāvit; sit aeternā glōriā

EENNī m———————EEE —

on

IO

ī5

20

25

30

114 M. TULLI CICERONIS

Marius, quī bis Italiam obsidiōne et metū servitūtis līberāvit; antepōnātur omnibus Pompēius, cūius rēs gestae atque virtūtēs īsdem quibus sōlis cursus re- giōnibus ac terminīs continentur: erit profectō inter hōrum laudēs aliquid locī nostrae glōriae, nisi forte. māius est patefacere nōbīs prōvinciās, quō exīre possīmus, quam cūrāre, ut etiam illī, quī absunt, habeant, quō victōrēs revertantur.

Quamquam est ūnō locō condiciō melior externae victōriae quam domesticae, quod hostēs aliēnigenae aut oppressī serviunt aut receptī in amīcitiam bene- ficiīō sē obligātōs putant; quī autem ex numerō cīvium, dēmentiā aliquā dēprāvātī, hostēs patriae se- mel esse coepērunt, eōs cum ā perniciē reī pūblicae reppuleris, nec vī coērcēre nec beneficiō plācāre possīs. Quā rē mihi cum perditīs cīvibus aeternum bellum susceptum esse videō. Id ego vestrō bonō- rumque omnium auxiliō memoriāque tantōrum perī- culōrum, quae nōn modo in hōc populō, quī servātus est, sed in omnium gentium sermōnibus ac mentibus semper haerēbit, ā mē atque ā meīs facile prōpulsārī posse cōnfīdō. Neque ūlla profectō tanta vīs reperiē- tur, quae coniūnctiōnem vestram equitumque Rōmā- nōrum et tantam cōnspīrātiōnem bonōrum omnium cōnfringere et labefactāre possit.

XI. Quae cum ita sint, prō imperiō, prō exercitū, prō prōvinciā, quam neglēxī, prō triumphō cēterīsque laudis īnsīgnibus, quae sunt ā mē propter urbis vestraeque salūtis cūstōdiam repudiāta, prō clientēlīs hospitiīsque prōvinciālibus, quae tamen urbānīs opi- bus nōn minōre labōre tueor quam comparō, prō hīs igitur omnibus rēbus, prō meīs in vōs singu- lāribus studiīs prōque hāc, quam perspicitis, ad cōnservandam rem pūblicam dīligentiā, nihil ā vōbīs IN CATILINAM IV. xI. 115

nisi hūius temporis tōtīusque meī cōnsulātūs memo- riam postulō; quae dum erit in vestrīs fīxa menti- bus, tūtissimō mē mūrō saeptum esse arbitrābor. Quod sī meam spem vīs improbōrum fefellerit atque superāverit, commendō vōbīs parvum meum fīlium, 5 cui profectō satis erit praesidī nōn sōlum ad salū- tem, vērum etiam ad dīgnitātem, sī ēius, quī haec omnia suō sōlīus perīculō cōnservārit, illum fīlium esse memineritis.

Quāpropter dē summā salūte vestrā populīque io Rōmānī, dē vestrīs coniugibus ac līberīs, dē ārīs ac focīs, dē fānīs atque templīs, dē tōtīus urbis tēctīs ac sēdibus, dē imperiō ac lībertāte, dē salūte Italiae, dē ūniversā rē pūblicā dēcernite dīligenter, ut īnsti- tuistis, ac fortiter. Habētis eum cōnsulem, quī et r15 pārēre vestrīs dēcrētīs nōn dubitet et ea, quae statu- eritis, quoad vīvet, dēfendere et per sē ipsum prae- stāre possit.

4

H

A cī 25 b: r tr—v:

aiē īā4 5 :

ī

Hītil ntiī ilt

CARCER — uuu PRISON.

A. Upper Dungeon. 3. Hole through which the condemned B. Lower Dungeon — Tullianum. were let down into the Tullianum. a a. Lower floor of present church c. Spring of clear water. above. d d. Solid rock.

————— I5

20

M. TULLI CICERONIS

DE IMPERIO GNAEI POMPEI ORATIO

AD QUIRITES.

I. Quamquam mihi semper frequēns cōnspectus vester multō iūcundissimus, hīc autem locus ad agendum amplissimus, ad dīcendum ōrnātissimus est vīsus, Quirītēs, tamen hōc aditū laudis, quī semper optimō cuique māximē patuit, nōn mea mē voluntās adhūc, sed vītae meae ratiōnēs ab ineunte aetāte susceptae prohibuērunt. Nam cum anteā per aetā- tem nōndum hūius auctōritātem locī attingere audē- rem statueremque nihil hūc nisi perfectum ingeniō, ēlabōrātum industriā adferrī oportēre, omne meum tempus amīcōrum temporibus trānsmittendum putāvī.

Ita neque hīc locus vacuus umquam fuit ab ceīs, quī vestram causam dēfenderent, et meus labor, in prīvātōrum perīculīs castē integrēque versātus, ex vestrō iūdiciō frūctum est amplissimum cōēnsecūtus. Nam cum propter dīlātiōnem comitiōrum ter praetor prīmus centuriīs cūnctīs renūntiātus sum, facile in- tellēxī, Quirītēs, et quid dē mē iūdicārētis et quid aliīs praescrīberētis.

Nunc, cum et auctōritātis in mē tantum sit, quan- tum vōs honōribus mandandīs esse voluistis, et ad

agendum facultātis tantum, quantum hominī vigilantī 116

DE IMPERIO GNAEI POMPEI 1II. 117

ex forēnsī ūsū prope cotīdiāna dīcendī exercitātiō potuit adferre, certē et, sī quid auctōritātis in mē est, apud eōs ūtar, quī eam mihi dedērunt, et, sī quid in dīcendō cōnsequī possum, eīs ostendam potissimum, quī eī quoque reī frūctum suō iūdiciō s tribuendum esse dūxērunt. Atque illud in prīmīs mihi laetandum iūre esse videō, quod in hāc īnso- litā mihi ex hōc locō ratiōne dīcendī causa tālis oblāta est, in quā ōrātiō deesse nēminī possit. Dī- cendum est enim dē Cn. Pompēī singulārī eximiāque ro virtūte; hūius autem ōrātiōnis difficilius est exitum quam prīncipium invenīre. Ita mihi nōn tam cōpia quam modus in dīcendō quaerendus est.

II. Atque ut inde ōrātiō mea proficīscātur, unde haec omnis causa dūcitur, bellum grave et perīcu- 15 Sōsum vestrīs vectīgālibus ac sociīs ā duōbus po- tentissimīs rēgibus īnfertur, Mithridāte et Tigrāne, quōrum alter relīctus, alter lacessītus occāsiōnem sibi ad occupandam Asiam oblātam esse arbitrātur. Equitibus Rōmānīs, honestissimīs virīs, adferuntur ex 20 Asiā cotīdiē litterae, quōrum māgnae rēs aguntur in vestrīs vectīgālibus exercendīs occupātae; quī ad mē prō necessitūdine, quae mihi est cum illō ōrdine, causam reī pūblicae perīculaque rērum suārum dē- tulērunt: Bīthȳniae, quae nunc vestra prōvincia est, 25 vīcōs exūstōs esse complūrēs; rēgnum Atriobargānis, quod fīnītimum est vestrīs vectīgālibus, tōtum esse in hostium potestāte; L. Lūcullum māgnīs rēbus gestīs ab eō bellō discēdere; huic quī successerit, nōn satis esse parātum ad tantum bellum-administran- 30 dum; ūnum ab omnibus sociīs et cīvibus ad id bellum imperātōrem dēposcī atque expetī, eundem hunc ūnum ab hostibus metuī, praetereā nēminem.

Causa quae sit, vidētis; nunc, quid agendum sit,.

mmNmm=s

IO

43

20

5

30

118 M. TULLI CICERONIS

cōnsīderāte. Prīmum mihi vidētur dē genere bellī, deinde dē māgnitūdine, tum dē imperātōre dēligendō esse dīcendum.

Genus est enim bellī ēius modī, quod māximē vestrōs animōs excitāre atque īnflammāre ad perse- quendī studium dēbeat; in quō agitur populī Rō- mānī glōria, quae vōbīs ā māiōribus cum māgna in omnibus rēbus, tum summa in rē mīlitārī trādita est; agitur salūs sociōrum atque amīcōrum, prō quā multa māiōrēs vestrī māgna et gravia bella gessērunt; aguntur certissima populī Rōmānī vecti- gālia et māxima, quibus āmissīs et pācis ōrnāmenta et subsidia bellī requīrētis; aguntur bona multōrum cīvium, quibus est ā vōbīs et ipsōrum et reī pū- blicae causā cōnsulendum.

III. Et quoniam semper appetentēs glōriae praeter cēterās gentēs atque avidī laudis fuistis, dēlenda est vōbīs illa macula Mithridāticō bellō superiōre concepta, quae penitus iam īnsēdit ac nimis invete- rāvit in populī Rōmānī nōmine, quod is, quī ūnō diē tōtā in Asiā, tot in cīvitātibus, ūnō nūntiō atque ūnā sīgnificātiōne litterārum cīvēs Rōmānōs necandōs trucīdandōsque dēnotāvit, nōn modo adhūc poenam nūllam suō dīgnam scelere suscēpit, sed ab illō tempore annum iam tertium et vīcēsimum vē- gnat, et ita rēgnat, ut sē nōn Pontī neque Cappa- dociae latebrīs occultāre velit, sed ēmergere ex patriō rēgnō atque in vestrīs vectīgālibus, hōc est, in Asiae lūce, versārī.

Etenim adhūc ita nostrī cum illō rēge contendē- runt imperātōrēs, ut ab illō īnsīgnia victōriae, nōn victōriam reportārent. Triumphāvit L. Sulla, tri- umphāvit L. Mūrēna dē Mithridāte, duo fortissimī virī et summī imperātōrēs, sed ita triumphārunt, ut

s iilllllllllllSSSSīīīīīīīiiiiiīīīīīīīīītīīīf Tīmīmīīīīīī T7 m

DE IMPERIO GNAEI POMPEI v. 119

ille pulsus superātusque rēgnāret. Vērum tamen illīs imperātōribus laus est tribuenda, quod ēgērunt, venia danda, quod relīquērunt, proptereā quod ab eō bellō Sullam in Italiam rēs pūblica, Mūrēnam Sulla revocāvit. 5

IV. Mithridātēs autem omne reliquum tempus nōn ad oblīviōnem veteris bellī, sed ad comparātiōnem novī contulit; quī cum māximās aedificāsset ōrnās- setque classēs exercitūsque permāgnōs, quibuscumque ex gentibus potuisset, comparāsset et sē Bospo- 1c0 rānīs, fīnitimīs suīs, bellum īnferre simulāret, ūsque in Hispāniam lēgātōs ac litterās mīsit ad eōs ducēs, quibuscum tum bellum gerēbāmus, ut, cum ddtvō- bus in locīs disiūnctissimīs māximēque dīversīs ūnō cōnsiliō ā bīnīs hostium cōpiīs bellum terrā marīque 15 gererētur, vōs ancipitī contentiōne distrīctī dē imperiō dīmicārētis.

Sed tamen alterius partis perīculum, Sertōriānae atque Hispāniēnsis, quae multō plūs fīrmāmentī ac rōboris habēbat, Cn. Pompēī dīvīnō cōnsiliō ac sin- 2c gulārī virtūte dēpulsum est; in alterā parte ita rēs ā L. Lūcullō, summō virō, est administrāta, ut initia illa rērum gestārum māgna atque praeclāra nōn fēlīcitātī ēius, sed virtūtī, haec autem extrēma, quae nūper accidērunt, nōn culpae, sed fortūnae tribuenda 25 esse videantur. Sed dē Lūcullō dīcam aliō locō, et ita dīcam, Quirītēs, ut neque vēra laus eī dē- trācta ōrātiōne meā neque falsa adfīcta esse videātur; dē vestrī imperī dīgnitāte atque glōriā, quoniam is est exorsus ōrātiōnis meae, vidēte quem vōbīs ani- sc mum suscipiendum putētis.

V. Māiōrēs nostrī saepe mercātōribus aut nāvi- culāriīs nostrīs iniūriōsius trāctātīs bella gessērunt; vōs, tot mīlibus cīvium Rōmānōrum ūnō nūntiō atque

—————————————

55]

I5

20

25

30

120 M. TULLI CICERONIS

EŌl

ūnō tempore necātīs, quō tandem animō esse dēbē- tis? Lēgātī quod erant appellātī superbius, Corin- thum patrēs vestrī, tōtīus Graeciae lūmen, exstīnctum esse voluērunt; vōs eum rēgem inultum esse patiē- minī, quī lēgātum populī Rōmānī cōnsulārem vinculīs ac verberibus atque omnī suppliciō exscruciātum necāvit? IIlliī lībertātem cīium Rōmānōrum immi- nūtam nōn tulērunt: vōs vītam ēreptam neglegētis? Iūs lēgātiōnis verbō violātum illī persecūtī sunt; vōs lēgātum omnī suppliciō interfectum relinquētis? Vidēte, nē, ut illīs pulcherrimum fuit tantam vōbīs imperī glōriam trādere, sīc vōbīs turpissimum sit id, quod accēpistis, tuērī et cōnservāre nōn posse.

Quid? quod salūs sociōrum summum in perīcu- lum ac discrīmen vocātur, quō tandem animō ferre dēbētis? Rēgnō est expulsus Atriobarzānēs rēx, socius populī Rōmānī atque amīcus; imminent duo rēgēs tōtī Asiae nōn sōlum vōbīs inimīcissimī, sed etiam vestrīs sociīs atque amīcīs; cīvitātēs autem omnēs cūnctā Asiā atque Graeciā vestrum auxilium exspectāre propter perīculī māgnitūdinem cōguntur; imperātōrem ā vōbīs certum dēposcere, cum prae- sertim vōs alium mīseritis, neque audent neque sē id facere sine summō perīculō posse arbitrantur. Vident et sentiunt hōc idem, quod vōs, ūnum virum esse, in quō summa sint omnia, et eum propter esse, quō etiam carent aegrius; cūius adventū ipsō atque nōmine, tametsī ille ad maritimum bellum vēnerit, tamen impetūs hostium repressōs esse intel- legunt ac retardātōs.

Hī vōs, quoniam līberē loquī nōn licet tacitē rogant, ut sē quoque, sīcut cēterārum prōvinciārum sociōs, dīgnōs exīstimētis, quōrum salūtem tālī virō commendētis, atque hōc etiam magis, quod cēterōs

lllllllllllllīililllīlllllllSS6E21TT7 T5866 8īīiffSgessssssssss-mmmg mss s.mmm m8

DE IMPERIOŌ GNAEI POMPEI ViI. 121

in prōvinciam ēius modī hominēs cum imperiō mit- timus, ut, etiam sī ab hoste dēfendant, tamen ip- sōrum adventūs in urbēs sociōrum nōn multum ab hostīlī expūgnātiōne differant; hunc audiēbant anteā, nunc praesentem vident tantā temperantiā, 5 tantā mānsuētūdine, tantā hūmānitāte, ut eī beā- tissimī esse videantur, apud quōs ille diūtissimē commorātur.

VI. Quā rē, sī propter sociōs, nūllā ipsī iniūriā lacessītī, māiōrēs nostrī cum Antiochō, cum Philippō, io cum Aetōlīs, cum Poenīs bella gessērunt, quantō vōs studiō convenit, iniūriīs prōvocātōs, sociōrum sa- lūtem ūnā cum imperī vestrī dīgnitāte dēfendere, praesertim cum dē māximīs vestrīs vectīgālibus agā- tur? Nam cēterārum prōvinciārum vectīgālia, Qui- s5 rītēs, tanta sunt, ut eīs ad ipsās prōvinciās tūtandās vix contentī esse possīmus; Asia vērō tam opīma est ac fertilis, ut et ūbertāte agrōrum et varietāte frūctuum et māgnitūdine pāstiōnis et multitūdine eārum rērum, quae exportentur, facile omnibus terrīs 20 antecellat.

Itaque haec vōbīs prōvincia, Quirītēs, sī et bellī ūtilitātem et pācis dīgnitātem retinēre vultis, nōn modo ā calamitāte, sed etiam ā metū calamitātis est dēfendenda. Nam in cēterīs rēbus cum venit .5 calamitās, tum dētrīmentum accipitur; at in vectī- gālibus nōn sōlum adventus malī, sed etiam metus ipse adfert calamitātem. Nam cum hostium cōpiae nōn longē absunt, etiam sī inruptiō nūlla facta est, tamen pecuāria relinquitur, agrī cultūra dēseritur, s0 mercātōrum nāvigātiō conquiēscit. Ita neque ex portū neque ex decumīs neque ex scrīptūrā vectīgal cōnservārī potest; quā rē saepe tōtīus annī frūctus ūnō rūmōre perīculī atque ūnō bellī terrōre āmittitur.

wn

10

1

20

25

30

122 M. TULLI CICERONIS

Quō tandem igitur animō esse exīstimātis aut eōs, quī vectīgālia nōbīs pēnsitant, aut eōs, quī exercent atque exigunt, cum duo rēgēs cum māximīs cōpiīs propter adsint? cum ūna excursiō equitātūs perbrevī tempore tōtīus annī vectīgal auferre possit? cum pūblicānī familiās māximās, quās in saltibus habent, quās in agrīs, quās in portubus atque cūstōdiīs, māgnō perīculō sē habēre arbitrentur? Putātisne vōs illīs rēbūs fruī posse, nisi eōs, quī vōbīs frūctuī sunt, cōnservāritis nōn sōlum, ut ante dīxī, calami- tāte, sed etiam calamitātis formīdine līberātōs?

VII. Ac nē illud quidem vōbīs neglegendum est, quod mihi ego extrēmum prōposueram, cum essem dē bellī genere dictūrus, quod ad multōrum bona cīvium Rōmānōrum pertinet; quōrum vōbīs prō vestrā sapientiā, Quirītēs, habenda est ratiō dīligen- ter. Nam et pūblicānī, hominēs honestissimī atque ōrnātissimī, suās ratiōnēs et cōpiās in illam prō- vinciam contulērunt, quōrum ipsōrum per sē rēs et fortūnae vōbīs cūrae esse dēbent. Etenim, sī vec- tīgālia nervōs esse reī pūblicae semper dūximus, eum certē ōrdinem, quī exercet illa, fīrmāmentum cēterōrum ōrdinum rēctē esse dīcēmus. Deinde ex cēterīs ōrdinibus hominēs gnāvī atque industriī par- tim ipsī in Asiā negōtiantur, quibus vōs absentibus cōnsulere dēbētis, partim eōrum in eā prōvinciā pecūniās māgnās collocātās habent.

Est igitur hūmānitātis vestrae māgnum numerum eōrum cīvium calamitāte prohibēre, sapientiae vidēre multōrum cīvium calamitātem ā rē pūblicā sēiūnc- tam esse nōn posse. Etenim prīmum illud parvī rēfert, nōs pūblica hīs omissīs vectīgālia posteā victō- riā recuperāre; neque enim īsdem redimendī facultās erit propter calamitātem neque aliīs voluntās propter c LEHummmS

DE IMPERIO GNAEI POMPEI viiI. 123

timōrem. Deinde, quod nōs eadem Asia atque īdem iste Mithridātēs initiō bellī Asiāticī docuit, id quidem certē calamitāte doctī memoriā retinēre dē- bēmus. Nam tum, cum in Asiā rēs māgnās per- multī āmīserant, scīmus Rōmae solūtiōne impedītā 5 fidem concidisse. Nōn enim possunt ūnā in cīvitāte multī rem ac fortūnās āmittere, ut nōn plūrēs sē- cum in eandem trahant calamitātem.

Ā quō perīculō prohibēte rem pūblicam et mihi crēdite, id quod ipsī vidētis, haec fidēs atque haec io ratiō pecūniārum, quae Rōmae, quae in forō ver- sātur, implicāta est cum Iillīs pecūniīs Asiāticīs et cohaeret; ruere illa nōn possunt, ut haec nōn eōdem labefacta mōtū concidant. Quā rē vidēte, num dubitandum vōbīs sit omnī studiō ad id bel- 15 lum incumbere, in quō glōria nōminis vestrī, salūs sociōrum, vectīgālia māxima, fortūnae plūrimōrum cīvium coniūnctae cum rē pūblicā dēfendantur.

VIII. Quoniam dē genere bellī dīxī, nunc dē māgnitūdine pauca dīcam. Potest enim hōc dīcī, 20 bellī genus esse ita necessārium, ut sit gerendum, nōn esse ita māgnum, ut sit pertimēscendum. In quō māximē labōrandum est, nē forte ea vōbīs, quae dīligentissimē prōvidenda sunt, contemnenda esse videantur. 25

Atque ut omnēs intellegant mē L. Lūcullō tan- tum impertīre laudis, quantum fortī virō et sapientī hominī et māgnō imperātōrī dēbeātur, dīcō ēius adventū māximās Mithridātī cōpiās omnibus rēbus ōrnātās atque īnstrūctās fuisse, urbemque Asiae clā- 30 rissimam nōbīsque amīcissimam, Cyȳ eicēnōrum, ob- sessam esse ab ipsō rēge māximā multitūdine et oppūgnātam vehementissimē; quam L. Lāūcullus vir- tūte, adsiduitāte, cōnsiliō, summīs obsidiōnis perīculīs

————————S————S a aa ee

t

IO

15

20

30

35

124 M. TULLI CICERONIS

a.

līberāvit; ab eōdem imperātōre classem māgnam et ōrnātam, quae ducibus Sertōriānīs ad Italiam studiō atque odiō īnflammāta raperētur, superātam esse atque dēpressam; māgnās hostium praetereā cōpiās multīs proeliīs esse dēlētās patefactumque norstrīs legiōnibus esse Pontum, quī anteā populō Rōmānō ex omnī aditū clausus fuisset; Sinōpēn atque Amī- sum, quibus in oppidīs erant domicilia rēgis, omni- bus rēbus ōrnātās ac refertās, cēterāsque urbēs Pontī et Cappadociae permultās ūnō aditū adventūque esse captās; rēgem spoliātum rēgnō patriō atque avītō ad aliōs sē rēgēs atque ad aliās gentēs sup- plicem contulisse; atque haec omnia salvīs populī Rōmānī sociīs atque integrīs vectīgālibus esse gesta. Satis opīnor haec esse laudis, atque ita, Quirītēs, ut hōc vōs intellegātis, ā nūllō istōrum, quī huic obtrectant lēgī atque causae, L. Lūcullum similiter ex hōc locō esse laudātum.

IX. Requīrētur fortasse nunc, quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit māgnum esse bellum. Cognōscite, Quirītēs; nōn enim hōc sine causā quaerī vidētur.

Prīmum ex suō rēgnō sīc Mithridātēs profūgit, ut ex eōdem Pontō Mēdēa illa quondam profūgisse dīcitur, quam praedicant in fugā frātris suī membra in eīs locīs, quā sē parēns persequerētur, dissipā- visse, ut eōrum collēctiō dispersa maerorque patrius celeritātem persequendī retardāret. Sīc Mithridātēs fugiēns māximam vim aurī atque argentī pulcher- rimārumque rērum omnium, quās et ā māiōribus accēperat et ipse bellō superiōre ex tōtā Asiā dī- reptās in suum rēgnum congesserat, in Pontō omnem relīquit. Haec dum nostrī colligunt omnia dīligen- tius, rēx ipse ē manibus effūgit. Ita illum in persequendī studiō maeror, hōs laetitia tardāvit.

