Skip to content

Latest commit

 

History

History
9972 lines (9501 loc) · 472 KB

knapp_aeneid.md

File metadata and controls

9972 lines (9501 loc) · 472 KB
title author date lang edited license original_scan notes
The Aeneid of Vergil and the Metamorphoses of Ovid
Charles Knapp
1928
la
true
No changes made to macrons.

P. Vergilī Marōnis Aenēidos

Liber Prīmus

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit
lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
vī superum, saevae memorem Iūnōnis ob īram,
multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,
īnferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,
Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō
quidve dolēns rēgīna deum tot volvere cāsūs
īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs
impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Urbs antīqua fuit (Tyriī tenuēre colōnī),
Carthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
ōstia, dīves opum, studiīsque asperrima bellī,
quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam
posthabitā coluisse Samō: hīc illius arma,
hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,
sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī
audierat, Tyriās ōlim quae verteret arcīs;
hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.
Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,
prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs
(necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
exciderant animō: manet altā mente repostum
iūdicium Paridis, sprētaeque iniūria fōrmae,
et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs),
hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō
Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,
arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
errābant, āctī Fātīs, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum
vēla dabant, laetī, et spūmās salis aere ruēbant,
cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
haec sēcum: “Mēne inceptō dēsistere victam
nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem!
Quippe vetor Fātīs. Pallasne exūrere classem
Argīvum atque ipsōs potuit summergere pontō,
ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?
Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,
disiēcitque ratīs ēvertitque aequora ventīs,
illum exspīrantem trānsfīxō pectore flammās
turbine corripuit, scopulōque īnfīxit acūtō;
ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque
et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs
bella gerō. Et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat
praetereā, aut supplex ārīs impōnit honōrem?”

Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns
nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus Austrīs,
Aeoliam venit. Hīc vāstō rēx Aeolus antrō
luctantīs ventōs tempestātēsque sonōrās
imperiō premit, ac vinclīs et carcere frēnat.
Illī indignantēs magnō cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce,
scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās;
nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum
quippe ferant rapidī sēcum, verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs,
hoc metuēns, mōlemque et montīs īnsuper altōs
imposuit, rēgemque dedit, quī foedere certō
et premere et laxās scīret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:

“Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx
et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō,
gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,
īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātīs;
incute vim ventīs summersāsque obrue puppīs,
aut age dīversōs et disice corpora pontō.
Sunt mihi bis septem praestantī corpore nymphae,
quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō,
omnīs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs
exigat, et pulchrā faciat tē prōle parentem.”

Aeolus haec contrā: “Tuus, ō rēgīna, quid optēs
explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.
Tū mihi quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum,
nimbōrumque facis tempestātumque potentem.”

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
impulit in latus, ac ventī, velut agmine factō,
quā data porta ruunt, et terrās turbine perflant.
Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs
ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs
Āfricus, et vāstōs volvunt ad lītora flūctūs;
īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum.
Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra.
Intonuēre polī, et crēbrīs micat ignibus aethēr,
praesentemque virīs intentant omnia mortem.
Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra;
ingemit, et, duplicīs tendēns ad sīdera palmās,
tālia vōce refert: “Ō terque quaterque beātī,
quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs
contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tȳdīdē! Mēne īliacīs occumbere campīs
nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā,
saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns
Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs
scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit!”
Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella
vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit:
franguntur rēmī; tum prōra āvertit et undīs
dat latus; īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
Hī summō in flūctū pendent, hīs unda dehīscēns
terram inter flūctūs aperit; furit aestus harēnīs.
Trīs Notus abreptās in saxa latentia torquet
(saxa vocant Italī mediīs quae in flūctibus Ārās,
dorsum immāne marī summō), trīs Eurus ab altō
in brevia et syrtīs urget (miserābile vīsū),
inlīditque vadīs, atque aggere cingit harēnae.
Ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn,
ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
in puppim ferit: excutitur prōnusque magister
volvitur in caput; ast illam ter flūctus ibīdem
torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex;
appārent rārī nantēs in gurgite vāstō,
arma virum, tabulaeque, et Trōia gaza per undās.
Iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae,
et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt.

Intereā magnō miscērī murmure pontum
ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus et īmīs
stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus, et, altō
prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā,
nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.
Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
“Tantane vōs generis tenuit fīdūcia vestrī?
Iam caelum terramque meō sine nūmine, ventī,
miscēre et tantās audētis tollere mōlīs?
quōs ego—! sed mōtōs praestat compōnere flūctūs.
Post mihi nōn similī poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgīque haec dīcite vestrō:
nōn illī imperium pelagī, saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
vestrās, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
Aeolus et clausō ventōrum carcere rēgnet.”
Sīc ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
collēctāsque fugat nūbīs sōlemque redūcit.
Cȳmothoē simul et Trītōn adnīxus acūtō
dētrūdunt nāvīs scopulō; levat ipse tridentī,
et vāstās aperit syrtīs et temperat aequor,
atque rotīs summās levibus perlābitur undās.
Ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est
sēditiō, saevitque animīs ignōbile vulgus,
iamque facēs et saxa volant (furor arma ministrat),
tum pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem
cōnspexēre, silent arrēctīsque auribus astant
(ille regit dictīs animōs et pectora mulcet),
sīc cūnctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam
prōspiciēns genitor caelōque invectus apertō
flectit equōs, currūque volāns dat lōra secundō.

Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora cursū
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.
Est in sēcessū longō locus: īnsula portum
efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō
frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminīque minantur
in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē
aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs
dēsuper horrentīque ātrum nemus imminet umbrā.
Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum,
intus aquae dulcēs, vīvōque sedīlia saxō,
nymphārum domus. Hīc fessās nōn vincula nāvīs
ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.
Hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omnī
ex numerō subit, ac, magnō tellūris amōre
ēgressī, optātā potiuntur Trōes harēnā,
et sale tābentīs artūs in lītore pōnunt.
Ac prīmum silicī scintillam excūdit Achātēs,
suscēpitque ignem foliīs, atque ārida circum
nūtrīmenta dedit, rapuitque in fōmite flammam.
Tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma
expediunt, fessī rērum, frūgēsque receptās
et torrēre parant flammīs et frangere saxō.

Aenēās scopulum intereā cōnscendit, et omnem
prōspectum lātē pelagō petit, Anthea sī quem
iactātum ventō videat Phrygiāsque birēmīs,
aut Capyn, aut celsīs in puppibus arma Caīcī.
Nāvem in cōnspectū nūllam, trīs lītore cervōs
prōspicit errantīs; hōs tōta armenta secuntur
ā tergō, et longum per vallīs pāscitur agmen.
Cōnstitit hīc, arcumque manū celerīsque sagittās
corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs,
ductōrēsque ipsōs prīmum capita alta ferentīs
cornibus arboreīs sternit, tum vulgus, et omnem
miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam,
nec prius absistit quam septem ingentia victor
corpora fundat humī, et numerum cum nāvibus aequet.
Hinc portum petit, et sociōs partītur in omnīs.
Vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs
lītore Trīnacriō, dederatque abeuntibus, hērōs,
dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:
“Ō sociī, neque enim ignārī sumus ante malōrum,
ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.
Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantīs
accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa
expertī; revocāte animōs, maestumque timōrem
mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.
Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum
tendimus in Latium, sēdīs ubi Fāta quiētās
ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trōiae.
Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.”
Tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger
spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.
Illī sē praedae accingunt dapibusque futūrīs:
tergora dēripiunt costīs et vīscera nūdant;
pars in frūsta secant veribusque trementia fīgunt,
lītore aēna locant aliī, flammāsque ministrant.
Tum vīctū revocant vīrīs, fūsīque per herbam
implentur veteris Bacchī pinguisque ferīnae.
Postquam exēmpta famēs epulīs mēnsaeque remōtae,
āmissōs longō sociōs sermōne requīrunt,
spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant
sīve extrēma patī nec iam exaudīre vocātōs.
Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Orontī,
nunc Amycī cāsum gemit, et crūdēlia sēcum
fāta Lycī, fortemque Gyān, fortemque Cloanthum.

Et iam fīnis erat, cum Iuppiter, aethere summō
dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentīs
lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī
cōnstitit, et Libyae dēfīxit lūmina rēgnīs.
Atque illum, tālīs iactantem pectore cūrās,
trīstior, et lacrimīs oculōs suffūsa nitentīs
adloquitur Venus: “Ō quī rēs hominumque deumque
aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs,
quid meus Aenēās in tē committere tantum,
quid Trōes potuēre, quibus tot fūnera passīs
cūnctus ob Ītaliam terrārum clauditur orbis?
Certē hinc Rōmānōs ōlim volventibus annīs,
hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucrī,
quī mare, quī terrās omnī diciōne tenērent,
pollicitus—quae tē, genitor, sententia vertit?
Hōc equidem occāsum Trōiae trīstīsque ruīnās
sōlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;
nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs
īnsequitur. Quem dās fīnem, rēx magne, labōrum?
Antēnor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvīs,
Īllyricōs penetrāre sinūs, atque intima tūtus
rēgna Liburnōrum et fontem superāre Timāvī,
unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
it mare prōruptum, et pelagō premit arva sonantī.
Hīc tamen ille urbem Patavī sēdīsque locāvit
Teucrōrum, et gentī nōmen dedit armaque fīxit
Trōia, nunc placidā compostus pāce quiēscit;
nōs, tua prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem,
nāvibus (īnfandum!) āmissīs, ūnīus ob īram
prōdimur, atque Italīs longē disiungimur ōrīs.
Hic pietātis honōs? Sīc nōs in scēptra repōnis?”
Ollī subrīdēns hominum sator atque deōrum
vultū quō caelum tempestātēsque serēnat
ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:
“Parce metū, Cytherēa: manent immōta tuōrum
fāta tibī; cernēs urbem et prōmissa Lavīnī
moenia, sublīmemque ferēs ad sīdera caelī
magnanimum Aenēān, neque mē sententia vertit.
Hic tibi (fābor enim, quandō haec tē cūra remordet,
longius et volvēns Fātōrum arcāna movēbō)
bellum ingēns geret Ītaliā, populōsque ferōcīs
contundet, mōrēsque virīs et moenia pōnet,
tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās,
ternaque trānsierint Rutulīs hīberna subāctīs.
At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō
additur (Īlus erat, dum rēs stetit īlia rēgnō),
trīgintā magnōs volvendīs mēnsibus orbīs
imperiō explēbit, rēgnumque ab sēde Lavīnī
trānsferet, et Longam multā vī mūniet Albam.
Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs
gente sub Hectoreā; dōnec rēgīna sacerdōs,
Mārte gravis, geminam partū dabit īlia prōlem.
Inde, lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus,
Rōmulus excipiet gentem, et Māvortia condet
moenia, Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.
Hīs ego nec mētās rērum nec tempora pōnō;
imperium sine fīne dedī. Quīn aspera Iūnō,
quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatīgat,
cōnsilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Rōmānōs, rērum dominōs, gentemque togātam.
Sīc placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās,
cum domus Assaracī Phthīam clārāsque Mycēnās
servitiō premet, ac victīs dominābitur Argīs.
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
imperium Ōceanō, fāmam quī terminet astrīs,
Iūlius, ā magnō dēmissum nōmen Iūlō.
Hunc tū ōlim caelō spoliīs Orientis onustum
accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque vōtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;
cāna Fidēs et Vesta, Remō cum frātre Quirīnus
iūra dabunt; dīrae ferrō et compāgibus artīs
claudentur bellī portae; Furor impius intus,
saeva sedēns super arma, et centum vīnctus aēnīs
post tergum nōdīs, fremet horridus ōre cruentō.”
Haec ait, et Māiā genitum dēmittit ab altō,
ut terrae utque novae pateant Carthāginis arcēs
hospitiō Teucrīs, nē fātī nescia Dīdō
fīnibus arcēret. Volat ille per āera magnum
rēmigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs,
et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poenī
corda, volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum
accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,
ut prīmum lūx alma data est, exīre locōsque
explōrāre novōs, quas ventō accesserit ōrās,
quī teneant (nam inculta vidēt), hominēsne feraene,
quaerere cōnstituit sociīsque exācta referre.
Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā,
arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs,
occulit; ipse ūnō graditur comitātus Achātē,
bīna manū lātō crīspāns hastīlia ferrō.
Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma,
Spartānae, vel quālis equōs Thrēissa fatīgat
Harpalycē, volucremque fugā praevertitur Hebrum,
namque umerīs dē mōre habilem suspenderat arcum
vēnātrīx, dederatque comam diffundere ventīs,
nūda genū, nōdōque sinūs collēcta fluentīs.
Ac prior “Heus,” inquit, “iuvenēs, mōnstrāte, meārum
vīdistis sī quam hīc errantem forte sorōrum,
succīnctam pharetrā, et maculōsae tegmine lyncis,
aut spūmantis aprī cursum clāmōre prementem.”

Sīc Venus, et Veneris contrā sīc fīlius ōrsus:
“Nūlla tuārum audīta mihī neque vīsa sorōrum,
ō — quam tē memorem, virgō? — namque haud tibi vultus
mortālis, nec vōx hominem sonat: ō dea certē!
An Phoebī soror, an nymphārum sanguinis ūna?
Sīs fēlīx, nostrumque levēs, quaecumque, labōrem,
et quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs
iactēmur doceās; ignārī hominumque locōrumque
errāmus, ventō hūc vāstīs et flūctibus āctī;
multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.”

Tum Venus: “Haud equidem tālī mē dignor honōre;
virginibus Tyriīs mōs est gestāre pharetram
purpureōque altē sūrās vincīre cothurnō.
Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem,
sed fīnēs Libycī, genus intractābile bellō.
Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,
germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
ambāgēs, sed summa sequar fastīgia rērum.
Huic coniūnx Sȳchaeus erat, dītissimus agrī
Phoenīcum, et magnō miserae dīlēctus amōre,
cui pater intāctam dederat, prīmīsque iugārat
ōminibus. Sed rēgna Tyrī germānus habēbat
Pygmaliōn, scelere ante aliōs immānior omnīs.
Quōs inter medius vēnit furor; ille Sychaeum,
impius ante ārās atque aurī caecus amōre
clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum
germānae, factumque diū cēlāvit, et aegram
multa malus simulāns vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō
coniugis, ōra modīs attollēns pallida mīrīs;
crūdēlīs ārās trāiectaque pectora ferrō
nūdāvit, caecumque domūs scelus omne retēxit;
tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
auxiliumque viae veterīs tellūre reclūdit
thēsaurōs, ignōtum argentī pondus et aurī.
Hīs commōta, fugam Dīdō sociōsque parābat.
Conveniunt quibus aut odium crūdēle tyrannī
aut metus ācer erat; nāvīs, quae forte parātae,
corripiunt, onerantque aurō; portantur avārī
Pygmaliōnis opēs pelagō; dux fēmina factī.
Dēvēnēre locōs, ubi nunc ingentia cernēs
moenia surgentemque novae Carthāginis arcem,
mercātīque solum, factī dē nōmine Byrsam,
taurīnō quantum possent circumdare tergō.
Sed vōs quī tandem, quibus aut vēnistis ab ōrīs,
quōve tenētis iter?” Quaerentī tālibus ille
suspīrāns īmōque trahēns ā pectore vōcem:

“Ō dea, sī prīmā repetēns ab orīgine pergam,
et vacet annālīs nostrōrum audīre labōrum,
ante diem clausō compōnet Vesper Olympō.
Nōs Trōiā antīquā, sī vestrās forte per aurīs
Trōiae nōmen iit, dīversa per aequora vectōs
forte suā Libycīs tempestās appulit ōrīs.
Sum pius Aenēās, raptōs quī ex hoste Penātīs
classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus;
Ītaliam quaerō patriam, et genus ab Iove summō.
Bis dēnīs Phrygium cōnscendī nāvibus aequor,
mātre deā mōnstrante viam, data fāta secūtus;
vix septem, convulsae undīs Eurōque, supersunt;
ipse ignōtus, egēns, Libyae dēserta peragrō,
Eurōpā atque Asiā pulsus.” Nec plūra querentem
passa Venus mediō sīc interfāta dolōre est:

“Quisquis es, haud, crēdō, invīsus caelestibus aurās
vītālīs carpis, Tyriam quī advēneris urbem;
perge modo, atque hinc tē rēgīnae ad līmina perfer.
Namque tibī reducīs sociōs classemque relātam
nūntiō et in tūtum versīs Aquilōnibus āctam,
nī frūstrā augurium vānī docuēre parentēs.
Aspice bis sēnōs laetantīs agmine cycnōs,
aetheriā quōs lāpsa plagā Iovis āles apertō
turbābat caelō; nunc terrās ōrdine longō
aut capere aut captās iam dēspectāre videntur:
ut reducēs illī lūdunt strīdentibus ālīs,
et coetū cīnxēre polum, cantūsque dedēre,
haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuōrum
aut portum tenet aut plēnō subit ōstia vēlō.
Perge modo, et, quā tē dūcit via, dīrige gressum.”

Dīxit, et āvertēns roseā cervīce refulsit,
ambrosiaeque comae dīvīnum vertice odōrem
spīrāvēre; pedēs vestis dēflūxit ad īmōs,
et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem
agnōvit, tālī fugientem est vōce secūtus:
“Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsīs
lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram
nōn datur ac vērās audīre et reddere vōcēs?”
Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscūrō gradientīs āere saepsit,
et multō nebulae circum dea fūdit amictū,
cernere nē quis eōs neu quis contingere posset
mōlīrīve moram aut veniendī poscere causās.
Ipsa Paphum sublīmis abit, sēdīsque revīsit
laeta suās, ubi templum illī centumque Sabaeō
tūre calent ārae, sertīsque recentibus hālant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita mōnstrat.
Iamque ascendēbant collem, quī plūrimus urbī
imminet, adversāsque aspectat dēsuper arcīs.
Mīrātur mōlem Aenēās, māgālia quondam,
mīrātur portās, strepitumque, et strāta viārum.
Īnstant ārdentēs Tyriī, pars dūcere mūrōs
mōlīrīque arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optāre locum tēctō et conclūdere sulcō;
iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum;
hīc portūs aliī effodiunt, hīc alta theātrī
fundāmenta locant aliī, immānīsque columnās
rūpibus excīdunt, scaenīs decora alta futūrīs:
quālis apēs aestāte novā per flōrea rūra
exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs
ēdūcunt fētūs, aut cum līquentia mella
stīpant, et dulcī distendunt nectare cellās,
aut onera accipiunt venientum, aut, agmine factō,
ignāvum fūcōs pecus ā praesaepibus arcent;
fervet opus, redolentque thymō fragrantia mella.
“ō fortūnātī, quōrum iam moenia surgunt!”
Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.
Īnfert sē, saeptus nebulā (mīrābile dictū),
per mediōs, miscetque virīs, neque cernitur ūllī.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrae,
quō prīmum, iactātī undīs et turbine, Poenī
effōdēre locō signum, quod rēgia Iūnō
mōnstrārat, caput ācris equī, sīc nam fore bellō
ēgregiam et facilem vīctū per saecula gentem.
Hīc templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Dīdō
condēbat, dōnīs opulentum et nūmine dīvae,
aerea cui gradibus surgēbant līmina nexaeque
aere trabēs, foribus cardō strīdēbat aēnīs.
Hōc prīmum in lūcō nova rēs oblāta timōrem
lēniit, hīc prīmum Aenēās spērāre salūtem
ausus et adflīctīs melius cōnfīdere rēbus.
Namque sub ingentī lūstrat dum singula templō,
rēgīnam opperiēns, dum quae fortūna sit urbī,
artificumque manūs intrā sē operumque labōrem
mīrātur, videt īliacās ex ōrdine pugnās
bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem,
Atrīdās, Priamumque, et saevum ambōbus Achillem.
Cōnstitit, et lacrimāns, “Quis iam locus,” inquit, “Achātē,
quae regiō in terrīs nostrī nōn plēna labōris?
Ēn Priamus! Sunt hīc etiam sua praemia laudī,
sunt lacrimae rērum, et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem.”
Sīc ait, atque animum pictūrā pāscit inānī,
multa gemēns, largōque ūmectat flūmine vultum.
Namque vidēbat utī bellantēs Pergama circum
hāc fugerent Grāī, premeret Trōiāna iuventūs,
hāc Phryges, īnstāret currū cristātus Achillēs.
Nec procul hinc Rhēsī niveīs tentōria vēlīs
agnōscit lacrimāns, prīmō quae prōdita somnō
Tydīdēs multā vāstābat caede cruentus,
ārdentīsque āvertit equōs in castra, priusquam
pābula gustāssent Trōiae, Xanthumque bibissent.
Parte aliā fugiēns āmissīs Trōilus armīs,
īnfēlīx puer atque impār congressus Achillī,
fertur equīs, currūque haeret resupīnus inānī,
lōra tenēns tamen; huic cervīxque comaeque trahuntur
per terram, et versā pulvīs īnscrībitur hastā.
Intereā ad templum nōn aequae Palladis ībant
crīnibus Īliades passīs, peplumque ferēbant,
suppliciter trīstēs, et tūnsae pectora palmīs;
dīva solō fīxōs oculōs āversa tenēbat.
Ter circum Īliacōs raptāverat Hectora mūrōs,
exanimumque aurō corpus vēndēbat Achillēs.
Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab īmō,
ut spolia, ut currūs utque ipsum corpus amīcī
tendentemque manūs Priamum cōnspexit inermīs.
Sē quoque prīncipibus permixtum agnōvit Achīvīs,
Ēōāsque aciēs, et nigrī Memnonis arma.
Dūcit Amāzonidum lūnātīs agmina peltīs
Penthesilēa, furēns, mediīsque in mīlibus ārdet,
aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
bellātrīx, audetque virīs concurrere virgō.

Haec dum Dardaniō Aenēae mīranda videntur,
dum stupet, obtūtūque haeret dēfīxus in ūnō,
rēgīna ad templum, fōrmā pulcherrima Dīdō,
incessit, magnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurōtae rīpīs aut per iuga Cynthī
exercet Dīāna chorōs, quam mīlle secūtae
hinc atque hinc glomerantur Orēades (illa pharetram
fert umerō, gradiēnsque deās superēminet omnīs:
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus),
tālis erat Dīdō, tālem sē laeta ferēbat
per mediōs, īnstāns operī, rēgnīsque futūrīs.
Tum foribus dīvae, mediā testūdine templī,
saepta armīs, soliōque altē subnīxa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque labōrem
partibus aequābat iūstīs aut sorte trahēbat,
cum subitō Aenēās concursū accēdere magnō
Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum,
Teucrōrumque aliōs, āter quōs aequore turbō
dispulerat penitusque aliās āvexerat ōrās.
Obstipuit simul ipse, simul percussus Achātēs
laetitiāque metūque; avidī coniungere dextrās
ārdēbant, sed rēs animōs incognita turbat.
Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amictī
quae fortūna virīs, classem quō lītore linquant,
quid veniant, cūnctīs nam lēctī nāvibus ībant,
ōrantēs veniam, et templum clāmōre petēbant.

Postquam intrōgressī, et cōram data cōpia fandī,
maximus Īlioneus placidō sīc pectore coepit:
“Ō rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem
iūstitiāque dedit gentīs frēnāre superbās,
Trōes tē miserī, ventīs maria omnia vectī,
ōrāmus: prohibē īnfandōs ā nāvibus ignīs,
parce piō generī, et propius rēs aspice nostrās.
Nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre Penātīs
vēnimus, aut raptās ad lītōra vertere praedās;
nōn ea vīs animō, nec tanta superbia victīs.
Est locus (Hesperiam Grāī cognōmine dīcunt),
terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae:
Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs
Ītaliam dīxisse ducis dē nōmine gentem.

Hic cursus fuit,
cum subitō adsurgēns flūctū nimbōsus Orīōn
in vada caeca tulit, penitusque procācibus Austrīs
perque undās superante salō perque invia saxa
dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara mōrem
permittit patria? Hospitiō prohibēmur harēnae;
bella cient, prīmāque vetant cōnsistere terrā.
Sī genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
at spērāte deōs memorēs fandī atque nefandī.
Rēx erat Aenēās nōbīs, quō iūstior alter
nec pietāte fuit nec bellō maior et armīs.
Quem sī Fāta virum servant, sī vēscitur aurā
aetheriā, neque adhūc crūdēlibus occubat umbrīs,
nōn metus, officiō nec tē certāsse priōrem
paeniteat. Sunt et Siculīs regiōnibus urbēs
arvaque, Trōiānōque ā sanguine clārus Acestēs.
Quassātam ventīs liceat subdūcere classem,
et silvīs aptāre trabēs, et stringere rēmōs,
sī datur Ītaliam sociīs et rēge receptō
tendere ut Ītaliam laetī Latiumque petāmus,
sīn absūmpta salūs, et tē, pater optime Teucrum,
pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūlī,
at freta Sīcaniae saltem sēdīsque parātās,
unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acestēn.”
Tālibus Īlioneus; cūnctī simul ōre fremēbant
Dardanidae.

Tum breviter Dīdō, vultum dēmissa, profātur:
“Solvite corde metum, Teucrī, sēclūdite cūrās.
Rēs dūra et rēgnī novitās mē tālia cōgunt
mōlīrī, et lātē fīnīs custōde tuērī.
Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem,
virtūtēsque, virōsque, aut tantī incendia bellī?
Nōn obtūnsa adeō gestāmus pectora Poenī,
nec tam āversus equōs Tyriā Sōl iungit ab urbe.
Seu vōs Hesperiam magnam Sāturniaque arva
sīve Erycis fīnīs rēgemque optātis Acestēn,
auxiliō tūtōs dīmittam, opibusque iuvābō.
Vultis et hīs mēcum pariter cōnsīdere rēgnīs?
Urbem quam statuō, vestra est: subdūcite nāvīs;
Trōs Tyriusque mihī nūllō discrīmine agētur.
Atque utinam rēx ipse, Notō compulsus eōdem,
adforet Aenēās! Equidem per lītora certōs
dīmittam, et Libyae lūstrāre extrēma iubēbō,
sī quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat.”

Hīs animum arrēctī dictīs, et fortis Achātēs
et pater Aenēās iam dūdum ērumpere nūbem
ārdēbant. Prior Aenēān compellat Achātēs:
“Nāte deā, quae nunc animō sententia surgit?
Omnia tūta vidēs, classem sociōsque receptōs.
Ūnus abest, mediō in flūctū quem vīdimus ipsī
summersum; dictīs respondent cētera mātris.”
Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
scindit sē nūbēs, et in aethera pūrgat apertum.
Restitit Aenēās, clārāque in lūce refulsit,
ōs umerōsque deō similis, namque ipsa decōram
caesariem nātō genetrīx, lūmenque iuventae
purpureum, et laetōs oculīs adflārat honōrēs,
quāle manūs addunt eborī decus, aut ubī flāvō
argentum Pariusve lapis circumdatur aurō.
Tum sīc rēgīnam adloquitur, cūnctīsque repente
imprōvīsus ait: “Cōram, quem quaeritis, adsum,
Trōius Aenēās, Libycīs ēreptus ab undīs.
Ō sōla īnfandōs Trōiae miserāta labōrēs,
quae nōs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustōs iam cāsibus, omnium egēnōs,
urbe, domō sociās, grātīs persolvere dignās
nōn opis est nostrae, Dīdō, nec quidquid ubīque est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dī tibi, sī qua piōs respectant nūmina, sī quid
usquam iūstitia est et mēns sibi cōnscia rēctī,
praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt
saecula? Quī tantī tālem genuēre parentēs?
In freta dum fluviī current, dum montibus umbrae
lūstrābunt convexa, polus dum sīdera pāscet,
semper honōs nōmenque tuum laudēsque manēbunt,
quae mē cumque vocant terrae.” Sīc fātus, amīcum
Īlionēa petit dextrā laevāque Serestum,
post aliōs, fortemque Gyān, fortemque Cloanthum.

Obstipuit prīmō aspectū Sīdōnia Dīdō,
cāsū deinde virī tantō, et sīc ōre locūta est:
“Quis tē, nāte deā, per tanta perīcula cāsus
īnsequitur? Quae vīs immānibus applicat ōrīs?
Tūne ille Aenēās, quem Dardaniō Anchīsae
alma Venus Phrygiī genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum meminī Sīdōna venīre,
fīnibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem
auxiliō Bēlī: genitor tum Bēlus opīmam
vāstābat Cyprum, et victor diciōne tenēbat.
Tempore iam ex illō cāsus mihi cognitus urbis
Trōiānae, nōmenque tuum, rēgēsque Pelasgī.
Ipse hostis Teucrōs īnsignī laude ferēbat,
sēque ortum antīquā Teucrōrum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctīs, iuvenēs, succēdite nostrīs.
Mē quoque per multōs similis fortūna labōrēs
iactātam hāc dēmum voluit cōnsistere terrā;
nōn ignāra malī, miserīs succurrere discō.”
Sīc memorat; simul Aenēān in rēgia dūcit
tēcta, simul dīvum templīs indīcit honōrem.
Nec minus intereā sociīs ad lītora mittit
vīgintī taurōs, magnōrum horrentia centum
terga suum, pinguīs centum cum mātribus agnōs,
mūnera laetitiamque diī.

At domus interior rēgālī splendida lūxū
īnstruitur, mediīsque parant convīvia tēctīs:
arte labōrātae vestēs ostrōque superbō,
ingēns argentum mēnsīs, caelātaque in aurō
fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
per tot ducta virōs antīquae ab orīgine gentis.

Aenēās (neque enim patrius cōnsistere mentem
passus amor) rapidum ad nāvīs praemittit Achātēn,
Ascaniō ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat:
omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.
Mūnera praetereā Īliacīs ērepta ruīnīs
ferre iubet, pallam signīs aurōque rigentem,
et circumtextum croceō vēlāmen acanthō,
ōrnātūs Argīvae Helenae, quōs illa Mycēnīs,
Pergama cum peterēt inconcessōsque hymenaeōs,
extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum,
praetereā scēptrum, Īlionē quod gesserat ōlim,
maxima nātārum Priamī, collōque monīle
bācātum, et duplicem gemmīs aurōque corōnam.
Haec celerāns, iter ad nāvīs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artīs, nova pectore versat
cōnsilia, ut, faciem mūtātus et ōra, Cupīdō
prō dulcī Ascaniō veniat, dōnīsque furentem
incendat rēgīnam, atque ossibus implicet ignem:
quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguīs;
ūrit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.
Ergō hīs āligerum dictīs adfātur Amōrem:
“Nāte, meae vīrēs, mea magna potentia sōlus,
nāte, patris summī quī tēla Typhōia temnis,
ad tē cōnfugiō, et supplex tua nūmina poscō.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
lītora iactētur, odiīs Iūnōnis inīquae,
nōta tibi, et nostrō doluistī saepe dolōre.
Hunc Phoenissa tenet Dīdō, blandīsque morātur
vōcibus, et vereor quō sē Iūnōnia vertant
hospitia; haud tantō cessābit cardine rērum.
Quōcircā capere ante dolīs et cingere flammā
rēgīnam meditor, nē quō sē nūmine mūtet,
sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre.
Quā facere id possīs nostram nunc accipe mentem.
Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem
Sīdoniam puer īre parat, mea maxima cūra,
dōna ferēns pelagō et flammīs restantia Trōiae.
Hunc ego, sōpītum somnō, super alta Cythēra
aut super Īdalium, sacrātā sēde, recondam,
nē quā scīre dolōs mediusve occurrere possit.
Tū faciem illīus noctem nōn amplius ūnam
falle dolō, et nōtōs puerī puer indue vultūs,
ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Dīdō
rēgālīs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexūs, atque ōscula dulcia fīget,
occultum īnspīrēs ignem, fallāsque venēnō.”
Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis et ālās
exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūlī.
At Venus Ascaniō placidam per membra quiētem
inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs
Īdaliae lūcōs, ubi mollis amāracus illum
flōribus et dulcī adspīrāns complectitur umbrā.

Iamque ībat, dictō pārēns, et dōna Cupīdō
rēgia portābat Tyriīs, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs
aureā composuit spondā, mediamque locāvit;
iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs
conveniunt, strātōque super discumbitur ostrō.
Dant manibus famulī lymphās, Cereremque canistrīs
expediunt, tōnsīsque ferunt mantēlia villīs.
Quīnquāgintā intus famulae, quibus ōrdine longam
cūra penum struere et flammīs adolēre Penātīs;
centum aliae totidemque parēs aetāte ministrī,
quī dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.
Nec nōn et Tyriī per līmina laeta frequentēs
convēnēre, torīs iussī discumbere pictīs.
Mīrantur dōna Aenēae, mīrantur Iūlum,
flagrantīsque deī vultūs, simulātaque verba,
pallamque, et pictum croceō vēlāmen acanthō.
Praecipuē īnfēlīx, pestī dēvōta futūrae,
explērī mentem nequit, ārdēscitque tuendō
Phoenissa, et pariter puerō dōnīsque movētur.
Ille ubi complexū Aenēae collōque pependit,
et magnum falsī implēvit genitōris amōrem,
rēgīnam petit. Haec oculīs, haec pectore tōtō
haeret, et interdum gremiō fovet, īnscia Dīdō
īnsīdat quantus miserae deus. At memor ille
mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum
incipit, et vīvō temptat praevertere amōre
iam prīdem residīs animōs dēsuētaque corda.

Postquam prīma quiēs epulīs mēnsaeque remōtae,
crātēras magnōs statuunt, et vīna corōnant.
Fit strepitus tēctīs, vōcemque per ampla volūtant
ātria; dēpendent lychnī laqueāribus aureīs
incēnsī, et noctem flammīs fūnālia vincunt.
Hīc rēgīna gravem gemmīs aurōque poposcit
implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs
ā Bēlō solitī; tum facta silentia tēctīs:
“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra locuntur,
hunc laetum Tyriīsque diem Trōiāque profectīs
esse velīs nostrōsque huius meminisse minōrēs.
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iūnō;
et vōs ō coetum, Tyriī, celebrāte faventēs.”
Dīxit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem,
prīmaque lībātō summō tenus attigit ōre;
tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit
spūmantem pateram, et plēnō sē prōluit aurō;
post aliī procerēs. Citharā crīnītus Iōpās
personat aurātā, docuit quem maximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam, sōlisque labōrēs,
unde hominum genus et pecudēs, unde imber et ignēs,
Arctūrum, pluviāsque Hyadas, geminōsque Triōnēs,
quid tantum ōceanō properent sē tinguere sōlēs
hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet.
Ingeminant plausū Tyriī, Trōesque secuntur.
Nec nōn et variō noctem sermōne trahēbat
īnfēlīx Dīdō, longumque bibēbat amōrem,
multa super Priamō rogitāns, super Hectore multa,
nunc, quibus Aurōrae vēnisset fīlius armīs,
nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs.
“Immō age, et ā prīmā dīc, hospes, orīgine nōbīs
īnsidiās,” inquit, “Danaum, cāsūsque tuōrum,
errōrēsque tuōs, nam tē iam septima portat
omnibus errantem terrīs et flūctibus aestās.”

Liber Secundus

Conticuēre omnēs, intentīque ōra tenēbant.
Inde torō pater Aenēās sīc ōrsus ab altō:
“Īnfandum, rēgīna, iubēs renovāre dolōrem,
Trōiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum
ēruerint Danaī, quaeque ipse miserrima vīdī,
et quōrum pars magna fuī. Quis tālia fandō
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī mīles Ulixī
temperet ā lacrimīs? Et iam nox ūmida caelō
praecipitat, suādentque cadentia sīdera somnōs.
Sed sī tantus amor cāsūs cognōscere nostrōs,
et breviter Trōiae suprēmum audīre labōrem,
quamquam animus meminisse horret lūctūque refūgit,
incipiam.

Frāctī bellō, Fātīsque repulsī,
ductōrēs Danaum, tot iam lābentibus annīs,
īnstar montis ecum dīvīnā Palladis arte
aedificant, sectāque intexunt abiete costās:-
vōtum prō reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortītī corpora fūrtim
inclūdunt caecō laterī, penitusque cavernās
ingentīs uterumque armātō mīlite complent.

Est in cōnspectū Tenedos, nōtissima fāmā
īnsula, dīves opum, Priamī dum rēgna manēbant,
nunc tantum sinus et statiō male fīda carīnīs;
hūc sē prōvectī dēsertō in lītore condunt.
Nōs abiisse ratī et ventō petiisse Mycēnās.
Ergō omnis longō solvit sē Teucria lūctū:
panduntur portae; iuvat īre et Dōrica castra
dēsertōsque vidēre locōs lītusque relictum.
Hīc Dolopum manus, hīc saevus tendēbat Achillēs;
classibus hīc locus; hīc aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae dōnum exitiāle Minervae,
et mōlem mīrantur equī; prīmusque Thymoetēe
dūcī intrā mūrōs hortātur et arce locārī,
sīve dolō seu iam Trōiae sīc fāta ferēbant.
At Capys et quōrum melior sententia mentī
aut pelagō Danaum īnsidiās suspectaque dōna
praecipitāre iubent, subiectīsque ūrere flammīs,
aut terebrāre cavās uterī, et temptāre latebrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Prīmus ibi ante omnīs, magnā comitante catervā,
Lāocoōn ārdēns summā dēcurrit ab arce,
et procul: ‘Ō miserī, quae tanta īnsānia, cīvēs?
Crēditis āvectōs hostīs, aut ūlla putātis
dōna carēre dolīs Danaum? Sīc nōtus Ulixēs?
Aut hōc inclūsī lignō occultantur Achīvī,
aut haec in nostrōs fabricāta est māchina mūrōs,
īnspectūra domōs ventūraque dēsuper urbī,
aut aliquis latet error; equō nē crēdite, Teucrī.
Quidquid id est, timeō Danaōs et dōna ferentīs.’
Sīc fātus, validīs ingentem vīribus hastam,
in latus inque ferī curvam compāgibus alvum
contorsit. Stetit illa tremēns, uterōque recussō
īnsonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae,
et, sī fāta deum, sī mēns nōn laeva fuisset,
impulerat ferrō Argolicās foedāre latebrās,
Trōiaque nunc stāret, Priamīque arx alta manērēs.

Ecce manūs iuvenem intereā post terga revīnctum
pāstōrēs magnō ad rēgem clāmōre trahēbant
Dardanidae, quī sē ignōtum venientibus ultrō,
hoc ipsum ut strueret, Trōiamque aperīret Achīvīs,
obtulerat, fīdēns animī, atque in utrumque parātus,
seu versāre dolōs, seu certae occumbere mortī.
Undique vīsendī studiō Trōiāna iuventūs
circumfūsa ruit, certantque inlūdere captō.
Accipe nunc Danaum īnsidiās, et crīmine ab ūnō
disce omnīs.

Namque ut cōnspectū in mediō turbātus inermis
cōnstitit, atque oculīs Phrygia agmina circumspexit,
‘Heu, quae nunc tellūs,’ inquit, ‘quae me aequora possunt
accipere, aut quid iam miserō mihi dēnique restat,
cui neque apud Danaōs usquam locus, et super ipsī
Dardanidae īnfēnsī poenās cum sanguine poscunt?’
Quō gemitū conversī animī, compressus et omnis
impetus. Hortāmur fārī quō sanguine crētus
quidve ferat; memoret quae sit fīdūcia captō.
Ille haec dēpositā tandem formīdine fātur:

‘Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque, fatēbor
vēra,’ inquit, ‘neque mē Argolicā de gente negābō;
hoc prīmum, nec, sī miserum Fortūna Sinōnem
fīnxit, vānum etiam mendācemque improba finget.
Fandō aliquod sī forte tuās pervēnit ad aurīs
Bēlīdae nōmen Palamēdis et incluta fāmā
glōria, quem falsā sub prōditiōne Pelasgī
īnsontem īnfandō indiciō, quia bella vetābat,
dēmīsēre necī, nunc cassum lūmine lūgent,
illī mē comitem et cōnsanguinitāte propincum
pauper in arma pater prīmīs hūc mīsit ab annīs.
Dum stābat rēgnō incolumis, rēgumque vigēbat
conciliīs, et nōs aliquod nōmenque decusque
gessimus; invidiā postquam pellācis Ulixī
(haud ignōta loquor) superīs concessit ab ōrīs,
adflīctus vītam in tenebrīs lūctūque trahēbam,
et cāsum īnsontis mēcum indignābar amīcī.
Nec tacuī dēmēns, et mē, fors sī qua tulisset,
sī patriōs umquam remeāssem victor ad Argōs,
prōmīsī ultōrem, et verbīs odia aspera mōvī.
Hinc mihi prīma malī lābēs, hinc semper Ulixēs
crīminibus terrēre novīs, hinc spargere vōcēs
in vulgum ambiguās, et quaerere cōnscius arma.
Nec requiēvit enim, dōnec, Calchante ministrō—
sed quid ego haec autem nēquīquam ingrāta revolvō,
quidve moror, sī omnīs ūnō ōrdine habētis Achīvōs,
idque audīre sat est? Iam dūdum sūmite poenās:
hoc Ithacus velit, et magnō mercentur Atrīdae.’

Tum vērō ārdēmus scītārī, et quaerere causās,
ignārī scelerum tantōrum artisque Pelasgae.
Prōsequitur pavitāns, et fictō pectore fātur:

‘Saepe fugam Danaī Trōiā cupiēre relictā
mōlīrī, et longō fessī discēdere bellō
(fēcissentque utinam!), saepe illōs aspera pontī
interclūsit hiems et terruit Auster euntīs;
praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acerniīs
stāret ecus, tōtō sonuērunt aethere nimbī.
Suspēnsī Eurypylum scītantem ōrācula Phoebī
mittimus, isque adytīs haec trīstia dicta reportat:
Sanguine plācāstis ventōs et virgine caesā, cum prīmum Īliacās, Danaī, vēnistis ad ōrās;
sanguine quaerendī reditūs, animāque litandum
Argolicā.
Vulgī quae vōx ut vēnit ad aurīs,
obstipuēre animī, gelidusque per īma cucurrit
ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollō.
Hīc Ithacus vātem magnō Calchanta tumultū
prōtrahit in mediōs; quae sint ea nūmina dīvum
flāgitat. Et mihi iam multī crūdēle canēbant
artificis scelus, et tacitī ventūra vidēbant.
Bis quīnōs silet ille diēs, tēctusque recūsat
prōdere vōce suā quemquam aut oppōnere mortī.
Vix tandem, magnīs Ithacī clāmōribus āctus,
compositō rumpit vōcem, et mē dēstinat ārae.
Adsēnsēre omnēs, et quae sibi quisque timēbat
ūnius in miserī exitium conversa tulēre.
Iamque diēs īnfanda aderat; mihi sacra parārī
et salsae frūgēs et circum tempora vittae.
Ēripuī, fateor, lētō mē, et vincula rūrī,
līmōsōque lacū per noctem obscūrus in ulvā
dēlituī, dum vēla darent, sī forte dedissent.

Nec mihi iam patriam antīquam spēs ūlla videndī
nec dulcīs nātōs exoptātumque parentem,
quōs illī fors et poenās ob nostra reposcent
effugia, et culpam hanc miserōrum morte piābunt.
Quod tē per superōs et cōnscia nūmina vērī,
per sī qua est quae restat adhūc mortālibus usquam
intemerāta fidēs, ōrō, miserēre labōrum
tantōrum, miserēre animī nōn digna ferentis.’

Hīs lacrimīs‘vītam damus, et miserēscimus ultrō.
Ipse virō prīmus manicās atque arta levārī
vincla iubet Priamus, dictīsque ita fātur amīcīs:
‘Quisquis es, āmissōs hinc iam oblīvīscere Grāiōs;
noster eris, mihique haec ēdissere vēra rogantī.
Quō mōlem hanc immānis equī statuēre? Quis auctor,
quidve petunt? Quae rēligiō aut quae māchina bellī?’
Dīxerat. Ille, dolīs īnstrūctus et arte Pelasgā,
sustulit exūtās vinclīs ad sīdera palmās:
‘Vōs, aeternī ignēs, et nōn violābile vestrum
testor nūmen,’ ait, ‘vōs, ārae ēnsēsque nefandī,
quōs fūgī, vittaeque deum, quās hostia gessī:
fās mihi Grāiōrum sacrāta resolvere iūra,
fās ōdisse virōs atque omnia ferre sub aurās,
sī qua tegunt, teneor patriae nec lēgibus ūllīs.
Tū modo prōmissīs maneās, servātaque servēs
Trōia fidem, sī vēra feram, sī magna rependam.