DE IMPERIO GNAEI POMPEI IxX. 125

Hunc in illō timōre et fugā Tigrānēs, rēx Arme- nius, excēpit diffīdentemque rēbus suīs cōnfīrmāvit et adflīctum ērēxit perditumque recreāvit. Cūius in rēgnum posteā quam L. Lāūcullus cum exercitū vēnit, plūrēs etiam gentēs contrā imperātōrem nostrum concitātae sunt. Erat enim metus iniectus eīs nā- tiōnibus, quās numquam populus Rōmānus neque lacessendās bellō neque temptandās putāvit; erat etiam alia gravis atque vehemēns opīniō, quae ani- mōs gentium barbarārum pervāserat, fānī locuplētis- simī et religiōsissimī dīripiendī causā in eās ōrās nostrum esse exercitum adductum. Ita nātiōnēs multae atque māgnae novō quōdam terrōre ac metū concitābantur.

Noster autem exercitus, tametsī urbem ex Tigrā- nis rēgnō cēperat et proeliīs ūsus erat secundīs, tamen nimiā longinquitāte locōrum ac dēsīderiō su- ōrum commovēbātur. Hīc iam plūra nōn dīcam; fuit enim illud extrēmum, ut ex eīs locīs ā mīli- tibus nostrīs reditus magis mātūrus quam prōcessiō longior quaererētur. Mithridātēs autem et suam manum iam cōnfīrmārat, et māgnīs adventīciīs auxi- liīs multōrum rēgum et nātiōnum iuvābātur. Nam hōc ferē sīc fierī solēre accēpimus, ut rēgum ad- flīctae fortūnae facile multōrum opēs adliciant ad misericordiam, māximēque eōrum, quī aut rēgēs sunt aut vīvunt in rēgnō, ut eīs nōmen rēgāle māgnum et sānctum esse videātur. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis numquam est ausus optāre. Nam, cum sē in rēgnum suum recēpisset, nōn fuit eō contentus, quod eī praeter spem acciderat, ut illam, posteā quam pulsus erat, terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clārum atque victōrem impetum fēcit.

IO

I5

20

38

30

126 M. TULLI CICERONIS

Sinite hōc locō, Quirītēs, sīcut poētae solent, quī rēs Rōmānās scrībunt, praeterīre mē nostram cala- mitātem, quae tanta fuit, ut eam ad aurēs impe- rātōris nōn ex proeliō nūntius, sed ex sermōne rūmor adferret. Hīc in illō ipsō malō gravissimāque bellī offēnsiōne L. Lūcullus, quī tamen aliquā ex parte eīs incommodīs medērī fortasse potuisset, ve- strō iussū coāctus, quī imperī diuturnitātī modum statuendum vetere exemplō putāvistis, partem mīli- tum, quī iam stīpendiīs cōnfectī erant, dīmīsit, par- tem M’. Glabriōnī trādidit.

Multa praetereō cōnsultō; sed ea vōs coniectūrā perspicite, quantum illud bellum factum putētis, quod coniungant rēgēs potentissimī, renovent agi- tātae nātiōnēs, suscipiant integrae gentēs, novus imperātor noster accipiat vetere exercitū pulsō.

X. Satis mihi multa verba fēcisse videor, quā rē esset hōc bellum genere ipsō necessārium, māgni- tūdine perīculōsum; restat, ut dē imperātōre ad id bellum dēligendō ac tantīs rēbus praeficiendō dīcen- dum esse videātur. Utinam, Quirītēs, virōrum for- tium atque innocentium cōpiam tantam habērētis, ut haec vōbīs dēlīberātiō difficilis esset, quemnam po- tissimum tantīs rēbus ac tantō bellō praeficiendum putārētis! Nunc vērō cum sit ūnus Cn. Pompēius, quī nōn modo eōrum hominum, quī nunc sunt, glōriam, sed etiam antīquitātis memoriam virtūte superārit, quae rēs est, quae cūiusquam animum in hāc causā dubium facere possit? Ego enim sīc exīstimō, in summō imperātōre quattuor hās rēs inesse oportēre, scientiam reī miīlitāris, virtūtem, auc- tōritātem, fēlīcitātem.

Quis igitur hōc homine scientior umquam aut fuit aut esse dēbuit? quī ē lūdō atque pueritiae disciplīnīs, GNAEUS POMPEIUS MAGNUS.

DE IMPERIO GNAEI POMPEI xXi1. 127

bellō māximō atque ācerrimīs hostibus, ad patris ex- ercitum atque in mīlitiae disciplīnam profectus est; quī extrēmā pueritiā mīles in exercitū fuit summī imperātōris, ineunte adulēscentiā māximī ipse exerci- tūs imperātor; quī saepius cum hoste cōnflīxit, quam quisquam cum inimīcō concertāvit, plūra bella gessit quam cēterī lēgērunt, plūrēs prōvinciās cōnfē- cit quam aliī concupīvērunt; cūius adulēscentia ad scientiam reī mīlitāris nōn aliēnīs praeceptīs, sed suīs imperiīs, nōn offēnsiōnibus bellī, sed victōriīs, nōn stīpendiīs, sed triumphīs est ērudīta.

Quod dēnique genus esse bellī potest, in quō illum nōn exercuerit fortūna reī pūblicae? Cīvīle, Āfricā- num, Trānsalpīnum, Hispāniēnse, servīle, nāvāle bel- lum, varia et dīversa genera et bellōrum et hostium, nōn sōlum gesta ab hōc ūnō, sed etiam cōnfecta, nūllam rem esse dēclārant in ūsū positam mīlitārī, quae hūius virī scientiam fugere possit.

XI. Iam vērō virtūtī Cn. Pompēī quae potest ōrā- tiō pār invenīrī? Quid est, quod quisquam aut illō dīgnum aut vōbīs novum aut cuiquam inaudītum possit adferre? Neque enim illae sunt sōlae virtūtēs imperātōriae, quae vulgō exīstimantur, labor in ne- gōtiīs, fortitūdō in perīculīs, industria in agendō, celeritās in cōnficiendō, cōnsilium in prōvidendō; quae tanta sunt in hōc ūnō, quanta in omnibus re- liquīs imperātōribus, quōs aut vīdimus aut audīvimus, nōn fuērunt.

Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hūius virtūte et subsidiō cōnfessus est līberātam; testis est Sicilia, quam multīs undique cīnctam perī- culīs nōn terrōre bellī, sed cōnsilī celeritāte expli- cāvit; testis est Āfrica, quae māgnīs oppressa hos- tium cōpiīs eōrum ipsōrum sanguine redundāvit;

20

25

m53

IO

23

20

25

30

128 M. TULLI CICERONIS

testis est Gallia, per quam legiōnibus nostrīs iter in Hispāniam GQGallōrum interneciōne patefactum est; testis est Hispānia, quae saepissimē plūrimōs hostēs ab hōc superātōs prōstrātōsque cōnspexit; testis est iterum et saepius Italia, quae cum servīlī bellō taetrō perīculōsōque premerētur, ab hōc auxilium absente expetīvit, quod bellum exspectātiōne ēius attenuātum atque imminūtum est, adventū sublātum ac sepultum; testēs nunc vērō iam omnēs sunt ōrae atque omnēs exterae gentēs ac nātiōnēs, dēnique maria omnia cum ūniversa, tum in singulīs ōrīs omnēs sinūs atque portūs.

Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam fīrmum habuit praesidium, ut tūtus esset, aut tam fuit abditus, ut latēret? Quis nāvigāvit, quī nōn sē aut mortis aut servitūtis perīculō committeret, cum aut hieme aut refertō praedōnum marī nāvigāret? Hōc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam lātē dīvīsum atque dispersum quis umquam arbitrārētur aut ab omnibus imperātōribus ūnō annō aut omni- bus annīs ab ūnō imperātōre cōnficī posse? Quam prōvinciam tenuistis ā praedōnibus līberam per hōsce annōs? Quod vectīgal vōbīs tūtum fuit? Quem socium dēfendistis? Cui praesidiō classibus vestrīs fuistis? Quam multās exīstimātis īnsulās esse dēser- tās, quam multās aut metū relīctās aut ā praedōni- bus captās urbēs esse sociōrum?

XII. Sed quid ego longinqua commemorō? F uit hōc quondam, fuit proprium populī Rōmānī, longē ā domō bellāre et prōpūgnāculīs imperī sociōrum fortūnās, nōn sua tēcta dēfendere. Sociīs ego no- strīs mare per hōs annōs clausum fuisse dīcam, cum exercitūs vestrī numquam ā Brundisiō nisi hieme summā trānsmīserint? Quī ad vōs ab exterīs nātiōni- DE IMPERIO GNAEI POMPEI X1I. 129

bus venīrent, captōs querar, cum lēgātī populī Rō- mānī redēmptī sint? Mercātōribus tūtum mare nōn fuisse dīcam, cum duodecim secūrēs in praedōnum potestātem pervēnerint? Cnidum aut Colophōnem aut Samum, nōbilissimās urbēs, innumerābilēsque aliās captās esse commemorem, cum vestrōs portūs atque eōs portūs, quibus vītam ac spīritum dūcitis, in praedōnum fuisse potestāte sciātis?

An vērō ignōrātis portum Cāiētae celeberrimum ac plēnissimum nāvium īnspectante praetōre ā prae- dōnibus esse dīreptum, ex Mīsēnō autem ēius ipsīus līberōs, quī cum praedōnibus anteā ibi bellum ges- serat, ā praedōnibus esse sublātōs? Nam quid ego Ōstiēnse incommodum atque illam lābem atque ignōminiam reī pūblicae querar, cum prope īnspec- tantibus vōbīs classis ea, cui cōnsul populī Rōmānī praepositus esset, ā praedōnibus capta atque op- pressa est? Prō dī immortālēs! tantamne ūnīus hominis incrēdibilis ac dīvīna virtūs tam brevī tem- pore lūcem adferre reī pūblicae potuit, ut vōs, quī modo ante ōstium Tiberīnum classem hostium vidē- bātis, eī nunc nūllam intrā ōceanī ōstium praedō- num nāvem esse audiātis?

Atque haec quā celeritāte gesta sint, quamquam vidētis, tamen ā mē in dīcendō praetereunda nōn sunt. Quis enim umquam aut obeundī negōtī aut cōnsequendī quaestūs studiō tam brevī tempore tot loca adīre, tantōs cursūs cōnficere potuit, quam celeriter Cn. Pompēiō duce tantī bellī impetus nāvi- gāvit? Quī nōndum tempestīvō ad nāvigandum marī Siciliam adiit, Āfricam explōrāvit, in Sardiniam cum classe vēnit atque haec tria frūmentāria sub- sidia reī pūblicae fīrmissimīs praesidiīs classibusque mūnīvit.

——————————————————

20

39

vn

IO

15

20

2s

30

130 M. TULLI CICERONIS

Inde cum sē in Italiam recēpisset, duābus Hi- spāniīs et Galliā Trānsalpīnā praesidiīs ac nāvibus cōnfīrmātā, missīs item in ōram īllyricī maris et in Achāiam omnemque Graeciam nāvibus Italiae duo maria māximīs classibus fīrmissimīsque praesidiīs adōrnāvit, ipse autem, ut Brundisiō profectus est, ūndēquīnquāgēsimō diē tōtam ad imperium populī Rōmānī Ciliciam adiūnxit; omnēs, quī ubīque prae- dōnēs fuērunt, partim captī interfectīque sunt, par- tim ūniūs hūius sē imperiō ac potestātī dēdidērunt. īdem Crētēnsibus, cum ad eum ūsque in Pamphȳliam lēgātōs dēprecātōrēsque mīsissent, spem dēditiōnis nōn adēmit obsidēsque imperāvit. Ita tantum bel- lum, tam diūturnum, tam longē lātēque dispersum, quō bellō omnēs gentēs ac nātiōnēs premēbantur, Cn. Pompēius extrēmā hieme apparāvit, ineunte vēre suscēpit, mediā aestāte cōnfēcit.

XIII. Est haec dīvīna atque incrēdibilis virtūs imperātōris. Quid cēterae, quās paulō ante com- memorāre coeperam, quantae atque quam multae sunt! Nōn enim bellandī virtūs sōlum in summō ac perfectō imperātōre quaerenda est, sed multae sunt artēs eximiae hūius administrae comitēsque vit- tūtis. Ac prīmum quantā innocentiā dēbent esse imperātōrēs, quantā deinde in omnibus rēbus tem- perantiā, quantā fidē, quantā facilitāte, quantō in- geniō, quantā hūmānitāte! Quae breviter quālia sint in Cn. Pompēiō cōnsīderēmus. Summa enim omnia sunt, Quirītēs, sed ea magis ex aliōrum con- tentiōne quam ipsa per sēsē cognōscī atque intellegī possunt.

Quem enim imperātōrem possumus ūllō in numerō putāre, cūius in exercitū centuriātūs vēneant atque vēnierint? Quid hunc hominem māgnum aut am-

DE IMPERIO GNAEI POMPEI X1v. 1381

plum dē rē pūblicā cōgitāre, quī pecūniam ex aerāriō dēprōmptam ad bellum administrandum aut propter cupiditātem prōvinciae magistrātibus dīvīserit aut propter avāritiam Rōmae in quaestū relīquerit? Vestra admurmurātiō facit, Quirītēs, ut agnōscere videāminī, quī haec fēcerint; ego autem nōminō nēminem; quā rē īrāscī mihi nēmō poterit, nisi quī ante dē sē voluerit cōnfitērī.

Itaque propter hanc avāritiam imperātōrum quan- tās calamitātēs, quōcumque ventum sit, nostrī exer- cits ferant, quis ignōrat? Itinera, quae per hōsce annōs in Italiā per agrōs atque oppida cīvium Rō- mānōrum nostrī imperātōrēs fēcerint, recordāminī; tum facilius statuētis, quid apud exterās nātiōnēs fierī exīstimētis. Utrum plūrēs arbitrāminī per hōsce annōs mīlitum vestrōrum armīs hostium urbēs an hībernīs sociōrum cīvitātēs esse dēlētās?

Neque enim potest exercitum is continēre impe- rātor, quī sē ipse nōn continet, neque sevērus esse in iūdicandō, quī aliōs in sē sevērōs esse iūdicēs nōn vult. Hīc mīrāmur hunc hominem tantum ex- cellere cēterīs, cūius legiōnēs sīc in Asiam pervēne- rint, ut nōn modo manus tantī exercitūs, sed nē vēstīgium quidem cuiquam pācātō nocuisse dīcātur? Iam vērō quem ad modum mīlitēs hībernent, cotīdiē sermōnēs ac litterae perferuntur; nōn modo ut sūmptum faciat in mīlitem, nēminī vīs adfertur, sed nē cupientī quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, nōn avāritiae perfugium māiōrēs nostrī in so- ciōrum atque amīcōrum tēctīs esse voluērunt.

XIV. Age vērō, cēterīs in rēbus quā sit tempe- rantiā, cōnsīderāte. Unde illam tantam celeritātem et tam incrēdibilem cursum inventum putātis? Nōn enim illum eximia vīs rēmigum aut ars inaudīta

bt

5

s-nn-qnn”v/////”///”/7/ ] s /s—.?”//Jss/(//(sss5 ,9W llllllllll

182 M. TULLI CICERONIS

4

quaedam gubernandī aut ventī aliquī novī tam cele- riter in ultimās terrās pertulērunt, sed eae rēs, quae cēterōs remorārī solent, nōn retardārunt; nōn avā- ritia ab īnstitūtō cursū ad praedam aliquam dēvocāvit, nōn libīdō ad voluptātem, nōn amoenitās ad dēlec- tātiōnem, nōn nōbilitās urbis ad cognitiōnem, nōn dēnique labor ipse ad quiētem; postrēmō sīgna et tabulās cēteraque ōrnāmenta Graecōrum oppidōrum, quae cēterī tollenda arbitrantur, ea sibi ille nē vī-

10 senda quidem exīstimāvit.

Itaque omnēs nunc in eīs locīs Cn. Pompēium sīcut aliquem nōn ex hāc urbe missum, sed dē caelō dēlāpsum intuentur; nunc dēnique incipiunt crēdere, fuisse hominēs Rōmānōs hāc quondam continentiā,

15 quod iam nātiōnibus exterīs incrēdibile ac falsō memoriae prōditum vidēbātur; nunc imperī vestrī splendor illīs gentibus lūcem adferre coepit; nunc intellegunt nōn sine causā māiōrēs suōs tum, cum eā temperantiā magistrātūs habēbāmus, servīre populō

20 Rōmānō quam imperāre aliīs māluisse. Iam vērō ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae querimōniae dē aliōrum iniūriīs esse dīcuntur, ut is, quī dīgnitāte prīncipibus excellit, facilitāte īnfimīs pār esse videātur.

23 Iam quantum cōnsiliō, quantum dīcendī gravitāte et cōpiā valeat, in quō ipsō inest quaedam dīgnitās imperātōria, vōs, Quirītēs, hōc ipsō ex locō saepe cognōvistis. Fidem vērō ēius quantam inter sociōs exīstimārī putātis, quam hostēs omnēs omnium ge-

30 nerum sānctissimam iūdicārint? Hūmānitāte iam tantā est, ut difficile dictū sit, utrum hostēs magis virtūtem ēius pūgnantēs timuerint an mānsuētūdinem victī dīlēxerint. Et quisquam dubitābit, quīn huic hōc tantum bellum trānsmittendum sit, quī ad omnia

wun DE IMPERIO GNAEI POMPEI xXv. 1383

nostrae memoriae bella cōnficienda dīvīnō quōdam cōnsiliō nātus esse videātur?

XV. Et quoniam auctōritās quoque in bellīs ad- ministrandīs multum atque in imperiō mīlitārī valet, certē nēminī dubium est, quīn eā rē īdem ille s5 imperātor plūrimum possit. Vehementer autem per- tinēre ad bella administranda, quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus nostrīs exīstiment, quis ignōrat, cum sciāmus hominēs, in tantīs rēbus ut aut con- temnant aut metuant aut ōderint aut ament, opīni- i10 ōne nōn minus et fāmā quam aliquā ratiōne certā commovērī?

Quod igitur nōmen umquam in orbe terrārum clā- rius fuit? cūius rēs gestae parēs? Dē quō homine vōs, id quod māximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis? An vērō ūllam ūs- quam esse ōram tam dēsertam putātis, quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum ūniversus populus Rō- mānus refertō forō complētīsque omnibus templīs, ex quibus hīc locus cōnspicī potest, ūnum sibi ad 20 commūne omnium gentium bellum Cn. Pompēium imperātōrem dēpoposcit?

Itaque, ut plūra nōn dīcam neque aliōrum exem- plīs cōnfīrmem, quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompēiō omnium rērum ēgregiārum 25 exempla sūmantur; quī quō diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperātor, tanta repente vīlitās annōnae ex summā inopiā et cāritāte reī frūmentāriae cōnsecūta est ūnīus hominis spē ac nōmine, quantam vix ex summā ūbertāte agrōrum diūturna pāx effi- 350 cere potuisset.

Iam acceptā in Pontō calamitāte ex eō proeliō, dē quō vōs paulō ante invītus admonuī, cum sociī pertimuissent, hostium opēs animīque crēvissent, satis

b

5

RRBR PPPPEPEPE=P PP=——— » ””.

vn

IO

I3

20

25

30

134 M. TULLI CICERONIS

fīrmum praesidium prōvincia nōn habēret, āmīsissētis Asiam, Quirītēs, nisi ad ipsum discrīmen ēius tem- poris dīvīnitus Cn. Pompēium ad eās regiōnēs for- tūna populī Rōmānī attulisset. Hūius adventus et Mithridātem iīnsolitā īnflammātum victōriā continuit et Tigrānem māgnīs cōpiīs minitantem Asiae retar- dāvit. Et quisquam dubitābit, quid virtūte perfec- tūrus sit, quī tantum auctōritāte perfēcerit? aut quam facile imperiō atque exercitū sociōs et vectī- gālia cōnservātūrus sit, quī ipsō nōmine ac rūmōre dēfenderit?

XVI. Age vērō illa rēs quantam dēclārat ēiusdem hominis apud hostēs populī Rōmānī auctōritātem, quod ex locīs tam longinquīs tamque dīversīs tam brevī tempore omnēs huic sē ūnī dēdidērunt! quod Crētēnsium lēgātī, cum in eōrum īnsulā noster im- perātor exercitusque esset, ad Cn. Pompēium in ultimās prope terrās vēnērunt eīque sē omnēs Crē- tēnsium cīvitātēs dēdere velle dīxērunt! Quid? īdem iste Mithridātēs nōnne ad eundem Cn. Pom- pēium lēgātum ūsque in Hispāniam mīsit? eum, quem Pompēius lēgātum semper iūdicāvit, eī, qui- bus erat molestum ad eum potissimum esse mis- sum, speculātōrem quam lēgātum iūdicārī malvuē- runt. Potestis igitur iam cōnstituere, Quirītēs, hanc auctōritātem, multīs posteā rēbus gestīs māgnīsque vestrīs iūdiciīs amplificātam, quantum apud illōs rēgēs, quantum apud exterās nātiōnēs valitūram esse exīstimētis.

Reliquum est, ut dē fēlīcitāte, quam praestāre dē sē ipsō nēmō potest, meminisse et cammemorāre dē alterō possumus, sīcut aequum est hominēs dē pote- stāte deōrum, timidē et pauca dīcāmus. Ego enim sīc exīstimō,. Māximō, Mārcellō, Scīpiōnī, Mariō et

DE IMPERIO GNAEI POMPEI XvII. 185

cēterīs māgnīs imperātōribus nōn sōlum propter vir- tūtem, sed etiam propter fortūnam saepius imperia mandāta atque exercitūs esse commissōs. Fuit enim profectō quibusdam summīs virīs quaedam ad am- plitūdinem et ad glōriam et ad rēs māgnās bene gerendās dīvīnitus adiūncta fortūna. Dē hnūius au- tem hominis fēlīcitāte, dē quō nunc agimus, hāc ūtar moderātiōne dīcendī, nōn ut in illīus potestāte fortūnam positam esse dīcam, sed ut praeterita me- minisse, reliqua spērāre videāmur, nē aut invīsa dīs immortālibus ōrātiō nostra aut ingrāta esse videātur.

Itaque nōn sum praedicātūrus, quantās ille rēs domī mīlitiae, terrā marīque, quantāque fēlīcitāte gesserit; ut ēius semper voluntātibus nōn modo cīvēs adsēnserint, sociī obtemperārint, hostēs oboe- dierint, sed etiam ventī tempestātēsque obsecundā- rint: hōc brevissimē dīcam, nēminem umquam tam impudentem fuisse, quī ab dīs immortālibus tot et tantās rēs tacitus audēret optāre, quot et quantās dī immortālēs ad Cn. Pompēium dētulērunt. Quod ut illī proprium ac perpetuum sit, Quirītēs, cum com- mūnis salūtis atque imperī, tum ipsīus hominis causā, sīcutī facitis, velle et optāre dēbētis.

Quā rē cum et bellum sit ita necessārium, ut neglegī nōn possit, ita māgnum, ut accūrātissimē sit administrandum, et cum eī imperātōrem praeficere possītis, in quō sit eximia bellī scientia, singulāris virtūs, clārissima auctōritās, ēgregia fortūna, dubitā- tis, Quirītēs, quīn hōc tantum bonī, quod v&ōbīs ab dīs immortālibus oblātum et datum est, in rem pūblicam cōnservandam atque amplificandam cōnferātis?

XVII. Quod sī Rōmae Cn. Pompēius prīvātus

25

30

I5

20

38

30

136 M. TULLI CICERONIS

esset hōc tempore, tamen ad tantum bellum is erat dēligendus atque mittendus; nunc, cum ad cēterās summās āūtilitātēs haec quoque opportūnitās adiun- gātur, ut in eīs ipsīs locīs adsit, ut habeat exerci- tum, ut ab eīs, quī habent, accipere statim possit, quid exspectāmus? aut cūr nōn ducibus dīs immor- tālibus eīdem, cui cētera summā cum salūte reī pūblicae commissa sunt, hōc quoque bellum rēgium committāmus?

At enim vir clārissimus, amantissimus reī pūblicae, vestrīs beneficiīs amplissimīs adfectus, Q. Catulus, itemque summīs ōrnāmentīs honōris, fortūnae, virtū- tis, ingenī praeditus, Q. Hortēnsius, ab hāc ratiōne dissentiunt. Quōrum ego auctōritātem apud vēōs multīs locīs plūrimum valuisse et valēre oportēre cōnfiteor; sed in hāc causā, tametsī cognōscētis auctōritātēs contrāriās virōrum fortissimōrum et clā- rissimōrum, tamen omissīs auctōritātibus ipsā rē ac ratiōne exquīrere possumus vēritātem, atque hōc facilius, quod ea omnia, quae ā mē adhūc dicta sunt, eīdem istī vēra esse concēdunt, et necessārium bels lum esse et māgnum et in ūnō Cn. Pompēiō summa esse omnia.

Quid igitur ait Hortēnsius? Sī ūnī omnia tri- buenda sint, dīgnissimum esse Pompēium, sed ad ūnum tamen omnia dēferrī nōn oportēre. Opbsolēvit iam ista ōrātiō, rē multō magis quam verbīs refūtāta. Nam tū īdem, Q. Hortēnsī, multa prō tuā summā cōpiā ac singulārī facultāte dīcendī et in senātū con- trā virum fortem, A. Gabīnium, graviter ōrnātēque dīxistī, cum is dē ūnō imperātōre contrā praedōnēs cōnstituendō lēgem prōmulgāsset, et ex hōc ipsō locō permulta item contrā eam lēgem verba fēcisti. Quid? tum, per deōs immortālēs! sī plūs apud

DE IMPERIO GNAEI POMPEI xviil. 137

populum Rōmānum auctōritās tua quam ipsīus po- pulī Rōmānī salūs et vēra causa valuisset, hodiē hanc glōriam atque hōc orbis terrae imperium tenē- rēmus? An tibi tum imperium hōc esse vidēbātur, cum populī Rōmānī lēgātī, quaestōrēs praetōrēsque capiēbantur, cum ex omnibus prōvinciīs commeātū et prīvātō et pūblicō prohibēbāmur, cum ita clausa nōbīs erant maria omnia, ut neque prīvātam rem trānsmarīnam neque pūblicam iam obīre possēmus? XVIII. Quae cīvitās anteā umquam fuit, nōn dīcō Athēniēnsium, quae satis lātē quondam mare tenu- isse dīcitur, nōn Karthāginiēnsium, quī permultum classs ac maritimīs rēbus valuērunt, nōn Rhodiō- rum, quōrum ūsque ad nostram memoriam disciplīna nāvālis et glōria remānsit; quae cīvitās, inquam, anteā tam tenuis, quae tam parva īnsula fuit, quae nōn portūs suōs et agrōs et aliquam partem regiō- nis atque ōrae maritimae per sē ipsa dēfenderet? At hercule aliquot annōs continuōs ante lēgem Ga- bīniam ille populus Rōmānus, cūius ūsque ad nostram memoriam nōmen invictum in nāvālibus pūgnīs per- mānserit, māgnā ac multō māximā parte nōn modo ūtilitātis, sed dīgnitātis atque imperī caruit; nōs, quōrum māiōrēs Antiochum rēgem classe Persemque superārunt omnibusque nāvālibus pūgnīs Karthāgini- ēnsēs, hominēs in maritimīs rēbus exercitātissimōs parātissimōsque, vīcērunt, eī nūllō in locō iam prae- dōnibus parēs esse poterāmus; nōs, quī anteā nōn modo Italiam tūtam habēbāmus, sed omnēs sociōs in ultimīs ōrīs auctōritāte nostrī imperī salvōs prae- stāre poterāmus, tum, cum īnsula Dēlos, tam procul ā nōbīs in Aegaeō marī posita, quō omnēs undique cum mercibus atque oneribus commeābant, referta dīvitiīs, parva, sinē mūrō nihil timēbat, eīdem nōn

IO

20

25

30

15

20

25

30

138 M. TULLI CICERONIS

modo prōvinciīs atque ōrīs Italiae maritimīs ac por- tubus nostrīs, sed etiam Appiā iam viā carēbāmus; et eīs temporibus nōn pudēbat magistrātūs populī Rōmānī in hunc ipsum locum ēscendere, cum eum nōbīs māiōrēs nostrī exuviīs nauticīs et classium spoliīs ōrnātum relīquissent!

XIX. Bonō tē animō tum, Q. Hortēnsī, populus Rōmānus et cēterōs, quī erant in eādem sententiā, dīcere exīstimāvit ea, quae sentiēbātis; sed tamen in salūte commūnī īdem populus Rōmānus dolōrī suō māluit quam auctōritātī vestrae obtemperāre. Itaque ūna lēx, ūnus vir, ūnus annus nōn modo nōs illā miseriā ac turpitūdine līberāvit, sed etiam effēcit, ut aliquandō vērē vidērēmur omnibus genti- bus ac nātiōnibus terrā marīque imperīāre.

Quō mihi etiam indīgnius vidētur obtrectātum esse adhūc, Gabīniō dīcam anne Pompēiō, an utrīque, id quod est vērius, nē lēgārētur A. Gabīnius Cn. Pom- pēiō expetentī ac postulantī. Utrum ille, quī postu-. lat ad tantum bellum lēgātum, quem velit, idōneus nōn est, quī impetret, cum cēterī ad expīlandōs sociōs dīripiendāsque prōvinciās, quōs voluērunt, lē- gātōs ēdūxerint, an ipse, cūius lēge salūs ac dīgnitās populō Rōmānō atque omnibus gentibus cōnstitūta est, expers esse dēbet glōriae ēius imperātōris atque ēius exercitūs, quī cōnsiliō ipsīus ac perīculō est cōnstitūtus? An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Cae- lius Latīniēnsis, Cn. Lentulus, quōs omnēs honōris causā nōminō, cum tribūnī plēbī fuissent, annō pro- ximō lēgātī esse potuērunt; in ūnō Gabīniō sunt tam dīligentēs, quī in hōc bellō, quod lēge Gabīniā geritur, in hōc imperātōre atque exercitū, quem per vōs ipse cōnstituit, etiam praecipuō iūre esse dēbēret?

8.. ».:um=—īl—— ll— 3l:jtlll

r - DE IMPERIO GNAEI POMPEI XX. 1389

Dē quō lēgandō cōnsulēs spērō ad senātum relā- tūrōs. Quī sī dubitābunt aut gravābuntur, ego mē profiteor relātūrum; neque mē impediet cūiusquam inimīcum ēdictum, quō minus vōbīs frētus vestrum iūs beneficiumque dēfendam, neque praeter interces- 5 siōnem quicquam audiam, dē quā, ut arbitror, istī ipsī, quī minantur, etiam atque etiam, quid liceat, cōnsīderābunt. Meā quidem sententiā, Quirītēs, ūnus A. Gabīnius bellī maritimī rērumque gestārum Cn. Pompēiō socius ascrībitur, proptereā quod alter ūnī ro illud bellum suscipiendum vestrīs suffrāgiīs dētulit, alter dēlātum susceptumque cōnfēcit.

XX. Reliquum est, ut dē Q. Catulī auctōritāte et sententiā dīcendum esse videātur. Quī cum ex vōbīs quaereret, sī in ūnō Cn. Pompēiō omnia pōnerētis, sī 15 quid eō factum esset, in quō spem essētis habitūrī, cēpit māgnum suae virtūtis frūctum ac dīgnitātis, cum omnēs ūnā prope vōce in eō ipsō vōs spem habitūrōs esse dīxistis. Etenim tālis est vir, ut nūlla rēs tanta sit ac tam difficilis, quam ille nōn et cōn- 20 siliō regere et integritāte tuērī et virtūte cōnficere possit. Sed in hōc ipsō ab eō vehementissimē dis- sentiō, quod, quō minus certa est hominum ac minus diūturna vīta, hōc magis rēs pūblica, dum per deōs immortālēs licet, fruī dēbet summī virī vītā atque s5

virtūte. At enim “nē quid novī fīat contrā exempla atque īnstitūta māiōrum.” Nōn dīcam hōc locō, māiōrēs

nostrōs semper in pāce cōnsuētūdinī, in bellō ūtilitātī pāruisse, semper ad novōs cāsūs temporum novōrum sc cōnsiliōrum ratiōnēs accommodāsse; nōn dīcam, duo bella māxima, Pūnicum atque Hispāniēnse, ab ūnō imperātōre esse cōnfecta duāsque urbēs potentissimās, quae huic imperiō māximē minitābantur, Karthāginem

[55ī

IO

x5

20

38

30

140 M. TULLI CICERONIS

atque Numantiam, ab eōdem Scīpiōne esse dēlētās; nōn commemorābō, nūper ita vōbīs patribusque ve- strīs esse vīsum, ut in ūnō C. Mariō spēs imperī pōnerētur, ut īdem cum Iugurthā, īdem cum Cim- brīs, īdem cum Teutonīs bellum administrāret; in ipsō Cn. Pompēiō, in quō novī cōnstituī nihil vult Q. Catulus, quam multa sint nova summā Q. Catulī voluntāte cōnstitūta, recordāminī.

XXI. Quid tam novum quam adulēscentulum prī- vātum exercitum difficilī reī pūblicae tempore cōnfi- cere? Cōnfēcit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optimē ductū suō gerere? Qessit.

Quid tam praeter cōnsuētūdinem quam hominī peradulēscentī, cūius aetās ā senātōriō gradū longē abesset, imperium atque exercitum darī, Siciliam permittī atque Āfricam bellumque in eā prōvinciā administrandum? Fuit in hīs prōvinciīs singulārī innocentiā, gravitāte, virtūte, bellum in Āfricā māxi- mum cōnfēcit, victōrem exercitum dēportāvit.

Quid vērō tam inaudītum quam equitem Rōmānum triumphāre? At eam quoque rem populus Rōmānus nōn modo vīdit, sed omnium etiam studiō vīsendam et concelebrandam putāvit.

Quid tam inūsitātum, quam ut, cum duo cōnsulēs clārissimī fortissimīque essent, eques Rōmānus ad bellum māximum formīdolēsissimumque prō cōnsule mitterētur? Missus est. Quō quidem tempore cum esset nōn nēmō in senātū, quī dīceret nōn oportēre mittī hominem prīvātum prō cōnsule, L. Philippus dīxisse dīcitur nōn sē illum suā sententiā prō cōn- sule, sed prō cōnsulibus mittere. Tanta in eō reī pūblicae bene gerendae spēs cōnstituēbātur, ut du- ōrum cōnsulum mūōnus ūnīus adulēscentis virtūtī committerētur.

—— m:

DE IMPERIO GNAEI POMPEI xXxi1I. 141

Quid tam singulāre, quam ut ex senātūs cōnsultō lēgibus solūtus cōnsul ante fieret, quam ūllum alium magistrātum per lēgēs capere licuisset? Quid tam incrēdibile, quam ut iterum eques Rōmānus ex senā- tūs cōnsultō triumphāret? Quae in omnibus homi- nibus nova post hominum memoriam cōnstitūta sunt, ea tam multa nōn sunt quam haec, quae in hōc ūnō homine vidēmus. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem 3ā Q. Catulī atque ā cēterōrum ēiusdem dīgnitātis am- plissimōrum hominum auctōritāte.

XXII. Quā rē videant, nē sit perinīquum et nōn ferendum, illōrum auctōritātem dē Cn. Pompēī dī- gnitāte ā vōbīs comprobātam semper esse, vestrum

ab illīs dē eōdem homine iūdicium populīque Rō-

mānī auctōritātem improbārī, praesertim cum iam suō iūre populus Rōmānus in hōc homine suam auctōritātem vel contrā omnēs, quī dissentiunt, possit dēfendere, proptereā quod īsdem istīs reclāmantibus vōs ūnum illum ex omnibus dēlēgistis, quem bellō praedōnum praepōnerētis. Hōc sī vōs temere fēcistis et reī pūblicae parum cōnsuluistis, rēctē istī studia vestra suīs cōnsiliīs regere cōnantur; sīn autem vēōs plūs tum in rē pūblicā vīdistis, vōs eīs repūgnan- tibus per vōsmet ipsōs dīgnitātem huic imperiō, salūtem orbī terrārum attulistis, aliquandō istī prīn- cipēs et sibi et cēterīs populī Rōmānī ūniversī auctōritātī pārendum esse fateantur.

Atque in hōc bellō Asiāticō et rēgiō nōn sōlum mīlitāris illa virtūs, quae est in Cn. Pompēiō sin- gulāris, sed aliae quoque virtūtēs animī māgnae et multae requīruntur. Difficile est in Asiā, Ciliciā, Syriā, rēgnīsque interiōrum nātiōnum ita versārī nostrum imperātōrem, ut nihil aliud nisi dē hoste

5

IO

20

25

30 n

IO

15

20

25

30

142 M. TULLI CICERONIS

ac dē laude cōgitet. Deinde etiam sī quī sunt pudōre ac temperantiā moderātiōrēs, tamen eōs esse tālēs propter multitūdinem cupidōrum hominum nēmō arbitrātur. Dilfficile est dictū, Quirītēs, quantō in odiō sīmus apud exterās nātiōnēs propter eōrum, quōs ad eās per hōs annōs cum imperiō mīsimus, libīdinēs et iniūriās. Quod enim fānum putātis in illīs terrīs nostrīs magistrātibus religiōsum, quam cīvitātem sānctam, quam domum satis clausam ac mūnītam fuisse? Urbēs iam locuplētēs et cōpiōsae requīruntur, quibus causa bellī propter dīripiendī cupiditātem īnferātur.

Libenter haec cōram cum Q. Catulō et Q. Hortēn- siō, summīs et clārissimīs virīs, disputārem; nōvērunt enim sociōrum vulnera, vident eōrum calamitātēs, querimōniās audiunt. Prō sociīs vōs contrā hostēs exercitum mittere putātis, an hostium simulātiōne contrā sociōs atque amīcōs? Quae cīvitās est in Asiā, quae nōn modo imperātōris aut lēgātī, sed ūnīus tribūnī mīlitum animōs ac spīritūs capere possit?

XXIII. Quā rē, etiam sī quem habētis, quī col- lātīs sīgnīs exercitūs rēgiōs superāre posse videātur, tamen, nisi erit īdem, quī sē ā pecūniīs sociōrum, quī ab eōrum coniugibus ac līberīs, quī ab ōrnā- mentīs fānōrum atque oppidōrum, quī ab aurō ga- 2āque rēgiā manūs, oculōs, animum cohibēre possit, nōn erit idōneus, quī ad bellum Asiāticum rēgiumque mittātur. Ecquam putātis cīvitātem pācātam fuisse, quae locuplēs sit? ecquam esse locuplētem, quae istīs pācāta esse videātur?

Ōra maritima, Quirītēs, Cn. Pompēium nōn sōlum propter reī mīlitāris glōriam, sed etiam propter animī continentiam requīsīvit. Vidēbat enim impe-

(Qīīīī īīīīmpunmssm8m]’/-€_--

DE IMPERIO GNAEI POMPEI XXm. 143

rātōrēs locuplētārī quotannīs pecūniā pūblicā praeter paucōs, neque eōs quicquam aliud adsequī classium nōmine, nisi ut dētrīmentīs accipiendīs māiōre ad- ficī turpitūdine vidērēmur. Nunc quā cupiditāte hominēs in prōvinciās, quibus iactūrīs et quibus 5 condiciōnibus proficīscantur, ignōrant vidēlicet istī, quī ad ūnum dēferenda omnia esse nōn arbitrantur: quasi vērō Cn. Pompēium nōn cum suīs virtūtibus, tum etiam aliēnīs vitiīs māgnum esse videāmus. Quā rē nōlīte dubitāre, quīn huic ūnī crēdātis omnia, ro quī inter tot annōs ūnus inventus sit, quem sociī in urbēs suās cum exercitū vēnisse gaudeant.

Quod sī auctōritātibus hanc causam, Quirītēs, cōn- fīrmandam putātis, est vōbīs auctor vir bellōrum omnium māximārumque rērum perītissimus, P. Ser- s5 vīlius, cūius tantae rēs gestae terrā marīque exsti- tērunt, ut, cum dē bellō dēlīberētis, auctor vōbīs gravior esse nēmō dēbeat; est C. Cūriō, summīs vestrīs beneficiīs māximīsque rēbus gestīs, summō ingeniō et prūdentiā praeditus; est Cn. Lentulus, 20 in quō omnēs prō amplissimīs vestrīs honōribus summum cōnsilium, summam gravitātem esse co- gnōvistis; est C. Cassius, integritāte, virtūte, cōnstan- tiā singulārī. Quā rē vidēte, ut hōrum auctōritātibus illōrum ōrātiōnī, quī dissentiunt, respondēre posse 25 videāmur.

XXIV. Quae cum ita sint, C. Mānīlī, prīmum istam tuam et lēgem et voluntātem et sententiam laudō vehementissimēque comprobō; deinde tē hortor, ut auctōre populō Rōmānō maneās in sententiā nēve so cūiusquam vim aut minās pertimēscās. Prīmum in tē satis esse animī persevērantiaeque arbitror; deinde, cum tantam multitūdinem cum tantō studiō adesse videāmus, quantam iterum nunc in eōdem

n

I0

I5

20

25

144 DE IMPERIO GNAEI POMPEI XXU.

homine praeficiendō vidēmus, quid est, quod aut dē rē aut dē perficiendī facultāte dubitēmus?

Ego autem, quicquid est in mē studī, cōnsilī, labōris, ingenī, quicquid hōc beneficiō populī Rō- mānī atque hāc potestāte praetōriā, quicquid auctō- ritāte, fidē, cōnstantiā possum, id omne ad hanc rem cōnficiendam tibi et populō Rōmānō polliceor ac dēferō; testorque omnēs deōs, et eōs māximē, quī huic locō templōque praesident, quī omnium mentēs eōrum, quī ad rem pūblicam adeunt, māximē perspiciunt, mē hōc neque rogātū facere cūiusquam, neque quō Cn. Pompēī gratiam mihi per hanc cau- sam conciliārī putem, neque quō mihi ex cūiusquam amplitūdine aut praesidia perīculīs aut adiūmēnta honōribus quaeram, proptereā quod perīcula facile, ut hominem praestāre oportet, innocentiā tēctī repel- lēmus, honōrem autem neque ab ūnō neque ex hōc locō, sed eādem illā nostrā labōriōsissimā ratiōne vītae, sī vestra voluntās feret, cōnsequēmur.

Quam ob rem, quicquid in hāc causā mihi sus- ceptum est, Quirītēs, id ego omne mē reī pūblicae causā suscēpisse cōnfīrmō, tantumque abest, ut ali- quam mihi bonam grātiam quaesisse videar, ut mul- tās mē etiam simultātēs partim obscūrās, partim apertās intellegam, mihi nōn necessāriās, vōbīs nōn inūtilēs suscēpisse. Sed ego mē hōc honōre prae- ditum, tantīs vestrīs beneficiīs affectum statuī, Qui- rītēs, vestram voluntātem et reī pūblicae dīgnitātem et salūtem prōvinciārum atque sociōrum meīs omni-

30 bus commodīs et ratiōnibus praeferre oportēre.

M. TULLI CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POETA ORATIO.

I. Sī quid est in mē ingenī, iūdicēs, quod sentiō quam sit exiguum, aut sī qua exercitātiō dīcendī, in quā mē nōn īnfitior mediocriter esse versātum, aut sī hūiusce reī ratiō aliqua ab optimārum artium studiīs ac disciplīnā profecta, ā quā ego nūllum cōnfiteor aetātis meae tempus abhorruisse, eārum rērum omnium vel in prīmīs hīc A. Licinius frūc- tum ā mē repetere prope suō iūre dēbet. Nam, quoad longissimē potest mēns mea respicere spa- tium praeteritī temporis et pueritiae memoriam re- cordārī ultimam, inde ūsque repetēns hunc videō mihi prīncipem et ad suscipiendam et ad ingredien- dam ratiōnem hōrum studiōrum esstitisse.

Quod sī haec vōx hūius hnortātū praeceptīsque cōnfōrmāta nōn. nūllīs aliquandō salūtī fuit, ā quō id accēpimus, quō cēterīs opitulārī et aliōs servāre possumus, huic profectō ipsī, quantum est situm in nōbīs, et opem et salūtem ferre dēbēmus. Ac nē quis ā nōbīs hōc ita dīcī forte mīrētur, quod alia quaedam in hōc facultās sit ingenī neque haec dīcendī ratiō aut disciplīna, nē nōs quidem huic ūnī studiō penitus umquam dēditī fuimus. Etenim omnēs artēs, quae ad hūmānitātem pertinent, habent

14

IO

20 ”āī

I0

1ē3

20

25

30

146 M. TULLI CICERONIS

quoddam commūne vinculum et quasi cognātiōne quā- dam inter sē continentur.

II. Sed nē cui vestrum mīrum esse videātur, mē in quaestiōne lēgitimā et in iūdiciō pūblicō, cum rēs agātur apud praetōrem populī Rōmānī, rēctissimum virum, et apud sevērissimōs iūdicēs, tantō conventū hominum ac frequentiā, hōc ūtī genere dīcendī, quod nōn modo ā cōnsuētūdine iūdiciōrum, vērum etiam ā forēnsī sermōne abhorreat, quaesō ā vōbīs, ut in hāc causā mihi dētis hanc veniam, accommodātam huic reō, vōbīs, quem ad modum spērō, nōn mo- lestam, ut mē prō summō poētā atque ērudītissimō homine dīcentem, hōc concursū hominum litterātissi- mōrum, hāc vestrā hūmānitāte, hōc dēnique praetōre exercente iūdicium, patiāminī dē studiīs hūmānitātis ac litterārum paulō loquī līberius et in ēius modī persōnā, quae propter ōtium ac studium minimē in iūdiciīs perīculīsque trāctāta est, ūtī prope novō quōdam et inūsitātō genere dīcendī. Quod sī mini ā vōbīs tribuī concēdīque sentiam, perficiam pro- fectō, ut hunc A. Licinium nōn modo nōn sēgre- gandum, cum sit cīvis, ā numerō cīvium, vērum etiam, sī nōn esset, putētis ascīscendum fuisse.