Omnis spēs Danaum et coeptī fīdūcia bellī
Palladis auxiliīs semper stetit. Impius ex quō
Tȳdīdēs sed enim scelerumque inventor Ulixēs,
fātāle adgressī sacrātō āvellere templō
Palladium, caesīs summae custōdibus arcis,
corripuēre sacram effigiem, manibusque cruentīs
virgineās ausī dīvae contingere vittās,
ex illō fluere ac retrō sublāpsa referrī
spēs Danaum, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.
Nec dubiīs ea signa dedit Trītōnia mōnstrīs.
Vix positum castrīs simulācrum: ārsēre coruscae
lūminibus flammae arrēctīs, salsusque per artūs
sūdor iit, terque ipsa solō (mīrābile dictū)
ēmicuit, parmamque ferēns hastamque trementem.
Extemplō temptanda fugā canit aequora Calchās
nec posse Argolicīs exscindī Pergama tēlīs,
ōmina nī repetant Argīs, nūmenque redūcant
quod pelagō et curvīs sēcum āvexēre carīnīs.
Et nunc quod patriās ventō petiēre Mycēnās,
arma deōsque parant comitēs, pelagōque remēnsō
imprōvīsī aderunt; ita dīgerit ōmina Calchās.
Hanc prō Palladiō monitī, prō nūmine laesō
effigiem statuēre, nefās quae trīste piāret.
Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mōlem
rōboribus textīs caelōque ēdūcere iussit,
nē recipī portīs aut dūcī in moenia posset
neu populum antīquā sub rēligiōne tuērī,
nam sī vestra manus violāsset dōna Minervae,
tum magnum exitium (quod dī prius ōmen in ipsum
convertant!) Priamī imperiō Phrygibusque futūrum,
sīn manibus vestrīs vestram ascendisset in urbem,
ultrō Asiam magnō Pelopēa ad moenia bellō
ventūram, et nostrōs ea fāta manēre nepōtēs.’

Tālibus īnsidiīs periūrīque arte Sinōnis
crēdita rēs, captīque dolīs lacrimīsque coāctīs,
quōs neque Tȳdīdēs nec Lārissaeus Achillēs,
nōn annī domuēre decem, nōn mīlle carīnae.

Hīc aliud maius miserīs multōque tremendum
obicitur magis, atque imprōvida pectora turbat.
Lāocoōn, ductus Neptūnō sorte sacerdōs,
sollemnīs taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem geminī ā Tenedō tranquilla per alta
(horrēscō referēns) immēnsīs orbibus anguēs
incumbunt pelagō, pariterque ad lītora tendunt,
pectora quōrum inter flūctūs arrēcta iubaeque
sanguineae superant undās, pars cētera pontum
pōne legit, sinuatque immēnsa volūmine terga.
Fit sonitus spūmante salō, iamque arva tenēbant,
ārdentīsque oculōs suffectī sanguine et ignī
sībila lambēbant linguīs vibrantibus ōra.
Diffugimus, vīsū exsanguēs. Illī agmine certō
Lāocoonta petunt, et prīmum parva duōrum
corpora nātōrum serpēns amplexus uterque
implicat, et miserōs morsū dēpāscitur artūs;
post ipsum auxiliō subeuntem et tēla ferentem
corripiunt, spīrīsque ligant ingentibus, et iam
bis medium amplexī, bis collō squāmea circum
terga datī superant capite et cervīcibus altīs.
Ille simul manibus tendit dīvellere nōdōs,
perfūsus saniē vittās ātrōque venēnō,
clāmōrēs simul horrendōs ad sīdera tollit,
quālīs mūgītūs, fūgit cum saucius āram
taurus et incertam excussit cervīce secūrim.
At geminī lāpsū dēlūbra ad summa dracōnēs
diffugiunt, saevaeque petunt Trītōnidis arcem,
sub pedibusque deae clipeīque sub orbe teguntur.
Tum vērō tremefacta novus per pectora cūnctīs
īnsinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Lāocoonta ferunt, sacrum quī cuspide rōbur
laeserit, et tergō scelerātam intorserit hastam.
Dūcendum ad sēdīs simulācrum ōrandaque dīvae
nūmina conclāmant.

Dīvidimus mūrōs, et moenia pandimus urbis.
Accingunt omnēs operī, pedibusque rotārum
subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collō
intendunt. Scandit fātālis māchina mūrōs,
fēta armīs. Puerī circum innūptaeque puellae
sacra canunt, fūnemque manū contingere gaudent;
illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbī.
Ō patria, ō dīvum domus Īlium, et incluta bellō
moenia Dardanidum! Quater ipsō in līumine portae
substitit, atque uterō sonitum quater arma dedēre;
īnstāmus tamen, immemorēs, caecīque furōre,
et mōnstrum īnfēlīx sacrātā sistimus arce.
Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūrīs
ōra, deī iussū nōn umquam crēdita Teucrīs;
nōs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset
ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

Vertitur intereā caelum, et ruit ōceanō nox,
involvēns umbrā magnā terramque polumque
Myrmidonumque dolōs; fūsī per moenia Teucrī
conticuēre; sopor fessōs complectitur artūs.
Et iam Argīva phalānx īnstrūctīs nāvibus ībat
ā Tenedō, tacitae per amīca silentia lūnae
lītora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
extulerat, fātīsque deum dēfēnsus inīquīs
inclūsōs uterō Danaōs et pīnea fūrtim
laxat claustra Sinōn. Illōs patefactus ad aurās
reddit ecus, laetīque cavō sē rōbore prōmunt
Thessandrus Sthenelusque ducēs, et dīrus Ulixēs,
dēmissum lāpsī per fūnem, Acamāsque, Thoāsque,
Pēlīdēsque Neoptolemus, prīmusque Machāōn,
et Menelāus, et ipse dolī fabricātor Epēos.
Invādunt urbem, somnō vīnōque sepultam;
caeduntur vigilēs, portīsque patentibus omnīs
accipiunt sociōs, atque agmina cōnscia iungunt.

Tempus erat, quō prīma quiēs mortālibus aegrīs
incipit, et dōnō dīvum grātissima serpit.
In somnīs ecce ante oculōs maestissimus Hector
vīsus adesse mihī largōsque effundere flētūs,
raptātus bīgīs, ut quondam, āterque cruentō
pulvere, perque pedēs trāiectus lōra tumentīs
(ei mihi, quālis erat, quantum mūtātus ab illō
Hectore, quī redit exuviās indūtus Achillī,
vel Danaum Phrygiōs iaculātus puppibus ignīs)
squālentem barbam et concrētōs sanguine crīnīs
vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūrōs
accēpit patriōs! Ultrō flēns ipse vidēbar
compellāre virum et maestās exprōmere vōcēs:
‘ō lūx Dardaniae, spēs ō fīdissima Teucrum,
quae tantae tenuēre morae? Quibus, Hector, ab ōrīs
exspectāte venīs? Ut tē post multa tuōrum
fūnera, post variōs hominumque urbisque labōrēs
dēfessī aspicimus! Quae causa indigna serēnōs
foedāvit vultūs, aut cūr haec vulnera cernō?’
Ille nihil, nec mē quaerentem vāna morātur,
sed, graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns,
‘Heu fuge, nāte deā, tēque hīs,’ ait, ‘ēripe flammīs:
hostis habet mūrōs; ruit altō ā culmine Trōia.
Sat patriae Priamōque datum; sī Pergama dextrā
dēfendī possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.
Sacra suōsque tibī commendat Trōia Penātīs:
hōs cape fātōrum comitēs, hīs moenia quaere,
magna pererrātō statuēs quae dēnique pontō.’
Sīc ait, et manibus vittās Vestamque potentem
aeternumque adytīs effert penetrālibus ignem.

Dīversō intereā miscentur moenia lūctū,
et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis
Anchīsae domus arboribusque obtēcta recessit,
clārēscunt sonitūs, armōrumque ingruit horror.
Excutior somnō, et summī fastīgia tēctī
ascēnsū superō, atque arrēctīs auribus astō,
in segetem velutī cum flamma furentibus Austrīs
incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns
sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs,
praecipitīsque trahit silvās, stupet īnscius altō
accipiēns sonitum saxī dē vertice pāstor.
Tum vērō manifesta fidēs Danaumque patēscunt
īnsidiae. Iam Dēiphobī dedit ampla ruīnam
Vulcānō superante domus, iam proximus ārdet
Ūcalegōn, Sīgēa ignī freta lāta relūcent.
Exoritur clāmorque virum clangorque tubārum.
Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs,
sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem
cum sociīs ārdent animī; furor īraque mentem
praecipitant, pulchrumque morī succurrit in armīs.

Ecce autem tēlīs Panthūs ēlapsus Achīvum,
Panthūs Othryadēs, arcis Phoebīque sacerdōs,
sacra manū victōsque deōs parvumque nepōtem
ipse trahit, cursūque āmēns ad līmina tendit.
‘Quō rēs summa locō, Panthū? Quam prēndimus arcem?’
Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit:
‘Vēnit summa diēs et inēluctābile tempus
Dardaniae. Fuimus Trōes, fuit īlium et ingēns
glōria Teucrōrum, ferus omnia Iuppiter Argōs
trānstulit, incēnsā Danaī dominantur in urbe.
Arduus armātōs mediīs in moenibus astāns
fundit ecus, victorque Sinōn incendia miscet
īnsultāns. Portīs aliī bipatentibus adsunt,
mīlia quot magnīs umquam vēnēre Mycēnīs:
obsēdēre illī tēlīs angusta viārum
oppositīs; stat ferrī aciēs mūcrōne coruscō
stricta, parāta necī; vix prīmī proelia temptant
portārum vigilēs, et caecō Mārte resistunt.’
Tālibus Othryadae dictīs et nūmine dīvum
in flammās et in arma feror, quō trīstis Erīnys,
quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.
Addunt sē sociōs Rīpheus et maximus armīs
Ēpytus, oblātī per lūnam, Hypanisque Dymāsque,
et laterī adglomerant nostrō, iuvenisque Coroebus
Mygdonidēs; illīs ad Trōiam forte diēbus
vēnerat, īnsānō Cassandrae incēnsus amōre,
et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferēbat,
īnfēlīx, quī nōn spōnsae praecepta furentis
audierit.

Quōs ubi cōnfertōs audēre in proelia vīdī,
incipiō super hīs: ‘Iuvenēs, fortissima frūstrā
pectora, sī vōbīs audentem extrēma cupīdō
certa sequī (quae sit rēbus fortūna vidētis:
excessēre omnēs adytīs ārīsque relictīs
dī, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbī
incēnsae), moriāmur et in media arma ruāmus.
Ūna salūs victīs nūllam spērāre salūtem.’
Sīc animīs iuvenum furor additus. Inde lupī ceu
raptōrēs ātrā in nebulā, quōs improba ventris
exēgit caecōs rabiēs catulīque relictī
faucibus exspectant siccīs, per tēla, per hostīs
vādimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus
urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.
Quis clādem illīus noctis, quis fūnera fandō
explicet, aut possit lacrimīs aequāre labōrēs?
Urbs antīqua ruit multōs domināta per annōs;
plūrima perque viās sternuntur inertia passim
corpora perque domōs et rēligiōsa deōrum
līmina. Nec sōlī poenās dant sanguine Teucrī:
quondam etiam victīs redit in praecordia virtūs,
victōrēsque cadunt Danaī; crūdēlis ubīque
lūctus, ubīque pavōr, et plūrima mortis imāgō.

Prīmus sē, Danaum magnā comitante catervā,
Androgeōs offert nōbīs, socia agmina crēdēns,
īnscius, atque ultrō verbīs compellat amīcīs:
‘Festīnāte, virī. Nam quae tam sēra morātur
sēgnitiēs? Aliī rapiunt incēnsa feruntque
Pergama: vōs celsīs nunc prīmum ā nāvibus ītis?’
Dīxit, et extemplō (neque enim respōnsa dabantur
fīda satis) sēnsit mediōs dēlāpsus in hostīs.
Obstipuit, retrōque pedem cum vōce repressit,
imprōvīsum asprīs velutī quī sentibus anguem
pressit humī nītēns, trepidusque repente refūgit
attollentem īrās et caerula colla tumentem:
haud secus Androgeōs vīsū tremefactus abībat.
Inruimus, dēnsīs et circumfundimur armīs,
ignārōsque locī passim et formīdine captōs
sternimus; adspīrat prīmō fortūna labōrī.
Atque hīc successū exsultāns animīsque Coroebus
‘Ō sociī, quā prīma,’ inquit, ‘fortūna salūtis
mōnstrat iter quāque ostendit sē dextra, sequāmur;
mūtēmus clipeōs Danaumque īnsignia nōbīs
aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requīrat?
Arma dabunt ipsī.’ Sīc fātus, deinde comantem
Androgeī galeam clipeīque īnsigne decōrum
induitur, laterīque Argīvum accommodat ēnsem.
Hoc Rīpheus, hoc ipse Dymās omnisque iuventūs
laeta facit; spoliīs sē quisque recentibus armat.
Vādimus immixtī Danaīs, haud nūmine nostrō,
multaque per caecam congressī proelia noctem
cōnserimus, multōs Danaum dēmittimus Orcō;
diffugiunt aliī ad nāvīs et lītora cursū
fīda petunt, pars ingentem formīdine turpī
scandunt rūrsus ecum et nōtā conduntur in alvō.

Heu! Nihil invītīs fās quemquam fīdere dīvīs!
Ecce trahēbātur passīs Priamēia virgō
crīnibus ā templō Cassandra adytīsque Minervae,
ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā,
lūmina, nam tenerās arcēbant vincula palmās.
Nōn tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
et sēsē medium iniēcit peritūrus in agmen;
cōnsequimur cūnctī, et dēnsīs incurrimus armīs.
Hīc prīmum ex altō dēlūbrī culmine tēlīs
nostrōrum obruimur, oriturque miserrima caedēs
armōrum faciē et Grāiārum errōre iubārum;
tum Danaī gemitū atque ēreptae virginis īrā
undique collēctī invādunt, ācerrimus Āiāx
et geminī Atrīdae Dolopumque exercitus omnis,
adversī ruptō ceu quondam turbine ventī
cōnflīgunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eōīs
Eurus equīs; strīdunt silvae, saevitque tridentī
spūmeus atque īmō Nēreus ciet aequora fundō.
Illī etiam, sī quōs obscūrā nocte per umbram
fūdimus īnsidiīs tōtāque agitāvimus urbe,
appārent; prīmī clipeōs mentītaque tēla
agnōscunt, atque ōra sonō discordia signant.
Īlicet obruimur numerō, prīmusque Coroebus
Pēneleī dextrā dīvae armipotentis ad āram
prōcumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus
quī fuit in Teucrīs et servantissimus aequī
(dīs aliter vīsum); pereunt Hypanisque Dymāsque,
cōnfīxī ā sociīs, nec tē tua plūrima, Panthū,
lābentem pietās nec Apollinis īnfula tēxit.
Īliacī cinerēs et flamma extrēma meōrum,
testor in occāsū vestrō nec tēla nec ūllās
vītāvisse vicēs Danaum, et sī Fāta fuissent
ut caderem meruisse manū. Dīvellimur inde,
Īphitus et Peliās mēcum, quōrum Īphitus aevō
iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixī;
prōtinus ad sēdīs Priamī clāmōre vocātī.
Hīc vērō ingentem pugnam, ceu cētera nusquam
bella forent, nūllī tōtā morerentur in urbe,
sīc Mārtem indomitum Danaōsque ad tēcta ruentīs
cernimus obsessumque āctā testūdine līmen.
Haerent parietibus scālae, postīsque sub ipsōs
nītuntur gradibus, clipeōsque ad tēla sinistrīs
prōtēctī obiciunt, prēnsant fastīgia dextrīs.
Dardanidae contrā turrīs ac tōta domōrum
culmina convellunt (hīs sē, quandō ultima cernunt,
extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlīs),
aurātāsque trabēs, veterum decora illa parentum,
dēvolvunt; aliī strictīs mūcrōnibus īmās
obsēdēre forīs; hās servant agmine dēnsō.
Īnstaurātī animī rēgis succurrere tēctīs
auxiliōque levāre virōs vimque addere victīs.

Līmen erat caecaeque forēs, et pervius ūsus
tēctōrum inter sē Priamī, postēsque relictī
ā tergō, īnfēlīx quā sē, dum rēgna manēbant,
saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat
ad socerōs, et avō puerum Astyanacta trahēbat.
Ēvādō ad summī fastīgia culminis, unde
tēla manū miserī iactābant inrita Teucrī.
Turrim in praecipitī stantem summīsque sub astra
ēductam tēctīs, unde omnis Trōia vidērī
et Danaum solitae nāvēs et Achāica castra,
adgressī ferrō circum, quā summa labantīs
iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altīs
sēdibus impulimusque; ea lāpsa repente ruīnam
cum sonitū trahit, et Danaum super agmina lātē
incidit. Ast aliī subeunt, nec saxa nec ūllum
tēlōrum intereā cessat genus.

Vēstibulum ante ipsum prīmōque in līmine Pyrrhus
exsultat, tēlīs et lūce coruscus aēnā,
quālis ubi in lūcem coluber, mala grāmina pāstus,
frīgida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,
nunc positīs novus exuviīs nitidusque iuventā
lūbrica convolvit sublātō pectore terga,
arduus ad sōlem, et linguīs micat ōre trisulcīs.
Ūnā ingēns Periphās et equōrum agitātor Achillis,
armiger Automedōn, ūnā omnis Scȳria pūbēs
succēdunt tēctō, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter prīmōs correptā dūra bipennī
līmina perrumpit, postīsque ā cardine vellit
aerātōs, iamque, excīsā trabe, firma cavāvit
rōbora, et ingentem lātō dedit ōre fenestram.
Appāret domus intus et ātria longa patēscunt,
appārent Priamī et veterum penetrālia rēgum,
armātōsque vident stantīs in līmine prīmō.

At domus interior gemitū miserōque tumultū
miscētur, penitusque cavae plangōribus aedēs
fēmineīs ululant; ferit aurea sīdera clāmor.
Tum pavidae tēctīs mātrēs ingentibus errant,
amplexaeque tenent postīs, atque ōscula fīgunt.
Īnstat vī patriā Pyrrhus. Nec claustra nec ipsī
custōdēs sufferre valent; labat ariete crēbrō
iānua, et ēmōtī prōcumbunt cardine postēs.
Fit via vī; rumpunt aditūs prīmōsque trucīdant
immissī Danaī, et lātē loca mīlite complent:
nōn sīc, aggeribus ruptīs cum spūmeus amnis
exiit oppositāsque ēvīcit gurgite mōlīs,
fertur in arva furēns cumulō, campōsque per omnīs
cum stabulīs armenta trahit. Vīdī ipse furentem
caede Neoptolemum, geminōsque in līmine Atrīdās,
vīdī Hecubam, centumque nurūs, Priamumque per ārās
sanguine foedantem quōs ipse sacrāverat ignīs.
Quīnquāgintā illī thalamī, spēs tanta nepōtum,
barbaricō postēs aurō spoliīsque superbī,
prōcubuēre; tenent Danaī, quā dēficit ignis.

Forsitan et Priamī fuerint quae fāta requīrās.
Urbis utī captae cāsum convulsaque vīdit
līmina tēctōrum et medium in penetrālibus hostem,
arma diū senior dēsuēta trementibus aevō
circumdat nēquīquam umerīs, et inūtile ferrum
cingitur, ac dēnsōs fertur moritūrus in hostīs.
Aedibus in mediīs nūdōque sub aetheris axe
ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,
incumbēns ārae atque umbrā complexa Penātīs.
Hīc Hecuba et nātae nēquīquam altāria circum,
praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae
condēnsae, et dīvum amplexae simulācra sedēbant.
Ipsum autem sūmptīs Priamum iuvenālibus armīs
ut vīdit, ‘Quae mēns tam dīra, miserrime coniūnx,
impulit hīs cingī tēlīs, aut quō ruis?’ inquit.
‘Nōn tālī auxiliō nec dēfēnsōribus istīs
tempus eget, nōn, sī ipse meus nunc adforet Hector.
Hūc tandem concēde; haec āra tuēbitur omnīs,
aut moriēre simul.’ Sīc ōre effāta, recēpit
ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhī de caede Polītēs,
ūnus nātōrum Priamī, per tēla, per hostīs
porticibus longīs fugit, et vacua ātria lūstrat
saucius. Illum ārdēns īnfestō vulnere Pyrrhus
īnsequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.
Ut tandem ante oculōs ēvāsit et ōra parentum,
concidit, ac multō vītam cum sanguine fūdit.
Hīc Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,
nōn tamen abstinuit nec vōcī īraeque pepercit.
‘At tibi prō scelere,’ exclāmat, ‘prō tālibus ausīs
dī, sī qua est caelō pietās quae tālia cūret,
persolvant grātīs dignās, et praemia reddant
dēbita, quī nātī cōram mē cernere lētum
fēcistī, et patriōs foedāstī fūnere vultūs.
At nōn ille, satum quō tē mentīris, Achillēs
tālis in hoste fuit Priamō, sed iūra fidemque
supplicis ērubuit, corpusque exsangue sepulcrō
reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remīsit.’
Sīc fātus senior, tēlumque imbelle sine ictū
coniēcit, raucō quod prōtinus aere repulsum
et summō clipeī nēquīquam umbōne pependit.
Cui Pyrrhus: ‘Referēs ergō haec et nūntius ībis
Pēlīdae genitōrī. Illī mea trīstia facta
dēgeneremque Neoptolemum nārrāre mementō;
nunc morere.” Hoc dīcēns, altāria ad ipsa trementem
trāxit et in multō lāpsantem sanguine nātī,
implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
extulit ac laterī capulō tenus abdidit ēnsem.
Haec fīnis Priamī fātōrum, hic exitus illum
sorte tulit, Trōiam incēnsam et prōlāpsa videntem
Pergama, tot quondam populīs terrīsque superbum
rēgnātōrem Asiae. Iacet ingēns lītore truncus,
āvulsumque umerīs caput, et sine nōmine corpus.

At mē tum prīmum saevus circumstetit horror.
Obstipuī; subiit cārī genitōris imāgō,
ut rēgem aequaevum crūdēlī vulnere vīdī
vītam exhālantem, subiit dēserta Creūsa
et dīrepta domus et parvī cāsus Iūlī.
Respiciō, et quae sit mē circum cōpia lūstrō.
Dēseruēre omnēs dēfessī, et corpora saltū
ad terram mīsēre aut ignibus aegra dedēre.

Iamque adeō super ūnus eram, cum līmina Vestae
servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem
Tyndarida aspiciō; dant clāra incendia lūcem
errantī passimque oculōs per cūncta ferentī.
Illa sibi īnfestōs ēversa ob Pergama Teucrōs
et poenās Danaum et dēsertī coniugis īrās
praemetuēns, Trōiae et patriae commūnis Erīnys,
abdiderat sēsē atque ārīs invīsa sedēbat.
Exārsēre ignēs animō; subit īra cadentem
ulcīscī patriam et scelerātās sūmere poenās.
‘Scīlicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās
aspiciet, partōque ībit rēgīna triumphō,
coniugiumque domumque, patrēs nātōsque vidēbit,
Īliadum turbā et Phrygiīs comitāta ministrīs?
Occiderit ferrō Priamus? Trōia ārserit ignī?
Dardanium totiēns sūdārit sanguine lītus?
Nōn ita, namque etsī nūllum memorābile nōmen
fēmineā in poenā est nec habet victōria laudem,
exstīnxisse nefās tamen et sūmpsisse merentīs
laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit
ultrīcis flammae et cinerēs satiāsse meōrum.’

Tālia iactābam et furiātā mente ferēbar,
cum mihi sē, nōn ante oculīs tam clāra, videndam
obtulit, et pūrā per noctem in lūce refulsit
alma parēns, cōnfessa deam quālisque vidērī
caelicolīs et quanta solet, dextrāque prehēnsum
continuit, roseōque haec īnsuper addidit ōre:
‘Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās?
Quid furis, aut quōnam nostrī tibi cūra recessit?
Nōn prius aspiciēs ubi fessum aetāte parentem
līqueris Anchīsēn, superet coniūnxne Creūsa
Ascaniusque puer? Quōs omnīs undique Grāiae
circum errant aciēs, et, nī mea cūra resistat,
iam flammae tulerint inimīcus et hauserit ēnsis.
Nōn tibi Tyndaridis faciēs invīsa Lacaenae
culpātusve Paris, dīvum inclēmentia, dīvum
hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Trōiam.
Aspice (namque omnem quae nunc obducta tuentī
mortālīs hebetat vīsūs tibi et ūmida cirrum
cālīgat nūbem ēripiam; tū nē qua parentis
iussa timē neu praeceptīs pārēre recūsā):
hīc, ubi disiectās mōlīs āvulsaque saxīs
saxa vidēs mixtōque undantem pulvere fūmum,
Neptūnus mūrōs magnōque ēmōta tridentī
fūndāmenta quatit tōtamque ā sēdibus urbem
ēruit; hīc Iūnō Scaeās saevissima portās
prīma tenet, sociumque furēns ā nāvibus agmen
ferrō accīncta vocat.

Iam summās arcīs Trītōnia (respice) Pallas
īnsēdit, nimbō effulgēns et Gorgone saeva;
ipse pater Danaīs animōs vīrīsque secundās
sufficit, ipse deōs in Dardana suscitat arma.
Ēripe, nāte, fugam, fīnemque impōne labōrī.
Nusquam aberō, et tūtum patriō tē līmine sistam.’
Dīxerat, et spissīs noctis sē condidit umbrīs.
Appārent dīrae faciēs inimīcaque Trōiae
nūmina magna deum.

Tum vērō omne mihī vīsum cōnsīdere in ignīs
īlium, et ex īmō vertī Neptūnia Trōia,
ac velutī summīs antīquam in montibus ornum
cum ferrō accīsam crēbrīsque bipennibus īnstant
ēruere agricolae certātim: illa usque minātur,
et, tremefacta comam, concussō vertice nūtat,
vulneribus dōnec paulātim ēvicta suprēmum
congemuit, trāxitque iugīs āvulsa ruīnam.
Dēscendō, ac, dūcente deō, flammam inter et hostīs
expedior; dant tēla locum, flammaeque recēdunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis
antīquāsque domōs, genitor, quem tollere in altōs
optābam prīmum montīs prīmumque petēbam,
abnegat excīsā vītam prōdūcere Trōiā
exsiliumque patī. ‘Vōs ō, quibus integer aevī
sanguis,’ ait, ‘solidaeque suō stant rōbore vīrēs,
vōs agitāte fugam.

Mē sī caelicolae voluissent dūcere vītam,
hās mihi servāssent sēdīs. Satis ūna superque
vīdimus excidia et captae superāvimus urbī.
Sīc, ō sīc positum adfātī discēdite corpus.
Ipse manū mortem inveniam; miserēbitur hostis
exuviāsque petet. Facilis iactūra sepulcrī.
Iam prīdem, invīsus dīvīs et inūtilis, annōs
dēmoror, ex quō mē dīvum pater atque hominum rēx
fulminis adflāvit ventīs et contigit ignī.’
Tālia perstābat memorāns fīxusque manēbat.
Nōs contrā effūsī lacrimīs, coniūnxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
cūncta pater fātōque urgentī incumbere vellet.
Abnegat, inceptōque et sēdibus haeret in īsdem.

Rūrsus in arma feror, mortemque miserrimus optō,
nam quod cōnsilium aut quae iam fortūna dabātur?
‘Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relictō
spērāstī, tantumque nefās patriō excidit ōre?
Sī nihil ex tantā superīs placet urbe relinquī,
et sedet hoc animō peritūraeque addere Trōiae
tēque tuōsque iuvat, patet istī iānua lētō,
iamque aderit multō Priamī dē sanguine Pyrrhus,
gnātum ante ōra patris, patrem quī obtruncat ad ārās.
Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignīs
ēripis, ut mediīs hostem in penetrālibus utque
Ascanium patremque meum iūxtāque Creūsam
alterum in alterius mactātōs sanguine cernam?
Arma, virī, ferte arma; vocat lūx ultima victōs.
Reddite mē Danaīs, sinite īnstaurāta revīsam
proelia. Numquam omnēs hodiē moriēmur inultī.’

Hinc ferrō accingor rūrsus, clipeōque sinistram
īnsertābam aptāns, mēque extrā tēcta ferēbam.
Ecce autem complexa pedēs in līmine coniūnx
haerēbat parvumque patrī tendēbat Iūlum:
‘Sī peritūrus abīs, et nōs rape in omnia tēcum;
sīn aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs,
hanc prīmum tūtāre domum. Cui parvus Iūlus,
cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor?’

Tālia vōciferāns, gemitū tēctum omne replēbat,
cum subitum dictūque oritur mīrābile mōnstrum,
namque manūs inter maestōrumque ōra parentum
ecce levis summō dē vertice vīsus Iūlī
fundere lūmen apex, tāctūque innoxia mollīs
lambere flamma comās, et circum tempora pāscī.
Nōs pavidī trepidāre metū, crīnemque flagrantem
excutere, et sānctōs restinguere fontibus ignīs.
At pater Anchīsēs oculōs ad sīdera laetus
extulit, et caelō palmās cum vōce tetendit:
‘Iuppiter omnipotēns, precibus sī flecteris ūllīs,
aspice nōs hoc tantum, et, sī pietāte merēmur,
dā deinde auxilium, pater, atque haec ōmina firmā.’

Vix ea fātus erat senior, subitōque fragōre
intonuit laevum, et dē caelō lāpsa per umbrās
stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit.
Illam summa super lābentem culmina tēctī
signantemque viās clāram sē condere silvā
cernimus Īdaeā; tum longō līmite sulcus
dat lūcem, et lātē circum loca sulpure fūmant.
Hīc vērō victus genitor sē tollit ad aurās,
adfāturque deōs, et sānctum sīdus adōrat:
‘Iam iam nūlla mora est; sequor et quā dūcitis adsum.
Dī patriī, servāte domum, servāte nepōtem;
vestrum hoc augurium, vestrōque in nūmine Trōia est.
Cēdō equidem nec, nāte, tibī comes īre recūsō.’

Dīxerat ille, et iam per moenia clārior ignis
audītur, propiusque aestūs incendia volvunt.
‘Ergō age, cāre pater, cervīcī impōnere nostrae:
ipse subībō umerīs, nec mē labor iste gravābit.
Quō rēs cumque cadent, ūnum et commūne perīclum,
ūna salūs ambōbus erit. Mihi parvus Iūlus
sit comes, et longē servet vēstīgia coniūnx.
Vōs, famulī, quae dīcam animīs advertite vestrīs.
Est urbe ēgressīs tumulus templumque vetustum
dēsertae Cereris, iūxtāque antīqua cupressus,
rēligiōne patrum multōs servāta per annōs;
hanc ex dīversō sēdem veniēmus in ūnam.
Tū, genitur, cape sacra manū patriōsque Penātīs;
mē bellō ē tantō dīgressum et caede recentī
attrectāre nefās, dōnec mē flūmine vīvō
abluerō.’

Haec fātus, lātōs umerōs subiectaque colla
veste super fulvīque īnsternor pelle leōnis,
succēdōque onerī; dextrae sē parvus Iūlus
implicuit, sequiturque patrem nōn passibus aequīs;
pōne subit coniūnx. Ferimur per opāca locōrum,
et mē, quem dūdum nōn ūlla iniecta movēbant
tēla neque adversō glomerātī ex agmine Grāī,
nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis
suspēnsum, et pariter comitīque onerīque timentem.
Iamque propinquābam portīs, omnemque vidēbar
ēvāsisse viam, subitō cum crēber ad aurīs
vīsus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prōspiciēns, ‘Nāte,’ exclāmat, ‘fuge, nāte; propinquant;
ārdentīs clipeōs atque aera micantia cernō.’
Hīc mihi nesciō quod trepidō male nūmen amīcum
cōnfūsam ēripuit mentem, namque āvia cursū
dum sequor, et nōtā excēdō regiōne viārum,
heu! miserō coniūnx fātōne ērepta Creūsa
substitit errāvitne viā seu lassa resēdit—
incertum; nec post oculīs est reddita nostrīs,
nec prius āmissam respexī animumve reflexī
quam tumulum antīquae Cereris sēdemque sacrātam
vēnimus; hīc dēmum collēctīs omnibus ūna
dēfuit et comitēs nātumque virumque fefellit.
Quem nōn incūsāvī āmēns hominumque deōrumque,
aut quid in ēversā vīdī crūdēlius urbe?
Ascanium Anchīsēnque patrem Teucrōsque Penātīs
commendō sociīs et curvā valle recondō;
ipse urbem repetō et cingor fulgentibus armīs;
stat cāsūs renovāre omnīs omnemque revertī
per Trōiam et rūrsus caput obiectāre perīclīs.
Prīncipiō mūrōs obscūraque līmina portae
quā gressum extuleram repetō, et vēstīgia retrō
observāta sequor per noctem et lūmine lūstrō;
horror ubīque animō, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, sī forte pedem, sī forte tulisset,
mē referō. Inruerant Danaī et tēctum omne tenēbant.
Īlicet ignis edāx summa ad fastīgia ventō
volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad aurās.
Prōcēdō, et Priamī sēdīs arcemque revīsō.
Et iam porticibus vacuīs Iūnōnis asȳlō
custōdēs lēctī Phoenīx et dīrus Ulixēs
praedam adservābant; hūc undique Trōia gaza
incēnsīs ērepta adytīs, mēnsaeque deōrum
crātēresque aurō solidī, captīvaque vestis
congeritur; puerī et pavidae longō ōrdine mātrēs
stant circum.

Ausus quīn etiam vōcēs iactāre per umbram
implēvī clāmōre viās, maestusque Creūsam
nēquīquam ingemināns iterumque iterumque vocāvī.
Quaerentī et tēctīs urbis sine fīne furentī
īnfēlīx simulācrum atque ipsius umbra Creūsae
vīsa mihi ante oculōs et nōtā maior imāgō.
Obstipuī, steteruntque comae, et vōx faucibus haesit.
Tum sīc adfārī et cūrās hīs dēmere dictīs:
‘Quid tantum īnsānō iuvat indulgēre dolōrī,
ō dulcis coniūnx? Nōn haec sine nūmine dīvum
ēveniunt, nec tē comitem hinc portāre Creūsam
fās aut ille sinit superī rēgnātor Olympī.
Longa tibi exsilia, et vāstum maris aequor arandum,
et terram Hesperiam veniēs, ubi Lȳdius arva
inter opīma virum lēnī fluit agmine Thybris.
Illīc rēs laetae rēgnumque et rēgia coniūnx
parta tibī; lacrimās dīlēctae pelle Creūsae.
Nōn ego Myrmidonum sēdīs Dolopumve superbās
aspiciam, aut Grāīs servītum mātribus ībō,
Dardanis et dīvae Veneris nurus,
sed mē magna deum genetrīx hīs dētinet ōrīs.
Iamque valē, et nātī servā commūnis amōrem.’
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem
dīcere dēseruit, tenuīsque recessit in aurās.
Ter conātus ibī collō dare bracchia circum;
ter frūstrā comprēnsa manūs effūgit imāgō,
pār levibus ventīs volucrīque simillima somnō.

Sīc dēmum sociōs, cōnsūmptā nocte, revīsō.
Atque hīc ingentem comitum adflūxisse novōrum
inveniō admīrāns numerum, mātrēsque virōsque,
collēctam exsiliō pūbem, miserābile vulgus.
Undique convēnēre, animīs opibusque parātī
in quāscumque velim pelagō dēdūcere terrās.
Iamque iugīs summae surgēbat Lūcifer Īdae
dūcēbatque diem, Danaīque obsessa tenēbant
līmina portārum, nec spēs opis ūlla dabātur;
cessī, et sublātō montīs genitōre petīvī.

LIBER TERTIUS

Postquam rēs Asiae Priamīque ēvertere gentem
immeritam vīsum superīs, ceciditque superbum
īlium, et omnis humō fūmat Neptūnia Trōia,
dīversa exsilia et dēsertās quaerere terrās
auguriīs agimur dīvum, classemque sub ipsā
Antandrō et Phrygiae mōlīmur montibus Īdae,
incertī quō Fāta ferant, ubi sistere dētur,
contrahimusque virōs. Vix prīma incēperat aestās
et pater Anchīsēs dare Fātīs vēla iubēbat,
lītora cum patriae lacrimāns portūsque relinquō
et campōs, ubi Trōia fuit. Feror exsul in altum
cum sociīs nātōque, Penātibus et magnīs dīs.

Terra procul vāstīs colitur Māvortia campīs
(Thrāces arant), ācrī quondam rēgnāta Lycurgō,
hospitium antīcum Trōiae sociīque Penātēs,
dum fortūna fuit. Feror hūc, et lītore curvō
moenia prīma locō, Fātīs ingressus inīquīs,
Aeneadāsque meō nōmen dē nōmine fingō.

Sacra Diōnaeae mātrī dīvīsque ferēbam
auspicibus coeptōrum operum, superōque nitentem
caelicolum rēgī mactābam in lītore taurum.
Forte fuit iūxtā tumulus, quō cornea summō
virgulta et dēnsīs hastīlibus horrida myrtus.
Accessī, viridemque ab humō convellere silvam
cōnātus, rāmīs tegerem ut frondentibus ārās,
horrendum et dictū videō mīrābile mōnstrum,
nam, quae prīma solō ruptīs rādīcibus arbōs
vellitur, huic ātrō līcuntur sanguine guttae
et terram tābō maculant. Mihi frīgidus horror
membra quatit, gelidusque coit formīdine sanguis.
Rūrsus et alterius lentum convellere vīmen
īnsequor et causās penitus temptāre latentīs;
āter et alterius sequitur dē cortice sanguis.
Multa movēns animō, nymphās venerābar agrestīs
Grādīvumque patrem, Geticīs quī praesidet arvīs,
rīte secundārent vīsūs ōmenque levārent.
Tertia sed postquam maiōre hastīlia nīsū
adgredior genibusque adversae obluctor harēnae
(ēloquar an sileam?), gemitus lacrimābilis īmō
audītur tumulō, et vōx reddita fertur ad aurīs:
‘Quid miserum, Aenēā, lacerās? Iam parce sepultō,
parce piās scelerāre manūs. Nōn mē tibi Trōia
externum tulit aut cruor hic dē stīpite mānat.
Heu! Fuge crūdēlīs terrās, fuge lītus avārum,
nam Polydōrus ego. Hīc cōnfīxum ferrea tēxit
tēlōrum seges et iaculīs incrēvit acūtīs.’
Tum vērō ancipitī mentem formīdine pressus
obstipuī, steteruntque comae, et vōx faucibus haesit.
Hunc Polydōrum aurī quondam cum pondere magnō
īnfēlīx Priamus fūrtim mandārat alendum
Thrēiciō rēgī, cum iam diffīderet armīs
Dardaniae, cingīque urbem obsidiōne vidēret.
Ille, ut opēs frāctae Teucrum et fortūna recessit,
rēs Agamemnoniās victrīciaque arma secūtus
fās omne abrumpit, Polydōrum obtruncat, et aurō
vī potitur. Quid nōn mortālia pectora cōgis,
aurī sacra famēs! Postquam pavor ossa relīquit,
dēlēctōs populī ad procerēs prīmumque parentem
mōnstra deum referō, et quae sit sententia poscō.
Omnibus īdem animus, scelerātā excēdere terrā,
linquī pollūtum hospitium et dare classibus Austrōs.
Ergō īnstaurāmus Polydōrō fūnus et ingēns
aggeritur tumulō tellūs; stant Mānibus ārae,
caeruleīs maestae vittīs ātrāque cupressō,
et circum Īliades crīnem dē mōre solūtae;
īnferimus tepidō spūmantia cymbia lacte
sanguinis et sacrī paterās, animamque sepulcrō
condimus, et magnā suprēmum vōce ciēmus.

Inde, ubi prīma fidēs pelagō plācātaque ventī
dant maria, et lēnis crepitāns vocat Auster in altum,
dēdūcunt sociī nāvīs et lītora complent.
Prōvehimur portū, terraeque urbēsque recēdunt.
Sacra marī colitur mediō grātissima tellūs
Nēreidum mātrī et Neptūnō Aegaeō,
quam pius Arcitenēns ōrās et lītora circum
errantem Myconō ē celsā Gyarōque revīnxit,
immōtamque colī dedit et contemnere ventōs.
Hūc feror, haec fessōs tūtō placidissima portū
accipit. Ēgressī, venerāmur Apollinis urbem.
Rēx Anius, rēx īdem hominum Phoebīque sacerdōs,
vittīs et sacrā redimītus tempora laurō,
occurrit. Veterem Anchīsēn agnōscit amīcum;
iungimus hospitiō dextrās et tēcta subīmus.

Templa deī saxō venerābar strūcta vetustō:
‘Dā propriam, Thymbraee, domum, dā moenia fessīs
et genus et mānsūram urbem; servā altera Trōiae
Pergama, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī.
Quem sequimur, quōve īre iubēs, ubi pōnere sēdīs?
Dā, pater, augurium atque animīs inlābere nostrīs.’
Vix ea fātus eram: tremere omnia vīsa repente,
līminaque laurusque deī, tōtusque movērī
mōns circum et mūgīre adytīs cortīna reclūsīs.
Summissī petimus terram, et vōx fertur ad aurīs:
‘Dardanidae dūrī, quae vōs ā stirpe parentum
prīma tulit tellūs, eadem vōs ūbere laetō
accipiet reducīs. Antīquam exquīrite mātrem.
Hīc domus Aenēae cūnctīs dominābitur ōrīs
et nātī nātōrum et quī nāscentur ab illīs.’
Haec Phoebus, mixtōque ingēns exorta tumultū
laetitia, et cūnctī quae sint ea moenia quaerunt,
quō Phoebus vocet errantīs iubeatque revertī.
Tum genitor, veterum volvēns monumenta virōrum,
‘Audīte, ō procerēs,’ ait, ‘et spēs discite vestrās.
Crēta Iovis magnī mediō iacet īnsula pontō,
mōns Īdaeus ubi et gentis cūnābula nostrae.
Centum urbēs habitant magnās, ūberrima rēgna,
maximus unde pater, sī rīte audīta recordor,
Teucrus Rhoetēās prīmum est advectus ad ōrās,
optāvitque locum rēgnō. Nōndum īlium et arcēs
Pergameae steterant; habitābant vallibus īmīs.
Hinc māter cultrīx Cybelae Corybantiaque aera
Īdaeumque nemus, hinc fīda silentia sacrīs
et iūnctī currum dominae subiēre leōnēs.
Ergō agite, et dīvum dūcunt quā iussa sequāmur;
plācēmus ventōs, et Gnōsia rēgna petāmus.
Nec longō distant cursū; modo Iuppiter adsit,
tertia lūx classem Crētaeīs sistet in ōrīs.’
Sīc fātus, meritōs ārīs mactāvit honōrēs,
taurum Neptūnō, taurum tibi, pulcher Apollō,
nigram Hiemī pecudem, Zephyrīs fēlīcibus albam.