III. Nam, ut prīmum ex puerīs excessit Archiās atque ab eīs artibus, quibus aetās puerīlis ad hū- mānitātem īnfōrmārī solet, sē ad scrībendī studium contulit, prīmum Antiochīae — nam ibi nātus est locō nōbilī— celebrī quondam urbe et cōpiōsā atque ērudītissimīs hominibus līberālissimīsque studiīs adfiu- entī, celeriter antecellere omnibus ingenī glōriā contigit. Post in cēterīs Asiae partibus cūnctāque Graeciā sīc ēius adventūs celebrābantur, ut fāmam ingenī exspec- tātiō hominis, exspectātiōnem ipsīus adventus admīrā- tiōque superāret.

SssasssssnSSosssss

———

PRO ARCHIA POFĒTA ORATIO W. 147

Erat Italia tum plēna Graecārum artium ac di- sciplīnārum, studiaque haec et in Latiō vehementius tum colēbantur quam nunc eīsdem in oppidīs, et hīc Rōmae propter tranquillitātem reī pūblicae nōn neglegēbantur. Itaque hunc et Tarentīnī et Rēgīnī et Neāpolitānī cīvitāte cēterīsque praemiīs dōnārunt, et omnēs, quī aliquid dē ingeniīs poterant iūdicāre, cognitiōne atque hospitiō dīgnum exīstimārunt. Hāc tantā celebritāte fāmae cum esset iam absentibus nōtus, Rōmam vēnit Mariō cōnsule et Catulō. Nactus est prīmum cōnsulēs eōs, quōrum alter rēs ad scrībendum māximās, alter cum rēs gestās tum etiam studium atque aurēs adhibēre posset.

Statim Lūcullī, cum praetextātus etiam tum Ar- chiās esset, euni domum suam recēpērunt. Et erat fōc nōn sōlum ingenī ac litterārum, vērum etiam nātūrae atque virtūtis, ut domus, quae hūius adulē- scentiae prīma fāvit, eadem esset familiārissima se- nectūtī. Erat temporibus illīs iūcundus Q. Metellō illī Numidicō et ēius Piō fīliō, audiēbātur ā M. Aemiliō, vīvēbat cum Q. Catulō et patre et fīliō, ā L. Crassō colēbātur; Lūcullōs vērō et Drūsum et Octāviōs et Catōnem et tōtam Hortēnsiōrum do- mum dēvinctam cōnsuētūdine cum tenēret, adficiēbā- tur summō honōre, quod eum nōn sōlum colēbant, quī aliquid percipere atque audīre studēbant, vērum etiam sī quī forte simulābant.

IV. Interim satis longō intervāllō, cum esset cum M. Lāūcullō in Siciliam profectus et cum ex eā prōvinciā cum eōdem Lūcullō dēcēderet, vēnit Hē- raclīam. Quae cum esset cīvitās aequissimō iūre ac foedere, ascrībī sē in eam cīvitātem voluit, idque, cum ipse per sē dīgnus putārētur, tum auctōritāte et grātiā Lūcullī ab Hēraclīēnsibus im-

25

30 ē5ī

I0

I5

20

25

148 M. TULLI CICERONIS

petrāvit. Data est cīvitās Silvānī lēge et Carbēōnis: Sī quī FOEDERĀTīS CUīVITĀATIBUS ASCRīPTī FUIS- SENT, Sī TUM, CUM ELĒX FERĒBĀTUR, IN ITALIX DOMICILIUM HABUISSENT ET Sī SEXĀGINTĀ DIīĒBUS APUD PRAETŌREM ESSENT PROFESSī. CUum hīc do- micilium Rōmae multōs iam annōs habēret, professus est apud praetōrem Q. Metellum, familiārissimum suum.

Sī nihil aliud nisi dē cīvitāte ac lēge dīcimus, nihil dīcō amplius; causa dicta est. Quid enim hōrum īnfīrmārī, Grātī, potest? Hēraclīaene esse eum ascrīptum negābis? Adest vir summā auctō- ritāte et religiōne et fidē, M. Lūcullus; quī sē nōn opīnārī, sed scīre, nōn audīvisse, sed vīdisse, nōn interfuisse, sed ēgisse dīcit. Adsunt Hgēraclīēnsēs lēgātī, nōbilissimī hominēs, hūius iūdicī causā cum mandātīs et cum pūblicō testimōniō, quī hunc ascrīp- tum Hēraclīēnsem dīcunt.

Hīc tū tabulās dēsīderās Hēraclīēnsium pūblicās, quās Italicō bellō incēnsō tabulāriō interīsse scīmus omnēs? Est rīdiculum ad ea, quae habēmus, nihil dīcere, quaerere, quae habēre nōn possumus, et dē hominum memoriā tacēre, litterārum memoriam flā- gitāre; et, cum habeās amplissimī virī religiōnem, integerrimī mūnicipī iūs iūrandum fidemque, ea, quae dēprāvārī nūllō modō possunt, repudiāre; tabu- lās, quās īdem dīcis solēre corrumpī, dēsīderāre.

An domicilium Rōmae nōn habuit is, quī tot annīs ante cīvitātem datam sēdem omnium rērum ac fortūnārum suārum Rōmae collocāvit? An nōn est professus? Immō vērō eīs tabulīs professus, quae sōlae ex illā professiōne collēgiōque praetōrum obtinent pūblicārum tabulārum auctōritātem.

V. Nam, cum Appī tabulae neglegentius adser

3HnāSSSSSSSSSSSS SSSSipo9@««\uwe-e

r

PRO ARCHIA POĒTA ORATIO v. 149

vātae dīcerentur, Gabīnī, quam diū incolumis fuit, levitās, post damnātiōnem calamitās omnem tabu- lārum fidem resīgnāsset, Metellus, homō sānctissi- mus modestissimusque omnium, tantā dīligentiā fuit, ut ad L. Lentulum praetōrem et ad iūdicēs vēnerit 5 et ūnīus nōminis litūrā sē commōtum esse dīxerit. Hīs igitur in tabulīs nūllam litūram in nōmine A. Licinī vidētis. Quae cum ita sint, quid est, quod dē ēius cīvitāte dubitētis, praesertim cum aliīs quo- que in cīvitātibus fuerit ascrīptus? Etenim, cum r0 mediocribus multīs et aut nūllā aut humilī aliquā arte praeditīs grātuītō cīvitātem in Graeciā hominēs impertiēbant, Rēgīnōs crēdō aut Locrēnsēs aut Neā-

politānōs aut Tarentīnōs, quod scaenicīs artificibus largīrī solēbant, id huic summā ingenī praeditō ss glōriā nōluisse!

Quid? cum cēterī nōn modo post cīvitātem datam, sed etiam post lēgem Pāpiam aliquō modō in eōrum mūnicipiōrum tabulās inrēpsērunt; hīc, quī nē ūtitur quidem illīs, in quibus est scrīptus, quod semper sē 20 Hēraclīēnsem esse voluit, rēiciētur? Cēnsūs nostrōs requīris. Scīlicet; est enim obscūrum proximīs cēn- sōribus hunc cum clārissimō imperātōre, L. Lūculī;, apud exercitum fuisse, superiōribus cum eōdem quaestōre fuisse in Asiā, prīmīs, Iūliō et Crassō, 25 nūllam populī partem esse cēnsam. Sed, quoniam cēnsus nōn iūs cīvitātis cōnfīrmat ac tantum modo indicat eum, quī sit cēnsus, sē iam tum gessisse prō cīve, eīs temporibus is, quem tū crīmināris nē ipsīus quidem iūdiciō in cīvium Rōmānōrum iūre s0 esse versātum, et testāmentum saepe fēcit nostrīs lēgibus et adiit hērēditātēs cīvium Rōmānōrum et in beneficiīs ad aerārium dēlātus est ā L. Lūcullō prō cōnsule. Quaere argumenta, sī quae potes;

10

15

20

āē

30

150 M. TULLI CICERONIS

numquam enim hīc neque suō neque amīcōrum iūdiciō revincētur.

VI. Quaerēs ā nōbīs, Grātī, cur tantō opere hōc homine dēlectēmur. Quia suppeditat nōbīs, ubi et animus ex hōc forēnsī strepitū reficiātur et aurēs convīciō dēfessae conquiēscant. An tū exīstimās aut suppetere nōbīs posse, quod cotīdiē dīcāmus in tantā varietāte rērum, nisi animōs nostrōs doctrīnā excolāmus, aut ferre animōs tantam posse contentiō- nem, nisi eōs doctrīnā eādem relaxēmus? Ego vērō fateor mē hīs studiīs esse dēditum. Cēterōs pudeat, sī quī ita sē litterīs abdidērunt, ut nihil possint ex eīs neque ad commūnem adferre frūctum neque in aspectum lūcemque prōferre; mē autem quid pu- deat, quī tot annōs ita vīvō, iūdicēs, ut ā nūllīus umquam mē tempore aut commodō aut ōtium meum abstrāxerit aut voluptās āvocārit aut dēnique som- nus retardārit?

Quā rē quis tandem mē reprehendat, aut quis mihi iūre suscēnseat, sī quantum cēterīs ad suās rēs obeundās, quantum ad fēstōs diēs lūdōrum cele- brandōs, quantum ad aliās voluptātēs et ad ipsam requiem animī et corporis concēditur temporum, quantum aliī tribuunt tempestīvīs convīviīs, quantum dēnique alveolō, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sūmpserō? Atque hōc ideō mihi concēdendum est magis, quod ex hīs studiīs haec quoque crēscit ōrātiō et facultās, quae quantacumque in mē est, numquam amīcōrum perī- culīs dēfuit. Quae sī cui levior vidētur, illa quidem certē, quae summa sunt, ex quō fonte hauriam, sentiō.

Nam, nisi multōrum praeceptīs multīsque litterīs mihi ab adulēscentiā suāsissem, nihil esse in vītā

8ccTTM ] 1NSSSSSSīSSSSSSsSsSS..

PRO ARCHIA POĒTA ORATIO viI. 151

māgnō opere expetendum nisi laudem atque hone- stātem, in eā autem persequendā omnēs cruciātūs corporis, omnia perīcula mortis atque exsilī parvi esse dūcenda, numquam mē prō salūte vestrā in tot ac tantās dīmicātiōnēs atque in hōs prōflīgātōērum s5 hominum cotīdiānōs impetūs obiēcissem. Sed plēnī omnēs sunt librī, plēnae sapientium vōcēs, plēna ex- emplōrum vetustās; quae iacērent in tenebrīs omnia, nisi litterārum lūmen accēderet. Quam multās nōbīs imāginēs nōn sōlum ad intuendum, vērum etiam ad ro imitandum fortissimōrum virōrum expressās scrīptō- rēs et Graecī et Latīnī relīquērunt! Quās ego mihi semper in administrandā rē pūblicā prōpōnēns animum et mentem meam ipsā cōgitātiōne hominum excellentium cōnfōrmābam. 15 VII. Quaeret quispiam: “Quid? illī ipsī summī virī, quōrum virtūtēs litterīs prōditae sunt, istāne doctrīnā, quam tū effers laudibus, ērudītī fuērunt?” Difficile est hōc dē omnibus cōnfīrmāre, sed ta- men est certum, quid respondeam. Ego multōs 20 hominēs excellentī animō ac virtūte fuisse sine doc- trīnā, et nātūrae ipsīus habitū prope dīvīnō per sē ipsōs et moderātōs et gravēs exstitisse fateor; etiam illud adiungō, saepius ad laudem atque virtūtem nātūram sine doctrīnā quam sine nātūrā valuisse 25 doctrīnam. Atque īdem ego contendō, cum ad nātūram eximiam et illūstrem accesserit ratiō quae- dam cōnfōrmātiōque doctrīnae, tum illud nesciō quid praeclārum ac singulāre solēre exsistere. Ex hōc esse hunc numerō, quem patrēs nostrī vīdērunt, s0 dīvīnum hominem, Āfricānum, ex hōc C. Laelium, L. Furium, moderātissimōs hominēs et continentis- simōs, ex hōc fortissimum virum et illīs temporibus doctissimum, M. Catōnem, illum senem; quī pro-

IO

1S

20

25

30

152 M. TULLI CICERONIS

fectō, sī nihil ad percipiendam colendamque virtūtem litterīs adiuvārentur, numquam sē ad eārum studium contulissent.

Quod sī nōn hīc tantus frūctus ostenderētur, et sī ex hīs studiīs dēlectātiō sōla peterētur, tamen, ut opīnor, hanc animī remissiōnem hūmānissimam ac līberālissimam iūdicārētis. Nam cēterae neque tem- porum sunt neque aetātum omnium neque locōrum; at haec studia adulēscentiam alunt, senectūtem ob- lectant, secundās rēs ōrnant, adversīs perfugium ac sōlācium praebent, dēlectant domī, nōn impediunt forīs, pernoctant nōbīscum, peregrīnantur, rūsticantur.

VIII. Quod sī ipsī haec neque attingere neque sēnsū nostrō gustāre possēmus, tamen ea mīrārī dēbērēmus, etiam cum in aliīs vidērēmus. Quis nostrum tam animō agrestī ac dūrō fuit, ut Rōscī morte nūper nōn commovērētur? quī cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustātem vidēbātur omnīnō morī nōn dēbuisse. Ergo ille corporis mōtū tantum amōrem sibi conci- liārat ā nōbīs omnibus; nōs animōrum incrēdibilēs mōtūs celeritātemque ingeniōrum neglegēmus?

Quotiēns ego hunc Archiam vīdī, iūdicēs, —ūtār enim vestrā benīgnitāte, quoniam mē in hōēc novō genere dīcendī tam dīligenter attenditis, — quotiēns ego hunc vīdī, cum litteram scrīpsisset nūllam, mā- gnum numerum optimōrum versuum dē eīs ipsīs rēbus, quae tum agerentur, dīcere ex tempore! quotiēns revocātum eandem rem dīcere commūtātīs verbīs atque sententiīs! Quae vērō accūrātē cōgi- tātēque scrīpsisset, ea sīc vīdī probārī, ut ad vete- rum scrīptōrum laudem pervenīret. Hunc ego nōn dīligam, nōn admīrer, nōn omnī ratiōne dēfendendum putem? Atque sīc ā summīs hominibus ērudītis-

PRO ARCHIA POĒTA ORATIO IX. 158

simīsque accēpimus, cēterārum rērum studia ex doc- trīnā et praeceptīs et arte cōnstāre; poētam nātūrā ipsā valēre et mentis vīribus excitārī et quasi dīvīnō quōdam spīritū īnflārī. Quā rē suō iūre noster ille Ennius “sānctōs” appellat poētās, quod quasi deōrum s aliquō dōnō atque mūnere commendātī nōbīs esse videantur.

Sit igitur, iūdicēs, sānctum apud vōs, hūmānissi- mōs hominēs, hōc poētae nōmen, quod nūlla um- quam barbaria violāvit. Saxa et sōlitūdinēs vōcī io respondent, bēstiae saepe immānēs cantū flectuntur atque cōnsistunt; nōs īnstitūtī rēbus optimīs nōn poētārum vōce moveāmur? Homērum Colophōniī cīvem esse dīcunt suum, Chī suum vindicant, Sala- mīniī repetunt, Smyrnaeī vērō suum esse cōnfīrmant, ss itaque etiam dēlūbrum ēius in oppidō dēdicāvē- runt; permultī aliī praetereā pūgnant inter sē atque contendunt.

IX. Ergo illī aliēnum, quia poēta fuit, post mor- tem etiam expetunt; nōs hunc vīvum, quī et volun- 20 tāte et lēgibus noster est, repudiābimus, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium con- tulerit Archiās ad populī Rōmānī glōriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricās rēs adulēscēns attigit et ipsī illī C. Mariō, quī dūrior ad haec studia s25 vidēbātur, iūcundus fuit. Neque enim quisquam est tam āversus ā Mūsīs, quī nōn mandārī versibus aeternum suōrum labōrum facile praecōnium patiā- tur. Themistoclem illum, summum Athēnīs virum, dīxisse āiunt, cum ex eō quaererētur, quod acroāma 30 aut cūius vōcem libentissimē audīret: Ēius, ā quō sua virtūs optimē praedicārētur. Itaque ille Marius item eximiē L. Plōtium dīlēxit, cūius ingeniō putā- bat ea, quae gesserat, posse celebrārī. wn

IO

I5

20

25

30

154 M. TULLI CICERONIS

Mithridāticum vērō bellum, māgnum atque difficile et in multā varietāte terrā marīque versātum, tōtum ab hōc expressum est; quī librī nōn modo L. Lāū- cullum, fortissimum et clārissimum virum, vērum etiam populī Rōmānī nōmen illūstrant. Populus enim Rōmānus aperuit Lūcullō imperante Pontum, et rēgiīs quondam opibus et ipsā nātūrā et regiōne vāllātum; populī Rōmānī exercitus eōdem duce nōn māximā manū innumerābilēs Armeniōrum cōpiās fūdit; populī Rōmānī lqus est, urbem amīcissimam Cȳzicēnōrum ēiusdem cōnsiliō ex omnī impetū rēgiō atque ē tōtīus bellī ōre ac faucibus ēreptam esse atque servātam; nostra semper ferētur et praedicābitur L. Lūcullō dīmicante, cum interfectīs ducibus dēpressa hostium classis est, incrēdibilis apud Tenedum pūgna illa nāvālis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostrī triumphī. Quae quōrum ingeniīs efferuntur, ab eīs populī Rōmānī fāma celebrātur.

Cārus fuit Āfricānō superiōrī noster Ennius, itaque etiam in sepulcrō Scīpiōnum putātur is esse cōn- stitūtus ex marmore; at eīs laudibus certē nōn sōlum ipse, quī laudātur, sed etiam populī Rōmānī

nōmen ōrnātur. In caelum hūius proavus Catō tollitur; māgnus honōs populī Rōmānī rēbus ad- iungitur. Omnēs dēnique illī Māximī, Mārcellī,

Fulviī nōn sine commūnī omnium nostrum laude decorantur.

X. Ergō illum, quī haec fēcerat, Rudīnum homi- nem, māiōrēs nostrī in cīvitātem recēpērunt; nōs hunc Hgēraclīēnsem, multīs cīvitātibus expetītum, in hāc autem lēgibus cōnstitūtum, dē nostrā cīvitāte ēiciēmus?

Nam, sī quis minōrem glōriae frūctum putat ex Graecīs versibus percipī quam ex Latīnīs, vehemen-

PRO ARCHIA POETA ORATIO x. 1ō55

ter errat, proptereā quod Graeca leguntur in omni- bus ferē gentibus, Latīna suīs fīnibus, exiguīs sārē, continentur. Quā rē, sī rēs eae, quās gessimus, orbis terrae regiōnibus dēfīniuntur, cupere dēbēmus, quō manuum nostrārum tēla pervēnerint, eōdem 5 glōriam fāmamque penetrāre, quod cum ipsīs popu- līs, dē quōrum rēbus scrībitur, haec ampla sunt, tum eīs certē, quī dē vītā glōriae causā dīmicant, hōc māximum et perīculōrum incitāmentum est et labōrum. 10

Quam multōs scrīptōrēs rērum suārum māgnus ille Alexander sēcum habuisse dīcitur! Atque is tamen, cum in Sīgēō ad Achillis tumulum astitisset, “Ōō fortūnāte,” inquit, “adulēscēns, quī tuae virtūtis Ho- mērum praecōnem invēneris!” Et vērē. Nam, nisi s5 īlias illa exstitisset, īdem tumulus, quī corpus ēius contēxerat, nōmen etiam obruisset.

Quid? noster hīc Māgnus, quī cum virtūte fortū- nam adaequāvit, nōnne Theophanem Mpytilēnaeum, scrīptōrem rērum suārum, in cōntiōne mīlitum cīvi- 20 tāte dōnāvit, et nostrī illī fortēs virī, sed rūsticī ac mīlitēs, dulcēdine quādam . glōriae commōtī, quasi participēs ēiusdem laudis, māgnō illud clāmōre ap-

probāvērunt? Itaque, crēdō, sī cīvis Rōmānus Ar- chiās lēgibus nōn esset, ut ab aliquō imperātōre o5 cīvitāte dōnārētur, perficere nōn potuit. Sulla cum Hispānōs et Gallōs dōnāret, crēdō, hunc petentem repudiāsset; quem nōs in cōntiōne vīdimus, cum eī libellum malus poēta dē populō subiēcisset, quod epigramma in eum fēcisset, tantum modo alternīs s30 versibus longiusculīs, statim ex eīs rēbus, quās tum vēndēbat, iubēre eī praemium tribuī, sed eā condi- ciōne, nē quid posteā scrīberet Quī sēādulitātem malī poētae dūxerit aliquō tamen praemiō dīgnam,

n

IO

I5

20

385

30

156 M. TULLI CICERONIS

hūius ingenium et virtūtem in scrībendō et cōpiam nōn expetisset? Quid? ā Q. Metellō Piō, famili- ārissimō suō, quī cīvitāte multōs dōnāvit, neque per sē neque per Lūcullōs impetrāvisset? quī praeser- tim ūsque eō dē suīs rēbus scrībī cuperet, ut etiam Cordubae nātīs poētīs, pingue quiddam sonantibus atque peregrīnum, tamen aurēs suās dederet.

XI. Neque enim est hōc dissimulandum, quod ob- scūrārī nōn potest, sed prae nōbīs ferendum: trahi- mur omnēs studiō laudis, et optimus quisque māximē glōriā dūcitur. Ipsī illī philosophī etiam in ceīs libellīs, quōs dē contemnendā glōriā scrībunt, nōmen suum īnscrībunt; in eō ipsō, in quō praedicātiōnem nōbilitātemque dēspiciunt, praedicārī dē sē ac nōmi- nārī volunt. Decimus quidem Brūtus, summus vir et imperātor, Accī, amīcissimī suī, carminibus tem- plōrum ac monumentōrum aditūs exōrnāvit suōrum. Iam vērō ille, quī cum Aetōlīs Enniō comite bellā- vit, Fulvius, nōn dubitāvit Mārtis manubiās Mūsīs cōnsecrāre. Quā rē, in quā urbe imperātōrēs prope armātī poētārum nōmen et Mūsārum dēlūbra coluē- runt, in eā nōn dēbent togātī iūdicēs ā Mūsārum honōre et ā poētārum salūte abhorrēre.

Atque ut id libentius faciātis, iam mē vōbīs, iūdicēs, indicābō et dē meō quōdam amōre glōriae nimis ācrī fortasse, vērum tamen honestō, vōbīs cōnfitēbor. Nam, quās rēs nōs in cōnsulātū nostrō vōbīscum simul prō salūte hūius imperī et prō vītā cīvium prōque ūniversā rē pūblicā gessimus, attigit hīc versibus atque incohāvit. Quibus audītīs, quod mihi māgna rēs et iūcunda vīsa est, hunc ad per- ficiendum adhortātus sum.