Fāma volat pulsum rēgnīs cessisse paternīs
Īdomenēa ducem, dēsertaque lītora Crētae,
hoste vacāre domōs sēdīsque astāre relictās.
Linquimus Ortygiae portūs, pelagōque volāmus,
bacchātamque iugīs Naxon viridemque Donȳsam,
Ōlearon niveamque Paron, sparsāsque per aequor
Cycladas, et crēbrīs legimus freta concita terrīs.
Nauticus exoritur variō certāmine clāmor;
hortantur sociī, ‘Crētam proavōsque petāmus.’
Prōsequitur surgēns ā puppī ventus euntīs,
et tandem antīquīs Cūrētum adlābimur ōrīs.
Ergō avidus mūrōs optātae mōlior urbis,
Pergameamque vocō, et laetam cognōmine gentem
hortor amāre focōs arcemque attollere tēctīs.
Iamque ferē siccō subductae lītore puppēs,
cōnubiīs arvīsque novīs operāta iuventūs,
iūra domōsque dabam, subitō cum tābida membrīs
corruptō caelī tractū miserandaque vēnit
arboribusque satīsque luēs et lētifer annus.
Linquēbant dulcīs animās aut aegra trahēbant
corpora; tum sterilīs exūrere Sīrius agrōs;
ārēbant herbae, et vīctum seges aegra negābat.
Rūrsus ad ōrāclum Ortygiae Phoebumque remēnsō
hortātur pater īre marī, veniamque precārī,
quam fessīs fīnem rēbus ferat, unde labōrum
temptāre auxilium iubeat, quō vertere cursūs.

Nox erat, et terrīs animālia somnus habēbat;
effigiēs sacrae dīvum Phrygiīque Penātēs,
quōs mēcum ā Trōiā mediīsque ex ignibus urbis
extuleram, vīsī ante oculōs astāre iacentis,
in somnīs multō manifestī lūmine, quā sē
plēna per īnsertās fundēbat lūna fenestrās.
Tum sīc adfārī, et cūrās hīs dēmere dictīs:
‘Quod tibi dēlātō Ortygiam dictūrus Apollō est,
hīc canit, et tua nōs, ēn, ultrō ad līmina mittit.
Nōs, tē Dardaniā incēnsā tuaque arma secūtī,
nōs, tumidum sub tē permēnsī classibus aequor,
īdem ventūrōs tollēmus in astra nepōtēs
imperiumque urbī dabimus; tū moenia magnīs
magna parā longumque fugae nē linque labōrem.
Mūtandae sēdēs; nōn haec tibi lītora suāsit.
Dēlius aut Crētae iussit cōnsīdere Apollō.
Est locus (Hesperiam Grāī cognōmine dīcunt),
terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae:
Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs
Ītaliam dīxisse ducis dē nōmine gentem.
Hae nōbīs propriae sēdēs, hinc Dardanus ortus
Īasiusque pater, genus ā quō prīncipe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevō dicta parentī
haud dubitanda refer: Corythum terrāsque requīrat
Ausoniās. Dictaea negat tibi Iuppiter arva.’
Tālibus attonitus vīsīs et vōce deōrum
(nec sopor illud erat, sed cōram agnōscere vultūs
vēlātāsque comās praesentiaque ōra vidēbar;
tum gelidus tōtō mānābat corpore sūdor),
corripiō ē strātīs corpus, tendōque supīnās
ad caelum cum vōce manūs, et mūnera lībō
intemerāta focīs. Perfectō laetus honōre
Anchīsēn faciō certum remque ōrdine pandō.
Agnōvit prōlem ambiguam geminōsque parentīs,
sēque novō veterum dēceptum errōre locōrum.
Tum memorat: ‘Nāte, īliacīs exercite fātīs,
sōla mihī tālīs cāsūs Cassandra canēbat;
nunc repetō haec generī portendere dēbita nostrō
et saepe Hesperiam, saepe Ītala rēgna vocāre.
Sed quis ad Hesperiae ventūrōs lītora Teucrōs
crēderet, aut quem tum vātēs Cassandra movēret?
Cēdāmus Phoebō, et monitī meliōra sequāmur.’
Sīc ait, et cūnctī dictō pārēmus ovantēs.
Hanc quoque dēserimus sēdem, paucīsque relictīs
vēla damus, vāstumque cavā trabe currimus aequor.

Postquam altum tenuēre ratēs, nec iam amplius ūllae
appārent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus suprā caput astitit imber,
noctem hiememque ferēns, et inhorruit unda tenebrīs.
Continuō ventī volvunt mare, magnaque surgunt
aequora; dispersī iactāmur gurgite vāstō.
Involvēre diem nimbī, et nox ūmida caelum
abstulit; ingeminant abruptīs nūbibus ignēs.
Excutimur cursū, et caecīs errāmus in undīs.
Ipse diem noctemque negat discernere caelō
nec meminisse viae mediā Palinūrus in undā.
Trīs adeō incertōs caecā cālīgine sōlēs
errāmus pelagō, totidem sine sīdere noctīs;
quārtō terra diē prīmum sē attollere tandem
vīsa, aperīre procul montīs ac volvere fūmum.
Vēla cadunt, rēmīs īnsurgimus; haud mora, nautae
adnīxī torquent spūmās et caerula verrunt.
Servātum ex undīs Strophadum mē lītora prīmum
accipiunt. Strophades Grāiō stant nōmine dictae
īnsulae Īoniō in magnō, quās dīra Celaenō
Harpyiaeque colunt aliae, Phīnēia postquam
clausa domus mēnsāsque metū līquēre priōrēs.
Trīstius haud illīs mōnstrum, nec saevior ūlla
pestis et īra deum Stygiīs sēsē extulit undīs.
Virgineī volucrum vultūs, foedissima ventris
prōluviēs, uncaeque manūs, et pallida semper
ōra famē.

Hūc ubi dēlātī portūs intrāvimus, ecce
laeta boum passim campīs armenta vidēmus
caprigenumque pecus, nūllō custōde, per herbās.
Inruimus ferrō, et dīvōs ipsumque vocāmus
in partem praedamque Iovem; tum lītore curvō
exstruimusque torōs dapibusque epulāmur opīmīs.
At subitae horrificō lāpsū dē montibus adsunt
Harpyiae, et magnīs quatiunt clangōribus ālās,
dīripiuntque dapēs, contāctūque omnia foedant
immundō; tum vōx taetrum dīra inter odōrem.

Rūrsum in sēcessū longō sub rūpe cavātā
arboribus clausā circum atque horrentibus umbrīs
īnstruimus mēnsās, ārīsque repōnimus ignem;
rūrsum ex dīversō caelī caecīsque latebrīs
turba sonāns praedam pedibus circumvolat uncīs,
polluit ōre dapēs. Sociīs tunc arma capessant
ēdīcō et dīrā bellum cum gente gerendum.
Haud secus ac iussī faciunt, tēctōsque per herbam
dispōnunt ēnsīs et scūta latentia condunt.
Ergō, ubi dēlāpsae sonitum per curva dedēre
lītora, dat signum speculā Mīsēnus ab altā
aere cavō; invādunt sociī et nova proelia temptant,
obscēnās pelagī ferrō foedāre voluerīs,
sed neque vim plūmīs ūllam nec vulnera tergō
accipiunt, celerīque fugā sub sīdera lāpsae
sēmēsam praedam et vēstīgia foeda relincunt.
Ūna in praecelsā cōnsēdit rūpe Celaenō,
īnfēlīx vātēs, rumpitque hanc pectore vōcem:
‘Bellum etiam prō caede boum strātīsque iuvencīs,
Lāomedontiadae, bellumne īnferre parātis
et patriō Harpyiās īnsontīs pellere rēgnō?
Accipite ergō animīs atque haec mea fīgite dicta,
quae Phoebō pater omnipotēns, mihi Phoebus Apollō
praedīxit, vōbīs Furiārum ego maxima pandō.
Ītaliam cursū petitis, ventīsque vocātīs
ībitis Ītaliam, portūsque intrāre licēbit:
sed nōn ante datam cingētis moenibus urbem
quam vōs dīra famēs nostraeque iniūria caedis
ambēsās subigat mālīs absūmere mēnsās.’
Dīxit, et in silvam, pinnīs ablāta, refūgit.
At sociīs subitā gelidus formīdine sanguis
dēriguit; cecidēre animī, nec iam amplius armīs,
sed vōtīs precibusque iubent exposcere pācem,
sīve deae seu sint dīrae obscēnaeque volucrēs,
et pater Anchīsēs, passīs dē lītore palmīs,
nūmina magna vocat meritōsque indīcit honōrēs:
‘Dī, prohibēte minās, dī, tālem āvertite cāsum,
et placidī servāte piōs’ Tum lītore fūnem
dēripere excussōsque iubet laxāre rudentīs.
Tendunt vēla Notī; fugimus spūmantibus undīs,
quā cursum ventusque gubernātorque vocābat.
Iam mediō appāret flūctū nemorōsa Zacynthos
Dūlichiumque Samēque et Nēritos ardua saxīs;
effugimus scopulōs Ithacae, Lāertia rēgna,
et terram altrīcem saevī exsecrāmur Ulixī;
mox et Leucātae nimbōsa cacūmina montis
et formīdātus nautīs aperītur Apollō.
Hunc petimus fessī, et parvae succēdimus urbī;
ancora dē prōrā iacitur, stant lītore puppēs.

Ergō, īnspērātā tandem tellūre potītī,
lūstrāmurque Iovī vōtīsque incendimus ārās,
Actiaque īliacīs celebrāmus lītora lūdīs.
Exercent patriās oleō lābente palaestrās
nūdātī sociī; iuvat ēvāsisse tot urbīs
Argolicās mediōsque fugam tenuisse per hostis.
Intereā magnum sōl circumvolvitur annum,
et glaciālis hiems Aquilōnibus asperat undās;
aere cavō clipeum, magnī gestāmen Abantis,
postibus adversīs fīgō et rem carmine signō:
Aenēās haec dē Danaīs victōribus arma. Linquere tum portūs iubeō et cōnsīdere trānstrīs;
certātim sociī feriunt mare et aequora verrunt.
Prōtinus āeriās Phaeācum abscondimus arcīs,
lītoraque Ēpīrī legimus, portūque subīmus
Chāoniō, et celsam Būthrōtī accēdimus urbem.

Hīc incrēdibilis rērum fāma occupat aurīs,
Prīamidēn Helenum Grāiās rēgnāre per urbīs,
coniugiō Aeacidae Pyrrhī scēptrīsque potītum,
et patriō Andromachēn iterum cessisse marītō.
Obstipuī, mīrōque incēnsum pectus amōre
compellāre virum et cāsūs cognōscere tantōs.
Prōgredior portū, classīs et lītora linquēns,
sollemnīs cum forte dapēs et trīstia dōna
ante urbem in lūcō falsī Simoentis ad undam
lībābat cinerī Andromachē, Mānīsque vocābat
Hectoreum ad tumulum, viridī quem caespite inānem
et geminās, causam lacrimīs, sacrāverat ārās.
Ut mē cōnspexit venientem et Trōia circum
arma āmēns vīdit, magnīs exterrita mōnstrīs
dēriguit vīsū in mediō, calor ossa relīquit;
lābitur, et longō vix tandem tempore fātur:
‘Vērane tē faciēs, vērus mihi nūntius adfers,
nāte deā? Vīvisne, aut, sī lūx alma recessit,
Hector ubi est?’ Dīxit, lacrimāsque effūdit, et omnem
implēvit clāmōre locum. Vix pauca furentī
subiciō, et rārīs turbātus vōcibus hīscō:
‘Vīvō equidem, vītamque extrēma per omnia dūcō;
nē dubitā; nam vēra vidēs.

Heu! Quis tē cāsus dēiectam coniuge tantō
excipit, aut quae digna satis fortūna revīsit?
Hectoris Andromachē Pyrrhīn cōnūbia servās?’
Dēiēcit vultum, et dēmissā vōce locūta est:
‘Ō; fēlīx ūna ante aliās Priamēia virgō,
hostīlem ad tumulum Trōiae sub moenibus altīs
iussa morī, quae sortītūs nōn pertulit ūllōs,
nec victōris erī tetigit captīva cubīle!
Nōs, patriā incēnsā, dīversa per aequora vectae
stirpis Achillēae fastūs iuvenemque superbum
servitiō ēnīxae tulimus; quī deinde, secūtus
Lēdaeam Hermionēn Lacedaemoniōsque hymenaeōs,
mē famulō famulamque Helenō trānsmīsit habendam.
Ast illum, ēreptae magnō īnflammātus amōre
coniugis et scelerum furiīs agitātus, Orestēs
excipit incautum patriāsque obtruncat ad ārās.
Morte Neoptolemī rēgnōrum reddita cessit
pars Helenō, quī Chāoniōs cognōmine campōs
Chāoniamque omnem Trōiānō ā Chāone dīxit,
Pergamaque īliacamque iugīs hanc addidit arcem.
Sed tibi quī cursum ventī, quae Fāta dedēre,
aut quisnam ignārum nostrīs deus appulit ōrīs?
Quid puer Ascanius? Superatne et vēscitur aurā,
quem tibi iam Trōiā...

Ecqua tamen puerō est āmissae cūra parentis?
Ecquid in antīquam virtūtem animōsque virīlīs
et pater Aenēās et avunculus excitat Hector?’
Tālia fundēbat lacrimāns, longōsque ciēbat
incassum flētūs, cum sēsē ā moenibus hērōs
Prīamidēs multīs Helenus comitantibus adfert,
agnōscitque suōs, laetusque ad līmina dūcit,
et multum lacrimās verba inter singula fundit.
Prōcēdō, et parvam Trōiam simulātaque magnīs
Pergama et ārentem Xanthī cognōmine rīrum
agnōscō, Scaeaeque amplector līmina portae.
Nec nōn et Teucrī sociā simul urbe fruuntur.
Illōs porticibus rēx accipiēbat in amplīs;
aulāī mediō lībābant pōcula Bacchī
impositīs aurō dapibus, paterāsque tenēbant.

Iamque diēs alterque diēs prōcessit, et aurae
vēla vocant, tumidōque īnflātur carbasus Austrō.
Hīs vātem adgredior dictīs, ac tālia quaesō:
‘Trōiugena, interpres dīvum, quī nūmina Phoebī,
quī tripodas, Clariī laurūs, quī sīdera sentīs
et volucrum linguās et praepetis ōmina pinnae,
fāre age (namque omnem cursum mihi prōspera dīxit
rēligiō, et cūnctī suāsērunt nūmine dīvī
Ītaliam petere et terrās temptāre repostās;
sōla novum dictūque nefās Harpyia Celaenō
prōdigium canit, et trīstīs dēnūntiat īrās
obscēnamque famem): quae prīma perīcula vītō,
quidve sequēns tantōs possim superāre labōrēs?’
Hīc Helenus, caesīs prīmum dē mōre iuvencīs,
exōrat pācem dīvum vittāsque resolvit
sacrātī capitis, mēque ad tua līmina, Phoebe,
ipse manū multō suspēnsum nūmine dūcit,
atque haec deinde canit dīvīnō ex ōre sacerdōs:
‘Nāte deā, nam tē maiōribus īre per altum
auspiciīs manifesta fidēs (sīc fāta deum rēx
sortītur volvitque vicēs, is vertitur ōrdō),
pauca tibi ē multīs, quō tūtior hospita lūstrēs
aequora, et Ausoniō possīs cōnsīdere portū,
expediam dictīs, prohibent nam cētera Parcae
scīre Helenum, fārīque vetat Sāturnia Iūnō.
Prīncipiō Ītaliam, quam tū iam rēre propinquam
vīcīnōsque, ignāre, parās invādere portūs,
longa procul longīs via dīvidit invia terrīs.
Ante et Trīnacriā lentandus rēmus in undā,
et salis Ausoniī lūstrandum nāvibus aequor,
īnfernīque lacūs Aeaeaeque īnsula Circae
quam tūtā possīs urbem compōnere terrā.
Signa tibī dīcam, tū condita mente tenētō.
Cum tibi sollicitō sēcrētī ad flūminis undam
lītoreīs ingēns inventa sub īlicibus sūs,
trīgintā capitum fētūs ēnīxa, iacēbit,
alba, solō recubāns, albī circum ūbera nātī,
is locus urbis erit, requiēs ea certa labōrum.
Nec tū mēnsārum morsūs horrēsce futūrōs;
Fāta viam invenient, aderitque vocātus Apollō.
Hās autem terrās Italīque hanc lītoris ōram,
proxima quae nostrī perfunditur aequoris aestū,
effuge; cūncta malīs habitantur moenia Grāīs.
Hīc et Nāryciī posuērunt moenia Locrī,
et Sallentīnōs obsēdit mīlite campōs
Lyctius Īdomeneus, hīc illa ducis Meliboei
parva Philoctētae subnīxa Petēlia mūrō.
Quīn, ubi trānsmissae steterint trāns aequora classēs,
et, positīs ārīs, iam vōta in lītore solvēs,
purpureō vēlāre comās adopertus amictū,
nē qua inter sānctōs ignīs in honōre deōrum
hostīlis faciēs occurrat et ōmina turbet.
Hunc sociī mōrem sacrōrum, hunc ipse tenētō;
hāc castī maneant in rēligiōne nepōtēs.
Ast, ubi dīgressum Siculae tē admōverit ōrae
ventus, et angustī rārēscent claustra Pelōrī,
laeva tibī tellūs et longō laeva petantur
aequora circuītū; dextrum fuge lītus et undās.
Haec loca vī quondam et vāstā convulsa ruīnā
(tantum aevī longinqua valet mūtāre vetustās)
dissiluisse ferunt, cum prōtinus utraque tellūs
ūna foret; vēnit mediō vī pontus, et undīs
Hesperium Siculō latus abscidit, arvaque et urbīs
lītore dīductās angustō interluit aestū.
Dextrum Scylla latus, laevum implācāta Charybdis
obsidet, atque īmō barathrī ter gurgite vāstōs
sorbet in abruptum flūctūs, rūrsusque sub aurās
ērigit alternōs, et sīdera verberat undā.
At Scyllam caecīs cohibet spēlunca latebrīs
ōra exsertantem et nāvīs in saxa trahentem.
Prīma hominis faciēs et pulchrō pectore virgō
pūbe tenus, postrēma immānī corpore pistrīx,
delphīnum caudās uterō commissa lupōrum.
Praestat Trīnacriī mētās lūstrāre Pachȳnī
cessantem longōs et circumflectere cursūs
quam semel īnfōrmem vāstō vīdisse sub antrō
Scyllam et caeruleīs canibus resonantia saxa.
Praetereā, sī qua est Helenō prūdentia vātī,
sī qua fidēs, animum sī vērīs implet Apollō,
ūnum illud tibi, nāte deā, prōque omnibus ūnum
praedīcam, et repetēns iterumque iterumque monēbō:
Iūnōnis magnae prīmum prece nūmen adōrā,
Iūnōnī cane vōta libēns, dominamque potentem
supplicibus superā dōnīs; sīc dēnique victor
Trīnacriā fīnīs Italōs mittēre relictā.
Hūc ubi dēlātus Cūmaeam accesseris urbem
dīvīnōsque lacūs et Averna sonantia silvīs,
īnsānam vātem aspiciēs, quae rūpe sub īmā
fāta canit foliīsque notās et nōmina mandat.
Quaecumque in foliīs dēscrīpsit carmina virgō,
dīgerit in numerum atque antrō sēclūsa relinquit;
illa manent immōta locīs neque ab ōrdine cēdunt:
vērum eadem, versō tenuis cum cardine ventus
impulit et tenerās turbāvit iānua frondēs,
numquam deinde cavō volitantia prēndere saxō
nec revocāre sitūs aut iungere carmina cūrat;
incōnsultī abeunt sēdemque ōdēre Sibyllae.
Hīc tibi nē qua morae fuerint dispendia tantī,
quamvīs increpitent sociī et vī cursus in altum
vēla vocet possīsque sinūs implēre secundōs,
quīn adeās vātem, precibusque ōrācula poscās
ipsa canat, vōcemque volēns atque ōra resolvat.
Illa tibi Ītaliae populōs ventūraque bella
et quō quemque modō fugiāsque ferāsque labōrem
expediet, cursūsque dabit venerāta secundōs.
Haec sunt quae nostrā liceat tē vōce monērī.
Vāde age, et ingentem factīs fer ad aethera Trōiam.’

Quae postquam vātēs sīc ōre effātus amīcō est,
dōna dehinc aurō gravia sectōque elephantō
imperat ad nāvīs ferrī, stīpatque carīnīs
ingēns argentum Dōdōnaeōsque lebētas,
lōrīcam cōnsertam hāmīs aurōque trilīcem,
et cōnum īnsignis galeae cristāsque comantīs,
arma Neoptolemī. Sunt et sua dōna parentī.
Addit equōs additque ducēs;
rēmigium supplet, sociōs simul īnstruit armīs.

Intereā classem vēlīs aptāre iubēbat
Anchīsēs, fieret ventō mora nē qua ferentī.
Quem Phoebī interpres multō compellat honōre:
‘Coniugiō, Anchīsē, Veneris dignāte superbō,
cūra deum, bis Pergameīs ērepte ruīnīs,
ecce tibi Ausoniae tellūs; hanc arripe vēlīs.
Et tamen hanc pelagō praeterlābāre necesse est;
Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollō.
Vāde,’ ait, ‘ō fēlīx nātī pietāte. Quid ultrā
prōvehor, et fandō surgentīs dēmoror Austrōs?’
Nec minus Andromachē dīgressū maesta suprēmō
fert pictūrātās aurī subtēmine vestīs
et Phrygiam Ascaniō chlamydem, nec cēdit honōre,
textilibusque onerat dōnīs ac tālia fātur:
‘Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta meārum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amōrem,
coniugis Hectoreae. Cape dōna extrēma tuōrum,
ō mihi sōla meī super Astyanactis imāgō.
Sīc oculōs, sīc ille manūs, sīc ōra ferēbat,
et nunc aequālī tēcum pūbēsceret aevō.’
Hōs ego dīgrediēns lacrimīs adfābar obortīs:
‘Vīvite fēlīcēs, quibus est fortūna perācta
iam sua; nōs alia ex aliīs in fāta vocāmur.
Vōbīs parta quiēs, nūllum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cēdentia retrō
quaerenda. Effigiem Xanthī Trōiamque vidētis,
quam vestrae fēcēre manūs meliōribus, optō,
auspiciīs, et quae fuerit minus obvia Grāīs.
Sī quandō Thybrim vīcīnaque Thybridis arva
intrārō, gentīque meae data moenia cernam,
cognātās urbīs ōlim populōsque propinquōs
Ēpīrō, Hesperiā, quibus īdem Dardanus auctor
atque īdem cāsūs, ūnam faciēmus utramque
Trōiam animīs; maneat nostrōs ea cūra nepōtēs.’

Prōvehimur pelagō vīcīna Ceraunia iūxtā,
unde iter Ītaliam cursusque brevissimus undīs.
Sōl ruit intereā, et montēs umbrantur opācī.
Sternimur optātae gremiō tellūris ad undam,
sortītī rēmōs, passimque in lītore siccō
corpora cūrāmus; fessōs sopor inriga artūs.
Necdum orbem medium Nox Hōrīs ācta subībat:
haud sēgnis strātō surgit Palinūrus et omnīs
explōrat ventōs, atque auribus āera captat;
sīdera cūncta notat tacitō lābentia caelō,
Arctūrum pluviāsque Hyadas geminōsque Triōnēs,
armātumque aurō circumspicit Ōrīōna.
Postquam cūncta videt caelō cōnstāre serēnō,
dat clārum ē puppī signum; nōs castra movēmus,
temptāmusque viam, et vēlōrum pandimus ālās.
Iamque rubēscēbat stellīs Aurōra fugātīs,
cum procul obscūrōs collīs humilemque vidēmus
Ītaliam. Ītaliam prīmus conclāmat Achātēs,
Ītaliam laetō sociī clāmōre salūtant.
Tum pater Anchīsēs magnum crātēra corōnā
induit, implēvitque merō, dīvōsque vocāvit,
stāns celsā in puppī:

‘Dī maris et terrae tempestātumque potentēs,
ferte viam ventō facilem et spīrāte secundī!’
Crēbrēscunt optātae aurae, portusque patēscit
iam propior, templumque appāret in arce Minervae.
Vēla legunt sociī, et prōrās ad lītora torquent.
Portus ab Eurōō flūctū curvātus in arcum;
obiectae salsā spūmant aspargine cautēs;
ipse latet; geminō dēmittunt bracchia mūrō
turrītī scopulī, refugitque ab lītore templum.
Quattuor hīc, prīmum ōmen, equōs in grāmine vīdī
tondentīs campum lātē, candōre nivālī.
Et pater Anchīsēs: ‘Bellum, ō terra hospita, portās;
bellō armantur equī, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen īdem ōlim currū succēdere suētī
quadrupedēs et frēna iugō concordia ferre;
spēs et pācis,’ ait. Tum nūmina sāncta precāmur
Palladis armisonae, quae prīma accēpit ovantīs,
et capita ante ārās Phrygiō vēlāmur amictū
praeceptīsque Helenī, dederat quae maxima, rīte
Iūnōnī Argīvae iussōs adolēmus honōrēs.
Haud mora, continuō, perfectīs ōrdine vōtīs,
cornua vēlātārum obvertimus antemnārum,
Grāiugenumque domōs suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculeī, sī vēra'est fāma, Tarentī
cernitur; attollit sē dīva Lacīnia contrā
Caulōnisque arcēs et nāvifragum Scylacēum.
Tum procul ē flūctū Trīnacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagī pulsātaque saxa
audīmus longē frāctāsque ad lītora vōcēs,
exsultantque vada, atque aestū miscentur harēnae.
Et pater Anchīsēs: ‘Nīmīrum haec illa Charybdis;
hōs Helenus scopulōs, haec saxa horrenda canēbat.
Ēripite, ō sociī, pariterque īnsurgite rēmīs.’
Haud minus ac iussī faciunt, prīmusque rudentem
contorsit laevās prōram Palinūrus ad undās;
laevam cūncta cohors rēmīs ventīsque petīvit.
Tollimur in caelum curvātō gurgite, et īdem
subductā ad Mānīs īmōs dēsēdimus undā;
ter scopulī clāmōrem inter cava saxa dedēre,
ter spūmam ēlīsam et rōrantia vīdimus astra.
Intereā fessōs ventus cum sōle relīquit,
ignārīque viae Cyclōpum adlābimur ōrīs.

Portus ab accessū ventōrum immōtus et ingēns
ipse; sed horrificīs iūxtā tonat Aetna ruīnīs,
interdumque ātram prōrumpit ad aethera nūbem,
turbine fūmantem piceō et candente favīllā,
attollitque globōs flammārum et sīdera lambit,
interdum scopulōs āvulsaque vīscera montis
ērigit ērūctāns, liquefactaque saxa sub aurās
cum gemitū glomerat, fundōque exaestuat īmō.
Fāma est Enceladī sēmiustum fulmine corpus
urgērī mōle hāc, ingentemque īnsuper Aetnam
impositam ruptīs flammam exspīrāre camīnīs,
et, fessum quotiēns mūtet latus, intremere omnem
murmure Trīnacriam et caelum subtexere fūmō.
Noctem illam, tēctī silvīs, inmānia mōnstra
perferimus, nec quae sonitum det causa vidēmus,
nam neque erant astrōrum ignēs nec lūcidus aethrā
sīdereā polus, obscūrō sed nūbila caelō,
et lūnam in nimbō nox intempesta tenēbat.

Postera iamque diēs prīmō surgēbat Eōō,
ūmentemque Aurōra polō dīmōverat umbram,
cum subitō ē silvīs maciē cōnfecta suprēmā
ignōtī nova fōrma virī miserandaque cultū
prōcēdit, supplexque manūs ad lītora tendit.
Respicimus. Dīra inluviēs, immissaque barba,
cōnsertum tegumen spīnīs; at cētera Grāius
et quondam patriīs ad Trōiam missus in armīs.
Isque ubi Dardaniōs habitūs et Trōia vīdit
arma procul, paulum aspectū conterritus haesit
continuitque gradum; mox sēsē ad lītora praeceps
cum flētū precibusque tulit: ‘Per sīdera testor,
per superōs atque hoc caelī spīrābile lūmen,
tollite mē, Teucrī, quāscumque abdūcite terrās;
hoc sat erit. Sciō mē Danaīs ē classibus ūnum,
et bellō īliacōs fateor petiisse Penātīs,
prō quō, sī sceleris tanta est iniūria nostrī,
spargite mē in flūctūs vāstōque immergite pontō;
sī pereō, hominum manibus periisse iuvābit.’
Dīxerat, et genua amplexus genibusque volūtāns
haerēbat. Quī sit fārī, quō sanguine crētus
hortāmur, quae deinde agitet fortūna fatērī.
Ipse pater dextram Anchīsēs, haud multa morātus,
dat iuvenī, atque animum praesentī pignore firmat.
Ille haec, dēpositā tandem formīdine, fātur:
‘Sum patriā ex Ithacā, comes īnfēlīcis Ulixī,
nōmine Achaemenidēs, Trōiam genitōre Adamastō
paupere (mānsissetque utinam fortūna!) profectus.
Hīc mē, dum trepidī crūdēlia līmina lincunt,
immemorēs sociī vāstō Cyclōpis in antrō
dēseruēre. Domus saniē dapibusque cruentīs,
intus opāca, ingēns. Ipse arduus altaque pulsat
sīdera (dī, tālem terrīs āvertite pestem!),
nec vīsū facilis nec dictū adfābilis ūllī;
vīsceribus miserōrum et sanguine vēscitur ātrō.
Vīdī egomet, duo dē numerō cum corpora nostrō
prēnsa manū magnā, mediō resupīnus in antrō,
frangeret ad saxum, saniēque aspersa natārent
līmina: vīdī ātrō cum membra fluentia tābō
manderet, et tepidī tremerent sub dentibus artūs;
haud impūne quidem, nec tālia passus Ulixēs
oblītusve suī est Ithacus discrīmine tantō.
Nam simul, explētus dapibus vīnōque sepultus,
cervīcem īnflexam posuit, iacuitque per antrum
immēnsus, saniem ērūctāns et frūsta cruentō
per somnum commixta merō, nōs magna precātī
nūmina sortītīque vicēs ūnā undique circum
fundimur, et tēlō lūmen terebrāmus acūtō
ingēns, quod torvā sōlum sub fronte latēbat,
Argolicī clipeī aut Phoebēae lampadis īnstar,
et tandem laetī sociōrum ulcīscimur umbrās.
Sed fugite, ō miserī, fugite atque ab lītore fūnem rumpite,
nam quālis quantusque cavō Polyphēmus in antrō
lānigerās claudit pecudēs atque ūbera pressat,
centum aliī curva haec habitant ad lītora vulgō
īnfandī Cyclōpes, et altīs montibus errant.
Tertia iam lūnae sē cornua lūmine complent,
cum vītam in silvīs inter dēserta ferārum
lustra domōsque trahō, vāstōsque ab rūpe Cyclōpas
prōspiciō, sonitumque pedum vōcemque tremēscō;
vīctum īnfēlīcem, bācās lapidōsaque corna,
dant rāmī, et vulsīs pāscunt rādīcibus herbae.
Omnia conlūstrāns, hanc prīmum ad lītora classem
prōspexī venientem. Huic mē, quaecumque fuisset,
addīxī; satis est gentem effūgisse nefandam.
Vōs animam hanc potius quōcumque absūmite lētō.’

Vix ea fātus erat, summō cum monte vidēmus
ipsum inter pecudēs vāstā sē mōle moventem
pāstōrem Polyphēmum et lītora nōta petentem,
mōnstrum horrendum, īnforme, ingēns, cui lūmen adēmptum.
Trunca manū pīnus regit et vēstīgia firmat;
lānigerae comitantur ovēs; ea sōla voluptās sōlāmenque malī.
Postquam altōs tetigit flūctūs et ad aequora vēnit,
lūminis effossī fluidum lavit inde cruōrem,
dentibus īnfrendēns gemitū, graditurque per aequor
iam medium, necdum flūctus latera ardua tīnxit.
Nōs procul inde fugam trepidī celerāre, receptō
supplice sīc meritō, tacitīque incīdere fūnem,
verrimus et prōnī certantibus aequora rēmīs.
Sēnsit, et ad sonitum vōcis vēstīgia torsit,
vērum ubi nūlla datur dextrā adfectāre potestās
nec potis Īoniōs flūctūs aequāre sequendō,
clāmōrem immēnsum tollit, quō pontus et omnēs
contremuēre undae, penitusque exterrita tellūs
Ītaliae, curvīsque immūgiit Aetna cavernīs.
At genus ē silvīs Cyclōpum et montibus altīs
excītum ruit ad portūs, et lītora complent.
Cernimus astantīs nēquīquam lūmine torvō
Aetnaeōs frātrēs, caelō capita alta ferentīs,
concilium horrendum, quālēs cum vertice celsō
āeriae quercūs aut cōniferae cyparissī
cōnstiterunt, silva alta Iovis lūcusve Diānae.
Praecipitīs metus ācer agit quōcumque rudentīs
excutere et ventīs intendere vēla secundīs.
Contrā iussa monent Helenī Scyllam atque Charybdim
inter, utramque viam lētī discrīmine parvō,
nī teneant cursūs; certum est dare lintea retrō.
Ecce autem Boreās angustā ab sēde Pelōrī
missus adest; vīvō praetervehor ōstia saxō
Pantagiae, Megarōsque sinūs, Thapsumque iacentem.
Tālia mōnstrābat relegēns errāta retrōrsus
lītora Achaemenidēs, comes īnfēlīcis Ulixī.

Sīcaniō praetenta sinū iacet īnsula contrā
Plēmyrium undōsum; nōmen dīxēre priōrēs
Ortygiam. Alphēum fāma est hūc, Ēlidis amnem,
occultās ēgisse viās subter mare, quī nunc
ōre, Arethūsa, tuō Siculīs cōnfunditur undīs.
Iussī nūmina magna locī venerāmur, et inde
exsuperō praepingue solum stāgnantis Helōrī.
Hinc altās cautīs prōiectaque saxa Pachȳnī
rādimus, et Fātīs numquam concessa movērī
appāret Camarīna procul, campīque Gelōī,
immānisque Gelā fluviī cognōmine dicta.
Arduus inde Acragās ostentat maxima longē
moenia, magnanimum quondam generātor equōrum,
tēque datīs linquō ventīs, palmōsa Selīnūs,
et vada dūra legō saxīs Lilybēia caecīs.
Hinc Drepanī mē portus et inlaetābilis ōra
accipit. Hīc, pelagī tot tempestātibus āctus,
heu genitōrem, omnis cūrae cāsūsque levāmen,
āmittō Anchīsēn; hīc mē, pater optime, fessum
dēseris, heu tantīs nēquīquam ērepte perīclīs!
Nec vātēs Helenus, cum multa horrenda monēret,
hōs mihi praedīxit lūctūs, nōn dīra Celaenō.
Hic labor extrēmus, longārum haec mēta viārum;
hinc mē dīgressum vestrīs deus appulit ōrīs.”

Sīc pater Aenēās intentīs omnibus ūnus
fāta renārrābat dīvum cursūsque docēbat.
Conticuit tandem, factōque hīc fīne quiēvit.

Liber Quārtus

At rēgīna, gravī iam dūdum saucia cūrā,
vulnus alit vēnīs, et caecō carpitur ignī.
Multa virī virtūs animō multusque recursat
gentis honōs; haerent īnfīxī pectore vultūs
verbaque, nec placidam membrīs dat cūra quiētem.
Postera Phoebēā lūstrābat lampade terrās
ūmentemque Aurōra polō dīmōverat umbram,
cum sīc ūnanimam adloquitur male sāna sorōrem:
“Anna soror, quae mē suspēnsam īnsomnia terrent!
Quis novus hic nostrīs successit sēdibus hospes,
quem sēsē ōre ferēns, quam fortī pectore et armīs!
Crēdō equidem, nec vāna fidēs, genus esse deōrum.
Dēgenerīs animōs timor arguit. Heu, quibus ille
iactātus fātīs! Quae bella exhausta canēbat!
Sī mihi nōn animō fīxum immōtumque sedēret,
nē cui mē vinclō vellem sociāre iugālī,
postquam prīmus amor dēceptam morte fefellit,
sī nōn pertaesum thalamī taedaeque fuisset,
huic ūnī forsan potuī succumbere culpae,
Anna, fatēbor enim, miserī post fāta Sychaeī
coniugis et sparsōs frāternā caede Penātīs,
sōlus hic īnflexit sēnsūs animumque labantem
impulit. Agnōscō veteris vēstīgia flammae.
Sed mihi vel tellūs optem prius īma dehīscat
vel pater omnipotēns adigat mē fulmine ad umbrās,
pallentīs umbrās Erebī noctemque profundam,
ante, pudor, quam tē violō aut tua iūra resolvō.
Ille meōs, prīmus quī mē sibi iūnxit, amōrēs
abstulit: ille habeat sēcum servetque sepulcrō.”
Sic effāta, sinum lacrimīs implēvit obortīs.

Anna refert: “Ō lūce magis dīlēcta sorōrī,
sōlane perpetuā maerēns carpēre iuventā,
nec dulcīs nātōs Veneris nec praemia nōris?
Id cinerem aut Mānīs crēdis cūrāre sepultōs?
Estō: aegram nūllī quondam flexēre marītī,
nōn Libyae, nōn ante Tyrō, dēspectus Iarbās
ductōrēsque aliī, quōs Āfrica, terra triumphīs
dīves, alit: placitōne etiam pugnābis amōrī?
Nec venit in mentem quōrum cōnsēderis arvīs?
Hinc Gaetūlae urbēs, genus īnsuperābile bellō,
et Numidae īnfrēnī cingunt et inhospita Syrtis,
hinc dēserta sitī regiō lātēque furentēs
Barcaeī. Quid bella Tyrō surgentia dīcam
germānīque minās?

Dīs equidem auspicibus reor et Iūnōne secundā
hunc cursum īliacās ventō tenuisse carīnās.
Quam tū urbem, soror, hanc cernēs, quae surgere rēgna
coniugiō tālī! Teucrum comitantibus armīs
Pūnica sē quantīs attollet glōria rēbus!
Tū modo posce deōs veniam, sacrīsque litātīs
indulgē hospitiō, causāsque innecte morandī,
dum pelagō dēsaevit hiems et aquōsus Orīōn,
quassātaeque ratēs, dum nōn tractābile caelum.”

Hīs dictīs incēnsum animum īnflammāvit amōre,
spemque dedit dubiae mentī, solvitque pudōrem.
Prīncipiō dēlūbra adeunt, pācemque per ārās
exquīrunt; mactant lēctās dē mōre bidentīs
lēgiferae Cererī Phoebōque patrīque Lyaeō,
Iūnōnī ante omnīs, cui vincla iugālia cūrae;
ipsa tenēns dextrā pateram pulcherrima Dīdō
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ōra deum pinguīs spatiātur ad ārās,
īnstauratque diem dōnīs, pecudumque reclūsīs
pectoribūs inhiāns spīrantia cōnsulit exta.
Heu vātum ignārae mentēs! Quid vōta furentem,
quid dēlūbra iuvant? Ēst mollīs flamma medullās
intereā, et tacitum vīvit sub pectore vulnus.
Ūritur īnfēlīx Dīdō, tōtāque vagātur
urbe furēns, quālis coniectā cerva sagittā,
quam procul incautam nemora inter Crēsia fīxit
pāstor, agēns tēlīs, quitque volātile ferrum
nescius; illa fugā silvās saltūsque peragrat
Dictaeōs: haeret laterī lētālis harundō.
Nunc media Aenēān sēcum per moenia dūcit,
Sīdoniāsque ostentat opēs urbemque parātam:
incipit effārī, mediāque in vōce resistit;
nunc eadem, lābente diē, convīvia quaerit,
īliacōsque iterum dēmēns audīre labōrēs
exposcit, pendetque iterum nārrantis ab ōre.
Post, ubi dīgressī, lūmenque obscūra vicissim
lūna premit, suādentque cadentia sīdera somnōs,
sōla domō maeret vacuā, strātīsque relictīs
incubat. Illum absēns absentem auditque videtque,
aut gremiō Ascanium, genitōris imāgine capta,
dētinet, īnfandum sī fallere possit amōrem.
Nōn coeptae adsurgunt turrēs, nōn arma iuventūs
exercet, portūsve aut prōpugnācula bellō
tūta parant; pendent opera interrupta, minaeque
mūrōrum ingentēs, aequātaque māchina caelō.

Quam simul ac tālī persēnsit peste tenērī
cāra Iovis coniūnx nec fāmam obstāre furōrī,
tālibus adgreditur Venerem Sāturnia dictīs:
“Ēgregiam vērō laudem et spolia ampla refertis
tūque puerque tuus; magnum et memorābile nūmen,
ūna dolō dīvum sī fēmina victa duōrum est.
Nec mē adeō fallit veritam tē moenia nostra
suspectās habuisse domōs Carthāginis altae.
Sed quis erit modus, aut quō nunc certāmine tantō?
Quīn potius pācem aeternam pāctosque hymenaeōs
exercēmus? Habēs tōtā quod mente petīstī:
ārdet amāns Dīdō trāxitque per ossa furōrem.
Commūnem hunc ergō populum paribusque regāmus
auspiciīs; liceat Phrygiō servīre marītō
dōtālīsque tuae Tyriōs permittere dextrae.”

Ollī (sēnsit enim simulātā mente locūtam,
quō rēgnum Ītaliae Libycās āverteret ōrās)
sīc contrā est ingressa Venus: “Quis tālia dēmēns
abnuat, aut tēcum mālit contendere bellō,
sī modo, quod memorās, factum fortūna sequātur?
Sed Fātīs incerta feror, sī Iuppiter ūnam
esse velit Tyriīs urbem Trōiāque profectīs,
miscērīve probet populōs aut foedera iungī.
Tū coniūnx, tibi fās animum temptāre precandō.
Perge: sequar.” Tum sīc excēpit rēgia Iūnō:
“Mēcum erit iste labor. Nunc quā ratiōne quod īnstat
cōnfierī possit paucīs, adverte, docēbō.
Vēnātum Aenēās ūnāque miserrima Dīdō
in nemus īre parant, ubi prīmōs crāstinus ortūs
extulerit Tītān radiīsque retēxerit orbem.
Hīs ego nigrantem commixtā grandine nimbum,
dum trepidant ālae saltūsque indāgine cingunt,
dēsuper īnfundam, et tonitrū caelum omne ciēbō.
Diffugient comitēs, et nocte tegentur opācā;
spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem
dēvenient. Aderō, et, tua sī mihi certa voluntās,
cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō;
hic Hymenaeus erit.” Nōn adversāta petentī
adnuit, atque dolīs rīsit Cytherēa repertīs.

Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit.
It portīs iubare exortō dēlēcta iuventūs;
rētia rāra, plagae, lātō vēnābula ferrō
Massȳlīque ruunt equitēs et odōra canum vīs.
Rēgīnam thalamō cūnctantem ad līmina prīmī
Poenōrum exspectant, ostrōque īnsignis et aurō
stat sonipēs ac frēna ferōx spūmantia mandit.
Tandem prōgreditur, magnā stīpante catervā,
Sīdoniam pictō chlamydem circumdata limbō,
cui pharetra ex aurō, crīnēs nōdantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fībula vestem.
Nec nōn et Phrygiī comitēs et laetus Iūlus
incēdunt; ipse ante aliōs pulcherrimus omnīs
īnfert sē socium Aenēās atque agmina iungit.
Quālis ubi hībernam Lyciam Xanthīque fluenta
dēserit, ac Dēlum māternam invīsit Apollō
īnstauratque chorōs, mixtīque altāria circum
Crētesque Dryopesque fremunt pictīque Agathyrsī,
ipse iugīs Cynthī graditur mollīque fluentem
fronde premit crīnem fingēns atque implicat aurō,
tēla sonant umerīs, haud illō sēgnior ībat
Aenēās, tantum ēgregiō decus ēnitet ōre.
Postquam altōs ventum in montīs atque invia lustra,
ecce ferae saxī dēiectae vertice caprae
dēcurrēre iugīs; aliā dē parte patentīs
trānsmittunt cursū campōs, atque agmina cervī
pulverulenta fugā glomerant, montīsque relincunt.
At puer Ascanius mediīs in vallibus ācrī
gaudet equō, iamque hōs cursū, iam praeterit illōs,
spūmantemque darī pecora inter inertia vōtīs
optat aprum, aut fulvum dēscendere monte leōnem.