Nūllam enim virtūs aliam mercēdem labōrum perī- culōrumque dēsīderat praeter hanc laudis et glōriae;

PRO ARCHIA POĒTA ORATIO x1I 15ī7

quā quidem dētrāctā, iūdicēs, quid est, quod in hōc tam exiguō vītae curriculō tantīs nōs in labōribus exerceāmus?

Certē, sī nihil animus praesentīret in posterum, et sī, quibus regiōnibus vītae spatium circumscrīptum est, eīsdem omnēs cōgitātiōnēs termināret suās, nec tantīs sē labōribus frangeret neque tot cūrīs vigili- īsque angerētur nec totiēns dē ipsā vītā dīmicāret. Nunc īnsidet quaedam in optimō quōque virtūs, quae noctēs ac diēs animum glōriae stimulīs con- citat atque admonet, nōn cum vītae tempore esse dīmittendam commemorātiōnem nōminis nostrī, sed cum omnī posteritāte adaequandam.

XII. An vērō tam parvī animī videāmur esse omnēs, quī in rē pūblicā atque in hīs vītae perīcu- līs labōribusque versāmur, ut, cum ūsque ad extrē- mum spatium nūllum tranquillum atque ōtiōsum spīritum dūxerimus, nōbīscum simul moritūra omnia arbitrēmur? An statuās et imāginēs, nōn animōrum simulācra, sed corporum, studiōsē multī summī ho- minēs relīquērunt; cōnsiliōrum relinquere ac virtūtum nostrārum effigiem nōnne multō mālle dēbēmus, summīs ingeniīs expressam et polītam? Ego vērō omnia, quae gerēbam, iam tum in gerendō spargere mē ac dissēmināre arbitrābar in orbis terrae memo- riam sempiternam. Haec vērō sīve ā meō sēnsū post mortem āfutūra est, sīve, ut sapientissimī ho- minēs putāvērunt, ad aliquam animī meī partem pertinēbit, nunc quidem certē cōgitātiōne quādam spēque dēlector.

Quā rē cōnservāte, iūdicēs, hominem pudōre ceō, quem amīcōrum vidētis comprobārī cum dīgnitāte tum etiam vetustāte, ingeniō autem tantō, quantum id convenit exīstimārī, quod summōrum hominum

I5

20

25

30 I0

I5

20

158 PRO ARCHIA POĒTA ORATIO xX11.

ingeniīs expetītum esse videātis, causā vērō ēius modī, quae beneficiō lēgis, auctōritāte mūnicipī, te- stimōniō Lūcullī, tabulīs Metellī comprobētur. Quae cum ita sint, petimus ā vōbīs, iūdicēs, sī qua nōn modo hūmāna, verum etiam dīvīna in tantīs ingeniīs commendātiō dēbet esse, ut eum, quī vōs, quī ve- strōs imperātōrēs, quī populī Rōmānī rēs gestās semper ōrnāvit, quī etiam hīs recentibus nostrīs vestrīsque domesticīs perīculīs aeternum sē testimō- nium laudis datūrum esse profitētur, estque ex eō numerō, quī semper apud omnēs sānctī sunt habitī itaque dictī, sīc in vestram accipiātis fidem, ut hūmānitāte vestrā levātus potius quam acerbitāte violātus esse videātur.

Quae dē causā prō meā cōnsuētūdine breviter simpliciterque dīxī, iūdicēs, ea cōnfīdō probāta esse omnibus; quae autem remōta ā meā iūdiciālīque cōnsuētūdine et dē hominis ingeniō et commūniter dē ipsīus studiō locūtus sum, ea, iūdicēs, ā vōbīs spērō esse in bonam partem accepta; ab eō, quī iūdicium exercet, certō sciō.

M. TULLI CICERONIS

PRO M. MARCELLO ORATIO.

I. Diūturnī silentī, patrēs cōnscrīptī, quō eram hīs temporibus ūsus, nōn timōre aliquō, sed partim do- lōre, partim verēcundiā, fīnem hodiernus diēs attulit, īdemque initium, quae vellem quaeque sentīrem, meō prīstinō mōre dīcendī. Tantam enim mānsuētūdinem, tam inūsitātam inaudītamque clēmentiam, tantum in summā potestāte rērum omnium modum, tam dēni- que incrēdibilem sapientiam ac paene dīvīnam tacitus praeterīre nūllō modō possum. M. enim Mārcellō vōbīs, patrēs cōnscrīptī, reīque pūblicae redditō, nōn illīus sōlum, sed etiam meam vōcem et auctōritātem et vōbīs et reī pūblicae cōnservātam ac restitūtam putō. Dolēbam enim, patrēs cōnscrīptī, et vehemen- ter angēbar virum tālem, cum in eādem causā, in quā ego, fuisset, nōn in eādem esse fortūnā, nec mihi per- suādēre poteram nec fās esse dūcēbam versārī mē in nostrō vetere curriculō illō aemulō atque imitātōre studiōrum ac labōrum meōrum quasi quōdam sociō ā mē et comite distrāctō.

Ergō et mihi meae prīstinae vītae cōnsuētūdinem, C. Caesar, interclūsam aperuistī et hīs omnibus ad bene dē omnī rē pūblicā spērandum quasi sīgnum aliquod sustulistī. Intellēctum est enim mihi quidem in multīs et māximē in mē ipsō, sed paulō ante in

1ē9

un

x0

IS

20

25

30

160 M. TULLI CICERONIS

omnibus, cum M. Mārcellum senātuī reīque pūblicae concessistī, commemorātīs praesertim offēnsiōnibus, tē auctōritātem hūius ōrdinis dīgnitātemque reī pūblicae tuīs vel dolōribus vel suspīciōnibus anteferre. Ille qui- dem frūctum omnis ante āctae vītae hodiernō diē māxi- mum cēpit, cum summō cōnsēnsū senātūs, tum iūdiciō tuō gravissimō et māximō. Ex quō profectō intelle- gis, quanta in datō beneficiō sit laus, cum in acceptō sit tanta glōria. Est vērō fortūnātus ille cūius ex salūte nōn minor paene ad omnēs, quam ad ipsum ventūra sit, laetitia pervēnerit; quod quidem eī meritō atque optimō iūre contigit. Quis enim est illō aut nōbilitāte aut probitāte aut optimārum artium studiō aut innocentiā aut ūllō laudis genere praestantior?

II. Nūllīus tantum flūmen est ingenī, nūllīus dīcendī aut scrībendī tanta vīs, tanta cōpia, quae nōn dīcam exōrnāre, sed ēnarrāre, C. Caesar, rēs tuās gestās possit. Tamen adfīrmō, et hōc pāce dīcam tuā, nūl- lam in hīs esse laudem ampliōrem quam eam, quam hodiernō diē cōnsecūtus es. Soleō saepe ante oculōs pōnere idque libenter crēbrīs ūsūrpāre sermōnibus, om- nēs nostrōrum imperātōrum, omnēs exterārum gentium potentissimōrumque populōrum, omnēs clārissimōrum rēgum rēs gestās cum tuīs nec contentiōnum māgni- tūdine nec numerō proeliōrum nec varietāte regiōnum nec celeritāte cōnficiendī nec dissimilitūdine bellōrum posse cōnferrī, nec vērō disiūnctissimās terrās citius passibus cūiusquam potuisse peragrārī, quam tuīs nōn dīcam cursibus, sed victōriīs lūstrātae sunt.

Quae quidem ego nisi ita māgna esse fatear, ut ea vix cūiusquam mēns aut cōgitātiō capere possit, āmēns sim; sed tamen sunt alia māiōra. Nam bellicās lau- dēs solent quīdam extenuāre verbīs eāsque dētrahere ducibus, commūnicāre cum multīs, nē propriae sint

2 ltaudua

4 ni 55 = : tā 1 4 145: i uē

4

Truly a wonderful man was Caius fulius Caesar!/ Better be first, he said, in a little Iberian village, Than be second in Rome ; — and I think he was right when he said it LONGFELLOW: The Courtship of Miles Standish. u u.....:=m

PRŌ M. MARCELLO ORATIO 11I. 161

imperātōrum. Et certē in armīs mīlitum virtūs, locō- rum opportūnitās, auxilia sociōrum, classēs, commeā- tūs multum iuvant, māximam vērō partem quasi suō iūre Fortūna sibi vindicat et, quicquid prōsperē ge- stum est, id paene omne dūcit suum. At vērō hūius 5 glōriae, C. Caesar, quam es paulō ante adeptus, so- cium habēs nēminem; tōtum hōc, quantumcumque est, quod certē māximum est, tōtum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex istā laude centuriō, nihil prae- fectus, nihil cohors, nihil turma dēcerpit; quīn etiam ro illa ipsa rērum hūmānārum domina, Fortūna, in istīus societātem glōriae sē nōn offert; tibi cēdit, tuam esse tōtam et propriam fatētur. Numquam enim temeritās cum sapientiā commiscētur, neque ad cōnsilium cāsus admittitur. 15

III. Domuistī gentēs immānitāte barbarās, multitū- dine innumerābilēs, locīs īnfīnītās, omnī cōpiārum ge- nere abundantēs; sed tamen ea vīcistī, quae et nātūram et condiciōnem, ut vincī possent, habēbant. Nūlla est enim tanta vīs, quae nōn ferrō et vīribus dēbilitārī 20 frangīque possit. Animum vincere, īrācundiam cohi- bēre, victōriam temperāre, adversārium nōbilitāte, inge- niō, virtūte praestantem nōn modo extollere iacentem, sed etiam amplificāre ēius prīstinam dīgnitātem, haec quī facit, nōn ego eum cum summīs virīs comparō, ,44 sed simillimum deō iūdicō.

Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudēs celebrābuntur illae quidem nōn sōlum nostrīs, sed paene omnium gentium litterīs atque linguīs, nec ūlla umquam aetās dē tuīs laudibus conticēscet; sed tamen ēius modī rēs s30 nesciō quō modō, etiam cum leguntur, obstrepī clā- mōre mīlitum videntur et tubārum sonō. At vērō cum aliquid clēmenter, mānsuētē, iūstē, moderātē, sapienter factum, in īrācundiā praesertim, quae est I0

15

20

30

162 M. TULLI CICERONIS

inimīca cēnsiliō, et in victōriā, quae nātūrā īnsolēns et superba est, audīmus aut legimus, quō studiō in- cendimur, nōn modo in gestīs rēbus, sed etiam in fīctīs, ut eōs saepe, quōs numquam vīdimus, dīligā- mus! Tē vērō, quem praesentem intuēmur, cūius mentem sēnsūsque et ōs cernimus, ut, quicquid bellī fortūna reliquum reī pūblicae fēcerit, id esse salvum velīs, quibus laudibus efferēmus? quibus studiīs prō- sequēmur? quā benevolentiā complectēmur? Parietēs mē dīus Fidius, ut mihi vidētur, hūius cūriae tibi grā- tiās agere gestiunt, quod brevī tempore futūra sit illa auctōritās in hīs māiōrum suōrum et suīs sēdibus.

IV. Equidem cum C. Mārcellī, virī optimī et com- memorābilī pietāte praeditī, lacrimās modo vōbīscum vidērem, omnium Mārcellōrum meum pectus memoria offūdit, quibus tū etiam mortuīs M. Mārcellō cōn- servātō dīgnitātem suam reddidistī nōbilissimamque familiam iam ad paucōs redāctam paene ab interitū vindicāstī. Hunc tū igitur diem tuīs māximīs et in- numerābilibus grātulātiōnibus iūre antepōnēs.

Haec enim rēs ūnīus est propria C. Caesaris; cēte- rae duce tē gestae māgnae illae quidem, sed tamen multō māgnōque comitātū. Hūius autem reī tū īdem es et dux et comes; quae quidem tanta est, ut tro- paeīs et monumentīs tuīs adlātūra fīnem sit aetās — nihil est enim opere et manū factum, quod nōn ali- quandō cōnficiat et cōnsūmat vetustās —at haec tua iūstitia et lēnitās animī flōrēscit cotīdiē magis, ita ut, quantum tuīs operibus diūturnitās dētrahet, tantum adferat laudibus. Et cēterōs quidem omnēs victōrēs bellōrum cīvīlium iam ante aequitāte et misericordiā vīcerās : hodiernō vērō diē tē ipsum vīcistī. Vereor, ut hōc, quod dīcam, perinde intellegī possit audītum, atque ipse cōgitāns sentiō; ipsam victōriam vīcisse

1:::

PRŌ M. MARCELLO ORATIO v. 163

vidēris, cum ea, quae illa erat adepta, victīs remīsistī. Nam cum ipsīus victōriae condiciōne omnēs victī oc- cidissēmus, clēmentiae tuae iūdiciō cōnservātī sumus. Rēctē igitur ūnus invictus es, ā quō etiam ipsīus vic- tōriae condiciō vīsque dēvicta est. 5

V. Atque hōc C. Caesaris iūdicium, patrēs cōn- scrīptī, quam lātē pateat, attendite. Ōmnēs enim, quī ad illa arma fātō sumus nesciō quō reī pūblicae miserō fūnestōque compulsī, etsī aliquā culpā tenēmur errōris hūmānī, scelere certē līberātī sumus. Nam, i0 cum M. Mārcellum dēprecantibus vōbīs reī pūblicae cōnservāvit, mē et mihi et item reī pūblicae nūllō dēprecante, reliquōs amplissimōs virōs et sibi ipsōs et patriae reddidit, quōrum et frequentiam et dīgnitātem hōc ipsō in cōnsessū vidētis, nōn ille hostēs indūxit in cūriam, sed iūdicāvit ā plērīsque ignōrātiōne potius et falsō atque inānī metū quam cupiditāte aut crūdēli- tāte bellum esse susceptum.

Quō quidem in bellō semper dē pāce audiendum putāvī semperque doluī nōn modo pācem, sed etiam s20 ōrātiōnem cīvium pācem flāgitantium repudiārī. Ne- que enim ego illa nec ūlla umquam secūtus sum arma cīvīlia, semperque mea cōnsilia pācis et togae socia, nōn bellī atque armōrum fuērunt. Hominem sum secūtus prīvātō cōnsiliō, nōn pūblicō, tantumque 55 apud mē grātī animī fidēlis memoria valuit, ut nūllā nōn modo cupiditāte, sed nē spē quidem prūdēns et sciēns tamquam ad interitum ruerem voluntārium. Quod quidem meum cōnsilium minimē obscūrum fuit. Nam et in hōc ōrdine integrā rē multa dē pāce dīxī so et in ipsō bellō eadem etiam cum capitis meī perīculō sēnsī. Ex quō nēmō iam erit tam iniūstus exīstimātor rērum, quī dubitet, quae Caesaris dē bellō voluntās fuerit, cum pācis auctōrēs cōnservandōs statim cēnsuē-

P=1

5 IO

15

20

88

30

164 M. TULLI CICERONIS

rit, cēterīs fuerit īrātior. Atque id minus mīrum for- tasse tum, cum esset incertus exitus et anceps fortūna bellī; quī vērō victor pācis auctōrēs dīligit, is pro- fectō dēclārat sē māluisse nōn dīmicāre quam vincere.

VI. Atque hūius quidem reī M. Mārcellō sum testis. Nostrī enim sēnsūs ut in pāce semper, sīc tum etiam in bellō congruēbant. Quotiēns ego eum et quantō cum dolōre vīdī, cum īnsolentiam certōrum hominum, tum etiam ipsīus victōriae ferōcitātem extimēscentem! Quō grātior tua līberālitās, C. Caesar, nōbīs, quī illa vīdimus, dēbet esse. Nōn enim iam causae sunt inter sē, sed victōriae comparandae. Vīdimus tuam victō- riam proeliōrum exitū terminātam; gladium vāgīnā vacuum in urbe nōn vīdimus. Quōs āmīsimus cīvēs, eōs Mārtis vīs perculit, nōn īra victōriae, ut dubitāre dēbeat nēmō, quīn multōs, sī fierī posset, C. Caesar ab īnferīs excitāret, quoniam ex eādem aciē cōnservat, quōs potest.

Alterius vērō partis nihil amplius dīcam quam, id quod omnēs verēbāmur, nimis īrācundam futūram fuisse victōriam. Quīdam enim nōn modo armātīs, sed interdum etiam ōtiōsīs minābantur nec, quid quis- que sēnsisset, sed ubi fuisset, cōgitandum esse dīcē- bant, ut mihi quidem videantur dī immortālēs, etiam sī poenās ā populō Rōmānō ob aliquod dēlīctum ex- petīvērunt, quī cīvīle bellum tantum et tam lūctuōsum excitāvērunt, vel plācātī iam vel satiātī aliquandō omnem spem salūtis ad clēmentiam victōris et sapi- entiam contulisse.

Quā rē gaudē tuō istō tam excellentī bonō, et fruere cum fortūnā et glōriā, tum etiam nātūrā et mōribus tuīs; ex quō quidem māximus est frūctus iūcunditāsque sapientī. Cētera cum tua recordābere, etsī persaepe virtūtī, tamen plērumque fēlīcitātī tuae

B= s.

PRŌ M. MARCELLO ORATIO vii. 16

grātulābere; dē nōbīs, quōs in rē pūblicā tēcum simul esse voluistī quotiēns cōgitābis, totiēns dē māximīs tuīs beneficiīs, totiēns dē incrēdibilī līberālitāte, totiēns dē singulārī sapientiā tuā cōgitābis; quae nōn modo summa bona, sed nīmīrum audēbō vel sōla dīcere. 5 Tantus est enim splendor in laude vērā, tanta in māgnitūdine animī et cōnsilī dīgnitās, ut haec ā Vir- tūte dōnāta, cētera ā Fortūnā commodāta esse videan- tur. Nōlī igitur in cōnservandīs bonīs virīs dēfatīgārī, nōn cupiditāte praesertim aliquā aut prāvitāte lāpsīs, io sed opīniōne officī stultā fortasse, certē nōn improb3ā, et speciē quādam reī pūblicae. Nōn enim tua ūlla culpa est, sī tē aliquī timuērunt, contrāque summa laus, quod minimē timendum fuisse sēnsērunt.

VII. Nunc veniō ad gravissimam querellam et atrō- 15 cissimam suspīciōnem tuam, quae nōn tibi ipsī magis quam cum omnibus cīvibus, taum māximē nōbīs, quī ā tē cōnservātī sumus, prōvidenda est; quam etsī spērō falsam esse, tamen numquam extenuābō verbīs. Tua enim cautiō nostra cautiō est, ut, sī in alterutrō 20 peccandum sit, mālim vidērī nimis timidus quam parum prūdēns. Sed quisnam est iste tam dēmēns?

dē tuīsne — tametsī quī magis sunt tuī, quam qui- bus tū salūtem īnspērantibus reddidistī? —an ex hōc numerō, quī ūnā tēcum fuērunt? Nōn est crēdibilis 5 tantus in ūllō furor, ut, quō duce omnia summa sit adeptus, hūius vītam nōn antepōnat suae. An, sī nihil tuī cōgitant sceleris, cavendum est, nē quid inimīcī? Quī? omnēs enim, quī fuērunt, aut suā per- tināciā vītam āmīsērunt aut tuā misericordiā retinuē- 30 runt, ut aut nūllī supersint dē inimīcīs aut, quī fuērunt, sint amīcissimī.

Sed tamen cum in animīs hominum tantae latebrae

sint et tantī recessūs, augeāmus sānē suspīciōnem

n

IO

I5

20

25

30

166 M. TULLI CICERONIS

tuam; simul enim augēbimus dīligentiam. Nam quis est omnium tam ignārus rērum, tam rudis in rē pū- blicā, tam nihil umquam nec dē suā nec dē commūnī salūte cōgitāns, quī nōn intellegat tuā salūte continērī suam et ex ūnīus tuā vītā pendēre omnium? Equi- dem dē tē diēs noctēsque, ut dēbeō, cōgitāns cāsūs dumtaxat hūmānōs et incertōs ēventūs valētūdinis et nātūrae commūnis fragilitātem extimēscō, doleōque, cum rēs pūblica immortālis esse dēbeat, eam in ūnīus mortālis animā cōnsistere. Sī vērō ad hūmānōs cāsūs incertōsque mōtūs valētūdinis sceleris etiam accēdit īnsidiārumque cōnsēnsiō, quem deum, sī cupiat, posse opitulārī reī pūblicae crēdāmus?

VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, ūnī, quae iacēre sentīs, bellī ipsīus impetū, quod necesse fuit, perculsa atque prōstrāta; cōnstituenda iūdicia, revocanda fidēs, comprimendae libīdinēs, prōpāganda subolēs, omnia, quae dīlāpsa iam diffluxērunt, sevērīs lēgibus vincienda sunt. Non fuit recūsandum in tantō cīvīlī bellō, tantō animōrum ārdōre et armōrum, quīn quassāta rēs pūblica, quīcumque bellī ēventus fuisset, multa perderet et ōrnāmenta dīgnitātis et praesidia stabilitātis suae, multaque uterque dux faceret armā- tus, quae īdem togātus fierī prohibuisset. Quae qui- dem tibi nunc omnia bellī vulnera sānanda sunt, quibus praeter tē medērī nēmō potest.

Itaque illam tuam praeclārissimam et sapientissi- mam vōcem invītus audīvī: “Satis diū vel nātūrae vīxī vel glōriae.” Satis, sī ita vīs, fortasse nātūrae, addō etiam, sī placet, glōriae; at, quod māximum est, patriae certē parum. Quā rē omitte istam, quae- sō, doctōrum hominum in contemnendā morte prū- dentiam; nōlī nostrō perīculō esse sapiēns. Saepe enim vēnit ad aurēs meās, tē idem istud nimis crēbrō

PRŌ M. MARCELLO ORATIO IxX. 167

dīcere, tibi satis tē vīxisse. Crēdō; sed tum id audī- rem, sī tibi sōlī vīverēs aut sī tibi etiam sōlī nātus essēs. Omnium salūtem cīvium cūnctamque rem pūblicam rēs tuae gestae complexae sunt; tantum abes ā perfectiōne māximōrum operum, ut fundā- menta nōndum, quae cōgitās, iēceris. Hīc tū modum vītae tuae nōn salūte reī pūblicae, sed aequitāte animī dēfīniēs? Quid, sī istud nē glōriae tuae qui- dem satis est? cūius tē esse avidissimum, quamvīs sīs sapiēns, nōn negābis.

“Parumne igitur,” inquiēs, “māgna relinquēmus?” Immō vērō aliīs quamvīs multīs satis, tibi ūnī parum. Quicquid est enim, quamvīs amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod sī rērum tuārum immortālium, C. Caesar, hīc exitus futūrus fuit, ut dēvictīs adversāriīs rem pūblicam in eō statū relin- querēs, in quō nunc est, vidē, quaesō, nē tua dīvīna virtūs admīrātiōnis plūs sit habitūra quam glōriae, sī quidem glōria est illūstris ac pervagāta māgnōrum vel in suōs cīvēs vel in patriam vel in omne genus hominum fāma meritōrum.

IX. Haec igitur tibi reliqua pars est; hīc restat āctus, in hōc ēlabōrandum est, ut rem pūblicam cōn- stituās, eāque tū in prīmīs summā tranquillitāte et ōtiō perfruāre; tum tē, sī volēs, cum et patriae, quod dē- bēs, solveris et nātūram ipsam explēveris satietāte vīvendī, satis diū vīxisse dīcitō. Quid enim est om- nīnō hōc ipsum diū, in quō est aliquid extrēmum? Quod cum vēnit, -omnis voluptās praeterita prō nihilō est, quia posteā nūlla est futūra. Quamquam iste tuus animus numquam hīs angustiīs, quās nātūra nō- bīs ad vīvendum dedit, contentus fuit, semper immor- tālitātis amōre flagrāvit.

Nec vērō haec tua vīta dūcenda est, quae corpore

20

25

30 IO

15

20

8s

30

168 M. TULLI CICERONIS

et spīritū continētur; illa, inquam, illa vīta est tua, quae vigēbit memoriā saeculōrum omnium, quam po- steritās alet, quam ipsa aeternitās semper tuēbitur. Huic tū īnserviās, huic tē ostentēs oportet, quae qui- dem, quae mīrētur, iam prīdem multa habet; nunc etiam, quae laudet, exspectat. Opbstipēscent posterī certē imperia, prōvinciās, Rhēnum, ōceanum, Nīlum, pūgnās innumerābilēs, incrēdibilēs victōriās, monu- menta, mūnera, triumphōs audientēs et legentēs tuōs. Sed nisi haec urbs stabilīta tuīs cōnsiliīs et īnstitūtīs erit, vagābitur modo tuum nōmen longē atque lātē, sēdem stabilem et domicilium certum nōn habēhbit.

Erit inter eōs etiam, quī nāscentur, sīcut inter nōs fuit, māgna dissēnsiō, cum aliī laudibus ad caelum rēs tuās gestās efferent, aliī fortasse aliquid requīrent, idque vel māximum, nisi bellī cīvīlis incendium salūte patriae restīnxeris, ut illud fātī fuisse videātur, hōc cōnsilī. Servī igitur eīs etiam iūdicibus, quī multīs post saeculīs dē tē iūdicābunt, et quidem haud sciō an incorruptius quam nōs; nam et sine amōre et. sine cupiditāte et rūrsus sine odiō et sine invidiā iūdicā- bunt. īd autem etiam sī tum ad tē, ut quīdam falsō putant, nōn pertinēbit, nunc certē pertinet esse tē tālem, ut tuās laudēs obscūrātūra nūlla umquam sit oblīviō.

X. Dīversae voluntātēs cīvium fuērunt distrāctaeque sententiae. Nōn enim cōnsiliīs sōlum et studiīs, sed armīs etiam et castrīs dissidēbāmus; erat enim obscū- ritās quaedam, erat certāmen inter clārissimōs ducēs; multī dubitābant, quid optimum esset, multī, quid sibi expedīret, multī, quid decēret, nōn nūllī etiam, quid licēret. Perfūncta rēs pūblica est hōc miserō fātālīque bellō; vīcit is, quī nōn fortūnā īnflammāret odium suum, sed bonitāte lēnīret, neque omnēs, quibus PRŌ M. MARCELLO ORATIO XiI. 169

īrātus esset, eōsdem etiam exsiliō aut morte dīgnōs iūdicāret. Arma ab aliīs posita, ab aliīs ērepta sunt. Ingrātus est iniūstusque cīvis, quī armōrum perīculō līberātus animum tamen retinet armātum, ut etiam ille melior sit, quī in aciē cecidit, quī in causā ani- mam prōfūdit. Quae enim pertinācia quibusdam, ea- dem aliīs cōnstantia vidērī potest.

Sed iam omnis frācta dissēnsiō est armīs, exstīncta aequitāte victōris; restat, ut omnēs ūnum velint, quī modo habent aliquid nōn sōlum sapientiae, sed etiam sānitātis. Nisi tē, C. Caesar, salvō et in istā sententiā, quā cum anteā, tum hodiē vel māximē ūsus es, ma- nente salvī esse nōn possumus. Quā rē omnēs tē, quī haec salva esse volumus, et hortāmur et obsecrā- mus, ut vītae tuae et salūtī cōnsulās, omnēsque tibi,— ut prō aliīs etiam loquar, quod dē mē ipse sentiō, — quoniam subesse aliquid putās, quod cavendum sit, nōn modo excubiās et cūstōdiās, sed etiam laterum nostrōrum oppositūs et corporum pollicēmur.

XI. Sed ut, unde est orsa, in eōdem terminētur ōrātiō, māximās tibi omnēs grātiās agimus, C. Caesar, māiōrēs etiam habēmus. Nam omnēs idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimīs sentīre potuistī. Sed quia nōn est omnibus stantibus necesse dīcere, ā mē certē dīcī volunt, cui necesse est quōdam modō; et, quod fierī decet M. Mārcellō ā tē huic ōrdinī populōque Rōmānō et reī pūblicae redditō, fierī id intellegō. Nam laetārī omnēs nōn dē ūnīus sōlum, sed dē commūnī salūte sentiō.

Quod autem summae benevolentiae est, quae mea ergā illum omnibus semper nōta fuit, ut vix C. Mār- cellō, optimō et amantissimō frātrī, praeter eum qui- dem cēderem nēminī, cum id sollicitūdine, cūrā, labōre tam diū praestiterim, quam diū est dē illīus

20

25

30 170 PRŌ M. MARCELLO ORATIO Xi1.

salūte dubitātum, certē hōc tempore māgnīs cūrīs, molestiīs, dolōribus līberātus praestāre dēbeō. Itaque, C. Caesar, sīc tibi grātiās agō, ut omnibus mē rēbus ā tē nōn cōnservātō sōlum, sed etiam ōrnātō, tamen

5 ad tua in mē ūnum innumerābilia merita, quod fierī iam posse nōn arbitrābar, māximus hōc tuō factō cumulus accesserit.

.-

M. TULLI CICERONIS

IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA QUARTA.

I. Frequentia vestrum incrēdibilis, Quirītēs, cōntiō- que tanta, quantam meminisse nōn videor, et alacritā- tem mihi summam dēfendendae reī pūblicae adfert et spem recuperandae. Quamquam animus mihi quidem numquam dēfuit, tempora dēfuērunt, quae simul ac prīmum aliquid lūcis ostendere vīsa sunt, prīnceps vestrae lībertātis dēfendendae fuī. Quod sī id ante facere cōnātus essem, nunc facere nōn possem. Ho- diernō enim diē, Quirītēs, nē mediocrem rem āctam arbitrēminī, fundāmenta iacta sunt reliquārum āctiō- num. Nam est hostis ā senātū nōndum verbō appel- lātus, sed rē iam iūdicātus Antōnius. Nunc vērō multō sum 2ērēctior, quod vōs. quoque illum hostem esse tantō cōnsēnsū tantōque clāmōre approbāvistis. Neque enim, Quirītēs, fierī potest, ut nōn aut eī sint impiī, quī contrā cōnsulem exercitūs comparāvērunt, aut ille hostis, contrā quem iūre arma sūmpta sunt.

Hanc igitur dubitātiōnem, quamquam nūlla erat, tamen nē qua posset esse, senātus hodiernō diē sus- tulit. C. Caesar, quī rem pūblicam lībertātemque vestram suō studiō, cōnsiliō, patrimōniō dēnique tūtā- tus est et tūtātur, māximīs senātūs laudibus ōrnātus est. Laudō, laudō vōs, Quirītēs, quod grātissimīs animīs prōsequiminī nōmen clārissimī adulēscentis vel

171

20 IO

13

20

25

30

172 M. TULLI CICERONIS

puerī potius —sunt enim facta ēius immortālitātis, nōmen aetātis. Multa meminī, multa audīvī, multa lēgī, Quirītēs; nihil ex omnium saeculōrum memoriā tāle cognōvī, — quī, cum servitūte premerēmur, in diēs malum crēsceret, praesidī nihil habērēmus, capi- tālem et pestiferum ā Brundisiō tum M. Antōnī redi- tum timērēmus, hōc īnspērātum omnibus cōnsilium, incognitum certē cēperit, ut exercitum invictum ex paternīs mīlitibus cōnficeret Antōnīque furōrem crīū- dēlissimīs cōnsiliīs incitātum ā perniciē reī pūblicae āverteret.

II. Quis est enim, quī hōc nōn intellegat, nisi Caesar exercitum parāvisset, nōn sine exitiō nostrō futūrum Antōnī reditum fuisse? Ita enim sē recipi- ēbat ārdēns odiō vestrī, cruentus sanguine cīvium Rōmānōrum, quōs Suessae, quōs Brundisī occīderat, ut nihil nisi dē perniciē populī Rōmānī cōgitāret. Quod autem praesidium erat salūtis lībertātisque ve- strae, sī C. Caesaris fortissimōrum suī patris mīlitum exercitus nōn fuisset? Cūius dē laudibus et honōri- bus, quī eī prō dīvīnīs et immortālibus meritīs dīvīnī immortālēsque dēbentur, mihi senātus adsēnsus paulō ante dēcrēvit, ut prīmō quōque tempore referrētur.

Quō dēcrētō quis nōn perspicit hostem esse Antō- nium iūdicātum? Quem enim possumus appellāre eum, contrā quem quī exercitūs dūcunt, eīs senātus arbitrātur singulārēs exquīrendōs honōrēs? Quid? legiō Mārtia, quae mihi vidētur dīvīnitus ab eō deō trāxisse nōmen, ā quō populum Rōmānum generātum accēpimus, nōn ipsa suīs dēcrētīs prius quam senātus hostem iūdicāvit Antōnium? Nanm sī ille nōn hostis, hōs, quī cōnsulem relīquērunt, hostēs necesse est iūdicēmus. Praeclārē et locō, Quirītēs, reclāmātiōne vestrā factum pulcherrinum Mārtiālium comprobāvi- IN M. ANTONIUM ORATIO IV. 111. 173

stis; quī sē ad senātūs auctōritātem, ad lībertātem ve- stram, ad ūniversam rem pūblicam contulērunt, hostem illum et lātrōnem et parricīdam patriae relīquērunt. Nec sōlum id animōsē et fortiter, sed cōnsīderātē eti- am sapienterque fēcērunt; Albae cōnstitērunt, in urbe opportūnā, mūnītā, propinquā, fortissimōrum virōrum, fidēlissimōrum cīvium atque optimōrum. Hūius Mār- tiae legiōnis legiō quārta imitāta virtūtem, duce L. Egnātulēiō, quem senātus meritō paulō ante laudāvit, C. Caesaris exercitum persecūta est.

III. Quae exspectās, M. Antōnī, iūdicia graviōra? Caesar fertur in caelum, quī contrā tē exercitum comparāvit; laudantur exquīsītissimīs verbīs legiōnēs, quae tē relīquērunt, quae ā tē arcessītae sunt, quae essent, sī tē cōnsulem quam hostem māluissēs, tuae; quārum legiōnum fortissimum vērissimumque iūdicium cōnfīrmat senātus, comprobat ūniversus populus Rō- mānus, nisi forte vōs, Quirītēs, cōnsulem, nōn hostem iūdicātis Antōnium.

Sīc arbitrābar, Quirītēs, vōs iūdicāre, ut ostenditis. Quid? mūnicipia, colōniās, praefectūrās num aliter iūdicāre cēnsētis? Omnēs mortālēs ūnā mente cōn- sentiunt, omnia arma eōrum, quī haec salva velint, contrā illam pestem esse capienda. Quid? D. Brūtī iūdicium, Quirītēs, quod ex hodiernō ēius ēdictō per- spicere potuistis,. num cui tandem contemnendum vidētur? Rēctē et vērē negātis, Quirītēs. Est enim quasi deōrum immortālium beneficiō et mūnere datum reī pūblicae Brūtōrum genus et nōmen ad lībertātem populī Rōmānī vel cōnstituendam vel recipiendam. Quid igitur D. Brūtus dē M. Antōniō iūdicāvit? Ex- clūdit prōvinciā, exercitū obsistit, Galliam tōtam hor- tātur ad bellum, ipsam suā sponte suōque iūdiciō excitātam. Sī cōnsul Antōnius, Brūtus hostis; sī cōn-

IO

20 IO

15

20

25

30

174 M. TULLI CICERONIS

5

servātor reī pūblicae Brūtus, hostis Antōnius. Num igitur, utrum hōrum sit, dubitāre possumus?

IV. Atque ut vōs ūnā mente ūnāque vōce dubitāre vōs negātis, sīo modo dēcrēvit senātus, D. Brūtum optimē dē rē pūblicā merērī, cum senātūs auctōritā- tem populīque Rōmānī lībertātem imperiumque dēfen- deret. Ā quō dēfenderet? Nempe ab hoste; quae est enim alia laudanda dēfēnsiō? Deinceps laudātur prōvincia Gallia meritōque ōrnātur verbīs amplissimīs ab senātū, quod resistat Antōniō. Quem sī cōnsulem illa prōvincia putāret neque eum reciperet, māgnō scelere sē astringeret; omnēs enim in cōnsulis iūre et imperiō dēbent esse prōvinciae. Negat hōc D. Brūtus imperātor, cōnsul dēsīgnātus, nātus reī pūbli- cae cīvis; negat Gallia, negat cūncta Italia, negat senātus, negātis vōs.

Quis illum igitur cōnsulem nisi lātrōnēs putant? Quamquam nē eī quidem ipsī, quod loquuntur, id sentiunt, nec ab iūdiciō omnium mortālium, quamvīs impiī nefāriīque sint, sīcut sunt, dissentīre possunt. Sed spēs rapiendī atque praedandī occaecat animōs eōrum, quōs nōn bonōrum dōnātiō, nōn agrōrum ad- sīgnātiō, nōn illa īnfīnīta hasta satiāvit; quī sibi urbem, quī bona et fortūnās cīvium ad praedam prōposuē- runt; quī, dum hīc sit, quod rapiant, quod auferant, nihil sibi dēfutūrum arbitrantur; quibus M. Antōnius —5ō dī immortālēs, āvertite et dētestāminī, quaes?ō, hōc ōmen! —urbem sē dīvīsūrum esse prōmīsit.

Ita vērō, Quirītēs, ut precāminī, ēveniat, atque hūius āmentiae poena in ipsum familiamque ēius recidat! Quod ita futūrum esse cōnfīdō. Iam enim nōn sōlum hominēs, sed etiam deōs immortālēs ad rem pūblicam cōnservandam arbitror cōnsēnsisse. Sīve enim prōdi- giīs atque portentīs dī immortālēs nōbīs futūra prae-

usnā

IN M. ANTONIUM ORATIO IV. v. 175

dīcunt, ita sunt apertē prōnūntiāta, ut et illī poena et nōbīs lībertās appropinquet, sīve tantus cōnsēnsus omnium sine impulsū deōrum esse nōn potuit, quid est, quod dē voluntāte caelestium dubitāre possīmus?

V. Reliquum est, Quirītēs, ut vōs in istā sententiā, quam prae vōbīs fertis, persevērētis. Faciam igitur, ut imperātōrēs instrūctā aciē solent, quamquam parā- tissimōs mīlitēs ad proeliandum videant, ut eōs tamen adhortentur, sīc ego vōs ārdentēs et ērēctōs ad līber- tātem recuperandam cohortābor.

Nōn est vōbīs, Quirītēs, cum eō hoste certāmen, cum quō aliqua pācis condiciō esse possit. Neque enim ille servitūtem vestram ut anteā, sed iam īrātus sanguinem concupīscit. Nūllus eī lūdus vidētur esse iūcundior quam cruor, quam caedēs, quam ante ocu- lōs trucīdātiō cīvium. Nōn est vōbīs rēs, Quirītēs, cum scelerātō homine atque nefāriō, sed cum immānī taetrāque bēluā, quae quoniam in foveam incidit, ob- ruātur. Sī enim illim ēmerserit, nūllīus supplicī crū- dēlitās erit recūsanda. Sed tenētur, premitur, urgētur nunc eīs cōpiīs, quās iam habēmus, mox eīs, quās paucīs diēbus novī cōnsulēs comparābunt. Incumbite in causam, Quirītēs, ut facitis. Numquam māior cōn- sēnsus vester in ūllā causā fuit, numquam tam vehe- menter cum senātū cōnsociātī fuistis. Nec mīrum; agitur enim, nōn quā condiciōne victūrī, sed victūrīne sīmus an cum suppliciō ignōminiāque peritūrī.

Quamquam mortem quidem nātūra omnibus prō- posuit, crūdēlitātem mortis et dēdecus virtūs prōpul- sāre solet, quae propria est Rōmānī generis et sēminis. Hanc retinēte, quaesō, quam vōbīs tamquam hērēditā- tem māiōrēs vestrī relīquērunt. Nam cum alia omnia falsa, incerta sint, cadūca, mōbilia, virtūs est ūna altissimīs dēfīxa rādīcibus; quae numquam vī ūllā labefactārī potest, numquam dēmovērī locō. Hāc

IO

20

43

30

35

IO

15

20

30

35

176 IN M. ANTONIUM ORATIO IV. vI.

virtūte māiōrēs vestrī prīmum ūniversam Italiam dēviī- cērunt, deinde Karthāginem excidērunt, Numantiam ēvertērunt, potentissimōs rēgēs, bellicōsissimās gentēs in diciōnem hūius imperī redēgērunt.

VI. Ac māiōribus quidem vestrīs, Quirītēs, cum eō hoste rēs erat, quī habēret rem pūblicam, cūriam, aerārium, cōnsēnsum et concordiam cīvium, ratiōnem aliquam, sī ita rēs tulisset, pācis et foederis; hīc ve- ster hostis vestram rem pūblicam oppūgnat, ipse habet nūllam; senātum, id est orbis terrae cōnsilium, dēlēre gestit, ipse cōnsilium pūblicum nūllum habet; aerā- rium vestrum exhausit, suum nōn habet. Nam con- cordiam cīvium quī habēre potest, nūllam cum habet cīvitātem? pācis vērō quae potest esse cum eō ratiō, in quō est incrēdibilis crūdēlitās, fidēs nūlla?

Est igitur, Quirītēs, populō Rōmānō, victōrī omnium gentium, omne certāmen cum percussōre, cum lātrōne, cum Spartacō. Nam quod sē similem esse Catilīnae glōriārī solet, scelere pār est illī, industriā īnferior. Inle cum exercitum nūllum habuisset, repente cōnflā- vit; hīc eum exercitum, quem accēpit, āmīsit. Ut igitur Catilīnam dīligentiā meā, senātūs auctōritāte, vestrō studiō et virtūte frēgistis, sīc Antōnī nefārium lātrōcinium vestrā cum senātū concordiā tantā, quanta numquam fuit, fēlīcitāte et virtūte exercituum ducum- que vestrōrum brevī tempore oppressum audiētis. Equidem quantum cūrā, labōre, vigiliīs, auctōritāte, cōnsiliō ēnītī atque efficere poterō, nihil praetermit- tam, quod ad lībertātem vestram pertinēre arbitrābor; neque enim id prō vestrīs amplissimīs in mē bene- ficiīs sine scelere facere possum. Hodiernō autem diē prīmum referente virō fortissimō vōbīsque amīcis- simō, hōc M. Servīliō, collēgīsque ēius, ōrnātissimīs virīs, optimīs cīvibus, longō intervāllō mē auctōre et prīncipe ad spem lībertātis exārsimus.

ā I

M. TULLI CICERONIS

EPISTOLAE SELECTAE.

I.

Scripta est epistola Romae a. Uu. c. 6ēt.

CICERO AITICO SAL.

Apud mātrem rēctē est, eaque nōbīs cūrae est. L. Cīnciō HS. xxcD. cōnstituī mē cūrātūrum īdibus Febr. Tū velim ea, quae nōbīs ēmisse tē et parāsse scrībis, dēs operam ut quam prīmum habeāmus, et velim cōgitēs, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothēcam nōbīs cōnficere possīs; omnem spem dēlectātiōnis nostrae, quam, cum in ōtium vēnerimus, habēre volumus, in tuā hūmānitāte posi- tam habēmus.

II.

Scr. Romae a. U. C. 692.

M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATONRI.

S. T. E. Q. V. B. E. EX litterīs tuīs, quās pūblicē mīsistī, cēpī ūnā cum omnibus incrēdibilem voluptā- tem; tantam enim spem ōtī ostendistī, quantam ego semper omnibus tē ūnō frētus pollicēbar. Sed hōc scītō, tuōs veterēs hostēs, novōs amīcōs, vehementer lit- terīs perculsōs atque ex māgnā spē dēturbātōs iacēre.

Ad mē autem litterās, quās mīsistī, quamquam ex- iguam sīgnificātiōnem tuae ergā mē voluntātis habē-

177

b—

ē] aunmmnnnnnnnSnumnnunīnīunununuuuuu.G:Gu;u

178 M. TULLI CICERONIS

bant, tamen mihi scītō iūcundās fuisse; nūllā enim rē tam laetārī soleō quam meōrum officiōrum cōnscientiā, quibus sī quandō nōn mūtuē respondētur, apud mē plūs officī residēre facillimē patior. Illud nōn dubitō, 5 quīn, sī tē mea summa ergā tē studia parum mihi adiūnxerint, rēs pūblica nōs inter nōs conciliātūra coniūnctūraque sit. Ac, nē ignōrēs, quid ego in tuīs litterīs dēsīderārim, scrībam apertē, sīcut et mea nātūra et nostra amīcitia 10 postulat. Rēs eās gessī, quārum aliquam in tuīs lit- terīs et nostrae necessitūdinis et reī pūblicae causā grātulātiōnem exspectāvī; quam ego abs tē praeter- missam esse arbitror, quod verērēre, nē cūius animum offenderēs. Sed scītō ea, quae nōs prō salūte patriae 15 gessimus, orbis terrae iūdiciō ac testimōniō compro- bārī; quae, cum vēneris, tantō cōnsiliō tantāque animī māgnitūdine ā mē gesta esse cognōscēs, ut tibi multō māiērī, quam AĀfricānus fuit, mē nōn multō minōrem quam Laelium facile et in rē pūblicā et in amīcitiā 20 adiūnctum esse patiāre.

III. Scr. in Tusculano mense Martio a. v. c. 695.

CICEROŌO ArIICO SAL.

Fēcistī mihi pergrātum, quod Serāpiōnis librum ad mē mīsistī, ex quō quidem ego — quod inter nōs liceat dīcere — mīllēsimam partem vix intellegō. Prō eō tibi praesentem pecūniam solvī imperāvī, nē tū

25 expēnsum mūneribus ferrēs. At, quoniam numm?ō- rum mentiō facta est, amābō tē, cūrā, ut cum Titiniō, quōquō modō poteris, trānsigās; sī in eō, quod osten- derat, nōn stat, mihi māximē placet ea, quae male EPISTOLAE SELECTAE III. 179

ēmpta sunt, reddī, sī voluntāte Pompōniae fierī pote- rit; sī nē id quidem, nummī potius addantur, quam ūllus sit scrūpulus. valdē hōc velim, ante, quam proficīscāre, amanter, ut solēs, dīligenterque cōnficiās.