Intereā magnō miscērī murmure caelum
incipit; īnsequitur commixtā grandine nimbus,
et Tyriī comitēs passim et Trōiāna iuventūs
Dardaniusque nepōs Veneris dīversa per agrōs
tēcta metū petiēre; ruunt dē montibus amnēs.
Spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem
dēveniunt. Prīma et Tellūs et prōnuba Iūnō
dant signum; fulsēre ignēs et cōnscius aethēr
cōnubiīs, summōque ululārunt vertice nymphae.
Ille diēs prīmus lētī prīmusque malōrum
causa fuit, neque enim speciē fāmāve movētur,
nec iam fūrtīvum Dīdō meditātur amōrem:
coniugium vocat; hōc praetēxit nōmine culpam.

Extemplō Libyae magnās it Fāma per urbīs,
Fāma, malum quā nōn aliud vēlōcius ūllum.
Mōbilitāte viget vīrīsque adquīrit eundō;
parva metū prīmō, mox sēsē attollit in aurās,
ingrediturque solō, et caput inter nūbila condit.
Illam Terra parēns, īrā inrītāta deōrum,
extrēmam, ut perhibent, Coeō Enceladōque sorōrem
prōgenuit, pedibus celerem et pernīcibus ālīs,
mōnstrum horrendum, ingēns, cui, quot sunt corpore plūmeae,
tot vigilēs oculī subter (mīrābile dictū),
tot linguae, totidem ōra sonant, tot subrigit aurīs.
Nocte volat caelī mediō terraeque per umbram,
strīdēns, nec dulcī dēclīnat lūmina somnō;
lūce sedet custōs aut summī culmine tēctī
turribus aut altīs, et magnās territat urbīs,
tam fictī prāvīque tenāx quam nūntia vērī.
Haec tum multiplicī populōs sermōne replēbat,
gaudēns, et pariter facta atque īnfecta canēbat,
vēnisse Aenēān Trōiānō sanguine crētum,
cui sē pulchra virō dignētur iungere Dīdō;
nunc hiemem inter sē lūxū, quam longa, fovēre,
rēgnōrum immemorēs, turpīque cupīdine captōs.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ōra.
Prōtinus ad rēgem cursūs dētorquet Iarbān,
incenditque animum dictīs atque aggerat īrās.

Hic, Hammōne satus raptā Garamantide nymphā,
templa Iovī centum lātīs immānia rēgnīs,
centum ārās posuit, vigilemque sacrāverat ignem,
excubiās dīvum aeternās, pecudumque cruōre
pingue solum, et variīs flōrentia līmina sertīs.
Isque, āmēns animī, et rūmōre accēnsus amārō,
dīcitur ante ārās media inter nūmina dīvum
multa Iovem manibus supplex ōrāsse supīnīs:
“Iuppiter omnipotēns, cui nunc Maurūsia pictīs
gēns epulāta torīs Lēnaeum lībat honōrem,
aspicis haec, an tē, genitor, cum fulmina torquēs,
nēquīquam horrēmus, caecīque in nūbibus ignēs
terrificant animōs et inānia murmura miscent?
Fēmina quae, nostrīs errāns in fīnibus, urbem
exiguam pretiō posuit, cui lītus arandum
cuique locī lēgēs dedimus, cōnūbia nostra
reppulit, ac dominum Aenēān in rēgna recēpit.
Et nunc ille Paris, cum sēmivirō comitātū,
Maeoniā mentum mitrā crīnemque madentem
subnexus, raptō potitur: nōs mūnera templīs
quippe tuīs ferimus fāmamque fovēmus inānem.”

Tālibus ōrantem dictīs ārāsque tenentem
audiit omnipotēns, oculōsque ad moenia torsit
rēgia et oblītōs fāmae meliōris amantīs.
Tum sīc Mercurium adloquitur, ac tālia mandat:
“Vāde age, nāte, vocā Zephyrōs, et lābere pinnīs,
Dardaniumque ducem, Tyriā Carthāgine quī nunc
exspectat Fātīsque datās nōn respicit urbīs,
adloquere, et celerīs dēfer mea dicta per aurās.
Nōn illum nōbīs genetrīx pulcherrima tālem
prōmīsit, Grāiumque ideō bis vindicat armīs,
sed fore quī gravidam imperiīs bellōque frementem
Ītaliam regeret, genus altō ā sanguine Teucrī
prōderet, ac tōtum sub lēgēs mitteret orbem.
Sī nūlla accendit tantārum glōria rērum,
nec super ipse suā mōlītur laude labōrem,
Ascaniōne pater Rōmānās invidet arcīs?
Quid struit, aut quā spē inimīcā in gente morātur
nec prōlem Ausoniam et Lāvīnia respicit arva?
Nāviget! Haec summa est, hic nostrī nūntius estō.”

Dīxerat. Ille patris magnī pārēre parābat
imperiō, et prīmum pedibus tālāria nectit
aurea, quae sublīmem ālīs sīve aequora suprā
seu terram rapidō pariter cum flāmine portant.
Tum virgam capit; hāc animās ille ēvocat Orcō
pallentīs, aliās sub Tartara trīstia mittit,
dat somnōs adimitque, et lūmina morte resignat.
Illā frētus, agit ventōs, et turbida trānat
nūbila. Iamque volāns apicem et latera ardua cernit
Atlantis dūrī, caelum quī vertice fulcit,
Atlantis, cīnctum adsiduē cui nūbibus ātrīs
pīniferum caput et ventō pulsātur et imbrī;
nix umerōs īnfūsa tegit; tum flūmina mentō
praecipitant senis, et glaciē riget horrida barba.
Hīc prīmum paribus nītēns Cyllēnius ālīs
cōnstitit; hinc tōtō praeceps sē corpore ad undās
mīsit, avī similis, quae circum lītora, circum
piscōsōs scopulōs humilis volat aequora iūxtā.
Haud aliter terrās inter caelumque volābat
lītus harēnōsum ad Libyae ventōsque secābat
māternō veniēns ab avō Cyllēnia prōlēs.
Ut prīmum ālātīs tetigit māgālia plantīs,
Aenēān fundantem arcīs ac tēcta novantem
cōnspicit. Atque illī stellātus iaspide fulvā
ēnsis erat, Tyriōque ārdēbat mūrice laena
dēmissa ex umerīs, dīves quae mūnera Dīdō
fēcerat, et tenuī tēlās discrēverat aurō.
Continuō invādit: “Tū nunc Carthāginis altae
fundāmenta locās pulchramque uxōrius urbem
exstruis, heu, rēgnī rērumque oblīte tuārum?
Ipse deum tibi mē clārō dēmittit Olympō
rēgnātor, caelum et terrās quī nūmine torquet,
ipse haec ferre iubet celerīs mandāta per aurās.
Quid struis, aut quā spē Libycīs teris ōtia terrīs?
Sī tē nūlla movet tantārum glōria rērum,
nec super ipse tuā mōlīris laude labōrem,
Ascanium surgentem et spēs hērēdis Iūlī
respice, cui rēgnum Ītaliae Rōmānaque tellūs
dēbentur.” Tālī Cyllēnius ōre locūtus
mōrtālīs vīsūs mediō sermōne relīquit,
et procul in tenuem ex oculīs ēvānuit auram.

At vērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,
arrēctaeque horrōre comae, et vōx faucibus haesit.
Ārdet abīre fugā dulcīsque relinquere terrās,
attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.
Heu! Quid agat? Quō nunc rēgīnam ambīre furentem
audeat adfātū? Quae prīma exōrdia sūmat?
Atque animum nunc hūc celerem, nunc dīvidit illūc,
in partīsque rapit variās, perque omnia versat.
Haec alternantī potior sententia vīsa est:
Mnēsthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,
arma parent, et quae rēbus sit causa novandīs
dissimulent; sēsē intereā, quandō optima Dīdō
nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,
temptātūrum aditūs, et quae mollissima fandī
tempora, quis rēbus dexter modus. Ōcius omnēs
imperiō laetī pārent et iussa facessunt.

At rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)
praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs,
omnia tūta timēns; eadem impia Fāma furentī
dētulit armārī classem cursumque parārī.
Saevit inops animī, tōtamque incēnsa per urbem
bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs
Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō
orgia, nocturnusque vocat clāmōre Cithaerōn.
Tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:

“Dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum
posse nefās, tacitusque meā dēcēdere terrā?
Nec tē noster amor nec tē data dextera quondam
nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?
Quīn etiam hībernō mōlīris sīdere classem,
et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum,
crūdēlis. Quid? Sī nōn arva aliēna domōsque
ignōtās peterēs et Trōia antīqua manēret,
Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?
Mēne fugis? Per ego hās lacrimās dextramque tuam tē
(quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī),
per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,
sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserēre domūs lābentis, et istam,
ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.
Tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī
ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem
exstīnctus pudor, et quā sōlā sīdera adībam
fāma prior. Cui mē moribundam dēseris, hospes—
hoc sōlum nōmen quoniam dē coniuge restat?
Quid moror? An mea Pygmaliōn dum moenia frāter
dēstruat, aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?
Saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset
ante fugam subolēs, sī quis mihi parvulus aulā
lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,
nōn equidem omnīnō capta ac dēserta vidērer.”

Dīxerat. Ille Iovis monitīs immōta tenēbat
lūmina, et obnīxus cūram sub corde premēbat.
Tandem pauca refert: “Ego tē, quae plūrima fandō
ēnumerāre valēs, numquam, rēgīna, negābō
prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae,
dum memor ipse meī, dum spīritus hōs regit artūs.
Prō rē pauca loquar. Neque ego hanc abscondere fūrtō
spērāvī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam
praetendī taedās, aut haec in foedera vēnī.
Mē sī Fāta meīs paterentur dūcere vītam
auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,
urbem Trōiānam prīmum dulcīsque meōrum
rēliquiās colerem, Priamī tēcta alta manērent,
et recidīva manū posuissem Pergama victīs.
Sed nunc Ītaliam magnam Grȳnēus Apollō,
Ītaliam Lyciae iussēre capessere sortēs;
hic amor, haec patria est. Sī tē Carthāginis arcēs
Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,
quae tandem Ausoniā Teucrōs cōnsīdere terrā
invidia est? Et nōs fās extera quaerere rēgna.
Mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs
nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,
admonet in somnīs et turbida terret imāgō,
mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,
quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātālibus arvīs.
Nunc etiam interpres dīvum, Iove missus ab ipsō —
testor utrumque caput — celerīs mandāta per aurās
dētulit; ipse deum manifestō in lūmine vīdī
intrantem mūrōs, vōcemque hīs auribus hausī.
Dēsine mēque tuīs incendere tēque querēlīs;
Ītaliam nōn sponte sequor.”

Tālia dīcentem iam dūdum āversa tuētur,
hūc illūc volvēns oculōs tōtumque pererrat
lūminibus tacitīs, et sīc accēnsa profātur:
“Nec tibi dīva parēns, generis nec Dardanus auctor,
perfide, sed dūrīs genuit tē cautibus horrēns
Caucasus, Hyrcānaeque admōrunt ūbera tigrēs.
Nam quid dissimulō, aut quae mē ad maiōra reservō?
Num flētū ingemuit nostrō? Num lūmina flexit?
Num lacrimās victus dedit, aut miserātus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iūnō
nec Sāturnius haec oculīs pater aspicit aequīs.
Nusquam tūta fidēs. Ēiectum lītore, egentem
excēpī, et rēgnī dēmēns in parte locāvī,
āmissam classem, sociōs ā morte redūxī.
Heu! Furiīs incēnsa feror! Nunc augur Apollō,
nunc Lyciae sortēs, nunc et Iove missus ab ipsō
interpres dīvum fert horrida iussa per aurās.
Scīlicet is superīs labor est, ea cūra quiētōs
sollicitat. Neque tē teneō neque dicta refellō;
ī, sequere Ītaliam, ventīs pete rēgna per undās.
Spērō equidem mediīs, sī quid pia nūmina possunt,
supplicia hausūrum scopulīs, et nōmine Dīdō
saepe vocātūrum. Sequar ātrīs ignibus absēns,
et, cum frīgida mors animā sēdūxerit artūs,
omnibus umbra locīs aderō. Dabis, improbe, poenās.
Audiam, et haec Mānīs veniet mihi fāma sub īmōs.”
Hīs medium dictīs sermōnem abrumpit, et aurās
aegra fugit, sēque ex oculīs āvertit et aufert,
linquēns multa metū cūnctantem et multa volentem
dīcere. Suscipiunt famulae, conlāpsaque membra
marmoreō referunt thalamō strātīsque repōnunt.

At pius Aenēās, quamquam lēnīre dolentem
sōlandō cupit et dictīs āvertere cūrās,
multa gemēns magnōque animum labefactus amōre
iussa tamen dīvum exsequitur, classemque revīsit.
Tum vērō Teucrī incumbunt, et lītore celsās
dēdūcunt tōtō nāvīs. Natat ūncta carīna,
frondentīsque ferunt rēmōs et rōbora silvīs
īnfabricāta fugae studiō.

Migrantīs cernās tōtāque ex urbe ruentīs,
ac velut ingentem formīcae farris acervum
cum populant, hiemis memorēs, tēctōque repōnunt:
it nigrum campīs agmen, praedamque per herbās
convectant calle angustō; pars grandia trūdunt
obnīxae frūmenta umerīs, pars agmina cōgunt
castīgantque morās; opere omnis sēmita fervet.
Quis tibi tum, Dīdō, cernentī tālia sēnsus,
quōsve dabās gemitūs, cum lītora fervere lātē
prōspicerēs arce ex summā, tōtumque vidērēs
miscērī ante oculōs tantīs clāmōribus aequor!
Improbe amor, quid nōn mortālia pectora cōgis!
Īre iterum in lacrimās, iterum temptāre precandō
cōgitur et supplex animōs summittere amōrī,
nē quid inexpertum frūstrā moritūra relinquat:

“Anna, vidēs tōtō properārī lītore circum:
undique convēnēre; vocat iam carbasus aurās,
puppibus et laetī nautae imposuēre corōnās.
Hunc ego sī potuī tantum spērāre dolōrem,
et perferre, soror, poterō. Miserae hoc tamen ūnum
exsequere, Anna, mihī, sōlam nam perfidus ille
tē colere, arcānōs etiam tibi crēdere sēnsūs,
sōla virī mollīs aditūs et tempora nōrās.
Ī, soror, atque hostem supplex adfāre superbum.
Nōn ego cum Danaīs Trōiānam exscindere gentem
Aulide iūrāvī, classemve ad Pergama mīsī,
nec patris Anchīsae cinerem Mānīsve revellī:
cūr mea dicta negat dūrās dēmittere in aurīs?
Quō ruit? Extrēmum hoc miserae det mūnus amantī;
exspectet facilemque fugam ventōsque ferentīs.
Nōn iam coniugium antīcum, quod prōdidit, ōrō,
nec pulchrō ut Latiō careat rēgnumque relinquat;
tempus ināne petō, requiem spatiumque furōrī,
dum mea mē victam doceat fortūna dolēre.
Extrēmam hanc ōrō veniam (miserēre sorōris),
quam mihi cum dederit, cumulātam morte remittam.”

Tālibus ōrābat, tālīsque miserrima flētūs
fertque refertque soror. Sed nūllīs ille movētur
flētibus, aut vōcēs ūllās tractābilis audit;
Fāta obstant, placidāsque virī deus obstruit aurīs.
Ac velut annōsō validam cum rōbore quercum
Alpīnī Boreae nunc hinc nunc flātibus illinc
ēruere inter sē certant, it strīdor, et altae
cōnsternunt terram concussō stīpite frondēs,
ipsa haeret scopulīs, et quantum vertice ad aurās
aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit,
haud secus adsiduīs hinc atque hinc vōcibus hērōs
tunditur, et magnō persentit pectore cūrās:
mēns immōta manet; lacrimae volvuntur inānēs.
Tum vērō īnfēlīx, Fātīs exterrita, Dīdō
mortem ōrat; taedet caelī convexa tuērī.
Quō magis inceptum peragat lūcemque relinquat,
vīdit, tūricremīs cum dōna impōneret ārīs,
(horrendum dictū) laticēs nigrēscere sacrōs,
fūsaque in obscēnum sē vertere vīna cruōrem.
Hoc vīsum nūllī, nōn ipsī effāta sorōrī.
Praetereā fuit in tēctīs dē marmore templum
coniugis antīquī, mīrō quod honōre colēbat,
velleribus niveīs et fēstā fronde revīnctum;
hinc exaudīrī vōcēs et verba vocantis
vīsa virī, nox cum terrās obscūra tenēret,
sōlaque culminibus fērālī carmine būbō
saepe querī et longās in flētum dūcere vōcēs;
multaque praetereā vātum praedicta priōrum
terribilī monitū horrificant. Agit ipse furentem
in somnīs ferus Aenēās, semperque relinquī
sōla sibī, semper longam incomitāta vidētur
īre viam, et Tyriōs dēsertā quaerere terrā,
Eumenidum velutī dēmēns videt agmina Pentheus,
et sōlem geminum et duplicīs sē ostendere Thēbās,
aut Agamemnonius scaenīs agitātur Orestēs,
armātam facibus mātrem et serpentibus ātrīs
cum fugit, ultrīcēsque sedent in līmine Dīrae.

Ergō ubi concēpit furiās ēvicta dolōre,
dēcrēvitque morī, tempus sēcum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictīs adgressa sorōrem,
cōnsilium vultū tegit, ac spem fronte serēnat:
“Invēnī, germāna, viam (grātāre sorōrī),
quae mihi reddat eum vel eō mē solvat amantem.
Ōceanī fīnem iūxtā sōlemque cadentem
ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlās
axem umerō torquet, stellīs ārdentibus aptum;
hinc mihi Massȳlae gentis mōnstrāta sacerdōs,
Hesperidum templī custōs epulāsque dracōnī
quae dabat et sacrōs servābat in arbore rāmōs,
spargēns ūmida mella sopōriferumque papāver.
Haec sē carminibus prōmittit solvere mentīs,
quās velit, ast aliīs dūrās immittere cūrās,
sistere aquam fluviīs et vertere sīdera retrō,
nocturnōsque movet Mānīs; mūgīre vidēbis
sub pedibus terram et dēscendere montibus ornōs.
Testor, cāra, deōs et tē, germāna, tuumque
dulce caput magicās invītam accingier artīs.
Tū sēcrēta pyram tēctō interiōre sub aurās
ērige, et arma virī, thalamō quae fīxa relīquit
impius, exuviāsque omnīs lectumque iugālem,
quō periī, superimpōnās; abolēre nefandī
cūncta virī monumenta iuvat, mōnstratque sacerdōs.”
Haec effāta silet; pallor simul occupat ōra.
Nōn tamen Anna novīs praetexere fūnera sacrīs
germānam crēdit, nec tantōs mente furōrēs
concipit, aut graviōra timet quam morte Sychaeī.
Ergō iussa parat.

At rēgīna, pyrā penetrālī in sēde sub aurās
ērēctā, ingentī taedīs atque īlice sectā,
intenditque locum sertīs et fronde corōnat
fūnereā; super exuviās ēnsemque relictum
effigiemque torō locat, haud ignāra futūrī.
Stant ārae circum, et crīnīs effūsa sacerdōs
ter centum tonat ōre deōs, Erebumque, Chaosque,
tergeminamque Hecatēn, tria virginis ōra Diānae.
Sparserat et laticēs simulātōs fontis Avernī,
falcibus et messae ad lūnam quaeruntur aēnīs
pūbentēs herbae, nigrī cum lacte venēnī;
quaeritur et nāscentis equī dē fronte revulsus
et mātrī praereptus amor.

Ipsa molā manibusque piīs altāria iūxtā,
ūnum exūta pedem vinclīs, in veste recīnctā,
testātur moritūra deōs et cōnscia fātī
sīdera; tum, sī quod nōn aequō foedere amantīs
cūrae nūmen habet iūstumque memorque, precātur.

Nox erat, et placidum carpēbant fessa sopōrem
corpora per terrās, silvaeque et saeva quiērant
aequora, cum mediō volvuntur sīdera lāpsū,
cum tacet omnis ager, pecudēs pictaeque volucrēs,
quaeque lacūs lātē liquidōs quaeque aspera dūmīs
rūra tenent, somnō positae sub nocte silentī.
Lēnībant cūrās et corda oblīta labōrum.
At nōn īnfēlīx animī Phoenissa nec umquam
solvitur in somnōs oculīsve aut pectore noctem
accipit; ingeminant cūrae, rūrsusque resurgēns
saevit amor, magnōque īrārum flūctuat aestū.
Sīc adeō īnsistit, sēcumque ita corde volūtat:
“Ēn quid agō? Rūrsusne procōs inrīsa priōrēs
experiar, Nomadumque petam cōnūbia supplex,
quōs ego sim totiēns iam dēdignāta marītōs?
Īliacās igitur classīs atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxiliō iuvat ante levātōs,
et bene apud memorīs veteris stat grātia factī?
Quis mē autem, fac velle, sinet, ratibusve superbīs
invīsam accipiet? Nescīs, heu! perdita, necdum
Lāomedontēae sentīs periūria gentis?
Quid tum? Sōla fugā nautās comitābor ovantīs,
an Tyriīs omnīque manū stīpāta meōrum
īnferar, et, quōs Sīdoniā vix urbe revellī,
rūrsus agam pelagō, et ventīs dare vēla iubēbō?
Quīn morere, ut merita es, ferrōque āverte dolōrem.
Tū lacrimīs ēvicta meīs, tū prīma furentem
hīs, germāna, malīs onerās, atque obicis hostī.
Nōn licuit thalamī expertem sine crīmine vītam
dēgere, mōre ferae, tālīs nec tangere cūrās!
Nōn servāta fidēs cinerī prōmissa Sychaeō!”
Tantōs illa suō rumpēbat pectore questūs.

Aenēās celsā in puppī, iam certus eundī,
carpēbat somnōs, rēbus iam rīte parātīs.
Huic sē fōrma deī vultū redeuntis eōdem
obtulit in somnīs, rūrsusque ita vīsa monēre est,
omnia Mercuriō similis, vōcemque colōremque
et crīnīs flāvōs et membra decōra iuventā:
“Nāte deā, potes hōc sub cāsū dūcere somnōs,
nec quae tē circum stent deinde perīcula cernis,
dēmēns, nec zephyrōs audīs spīrāre secundōs?
Illa dolōs dīrumque nefās in pectore versat,
certa morī, variōque īrārum flūctuat aestū.
Nōn fugis hinc praeceps, dum praecipitāre potestās?
Iam mare turbārī trabibus saevāsque vidēbis
conlūcēre facēs, iam fervere lītora flammīs,
sī tē hīs attigerit terrīs Aurōra morantem.
Heia age, rumpe morās! Varium et mūtābile semper
fēmina.” Sīc fātus, noctī sē immiscuit ātrae.

Tum vērō Aenēās, subitīs exterritus umbrīs,
corripit ē somnō corpus sociōsque fatīgat:
“Praecipitēs vigilāte, virī, et cōnsīdite trānstrīs,
solvite vēla citī. Deus aethere missus ab altō
festīnāre fugam tortōsque incīdere fūnīs
ecce iterum stimulat. Sequimur tē, sancte deōrum,
quisquis es, imperiōque iterum pārēmus ovantēs.
Adsīs ō placidusque iuvēs, et sīdera caelō
dextra ferās.” Dīxit, vāgīnāque ēripit ēnsem
fulmineum, strictōque ferit retinācula ferrō.
īdem omnīs simul ārdor habet: rapiuntque ruuntque,
lītora dēseruēre, latet sub classibus aequor,
adnīxī torquent spūmās, et caerula verrunt.

Et iam prīma novō spargēbat lūmine terrās
Tīthōnī croceum linquēns Aurōra cubīle.
Rēgīna, ē speculīs ut prīmum albēscere lūcem
vīdit et aequātīs classem prōcēdere vēlīs,
lītoraque et vacuōs sēnsit sine rēmige portūs,
terque quaterque manū pectus percussa decōrum,
flāventīsque abscissa comās, “Prō Iuppiter! Ībit
hic,” ait, “et nostrīs inlūserit advena rēgnīs?
Nōn arma expedient tōtāque ex urbe sequentur,
dēripientque ratīs aliī nāvālibus? Īte,
ferte citī flammās, date tēla impellite rēmōs!
Quid loquor aut ubi sum? Quae mentem īnsānia mūtat?
Īnfēlīx Dīdō, nunc tē facta impia tangunt?
Tum decuit, cum scēptra dabās. Ēn dextra fidēsque,
quem sēcum patriōs aiunt portāre Penātīs,
quem subiisse umerīs cōnfectum aetāte parentem!
Nōn potuī abreptum dīvellere corpus et undīs
spargere, nōn sociōs, nōn ipsum absūmere ferrō
Ascanium patriīsque epulandum pōnere mēnsīs?
Vērum anceps pugnae fuerat fortūna. Fuisset:
quem metuī moritūra? Facēs in castra tulissem
implēssemque forōs flammīs, nātumque patremque
cum genere exstīnxem, mēmet super ipsa dedissem.
Sōl, quī terrārum flammīs opera omnia lūstrās,
tūque, hārum interpres cūrārum et cōnscia Iūnō,
nocturnīsque Hecatē triviīs ululāta per urbīs,
et Dīrae ultrīcēs, et dī morientis Elissae,
accipite haec, meritumque malīs advertite nūmen,
et nostrās audīte precēs. Sī tangere portūs
īnfandum caput ac terrīs adnāre necesse est,
et sīc fāta Iovis poscunt, hic terminus haeret,
at bellō audācis populī vexātus et armīs,
fīnibus extorris, complexū āvulsus Iūlī,
auxilium implōret, videatque indigna suōrum
fūnera, nec, cum sē sub lēgēs pācis inīquae
trādiderit, rēgnō aut optātā lūce fruātur,
sed cadat ante diem mediāque inhumātus harēnā.
Haec precor, hanc vōcem extrēmam cum sanguine fundō.
Tum vōs, ō Tyriī, stirpem et genus omne futūrum
exercēte odiīs, cinerīque haec mittite nostrō
mūnera. Nūllus amor populīs nec foedera suntō;
exoriāre aliquis nostrīs ex ossibus ultor,
quī face Dardaniōs ferrōque sequāre colōnōs,
nunc, ōlim, quōcumque dabunt sē tempore vīrēs;
lītora lītoribus contrāria, flūctibus undās
imprecor, arma armīs; pugnent ipsīque nepōtēsque.”

Haec ait, et partīs animum versābat in omnīs,
invīsam quaerēns quam prīmum abrumpere lūcem.
Tum breviter Barcēn nūtrīcem adfāta Sychaeī
(namque suam patriā antīquā cinis āter habēbat):
“Annam, cāra mihī nūtrīx, hūc siste sorōrem;
dīc corpus properet fluviālī spargere lymphā
et pecudēs sēcum et mōnstrāta piācula dūcat;
sīc veniat, tūque ipsa piā tege tempora vittā;
sacra Iovī Stygiō, quae rīte incepta parāvī,
perficere est animus, fīnemque impōnere cūrīs,
Dardaniīque rogum capitis permittere flammae.”
Sīc ait. Illa gradum studiō celerābat anīlem.
At trepida et coeptīs immānibus effera Dīdō,
sanguineam volvēns aciem, maculīsque trementīs
interfūsa genās, et pallida morte futūrā,
interiōra domūs inrumpit līmina, et altōs
cōnscendit furibunda rogōs, ēnsemque reclūdit
Dardanium, nōn hōs quaesītum mūnus in ūsūs.
Hīc, postquam īliacās vestīs nōtumque cubīle
cōnspexit, paulum lacrimīs et mente morāta
incubuitque torō dīxitque novissima verba:
“Dulcēs exuviae, dum Fāta deusque sinēbat,
accipite hanc animam, mēque hīs exsolvite cūrīs.
Vīxī, et quem dederat cursum fortūna perēgī,
et nunc magna meī sub terrās ībit imāgō.
Urbem praeclāram statuī, mea moenia vīdī,
ulta virum poenās inimīcō ā frātre recēpī,
fēlīx, heu! nimium fēlīx, sī lītora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carīnae!”
Dīxit, et, ōs impressa torō, “Moriēmur inultae,
sed moriāmur,” ait; “sīc, sīc iuvat īre sub umbrās.
Hauriat hunc oculīs ignem crudēlis ab altō
Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.”
Dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō
conlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre
spūmantem sparsāsque manūs. It clāmor ad alta
ātria; concussam bacchātur Fāma per urbem.
Lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū
tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,
nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis
Carthāgō, aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs
culmina perque hominum volvantur perque deōrum.
Audiit exanimis, trepidōque exterrita cursū
unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs
per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:
“Hoc illud, germāna, fuit? Mē fraude petēbās?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignēs āraeque parābant?
Quid prīmum dēserta querar? Comitemne sorōrem
sprēvistī moriēns? Eadem mē ad fāta vocāssēs!
īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.
Hīs etiam strūxī manibus patriōsque vocāvī
vōce deōs, sīc tē ut positā crudēlis abessem!
Exstīnxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque
Sīdoniōs urbemque tuam. Date vulnera lymphīs
abluam, et, extrēmus sī quis super hālitus errat,
ōre legam.” Sīc fāta, gradūs ēvāserat altōs,
sēmianimemque sinū germānam amplexa fovēbat
cum gemitū, atque ātrōs siccābat veste cruōrēs.
Illa gravīs oculōs cōnāta attollere rūrsus
dēficit; īnfīxum strīdit sub pectore vulnus.
Ter sēsē attollēns cubitōque adnīxa levāvit;
ter revolūta torō est, oculīsque errantibus altō
quaesīvit caelō lūcem, ingemuitque repertā.

Tum Iūnō omnipotēns, longum miserāta dolōrem
difficilīsque obitūs, īrim dēmīsit Olympō,
quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs.
Nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
sed misera ante diem subitōque accēnsa furōre,
nōndum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem
abstulerat, Stygiōque caput damnāverat Orcō.
Ergō īris croceīs per caelum rōscida pinnīs
mīlle trahēns variōs adversō sōle colōrēs
dēvolat, et suprā caput adstitit. “Hunc ego Dītī
sacrum iussa ferō, tēque istō corpore solvō.”
Sīc ait, et dextrā crīnem secat; omnis et ūnā
dīlāpsus calor, atque in ventōs vīta recessit.

Liber Quīntus

Intereā medium Aenēās iam classe tenēbat,
certus iter, flūctūsque ātrōs Aquilōne secābat,
moenia respiciēns, quae iam īnfēlīcis Elissae
conlūcent flammīs. Quae tantum accenderit ignem
causa latet, dūrī magnō sed amōre dolōrēs
pollūtō nōtumque furēns quid fēmina possit
trīste per augurium Teucrōrum pectora dūcunt.
Ut pelagus tenuēre ratēs, nec iam amplius ūlla
occurrit tellūs, maria undique et undique caelum,
ollī caeruleus suprā caput astitit imber,
noctem hiememque ferēns, et inhorruit unda tenebrīs.
Ipse gubernātor puppī Palinūrus ab altā:
“Heu! Quianam tantī cīnxērunt aethera nimbī,
quidve, pater Neptūne, parās?” Sīc deinde locūtus
colligere arma iubet validīsque incumbere rēmīs,
oblīquatque sinūs in ventum, ac tālia fātur:
“Magnanime Aenēā, nōn, sī mihi Iuppiter auctor
spondeat, hōc spērem Ītaliam contingere caelō.
Mūtātī trānsversa fremunt et Vespere ab ātrō
cōnsurgunt ventī, atque in nūbem cōgitur āēr,
nec nōs obnītī contrā nec tendere tantum
sufficimus. Superat quoniam fortūna, sequāmur,
quōque vocat vertāmus iter. Nec lītora longē
fīda reor frāterna Erycis portūsque Sicānōs,
sī modo rīte memor servāta remētior astra.”
Tum pius Aenēās: “Equidem sīc poscere ventōs
iam dūdum et frūstrā cernō tē tendere contrā.
Flecte viam vēlīs. An sit mihi grātior ūlla
quōve magis fessās optem dēmittere nāvīs
quam quae Dardanium tellūs mihi servat Acestēn,
et patris Anchīsae gremiō complectitur ossa?”
Haec ubi dicta, petunt portūs, et vēla secundī
intendunt Zephyrī; fertur cita gurgite classis,
et tandem laetī nōtae advertuntur harēnae.

At procul ex celsō mīrātus vertice montis
adventum sociāsque ratīs occurrit Acestēs,
horridus in iaculīs et pelle Libystidis ursae,
Trōia Crīnīsō conceptum flūmine māter
quem genuit. Veterum nōn immemor ille parentum,
grātātur reducīs, et gazā laetus agrestī
excipit, ac fessōs opibus sōlātur amīcīs.

Postera cum prīmō stellās Oriente fugārat
clāra diēs, sociōs in coetum lītore ab omnī
advocat Aenēās tumulīque ex aggere fātur:
“Dardanidae magnī, genus altō ā sanguine dīvum,
annuus exāctīs complētur mēnsibus orbis,
ex quō rēliquiās dīvīnīque ossa parentis
condidimus terrā, maestāsque sacrāvimus ārās.
Iamque diēs, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honōrātum c(sīc, dī, voluistis) habēbō.
Hunc ego Gaetūlīs agerem sī Syrtibus exsul,
Argolicōve marī dēprēnsus et urbe Mycēnae,
annua vōta tamen sollemnīsque ōrdine pompās
exsequerer, strueremque suīs altāria dōnīs.
Nunc ultrō ad cinerēs ipsīus et ossa parentis
(haud equidem sine mente reor, sine nūmine dīvum)
adsumus, et portūs dēlātī intrāmus amīcōs.
Ergō agite, et laetum cūnctī celebrēmus honōrem;
poscāmus ventōs, atque haec mē sacra quotannīs
urbe velit positā templīs sibi ferre dicātīs.
Bīna boum vōbīs Trōiā generātus Acestēs
dat numerō capita in nāvīs; adhibēte Penātīs
et patriōs epulīs et quōs colit hospes Acestēs.
Praetereā, sī nōna diem mortālibus almum
Aurōra extulerit radiīsque retēxerit orbem,
prīma citae Teucrīs pōnam certāmina classis;
quīque pedum cursū valet, et quī vīribus audāx
aut iaculō incēdit melior levibusque sagittīs,
seu crūdō fīdit pugnam committere caestū,
cūnctī adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ōre favēte omnēs, et cingite tempora rāmīs.”

Sīc fātus, vēlat māternā tempora myrtō.
Hoc Helymus facit, hoc aevī mātūrus Acestēs,
hoc puer Ascanius, sequitur quōs ,cētera pūbēs.
Ille ē conciliō multīs cum mīlibus ībat
ad tumulum, magnā medius comitante catervā.
Hīc duo rīte merō lībāns carchēsia Bacchō
fundit humī, duo lacte novō, duo sanguine sacrō,
purpureōsque iacit flōrēs, ac tālia fātur:
“Salvē, sāncte parēns, iterum salvēte, receptī
nēquīquam cinerēs, animaeque umbraeque paternae!
Nōn licuit fīnīs Italōs fātāliaque arva
nec tēcum Ausonium, quīcumque est, quaerere Thybrim.”
Dīxerat haec, adytīs cum lūbricus anguis ab īmīs
septem ingēns gȳrōs, septēna volūmina trāxit,
amplexus placidē tumulum lāpsusque per ārās,
caeruleae cui terga notae maculōsus et aurō
squāmam incendēbat fulgor, ceu nūbibus arcus
mīlle iacit variōs adversō sōle colōrēs.
Obstipuit vīsū Aenēās. Ille, agmine longō
tandem inter paterās et lēvia pōcula serpēns,
lībāvitque dapēs rūrsusque innoxius īmō
successit tumulō, et dēpāsta altāria līquit.
Hōc magis inceptōs genitōrī īnstaurat honōrēs,
incertus geniumne locī famulumne parentis
esse putet; caedit bīnās dē mōre bidentīs
atque suēs, totidem nigrantīs terga iuvencōs,
vīnaque fundēbat paterīs, animamque vocābat
Anchīsae magnī Mānīsque Acheronte remissōs.
Nec nōn et sociī, quae cuique est cōpia, laetī
dōna ferunt; onerant ārās mactantque iuvencōs;
ōrdine aēna locant aliī, fūsīque per herbam
subiciunt veribus prūnās, et vīscera torrent.

Exspectāta diēs aderat, nōnamque serēnā
Aurōram Phaethontis equī iam lūce vehēbant,
fāmaque fīnitimōs et clārī nōmen Acestae
excierat; laetō complēbant lītora coetū
vīsūrī Aeneadās, pars et certāre parātī.
Mūnera prīncipiō ante oculōs circōque locantur
in mediō, sacrī tripodes, viridēsque corōnae,
et palmae, pretium victōribus, armaque, et ostrō
perfūsae vestēs, argentī aurīque talentum,
et tuba commissōs mediō canit aggere lūdōs.

Prīma parēs ineunt gravibus certāmina rēmīs
quattuor ex omnī dēlēctae classe carīnae.
Vēlōcem Mnēstheus agit ācrī rēmige Pristim,
mox Italus Mnēstheus, genus ā quō nōmine Memmī,
ingentemque Gyās ingentī mōle Chimaeram,
urbis opus, triplicī pūbēs quam Dardana versū
impellunt (ternō cōnsurgunt ōrdine rēmī),
Sergēstusque, domus tenet ā quō Sergia nōmen,
Centaurō invehitur magnā, Scyllāque Cloanthus
caeruleā, genus unde tibī, Rōmāne Cluentī.

Est procul in pelagō saxum spūmantia contrā
lītora, quod tumidīs summersum tunditur ōlim
flūctibus, hībernī condunt ubi sīdera Caurī;
tranquillō silet, immōtāque attollitur undā
campus et aprīcīs statiō grātissima mergīs.
Hīc viridem Aenēās frondentī ex īlice mētam
cōnstituit signum nautīs pater, unde revertī
scīrent et longōs ubi circumflectere cursūs.
Tum loca sorte legunt, ipsīque in puppibus aurō
ductōrēs longē effulgent ostrōque decōrī;
cētera pōpuleā vēlātur fronde iuventūs,
nūdātōsque umerōs oleō perfūsa nitēscit.
Cōnsīdunt trānstrīs, intentaque bracchia rēmīs;
intentī exspectant signum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsāns laudumque arrēcta cupīdō.
Inde, ubi clāra dedit sonitum tuba, fīnibus omnēs,
haud mora, prōsiluēre suīs; ferit aethera clāmor
nauticus, adductīs spūmant freta versa lacertīs;
īnfindunt pariter sulcōs, tōtumque dehīscit
convūlsum rēmīs rōstrīsque tridentibus aequor;
nōn tam praecipitēs biiugō certāmine campum
corripuēre ruuntque effūsī carcere currūs,
nec sīc immissīs aurīgae undantia lōra
concussēre iugīs, prōnīque in verbera pendent.
Tum plausū fremitūque virum studiīsque faventum
cōnsonat omne nemus, vōcemque inclūsa volūtant
lītora; pulsātī collēs clāmōre resultant.
Effugit ante aliōs, prīmīsque ēlābitur undīs
turbam inter fremitumque Gyās, quem deinde Cloanthus
cōnsequitur, melior rēmīs, sed pondere pīnus
tarda tenet; post hōs aequō discrīmine Pristis
Centaurusque locum tendunt superāre priōrem,
et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingēns
Centaurus, nunc ūnā ambae iūnctīsque feruntur
frontibus, et longā sulcant vada salsa carīnā.
Iamque propinquābant scopulō mētamque tenēbant,
cum prīnceps mediōque Gyās in gurgite victor
rēctōrem nāvis compellat vōce Menoetē!:
“Quō tantum mihi dexter abīs? Hūc dīrige gressum;
lītus amā, et laevās stringat sine palmula cautīs.
Altum aliī teneant.” Dīxit, sed caeca Menoetēs
saxa timēns prōram pelagī dētorquet ad undās.
“Quō dīversus abīs?” iterum “Pete saxa, Menoetē!”
cum clāmōre Gyās revocābat, et ecce Cloanthum
respicit īnstantem tergō et propiōra tenentem.
Ille inter nāvemque Gyae scopulōsque sonantīs
rādit iter laevum interior, subitōque priōrem
praeterit, et mētīs tenet aequora tūta relictīs.
Tum vērō exārsit iuvenī dolor ossibus ingēns,
nec lacrimīs caruēre genae, sēgnemque Menoetēn,
oblītus decorisque suī sociumque salūtis,
in mare praecipitem puppī dēturbat ab altā;
ipse gubernāclō rēctor subit, ipse magister
hortāturque virōs clāvumque ad lītora torquet.
At gravis, ut fundō vix tandem redditus īmō est,
iam senior madidāque fluēns in veste Menoetēs
summa petit scopulī, siccāque in rūpe resēdit.
Illum et lābentem Teucrī et rīsēre natantem
et salsōs rīdent revomentem pectore flūctūs.
Hīc laeta extrēmīs spēs est accēnsa duōbus,
Sergestō Mnēstheīque, Gyān superāre morantem.
Sergestus capit ante locum, scopulōque propinquat,
nec tōtā tamen ille prior praeeunte carīnā,
parte prior; partem rōstrō premit aemula Pristis.
At mediā sociōs incēdēns nāve per ipsōs
hortātur Mnēstheus: “Nunc, nunc īnsurgite rēmīs,
Hectoreī sociī, Trōiae quōs sorte suprēmā
dēlēgī comitēs; nunc illās prōmite vīrīs,
nunc animōs, quibus in Gaetūlīs Syrtibus ūsī
Īoniōque marī Maleaeque sequācibus undīs.
Nōn iam prīma petō Mnēstheus, neque vincere certō
(quamquam ō—sed superent, quibus hoc, Neptūne, dedistī);
extrēmōs pudeat rediisse: hoc vincite, cīvēs,
et prohibēte nefās.” Ollī certāmine summō
prōcumbunt; vāstīs tremit ictibus aerea puppis,
subtrahiturque solum; tum crēber anhēlitus artūs
āridaque ōra quatit, sūdor fluit undique rīvīs.
Attulit ipse virīs optātum cāsus honōrem,
namque, furēns animī dum prōram ad saxa suburget
interior, spatiōque subit Sergestus inīquō,
īnfēlīx saxīs in prōcurrentibus haesit;
concussae cautēs, et acūtō in mūrice rēmī
obnīxī crepuēre, inlīsaque prōra pependit.
Cōnsurgunt nautae, et magnō clāmōre morantur,
ferrātāsque trudēs et acūtā cuspide contōs
expediunt, frāctōsque legunt in gurgite rēmōs.
At laetus Mnēstheus successūque ācrior ipsō
agmine rēmōrum celerī ventīsque vocātīs
prōna petit maria et pelagō dēcurrit apertō.
Quālis spēluncā subitō commōta columba,
cui domus et dulcēs latebrōsō in pūmice nīdī,
fertur in arva volāns, plausumque exterrita pinnīs
dat tēctō ingentem, mox āere lāpsa quiētō
rādit iter liquidum celerīs neque commovet ālās,
sīc Mnēstheus, sīc ipsa fugā secat ultima Pristis
aequora, sīc illam fert impetus ipse volantem,
et prīmum in scopulō luctantem dēserit altō
Sergestum brevibusque vadīs, frūstrāque vocantem
auxilia, et frāctīs discentem currere rēmīs;
inde Gyān ipsamque ingentī mōle Chimaeram
cōnsequitur; cēdit, quoniam spoliāta magistrō est.
Sōlus iamque ipsō superest in fīne Cloanthus,
quem petit, et summīs adnīxus vīribus urget.
Tum vērō ingeminat clāmor, cūnctīque sequentem
īnstīgant studiīs, resonatque fragōribus aethēr.
Hī proprium decus et partum indignantur honōrem
nī teneant vītamque volunt prō laude pacīscī,
hōs successus alit: possunt, quia posse videntur.
Et fors aequātīs cēpissent praemia rōstrīs,
nī palmās pontō tendēns utrāsque Cloanthus
fūdissetque precēs dīvōsque in vōta vocāsset:
“Dī, quibus imperium est pelagī, quōrum aequora currō,
vōbīs laetus ego hōc candentem in lītore taurum
cōnstituam ante ārās, vōtī reus, extaque salsōs
prōiciam in flūctūs, et vīna liquentia fundam.”
Dīxit, eumque īmīs sub flūctibus audiit omnis
Nēreīdum Phorcīque chorus Panopēaque virgō,
et pater ipse manū magnā Portūnus euntem
impulit; illa Notō citius volucrīque sagittā
ad terram fugit, et portū sē condidit altō.
Tum satus Anchīsā, cūnctīs ex mōre vocātīs,
victōrem magnā praecōnis vōce Cloanthum
dēclārat, viridīque advēlat tempora laurō,
mūneraque in nāvīs ternōs optāre iuvencōs
vīnaque et argentī magnum dat ferre talentum.
Ipsīs praecipuōs ductōribus addit honōrēs:
victōrī chlamydem aurātam, quam plūrima circum
purpura maeandrō duplicī Meliboea cucurrit
intextusque puer frondōsā rēgius Īdā
vēlōcīs iaculō cervōs cursūque fatīgat
ācer, anhēlantī similis, quem praepes ab Īdā
sublīmem pedibus rapuit Iovis armiger uncīs;
longaevī palmās nēquīquam ad sīdera tendunt
custōdēs, saevitque canum lātrātus in aurās.
At quī deinde locum tenuit virtūte secundum,
lēvibus huic hāmīs consertam aurōque trilīcem
lōrīcam, quam Dēmoleō dētrāxerat ipse
victor apud rapidum Simoenta sub īliō altō,
dōnat habēre virō, decus et tūtāmen in armīs.
Vix illam famulī Phēgeus Sagarisque ferēbant
multiplicem cōnīxī umerīs: indūtus at ōlim
Dēmoleos cursū pālantīs Trōas agēbat.
Tertia dōna facit geminōs ex aere lebētas,
cymbiaque argentō perfecta, atque aspera signīs.
Iamque adeō dōnātī omnēs opibusque superbī
pūniceīs ībant ēvīnctī tempora taenīs,
cum, saevō ē scopulō multā vix arte revulsus,
āmissīs rēmīs, atque ōrdine dēbilis ūnō,
inrīsam sine honōre ratem Sergestus agēbat.
Quālis saepe viae dēprēnsus in aggere serpēns,
aerea quem oblīcum rota trānsiit, aut gravis ictū
sēminecem līquit saxō lacerumque viātor,
nēquīquam longōs fugiēns dat corpore tortūs,
parte ferōx, ārdēnsque oculīs, et sībila colla
arduus attollēns; pars vulnere clauda retentat
nīxantem nōdīs sēque in sua membra plicantem:
tālī rēmigiō nāvis sē tarda movēbat;
vēla facit tamen, et plēnīs subit ōstia vēlīs.
Sergestum Aenēās prōmissō mūnere dōnat,
servātam ob nāvem laetus sociōsque reductōs;
ollī serva datur, operum haud ignāra Minervae,
Cressa genus, Pholoē, geminīque sub ūbere nātī.

Hōc pius Aenēās missō certāmine tendit
grāmineum in campum, quem collibus undique curvīs
cingēbant silvae, mediāque in valle theātrī
circus erat, quō sē multīs cum mīlibus hērōs
consessum in medium tulit, exstrūctōque resēdit.
Hīc, quī forte velint rapidō contendere cursū
invītat pretiīs animōs, et praemia pōnit.
Undique conveniunt Teucrī mixtīque Sicānī,
Nīsus et Euryalus prīmī,
Euryalus fōrmā īnsignis viridīque iuventā,
Nīsus amōre piō puerī, quōs deinde secūtus
rēgius ēgregiā Priamī de stirpe Diōrēs;
hunc Salius simul et Patrōn, quōrum alter Acarnān,
alter ab Arcadiō Tegeaeae sanguine gentis;
tum duo Trīnacriī iuvenēs, Helymus Panopēsque,
adsuētī silvīs, comitēs seniōris Acestae;
multī praetereā, quōs fāma obscura recondit.
Aenēās quibus in mediīs sīc deinde locūtus:
“Accipite haec animīs, laetāsque advertite mentīs.
Nēmō ex hōc numerō mihi nōn dōnātus abībit.
Gnosīa bīna dabō lēvātō lūcida ferrō
spīcula caelātamque argentō ferre bipennem;
omnibus hic erit ūnus honōs. Trēs praemia prīmī
accipient, flāvāque caput nectentur olīvā.
Prīmus ecum phalerīs īnsignem victor habētō,
alter Amāzoniam pharetram plēnamque sagittīs
Thrēiciīs, lātō quam circum amplectitur aurō
balteus, et teretī subnectit fībula gemmā,
tertius Argolicā hāc galeā contentus abītō.”
Haec ubi dicta, locum capiunt, signōque repente
corripiunt spatia audītō, līmenque relincunt,
effūsī nimbō similēs; simul ultima signant.
Prīmus abit, longēque ante omnia corpora Nīsus
ēmicat, et ventīs et fulminis ōcior ālīs;
proximus huic, longō sed proximus intervallō,
īnsequitur Salius; spatiō post deinde relictō
tertius Euryalus;

Euryalumque Helymus sequitur, quō deinde sub ipsō
ecce volat calcemque terit iam calce Diōrēs,
incumbēns umerō, spatia et sī plūra supersint,
trānseat ēlāpsus prior, ambiguumve relinquat.
Iamque ferē spatiō extrēmō fessīque sub ipsam
fīnem adventābant, lēvī cum sanguine Nīsus
lābitur īnfēlīx, caesīs ut forte iuvencīs
fūsus humum viridīsque super madefēcerat herbās:
hīc iuvenis iam victor ovāns vēstīgia pressō
haud tenuit titubāta solō, sed prōnus in ipsō
concidit immundōque fimō sacrōque cruōre,
nōn tamen Euryalī, nōn ille oblītus amōrum,
nam sēsē opposuit Saliō per lūbrica surgēns;
ille autem spissā iacuit revolūtus harēnā.
Ēmicat Euryalus, et, mūnere victor amīcī,
prīma tenet, plausūque volat fremitūque secundō;
post Helymus subit, et, nunc tertia palma, Diōrēs.
Hīc tōtum caveae consessum ingentis et ōra
prīma patrum magnīs Salius clāmōribus implet,
ēreptumque dolō reddī sibi poscit honōrem.
Tūtātur favor Euryalum, lacrimaeque decōrae,
grātior et pulchrō veniēns in corpore virtūs;
adiuvat et magnā prōclāmat vōce Diōrēs,
quī subiit palmae frūstrāque ad praemia vēnit
ultima, sī prīmī Saliō reddantur honōrēs.
Tum pater Aenēās ‘“Vestra,” inquit, “mūnera vōbīs
certa manent, puerī, et palmam movet ōrdine nēmō;
mē liceat cāsūs miserārī īnsontis amīcī.”
Sīc fātus, tergum Gaetūlī immāne leōnis
dat Saliō, villīs onerōsum atque unguibus aureīs.
Hīc Nīsus “Sī tanta,” inquit, “sunt praemia victīs,
et tē lāpsōrum miseret, quae mūnera Nīsō
digna dabis, prīmam meruī quī laude corōnam,
nī mē, quae Salium, fortūna inimīca tulisset?”,
et simul hīs dictīs faciem ostentābat et ūdō
turpia membra fimō. Rīsit pater optimus ollī,
et clipeum efferrī iussit, Didymāonis artīs,
Neptūnī sacrō Danaīs dē poste refīxum;
hōc iuvenem ēgregium praestantī mūnere dōnat.
Post ubi cōnfectī cursūs et dōna perēgit,
“Nunc, sī cui virtūs animusque in pectore praesēns,
adsit, et ēvīnctīs attollat bracchia palmīs.”
Sīc ait, et geminum pugnae prōpōnit honōrem,
victōrī vēlātum aurō vittīsque iuvencum,
ēnsem atque īnsignem galeam sōlācia victō.
Nec mora: continuō vāstīs cum vīribus effert
ōra Darēs, magnōque virum sē murmure tollit,
sōlus quī Paridem solitus contendere contrā,
īdemque ad tumulum, quō maximus occubat Hector,
victōrem Būtēn, immānī corpore quī sē
Bebryciā veniēns Amycī dē gente ferēbat,
perculit, et fulvā moribundum extendit harēnā;
tālis prīma Darēs caput altum in proelia tollit,
ostenditque umerōs lātōs, alternaque iactat
bracchia prōtendēns, et verberat ictibus aurās.
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tantō
audet adīre virum manibusque indūcere caestūs.
Ergō, alacris cūnctēsque putāns excēdere palmā,
Aenēae stetit ante pedēs, nec plūra morātus
tum laevā taurum cornū tenet, atque ita fātur:
“Nāte deā, sī nēmō audet sē crēdere pugnae,
quae fīnis standī? Quō mē decet usque tenērī?
Dūcere dōna iubē.”” Cūnctī simul ōre fremēbant
Dardanidae reddīque virō prōmissa iubēbant.

Hīc gravis Entellum dictīs castīgat Acestēs,
proximus ut viridante torō cōnsēderat herbae:
“Entelle, hērōum quondam fortissime frūstrā,
tantane tam patiēns nūllō certāmine tollī
dōna sinēs? Ubi nunc nōbīs deus ille magister
nēquīquam memorātus Eryx? Ubi fāma per omnem
Trīnacriam et spolia illa tuīs pendentia tēctīs?”
Ille sub haec: “Nōn laudis amor nec glōria cessit
pulsa metū, sed enim gelidus tardante senectā
sanguis hebet, frīgentque effētae in corpore vīrēs.
Sī mihi, quae quondam fuerat quāque improbus iste
exsultat fīdēns, sī nunc foret illa iuventās,
haud equidem pretiō inductus pulchrōque iuvencō
vēnissem, nec dōna moror.” Sīc deinde locūtus
in medium geminōs immānī pondere caestūs
prōiēcit, quibus ācer Eryx in proelia suētus
ferre manum dūrōque intendere bracchia tergō.
Obstipuēre animī; tantōrum ingentia septem
terga boum plumbō īnsūtō ferrōque rigēbant.
Ante omnīs stupet ipse Darēs longēque recūsat,
magnanimusque Anchīsiadēs et pondus et ipsa
hūc illūc vinclōrum immēnsa volūmina versat.
Tum senior tālīs referēbat pectore vōcēs:
“Quid sī quis caestūs ipsīus et Herculis arma
vīdisset trīstemque hōc ipsō in lītore pugnam?
Haec germānus Eryx quondam tuus arma gerēbat
(sanguine cernis adhūc sparsōque īnfecta cerebrō),
hīs magnum Alcīdēn contrā stetit, hīs ego suētus,
dum melior vīrīs sanguis dabat, aemula necdum
temporibus geminīs cānēbat sparsa senectūs.
Sed sī nostra Darēs haec Trōius arma recūsat,
idque piō sedet Aenēae, probat auctor Acestēs,
aequēmus pugnās. Erycis tibi terga remittō
(solve metūs), et tū Trōiānōs exue caestūs.”
Haec fātus, duplicem ex umerīs reiēcit amictum,
et magnōs membrōrum artūs, magna ossa lacertōsque
exuit, atque ingēns mediā cōnsistit harēnā.
Tum satus Anchīsā caestūs pater extulit aequōs,
et paribus palmās ambōrum innexuit armīs.
Cōnstitit in digitōs extemplō arrēctus uterque,
bracchiaque ad superās interritus extulit aurās.
Abdūxēre retrō longē capita ardua ab ictū,
immiscentque manūs manibus, pugnamque lacessunt,
ille pedum melior mōtū frētusque iuventā,
hic membrīs et mōle valēns, sed tarda trementī
genua labant, vāstōs quatit aeger anhēlitus artūs.
Multa virī nēquīquam inter sē vulnera iactant,
multa cavō laterī ingeminant, et pectora vāstōs
dant sonitūs, erratque aurīs et tempora circum
crēbra manus, dūrō crepitant sub vulnere mālae.
Stat gravis Entellus, nīsūque immōtus eōdem
corpore tēla modo atque oculīs vigilantibus exit;
ille, velut celsam oppugnat quī mōlibus urbem,
aut montāna sedet circum castella sub armīs,
nunc hōs, nunc illōs aditūs omnemque pererrat
arte locum, et variīs adsultibus inritus urget.
Ostendit dextram īnsurgēns Entellus, et altē
extulit: ille ictum venientem ā vertice vēlōx
praevīdit, celerīque ēlāpsus corpore cessit;
Entellus vīrīs in ventum effūdit, et ultrō
ipse gravis graviterque ad terram pondere vāstō
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymanthō
aut Īdā in magnā rādīcibus ēruta pīnus.
Cōnsurgunt studiīs Teucrī et Trīnacria pūbēs;
it clāmor caelō, prīmusque accurrit Acestēs
aequaevumque ab humō miserāns attollit amīcum.
At nōn tardātus cāsū neque territus hērōs
ācrior ad pugnam redit ac vim suscitat īra:
tum pudor incendit vīrīs et cōnscia virtūs,
praecipitemque Darēn ārdēns agit aequore tōtō,
nunc dextrā ingemināns ictūs, nunc ille sinistrā.
Nec mora nec requiēs; quam multā grandine nimbī
culminibus crepitant, sīc dēnsīs ictibus hērōs
crēber utrāque manū pulsat versatque Darēta.
Tum pater Aenēās prōcēdere longius īrās
et saevīre animīs Entellum haud passus acerbīs,
sed fīnem imposuit pugnae fessumque Darēta
ēripuit, mulcēns dictīs, ac tālia fātur:
“Īnfēlīx, quae tanta animum dēmentia cēpit?
Nōn vīrīs aliās conversaque nūmina sentīs?
Cēde deō.” Dīxitque et proelia vōce dirēmit.
Ast illum fīdī aequālēs genua aegra trahentem
iactantemque utrōque caput crassumque cruōrem
ōre ēiectantem mixtōsque in sanguine dentīs
dūcunt ad nāvīs, galeamque ēnsemque vocātī
accipiunt, palmam Entellō taurumque relincunt.
Hic, victor, superāns animīs, taurōque superbus,
“Nāte deā vōsque haec,” inquit, “cognōscite, Teucrī,
et mihi quae fuerint iuvenālī in corpore vīrēs,
et quā servētis revocātum ā morte Darēta.”
Dīxit, et adversī contrā stetit ōra iuvencī,
quī dōnum astābat pugnae, dūrōsque reductā
lībrāvit dextrā media inter cornua caestūs,
arduus, effrāctōque inlīsit in ossa cerebrō;
sternitur, exanimisque tremēns prōcumbit humī bōs.
Ille super tālīs effundit pectore vōcēs:
“Hanc tibi, Eryx, meliōrem animam prō morte Darētis
persolvō; hīc victor caestūs artemque repōnō.”

Prōtinus Aenēās celerī certāre sagittā
invītat quī forte velint, et praemia pōnit,
ingentīque manū mālum dē nāve Serestī
ērigit, et volucrem trāiectō in fūne columbam,
quō tendant ferrum, mālō suspendit ab altō.
Convēnēre virī, dēiectamque aerea sortem
accēpit galea; et prīmus clāmōre secundō
Hyrtacidae ante omnīs exit locus Hippocoontis,
quem modo nāvālī Mnēstheus certāmine victor
cōnsequitur, viridī Mnēstheus ēvīnctus olīvā;
tertius Eurytiōn, tuus, ō clārissime, frāter,
Pandare, quī quondam, iussus cōnfundere foedus,
in mediōs tēlum torsistī prīmus Achīvōs;
extrēmus galeāque īmā subsēdit Acestēs,
ausus et ipse manū iuvenum temptare labōrem.
Tum validīs flexōs incurvant vīribus arcūs
prō sē quisque virī, et dēprōmunt tēla pharetrīs,
prīmaque per caelum nervō strīdente sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucrīs dīverberat aurās,
et venit adversīque īnfīgitur arbore mālī;
intremuit mālus, timuitque exterrita pinnīs
āles, et ingentī sonuērunt omnia plausū.
Post ācer Mnēstheus adductō cōnstitit arcū,
alta petēns, pariterque oculōs tēlumque tetendit,
ast ipsam miserandus avem contingere ferrō
nōn valuit; nōdōs et vincula līnea rūpit,
quīs innexa pedem mālō pendēbat ab altō:
illa Notōs atque ātra volāns in nūbila fūgit.
Tum rapidus iam dūdum arcū contenta parātō
tēla tenēns frātrem Eurytiōn in vōta vocāvit,
iam vacuō laetam caelō speculātus et ālīs
plaudentem nigrā fīgit sub nūbe columbam;
dēcidit exanimis, vītamque relīquit in astrīs
aetheriīs, fīxamque refert dēlāpsa sagittam.
Āmissā sōlus palmā superābat Acestēs,
quī tamen āeriās tēlum contorsit in aurās
ostentāns artemque patēr arcumque sonantem.
Hīc oculīs subitum obicitur magnōque futūrum
auguriō mōnstrum (docuit post exitus ingēns,
sēraque terrificī cecinērunt ōmina vātēs),
namque volāns liquidīs in nūbibus ārsit harundō,
signāvitque viam flammīs, tenuīsque recessit
cōnsūmpta in ventōs, caelō ceu saepe refīxa
trānscurrunt crīnemque volantia sīdera dūcunt.
Attonitīs haesēre animīs, superōsque precātī
Trīnacriī Teucrīque virī; nec maximus ōmen
abnuit Aenēās, sed laetum amplexus Acestēn
mūneribus cumulat magnīs, ac tālia fātur:
“Sūme, pater, nam tē voluit rēx magnus Olympī
tālibus auspiciīs exsortem dūcere honōrem;
ipsius Anchīsae longaevī hoc mūnus habēbis,
erātēra impressum signīs, quem Thrācius ōlim
Anchīsae genitōrī in magnō mūnere Cisseus
ferre suī dederat monumentum et pignus amōris.”
Sīc fātus, cingit viridantī tempora laurō,
et prīmum ante omnīs victōrem appellat Acestēn.
Nec bonus Eurytiōn praelātō invīdit honōrī,
quamvīs sōlus avem caelō dēiēcit ab altō;
proximus ingreditur dōnīs quī vincula rūpit,
extrēmus volucrī quī fīxit harundine mālum.

At pater Aenēās, nōndum certāmine missō,
custōdem ad sēsē comitemque impūbis Iūlī
Ēpytidēn vocat, et fīdam sīc fātur ad aurem:
“Vāde age, et Ascaniō, sī iam puerīle parātum
agmen habet sēcum, cursūsque īnstrūxit equōrum,
dūcat avō turmās, et sēsē ostendat in armīs,
dīc,” ait. Ipse omnem longō dēcēdere circō
īnfūsum populum et campōs iubet esse patentīs.
Incēdunt puerī, pariterque ante ōra parentum
frēnātīs lūcent in equīs, quōs omnis euntīs
Trīnacriae mīrāta fremit Trōiaeque iuventūs.
Omnibus in mōrem tōnsā coma pressa corōnā;
cornea bīna ferunt praefīxa hastīlia ferrō,
pars lēvīs umerō pharetrās; it pectore summō
flexilis obtortī per collum circulus aurī.
Trēs equitum numerō turmae, ternīque vagantur
ductōrēs; puerī bis sēnī quemque secūtī
agmine partītō fulgent paribusque magistrīs.
Ūna aciēs iuvenum dūcit quam parvus ovantem
nōmen avī referēns Priamus, tua clāra, Polītē,
prōgeniēs, auctūra Italōs, quem Thrācius albīs
portat ecus bicolor maculīs, vēstīgia prīmī
alba pedis frontemque ostentāns arduus albam;
alter Atys, genus unde Atiī dūxēre Latīnī,
parvus Atys puerōque puer dīlēctus Itlō;
extrēmus fōrmāque ante omnīs pulcher Iūlus
Sīdoniō est invectus equō, quem candida Dīdō
esse suī dederat monumentum et pignus amōris.
Cētera Trīnacriīs pūbēs seniōris Acestae
fertur equīs.

Excipiunt plausū pavidōs, gaudentque tuentēs
Dardanidae, veterumque agnōscunt ōra parentum.
Postquam omnem laetī cōnsessum oculōsque suōrum
lūstrāvēre in equīs, signum clāmōre parātīs
Ēpytidēs longē dedit, īnsonuitque flagellō.
Ollī discurrēre parēs, atque agmina ternī
dīductīs solvēre chorīs, rūrsusque vocātī
convertēre viās, īnfestaque tēla tulēre;
inde aliōs ineunt cursūs aliōsque recursūs,
adversī spatiīs, alternōsque orbibus orbīs
impediunt, pugnaeque cient simulācra sub armīs,
et nunc terga fugā nūdant, nunc spīcula vertunt
īnfēnsī, factā pariter nunc pāce feruntur.
Ut quondam Crētā fertur Labyrinthus in altā
parietibus textum caecīs iter ancipitemque
mīlle viīs habuisse dolum, quā signa sequendī
falleret indēprēnsus et inremeābilis error,
haud aliō Teucrum nātī vēstīgia cursū
impediunt, texuntque fugās et proelia lūdō,
delphīnum similēs quī per maria ūmida nandō
Carpathium Libycumque secant, lūduntque per undās.
Hunc mōrem cursūs atque haec certāmina prīmus
Ascanius, Longam mūrīs cum cingeret Albam,
rettulit, et prīscōs docuit celebrāre Latīnōs,
quō puer ipse modō, sēcum quō Trōia pūbēs;
Albānī docuēre suōs; hinc maxima porrō
accēpit Rōma et patrium servāvit honōrem,
Trōiaque nunc puerī, Trōiānum dīcitur agmen.
Hāc celebrāta tenus sānctō certāmina patrī.

Hīc prīmum Fortūna fidem mūtāta novāvit.
Dum variīs tumulō referunt sollemnia lūdīs,
īrim dē caelō mīsit Sāturnia Iūnō
īliacam ad classem, ventōsque adspīrat euntī,
multa movēns, necdum antīcum saturāta dolōrem.
Illa viam celerāns per mīlle colōribus arcum,
nūllī vīsa, citō dēcurrit trāmite virgō.
Cōnspicit ingentem concursum, et lītora lūstrat,
dēsertōsque videt portūs classemque relictam.
At procul in sōlā sēcrētae Trōades actā
āmissum Anchīsēn flēbant, cūnctaeque profundum
pontum aspectābant flentēs. Heu, tot vada fessīs
et tantum superesse maris!, vōx omnibus ūna.
Urbem ōrant; taedet pelagī perferre labōrem.
Ergō inter mediās sēsē haud ignāra nocendī
conicit, et faciemque deae vestemque repōnit;
fit Beroē, Tmariī coniūnx longaeva Doryclī,
cui genus et quondam nōmen nātīque fuissent,
ac sīc Dardanidum mediam sē mātribus īnfert.
“Ō miserae, quās nōn manus,” inquit, “Achāica bellō
trāxerit ad lētum patriae sub moenibus! Ō gēns
īnfēlīx, cui tē exitiō Fortūna reservat?
Septima post Trōiae excidium iam vertitur aestās,
cum freta, cum terrās omnīs, tot inhospita saxa
sīderaque ēmēnsae ferimur, dum per mare magnum
Ītaliam sequimur fugientem, et volvimur undīs.
Hīc Erycis fīnēs frāternī atque hospes Acestēs:
quis prohibet mūrōs iacere et dare cīvibus urbem?
Ō patria, et raptī nēquīquam ex hoste Penātēs,
nūllane iam Trōiae dīcentur moenia? Nusquam
Hectoreōs amnīs, Xanthum et Simoenta, vidēbō?
Quīn agite, et mēcum īnfaustās exūrite puppīs!
Nam mihi Cassandrae per somnum vātis imāgō
ārdentīs dare vīsa facēs: ‘Hīc quaerite Trōiam,
hīc domus est,’ inquit, ‘vōbīs.’ Iam tempus agī rēs,
nec tantīs mora prōdigiīs. Ēn quattuor ārae
Neptūnō; deus ipse facēs animumque ministrat.”
Haec memorāns, prīma īnfēnsum vī corripit ignem,
sublātāque procul dextrā cōnīxa coruscat
et iacit. Arrēctae mentēs stupefactaque corda
Īliadum. Hīc ūna ē multīs, quae maxima nātū,
Pyrgō, tot Priamī nātōrum rēgia nūtrīx:
“Nōn Beroē vōbīs, nōn haec Rhoetēia, mātrēs,
est Doryclī coniūnx; dīvīnī signa decōris
ārdentīsque notāte oculōs. Quī spīritus illī,
quī vultus vōcisque sonus vel gressus euntī!
Ipsa egomet dūdum Beroēn dīgressa relīquī,
aegram, indignantem, tālī quod sōla carēret
mūnere nec meritōs Anchīsae īnferret honōrēs.”
Haec effāta.

At mātrēs prīmō ancipitēs oculīsque malignīs
ambiguae spectāre ratīs miserum inter amōrem
praesentis terrae fātīsque vocantia rēgna,
cum dea sē paribus per caelum sustulit ālīs,
ingentemque fugā secuit sub nūbibus arcum.
Tum vērō attonitae mōnstrīs āctaeque furōre
conclāmant, rapiuntque focīs penetrālibus ignem;
pars spoliant ārās, frondem ac virgulta facēsque
coniciunt. Furit immissīs Vulcānus habēnīs
trānstra per et rēmōs et pictās abiete puppīs.
Nūntius Anchīsae ad tumulum cuneōsque theātrī
incēnsās perfert nāvīs Eumēlus, et ipsī
respiciunt ātrō in nimbō volitāre favīllam.
Prīmus et Ascanius, cursūs ut laetus equestrīs
dūcēbat, sīc ācer equō turbāta petīvit
castra, nec exanimēs possunt retinēre magistrī.
“Quis furor iste novus? Quō nunc, quō tenditis,” inquit,
“heu! miserae cīvēs? Nōn hostem inimīcaque castra
Argīvum, vestrās spēs ūritis. Ēn, ego vester
Ascanius!” Galeam ante pedēs prōiēcit, inānem,
quā lūdō indūtus bellī simulācra ciēbat.
Accelerat simul Aenēās, simul agmina Teucrum.
Ast illae dīversa metū per lītora passim
diffugiunt, silvāsque et sīcubi concava fūrtim
saxa petunt; piget inceptī lūcisque, suōsque
mūtātae agnōscunt, excussaque pectore Iūnō est.
Sed nōn idcircō flammae atque incendia vīrīs
indomitās posuēre; ūdō sub rōbore vīvit
stuppa, vomēns tardum fūmum, lentusque carīnās
ēst vapor, et tōtō dēscendit corpore pestis,
nec vīrēs hērōum īnfūsaque flūmina prōsunt.
Tum pius Aenēās umerīs abscindere vestem
auxiliōque vocāre deōs et tendere palmās:
“Iuppiter omnipotēns, sī nōndum exōsus ad ūnum
Trōiānōs, sī quid pietās antīqua labōrēs
respicit hūmānōs, dā flammam ēvādere classī
nunc, pater, et tenuīs Teucrum rēs ēripe lētō,
vel tū, quod superest, īnfestō fulmine mortī,
sī mereor, dēmitte, tuāque hīc obrue dextrā.”
Vix haec ēdiderat, cum effūsīs imbribus ātra
tempestās sine mōre furit, tonitrūque tremēscunt
ardua terrārum et campī; ruit aethere tōtō
turbidus imber aquā dēnsīsque nigerrimus Austrīs,
implenturque super puppēs, sēmiusta madēscunt
rōbora, restīnctus dōnec vapor omnis, et omnēs
quattuor āmissīs servātae ā peste carīnae.

At pater Aenēās, cāsū concussus acerbō,
nunc hūc ingentīs, nunc illūc pectore cūrās
mūtābat versāns, Siculīsne resīderet arvīs,
oblītus fātōrum, Italāsne capesseret ōrās.
Tum senior Nautēs, ūnum Trītōnia Pallas
quem docuit, multāque īnsignem reddidit arte
(hāc respōnsa dabat, vel quae portenderet īra
magna deum vel quae fātōrum posceret ōrdō),
isque hīs Aenēān sōlātus vōcibus īnfit:
“Nāte deā, quō Fāta trahunt retrahuntque, sequāmur:
quidquid erit, superanda omnis fortūna ferendō est.
Est tibi Dardanius dīvīnae stirpis Acestēs;
hunc cape cōnsiliīs socium et coniunge volentem:
huic trāde, āmissīs superant quī nāvibus et quōs
pertaesum magnī inceptī rērumque tuārum est,
longaevōsque senēs, ac fessās aequore mātrēs,
et quidquid tēcum invalidum metuēnsque perīclī est
dēlige, et hīs habeant terrīs sine moenia fessī;
urbem appellābunt permissō nōmine Acestam.”

Tālibus incēnsus dictīs seniōris amīcī,
tum vērō in cūrās animō dīdūcitur omnīs.
Et nox ātra polum bīgīs subvecta tenēbat;
vīsa dehinc caelō faciēs dēlāpsa parentis
Anchīsae subitō tālīs effundere vōcēs:
“Nāte, mihī vītā quondam, dum vīta manēbat,
cāre magis, nāte īliacīs exercite fātīs,
imperiō Iovis hūc veniō, quī classibus ignem
dēpulit, et caelō tandem miserātus ab altō est.
Cōnsiliīs pārē quae nunc pulcherrima Nautēs
dat senior; lēctōs iuvenēs, fortissima corda,
dēfer in Ītaliam; gēns dūra atque aspera cultū
dēbellanda tibī Latiō est. Dītis tamen ante
īnfernās accēde domōs, et Averna per alta
congressūs pete, nāte, meōs, nōn mē impia namque
Tartara habent, trīstēs umbrae, sed amoena piōrum
concilia Ēlysiumque colō. Hūc casta Sibylla
nigrārum multō pecudum tē sanguine dūcet.
Tum genus omne tuum et quae dentur moenia discēs.
Iamque valē; torquet mediōs nox ūmida cursūs,
et mē saevus equīs Oriēns adflāvit anhēlīs.”
Dīxerat, et tenuīs fūgit ceu fūmus in aurās.
Aenēās “Quō deinde ruis, quō prōripis,” inquit,
“quem fugis, aut quis tē nostrīs complexibus arcet?”
Haec memorāns, cinerem et sōpītōs suscitat ignīs,
Pergameumque Larem et cānae penetrālia Vestae
farre piō et plēnā supplex venerātur acerrā.

Extemplō sociōs prīmumque arcessit Acestēn,
et Iovis imperium et cārī praecepta parentis
ēdocet, et quae nunc animō sententia cōnstet.
Haud mora cōnsiliīs, nec iussa recūsat Acestēs.
Trānscrībunt urbī mātrēs, populumque volentem
dēpōnunt, animōs nīl magnae laudis egentīs.
Ipsī trānstra novant, flammīsque ambēsa repōnunt
rōbora nāvigiīs, aptant rēmōsque rudentīsque,
exiguī numerō, sed bellō vīvida virtūs.
Intereā Aenēās urbem dēsignat arātrō,
sortīturque domōs; hoc īlium et haec loca Trōiam
esse iubet. Gaudet rēgnō Trōiānus Acestēs,
indīcitque forum, et patribus dat iūra vocātīs.
Tum vīcīna astrīs Erycīnō in vertice sēdēs
fundātur Venerī Īdaliae, tumulōque sacerdōs
ac lūcus lātē sacer additur Anchīsēō.

Iamque diēs epulāta novem gēns omnis, et ārīs
factus honōs; placidī strāvērunt aequora ventī,
crēber et adspīrāns rūrsus vocat Auster in altum.
Exoritur prōcurva ingēns per lītora flētus;
complexī inter sē noctemque diemque morantur.
Ipsae iam mātrēs, ipsī quibus aspera quondam
vīsa maris faciēs et nōn tolerābile nōmen
īre volunt omnemque fugae perferre labōrem.
Quōs bonus Aenēās dictīs sōlātur amīcīs,
et cōnsanguineō lacrimāns commendat Acestae.
Trīs Erycī vitulōs et Tempestātibus agnam
caedere deinde iubet solvīque ex ōrdine fūnem.
Ipse, caput tōnsae foliīs ēvīnctus olīvae,
stāns procul in prōrā pateram tenet, extaque salsōs
prōicit in flūctūs, ac vīna liquentia fundit.
Prōsequitur surgēns ā puppī ventus euntīs;
certātim sociī feriunt mare et aequora verrunt.

At Venus intereā Neptūnum, exercita cūrīs,
adloquitur, tālīsque effundit pectore questūs:
“Iūnōnis gravis īra nec exsaturābile pectus
cōgunt mē, Neptūne, precēs dēscendere in omnīs,
quam nec longa diēs pietās nec mītigat ūlla,
nec Iovis imperiō Fātīsque īnfrācta quiēscit.
Nōn mediā dē gente Phrygum exēdisse nefandīs
urbem odiīs satis est nec poenam trāxe per omnem;
rēliquiās Trōiae, cinerēs atque ossa perēmptae,
īnsequitur. Causās tantī sciat illa furōris.
Ipse mihī nūper Libycīs tū testis in undīs
quam mōlem subitō excierit; maria omnia caelō
miscuit, Aeoliīs nēquīquam frēta procellīs,
in rēgnīs hoc ausa tuīs.

Per scelus ecce etiam Trōiānīs mātribus āctīs
exussit foedē puppīs, et classe subēgit
āmissā sociōs ignōtae linquere terrae.
Quod superest, ōrō, liceat dare tūta per undās
vēla tibī, liceat Laurentem attingere Thybrim,
sī concessa petō, sī dant ea moenia Parcae.”
Tum Sāturnius haec domitor maris ēdidit altī:
“Fās omne est, Cytherēa, meīs tē fīdere rēgnīs,
unde genus dūcis. Meruī quoque; saepe furōrēs
compressī et rabiem tantam caelīque marisque.
Nec minor in terrīs (Xanthum Simoentaque testor)
Aenēae mihi cūra tuī. Cum Trōia Achillēs
exanimāta sequēns impingeret agmina mūrīs,
mīlia multa daret lētō, gemerentque replētī
amnēs, nec reperīre viam atque ēvolvere posset
in mare sē Xanthus, Pēlīdae tunc ego fortī
congressum Aenēān nec dīs nec vīribus aequīs
nūbe cavā rapuī, cuperem cum vertere ab īmō
strūcta meīs manibus periūrae moenia Trōiae.
Nunc quoque mēns eadem perstat mihi; pelle timōrem.
Tūtus quōs optās portūs accēdet Avernī.
Ūnus erit tantum, āmissum quem gurgite quaerēs;
ūnum prō multīs dabitur caput.”

Hīs ubi laeta deae permulsit pectora dictīs,
iungit equōs aurō genitor, spūmantiaque addit
frēna ferīs, manibusque omnīs effundit habēnās.
Caeruleō per summa levis volat aequora currū:
subsīdunt undae, tumidumque sub axe tonantī
sternitur aequor aquīs; fugiunt vāstō aethere nimbī.
Tum variae comitum faciēs, immānia cētē,
et senior Glaucī chorus, Īnōusque Palaemōn,
Trītōnesque citī, Phorcīque exercitus omnis;
laeva tenet Thetis, et Melitē, Panopēaque virgō,
Nīsaeē, Spīōque, Thalīaque, Cȳmodocēque.
Hīc patris Aenēae suspēnsam blanda vicissim
gaudia pertemptant mentem; iubet ōcius omnīs
attollī mālōs, intendī bracchia vēlīs.
Ūnā omnēs fēcēre pedem, pariterque sinistrōs,
nunc dextrōs solvēre sinūs, ūnā ardua torquent
cornua dētorquentque; ferunt sua flāmina classem.
Prīnceps ante omnīs dēnsum Palinūrus agēbat
agmen; ad hunc aliī cursum contendere iussī.
Iamque ferē mediam caelī nox ūmida mētam
contigerat (placidā laxābant membra quiēte,
sub rēmīs fūsī per dūra sedīlia, nautae),
cum levis aetheriīs dēlāpsus Somnus ab astrīs
āera dīmōvit tenebrōsum, et dispulit umbrās,
tē, Palinūre, petēns, tibi somnia trīstia portāns
īnsontī, puppīque deus cōnsēdit in altā,
Phorbantī similis, funditque hās ōre loquēlās:
“Īasidē Palinūre, ferunt ipsa aequora classem;
aequātae spīrant aurae; datur hōra quiētī:
pōne caput, fessōsque oculōs fūrāre labōrī;
ipse ego paulisper prō tē tua mūnera inībō.”
Cui vix attollēns Palinūrus lūmina fātur:
“Mēne salis placidī vultum flūctūsque quiētōs
ignōrāre iubēs? Mēne huic cōnfīdere mōnstrō?
Aenēān crēdam (quid enim?) fallācibus aurīs,
et caelī totiēns dēceptus fraude serēnī?”
Tālia dicta dabat, clāvumque adfīxus et haerēns
nusquam āmittēbāt, oculōsque sub astra tenēbat.
Ecce deus rāmum Lēthaeō rōre madentem
vīque sopōrātum Stygiā super utraque quassat
tempora, cūnctantīque natantia lūmina solvit.
Vix prīmōs inopīna quiēs laxāverat artūs,
et super incumbēns cum puppis parte revulsā
cumque gubernāclō liquidās prōiēcit in undās
praecipitem, ac sociōs nēquīquam saepe vocantem;
ipse volāns tenuīs sē sustulit āles ad aurās.
Currit iter tūtum nōn sētius aequore classis,
prōmissīsque patris Neptūnī interrita fertur.

Iamque adeō scopulōs Sīrēnum advecta subībat,
difficilīs quondam, multōrumque ossibus albōs
(tum rauca adsiduō longē sale saxa sonābant),
cum pater āmissō fluitantem errāre magistrō
sēnsit, et ipse ratem nocturnīs rēxit in undīs,
multa gemēns, cāsūque animum concussus amīcī:
“Ō nimium caelō et pelagō cōnfīse serēnō,
nūdus in ignōtā, Palinūre, iacēbis harēnā.”

LIBER SEXTUS

Sīc fātur lacrimāns, classīque immittit habēnās,
et tandem Euboicīs Cūmārum adlābitur ōrīs.
Obvertunt pelagō prōrās; tum dente tenācī
ancora fundābat nāvīs, et lītora curvae
praetexunt puppēs. Iuvenum manus ēmicat ārdēns
lītus in Hesperium; quaerit pars sēmina flammae
abstrūsa in vēnīs silicis, pars dēnsa ferārum
tēcta rapit silvās, inventaque flūmina mōnstrat.
At pius Aenēās arcīs, quibus altus Apollō
praesidet, horrendaeque procul sēcrēta Sibyllae,
antrum immāne, petit, magnam cui mentem animumque
Dēlius īnspīrat vātēs, aperitque futūra.
Iam subeunt Triviae lūcōs atque aurea tēcta.

Daedalus, ut fāma est, fugiēns Mīnōia rēgna,
praepetibus pinnīs ausus sē crēdere caelō,
Chalcidicāque levis tandem super adstitit arce.
Redditus hīs prīmum terrīs tibi, Phoebe, sacrāvit
rēmigium ālārum, posuitque immānia templa.
In foribus lētum Androgeō: tum pendere poenās
Cecropidae iussī (miserum!) septēna quotannīs
corpora nātōrum; stat ductīs sortibus urna.
Contrā ēlāta marī respondet Gnōsia tellūs;
hīc crūdēlis amor taurī, suppostaque fūrtō
Pāsiphaē, mixtumque genus, prōlēsque bifōrmis
Mīnōtaurus inest, Veneris monumenta nefandae,
hīc labor ille domūs et inextrīcābilis error,
magnum rēgīnae sed enim miserātus amōrem
Daedalus ipse dolōs tēctī ambāgīsque resolvit,
caeca regēns fīlō vēstīgia. Tū quoque magnam
partem opere in tantō, sineret dolor, Īcare, habērēs;
bis cōnātus erat cāsūs effingere in aurō,
bis patriae cecidēre manūs. Quīn prōtinus omnia
perlegerent oculīs, nī iam praemissus Achātēs
adforet atque unā Phoebī Triviaeque sacerdōs,
Dēiphobē Glaucī, fātur quae tālia rēgī:
“Nōn hoc ista sibī tempus spectācula poscit;
nunc grege dē intāctō septem mactāre iuvencōs
praestiterit, totidem lēctās dē mōre bidentīs.”
Tālibus adfāta Aenēān (nec sacra morantur
iussa virī), Teucrōs vocat alta in templa sacerdōs.

Excīsum Euboicae latus ingēns rūpis in antrum,
quō lātī dūcunt aditūs centum, ōstia centum,
unde ruunt totidem vōcēs, respōnsa Sibyllae.
Ventum erat ad līmen, cum virgō ‘“Poscere fāta
tempus” ait, “deus, ecce, deus!” Cui tālia fantī
ante forīs subitō nōn vultus, nōn color ūnus,
nōn cōmptae mānsēre comae, sed pectus anhēlum,
et rabiē fera corda tument, maiorque vidērī
nec mortāle sonāns, adflāta est nūmine quandō
iam propiōre deī. “Cessās in vōta precēsque,
Trōs,” ait, “Aenēā, cessās? Neque enim ante dehīscent
attonitae magna ōra domūs.” Et tālia fāta
conticuit. Gelidus Teucrīs per dūra cucurrit
ossa tremor, funditque precēs rēx pectore ab īmō:
“Phoebe, gravīs Trōiae semper miserāte labōrēs,
Dardana quī Paridis dīrēxtī tēla manūsque
corpus in Aeacidae, magnās obeuntia terrās
tot maria intrāvī duce tē, penitusque repostās
Massȳlum gentīs, praetentaque Syrtibus arva;
iam tandem Ītaliae fugientis prēndimus ōrās:
hāc Trōiāna tenus fuerit fortūna secūta.
Vōs quoque Pergameae iam fās est parcere gentī,
dīque deaeque omnēs, quibus obstitit īlium et ingēns
glōria Dardaniae. Tūque, ō sānctissima vātēs,
praescia ventūrī, dā (nōn indēbita poscō
rēgna meīs fātīs) Latiō cōnsīdere Teucrōs
errantīsque deōs agitātaque nūmina Trōiae.
Tum Phoebō et Triviae solidō de marmore templum
īnstituam fēstōsque diēs dē nōmine Phoebī.
Tē quoque magna manent rēgnīs penetrālia nostrīs,
hīc ego namque tuās sortīs arcānaque fāta
dicta meae gentī pōnam, lēctōsque sacrābō,
alma, virōs. Foliīs tantum nē carmina mandā,
nē turbāta volent rapidīs lūdibria ventīs;
ipsa canās ōrō. Fīnem dedit ōre loquendī.

At Phoebī nōndum patiēns, immānis in antrō
bacchātur vātēs, magnum sī pectore possit
excussisse deum; tantō magis ille fatīgat
ōs rabidum, fera corda domāns, fingitque premendō.
Ōstia iamque domūs patuēre ingentia centum
sponte suā, vātisque ferunt respōnsa per aurās:
“Ō tandem magnīs pelagī dēfūncte perīclīs
(sed terrae graviōra manent), in rēgna Lavīnī
Dardanidae venient (mitte hanc dē pectore cūram),
sed nōn et vēnisse volent. Bella, horrida bella,
et Thybrim multō spūmantem sanguine cernō.
Nōn Simoīs tibi nec Xanthus nec Dōrica castra
dēfuerint; alius Latiō iam partus Achillēs,
nātus et ipse deā; nec Teucrīs addita Iūnō
usquam aberit, cum tū supplex in rēbus egēnīs
quās gentīs Italum aut quās nōn ōrāveris urbīs!
Causa malī tantī coniūnx iterum hospita Teucrīs
externīque iterum thalamī.