Clōdius ergō, ut ais, ad Tigrānem? velim Syrpiae condiciōne, sed facile patior; accommodātius enim nō- bīs erit ad līberam lēgātiōnem tempus illud, cum et Quīntus noster iam, ut spērāmus, in ōtiō cōnsēderit, et, iste sacerdōs Bonae Deae cūius modī futūrus sit, scierimus. Intereā quidem cum Mūsīs nōs dēlectābimus animō aequō, immō vērō etiam gaudentī ac libentī; neque mihi umquam veniet in mentem Crassō invidēre neque paenitēre, quod ā mē ipse nōn dēscīverim.

Dē geōgraphiā, dabō operam, ut tibi satis faciam; sed nihil certī polliceor. Māgnum opus est, sed tamen, ut iubēs, cūrābō, ut hūius peregrīnātiōnis ali- quod tibi opus exstet. Tū quicquid indagāris dē rē pūblicā et māximē, quōs cōnsulēs futūrōs putēs, facitō ut sciam. Tametsī nimis sum cūriōsus; statuī enim nihil iam dē rē pūblicā cōgitāre.

Terentiae saltum perspeximus. Quid quaeris? prae- ter quercum Dōdōnaeam nihil dēsīderāmus, quō mi- nus Ēpīrum ipsam possīdēre videāmur.

Nōs circiter Kal. aut in Formiānō erimus aut in Pompēiānō. Tū, sī in Formiānō nōn erimus, sī nōs amās, in Pompēiānum venītō; id et nōbīs erit periū- cundum et tibi nōn sānē dēvium.

Dē mūrō imperāvī Philotīmō, nē impedīret, quō minus id fieret, quod tibi vidērētur; tū cēnseō tamen adhibeās Vettium. Hīs temporibus, tam dubiā vītā optimī cūiusque, māgnī aestimō ūnīus aestātis frūctum palaestrae Palātīnae, sed ita tamen, ut nihil minus velim, quam Pompōniam et puerum versārī in timōre ruīnae.

15

20

25

30 ——in6u NNN NīīīīīSniīsīīīīī—————

180 M. TULLI CICERONIS

IV. Scr. in Formiano mense Aprili a. U. C. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Facinus indīgnum! epistolam aēv6wpei tibi ā Tribus Tabernīs rescrīptam ad tuās suāvissimās epistolās nē- minem reddidisse! At scītō eum fasciculum, quō illam coniēceram, domum eō ipsō diē lātum esse, quō ego dederam, et ad mē in Formiānum relātum esse; itaque tibi tuam epistolam iussī referrī, ex quā intellegerēs, quam mihi tum illae grātae fuissent.

Rōmae quod scrībis silērī, ita putābam; at hercule in agrīs nōn silētur, nec iam ipsī agrī rēgnum ve- 10 strum ferre possunt. Sī vērō in hanc Tna©emuXov

vēneris Aatorpvyovinu — Formiās dīcō, — quī fremitūs

hominum! quam īrātī animī! quantō in odiō noster amīcus Māgnus! cūius cognōmen ūnā cum Crassī

Dīvitis cognōmine cōnsenēscit. Crēdās mihi velim: 15 nēminem adhūc offendī, quī haec tam lentē, quam

ego ferō, ferret.

Quā rē, mihi crēde, d:Mocoēāōuev: iūrātus tibi pos- sum dīcere nihil esse tantī. Tū sī ad Sicyōniōs litte- rās habēs, advolā in Formiānum, unde nōs prīdiē

20 Nōnās Māiās cōgitāmus.

V.

Scr. ab Appi Foro mense Aprili a. u. C. 695.

CICERO ArTICO SAL.

Volō amēs meam cōnstantiam. Lūdōs Antī spec- tāre nōn placet. Est enim ōmocoōĀotxov, cum velim vītāre omnium dēliciārum suspīciōnem, repente aqdva-

EPISTOLAE SELECTAE VI. 181

paivecēai nōn sōlum dēlicātē, sed etiam ineptē pere- grīnantem. Quā rē ūsque ad Nōnās Māiās tē in Formiānō exspectābō. Nunc fac, ut sciam, quō diē tē vīsūrī sīmus. Ab Appī Forō, hōrā quartā Dede- ram aliam paulō ante ā Tribus Tabernīs.

VI. Scr. Romae mense Sextili a. u. c. 695. CICERO ATTICO SAL.

Numquam ante arbitror tē epistolam meam lēgisse, nisi meā manū scrīptam. Ex eō colligere poteris, quantā occupātiōne distinear; nam, cum vacuī tempo- ris nihil habērem et cum recreandae vōculae causā necesse esset mihi ambulāre, haec dictāvī ambulāns.

Prīmum igitur illud tē scīre volō, Sampsiceramum, nostrum amīcum, vehementer suī statūs paenitēre restituīque in eum locum cupere, ex quō dēcidit, dolōremque suum impertīre nōbīs et medicīnam in- terdum apertē quaerere, quam ego possum invenīre nūllam; deinde omnēs illīus partis auctōrēs ac sociōs nūllō adversāriō cōnsenēscere; cōnsēnsiōnem ūniver- sōrum nec voluntātis nec sermōnis māiōrem umquam fuisse.

Nōs autem —nam id tē scīre cupere certō sciō— pūblicīs cōnsiliīs nūllīs intersumus tōtōsque nōs ad forēnsem operam labōremque contulimus; ex quō, quod facile intellegī possit, in multā commemorātiōne eārum rērum, quās gessimus, dēsīderiōque versāmur. Sed Bodmiēos nostrae cōnsanguineus nōn mediocrēs terrōrēs iacit atque dēnūntiat, et Sampsiceramō negat, cēterīs prae sē fert et ostentat. Quam ob rem, sī

182 M. TULLI CICERONIS

mē amās tantum, quantum profectō amās, sī dormīs, expergīscere; sī stās, ingredere; sī ingrederis, curre; sī curris, advolā. Crēdibile nōn est, quantum ego in cōnsiliīs et prūdentiā tuā, quodque māximum est, quantum in amōre et fidē pōnam.

Māgnitūdō reī longam ōrātiōnem fortasse dēsīderat, coniūnctiō vērō nostrōrum animōrum brevitāte con- tenta est. Permāgnī nostrā interest tē, sī comitiīs nōn potueris, at dēclārātō illō esse Rōmae. Cūrā, ut 10 valeās.

Cn

VII. Scr. in itinere mense Aprili a. U. C. 696.

CICERO ATTICO SAL.

Utinam illum diem videam, cum tibi agam grātiās, quod mē vīvere coēgistī! Adhūc quidem valdē mē paenitet. Sed tē ōrō, ut ad mē vVibōnem statim veniās, quō ego multīs dē causīs convertī iter meum.

15 Sed eō sī vēneris, dē tōtō itinere ac fugā meā cōn- silium capere poterō. Sī id nōn fēceris, mīrābor, sed cōnfīdō tē esse factūrum.

VIII. Scr. Brundisi prid. Kalendas Maias a. U. C. 6q6.

TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICE- RONI SUELIS.

Ego minus saepe dō ad vēōs litterās, quam possum, proptereā quod cum omnia mihi tempora sunt misera, 20 tum vērō, cum aut scrībō ad vōs aut vestrās legō, cōnficior lacrimīs sīc, ut ferre nōn possim. Quod utinam minus vītae cupidī fuissēmus! certē nihil aut nōn multum in vītā malī vīdissēmus.

EPISTOLAE SELECTAE VIII. 183

Quod sī nōs ad aliquam alicūius commodī ali- quandō recuperandī spem fortūna reservāvit, minus est errātum ā nōbīs; sīn haec mala fīxa sunt, ego vērō tē quam prīmum, mea vīta, cupiō vidēre et in tuō complexū ēmorī, quoniam neque dī, quōs tū ca- stissimē coluistī, neque hominēs, quibus ego semper servīvī, nōbīs grātiam rettulērunt.

Nōs Brundisī apud M. Laenium Flaccum diēs xmi. fuimus, virum optimum, quī perīculum fortūnārum et capitis suī prae meā salūte neglēxit neque lēgis impro- bissimae poenā dēductus est, quō minus hospitī et amīcitiae iūs officiumque praestāret. Huic utinam aliquandō grātiam referre possīmus! habēbimus qui- dem semper. Brundisiō profectī sumus prīd. K. Māi.; per Macedoniam Cȳeicum petēbāmus.

ō mē perditum! ōŌ adflīctum! Quid nunc rogem tē, ut veniās, mulierem aegram, et corpore et animō cōnfectam? Nōn rogem? Sine tē igitur sim? Opī- nor, sīc agam: sī est spēs nostrī reditūs, eam cōn- fīrmēs et rem adiuvēs; sīn, ut ego metuō, trānsāctum est, quōquō modō potes ad mē fac veniās. Ōnum hōc scītō: sī tē habēbō, nōn mihi vidēbor plānē per- īsse. Sed quid Tulliolā meā fīet? iam id vōs vidēte; mihi deest cōnsilium. Sed certē, quōquō modō sē rēs habēbit, illīus misellae et mātrimōniō et fāmae serviendum est. Quid? Cicerō meus quid aget? iste vērō sit in sinū semper et complexū meō. Nōn queō plūra iam scrībere; impedit maeror. Tū quid ēgeris, nesciō; utrum aliquid teneās an, quod metuō, plānē sīs spoliāta. Pīsōnem, ut scrībis, spērō fore semper nostrum.

Dē familiā līberātā nihil est, quod tē moveat: prī- mum tuīs ita prōmissum est, tē factūram esse, ut quisque esset meritus; est autem in officiō adhūc OŌrpheus, praetereā māgnō opere nēmō. Cēterōrum

4

ē]

125

20

35 15

20

25

184 M. TULLI CICERONIS

servōrum ea causa est, ut, sī rēs ā nōbīs abīsset, lībertī nostrī essent, sī obtinēre potuissent, sīn ad nōs pertinēret, servīrent, praeterquam oppidō paucī.

Sed haec minōra sunt. Tū quod mē hortāris, ut animō sim māgnō et spem habeam recuperandae salūtis, id velim sit ēius modī, ut rēctē spērāre pos- sīmus. Nunc, miser quandō tuās iam litterās acci- piam? quis ad mē perferet? quās ego exspectāssem Brundisī, sī esset licitum per nautās, quī tempestātem praetermittere nōluērunt. Quod reliquum est, sus- tentā tē, mea Terentia, ut potes. Honestissimē vīxi- mus, flōruimus. Nōn vitium nostrum, sed virtūs nostra nōs adflīxit. Peccātum est nūllum, nisi quod nōn ūnā animam cum ōrnāmentīs āmīsimus. Sed, sī hōc fuit līberīs nostrīs grātius, nōs vīvere, cētera, quamquam ferenda nōn sunt, ferāmus. Atquī ego, quī tē cōnfīrmō, ipse mē nōn possum.

Clōdium Phnilhetaerum, quod valētūdine oculōrum impediēbātur, hominem fidēlem, remīsī. Sallustius officiō vincit omnēs. Pescennius est perbenevolus nō- bīs, quem semper spērō tuī fore observantem. Sicca dīxerat sē mēcum fore, sed Brundisiō discessit.

Cūrā, quoad potes, ut valeās et sīc exīstimēs, mē vehementius tuā miseriā quam meā commovērī. Mea Terentia, fīdissima atque optima uxor, et mea cāris-

sima fīliola, et spēs reliqua nostra, Cicerō, valēte. Pr. K. Māi. Brundisiō.

IX. Scr. Dyrrhachi a. d. vi. Kal. Decembres a. U. c. 666.

TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE, CICERONI SUO SALUTEM DI(IT.

Et litterīs multōrum et sermōne omnium perfertur ad mē, incrēdibilem tuam virtūtem et fortitūdinem

EPISTOLAE SELECTAE IX. 185

esse tēque nec animī neque corporis labōribus dēfatī- gārī. Mē miserum! tē istā virtūte, fidē, probitāte, hūmānitāte in tantās aerumnās propter mē incidisse! Tulliolamque nostram, ex quō patre tantās voluptātēs capiēbat, ex eō tantōs percipere lūctūs! Nam quid ego dē Cicerōne dīcam? quī cum prīmum sapere coepit, acerbissimōs dolōrēs miseriāsque percēpit.

Quae sī, tū ut scrībis, fātō facta putārem, ferrem paulō facilius; sed omnia sunt meā culpā commissa, quī ab eīs mē amārī putābam, quī invidēbant, eōs nōn sequēbar, quī petēbant. Quod sī nostrīs cōnsiliīs ūsī essēmus neque apud nōs tantum valuisset sermō aut stultōrum amīcōrum aut improbōrum, beātissimī vīverēmus. Nunc, quoniam spērāre nōs armīcī iubent, dabō operam, nē mea valētūdō tuō labōrī dēsit. Rēs quanta sit, intellegō, quantōque fuerit facilius manēre domī quam redīre. Sed tamen, sī omnēs tribūnōs pl. habēmus, sī Lentulum tam studiōsum, quam vidē- tur, sī vērō etiam Pompēium et Caesarem, nōn est dēspērandum.

Dē familiā, quō modō placuisse scrībis amīcīs, faciē- mus. Dē locō, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quam diū fuit, mē nōn attigit. Plancius, homō officiōsissimus, mē cupit esse sēcum et adhūc retinet. Ego volēbam locō magis dēsertō esse in Ēpīrō, quō neque Hispō venīret nec mīlitēs, sed adhūc Plancius mē retinet; spērat posse fierī, ut mēcum in Italiam dēcēdat. Quem ego diem sī vīderō et sī in vestrum complexum vēnerō ac sī et vōs et mē ipsum recupe- rārō, satis māgnum mihi frūctum vidēbor percēpisse et vestrae pietātis et meae.

Pīsōnis hūmānitās, virtūs, amor in omnēs nōs tan- tus est, ut nihil suprā possit. Utinam ea rēs eī voluptātī sit! glōriae quidem videō fore. Dē Q.

15

20

25

-———CSC<‘(—-, S S S—————.—.5

186 M. TULLI CICERONIS

frātre nihil ego tē accūsāvī, sed vōs, cum praesertim tam paucī sītis, voluī esse quam coniūnctissimōs. Quibus mē voluistī agere grātiās, ēgī et mē ā tē cer- tiōrem factum esse scrīpsī.

Quod ad mē, mea Terentia, scrībis tē vīcum vēndi- tūram, quid, obsecrō tē — mē miserum !— quid futū- rum est? Et, sī nōs premet eadem fortūna, quid puerō miserō fīet? Nōn queō reliqua scrībere — tanta vīs lacrimārum est— neque tē in eundem flē- 10 tum addūcam. Tantum scrībō: sī erunt in officiō

amīcī, pecūnia nōn deerit; sī nōn erunt, tū efficere

tuā pecūniā nōn poteris. Per fortūnās miserās no-

strās, vidē, nē puerum perditum perdāmus. Cui sī

aliquid erit, nē egeat, mediocrī virtūte opus est et 15 mediocrī fortūnā, ut cētera cōnsequātur.

Fac valeās et ad mē tabellāriōs mittās, ut sciam, quid agātur et vōs quid agātis. Mihi omnīnō iam brevis exspectātiō est. Tulliolae et Cicerōnī salūtem dīc. Valēte. D. a. d. vI. K. Decemb. Dyrrhachī.

20 Dyrrhachium vēnī, quod et lībera cīvitās est et in mē officiōsa et proxima Italiae; sed, sī offendet mē locī celebritās, aliō mē cōnferam; ad tē scrībam.

on

X. Scr. Dyrrhachi mense Ianuario a. U. C. 697.

CICERO ATTICO SAL.

Litterae mihi ā Q. frātre cum senātūs cōnsultō, quod dē mē est factum, allātae sunt. Mihi in animō 25 est lēgum lātiōnem exspectāre; et, sī obtrectābitur, ūtar auctōritāte senātūs et potius vītā quam patriā carēbō. Tū, quaesō, festīnā ad nōs venīre.

EPISTOLAE SELECTAE X1I., XII. 187

XI.

Scr. Dyrrhachi exeunte mense Ianuario A. U. c. 697. CICERO ATTICO SAL.

Ex tuīs litterīs et ex rē ipsā nōs funditus perīsse videō. Tē ōrō, ut, quibus in rēbus tuī meī indigē- bunt, nostrīs miseriīs nē dēsīs. Ego tē, ut scrībis, cito vidēbō.

XII. Scr. in Cumano x. Kalendas Maias a. u. c. 699. CICERO ATTICO SAL.

Puteolīs māgnus est rumor Ptolemaeum esse in rēgnō. Sī quid habēs certius, velim scīre. Ego hīc pāscor bibliothēcā Faustī: fortasse tū putārās, hīs rēbus Puteolānīs et Lucrīnēnsibus. Nē ista quidem dēsunt. Sed mē hercule ut ā cēterīs oblectātiōni- bus dēseror voluptātum propter rem pūblicam, sīc litterīs sustentor et recreor malōque in illā tuā sēdē- culā quam habēs sub imāgine Aristotelis, sedēre quam in istōrum sellā cūrūlī, tēcumque apud tē am- bulāre quam cum eō, quōcum videō esse ambulan- dum. Sed dē illā ambulātiōne fors vīderit aut sī quī est, quī cūret, deus.

Nostram ambulātiōnem et Lacōnicum eaque, quae Cȳrēa sint, velim, cum poteris, invīsās et urgeās Philotīmum, ut properet, ut possim tibi aliquid in eō

genere respondēre. Pompēius in Cūmānum Parīlibus 20

vēnit. Mīsit ad mē statim, quī salūtem nūntiāret. Ad eum postrīdiē māne vādēbam, cum haec scrīpsī. ou

I5

20

188 M. TULLI CICERONIS

XIII. Scr. Romae mense Maio 4. U. C. 7c0. CICERO TREBATIO.

Ego tē commendāre nōn dēsistō; sed, quid prō- ficiam, ex tē scīre cupiō. Spem māximam habeō in Balbō, ad quem dē tē dīligentissimē et saepissimē scrībō. Illud soleō mīrārī, nōn mē totiēns accipere tuās litterās, quotiēns ā Quīntō mihi frātre adferun- tur.

In Britanniā nihil esse audiō neque aurī neque argentī. Id sī ita est, essedum aliquod capiās, suādeō, et ad nōs quam prīmum recurrās. Sīn autem sine Britanniā tamen adsequī, quod volumus, possumus, perfice, ut sīs in familiāribus Caesaris. Multum tē in eō frāter adiuvābit meus, multum Balbus, sed, mihi crēde, tuus pudor et labor plūrimum. Imperātōrem līberālissimum, aetātem opportūnissimam, commendā- tiōnem certē singulārem habēs, ut tibi ūnum timen- dum sit, nē ipse tibi dēfuisse videāre.

XIV. Scr. Romae a. U. C. jol. M. CICERO S. D. C. CURIONI. Gravī teste prīvātus sum amōris summī ergā tē meī, patre tuō, clārissimō virō; quī cum suīs laudi-

bus, tum vērō tē fīliō superāsset omnium fortūnam, sī eī contigisset, ut tē ante vidēret, quam ā vītā dis-

cēderet. Sed spērō nostram amīcitiam nōn egēre te-

stibus. Tibi patrimōnium deī fortūnent! Mē certē habēbis, cui et cārus aequē sīs et iūcundus, ac fuistī patrī.

jjj.

EPISTOLAE SELECTAE XV,, XVI. 189

XV. Scr. anno incerto.

CICERO SILIO SAL.

Quid ego tibi commendem eum, quem tū ipse dīligis? Sed tamen, ut scīrēs eum ā mē nōn dīligī sōlum, vērum etiam amārī, ob eam rem tibi haec scrīpō. Omnium tuōrum officiōrum, quae et multa et māgna sunt, mihi grātissimum fuerit, sī ita trāc- 5 tāris Egnātium, ut sentiat et sē ā mē et mē ā tē amārī; hōc tē vehementer etiam atque etiam rogō. Illa nostra scīlicet cecidērunt. Ōtāmur igitur vulgārī cōnsōlātiōne: “Quid, sī hōc melius?” Sed haec cō- ram; tū fac, quod facis, ut mē amēs tēque amārī ā i0 mē sciās.

XVI. Scr. Ephesi vi. Kal. Sextiles a. u. C. 703.

CICERO ATIICO SAL.

Ephesum vēnimus a. d. xI. Kal. Sextīlēs sexāgēsimō et quīngentēsimō post pūgnam Bovīllānam. Nāvigāvi- mus sine timōre et sine nauseā, sed tardius propter aphractōrum Rhodiōrum imbēcillitātem. Dē concursū r15 lēgātiōnum, prīvātōrum, et dē incrēdibilī multitūdine, quae mihi iam Samī, sed mīrābilem in modum Ephesī praestō fuit, aut audīsse tē putō, aut “Quid ad mē attinet?” vVērum tamen.

Decumānī, quasi vēnissem cum imperiō, Graecī 20 quasi Ephesiō praetōrī sē alacrēs obtulērunt; ex quō tē intellegere certō sciō multōrum annōrum ostentā- tiōnēs meās nunc in discrīmen esse adductās. Sed, ut n

I5

20

25

190 M. TULLI CICERONIS

spērō, ūtēmur eā palaestrā, quam ā tē didicimus, omnibusque satis faciēmus, et eō facilius, quod in nostrā prōvinciā cōnfectae sunt pactiōnēs. Sed haec hāctenus, praesertim cum cēnantī mihi nūntiārit Ce- stius sē dē nocte proficīscī.

Tua negōtiola Ephesī cūrae mihi fuērunt, Thermō- que, tametsī ante adventum meum līberālissimē erat pollicitus tuīs omnibus, tamen Philogenem et Sēium trādidī, Apollōnidēnsem Xenōnem commendāvī; om- nīnō omnia sē factūrum recēpit. Ego praetereā ratiō- nem Philogenī permūtātiōnis ēius, quam tēcum fēcī, ēdidī. Ergō haec quoque hāctenus.

Redeō ad urbāna. Per fortūnās ! quoniam Rōmae manēs, prīmum illud praefulcī atque praemūnī, quae- sō, ut sīmus annuī, nē intercalētur quidem; deinde exhaurī mea mandāta, māximēque, sī quid potest, dē illō dōmesticō scrūpulō, quem nōn ignōrās, dein dē Caesare, cūius in cupiditātem tē auctōre incubuī, nec mē piget; et, sī intellegis, quam meum sit scīre et cū- rāre, quid in rē pūblicā fīat — fīat autem? immō vērō etiam quid futūrum sit, perscrībe ad mē omnia, sed dīligentissimē, in prīmīsque, ecquid iūdiciōrum status aut factōrum aut futūrōrum etiam labōret. Dē aquā, sī cūrae est, sī quid Pnilippus aget, animadvertēs.

XVII. Scr. in provincia mense Februario a. U. Cc. 7c04.

M. CICERO C. HITIO L. F. RUFO PR. URSB. SAL.

L. Custidius est tribūlis et mūniceps et familiāris meus. Is causam habet, quam causam ad tē dēferet. Commendō tibi hominem, sīcut tua fidēs et meus pu- dor postulat, tantum, ut facilēs ad tē aditūs habeat,

EPISTOLAE SELECTAE XUIII. 191

quae aequa postulābit, ut libente tē impetret sentiat- que meam sibi amīcitiam, etiam cum longissimē ab- sim, prōdesse, in prīmīs apud tē.