Tū nē cēde malīs, sed contrā audentior ītō
quam tua tē fortūna sinet. Via prīma salūtis,
quod minimē rēris, Grāiā pandētur ab urbe.”
Tālibus ex adytō dictīs Cūmaea Sibylla
horrendās canit ambāgīs, antrōque remūgit,
obscūrīs vēra involvēns; ea frēna furentī
concutit, et stimulōs sub pectore vertit Apollō.
Ut prīmum cessit furor et rabida ōra quiērunt,
incipit Aenēās hērōs: “Nōn ūlla labōrum,
ō virgō, nova mī faciēs inopīnave surgit;
omnia praecēpī, atque animō mēcum ante perēgī.
Ūnum ōrō: quandō hīc īnfernī iānua rēgis
dīcitur et tenebrōsa palūs Acheronte refūsō,
īre ad cōnspectum cārī genitōris et ōra
contingat; doceās iter, et sacra ōstia pandās.
Illum ego per flammās et mīlle sequentia tēla
ēripuī hīs umerīs, mediōque ex hoste recēpī;
ille meum comitātus iter maria omnia mēcum,
atque omnīs pelagīque minās caelīque ferēbat,
invalidus, vīrīs ultrā sortemque senectae.
Quīn ut tē supplex peterem et tua līmina adīrem
īdem ōrāns mandāta dabat. Gnātīque patrisque,
alma, precor, miserēre (potes namque omnia, nec tē
nēquīquam lūcīs Hecatē praefēcit Avernīs).
Sī potuit Mānīs arcessere coniugis Orpheus,
Thrēiciā frētus citharā fidibusque canōrīs,
sī frātrem Pollūx alternā morte redēmit,
itque reditque viam totiēns—quid Thēsea magnum,
quid memorem Alcīdēn? Et mī genus ab Iove summō.”

Tālibus ōrābat dictīs, ārāsque tenēbat,
cum sīc ōrsa loquī vātēs: “Sate sanguine dīvum,
Trōs Anchīsiadē, facilis dēscēnsus Avernō
(noctīs atque diēs patet ātrī iānua Dītis);
sed revocāre gradum superāsque ēvādere ad aurās,
hoc opus, hic labor est. Paucī, quōs aecus amāvit
Iuppiter, aut ārdēns ēvexit ad aethera virtūs,
dīs genitī, potuēre. Tenent media omnia silvae,
Cōcȳtosque sinū lābēns circumvenit ātrō.
Quod sī tantus amor mentī, sī tanta cupīdō
bis Stygiōs innāre lacūs, bis nigra vidēre
Tartara, et īnsānō iuvat indulgēre labōrī,
accipe quae peragenda prius. Latet arbore opācā
aureus et foliīs et lentō vīmine rāmus,
Iūnōnī īnfernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lūcus, et obscūrīs claudunt convallibus umbrae.
Sed nōn ante datur tellūris operta subīre
auricomōs quam quī dēcerpserit arbore fētūs.
Hoc sibi pulchra suum ferrī Prōserpina mūnus
īnstituit; prīmō āvulsō nōn dēficit alter
aureus, et similī frondēscit virga metallō.
Ergō altē vēstīgā oculīs, et rīte repertum
carpe manū, namque ipse volēns facilisque sequētur,
sī tē Fāta vocant; aliter nōn vīribus ūllīs
vincere nec dūrō poteris convellere ferrō.
Praetereā iacet exanimum tibi corpus amīcī
(heu! nescīs), tōtamque incestat fūnere classem,
dum cōnsulta petis, nostrōque in līmine pendēs:
sēdibus hunc refer ante suīs, et conde sepulcrō.
Dūc nigrās pecudēs; ea prīma piācula suntō.
Sīc dēmum lūcōs Stygis et rēgna invia vīvīs
aspiciēs.” Dīxit, pressōque obmūtuit ōre.

Aenēās maestō dēfīxus lūmina vultū
ingreditur, linquēns antrum, caecōsque volūtat
ēventūs animō sēcum. Cui fīdus Achātēs
it comes, et paribus cūrīs vēstīgia fīgit.
Multa inter sēsē variō sermōne serēbant,
quem socium exanimem vātēs, quod corpus humandum
dīceret. Atque illī Mīsēnum in lītore siccō,
ut vēnēre, vident indignā morte perēmptum,
Mīsēnum Aeolidēn, quō nōn praestantior alter
aere ciēre virōs Mārtemque accendere cantū.
Hectoris hic magnī fuerat comes, Hectora circum
et lituō pugnās īnsignis obībat et hastā;
postquam illum vītā victor spoliāvit Achillēs,
Dardaniō Aenēae sēsē fortissimus hērōs
addiderat socium, nōn īnferiōra secūtus.
Sed tum, forte cavā dum personat aequora conchā,
dēmēns, et cantū vocat in certāmina dīvōs,
aemulus exceptum Trītōn, sī crēdere dignum est,
inter saxa virum spūmōsā immerserat undā.

Ergō omnēs magnō circum clāmōre fremēbant,
praecipuē pius Aenēās. Tum iussa Sibyllae,
haud mora, festīnant flentēs, āramque sepulcrī
congerere arboribus caelōque ēdūcere certant.
Ītur in antīquam silvam, stabula alta ferārum;
prōcumbunt piceae, sonat icta secūribus īlex,
fraxineaeque trabēs cuneīs et fissile rōbur
scinditur, advolvunt ingentīs montibus ornōs.
Nec nōn Aenēās opera inter tālia prīmus
hortātur sociōs, paribusque accingitur armīs.
Atque haec ipse suō trīstī cum corde volūtat,
aspectāns silvam immēnsam, et sīc forte precātur:
“Sī nunc sē nōbīs ille aureus arbore rāmus
ostendat nemore in tantō, quandō omnia vērē,
heu! nimium, dē tē vātēs, Mīsēne, locūta est!”
Vix ea fātus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ōra virī caelō vēnēre volantēs,
et viridī sēdēre solō. Tum maximus hērōs
māternās agnōscit avīs, laetusque precātur:
“Este ducēs ō, sī qua via est, cursumque per aurās
dīrigite in lūcōs, ubi pinguem dīves opācat
rāmus humum. Tūque ō dubiīs nē dēfice rēbus,
diva parēns.” Sīc effātus, vēstīgia pressit
observāns quae signa ferant, quō tendere pergant.
Pāscentēs illae tantum prōdīre volandō,
quantum aciē possent oculī servāre sequentum.
Inde, ubi vēnēre ad faucīs grave olentis Avernī,
tollunt sē celerēs, liquidumque per āera lāpsae
sēdibus optātīs geminā super arbore sīdunt,
discolor unde aurī per rāmōs aura refulsit.
Quāle solet silvīs brūmālī frīgore viscum
fronde virēre novā, quod nōn sua sēminat arbōs,
et croceō fētū teretīs circumdare truncōs,
tālis erat speciēs aurī frondentis opācā
īlice, sīc lēnī crepitābat brattea ventō.
Corripit Aenēās extemplō, avidusque refringit
cūnctantem, et vātis portat sub tēcta Sibyllae.

Nec minus intereā Mīsēnum in lītore Teucrī
flēbant, et cinerī ingrātō suprēma ferēbant.
Prīncipiō pinguem taedīs et rōbore sectō
ingentem strūxēre pyram, cui frondibus ātrīs
intexunt latera, et fērālīs ante cupressōs
cōnstituunt, decorantque super fulgentibus armīs.
Pars calidōs laticēs et aēna undantia flammīs
expediunt, corpusque lavant frīgentis et unguunt.
Fit gemitus. Tum membra torō dēflēta repōnunt,
purpureāsque super vestīs, vēlāmina nōta,
coniciunt. Pars ingentī subiēre feretrō
(trīste ministerium), et subiectam mōre parentum
āversī tenuēre facem. Congesta cremantur
tūrea dōna, dapēs, fūsō crātēres olīvō.
Postquam conlāpsī cinerēs et flamma quiēvit,
rēliquiās vīnō et bibulam lāvēre favīllam,
ossaque lēcta cadō tēxit Corynaeus aēnō.
Īdem ter sociōs pūrā circumtulit undā,
spargēns rōre levī, et rāmō fēlīcis olīvae
lūstrāvitque virōs dīxitque novissima verba.
At pius Aenēās ingentī mōle sepulcrum
impōnit, suaque arma virō, rēmumque tubamque,
monte sub āeriō, quī nunc Mīsēnus ab illō
dīcitur, aeternumque tenet per saecula nōmen.

Hīs āctīs, properē exsequitur praecepta Sibyllae.
Spēlunca alta fuit vāstōque immānis hiātū,
scrūpea, tūta lacū nigrō nemorumque tenebrīs,
quam super haud ūllae poterant impūne volantēs
tendere iter pinnīs: tālis sēsē hālitus ātrīs
faucibus effundēns supera ad convexa ferēbat,
unde locum Grāī dīxērunt nōmine Aornon.
Quattuor hīc prīmum nigrantīs terga iuvencōs
cōnstituit, frontīque invergit vīna sacerdōs,
et summās carpēns media inter cornua saetās
ignibus impōnit sacrīs, lībāmina prīma,
vōce vocāns Hecatēn, caelōque Erebōque potentem.
Suppōnunt aliī cultrōs, tepidumque cruōrem
suscipiunt paterīs. Ipse ātrī velleris agnam
Aenēās mātrī Eumenidum magnaeque sorōrī
ēnse ferit, sterilemque tibī, Prōserpina, vaccam.
Tum Stygiō rēgī nocturnās incohat ārās,
et solida impōnit taurōrum vīscera flammīs,
pingue super oleum īnfundēns ārdentibus extīs.
Ecce autem prīmī sub lūmina sōlis et ortūs
sub pedibus mūgīre solum et iuga coepta movērī
silvārum, vīsaeque canēs ululāre per umbram,
adventante deā. “Procul ō, procul este, profānī,”
conclāmat vātēs, “tōtōque absistite lūcō,
tuque invāde viam, vāgīnāque ēripe ferrum:
nunc animīs opus, Aenēā, nunc pectore firmō.”
Tantum effāta, furēns antrō sē immīsit apertō;
ille ducem haud timidīs vādentem passibus aequat.

Dī, quibus imperium est animārum, umbraeque silentēs,
et Chaos, et Phlegethōn, loca nocte tacentia lātē,
sit mihi fās audīta loquī, sit nūmine vestrō
pandere rēs altā terrā et cālīgine mersās.

Ībant obscūrī, sōlā sub nocte, per umbram
perque domōs Dītis vacuās, et inānia rēgna,
quāle per incertam lūnam sub lūce malignā
est iter in silvīs, ubi caelum condidit umbrā
Iuppiter, et rēbus nox abstulit ātra colōrem.
Vēstibulum ante ipsum prīmīsque in faucibus Orcī
Lūctus et ultrīcēs posuēre cubīlia Cūrae,
pallentēsque habitant Morbī, trīstisque Senectūs,
et Metus, et malesuāda Famēs, ac turpis Egestās,
terribilēs vīsū fōrmae, Lētumque Labōsque,
tum cōnsanguineus Lētī Sopor, et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adversō in līmine Bellum,
ferreīque Eumenidum thalamī, et Discordia dēmēns,
vīpereum crīnem vittīs innexa cruentīs.
In mediō rāmōs annōsaque bracchia pandit
ulmus opāca, ingēns, quam sēdem Somnia vulgō
vāna tenēre ferunt, foliīsque sub omnibus haerent,
multaque praetereā variārum mōnstra ferārum
Centaurī in foribus stabulant, Scyllaeque bifōrmēs,
et centumgeminus Briareus, ac bēlua Lernae
horrendum.strīdēns, flammīsque armāta Chimaera,
Gorgones, Harpyiaeque, et fōrma tricorporis umbrae.
Corripit hīc subitā trepidus formīdine ferrum
Aenēās, strictamque aciem venientibus offert,
et, nī docta comes tenuīs sine corpore vītās
admoneat volitāre cavā sub imāgine fōrmae,
inruat, et frūstrā ferrō dīverberet umbrās.

Hinc via Tartareī quae fert Acherontis ad undās.
Turbidus hīc caenō vāstāque vorāgine gurges
aestuat, atque omnem Cōcȳtō ērūctat harēnam.
Portitor hās horrendus aquās et flūmina servat
terribilī squālōre Charōn, cui plūrima mentō
cānitiēs inculta iacet, stant lūmina flammā,
sordidus ex umerīs nōdō dēpendet amictus.
Ipse ratem contō subigit, vēlīsque ministrat,
et ferrūgineā subvectat corpora cumbā,
iam senior, sed crūda deō viridisque senectūs.
Hūc omnis turba ad rīpās effūsa ruēbat,
mātrēs, atque virī, dēfūnctaque corpora vītā
magnanimum hērōum, puerī innūptaeque puellae,
impositīque rogīs iuvenēs ante ōra parentum,
quam multa in silvīs autumnī frīgore prīmō
lāpsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab altō
quam multae glomerantur avēs, ubi frīgidus annus
trāns pontum fugat, et terrīs immittit aprīcīs.
Stābant ōrantēs prīmī trānsmittere cursum,
tendēbantque manūs rīpae ulteriōris amōre,
nāvita sed trīstis nunc hōs, nunc accipit illōs,
ast aliōs longē summōtōs arcet harēnā.
Aenēās (mīrātus enim mōtusque tumultū)
“Dīc,” ait, “ō virgō, quid vult concursus ad amnem,
quidve petunt animae, vel quō discrīmine rīpās
hae lincunt, illae rēmīs vada līvida verrunt?”
Ollī sīc breviter fāta est longaeva sacerdōs:
“Anchīsā generāte, deum certissima prōlēs,
Cōcȳtī stāgna alta vidēs, Stygiamque palūdem,
dī cuius iūrāre timent et fallere nūmen.
Haec omnis, quam cernis, inops inhumātaque turba est;
portitor ille Charōn; hī, quōs vehit unda, sepultī,
nec rīpās datur horrendās et rauca fluenta
trānsportāre prius quam sēdibus ossa quiērunt.
Centum errant annōs, volitantque haec lītora circum;
tum dēmum admissī stāgna exoptāta revīsunt.”
Cōnstitit Anchīsā satus, et vēstīgia pressit,
multa putāns, sortemque animī miserātus inīquam.
Cernit ibī maestōs et mortis honōre carentīs
Leucaspim, et Lyciae ductōrem classis Orontēn,
quōs simul ā Trōiā ventōsa per aequora vectōs
obruit Auster, aquā involvēns nāvemque virōsque.

Ecce gubernātor sēsē Palinūrus agēbat,
quī Libycō nūper cursū, dum sīdera servat,
exciderat puppī mediīs effūsus in undīs.
Hunc ubi vix multā maestum cognōvit in umbrā,
sīc prior adloquitur: “Quis tē, Palinūre, deōrum
ēripuit nōbīs, mediōque sub aequore mersit?
Dīc age, namque mihī, fallāx haud ante repertus,
hōc ūnō respōnsō animum dēlūsit Apollō,
quī fore tē pontō incolumem fīnīsque canēbat
ventūrum Ausoniōs. Ēn, haec prōmissa fidēs est!”
Ille autem: “Neque tē Phoebī cortīna fefellit,
dux Anchīsiadē, nec mē deus aequore mersit,
namque gubernāclum multā vī forte revulsum,
cui datus haerēbam custōs cursūsque regēbam,
praecipitāns trāxī mēcum. Maria aspera iūro
nōn ūllum prō mē tantum cēpisse timōrem
quam tua nē spoliāta armīs, excussa magistrō,
dēficeret tantīs nāvis surgentibus undīs.
Trīs Notus hībernās immēnsa per aequora noctīs
vexit mē violentus aquā; vix lūmine quārtō
prōspexī Ītaliam summā sublīmis ab undā.
Paulātim adnābam terrae; iam tūta tenēbam,
nī gēns crūdēlis madidā cum veste gravātum
prēnsantemque uncīs manibus capita aspera montis
ferrō invāsisset, praedamque ignāra putāsset.
Nunc mē flūctus habet, versantque in lītore ventī.
Quod tē per caelī iūcundum lūmen et aurās,
per genitōrem ōrō, per spēs surgentis Itlī,
ēripe mē hīs, invicte, malīs: aut tū mihi terram
inice (namque potes) portūsque requīre Velīnōs,
aut tū, sī qua via est, sī quam tibi dīva creātrīx
ostendit (neque enim, crēdō, sine nūmine dīvum
flūmina tanta parās Stygiamque innāre palūdem),
dā dextram miserō et tēcum mē tolle per undās,
sēdibus ut saltem placidīs in morte quiēscam.”
Tālia fātus erat, coepit cum tālia vātēs:
“Unde haec, ō Palinūre, tibī tam dīra cupīdō?
Tū Stygiās inhumātus aquās amnemque sevērum
Eumenidum aspiciēs, rīpamve iniussus adībis?
Dēsine fāta deum flectī spērāre precandō,
sed cape dicta memor, dūrī sōlācia cāsūs,
nam tua fīnitimī longē lātēque per urbīs,
prōdigiīs āctī caelestibus, ossa piābunt,
et statuent tumulum, et tumulō sollemnia mittent,
aeternumque locus Palinūrī nōmen habēbit.”
Hīs dictīs cūrae ēmōtae, pulsusque parumper
corde dolor trīstī; gaudet cognōmine terrae.

Ergō iter inceptum peragunt, fluviōque propinquant.
Nāvita quōs iam inde ut Stygiā prōspexit ab undā
per tacitum nemus īre pedemque advertere rīpae,
sīc prior adgreditur dictīs, atque increpat ultrō:
“Quisquis es, armātus quī nostra ad flūmina tendis,
fāre age quid veniās iam istinc, et comprime gressum.
Umbrārum hic locus est, somnī noctisque sopōrae;
corpora vīva nefās Stygiā vectāre carīnā.
Nec vērō Alcīdēn mē sum laetātus euntem
accēpisse lacū, nec Thēsea Pīrithoumque,
dīs quamquam genitī atque invictī vīribus essent.
Tartareum ille manū custōdem in vincla petīvit
ipsius ā soliō rēgis, trāxitque trementem;
hī dominam Dītis thalamō dēdūcere adortī.”
Quae contrā breviter fāta est Amphrȳsia vātēs:
“Nūllae hīc īnsidiae tālēs (absiste movērī),
nec vim tēla ferunt; licet ingēns iānitor antrō
aeternum lātrāns exsanguīs terreat umbrās,
casta licet patruī servet Prōserpina līmen.
Trōius Aenēās, pietāte īnsignis et armīs,
ad genitōrem īmās Erebī dēscendit ad umbrās.
Sī tē nūlla movet tantae pietātis imāgō,
at rāmum hunc” (aperit rāmum, quī veste latēbat)
“agnōscās.” Tumida ex īrā tum corda resīdunt,
nec plūra hīs. Ille, admīrāns venerābile dōnum
fātālis virgae longō post tempore vīsum,
caeruleam advertit puppim, rīpaeque propinquat.
Inde aliās animās, quae per iuga longa sedēbant,
dēturbat, laxatque forōs; simul accipit alveō
ingentem Aenēān. Gemuit sub pondere cumba
sūtilis, et multam accēpit rīmōsa palūdem.
Tandem trāns fluvium incolumīs vātemque virumque
īnfōrmī līmō glaucāque expōnit in ulvā.

Cerberus haec ingēns lātrātū rēgna trifaucī
personat, adversō recubāns immānis in antrō.
Cui vātēs, horrēre vidēns iam colla colubrīs,
melle sopōrātam et medicātīs frūgibus offam
obicit. Ille, famē rabidā tria guttura pandēns,
corripit obiectam atque immānia terga resolvit,
fūsus humī, tōtōque ingēns extenditur antrē.
Occupat Aenēās aditum, custōde sepultō,
ēvāditque celer rīpam inremeābilis undae.

Continuō audītae vōcēs, vāgītus et ingēns,
īnfantumque animae flentēs in līmine prīmō,
quōs dulcis vītae exsortīs et ab ūbere raptōs.
abstulit ātra diēs, et fūnere mersit acerbō.
Hōs iūxtā falsō damnātī crīmine mortis.
Nec vērō hae sine sorte datae, sine iūdice sēdēs;
quaesītor Mīnōs urnam movet: ille silentum
conciliumque vocat vītāsque et crīmina discit.
Proxima deinde tenent maestī loca quī sibi lētum
īnsontēs peperēre manū, lūcemque perōsī
prōiēcēre animās. Quam vellent aethere in altō
nunc et pauperiem et dūrōs perferre labōrēs!
Fās obstat, trīstīque palūs inamābilis undā
alligat, et noviēns Styx interfūsa coercet.

Nēc procul hinc partem fūsī mōnstrantur in omnem
Lūgentēs Campī; sīc illōs nōmine dīcunt.
Hīc, quōs dūrus amor crūdēlī tābe perēdit
sēcrētī cēlant callēs, et myrtea circum
silva tegit; cūrae nōn ipsā in morte relincunt.
Hīs Phaedram Procrimque locīs maestamque Eriphȳlēn,
crūdēlis nātī mōnstrantem vulnera, cernit,
Euadnēnque, et Pāsiphaēn; hīs Lāodamīa
it comes, et iuvenis quondam, nunc fēmina Caeneus
rūrsus et in veterem Fātō revolūta figūram.
Inter quās Phoenissa recēns ā vulnere Dīdō
errābat silvā in magnā. Quam Trōius hērōs
ut prīmum iūxtā stetit agnōvitque per umbram
obscūram, quālem prīmō quī surgere mēnse
aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,
dēmīsit lacrimās, dulcīque adfātus amōre est:
“Īnfēlīx Dīdō, vērus mihi nūntius ergō
vēnerat exstīnctam ferrōque extrēma secūtam?
Fūneris heu tibi causa fuī? Per sīdera iūrō,
per superōs, et sī qua fidēs tellūre sub īmā est,
invītus, rēgīna, tuō dē lītore cessī,
sed mē iussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,
per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,
imperiīs ēgēre suīs; nec crēdere quīvī
hunc tantum tibi mē discessū ferre dolōrem.
Siste gradum, tēque aspectū nē subtrahe nostrō.
Quem fugis? Extrēmum fātō, quod tē adloquor, hoc est.”
Tālibus Aenēās ārdentem et torva tuentem
lēnībat dictīs animum, lacrimāsque ciēbat.
Illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat,
nec magis inceptō vultum sermōne movētur
quam sī dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.
Tandem corripuit sēsē, atque inimīca refūgit
in nemus umbriferum, coniūnx ubi prīstinus illī
respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.
Nec minus Aenēās, cāsū concussus inīquō,
prōsequitur lacrimīs longē, et miserātur euntem.

Inde datum mōlītur iter. Iamque arva tenēbant
ultima, quae bellō clārī sēcrēta frequentant.
Hīc illī occurrit Tȳdeus, hīc inclutus armīs
Parthenopaeus, et Adrastī pallentis imāgō,
hīc multum fletī ad superōs bellōque cadūcī
Dardanidae, quōs ille omnīs longō ōrdine cernēns
ingemuit, Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque,
trīs Antēnoridās, Cererīque sacrum Polyboetēn,
Īdaeumque, etiam currūs, etiam arma tenentem.
Circumstant animae dextrā laevāque frequentēs.
Nec vīdisse semel satis est; iuvat usque morārī
et cōnferre gradum et veniendī discere causās.
At Danaum procerēs Agamemnoniaeque phalanges,
ut vīdēre virum fulgentiaque arma per umbrās,
ingentī trepidāre metū; pars vertere terga,
ceu quondam petiēre ratīs, pars tollere vōcem
exiguam; inceptus clāmor frūstrātur hiantīs.

Atque hīc Prīamidēn laniātum corpore tōtō
Dēīphobum videt et lacerum crūdēliter ōra,
ōra, manūsque ambās, populātaque tempora raptīs
auribus, et truncās inhonestō vulnere nārīs.
Vix adeō agnōvit pavitantem ac dīra tegentem
supplicia et nōtīs compellat vōcibus ultrō:
“Dēiphobe armipotēns, genus altō ā sanguine Teucrī,
quis tam crūdēlīs optāvit sūmere poenās?
Cui tantum dē tē licuit? Mihi fāma suprēmā
nocte tulit fessum vāstā tē caede Pelasgum
prōcubuisse super cōnfūsae strāgis acervum.
Tunc egomet tumulum Rhoetēō in lītore inānem
cōnstituī, et magnā Mānīs ter vōce vocāvī.
Nōmen et arma locum servant; tē, amīce, nequīvī
cōnspicere et patriā dēcēdēns pōnere terrā.”
Ad quae Prīamidēs: “Nihil ō tibi, amīce, relictum;
omnia Dēiphobō solvistī et fūneris umbrīs.
Sed mē fāta mea et scelus exitiāle Lacaenae
hīs mersēre malīs; illa haec monumenta relīquit.
Namque ut suprēmam falsa inter gaudia noctem
ēgerimus nōstī, et nimium meminisse necesse est.
Cum fātālis ecus saltū super ardua vēnit
Pergama, et armātum peditem gravis attulit alvō,
illa, chorum simulāns, euhantīs orgia circum
dūcēbat Phrygiās; flammam media ipsa tenēbat
ingentem, et summā Danaōs ex arce vocābat.
Tum mē, cōnfectum cūrīs somnōque gravātum,
īnfēlīx habuit thalamus, pressitque iacentem
dulcis et alta quiēs placidaeque simillima mortī.
Ēgregia intereā coniūnx arma omnia tēctīs
āmovet, et fīdum capitī subdūxerat ēnsem;
intrā tēcta vocat Menelāum et līmina pandit,
scīlicet id magnum spērāns fore mūnus amantī,
et fāmam exstinguī veterum sīc posse malōrum.
Quid moror? Inrumpunt thalamō; comes additur ūnā
hortātor scelerum Aeolidēs. Dī, tālia Grāīs
īnstaurāte, piō sī poenās ōre reposcō.
Sed tē quī vīvum cāsūs, age, fāre vicissim
attulerint. Pelagīne venīs errōribus āctus
an monitū dīvum, an quae tē fortūna fatīgat,
ut trīstīs sine sōle domōs, loca turbida, adīrēs?”

Hāc vice sermōnum roseīs Aurōra quadrīgīs
iam medium aetheriō cursū trāiēcerat axem,
et fors omne datum traherent per tālia tempus,
sed comes admonuit breviterque adfāta Sibylla est:
“Nox ruit, Aenēā; nōs flendō dūcimus hōrās.
Hīc locus est, partīs ubi sē via findit in ambās:
dextera quae Dītis magnī sub moenia tendit,
hāc iter Ēlysium nōbīs, at laeva malōrum
exercet poenās et ad impia Tartara mittit.”
Dēiphobus contrā: “Nē saevī, magna sacerdōs;
dīscēdam, explēbō numerum, reddarque tenebrīs.
Ī decus, ī, nostrum; meliōribus ūtere fātīs.”
Tantum effātus, et in verbō vēstīgia pressit.

Respicit Aenēās subitō, et sub rūpe sinistrā
moenia lāta videt triplicī circumdata mūrō,
quae rapidus flammīs ambit torrentibus amnis,
Tartareūs Phlegethōn, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingēns solidōque adamante columnae,
vīs ut nūlla virum, nōn ipsī exscindere ferrō
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad aurās,
Tīsiphonēque sedēns, pallā succīncta cruentā,
vēstibulum exsomnis servat noctīsque diēsque.
Hinc exaudīrī gemitūs, et saeva sonāre
verbera, tum strīdor ferrī tractaeque catēnae.
Cōnstitit Aenēās, strepitūque exterritus haesit.
“Quae scelerum faciēs, ō virgō, effāre, quibusve
urgentur poenīs? Quis tantus plangor ad aurās?”
Tum vātēs sic ōrsa loquī: “Dux inclute Teucrum,
nūllī fās castō scelerātum īnsistere līmen,
sed mē, cum lūcīs Hecatē praefēcit Avernīs,
ipsa deum poenās docuit perque omnia dūxit.
Gnōsius haec Rhadamanthus habet dūrissima rēgna
castīgatque, auditque dolōs subigitque fatērī
quae quis apud superōs, fūrtō laetātus inānī,
distulit in sēram commissa piācula mortem.
Continuō sontīs ultrīx accīncta flagellō
Tīsiphonē quatit īnsultāns, torvōsque sinistrā
intentāns anguīs vocat agmina saeva sorōrum.
Tum dēmum horrisonō strīdentēs cardine sacrae
panduntur portae. Cernis custōdia quālis
vēstibulō sedeat, faciēs quae līmina servet?
Quinquāgintā ātrīs immānis hiātibus hydra
saevior intus habet sēdem. Tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbrās
quantus ad aetherium caelī suspectus Olympum.
Hīc genus antīcum Terrae, Tītānia pūbēs,
fulmine dēiectī fundō volvuntur in īmō.
Hīc et Alōīdās geminōs immānia vīdī
corpora, quī manibus magnum rescindere caelum
adgressī, superīsque Iovem dētrūdere rēgnīs.
Vidī et crūdēlīs dantem Salmōnea poenās,
dum flammās Iovis et sonitūs imitātur Olympī.
Quattuor hic invectus equīs et lampada quassāns,
per Grāium populōs mediaeque per Ēlidis urbem
ībat, ovāns, dīvumque sibī poscēbat honōrem,
dēmēns, quī nimbōs et nōn imitābile fulmen
aere et cornipedum pulsū simulāret equōrum,
at pater omnipotēns dēnsa inter nūbila tēlum
contorsit, nōn ille facēs nec fūmea taedīs
lūmina, praecipitemque immānī turbine adēgit.
Nec nōn et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat, per tōta novem cui iūgera corpus
porrigitur, rōstrōque immānis vultur obuncō
immortāle iecur tondēns fēcundaque poenīs
vīscera rīmāturque epulīs habitatque sub altō
pectore, nec fibrīs requiēs datur ūlla renātīs.
Quid memorem Lapithās, Ixīona, Pīrithoumque,
quōs super ātra silex iam iam lāpsūra cadentīque
imminet adsimilis? Lūcent geniālibus altīs
aurea fulcra torīs, epulaeque ante ōra parātae
rēgificō lūxū; Furiārum maxima iūxtā
accubat, et manibus prohibet contingere mēnsās,
exsurgitque facem attollēns, atque intonat ōre.
Hīc, quibus invīsī frātrēs, dum vīta manēbat,
pulsātusve parēns, et fraus innexa clientī,
aut quī dīvitiīs sōlī incubuēre repertīs
nec partem posuēre suīs, quae maxima turba est,
quīque ob adulterium caesī, quīque arma secūtī
impia nec veritī dominōrum fallere dextrās,
inclūsī poenam exspectant. Nē quaere docērī
quam poenam, aut quae fōrma virōs fortūnave merset.
Saxum ingēns volvunt aliī, radiīsque rotārum
districtī pendent; sedet aeternumque sedēbit
īnfēlīx Thēseus, Phlegyāsque miserrimus omnīs
admonet, et magnā testātur vōce per umbrās:
“Discite iūstitiam monitī et nōn temnere dīvōs.”
Vēndidit hic aurō patriam dominumque potentem
imposuit, fīxit lēgēs pretiō atque refīxit;
hic thalamum invāsit nātae vetitōsque hymenaeōs:
ausī omnēs immāne nefās ausōque potītī.
Nōn, mihi sī linguae centum sint ōraque centum,
ferrea vōx, omnīs scelerum comprēndere fōrmās,
omnia poenārum percurrere nōmina possim.”

Haec ubi dicta dedit Phoebī longaeva sacerdōs,
“Sed iam age, carpe viam, et susceptum perfice mūnus;
accelerēmus,” ait; “Cyclōpum ēducta camīnīs
moenia cōnspiciō atque adversō fornice portās,
haec ubi nōs praecepta iubent dēpōnere dōna.”
Dīxerat, et pariter gressī per opāca viārum
corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Aenēās aditum, corpusque recentī
spargit aquā, rāmumque adversō in līmine fīgit.

Hīs dēmum exāctīs, perfectō mūnere dīvae,
dēvēnēre locōs laetōs, et amoena virecta
fortūnātōrum nemorum sēdīsque beātās.
Largior hīc campōs aethēr et lūmine vestit
purpureō, sōlemque suum, sua sīdera nōrunt.
Pars in grāmineīs exercent membra palaestrīs,
contendunt lūdō, et fulvā luctantur harēnā;
pars pedibus plaudunt choreās et carmina dīcunt;
nec nōn Thrēicius longā cum veste sacerdōs
obloquitur numerīs septem discrīmina vōcum,
iamque eadem digitīs, iam pectine pulsat eburnō.
Hīc genus antīcum Teucrī, pulcherrima prōlēs,
magnanimī hērōes, nātī meliōribus annīs,
Īlusque, Assaracusque, et Trōiae Dardanus auctor.
Arma procul currūsque virum mīrātur inānīs;
stant terrā dēfīxae hastae, passimque solūtī
per campum pāscuntur equī: quae grātia currum
armōrumque fuit vīvīs, quae cūra nitentīs
pāscere equōs, eadem sequitur tellūre repostōs.
Cōnspicit ecce aliōs dextrā laevāque per herbam
vēscentīs, laetumque chorō paeāna canentīs
inter odōrātum laurī nemus, unde supernē
plūrimus Ēridanī per silvam volvitur amnis.
Hīc manus ob patriam pugnandō vulnera passī,
quīque sacerdōtēs castī, dum vīta manēbat,
quīque piī vātēs et Phoebō digna locūtī,
inventās aut quī vītam excoluēre per artīs,
quīque suī memorēs aliquōs fēcēre merendō;
omnibus hīs niveā cinguntur tempora vittā.
Quōs circumfūsōs sīc est adfāta Sibylla,
Mūsaeum ante omnīs (medium nam plūrima turba
hunc habet, atque umerīs exstantem suspicit altīs):
“Dīcite, fēlīcēs animae, tūque, optime vātēs,
quae regiō Anchīsēn, quis habet locus? Illius ergō
vēnimus et magnōs Erebī trānāvimus amnīs.”
Atque huic respōnsum paucīs ita reddidit hērōs:
“Nūllī certa domus; lūcīs habitāmus opācīs,
rīpārumque torōs et prāta recentia rīvīs
incolimus. Sed vōs, sī fert ita corde voluntās,
hoc superāte iugum, et facilī iam trāmite sistam.”
Dīxit, et ante tulit gressum, campōsque nitentīs
dēsuper ostentat; dehinc summa cacūmina lincunt.

At pater Anchīsēs penitus convalle virentī
inclūsās animās superumque ad lūmen itūrās
lūstrābat studiō recolēns, omnemque suōrum
forte recēnsēbat numerum cārōsque nepōtēs,
fātaque fortūnāsque virum mōrēsque manūsque.
Isque ubi tendentem adversum per grāmina vīdit
Aenēān, alacris palmās utrāsque tetendit,
effūsaeque genīs lacrimae, et vōx excidit ōre:
“Vēnistī tandem, tuaque exspectāta parentī
vīcit iter dūrum pietās? Datur ōra tuērī,
nāte, tua, et nōtās audīre et reddere vōcēs?
Sīc equidem dūcēbam animō rēbarque futūrum,
tempora dīnumerāns, nec mē mea cūra fefellit.
Quās ego tē terrās et quanta per aequora vectum
accipiō, quantīs iactātum, nāte, perīclīs!
Quam metuī, nē quid Libyae tibi rēgna nocērent!”
Ille autem: “Tua mē, genitor, tua trīstis imāgō
saepius occurrēns haec līmina tendere adēgit.
Stant sale Tyrrhēnō classēs. Dā iungere dextram,
dā, genitor, tēque amplexū nē subtrahe nostrō.”
Sīc memorāns, largō flētū simul ōra rigābat.
Ter cōnātus ibī collō dare bracchia circum,
ter frūstrā comprēnsa manūs effūgit imāgō,
pār levibus ventīs volucrīque simillima somnō.

Intereā videt Aenēās in valle reductā
sēclūsum nemus, et virgulta sonantia silvae,
Lēthaeumque domōs placidās quī praenatat amnem.
Hunc circum innumerae gentēs populīque volābant,
ac velut in prātīs ubi apēs aestāte serēnā
flōribus īnsīdunt variīs et candida circum
līlia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Horrēscit vīsū subitō, causāsque requīrit
īnscius Aenēās, quae sint ea flūmina porrō,
quīve virī tantō complērint agmine rīpās.
Tum pater Anchīsēs: “Animae, quibus altera Fātō
corpora dēbentur, Lēthaeī ad flūminis undam
sēcūrōs laticēs et longa oblīvia pōtant.
Hās equidem memorāre tibi atque ostendere cōram,
iam prīdem hanc prōlem cupiō ēnumerāre meōrum,
quō magis Ītaliā mēcum laetēre repertā.”
“Ō pater, anne aliquās ad caelum hinc īre putandum est
sublīmīs animās iterumque ad tarda revertī
corpora? Quae lūcis miserīs tam dīra cupīdō?”
“Dīcam equidem, nec tē suspēnsum, nāte, tenēbō,”
suscipit Anchīsēs, atque ōrdine singula pandit.

“Prīncipiō caelum ac terrās campōsque liquentīs
lūcentemque globum lūnae Tītāniaque astra
spīritus intus alit, tōtamque īnfūsa per artūs
mēns agitat mōlem, et magnō sē corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vītaeque volantum,
et quae marmoreō fert mōnstra sub aequore pontus.
Igneus est ollīs vigor et caelestis orīgō
sēminibus, quantum nōn noxia corpora tardant
terrēnīque hebetant artūs moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque aurās
dīspiciunt, clausae tenebrīs et carcere caecō.
Quīn et suprēmō cum lūmine vīta relīquit,
nōn tamen omne malum miserīs nec funditus omnēs
corporeae excēdunt pestēs, penitusque necesse est
multa diū concrēta modīs inolēscere mīrīs.
Ergō exercentur poenīs, veterumque malōrum
supplicia expendunt. Aliae panduntur inānīs
suspēnsae ad ventōs, aliīs sub gurgite vāstō
īnfectum ēluitur scelus aut exūritur ignī.
Quisque suōs patimur Mānīs. Exinde per amplum
mittimur Ēlysium, et paucī laeta arva tenēmus,
dōnec longa diēs perfectō temporis orbe
concrētam exēmit lābem, pūrumque relinquit
aetherium sēnsum atque aurāī simplicis ignem,
hās omnīs, ubi mīlle rotam volvēre per annōs,
Lēthaeum ad fluvium deus ēvocat agmine magnō,
scīlicet immemorēs supera ut convexa revīsant
rūrsus, et incipiant in corpora velle revertī.”

Dīxerat Anchīsēs, nātumque ūnāque Sibyllam
conventūs trahit in mediōs turbamque sonantem,
et tumulum capit, unde omnīs longō ōrdine posset
adversōs legere et venientum discere vultūs.
“Nunc age, Dardaniam prōlem quae deinde sequātur
glōria, quī maneant Italā dē gente nepōtēs,
inlūstrīs animās nostrumque in nōmen itūrās
expediam dictīs, et tē tua fāta docēbō.
Ille — vidēs? — pūrā iuvenis quī nītitur hastā,
proxima sorte tenet lūcis loca, prīmus ad aurās
aetheriās Italō commixtus sanguine surget,
Silvius, Albānum nōmen, tua postuma prōlēs,
quem tibi longaevō sērum Lāvīnia coniūnx
ēdūcet silvīs, rēgem rēgumque parentem,
unde genus Longā nostrum dominābitur Albā.
Proximus ille Procās, Trōiānae glōria gentis,
et Capys, et Numitōr, et quī tē nōmine reddet,
Silvius Aenēās, pariter pietāte vel armīs
ēgregius, sī umquam rēgnandam accēperit Albam.
Quī iuvenēs! Quantās ostentant, aspice, vīrīs
atque umbrāta gerunt cīvīlī tempora quercū!
Hī tibi Nōmentum, et Gabiōs, urbemque Fidēnam,
hī Collātīnās impōnent montibus arcīs,
Pōmetiōs, Castrumque Inuī, Bōlamque, Coramque:
haec tum nōmina erunt, nunc sunt sine nōmine terrae.
Quīn et avō comitem sēsē Māvortius addet
Rōmulus, Assaracī quem sanguinis īlia māter
ēdūcet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,
et pater ipse suō superum iam signat honōre?
Ēn huius, nāte, auspiciīs illa incluta Rōma
imperium terrīs, animōs aequābit Olympō,
septemque ūna sibī mūrō circumdabit arcīs,
fēlīx prōle virum, quālis Berecyntia māter
invehitur currū Phrygiās turrīta per urbīs,
laeta deum partū, centum complexa nepōtēs,
omnīs caelicolās, omnīs supera alta tenentīs.

Hūc geminās nunc flecte aciēs, hanc aspice gentem
Rōmānōsque tuōs; hīc Caesar, et omnis Iūlī
prōgeniēs, magnum caelī ventūra sub axem.
Hīc vir, hic est tibi quem prōmittī saepius audīs,
Augustus Caesar, dīvī genus, aurea condet
saecula quī rūrsus Latiō rēgnāta per arva
Sāturnō quondam; super et Garamantas et Indōs
prōferet imperium (iacet extrā sīdera tellūs,
extrā annī sōlisque viās, ubi caelifer Atlās
axem umerō torquet, stellīs ārdentibus aptum).
Huius in adventum iam nunc et Caspia rēgna
respōnsīs horrent dīvum, et Maeōtia tellūs,
et septemgeminī turbant trepida ōstia Nīlī.
Nec vērō Alcīdēs tantum tellūris obīvit,
fīxerit aeripedem cervam licet, atque Erymanthī
pācārit nemora, et Lernam tremefēcerit arcū,
nec quī pampineīs victor iuga flectit habēnīs,
Līber, agēns celsō Nȳsae dē vertice tigrīs.
Et dubitāmus adhūc virtūtem extendere factīs,
aut metus Ausoniā prohibet cōnsistere terrā?

Quis procul ille autem rāmīs īnsignis olīvae,
sacra ferēns? Nōscō crīnīs incānaque menta
rēgis Rōmānī, prīmam quī lēgibus urbem
fundābit, Curibus parvīs et paupere terrā
missus in imperium magnum. Cui deinde subībit
ōtia quī rumpet patriae residīsque movēbit
Tullus in arma virōs et iam dēsuēta triumphīs
agmina. Quem iūxtā sequitur iactantior Ancus,
nunc quoque iam nimium gaudēns populāribus aurīs.
Vīs et Tarquiniōs rēgēs animamque superbam
ultōris Brūtī fascīsque vidēre receptōs?
Cōnsulis imperium hic prīmus saevāsque secūrīs
accipiet, nātōsque pater nova bella moventīs
ad poenam pulchrā prō lībertāte vocābit,
īnfēlīx; utcumque ferent ea facta minōrēs,
vincet amor patriae laudumque immēnsa cupīdō.
Quīn Deciōs, Drūsōsque procul, saevumque secūrī
aspice Torquātum, et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quās fulgere cernis in armīs,
concordēs animae nunc et dum nocte premuntur,
heu! quantum inter sē bellum, sī lūmina vītae
attigerint, quantās aciēs strāgemque ciēbunt,
aggeribus socer Alpīnīs atque arce Monoecī
dēscendēns, gener adversīs īnstrūctus Eōis!
Nē, puerī, nē tanta animīs adsuēscite bella,
neu patriae validās in vīscera vertite vīrīs!
Tūque prior, tū parce, genus quī dūcis Olympō,
prōice tēla manū, sanguis meus!

Ille triumphātā Capitōlia ad alta Corinthō
victor aget currum, caesīs īnsignis Achīvīs;
ēruet ille Argōs, Agamemnoniāsque Mycēnās,
ipsumque Aeacidēn, genus armipotentis Achillī,
ultus avōs Trōiae, templa et temerāta Minervae.
Quis tē, magne Catō, tacitum aut tē, Cosse, relinquat?
Quis Gracchī genus, aut geminōs, duo fulmina bellī,
Scīpiadās, clādem Libyae, parvōque potentem
Fabricium, vel tē, sulcō, Serrāne, serentem?
Quō fessum rapitis, Fabiī? Tū Maximus ille es,
ūnus quī nōbīs cūnctandō restituis rem!
Excūdent aliī spīrantia mollius aera
(crēdō equidem), vīvōs dūcent dē marmore vultūs,
ōrābunt causās melius, caelīque meātūs
dēscrībent radiō, et surgentia sīdera dīcent:
tū regere imperiō populōs, Rōmāne, mementō
(hae tibi erunt artēs), pācisque impōnere mōrem,
parcere subiectīs, et dēbellāre superbōs.