XvVIII. Scr. in provincia pridie Nonas Apriles a. U. c. 704. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Putārāsne umquam accidere posse, ut mihi verba deessent, neque sōlum ista vestra ōrātōria, sed haec s5 etiam levia nostrātia? Dēsunt autem propter hanc causam, quod mīrificē sum sollicitus, quidnam dē prōvinciīs dēcernātur. Mīrum mē dēsīderium tenet urbis, incrēdibile meōrum atque in prīmīs tuī, satietās autem prōvinciae, vel quia vidēmur eam fāmam cōnse- io cūtī, ut nōn tam accessiō quaerenda quam fortūna metuenda sit, vel quia tōtum negōtium nōn est dī- gnum vīribus nostrīs, quī māiōra onera in rē pūblicā sustinēre et possīmus et soleāmus, vel quia bellī māgnī timor impendet, quod vidēmur effugere, sī ad s5 cōnstitūtam diem dēcēdēmus.

Dē panthērīs, per eōs, quī vēnārī solent, agitur man- dātū meō dīligenter; sed mīra paucitās est et eās, quae sunt, valdē āiunt querī, quod nihil cuiquam īnsi- diārum in meā prōvinciā nisi sibi fīat; itaque cōnstitu- 20 isse dīcuntur in Cāriam ex nostrā prōvinciā dēcēdere. Sed tamen sēdulō fit, et in prīmīs ā Patiscō. Quicquid erit, tibi erit, sed, quid esset, plānē nesciēbāmus.

Mihi mē hercule māgnae cūrae est aedīlitās tua. Ipse diēs mē admonēbat; scrīpsī enim haec ipsīs 25 Megalēnsibus. Tū velim ad mē dē omnī reī pūblicae statū quam dīligentissimē perscrībās; ea enim certis- sima putābō, quae ex tē cognōrō.

L2_s..:,;: 192 M. TULLI CICERONIS

XIX. Scr. Ephesi Kalendis Octobribus A. U. C. 704. CICERO ATTICO SAL.

Cum īnstituissem ad tē scrībere calamumque sūmp- sissem, Batōnius ē nāvī rēctā ad mē vēnit domum Ephe- sī et epistolam tuam reddidit prīdiē Kal. Octobvrēs.

Laetātus sum fēlīcitāte nāvigātiōnis tuae, opportūni-

5 tāte Piliae, etiam hercule sermōne ēiusdem dē coniu- giō Tulliae meae. Batōnius autem mīrōs terrōrēs ad mē attulit Caesariānōs, cum Lepta etiam plūra locūtus est, spērō falsa, sed certē horribilia, Caesarem exerci- tum nūllō modō dīmissūrum, cum illō praetōrēs dē-

i0 sīgnātōs, Cassium tribūnum pl., Lentulum cōnsulem facere, Pompēiō in animō esse urbem relinquere. Sed heus tū, num quid molestē fers dē illō, quī sē solet anteferre patruō sorōris tuae fīlī? at ā quibus victus?

Sed ad rem. Nōs etēsiae vehementissimē tardārunt;

15 dētrāxit xx. ipsōs diēs etiam aphractus Rhodiōrum. Kal. Octobr. Ephesō cōnscendentēs hanc epistolam dedimus L. Tarquitiō, simul ē portū ēgredientī, sed expedītius nāvigantī; nōs Rhodiōrum aphractīs cēterīs- que longīs nāvibus tranquillitātēs aucupātūrī erāmus.

20 Ita tamen properābāmus, ut nōn posset magis.

Dē raudusculō Puteolānō, grātum. Nunc velim dispiciās rēs Rōmānās, videās, quid nōbīs dē trium- phō cōgitandum putēs, ad quem amīcī mē vocant. Ego, nisi Bibulus, quī, dum ūnus hostis in Syriā fuit,

25 pedem portā nōn plūs extulit quam domō suā, adnī- terētur dē triumphō, aequō animō essem; nunc vērō aloxpōv ciomāv. Sed explōrā rem tōtam, ut, quō diē

EPISTOLAE SELECTAE XX., XXI. 193

congressī erimus, cōnsilium capere possīmus. Sat multa, quī et properārem et eī litterās darem, quī aut mēcum aut paulō ante ventūrus esset.

Cicerō tibi plūrimam salūtem dīcit; tū dīcēs utrīus- que nostrum verbīs et Piliae tuae et filiae. 5

xX Scr. Corcyrae xv. Kal. Decembres a. u. Cc. 704. TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.

Septimum iam diem Corcȳrae tenēbāmur; Quīntus autem pater et fīlius Būthrōtī. Sollicitī erāmus dē tuā valētūdine mīrum in modum, nec mīrābāmur nihil ā tē litterārum; eīs enim ventīs istim nāvigātur, quī sī essent, nōs Corcȳrae nōn sedērēmus. Cūrā io igitur tē et cōnfīrmā et, cum commodē et per valētū- dinem et per annī tempus nāvigāre poteris, ad nōs amantissimōs tuī venī. Nēmō nōs amat, quī tē nōn dīligat; cārus omnibus exspectātusque veniēs. Cūrā ut valeās. Etiam atque etiam, Tīrō noster, valē. xv. 15 Kal. Corcīȳrā.

XXI. Scr. A. U. C. 704? TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. v. B. E. V. Sī quid habērem, quod ad tē scrīberem, facerem id et plūribus verbīs et saepius; nunc, quae sint negōtia, vidēs. Ego autem quō modō sim adfectus, ex Leptā et Trebātiō poteris cognō- 20 scere. Tū fac, ut tuam et Tulliae valētūdinem cūrēs.

VaPē. IO

33

20

194 M. TULLI CICERONIS

XXII. Scr. Formiis 1x. Kal. Februarias A. U. C. 705.

TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUA- VISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI! S. D. PLUR.

Cōnsīderandum vōbīs etiam atque etiam, animae meae, dīligenter putō, quid faciātis, Rōmaene sītis an mēcum in aliquō tūtō locō; id nōn sōlum meum cōnsilium est, sed etiam vestrum.

Mihi veniunt in mentem haec: Rōmae vōs esse tūtō posse per Dolābellam, eamque rem posse nōbīs adiūmentō esse, sī quae vīs aut sī quae rapīnae fierī coeperint; sed rūrsus illud mē movet, quod videō omnēs bonōs abesse Rōmā et eōs mulierēs suās sēcum habēre. Haec autem regiō, in quā ego sum, nostrōrum est cum oppidōrum, tum etiam praediōrum, ut et multum esse mēcum et, cum abieritis, commodē in nostrīs praediīs esse possītis.

Mihi plānē nōn satis cōnstat adhūc, utrum sit melius. Vōs vidēte, quid aliae faciant istō locō fēmi- nae, et nē, cum velītis, exīre nōn liceat. Id velim dīligenter etiam atque etiam vōbīscum et cum amīcīs cōnsīderētis. Domus ut prōpūgnācula et praesidium habeat, Philotīmō dīcētis. Et velim tabellāriōs īnsti- tuātis certōs, ut cotīdiē aliquās ā vōbīs litterās acci- piam; māximē autem date operam, ut valeātis, sī nōs vultis valēre. vmm. Kal. Formiīs.

EPISTOLAE SELECTAE XXIIIL-XXV. 19

XXIII. Scr. A. U. C. 7c6. TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. v. B. E. v. Dā operam, ut convalēscās; quod opus erit, ut rēs tempusque postulat, prōvideās atque administrēs et ad mē dē omnibus rēbus quam saepis- simē litterās mittās. vValē.

XXIV. Scr. Brundisi xviI. Kal. Quinctil. A. u. c. 707. TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

S. v. B. E. V. Tullia nostra vēnit ad mē pr. īdūs 5 Iūn.; cūius summā virtūte et singulārī hūmānitāte graviōre etiam sum dolōre adfectus nostrā factum esse neglegentiā, ut longē aliā in fortūnā esset, atque ēius pietās ac dīgnitās postulābat. Nōbīs erat in animō Cicerōnem ad Caesarem mittere et cum eō i0 Cn. Sallustium; sī profectus erit, faciam tē certiōrem. Valētūdinem tuam cūrā dīligenter. vValē. xvin. K. Quīnctīlēs.

XXvV. Scr. Brundisi viI. Idus Quinctiles a. u. c. 7075.

IULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

Quid fierī placēret, scrīpsī ad Pompōnium sērius, quam oportuit; cum eō sī locūta eris, intellegēs, quid s5 fierī velim. Apertius scrībī, quoniam ad illum scrīp-

196 M. TULLI CICERONIS

seram, necesse nōn fuit. Dē eā rē et dē cēterīs rēbus quam prīmum velim nōbīs litterās mittās. Valētūdinem tuam cūrā dīligenter. Valē. virI. Idūs Quīnctīlēs.

XXVI. Scr. Brundisi mī. Idus Sextiles a. U. C. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Nōs neque dē Caesaris adventū 5 neque dē litterīs, quās Philotīmus habēre dīcitur, quicquam adhūc certī habēmus. Sī quid erit certī, faciam tē statim certiōrem. vValētūdinem tuam fac ut cūrēs. Valē. ni. īdūs Sextīlēs.

XXVII. Scr. Brundisi prid. Idus Sextiles A. U. C. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Redditae mihi tandem sunt ā Cae-

10 sare litterae satis līberālēs, et ipse opīniōne celerius

ventūrus esse dīcitur; cui utrum obviam prōcēdam,

an hīc eum exspectem, cum cōnstituerō, faciam tē

certiōrem. Tabellāriōs mihi velim quam prīmum re-

mittās. vValētūdinem tuam cūrā dīligenter. valē. 15 D. pr. īd. sext. :

XXVIII. Scr. Brundisi Kalendis Septembribus a. U. C. 707.

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

S. V. B. E. V. Nōs cotīdiē tabellāriōs nostrōs ex- spectāmus, quī sī vēnerint, fortasse erimus certiōrēs,

EPISTOLAE SELECTAE XXIX., XXX. 197

quid nōbīs faciendum sit, faciēmusque tē statim cer- tiōrem. vValētūdinem tuam cūrā dīligenter. valē. K. Septemb.

XXIX. Scr. in Cumano A.U. C. 708. M. CICERO S. D. M. MARIO.

A. d. vni. Kal. in Cūmānum vēnī cum Lībōne tuō vel nostrō potius; in Pompēiānum statim cōgitō, sed s faciam ante tē certiōrem. Tē cum semper valēre cupiō, tum certē, dum hīc sumus; vidēs enim, quantō post ūnā futūrī sīmus. Quā rē, sī quod cōnstitūtum cum podagrā habēs, fac, ut in alium diem differās. Cūrā igitur, ut valeās, et mē hōc bīduō aut trīduō ro exspectā.

XXX. Scr. in Cumano A. U. C. 708. CICERO PAETIO.

Herī vēnī in Cūmānum; crās ad tē fortasse, sed, cum certum sciam, faciam tē paulō ante certiōrem. Etsī M. Caepārius, cum mihi in silvā Gallīnāriā ob- viam vēnisset quaesissemque, quid agerēs, dīxit tē in s5s lectō esse, quod ex pedibus labōrārēs. Tulī scīlicet molestē, ut dēbuī, sed tamen cōnstituī ad tē venīre, ut et vidērem tē et vīserem et cēnārem etiam; nōn enim arbitror coquum etiam tē arthrīticum habēre. Exspectā igitur hospitem cum minimē edācem, tum 20 inimīcum cēnīs sūmptuōsīs. 198 M. TULLI CICERONIS

XXXI. Scr. in Antiati mense Septembri a. U. C. 708. CICERO ATTICO SAL.

Male, mē hercule, dē Athamante; tuus autem dolor hūmānus is quidem, sed māgnō opere moderandus. Cōnsōlātiōnum autem multae viae, sed illa rēctissima; impetret ratiō, quod diēs impetrātūra est. Alexin vērō cūrēmus, imāginem Tīrōnis, quem aegrum KRō- mam remīsī, et, sī quid habet collis emiēqutov, ad mē cum Tīsamenō trānsferāmus; tōta domus vacat supe- rior, ut scīs. Hōc putō valdē ad rem pertinēre.

un

XXXII. Scr. Romae a. U. c. 708. CICERO SERVIO SAL.

Asclāpōne Patrēnsī, medicō, ūtor familiāriter ēius-

10 que cum cōnsuētūdō mihi iūcunda fuit, tum ars eti-

am, quam sum expertus in valētūdine meōrum; in

quā mihi cum ipsā scientiā, tum etiam fidēlitāte bene-

volentiāque satis fēcit. Hunc igitur tibi commendō et

ā tē petō, ut dēs operam, ut intellegat dīligenter mē

15 scrīpsisse dē sēsē meamque commendātiōnem ūsuī māgnō sibi fuisse; erit id mihi vehementer grātum.

XXXIII. Scr. Romae ineunte anno aA. U. C. 709.

M. CICERO S. D. C. CASssSIO.

Longior epistola fuisset, nisi eō ipsō tempore petīta esset ā mē, cum iam īrētur ad tē; longior autem, sī EPISTOLAE SELECTAE XXXIV., XXXV. 199

dXbapov aliquem habuissem; nam cmouvēaōeww sine perīculō vix possumus. “Ridēre igitur,” inquiēs, “possumus.” Nōn, mē hercule, facillimē; vērum ta- men aliam aberrātiōnem ā molestiīs nūllam habēmus. “Upbi igitur,” inquiēs, “philosophia?”” Tua quidem s in culīnā, mea in palaestrā est. Pudet enim servīre; itaque faciō mē aliās rēs agere, nē convīcium Platōnis audiam. :

Dē Hispāniā nihil adhūc certī, nihil omnīnō novī. Tē abesse meā causā molestē ferō, tuā gaudeō. Sed r10 flāgitat tabellārius; valēbis igitur mēque, ut ā puerō fēcistī, amābis.

XXXIV. Scr. Asturae mense Martio A. U. C. 709. CICERO ATTICO SAL.

Apud Appulēium, quoniam in perpetuum nōn pla- cet, in diēs ut excūser, vidēbis. In hāc sōlitūdine careō omnium colloquiō, cumque māne mē in silvam s5 abstrūsī dēnsam et asperam, nōn exeō inde ante ve- sperum; secundum tē nihil est mihi amīcius sōlitū- dine. In eā mihi omnis sermō est cum litterīs; eum tamen interpellat flētus, cui repūgnō, quoad possum, sed adhūc parēs nōn sumus. Brūtō, ut suādēs, rescrī- 20 bam; eās litterās crās habēbis. Cum erit cui dēs, dabis.

XXXV.

Scr. Asturae mense Martio a. U. C. 709. CICERO ATTICO SAL.

Tē tuīs negōtiīs relīctīs nōlō ad mē venīre. Ego0 potius accēdam, sī diūtius impediēre; etsī nē disces-

wun

IŌO

I5

20

25

200 M. TULLI CICERONIS

sisssm quidem ē cōnspectū tuō, nisi mē plānē nihil ūlla rēs adiuvāret. Quod sī esset aliquod levāmen, id esset in tē ūnō, et, cum prīmum ab aliquō poterit esse, ā tē erit; nunc tamen ipsum sine tē esse nōn possum. Sed nec tuae domī probābātur nec meae poteram, nec, sī propius essem ūspiam, tēcum tamen essem; idem enim tē impedīret, quō minus mēcum essēs, quod nunc etiam impedit. Mihi adhūc nihil aptius fuit hāc sōlitūdine, quam vereor nē Phnilippus tollat; herī enim vesperī vēnerat. Mē scrīptiō et lit- terae nōn lēniunt, sed obturbant.

XXXVI. Scr. Asturae mense Martio a. U. C. 709.

CICERO AITICO SAL.

Dum recordātiōnēs fugiō, quae quasi morsū quō- dam dolōrem efficiunt, refugiō ad tē admonendum: quod velim mihi ignōscās, cuicuimodī est. Etenim habeō nōn nūllōs ex eīs, quōs nunc lēctitō, auctōrēs, quī dīcant fierī id oportēre, quod saepe tēcum ēgī et quod ā tē approbārī volō: dē fānō illō dīcō, dē quō tantum, quantum mē amās, velim cōgitēs. Equidem neque dē genere dubitō— placet enim mihi Cluātī, — neque dē rē—statūtum est enim, —dē locō nōn numquam. vVelim igitur cōgitēs.

Ego, quantum hīs temporibus tam 2ērudītīs fierī potuerit, profectō illam cōnsecrābō omnī genere monu- mentōrum ab omnium ingeniīs sūmptōrum et Grae- cōrum et Latīnōrum, quae rēs forsitan sit refricātūra vulnus meum; sed iam quasi vōtō quōdam et prō- missō mē tenērī putō, longumque illud tempus, cum nōn erō, magis mē movet quam hōc exiguum, quod

EPISTOLAE SELECTAE XXXVII. 201

mihi tamen nimium longum vidētur; habeō enim nihil, temptātīs rēbus omnibus, in quō adquiēscam. Nam, dum illud trāctābam, dē quō ad tē ante scrīpsī, quasi fovēbam dolōrēs meōs; nunc omnia respuō, nec quicquam habeō tolerābilius quam sōlitūdinem, quam, 5 quod eram veritus, nōn obturbāvit Philippus; nam, ut herī mē salūtāvit, statim Rōmam profectus est.

Epistolam, quam ad Brūtum, ut tibi placuerat, scrīpsī, mīsī ad tē. Cūrābis cum tuā perferendam; ēius tamen mīsī ad tē exemplum, ut, sī minus placē- io ret, nē mitterēs.

Domestica quod āis ōrdine administrārī, scrībēs, quae sint ea; quaedam enim exspectō. Coccēius vidē nē frūstrētur; nam, Lībō quod pollicētur, ut Erōs scrībit, nōn incertum putō. Dē sorte meā Sul- i5 piciō cōnfīdō et Egnātiō scīlicet. Dē Appulēiō quid est quod labōrēs, cum sit excūsātiō facilis?

Tibi ad mē venīre, ut ostendis, vidē nē nōn sit facile; est enim longum iter, discēdentemque tē, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, nōn sine māgnō 20 dolōre dīmittam. Sed omnia, ut volēs; ego enim, quidquid fēceris, id cum rēctē, tum etiam meā causā factum putābō.

XXXVII. Scr. Asturae exeunte mense Aprili A. U. c. 709.

CICERO ATTICO SAL.

Fānum fierī volō, neque hōc mihi ēripī potest. Sepulcrī similitūdinem effugere nōn tam propter poe- s25 nam lēgis studeō, quam ut māximē adsequar āmotēo- 6tw. Quod poteram, sī in ipsā vīllā facerem, sed, ut

T ss:s:=

202 M. TULLI CICERONIS

saepe locūtī sumus, commūtātiōnēs dominōrum refor- mīdō; in agrō ubicumque fēcerō, mihi videor adsequī posse, ut posteritās habeat religiōnem. Hae meae tibi ineptiae —fateor enim —ferendae sunt;. nōn habeō,

5 nē mē quidem ipsum, quīcum tam audācter commū- nicem quam tēcum. S5Sīn tibi rēs, sī locus, sī īnstitū- tum placet, lege, quaesō, lēgem mihique eam mitte; sī quid in mentem veniet, quō modō eam effugere possīmus, ūtēmur.

10 Ad Brūtum sī quid scrībēs, nisi aliēnum putābis, obiūrgātō eum, quod in Cūmānō esse nōluerit prop- ter eam causam, quam tibi dīxit; cōgitantī enim mihi nihil tam vidētur potuisse facere rūsticē. Et, sī tibi placēbit sīc agere dē fānō, ut coepimus, velim cohor-

15 tēre et exacuās Cluātium; nam, etiam sī aliō locō placēbit, illīus nōbīs operā cōnsiliōque ūtendum putō. Tū ad vīllam fortasse crās.

XXXVIII.

Scr. anno incerto.

CICERO TREBATIIO SAL.

Nlūserās herī inter scyphōs, quod dīxeram contrō- versiam esse, possetne hērēs, quod fūrtum anteā fac- 20 tum esset, fūrtī rēctē agere. Itaque, etsī domum bene pōtus sērōque redieram, tamen id caput, ubi haec contrōversia est, notāvī et dēscrīptum tibi mīsī, ut scīrēs id, quod tū nēminem sēnsisse dīcēbās, Sex. Aelium, M’. Mānīlium, M. Brūtum sēnsisse; ego 25 tamen Scaevolae et Testae adsentior.

EPISTOLAE SELECTAE XXXIXAXILI. 203

XXXIX. Scr. in Tusculano mense Maio aA. U. C. 709. CICERO ATIICO SAL.

Domī tē libenter esse facile crēdō; sed velim scīre, quid tibi restet aut iamne cōnfēceris. Ego tē in Tu- sculānō exspectō, eōque magis, quod Tīrōnī statim tē ventūrum scrīpsistī et addidistī tē putāre opus esse. Sentiēbam omnīnō, quantum mihi praesēns prōdessēs, sed multō magis post discessum tuum sentiō; quam ob rem, ut ante ad tē scrīpsī, aut ego ad tē tōtus aut tū ad mē, quod licēbit.

XL. Scr. A. U. C. 710.

CICERO BASILO SAL.

Tibi grātulor, mihi gaudeō. Tē amō, tua tueor. A tē amārī et, quid agās quidque agātur, certior fierī volō.

XLI.

Scr. in Tusculano exeunte mense lunio a. U. c. 710.

CICERO ATTICO SAL.

Mīrificē torqueor, sine dolōre tamen; sed permulta mihi dē nostrō itinere in utramque partem occurrunt. “Quō ūsque?” inquiēs. Quoad erit integrum; erit autem ūsque, dum ad nāvem. Pānsa sī rescrīpserit, et meam tibi et illīus epistolam mittam. Sīlium ex- spectābam, cui hypomnēma compositum est. Sī quid novī. Ego litterās mīsī ad Brūtum, cūius dē itinere etiam ex tē velim, sī quid sciēs, cognōscere. 206 EPISTOLAE SELECTAE XLVI.

poribus admonitum tēcum et reī pūblicae esse factū- rum. In illam igitur cūram incumbe, mī Plance, ut nē quae scintilla taeterrimī bellī relinquātur. Quod sī erit factum, et rem pūblicam dīvīnō beneficiō ad- fēceris et ipse aeternam glōriam cōnsequēre. D. IiI Nōn. Māi.

n

XLVI. Scr. Romae xiim. Kal. Quinctiles a. u. c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO.

Exspectantī mihi tuās cotīdiē litterās Lupus no- ster subitō dēnūntiāvit, ut ad tē scrīberem, sī quid vellem. Ego autem, etsī, quid scrīberem, nōn habē-

10 bam — ācta enim ad tē mittī sciēbam, inānem autem sermōnem litterārum tibi iniūcundum esse audiēbam — brevitātem secūtus sum tē magistrō.

Scītō igitur in tē et in collēgā spem omnem esse.

Dē Brūtō autem nihil adhūc certī; quem ego, quem 15 ad modum praecipis, prīvātīs litterīs ad bellum com- mūne vocāre nōn dēsinō. Quī utinam iam adesset! Intestīnum urbis malum, quod est nōn mediocre, minus timērēmus. Sed quid agō? Nōn imitor a- concuōv tuum; altera iam pagella prōcēdit. Vince 20 et valē. xmi. K. Quīnctīl.

[OCR skipped on page(s) 237-554]