Sīc pater Anchīsēs, atque haec mīrantibus addit:
“Aspice, ut īnsignis spoliīs Mārcellus opīmīs
ingreditur, victorque virōs superēminet omnīs.
Hic rem Rōmānām magnō turbante tumultū
sistet, eques sternet Poenōs, Gallumque rebellem,
tertiaque arma patrī suspendet capta Quirīnō.”

Atque hīc Aenēās (ūnā namque īre vidēbat
ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,
sed frōns laeta parum et dēiectō lūmina vultū):
“Quis, pater, ille, virum quī sīc comitātur euntem?
Fīlius anne aliquis magnā dē stirpe nepōtum?
Quis strepitus circā comitum! Quantum īnstar in ipsō!
Sed nox ātra caput trīstī circumvolat umbrā.”
Tum pater Anchīsēs lacrimīs ingressus obortīs:
“Ō gnāte, ingentem lūctum nē quaere tuōrum.
Ostendent terrīs hunc tantum Fāta, neque ultrā
esse sinent. Nimium vōbīs Rōmāna propāgō
vīsa potēns, superī, propria haec sī dōna fuissent.
Quantōs ille virum magnam Māvortis ad urbem
Campus aget gemitūs, vel quae, Tiberīne, vidēbis
fūnera, cum tumulum praeterlābēre recentem!
Nec puer īliacā quisquam dē gente Latīnōs
in tantum spē tollet avōs, nec Rōmula quondam
ūllō sē tantum tellūs iactābit alumnō.
Heu! pietās! heu! prīsca fidēs invictaque bellō
dextera! Nōn illī sē quisquam impūne tulisset
obvius armātō, seu cum pedes īret in hostem,
seu spūmantis equī foderet calcāribus armōs.
Heu! miserande puer, sī quā fāta aspera rumpās!
Tū Mārcellus eris! Manibus date līlia plēnīs
purpureōs spargam flōrēs, animamque nepōtis
hīs saltem accumulem dōnīs, et fungar inānī
mūnere.”

Sīc tōtā passim regiōne vagantur
āeris in campīs lātīs, atque omnia lūstrant.
Quae postquam Anchīsēs nātum per singula dūxit,
incenditque animum fāmae venientis amōre,
exin bella virō memorat quae deinde gerenda,
Laurentīsque docet populōs, urbemque Latīnī,
et quō quemque modō fugiatque feratque labōrem.

Sunt geminae somnī portae, quārum altera fertur
cornea, quā vērīs facilis datur exitus umbrīs,
altera candentī perfecta nitēns elephantō,
sed falsa ad caelum mittunt īnsomnia Mānēs.
Hīs ubi tum nātum Anchīsēs ūnāque Sibyllam
prōsequitur dictīs, portāque ēmittit eburnā,
ille viam secat ad nāvīs sociōsque revīsit.
Tum sē ad Cāiētae rēctō fert lītore portum.
Ancora dē prōrā iacitur; stant lītore puppēs.

Liber Septimus

... Maior rērum mihi nāscitur ōrdō,
maius opus moveō. Rēx arva Latīnus et urbīs
iam senior longā placidās in pāce regēbat.
...

Fīlius huic fātō dīvum prōlēsque virīlis
nūlla fuit, prīmāque oriēns ērepta iuventā est;
sōla domum et tantās servābat fīlia sēdīs,
iam mātūra virō, iam plēnīs nūbilis annīs.
Multī illam magnō ē Latiō tōtāque petēbant
Ausoniā; petit ante aliōs pulcherrimus omnīs
Turnus, avīs atavīsque potēns, quem rēgia coniūnx
adiungī generum mīrō properābat amōre.
Sed variīs portenta deum terrōribus obstant.
Laurus erat tēctī mediō in penetrālibus altīs,
sacra comam, multōsque metū servāta per annōs,
quam pater inventam, prīmās cum conderet arcīs,
ipse ferēbātur Phoebō sacrāsse Latīnus,
Laurentīsque ab eā nōmen posuisse colōnīs.
Huius apēs summum dēnsae (mīrābile dictū),
strīdōre ingentī liquidum trāns aethera vectae,
obsēdēre apicem, et pedibus per mūtua nexīs
exāmen subitum rāmō frondente pependit.
Continuō vātēs “Externum cernimus” inquit,
“adventāre virum, et partīs petere agmen eāsdem
partibus ex īsdem, et summā dominārier arce.”
Praetereā, castīs adolet dum altāria taedīs
et iūxtā genitōrem astat Lāvīnia virgō,
vīsa (nefās!) longīs comprēndere crīnibus ignem
atque omnem ōrnātum flammā crepitante cremārī
rēgālīsque accēnsa comās, accēnsa corōnam,
īnsignem gemmīs, tum fūmida lūmine fulvō
involvī, ac tōtīs Vulcānum spargere tēctīs.
Id vērō horrendum ac vīsū mīrābile ferrī,
namque fore inlūstrem fāmā fātīsque canēbant
ipsam, sed populō magnum portendere bellum.
At rēx, sollicitus mōnstrīs, ōrācula Faunī,
fātidicī genitōris, adit, lūcōsque sub altā
cōnsulit Albuneā, nemorum quae maxima sacrō
fonte sonat saevamque exhālat opāca mephītim.
Hinc Italae gentēs omnisque Oenōtria tellūs
in dubiīs respōnsa petunt; hūc dōna sacerdōs
cum tulit, et caesārum ovium sub nocte silentī
pellibus incubuit strātīs somnōsque petīvit,
multa modīs simulācra videt volitantia mīrīs,
et variās audit vōcēs, fruiturque deōrum
conloquiō, atque īmīs Acheronta adfātur Avernīs.
Hīc et tum pater ipse, petēns respōnsa, Latīnus
centum lānigerās mactābat rīte bidentīs,
atque hārum effultus tergō strātīsque iacēbat
velleribus; subita ex altō vōx reddita lūcō est:
“Nē pete cōnubiīs nātam sociāre Latīnīs,
ō mea prōgeniēs, thalamīs neu crēde parātīs;
externī venient generī, quī sanguine nostrum
nōmen in astra ferant, quōrumque ab stirpe nepōtēs
omnia sub pedibus, quā Sōl utrumque recurrēns
aspicit ōceanum, vertīque regīque vidēbunt.”
Haec respōnsa patris Faunī monitūsque silentī
nocte datōs nōn ipse suō premit ōre Latīnus,
sed circum lātē volitāns iam Fāma per urbīs
Ausoniās tulerat, cum Lāomedontia pūbēs
grāmineō rīpae religāvit ab aggere classem.
...

Tandem laetus ait: “Dī nostra incepta secundent
auguriumque suum! Dabitur, Trōiāne, quod optās,
mūnera nec spernō; nōn vōbīs rēge Latīnō
dīvitis ūber agrī Trōiaeve opulentia dēerit.
Ipse modo Aenēās, nostrī sī tanta cupīdō est,
sī iungī hospitiō properat sociusque vocārī,
adveniat, vultūs nēve exhorrēscat amīcōs;
pars mihi pācis erit dextram tetigisse tyrannī.
Vōs contrā rēgī mea nunc mandāta referte.
Est mihi nāta, virō gentis quam iungere nostrae
nōn patriō ex adytō sortēs, nōn plūrima caelō
mōnstra sinunt; generōs externīs adfore ab ōrīs,
(hoc Latiō restāre canunt), quī sanguine nostrum
nōmen in astra ferant. Hunc illum poscere Fāta
et reor et, sī quid vērī mēns augurat, optō.”
...

Ecce autem Īnachiīs sēsē referēbat ab Argīs
saeva Iovis coniūnx, aurāsque invecta tenēbat,
et laetum Aenēān classemque ex aethere longē
Dardaniam Siculō prōspexit ab usque Pachȳnō;
mōlīrī iam tēcta videt, iam fīdere terrae,
dēseruisse ratīs. Stetit ācrī fīxa dolōre;
tum quassāns caput haec effundit pectore dicta:
“Heu stirpem invīsam, et fātīs contrāria nostrīs
fāta Phrygum! Num Sīgēīs occumbere campīs,
num captī potuēre capī? Num incēnsa cremāvit
Trōia virōs? Mediās aciēs mediōsque per ignīs
invēnēre viam. At, crēdō, mea nūmina tandem
fessa iacent, odiīs aut exsaturāta quiēvī.
Quīn etiam patriā excussōs īnfesta per undās
ausa sequī et profugīs tōtō mē oppōnere pontō!
Absūmptae in Teucrōs vīrēs caelīque marisque.
Quid Syrtēs aut Scylla mihī, quid vāsta Charybdis
prōfuit? Optātō conduntur Thybridis alveō,
sēcūrī pelagī atque meī. Mārs perdere gentem
immānem Lapithum valuit, concessit in īrās
ipse deum antīquam genitor Calydōna Diānae,
quod scelus aut Lapithās tantum aut Calydōna merentem?
Ast ego, magna Iovis coniūnx, nīl linquere inausum
quae potuī īnfēlīx, quae mēmet in omnia vertī,
vincor ab Aenēā. Quod sī mea nūmina nōn sunt
magna satis, dubitem haud equidem implōrāre, quod usquam est:
flectere sī nequeō superōs, Acheronta movēbō.
Nōn dabitur rēgnīs, estō, prohibēre Latīnīs,
atque immōta manet Fātīs Lāvīnia coniūnx;
at trahere atque morās tantīs licet addere rēbus,
at licet ambōrum populōs exscindere rēgum.
Hāc gener atque socer coeant mercēde suōrum;
sanguine Trōiānō et Rutulō dōtābere, virgō,
et Bellōna manet tē prōnuba. Nec face tantum
Cissēis praegnās ignīs ēnīxa iugālīs;
quīn īdem Venerī partus suus et Paris alter,
fūnestaeque iterum recidīva in Pergama taedae.”

Haec ubi dicta dedit, terrās horrenda petīvit;
lūctificam Allēctō dīrārum ab sēde deārum
īnfernīsque ciet tenebrīs, cui trīstia bella
īraeque īnsidiaeque et crīmina noxia cordī:
ōdit et ipse pater Plūtōn, ōdēre sorōrēs
Tartareae mōnstrum; tot sēsē vertit in ōra,
tam saevae faciēs, tot pullulat ātra colubrīs.
Quam Iūnō hīs acuit verbīs ac tālia fātur:
“Hunc mihi dā proprium, virgō sata Nocte, labōrem,
hanc operam, nē noster honōs īnfrāctave cēdat
fāma locō, neu cōnubiīs ambīre Latīnum
Aeneadae possint Italōsve obsīdere fīnīs.
Tū potes ūnanimōs armāre in proelia frātrēs
atque odiīs versāre domōs, tū verbera tēctīs
fūnereāsque īnferre facēs, tibi nōmina mīlle,
mīlle nocendī artēs; fēcundum concute pectus,
disice compositam pācem, sere crīmina bellī;
arma velit poscatque simul rapiatque iuventūs.”
...

Postquam vīsa satis prīmōs acuisse furōrēs
cōnsiliumque omnemque domum vertisse Latīnī,
prōtinus hinc fuscīs trīstis dea tollitur ālīs
audācis Rutulī ad mūrōs, quam dīcitur urbem
Ācrisiōnēīs Danaē fundāsse colōnīs,
praecipitī dēlāta Notō. Locus Ardea quondam
dictus avīs; et nunc magnum manet Ardea nōmen,
sed fortūna fuit. Tēctīs hīc Turnus in altīs
iam mediam nigrā carpēbat nocte quiētem.
Allēctō torvam faciem et furiālia membra
exuit, in vultūs sēsē trānsfōrmat anīlīs,
et frontem obscēnam rūgīs arat, induit albōs
cum vittā crīnīs, tum rāmum innectit olīvae;
fit Calybē, Iūnōnis anus templīque sacerdōs,
et iuvenī ante oculōs hīs sē cum vōcibus offert:
“Turne, tot incassum fūsōs patiēre labōrēs
et tua Dardaniīs trānscrībī scēptra colōnīs?
Rēx tibi coniugium et quaesītās sanguine dōtēs
abnegat, externusque in rēgnum quaeritur hērēs.
Ī nunc, ingrātīs offer tē, inrīse, perīclīs!
Tyrrhēnās, ī, sterne aciēs, tege pāce Latīnōs!
Haec adeō tibi mē, placidā cum nocte iacērēs,
ipsa palam fārī omnipotēns Sāturnia iussit.
Quārē age, et armārī pūbem portīsque movērī
laetus in arma iubē, et Phrygiōs, quī flūmine pulchrō
cōnsēdēre, ducēs pictāsque exūre carīnās.
Caelestum vīs magna iubet. Rēx ipse Latīnus,
nī dare coniugium et dictō pārēre fatētur,
sentiat et tandem Turnum experiātur in armīs.”

Hīc iuvenis, vātem inrīdēns, sīc ōrsa vicissim
ōre refert: “Classīs invectās Thybridis undam
nōn, ut rēre, meās effūgit nūntius aurīs;
nē tantōs mihi finge metūs; nec rēgia Iūnō
immemor est nostrī.

Sed tē victa sitū vērīque effēta senectūs,
ō māter, cūrīs nēquīquam exercet, et arma
rēgum inter falsā vātem formīdine lūdit.
Cūra tibī dīvum effigiēs et templa tuērī;
bella virī pācemque gerant, quīs bella gerenda.”

Tālibus Allēctō dictīs exārsit in īrās.
At iuvenī ōrantī subitus tremor occupat artūs,
dēriguēre oculī: tot Erīnys sībilat hydrīs,
tantaque sē faciēs aperit; tum flammea torquēns
lūmina cūnctantem et quaerentem dīcere plūra
reppulit, et geminōs ērēxit crīnibus anguīs,
verberaque īnsonuit, rabidōque haec addidit ōre:
“Ēn ego victa sitū, quam vērī effēta senectūs
arma inter rēgum falsā formīdine lūdit.
Respice ad haec; adsum dīrārum ab sēde sorōrum:
bella manū lētumque gerō.”

Sīc effāta, facem iuvenī coniēcit, et ātrō
lūmine fūmantīs fīxit sub pectore taedās.
Ollī somnum ingēns rumpit pavor, ossaque et artūs
perfūdit tōtō prōruptus corpore sūdor.
Arma āmēns fremit, arma torō tēctīsque requīrit;
saevit amor ferrī et scelerāta īnsānia bellī,
īra super, magnō velutī cum flamma sonōre
virgea suggeritur costīs undantis aēnī,
exsultantque aestū laticēs; furit intus aquāī
fūmidus, atque altē spūmīs exūberat amnis;
nec iam sē capit unda; volat vapor āter ad aurās.
Ergō iter ad rēgem pollūtā pāce Latīnum
indīcit prīmīs iuvenum, et iubet arma parārī,
tūtārī Ītaliam, dētrūdere fīnibus hostem;
sē satis ambōbus Teucrīsque venīre Latīnīsque.
Haec ubi dicta dedit dīvōsque in vōta vocāvit,
certātim sēsē Rutulī exhortantur in arma;
hunc decus ēgregium fōrmae movet atque iuventae,
hunc atavī rēgēs, hunc clārīs dextera factīs.
...

Prīmus init bellum Typrrhēnīs asper ab ōrīs
contemptor dīvum Mēzentius agminaque armat.
Fīlius huic iūxtā Lausus, quō pulchrior alter
nōn fuit, exceptō Laurentis corpore Turnī,
Lausus, ecum domitor dēbellātorque ferārum,
dūcit Agyllīnā nēquīquam ex urbe secūtōs
mīlle virōs, dignus patriīs quī laetior esset
imperiīs et cui pater haud Mēzentius esset.
...

At Messāpus, ecum domitor, Neptūnia prōlēs,
quem neque fās ignī cuiquam nec sternere ferrō,
iam prīdem residīs populōs dēsuētaque bellō
agmina in arma vocat subitō ferrumque retractat.
...

Ipse inter prīmōs praestantī corpore Turnus
vertitur, arma tenēns, et tōtō vertice suprā est,
cui triplicī crīnīta iubā galea alta Chimaeram
sustinet, Aetnaeōs efflantem faucibus ignīs
(tam magis illa fremēns et trīstibus effera flammīs,
quam magis effūsō crūdēscunt sanguine pugnae);
at lēvem clipeum sublātīs cornibus Īō
aurō īnsignībat iam saetīs obsita, iam bōs,
argūmentum ingēns, et custōs virginis Argus,
caelātāque amnem fundēns pater Īnachus urnā.
Īnsequitur nimbus peditum, clipeātaque tōtīs
agmina dēnsentur campīs, Argīvaque pūbēs,
Auruncaeque manūs, Rutulī, veterēsque Sicānī,
et Sacrānae aciēs, et pictī scūta Labīcī,
quī saltūs, Tiberīne, tuōs sacrumque Numīcī
lītus arant, Rutulōsque exercent vōmere collīs,
Circaeumque iugum, quīs Iuppiter Anxurus arvīs
praesidet et viridī gaudēns Fērōnia lūcō,
quā Saturae iacet ātra palūs, gelidusque per īmās
quaerit iter vallīs atque in mare conditur Ōfēns.

Hōs super advēnit Volscā dē gente Camilla,
agmen agēns equitum et flōrentīs aere catervās,
bellātrīx, nōn illa colō calathīsve Minervae
fēmineās adsuēta manūs, sed proelia virgō
dūra patī cursūque pedum praevertere ventōs;
illa vel intāctae segetis per summa volāret
grāmina, nec tenerās cursū laesisset aristās,
vel mare per medium flūctū suspēnsa tumentī
ferret iter celerīs nec tingueret aequore plantās.
Illam omnis tēctīs agrīsque effūsa iuventūs
turbaque mīrātur mātrum, et prōspectat euntem
attonitīs inhiāns animīs, ut rēgius ostrō
vēlet honōs lēvīs umerōs, ut fībula crīnem
aurō internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pāstōrālem praefīxā cuspide myrtum.

Liber Octāvus

... Nox ruit, et fuscīs tellūrem amplectitur ālīs.
At Venus, haud animō nēquīquam exterrita māter
Laurentumque minīs et dūrō mōta tumultū,
Vulcānum adloquitur, thalamōque haec coniugis aureō
incipit, et dictīs dīvīnum adspīrat amōrem:
“Dum bellō Argolicī vāstābant Pergama rēgēs
dēbita cāsūrāsque inimīcīs ignibus arcīs,
nōn ūllum auxilium miserīs, nōn arma rogāvī
artis opisque tuae, nec tē, cārissime coniūnx,
incassumve tuōs voluī exercēre labōrēs,
quamvīs et Priamī dēbērem plūrima nātīs,
et dūrum Aenēae flēvissem saepe labōrem.
Nunc Iovis imperiīs Rutulōrum cōnstitit ōrīs:
ergō eadem supplex veniō, et sānctum mihi nūmen
arma rogō genetrīx nātō. Tē fīlia Nēreī,
tē potuit lacrimīs Tīthōnia flectere coniūnx.
Aspice quī coeant populī, quae moenia clausīs
ferrum acuant portīs in mē excidiumque meōrum.”
...

Tum pater aeternō fātur dēvīnctus amōre:
“Quid causās petis ex altō? Fīdūcia cessit
quō tibi, dīva, meī? Similis sī cūra fuisset,
tum quoque fās nōbīs Teucrōs armāre fuisset:
nec pater omnipotēns Trōiam nec Fāta vetābant
stāre decemque aliōs Priamum superesse per annōs.
Et nunc, sī bellāre parās atque haec tibi mēns est,
quidquid in arte meā possum prōmittere cūrae,
quod fierī ferrō liquidōve potest ēlectrō,
quantum ignēs animaeque valent, absiste precandō
vīribus indubitāre tuīs.”
...

Īnsula Sīcanium iūxtā latus Aeoliamque
ērigitur Liparēn fūmantibus ardua saxīs,
quam subter specus et Cyclōpum exēsa camīnīs
antra Aetnaea tonant, validīque incūdibus ictūs
audītī referunt gemitūs, strīduntque cavernīs
strictūrae Chalybum, et fornācibus ignis anhēlat,
Vulcānī domus, et Vulcānia nōmine tellūs.
Hōc tunc ignipotēns caelō dēscendit ab altō.
Ferrum exercēbant vāstō Cyclōpes in antrō,
Brontēsque, Steropēsque, et nūdus membra Pyracmōn.
Hīs īnfōrmātum manibus iam parte polītā
fulmen erat, tōtō genitor quae plūrima caelō
dēicit in terrās; pars imperfecta manēbat.
Trīs imbris tortī radiōs, trīs nūbis aquōsae
addiderant, rutilī trīs ignis et ālitis Austrī;
fulgōrēs nunc terrificōs sonitumque metumque
miscēbant operī flammīsque sequācibus īrās.
Parte aliā Mārtī currumque rotāsque volucrīs
īnstābant, quibus ille virōs, quibus excitat urbīs,
aegidaque horriferam, turbātae Palladis arma,
certātim squāmīs serpentum aurōque polībant,
cōnexōsque anguīs, ipsamque in pectore dīvae
Gorgona, dēsectō vertentem lūmina collō.
“Tollite cūncta,” inquit, “coeptōsque auferte labōrēs,
Aetnaeī Cyclōpes, et hūc advertite mentem:
arma ācrī facienda virō. Nunc vīribus ūsus,
nunc manibus rapidīs, omnī nunc arte magistrā.
Praecipitāte morās.” Nec plūra effātus; at illī
ōcius incubuēre omnēs, pariterque labōrem
sortītī]. Fluit aes rīvīs aurīque metallum,
vulnificusque chalybs vāstā fornāce liquēscit.
Ingentem clipeum īnfōrmant, ūnum omnia contrā
tēla Latīnōrum, septēnōsque orbibus orbīs
impediunt. Aliī ventōsīs follibus aurās
accipiunt redduntque, aliī strīdentia tinguunt
aera lacū; gemit impositīs incūdibus antrum.
Illī inter sēsē multā vī bracchia tollunt
in numerum, versantque tenācī forcipe massam.
...

At Venus aetheriōs inter dea candida nimbōs
dōna ferēns aderat, nātumque in valle reductā
ut procul et gelidō sēcrētum flūmine vīdit,
tālibus adfāta est dictīs, sēque obtulit ultrō:
“Ēn perfecta meī prōmissā coniugis arte
mūnera, nē mox aut Laurentīs, nāte, superbōs
aut ācrem dubitēs in proelia poscere Turnum.”
Dīxit, et amplexūs nātī Cytherēa petīvit;
arma sub adversā posuit radiantia quercū.

Ille, deae dōnīs et tantō laetus honōre,
explērī nequit, atque oculōs per singula volvit,
mīrāturque, interque manūs et bracchia versat,
terribilem cristīs galeam, flammāsque vomentem
fātiferumque ēnsem, lōrīcam ex aere rigentem,
sanguineam, ingentem, quālis cum caerula nūbēs
sōlis inārdēscit radiīs longēque refulget,
tum lēvīs ocreās ēlectrō aurōque recoctō,
hastamque, et clipeī nōn ēnārrābile textum.

Illīc rēs Italās Rōmanōrumque triumphōs
haud vātum ignārus ventūrīque īnscius aevī
fēcerat ignipotēns, illīc genus omne futūrae
stirpis ab Ascaniō pugnātaque in ōrdine bella.
Fēcerat et viridī fētam Māvortis in antrō
prōcubuisse lupam; geminōs huic ūbera circum
lūdere pendentīs puerōs et lambere mātrem
impavidōs; illam teretī cervīce reflexam
mulcēre alternōs et corpora fingere linguā.
Nec procul hinc Rōmam et raptās sine mōre Sabīnās
cōnsessū caveae magnīs circēnsibus āctīs
addiderat, subitōque novum cōnsurgere bellum
Rōmulidīs Tatiōque senī Curibusque sevērīs.
Post īdem inter sē positō certāmine rēgēs
armātī Iovis ante āram paterāsque tenentēs
stābant, et caesā iungēbant foedera porcā.

Haud procul inde citae Mettum in dīversa quadrīgae
distulerant (at tū dictīs, Albāne, manērēs!),
raptābatque virī mendācis vīscera Tullus
per silvam, et sparsī rōrābant sanguine veprēs.
Nec nōn Tarquinium ēiectum Porsenna iubēbat
accipere, ingentīque urbem obsidiōne premēbat;
Aeneadae in ferrum prō lībertāte ruēbant.
Illum indignantī similem similemque minantī
aspicerēs, pontem audēret quia vellere Cocles,
et fluvium vinclīs innāret Cloelia ruptīs.

In summō custōs Tarpēiae Mānlius arcis
stābat prō templō, et Capitōlia celsa tenēbat,
Rōmuleōque recēns horrēbat rēgia culmō.
Atque hīc aurātīs volitāns argenteus ānser
porticibus Gallōs in līmine adesse canēbat;
Gallī per dūmōs aderant arcemque tenēbant,
dēfēnsī tenebrīs et dōnō noctis opācae:
aurea caesariēs ollīs atque aurea vestis;
virgātīs lūcent sagulīs; tum lactea colla
aurō innectuntur; duo quisque Alpīna coruscant
gaesa manū, scūtīs prōtēctī corpora longīs.
Hīc exsultantīs Saliōs, nūdōsque Lupercōs,
lānigerōsque apicēs, et lāpsa ancīlia caelō
extuderat; castae dūcēbant sacra per urbem
pīlentīs mātrēs in mollibus. Hinc procul addit
Tartareās etiam sēdīs, alta ōstia Dttis,
et scelerum poenās, et tē, Catilīna, minācī
pendentem scopulō Furiārumque ōra trementem,
sēcrētōsque piōs, hīs dantem iūra Catōnem.

Haec inter tumidī lātē maris ībat imāgō
aurea, sed flūctū spūmābant caerula cānō,
et circum argentō clārī delphīnes in orbem
aequora verrēbant caudīs aestumque secābant.
In mediō classīs aerātās, Actia bella,
cernere erat, tōtumque īnstrūctō Mārte vidērēs
fervere Leucātēn aurōque effulgere flūctūs.

Hinc Augustus agēns Italōs in proelia Caesar
cum patribus populōque, Penātibus et magnīs dīs,
stāns celsā in puppī, geminās cui tempora flammās
laeta vomunt patriumque aperītur vertice sīdus;
parte aliā ventīs et dīs Agrippa secundīs,
arduus, agmen agēns, cui, bellī īnsigne superbum,
tempora nāvālī fulgent rōstrāta corōnā.
Hinc ope barbaricā variīsque Antōnius armīs,
victor ab Aurōrae populīs et lītore rubrō,
Aegyptum vīrīsque Orientis et ultima sēcum
Bactra vehit, sequiturque (nefās!) Aegyptia coniūnx.

Ūnā omnēs ruere, ac tōtum spūmāre reductīs
convulsum rēmīs rōstrīsque tridentibus aequor:
alta petunt; pelagō crēdās innāre revulsās
Cycladas, aut montīs concurrere montibus altōs,
tantā mōle virī turrītīs puppibus īnstant;
stuppea flamma manū tēlīsque volātile ferrum
spargitur; arva novā Neptūnia caede rubēscunt.
Rēgīna in mediīs patriō vocat agmina sīstrō,
necdum etiam geminōs ā tergō respicit anguīs,
omnigenumque deum mōnstra et lātrātor Anūbis
contrā Neptūnum et Venerem contrāque Minervam
tēla tenent. Saevit mediō in certāmine Māvors,
caelātus ferrō, trīstēsque ex aethere Dīrae,
et scissā gaudēns vādit Discordia pallā,
quam cum sanguineō sequitur Bellōna flagellō.
Actius haec cernēns arcum intendēbat Apollō
dēsuper: omnis eō terrōre Aegyptus et Indī,
omnis Arabs, omnēs vertēbant terga Sabaeī;
ipsa vidēbātur ventīs rēgīna vocātīs
vēla dare, et laxōs iam iamque immittere fūnīs.
Illam inter caedīs pallentem morte futūrā
fēcerat ignipotēns undīs et Iāpyge ferrī,
contrā autem magnō maerentem corpore Nīlum,
pandentemque sinūs, et tōtā veste vocantem
caeruleum in gremium latebrōsaque flūmina victōs.

At Caesar, triplicī invectus Rōmāna triumphō
moenia, dīs Italīs vōtum immortāle sacrābat,
maxima ter centum tōtam dēlūbra per urbem.
Laetitiā lūdīsque viae plausūque fremēbant;
omnibus in templīs mātrum chorus, omnibus ārae,
ante ārās terram caesī strāvēre iuvencī.
Ipse, sedēns niveō candentis līmine Phoebī,
dōna recognōscit populōrum, aptatque superbīs
postibus; incēdunt victae longō ōrdine gentēs,
quam variae linguīs, habitū tam vestis et armīs.
Hīc Nomadum genus, et discīnctōs Mulciber Āfrōs,
hīc Lelegas, Cārasque, sagittiferōsque Gelōnōs
fīnxerat; Euphrātēs ībat iam mollior undīs,
extrēmīque hominum Morinī, Rhēnusque bicornis,
indomitīque Dahae, et pontem indignātus Araxēs.

Tālia per clipeum Vulcānī, dōna parentis,
mīrātur, rērumque ignārus imāgine gaudet,
attollēns umerō fāmamque et fāta nepōtum.

Liber Nōnus

... Iamque omnis campīs exercitus ībat apertīs,
dīves ecum, dīves pictāī vestis et aurī
(Messāpus prīmās aciēs, postrēma coercent
Tyrrhīdae iuvenēs, mediō dux agmine Turnus),
... ceu septem surgēns sēdātīs amnibus altus
per tacitum Gangēs aut pinguī flūmine Nīlus,
cum refluit campīs et iam sē condidit alveō.
Hīc subitam nigrō glomerārī pulvere nūbem
prōspiciunt Teucrī ac tenebrās īnsurgere campīs.
Prīmus ab adversā conclāmat mōle Caīcus:
“Quis globus, ō cīvēs, cālīgine volvitur ātrā?
Ferte citī ferrum, date tēla, ascendite mūrōs;
hostis adest! Eia!” Ingentī clāmōre per omnīs
condunt sē Teucrī portās et moenia complent,
namque ita discēdēns praecēperat optimus armīs
Aenēās, sī qua intereā fortūna fuisset,
neu struere audērent aciem neu crēdere campō:
castra modo et tūtōs servārent aggere mūrōs.
Ergō, etsī cōnferre manum pudor īraque mōnstrat,
obiciunt portās tamen, et praecepta facessunt,
armātīque cavīs exspectant turribus hostem.
Turnus, ut ante volāns tardum praecesserat agmen,
vīgintī lēctīs equitum comitātus et urbī
imprōvīsus adest, maculīs quem Thrācius albīs
portat ecus, cristāque tegit galea aurea rubrā.
“Ecquis erit mēcum, iuvenēs, quī prīmus in hostem—
ēn,” ait, et iaculum attorquēns ēmittit in aurās,
prīncipium pugnae, et campō sēsē arduus īnfert.
Clāmōrem excipiunt sociī, fremitūque secuntur
horrisonō; Teucrum mīrantur inertia corda,
nōn aequō dare sē campō, nōn obvia ferre
arma virōs, sed castra fovēre. Hīc turbidus atque hūc
lūstrat equō mūrōs aditumque per āvia quaerit.
Ac velutī plēnō lupus īnsidiātus ovīlī
cum fremit ad caulās, ventōs perpessus et imbrīs
nocte super mediā (tūtī sub mātribus agnī
bālātum exercent; ille asper et improbus īrā
saevit in absentīs; collēcta fatīgat edendī
ex longō rabiēs et siccae sanguine faucēs),
haud aliter Rutulō mūrōs et castra tuentī
ignēscunt īrae; dūrīs dolor ossibus ārdet,
quā temptet ratiōne aditūs, et quae via clausōs
excutiat Teucrōs vāllō atque effundat in aecum.
Classem, quae laterī castrōrum adiūncta latēbat,
aggeribus saeptam circum et fluviālibus undīs,
invādit, sociōsque incendia poscit ovantīs,
atque manum pīnū flagrantī fervidus implet.
Tum vērō incumbunt (urget praesentia Turnī),
atque omnis facibus pūbēs accingitur ātrīs;
dīripuēre focōs; piceum fert fūmida lūmen
taeda et commixtam Vulcānus ad astra favīllam.

Quis deus, ō Mūsae, tam saeva incendia Teucrīs
āvertit? Tantōs ratibus quis dēpulit ignīs?
Dīcite. Prīsca fidēs factō, sed fāma perennis.

Tempore quō prīmum Phrygiā fōrmābat in Īdā
Aenēās classem et pelagī petere alta parābat,
ipsa deum fertur genetrīx Berecyntia magnum
vōcibus hīs adfāta Iovem: “Dā, nāte, petentī,
quod tua cāra parēns domitō tē poscit Olympō.
Pīnea silva mihī, multōs dīlēcta per annōs,
lūcus in arce fuit summā, quō sacra ferēbant,
nigrantī piceā trabibusque obscūrus acernīs:
hās ego Dardaniō iuvenī, cum classis egēret,
laeta dedī; nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metūs, atque hoc precibus sine posse parentem:
neu cursū quassātae ūllō neu turbine ventī
vincantur; prōsit nostrīs in montibus ortās.”
Fīlius huic contrā torquet quī sīdera mundī:
“Ō genetrīx, quō fāta vocās aut quid petis istīs?
Mortālīne manū factae immortāle carīnae
fās habeant, certusque incerta perīcula lūstret
Aenēās? Cui tanta deō permissa potestās?
Immō, ubi dēfūnctae fīnem portūsque tenēbunt
Ausoniōs ōlim, quaecumque ēvāserit undīs
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
mortālem ēripiam fōrmam, magnīque iubēbō
aequoris esse deās, quālis Nērēia Dōtō
et Galatēa secant spūmantem pectore pontum.”
Dīxerat, idque ratum Stygiī per flūmina frātris,
per pice torrentīs ātrāque vorāgine rīpās
adnuit, et tōtum nūtū tremefēcit Olympum.

Ergō aderat prōmissa diēs, et tempora Parcae
dēbita complērant, cum Turnī iniūria mātrem
admonuit ratibus sacrīs dēpellere taedās.
Hīc prīmum nova lūx oculīs offulsit, et ingēns
vīsus ab Aurōrā caelum trānscurrere nimbus
Īdaeīque chorī; tum vōx horrenda per aurās
excidit, et Trōum Rutulōrumque agmina complet:
“Nē trepidāte meās, Teucrī, dēfendere nāvīs,
neve armāte manūs; maria ante exūrere Turnō
quam sacrās dabitur pīnūs. Vōs īte solūtae,
īte deae pelagī; genetrīx iubet.” Et sua quaeque
continuō puppēs abrumpunt vincula rīpīs,
delphīnumque modō dēmersīs aequora rōstrīs
īma petunt. Hinc virgineae (mīrābile mōnstrum)
... reddunt sē totidem faciēs, pontōque feruntur.
...

Ēgressī superant fossās, noctisque per umbram
castra inimīca petunt, multīs tamen ante futūrī
exitiō. Passim somnō vīnōque per herbam
corpora fūsa vident, arrēctōs lītore currūs,
inter lōra rotāsque virōs, simul arma, iacēre,
vīna simul. Prior Hyrtacidēs sīc ōre locūtus:
“Euryale, audendum dextrā; nunc ipsa vocat rēs.
Hāc iter est. Tū nē qua manus sē attollere nōbīs
a tergō possit, custōdī et cōnsule longē;
haec ego vāsta dabō, et lātō tē līmite dūcam.”
Sīc memorat, vōcemque premit: simul ēnse superbum
Rhamnētem adgreditur, quī forte, tapētibus altīs
exstrūctus, tōtō prōflābat pectore somnum,
rēx īdem et rēgī Turnō grātissimus augur;
sed nōn auguriō potuit dēpellere pestem.
Trīs iūxtā famulōs, temerē inter tēla iacentīs,
armigerumque Remī premit aurīgamque, sub ipsīs
nactus equīs, ferrōque secat pendentia colla;
tum caput ipsī aufert dominō truncumque relinquit
sanguine singultantem; ātrō tepefacta cruōre
terra torīque madent. Nec nōn Lamyrumque, Lamumque,
et iuvenem Serrānum, illā quī plūrima nocte
lūserat, īnsignis faciē, multōque iacēbat
membra deō victus, fēlīx, sī prōtinus illum
aequāsset noctī lūdum in lūcemque tulisset,
impāstus ceu plēna leō per ovīlia turbāns
(suādet enim vēsāna famēs) manditque trahitque
molle pecus mūtumque metū, fremit ōre cruentō.
Nec minor Euryalī caedēs; incēnsus et ipse
perfurit, ac multam in mediō sine nōmine plēbem:
Fādumque Herbēsumque subit Rhoetumque Abarimque,
ignārōs, Rhoetum vigilantem et cūncta videntem,
sed magnum metuēns sē post crātēra tegēbat,
pectore in adversō tōtum cui comminus ēnsem
condidit adsurgentī, et multā morte recēpit;
purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta
vīna refert moriēns; hic fūrtō fervidus īnstat.
Iamque ad Messāpī sociōs tendēbat (ibi ignem
dēficere extrēmum et religātōs rīte vidēbat
carpere grāmen equōs), breviter cum tālia Nīsus,
sēnsit enim nimiā caede atque cupīdine ferrī,
“Absistāmus,” ait, “nam lūx inimīca propinquat.
Poenārum exhaustum satis est, via facta per hostīs.”
Multa virum solidō argentō perfecta relincunt,
armaque crātērasque simul pulchrōsque tapētas.
Euryalus phalerās Rhamnētis et aurea bullīs
cingula, Tīburtī Remulō dītissimus ōlim
quae mittit dōna, hospitiō cum iungeret absēns
Caedicus (ille suō moriēns dat habēre nepōtī,
post mortem bellō Rutulī pugnāque potītī),
haec rapit, atque umerīs nēquīquam fortibus aptat:
tum galeam Messāpī habilem cristīsque decōram
induit. Excēdunt castrīs, et tūta capessunt.

Intereā praemissī equitēs ex urbe Latīnā,
cētera dum legiō campīs īnstrūcta morātur,
ībant, et Turnō rēgī respōnsa ferēbant,
ter centum, scūtātī omnēs, Volcente magistrō.
Iamque propinquābant castrīs mūrōque subībant,
cum procul hōs laevō flectentīs līmite cernunt,
et galea Euryalum sublūstrī noctis in umbrā
prōdidit, inmemorem, radiīsque adversa refulsit.
Haud temerē est vīsum. Conclāmat ab agmine Volcēns:
“stāte, virī. Quae causa viae, quīve estis in armīs,
quōve tenētis iter?”” Nihil illī tendere contrā,
sed celerāre fugam in silvās et fīdere noctī.
Obiciunt equitēs sēsē ad dīvortia nōta
hinc atque hinc, omnemque abitum custōde corōnant.

Silva fuit lātē dūmīs atque īlice nigrā
horrida, quam dēnsī complēbant undique sentēs;
rāra per occultōs lūcēbat sēmita callēs.
Euryalum tenebrae rāmōrum onerōsaque praeda
impediunt, fallitque timor regiōne viārum;
Nīsus abit, iamque imprūdēns ēvāserat hostīs
atque locōs, quī post Albae de nōmine dictī
Albānī (tum rēx stabula alta Latīnus habēbat),
ut stetit, et frūstrā absentem respexit amīcum.
“Euryale īnfēlīx, quā tē regiōne relīquī,
quāve sequar rūrsus, perplexum iter omne revolvēns
fallācis silvae?”” Simul et vēstīgia retrō
observāta legit, dūmīsque silentibus errat.
Audit equōs, audit strepitūs et signa sequentum.
Nec longum in mediō tempus, cum clāmor ad aurīs
pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude locī et noctis subitō turbante tumultū
oppressum rapit, et cōnantem plūrima frūstrā.
Quid faciat? Quā vī iuvenem, quibus audeat armīs
ēripere? An sēsē mediōs moritūrus in hostīs
īnferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ōcius adductō torquēns hastīle lacertō,
suspiciēns altam lūnam, sīc vōce precātur:
“Tū, dea, tū praesēns nostrō succurre labōrī,
astrōrum decus, et nemorum Lātōnia custōs.
Sī qua tuīs umquam prō mē pater Hyrtacus ārīs
dōna tulit, sī qua ipse meīs vēnātibus auxī,
suspendīve tholō, aut sacra ad fastīgia fīxī,
hunc sine me turbāre globum, et rege tēla per aurās.
Dīxerat, et tōtō cōnīxus corpore ferrum
conicit: hasta volāns noctis dīverberat umbrās,
et venit āversī in tergum Sulmōnis, ibīque
frangitur, ac fissō trānsit praecordia lignō;
volvitur ille vomēns calidum dē pectore flūmen
frīgidus, et longīs singultibus īlia pulsat.
Dīversī circumspiciunt. Hōc ācrior īdem
ecce aliud summā tēlum lībrābat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tagō per tempus utrumque
strīdēns, trāiectōque haesit tepefacta cerebrō.
Saevit atrōx Volcēns, nec tēlī cōnspicit usquam
auctōrem nec quō sē ārdēns immittere possit.
“Tū tamen intereā calidō mihi sanguine poenās
persolvēs ambōrum,” inquit; simul ēnse reclūsō
ībat in Euryalum. Tum vērō exterritus, āmēns,
conclāmat Nīsus, nec sē cēlāre tenebrīs
amplius aut tantum potuit perferre dolōrem:
“Mē, mē, adsum, quī fēcī, in mē convertite ferrum,
ō Rutulī! Mea fraus omnis: nihil iste nec ausus
nec potuit; caelum hoc et cōnscia sīdera testor;
tantum īnfēlīcem nimium dīlēxit amīcum.”
Tālia dicta dabat, sed vīribus ēnsis adāctus
trānsabiit costās, et candida pectora rumpit;
volvitur Euryalus lētō, pulchrōsque per artūs
it cruor, inque umerōs cervīx conlāpsa recumibit,
purpureus velutī cum flōs, succīsus arātrō,
languēscit, moriēns, lassōve papāvera collō
dēmīsēre caput, pluviā cum forte gravantur.
At Nīsus ruit in mediōs, sōlumque per omnīs
Volcentem petit, in sōlō Volcente morātur.
Quem circum glomerātī hostēs hinc comminus atque hinc
prōturbant; īnstat non sētius, ac rotat ēnsem
fulmineum, dōnec Rutulī clāmantis in ōre
condidit adversō, et moriēns animam abstulit hostī.
Tum super exanimum sēsē prōiēcit amīcum,
cōnfossus, placidāque ibi dēmum morte quiēvit.

Fōrtūnātī ambō! Sī quid mea carmina possunt,
nūlla diēs umquam memorī vōs eximet aevō,
dum domus Aenēae Capitōlī immōbile saxum
accolet, imperiumque pater Rōmānus habēbit.
...

Tum prīmum bellō celerem intendisse sagittam
dīcitur, ante ferās solitus terrēre fugācīs,
Ascanius, fortemque manū fūdisse Numānum,
cui Remulō cognōmen erat, Turnīque minōrem
germānam nūper thalamō sociātus habēbat.
Is prīmam ante aciem digna atque indigna relātū
vōciferāns, tumidusque novō praecordia rēgnō,
ībat, et ingentem sēsē clāmōre ferēbat:
“Nōn pudet obsidiōne iterum vāllōque tenērī,
bis captī Phryges, et mortī praetendere mūrōs?
Ēn quī nostra sibī bellō cōnūbia poscunt!
Quis deus Ītaliam, quae vōs dēmentia adēgit?
Nōn hīc Atrīdae nec fandī fictor Ulixēs.
Dūrum ā stirpe genus, nātōs ad flūmina prīmum
dēferimus, saevōque gelū dūrāmus et undīs.
Vēnātū invigilant puerī silvāsque fatīgant;
flectere lūdus equōs et spīcula tendere cornū;
at patiēns operum parvōque adsuēta iuventūs
aut rāstrīs terram domat aut quatit oppida bellō;
omne aevum ferrō teritur, versāque iuvencum
terga fatīgāmus hastā, nec tarda senectūs
dēbilitat vīrīs animī mūtatque vigōrem;
cānitiem galeā premimus, semperque recentīs
comportāre iuvat praedās et vīvere raptō.
Vōbīs picta crocō et fulgentī mūrice vestis;
dēsidiae cordī; iuvat indulgēre chorēīs,
et tunicae manicās et habent redimīcula mitrae.
Ō vērē Pbrygiae (neque enim Phryges), īte per alta
Dindyma, ubi adsuētīs biforem dat tībia cantum!
Tympana vōs buxusque vocat Berecyntia mātris
Īdaeae; sinite arma virīs, et cēdite ferrō.”

Tālia iactantem dictīs ac dīra canentem
nōn tulit Ascanius, nervōque obversus equīnō
contendit tēlum, dīversaque bracchia dūcēns
cōnstitit, ante Iovem supplex per vōta precātus:
“Iuppiter omnipotēns, audācibus adnue coeptīs.
Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dōna,
et statuam ante ārās aurātā fronte iuvencum,
candentem, pariterque caput cum mātre ferentem,
iam cornū petat et pedibus quī spargat harēnam.”
Audiit, et caelī genitor dē parte serēnā
intonuit laevum: sonat ūnā fātifer arcus;
effugit horrendum strīdēns adducta sagitta,
perque caput Remulī venit, et cava tempora ferrō
trāicit. “ī, verbīs virtūtem inlūde superbīs!
Bis captī Phryges haec Rutulīs respōnsa remittunt.”
Hoc tantum Ascanius. Teucrī clāmōre secuntur,
laetitiāque fremunt, animōsque ad sīdera tollunt.
Aetheriā tum forte plagā crīnītus Apollō
dēsuper Ausoniās aciēs urbemque vidēbat,
nūbe sedēns, atque hīs victōrem adfātur Iūlum:
“Macte novā virtūte, puer; sīc ītur ad astra,
dīs genite et genitūre deōs. Iūre omnia bella
gente sub Assaracī fātō ventūra resīdent,
nec tē Trōia capit.” Simul haec effātus ab altō
aethere sē mittit, spīrantīs dīmovet aurās,
Ascaniumque petit. Fōrmam tum vertitur ōris
antīcum in Būtēn (hic Dardaniō Anchīsae
armiger ante fuit fīdusque ad līmina custōs;
tum comitem Ascaniō pater addidit). Ībat Apolīō,
omnia longaevō similis, vōcemque, colōremque,
et crīnīs albōs, et saeva sonōribus arma,
atque hīs ārdentem dictīs adfātur Iūlum:
“Sit satis, Aenīdē, tēlīs inpūne Numānum
oppetiisse tuīs. Prīmam hanc tibi magnus Apellō
concēdit laudem, et paribus nōn invidet armīs;
cētera parce, puer, bellō.” Sīc ōrsus Apollō
mortālīs mediō aspectūs sermōne relīquit,
et procul in tenuem ex oculīs ēvānuit auram.

Agnōvēre deum procerēs dīvīnaque tēla
Dardanidae, pharetramque fugā sēnsēre sonantem.
Ergō avidum pugnae dictīs ac nūmine Phoebī
Ascanium prohibent; ipsī in certāmina rūrsus
succēdunt, animāsque in aperta perīcula mittunt.
It clāmor tōtīs per prōpugnācula mūrīs;
intendunt ācrīs arcūs, ammentaque torquent.
Sternitur omne solum tēlīs; tum scūta cavaeque
dant sonitum flīctū galeae; pugna aspera surgit,
quantus ab occāsū veniēns pluviālibus Haedīs
verberat imber humum, quam multā grandine nimbī
in vada praecipitant, cum Iuppiter, horridus Austrīs,
torquet aquōsam hiemem et caelō cava nūbila rumpit.

Pandarus et Bitiās, Īdaeō Alcānore crētī,
quōs Iovis ēdūxit lūcō silvestris Iaera
abietibus iuvenēs patriīs et montibus aequōs,
portam, quae ducis imperiō commissa, reclūdunt,
frētī armīs, ultrōque invītant moenibus hostem;
ipsī intus dextrā ac laevā prō turribus astant,
armātī ferrō, et cristīs capita alta coruscī,
quālēs āeriae līquentia flūmina circum,
sīve Padī rīpīs Athesim seu propter amoenum,
cōnsurgunt geminae quercūs, intōnsaque caelō
attollunt capita, et sublīmī vertice nūtant.
Inrumpunt, aditūs Rutulī ut vīdēre patentīs,
continuō, Quercēns, et pulcher Aquīculus armīs,
et praeceps animī Marus, et Māvortius Haemōn,
agminibus tōtīs: aut versī terga dedēre
aut ipsō portae posuēre in līmine vītam.
Tum magis incrēscunt animīs discordibus īrae,
et iam collēctī Trōes glomerantur eōdem,
et cōnferre manum et prōcurrere longius audent.

Ductōrī Turnō dīversā in parte furentī
turbantīque virōs perfertur nūntius hostem
fervere caede novā et portās praebēre patentīs.
Dēserit inceptum, atque, immānī concitus īrā,
Dardaniam ruit ad portam frātrēsque superbōs,
et prīnum Antiphatēn (is enim sē prīmus agēbat),
Thēbānā dē mātre nothum Sarpēdonis altī,
coniectō sternit iaculō; volat Ītala cornus
āera per tenerum, stomachōque īnfīxa sub altum
pectus abit: reddit specus ātrī vulneris undam
spūmantem, et fīxō ferrum in pulmōne tepēscit.
Tum Meropem atque Erymanta manū, tum sternit Aphidnum,
tum Bitiān, ārdentem oculīs animīsque frementem,
nōn iaculō (neque enim iaculō vītam ille dedisset),
sed magnum strīdēns contorta phalārica vēnit,
fulminis ācta modō, quam nec duo taurea terga
nec duplicī squāmā lōrīca fidēlis et aurō
sustinuit: conlāpsa ruunt immānia membra;
dat tellūs gemitum, et clipeum super intonat ingēns.
Tālis in Euboicō Bāiārum lītore quondam
saxea pīla cadit, magnīs quam mōlibus ante
cōnstrūctam pontō iaciunt, sīc illa ruīnam
prōna trahit, penitusque vadīs inlīsa recumbit;
miscent sē maria, et nigrae attolluntur harēnae;
tum sonitū Prochyta alta tremit, dūrumque cubīle
Īnarimē Iovis imperiīs imposta Typhoeō.
Hīc Mārs armipotēns animum vīrīsque Latīnīs
addidit, et stimulōs ācrīs sub pectore vertit,
immīsitque fugam Teucrīs ātrumque timōrem.
Undique conveniunt, quoniam data cōpia pugnae
bellātorque animō deus incidit.
Pandarus, ut fūsō germānum corpore cernit,
et quō sit fortūna locō, quī cāsus agat rēs,
portam vī magnā conversō cardine torquet,
obnīxus lātīs umerīs, multōsque suōrum
moenibus exclūsōs dūrō in certāmine linquit;
ast aliōs sēcum inclūdit recipitque ruentīs,
dēmēns, quī Rutulum in mediō nōn agmine rēgem
vīderit inrumpentem, ultrōque inclūserit urbī,
immānem velutī pecora inter inertia tigrim.
Continuō nova lūx oculīs effulsit, et arma
horrendum sonuēre; tremunt in vertice cristae
sanguineae, clipeōque micantia fulmina mittit.
Agnōscunt faciem invīsam atque immānia membra
turbātī subitō Aeneadae. Tum Pandarus ingēns
ēmicat, et, mortis frāternae fervidus īrā,
effātur: “Nōn haec dōtālis rēgia Amātae,
nec mūrīs cohibet patriīs media Ardea Turnum:
castra inimīca vidēs; nūlla hinc exīre potestās.”
Ollī subrīdēns sēdātō pectore Turnus:
“Incipe, sī qua animō virtūs, et cōnsere dextram;
hīc etiam inventum Priamō nārrābis Achillem.”
Dīxerat. Ille rudem nōdīs et cortice crūdō
intorquet summīs adnīxus vīribus hastam:
excēpēre aurae; vulnus Sāturnia Iūnō
dētorsit veniēns, portaeque īnfīgitur hasta.
“At nōn hoc tēlum, mea quod vī dextera versat,
effugiēs, neque enim is tēlī nec vulneris auctor.”
Sīc ait, et sublātum altē cōnsurgit in ēnsem,
et mediam ferrō gemina inter tempora frontem
dīvidit impūbīsque immānī vulnere mālās.
Fit sonus; ingentī concussa est pondere tellūs:
conlāpsōs artūs atque arma cruenta cerebrō
sternit humī moriēns, atque illī partibus aequīs
hūc caput atque illūc umerō ex utrōque pependit.
Diffugiunt versī trepidā formīdine Trōes,
et, sī continuō victōrem ea cūra subīsset,
rumpere claustra manū sociōsque immittere portīs,
ultimus ille diēs bellō gentīque fuisset,
sed furor ārdentem caedisque īnsāna cupīdō
ēgit in adversōs.

Prīncipiō Phalerim et succīsō poplite Gȳgēn
excipit; hinc raptās fugientibus ingerit hastās
in tergum (Iūnō vīrīs aninumque ministrat);
addit Halym comitem, et cōnfīxā Phēgea parmā,
ignārōs deinde in mūrīs Mārtemque cientīs
Alcandrumque Haliumque Noēmonaque Prytanimque;
Lyncea tendentem contrā sociōsque vocantem
vibrantī gladiō cōnīxus ab aggere dexter
occupat (huic ūnō dēiectum comminus ictū
cum galeā longē iacuit caput); inde ferārum
vāstātōrem Amycum, quō nōn fēlīcior alter
unguere tēla manū ferrumque armāre venēnō,
et Clytium Aeolidēn, et amīcum Crēthea Mūsīs,
Crēthea, Mūsārum comitem, cui carmina semper
et citharae cordī numerōsque intendere nervīs;
semper equōs atque arma virum pugnāsque canēbat.

Tandem ductōrēs, audītā caede suōrum,
conveniunt Teucrī, Mnēstheus ācerque Serestus,
pālantīsque vident sociōs hostemque receptum,
et Mnēstheus “Quō deinde fugam, quō tenditis?” inquit.
“Quōs aliōs mūrōs, quae iam ultrā moenia habētis?
Ūnus homō et vestrīs, ō cīvēs, undique saeptus
aggeribus tantās strāgēs impūne per urbem
ēdiderit? Iuvenum prīmōs tot mīserit Orcō?
Nōn īnfēlīcis patriae veterumque deōrum
et magnī Aenēae, sēgnēs, miseretque pudetque?”
Tālibus accēnsī firmantur, et agmine dēnsō
cōnsistunt. Turnus paulātim excēdere pugnā,
et fluvium petere ac partem, quae cingitur undā:
ācrius hōc Teucrī clāmōre incumbere magnō,
et glomerāre manum, ceu saevum turba leōnem
cum tēlīs premit īnfēnsīs; at territus ille
asper, acerba tuēns retrō redit, et neque terga
īra dare aut virtūs patitur, nec tendere contrā
ille quidem, hoc cupiēns, potis est per tēla virōsque:
haud aliter retrō dubius vēstīgia Turnus
improperāta refert, et mēns exaestuat īrā.
Quīn etiam bis tum mediōs invāserat hostīs,
bis cōnfūsa fugā per mūrōs agmina vertit,
sed manus ē castrīs properē coit omnis in ūnum,
nec contrā vīrīs audet Sātūrnia Iūnō
sufficere, āeriam caelō nam Iuppiter Īrim
dēmīsit, germānae haud mollia iussa ferentem,
nī Turnus cēdat Teucrōrum moenibus altīs.
Ergō nec clipeō iuvenis subsistere tantum
nec dextrā valet; iniectīs sīc undique tēlīs
obruitur; strepit adsiduō cava tempora circum
tinnītū galea, et saxīs solida aera fatīscunt,
discussaeque iubae capitī, nec sufficit umbō
ictibus; ingeminant hastīs et Trōes et ipse
fulmineus Mnēstheus. Tum tōtō corpore sūdor
līquitur, et piceum (nec respīrāre potestās)
flūmen agit; fessōs quatit aeger anhēlitus artūs.
Tum dēmum praeceps saltū sēsē omnibus armīs
in fluvium dedit; ille suō cum gurgite flāvō
accēpit venientem, ac mollibus extulit undīs,
et laetum sociīs ablūtā caede remīsit.

Liber Decimus

... Nec Turnum sēgnis retinet mora, sed rapit ācer
tōtam aciem in Teucrōs, et contrā in lītore sistit.
Signa canunt. Prīmus turmās invāsit agrestīs
Aenēās, ōmen pugnae, strāvitque Latīnōs
occīsō Thērōne, virum quī maximus ultrō
Aenēān petit; huic gladiō perque aerea sūta,
per tunicam squālentem aurō latus haurit apertum.
Inde Lichān ferit, exsectum iam mātre perēmptā,
et tibi, Phoebe, sacrum, cāsūs ēvādere ferrī
quod licuit parvō. Nec longē Cissea dūrum
immānemque Gyān sternentīs agmina clāvā
dēiēcit lētō; nihil illōs Herculis arma
nec validae iūvēre manūs genitorque Melampīūs,
Alcīdae comes usque, gravīs dum terra labōrēs
praebuit. Ecce Pharō, vōcēs dum iactat inertīs,
intorquēns iaculum clāmantī sistit in ōre.
Tū quoque, flāventem prīmā lānūgine mālās
dum sequeris Clytium īnfēlīx, nova gaudia, Cȳdōn,
Dardaniā strātus dextrā, sēcūrus amōrum,
quī iuvenum tibi semper erant, miserande iacērēs,
nī frātrum stīpāta cohors foret obvia, Phorcī
prōgeniēs, septem numerō, septēnaque tēla
coniciunt; partim galeā clipeōque resultant
inrita, dēflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fīdum Aenēās adfātur Achātēn:
“Suggere tēla mihī; nōn ūllum dextera frūstrā
torserit in Rutulōs, steterunt quae in corpore Grāium
Īliacīs campīs.” Tum magnam corripit hastam
et iacit; illa volāns clipeī trānsverberat aera
Maeonis, et thōrāca simul cum pectore rumpit.
Huic frāter subit Alcānor, frātremque ruentem
sustentat dextrā; trāiectō missa lacertō
prōtinus hasta fugit, servatque cruenta tenōrem,
dexteraque ex umerō nervīs moribunda pependit.
Tum Numitor, iaculō frātris dē corpore raptō,
Aenēān petiit, sed nōn et fīgere contrā
est licitum, magnīque femur perstrīnxit Achātae.
Hīc Curibus fīdēns prīmaevō corpore Clausus
advenit, et rigidā Dryopem ferit ēminus hastā
sub mentum graviter pressā, pariterque loquentis
vōcem animamque rapit trāiectō gutture; at ille
fronte ferit terram et crassum vomit ōre cruōrem.
Trīs quoque Thrēiciōs Boreae dē gente suprēmā,
et trīs quōs Īdās pater et patria Ismara mittit
per variōs sternit cāsūs. Accurrit Halaesus
Auruncaeque manūs; subit et Neptūnia prōlēs,
īnsignis Messāpus equīs. Expellere tendunt
nunc hī, nunc illī certātur līmine in ipsō
Ausoniae. Magnō discordēs aethere ventī
proelia ceu tollunt ammīs et vīribus aequīs
(nōn ipsī inter sē, nōn nūbila, nōn mare cēdit;
anceps pugna diū; stant obnīxa omnia contrā),
haud aliter Trōiānae aciēs aciēsque Latīnae
concurrunt; haeret pede pēs dēnsusque virō vir.

At parte ex aliā, quā saxa rotantia lātē
impulerat torrēns arbustaque dīruta rīpīs,
Arcadas īnsuētōs aciēs īnferre pedestrīs
ut vīdit Pallās Latiō dare terga sequācī
(aspera equōs nātūra locī dīmittere quandō
suāserat), ūnum quod rēbus restābat egēnīs,
nunc prece, nunc dictīs virtūtem accendit amārīs:
“Quō fugitis, sociī? Per vōs et fortia facta,
per ducis Euandrī nōmen, dēvictaque bella,
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudī,
fīdite nē pedibus; ferrō rumpenda per hostīs
est via. Quā globus ille virum dēnsissimus urget,
hāc vōs et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Nūmina nūlla premunt; mortālī urgēmur ab hoste
mortālēs; totidem nōbīs animaeque manūsque.
Ecce maris magnā claudit nōs ōbice pontus;
dēest iam terra fugae; pelagus Trōiamne petēmus?”
Haec ait, et medius dēnsōs prōrumpit in hostīs.
Obvius huic prīmum, fātīs adductus inīquīs,
fit Lagus; hunc, magnō vellit dum pondere saxum,
intortō fīgit tēlō, discrīmina costīs
per medium quā spīna dabāt, hastamque receptat
ossibus haerentem. Quem nōn super occupat Hisbō,
ille quidem hoc spērāns, nam Pallās ante ruentem,
dum furit, incautum crūdēlī morte sodālis
excipit, atque ēnsem tumidō in pulmōne recondit.
Hinc Sthenium petit, et Rhoetī de gente vetustā
Anchemolum, thalamōs ausum incestāre novercae.
Vōs etiam, geminī, Rutulīs cecidistis in arvīs,
Daucia, Lārīdē Thymberque, simillima prōlēs,
indiscrēta suīs grātusque parentibus error;
at nunc dūra dedit vōbīs discrīmina Pallās,
nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ēnsis,
tē dēcīsa suum, Lārīdē, dextera quaerit,
sēmianimēsque micant digitī ferrumque retractant.
Arcadas accēnsōs monitū et praeclāra tuentīs
facta virī mixtus dolor et pudor armat in hostīs.
Tum Pallās biiugīs fugientem Rhoetea praeter
trāicīt. Hoc spatium tantumque morae fuit Īlō,
Īlō namque procul validam dīrēxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthrā,
tē fugiēns frātremque Tyrēn, currūque volūtus
caedit sēmianimis Rutulōrum calcibus arva.
Ac velut optātō ventīs aestāte coortīs
dispersa immittit silvīs incendia pāstor
(correptīs subitō mediīs extenditur ūna
horrida per lātōs aciēs Vulcānia campōs;
ille sedēns victor flammās dēspectat ovantīs),
nōn aliter socium virtūs coit omnis in ūnum,
tēque iuvat, Pallā. Sed bellīs ācer Halaesus
tendit in adversōs sēque in sua colligit arma.
Hic mactat Lādōna, Pherētaque, Dēmodocumque,
Strȳmoniō dextram fulgentī dēripit ēnse
ēlātam in iugulum, saxō ferit ōra Thoantis,
ossaque dispersit cerebrō permixta cruentō.
Fāta cavēns silvīs genitor cēlārat Halaesum;
ut senior lētō cānentia lūmina solvit,
iniēcēre manum Parcae tēlīsque sacrārunt
Euandrī. Quem sīc Pallās petit ante precātus:
“Dā nunc, Thybri pater, ferrō, quod missile lībrō,
fortūnam, atque viam dūrī per pectus Halaesī.
Haec arma exuviāsque virī tua quercus habēbit.”
Audiit illa deus; dum tēxit Imāona Halaesus,
Arcadiō īnfēlīx tēlō dat pectus inermum.
At nōn caede virī tantā perterrita Lausus,
pars ingēns bellī, sinit agmina; prīmus Abantem
oppositum interimit, pugnae nōdumque moramque.
Sternitur Arcadiae prōlēs, sternuntur Etruscī,
et vōs, ō Grāīs imperdita corpora, Teucrī.
Agmina concurrunt ducibusque et vīribus aequīs;
extrēmī addēnsent aciēs, nec turba movērī
tēla manūsque sinit. Hinc Pallās īnstat et urget,
hinc contrā Lausus, nec multum discrepat aetās,
ēgregiī fōrmā, sed quīs fortūna negārat
in patriam reditūs. Ipsōs concurrere passus
haud tamen inter sē magnī rēgnātor Olympī;
mox illōs sua fāta manent maiōre sub hoste.
Intereā soror alma monet succēdere Lausō
Turnum, quī volucrī currū medium secat agmen.
Ut vīdit sociōs, “Tempus dēsistere pugnae;
sōlus ego in Pallanta feror, sōlī mihi Pallās
dēbētur; cuperem ipse parēns spectātor adesset.”
Haec ait, et sociī cessērunt aequore iussō.
At Rutulum abscessū iuvenis tum iussa superba
mīrātus stupet in Turnō, corpusque per ingēns
lūmina volvit, obitque trucī procul omnia vīsū,
tālibus et dictīs it contrā dicta tyrannī:
“Aut spoliīs ego iam raptīs laudābor opīmīs
aut lētō īnsignī; sortī pater aecus utrīque est.
Tolle minās.” Fātus medium prōcēdit in aequor.
Frīgidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Dēsiluit Turnus biiugīs, pedes apparat īre
comminus, utque leō, speculā cum vīdit ab altā
stāre procul campīs meditantem in proelia taurum,
advolat: haud alia est Turnī venientis imāgō.
Hunc ubi contiguum missae fore crēdidit hastae,
īre prior Pallās, sī quā fors adiuvet ausum
vīribus imparibus, magnumque ita ad aethera fātur:
“Per patris hospitium, et mēnsās, quās advena adīstī,
tē precor, Alcīdē, coeptīs ingentibus adsīs.
Cernat sēminecī sibi mē rapere arma cruenta
victōremque ferant morientia lūmina Turnī.”
Audiit Alcīdēs iuvenem, magnumque sub īmō
corde premit gemitum, lacrimāsque effundit inānīs.
Tum genitor nātum dictīs adfātur amīcīs:
“Stat sua cuique diēs; breve et inreparābile tempus
omnibus est vītae; sed fāmam extendere factīs,
hoc virtūtis opus. Trōiae sub moenibus altīs
tot gnātī cecidēre deum; quīn occidit ūnā
Sarpēdōn, mea prōgeniēs. Etiam sua Turnum
fāta vocant, mētāsque datī pervēnit ad aevī.”
Sīc ait, atque oculōs Rutulōrum reicit arvīs.
At Pallās magnīs ēmittit vīribus hastam,
vāgīnāque cavā fulgentem dīripit ēnsem.
Illa, volāns, umerī surgunt quā tegmina summa
incidit, atque, viam clipeī mōlīta per ōrās,
tandem etiam magnō strīnxit dē corpore Turnī.
Hīc Turnus ferrō praefīxum rōbur acūtō
in Pallanta diū lībrāns iacit, atque ita fātur:
“Aspice num mage sit nostrum penetrābile tēlum.”
Dīxerat, at clipeum, tot ferrī terga, tot aeris,
quem pellis totiēns obeat circumdata taurī,
vibrantī cuspis medium trānsverberat ictū,
lōrīcaeque morās et pectus perforat ingēns.
Ille rapit calidum frūstrā de vulnere tēlum;
ūnā eādemque viā sanguīs animusque secuntur.
Corruit in vulnus (sonitum super arma dedēre),
et terram hostīlem moriēns petit ōre cruentō.
Quem Turnus super adsistēns,
“Arcades, haec,” inquit, “memorēs mea dicta referte
Euandrō: quālem meruit, Pallanta remittō.
Quisquis honōs tumulī, quidquid sōlāmen humandī est,
largior; haud illī stābunt Aenēia parvō
hospitia.” Et laevō pressit pede, tālia fātus,
exanimem, rapiēns immānia pondera balteī
impressumque nefās: ūnā sub nocte iugālī
caesa manus iuvenum foedē thalamīque cruentī,
quae Clonus Eurytidēs multō caelāverat aurō.
Quō nunc Turnus ovat spoliō gaudetque potītus.
Nescia mēns hominum fātī sortisque futūrae
et servāre modum, rēbus sublāta secundīs!
Turnō tempus erit magnō cum optāverit ēmptum
intāctum Pallanta, et cum spolia ista diemque
ōderit. At sociī, multō gemitū lacrimīsque,
impositum scūtō referunt Pallanta frequentēs.
Ō dolor atque decus magnum reditūre parentī!
Haec tē prīma diēs bellō dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentīs Rutulōrum linquis acervōs.

Nec iam fāma malī tantī, sed certior auctor
advolat Aenēae, tenuī discrīmine lētī
esse suōs: tempus versīs succurrere Teucrīs.
Proxima quaeque metit gladiō, lātumque per agmen
ārdēns līmitem agit ferrō, tē, Turne, superbum
caede novā, quaerēns. Pallās, Euander, in ipsīs
omnia sunt oculīs, mēnsae, quās advena prīmās
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmōne creātōs
quattuor hīc iuvenēs, totidem quōs ēducat Ōfēns,
vīventīs rapit, īnferiās quōs immolet umbrīs,
captīvōque rogī perfundat sanguine flammās.
Inde Magō procul īnfēnsam contenderat hastam;
ille astū subit, at tremibunda supervolat hasta,
et, genua amplectēns, effātur tālia supplex:
“Per patriōs Mānīs et spēs surgentis Iūlī
tē precor, hanc animam servēs gnātōque patrīque.
Est domus alta, iacent penitus dēfossa talenta
caelātī argentī, sunt aurī pondera factī
īnfectīque mihī. Nōn hīc victōria Teucrum
vertitur, aut anima ūna dabit discrīmina tanta.”
Dīxerat. Aenēās contrā cui tālia reddit:
“Argentī atque aurī memorās quae multa talenta,
gnātīs parce tuīs. Bellī commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perēmptō.
Hoc patris Anchīsae Mānēs, hoc sentit Iūlus.”
Sīc fātus, galeam laevā tenet, atque, reflexā
cervīce ōrantis, capulō tenus applicat ēnsem.
Nec procul Haemonidēs, Phoebī Triviaeque sacerdōs,
īnfula cui sacrā redimībat tempora vittā,
tōtus conlūcēns veste atque īnsignibus armīs,
quem congressus agit campō, lāpsumque superstāns
immolat, ingentīque umbrā tegit; arma Serestus
lēcta refert umerīs, tibi, rēx Grādīve, tropaeum.
Īnstaurant aciēs Vulcānī stirpe creātus
Caeculus et veniēns Marsōrum montibus Umbrō;
Dardanidēs contrā furit. Anxuris ēnse sinistram
et tōtum clipeī terrae dēiēcerat orbem
(dīxerat ille aliquid magnum, vimque adfore verbō
crēdiderat, caelōque animum fortasse ferēbat,
cānitiemque sibi et longōs prōmīserat annōs):
Tarquitus exsultāns contrā fulgentibus armīs,
silvicolae Faunō Dryopē quem nympha creārat,
obvius ārdentī sēsē obtulit. Ille reductā
lōrīcam clipeīque ingēns onus impedit hastā,
tum caput ōrantis nēquīquam et multa parantis
dīcere dēturbat terrae, truncumque tepentem
prōvolvēns super haec inimīcō pectore fātur:
“Istīc nunc, metuende, iacē. Nōn tē optima māter
condet humō patriōque onerābit membra sepulcrō:
ālitibus linquēre ferīs, aut gurgite mersum
unda feret, piscēsque impāstī vulnera lambent.”
Prōtinus Antaeum et Lūcam, prīma agmina Turnī,
persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem,
magnanimō Volcente satum, dītissimus agrī
quī fuit Ausonidum, et tacitīs rēgnāvit Amycelīs.
Aegaeōn quālis, centum cui bracchia dīcunt
centēnāsque manūs, quīnquāgintā ōribus ignem
pectoribusque ārsisse, Iovis cum fulmina contrā
tot paribus streperet clipeīs, tot stringeret ēnsīs,
sīc tōtō Aenēās dēsaevit in aequore victor,
ut semel intepuit mūcrō. Quīn ecce Niphaeī
quadriiugīs in equōs adversaque pectora tendit.
Atque illī, longē gradientem et dīra frementem
ut vīdēre, metū versī retrōque ruentēs
effunduntque ducem rapiuntque ad lītora currūs.
Intereā biiugīs īnfert sē Lūcagus albīs
in mediōs frāterque Liger; sed frāter habēnīs
flectit equōs, strictum rotat ācer Lūcagus ēnsem.
Haud tulit Aenēās tantō fervōre furentīs;
inruit, adversāque ingēns appāruit hastā.

Cui Liger:
“Nōn Diomēdis equōs nec currum cernis Achillis
aut Phrygiae campōs; nunc bellī fīnis et aevī
hīs dabitur terrīs.” Vēsānō tālia lātē
dicta volant Ligerī. Sed nōn et Trōius hērōs
dicta parat contrā, iaculum nam torquet in hostem.
Lūcagus ut prōnus pendēns in verbera tēlō
admonuit biiugōs, prōiectō dum pede laevō
aptat sē pugnae, subit ōrās hasta per īmās
fulgentis clipeī, tum laevum perforat inguen;
excussus currū moribundus volvitur arvīs.
Quem pius Aenēās dictīs adfātur amārīs:
“Lūcage, nūlla tuōs currūs fuga sēgnis equōrum
prōdidit, aut vānae vertēre ex hostibus umbrae;
ipse rotīs saliēns iuga dēseris.” Haec ita fātus,
arripuit biiugōs; frāter tendēbat inertīs
īnfēlīx palmās, currū dēlāpsus eōdem:
“Per tē, per quī tē tālem genuēre parentēs,
vir Trōiāne, sine hanc animam, et miserēre precantis.”
Plūribus ōrantī Aenēās: “Haud tālia dūdum
dicta dabās. Morere, et frātrem nē dēsere frāter.”
Tum, latebrās animae, pectus mūcrōne reclūdit.
Tālia per campōs ēdēbat fūnera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis ātrī
mōre furēns. Tandem ērumpunt et castra relincunt
Ascanius puer et nēquīquam obsessa iuventūs.

Iūnōnem intereā compellat Iuppiter ultrō:
“Ō germāna mihi atque eadem grātissima coniūnx,
ut rēbāre, Venus (nec tē sententia fallit)
Trōiānās sustentat opēs, nōn vīvida bellō
dextra virīs animusque ferōx patiēnsque perīclī.”
Cui Iūnō summissa: “Quid, ō pulcherrime coniūnx,
sollicitās aegram et tua trīstia iussa timentem?
Sī mihi, quae quondam fuerat quamque esse decēbat,
vīs in amōre foret! Nōn hoc mihi namque negārēs,
omnipotēns, quīn et pugnae subdūcere Turnum
et Daunō possem incolumem servāre parentī;
nunc pereat, Teucrīsque piō det sanguine poenās.
Ille tamen nostrā dēdūcit orīgine nōmen,
Pīlumnusque illī quārtus pater, et tua largā
saepe manū multīsque onerāvit līmina dōnīs.”
Cui rēx aetheriī breviter sīc fātus Olympī:
“Sī mora praesentis lētī tempusque cadūcō
ōrātur iuvenī, mēque hoc ita pōnere sentīs,
tolle fugā Turnum, atque īnstantibus ēripe fātīs;
hāctenus indulsisse vacat. Sīn altior istīs
sub precibus venia ūlla latet, tōtumque movērī
mūtārīve putās bellum, spēs pāscis inānīs.”
Et Iūnō adlacrimāns: “Quid sī quae vōce gravāris
mente darēs, atque haec Turnō rata vīta manēret?
Nunc manet īnsontem gravis exitus, aut ego vērī
vāna feror. Quod ut ō potius formīdine falsā
lūdar, et in melius tua, quī potes, ōrsa reflectās!”
Haec ubi dicta dedit, caelō sē prōtinus altō
mīsit, agēns hiemem, nimbō succīncta, per aurās
Īliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nūbe cavā tenuem sine vīribus umbram
in faciem Aenēae (vīsū mīrābile mōnstrum)
Dardaniīs ōrnat tēlīs, clipeumque iubāsque
dīvīnī adsimulat capitis; dat inānia verba,
dat sine mente sonum gressūsque effingit euntis,
morte obitā quālīs fāma est volitāre figūrās
aut quae sōpītōs dēlūdunt somnia sēnsūs.

At prīmās laeta ante aciēs exsultat imāgō,
inrītatque virum tēlīs, et vōce lacessit.
Īnstat cui Turnus strīdentemque ēminus hastam
conicit; illa datō vertit vēstīgia tergō.
Tum vērō Aenēān āversum ut cēdere Turnus
crēdidit, atque animō spem turbidus hausit inānem,
“Quō fugis, Aenēā? Thalamōs nē dēsere pactōs;
hāc dabitur dextrā tellūs quaesīta per undās.”
Tālia vōciferāns sequitur, strictumque coruscat
mūcrōnem, nec ferre videt sua gaudia ventōs.
Forte ratis celsī coniūncta crepīdine saxī
expositīs stābat scālīs et ponte parātō,
quā rēx Clūsīnīs advectus Osīnius ōrīs:
hūc sēsē trepida Aenēae fugientis imāgō
conicit in latebrās, nec Turnus sēgnior īnstat,
exsuperatque morās et pontīs trānsilit altōs.
Vīx prōram attigerat: rumpit Sāturnia fūnem,
āvulsamque rapit revolūta per aequora nāvem.
Illum autem Aenēās absentem in proelia poscit,
obvia multa virum dēmittit corpora mortī.
Tum levis haud ultrā latebrās iam quaerit imāgō,
sed sublīme volāns nūbī sē immiscuit ātrae,
cum Turnum mediō intereā fert aequore turbō.
Respicit ignārus rērum ingrātusque salūtis,
et duplicīs cum vōce manūs ad sīdera tendit:
“Omnipotēns genitor, tantōn mē crīmine dignum
dūxistī, et tālīs voluistī expendere poenās?
Quō feror? Unde abiī? Quae mē fuga quemve redūcit?
Laurentīsne iterum mūrōs aut castra vidēbō?
Quid manus illa virum quī mē meaque arma secūtī?
Quōsne (nefās) omnīs īnfandā in morte relīquī,
et nunc pālantīs videō, gemitumque cadentum
accipiō? Quid agō, aut quae iam satis īma dehīscat
terra mihī? Vōs ō potius miserēscite, ventī!
In rūpīs, in saxa (volēns vōs Turnus adōrō)
ferte ratem, saevīsque vadīs immittite syrtis,
quō neque mē Rutulī nec cōnscia fāma sequātur.”
Haec memorāns, animō nunc hūc, nunc fluctuat illūc,
an sēsē mūcrōne ob tantum dēdecus āmēns
induat, et crūdum per costās exigat ēnsem,
flūctibus an iaciat mediīs, et lītora nandō
curva petat, Teucrumque iterum sē reddat in arma.
Ter cōnātus utramque viam, ter maxima Iūnō
continuit, iuvenemque animī miserāta repressit.
Lābitur alta secāns flūctūque aestūque secundō,
et patris antīquam Daunī dēfertur ad urbem.
...

Iam gravis aequābat lūctūs et mūtua Māvors
fūnera; caedēbant pariter pariterque ruēbant
victōrēs victīque; neque hīs fuga nōta neque illīs.
Dī Iovis in tēctīs īram miserantur inānem
ambōrum et tantōs mortālibus esse labōrēs;
hinc Venus, hinc contrā spectat Sāturnia Iūnō:
pallida Tīsiphonē media inter mīlia saevit.
At vērō ingentem quatiēns Mēzentius hastam
turbidus ingreditur campō. Quam magnus Orīōn,
cum pedes incēdit mediī per maxima Nēreī
stāgna, viam scindēns, umerō superēminet undās,
aut summīs referēns annōsam montibus ornum
ingrediturque solō et caput inter nūbila condit,
tālis sē vāstīs īnfert Mēzentius armīs.
Huic contrā Aenēās speculātus in agmine longō
obvius īre parat. Manet imperterritus ille,
hostem magnanimum opperiēns, et mōle suā stat,
atque oculīs spatium ēmēnsus, quantum satis hastae,
“Dextra mihī deus et tēlum, quod missile lībrō,
nunc adsint! Voveō praedōnis corpore raptīs
indūtum spoliīs ipsum tē, Lause, tropaeum
Aenēae,” dīxit, strīdentemque ēminus hastam
iēcit; at illa volāns clipeō est excussa, proculque
ēgregium Antōrēn latus inter et īlia fīgit,
Herculis Antōrēn comitem, quī missus ab Argīs
haeserat Euandrō, atque Italā cōnsēderat urbe.
Sternitur īnfēlīx aliēnō vulnere, caelumque
aspicit, et dulcīs moriēns reminīscitur Argōs.
Tum pius Aenēās hastam iacit; illa per orbem
aere cavum triplicī, per līnea terga tribusque
trānsiit intextum taurīs opus, īmaque sēdit
inguine, sed vīrīs haud pertulit. Ōcius ēnsem
Aenēās, vīsō Tyrrhēnī sanguine laetus,
ēripit ā fēmine, et trepidantī fervidus īnstat.
Ingemuit cārī graviter genitōris amōre,
ut vīdit, Lausus, lacrimaeque per ōra volūtae.
Hīc mortis dūrae cāsum tuaque optima facta,
sī qua fidem tantō est operī lātūra vetustās,
nōn equidem, nec tē, iuvenis memorande, silēbō.
Ille pedem referēns et inūtilis inque ligātus
cēdēbat, clipeōque inimīcum hastīle trahēbat:
prōripuit iuvenis, sēsēque immiscuit armīs,
iamque adsurgentis dextrā plāgamque ferentis
Aenēae subiit mūcrōnem ipsumque morandō
sustinuit; sociī magnō clāmōre secuntur,
dum genitor nātī parmā prōtēctus abīret,
tēlaque coniciunt, prōturbantque ēminus hostem
missilibus. Furit Aenēās, tēctusque tenet sē.
Ac velut, effūsā sī quandō grandine nimbī
praecipitant, omnis campīs diffūgit arātor
omnis et agricola, et tūtā latet arce viātor
aut amnis rīpīs aut altī fornice saxī,
dum pluit in terrīs, ut possint sōle reductō
exercēre diem, sīc obrutus undique tēlīs
Aenēās nūbem bellī, dum dētonet omnis,
sustinet, et Lausum increpitat, Lausōque minātur:
“Quō moritūre ruis maiōraque vīribus audēs?
Fallit tē incautum pietās tua.” Nec minus ille
exsultat dēmēns, saevae iamque altius īrae
Dardaniō surgunt ductōrī, extrēmaque Lausō
Parcae fīla legunt, validum namque exigit ēnsem
per medium Aenēās iuvenem tōtumque recondit.
Trānsiit et parmam mūcrō, levia arma minācis,
et tunicam, mollī māter quam nēverat aurō,
implēvitque sinum sanguis; tum vīta per aurās
concessit maesta ad Mānīs corpusque relīquit.
At vērō ut vultum vīdit morientis et ōra,
ōra modīs Anchīsiadēs pallentia mīrīs,
ingemuit, miserāns graviter, dextramque tetendit,
et mentem patriae strīnxit pietātis imāgō.
“Quid tibi nunc, miserande puer, prō laudibus istīs,
quid pius Aenēās tantā dabit indole dignum?
Arma quibus laetātus, habē tua, tēque parentum
Mānibus et cinerī, sī qua est ea cūra, remittō.
Hōc tamen īnfēlīx miseram sōlābere mortem:
Aenēae magnī dextrā cadis.” Increpat ultrō
cūnctantīs sociōs, et terrā sublevat ipsum,
sanguine turpantem cōmptōs dē mōre capillōs.

Intereā genitor Tiberīnī ad flūminis undam
vulnera siccābat lymphīs, corpusque levābat
arboris acclīnis truncō; procul aerea rāmīs
dēpendet galea, et prātō gravia arma quiēscunt.
Stant lēctī circum iuvenēs; ipse aeger, anhēlāns,
colla fovet, fūsus prōpexam in pectore barbam;
multa super Lausō rogitat multōsque remittit
quī revocent maestīque ferant mandāta parentis.
At Lausum sociī exanimem super arma ferēbant
flentēs, ingentem, atque ingentī vulnere victum.
Agnōvit longē gemitum praesāga malī mēns;
cānitiem multō dēfōrmat pulvere, et ambās
ad caelum tendit palmās, et corpore inhaeret.
“Tantane mē tenuit vīvendī, nāte, voluptās
ut prō mē hostīlī paterer succēdere dextrae
quem genuī? Tuane haec genitor per vulnera servor,
morte tuā vīvēns? Heu, nunc miserō mihi dēmum
exitium īnfēlīx, nunc altē vulnus adāctum!
Īdem ego, nāte, tuum maculāvī crīmine nōmen,
pulsus ob invidiam soliō scēptrīsque paternīs.
Dēbueram patriae poenās odiīsque meōrum:
omnīs per mortīs animam sontem ipse dedissem!
Nunc vīvō, neque adhūc hominēs lūcemque relinquō.
Sed linquam.” Simul hoc dīcēns attollit in aegrum
sē femur, et, quamquam vīs altō vulnere tardat,
haud dēiectus ecum dūcī iubet. Hoc decus illī,
hoc sōlāmen erat; bellīs hōc victor abībat
omnibus. Adloquitur maerentem, et tālībus īnfit:
“Rhaebe, diū, rēs sī qua diū mortālibus ūlla est,
vīximus; aut hodiē victor spolia illa cruenta
et caput Aenēae referēs, Lausīque dolōrum
ultor eris mēcum, aut, aperit sī nūlla viam vīs,
occumbēs pariter, neque enim, fortissime, crēdō,
iussa aliēna patī et dominōs dignābere Teucrōs.”
Dīxit, et, exceptus tergō, cōnsuēta locāvit
membra, manūsque ambās iaculīs onerāvit acūtīs,
aere caput fulgēns cristāque hirsūtus equīnā:
sīc cursum in mediōs rapidus dedit; aestuat ingēns
ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū.
... Atque hīc Aenēān magnā ter vōce vocāvit.
Aenēās agnōvit enim laetusque precātur:
“Sīc pater ille deum faciat, sīc altus Apollō!
Incipiās cōnferre manum.”
Tantum effātus, et īnfestā subit obvius hastā.
Ille autem: “Quid mē ēreptō, saevissime, nātō
terrēs? Haec via sōla fuit quā perdere possēs.
Nec mortem horrēmus, nec dīvum parcimus ūllī.
Dēsine, nam veniō moritūrus, et haec tibi portō
dōna prius.” Dīxit, tēlumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud fīgitque volatque
ingentī gȳrō; sed sustinet aureus umbō.
Ter circum astantem laevōs equitāvit in orbīs,
tēla manū iaciēns, ter sēcum Trōius hērōs
immānem aerātō circumfert tegmine silvam.
Inde, ubi tot trāxisse morās, tot spīcula taedet
vellere, et urgētur pugnā congressus inīquā,
multa movēns animō iam tandem ērumpit, et inter
bellātōris equī cava tempora conicit hastam.
Tollit sē arrēctum quadrupēs, et calcibus aurās
verberat, effūsumque equitem super ipse secūtus
implicat, ēiectōque incumbit cernuus armō.
Clāmōre incendunt caelum Trōesque Latīnīque.
Advolat Aenēās vāgīnāque ēripit ēnsem,
et super haec: “Ubi nunc Mērentius ācer et illa
effera vīs animī??”” Contrā Tyrrhēnus, ut aurās
suspiciēns hausit caelum mentemque recēpit:
“Hostis amāre, quid increpitās mortemque mināris?
Nūllum in caede nefās; nec sīc ad proelia vēnī,
nec tēcum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Ūnum hoc per sī qua est victīs venia hostibus ōrō:
corpus humō patiāre tegī. Sciō acerba meōrum
circumstāre odia; hunc, ōrō, dēfende furōrem,
et mē cōnsortem nātī concēde sepulcrō.”
Haec loquitur, iugulōque haud īnscius accipit ēnsem,
undantīque animam diffundit in arma cruōre.

Liber Ūndecimus

... “Sī nūllam nostrīs ultrā spem pōnis in armīs,
sī tam dēsertī sumus, et semel agmine versō
funditus occidimus, neque habet fortūna regressum,
ōrēmus pācem, et dextrās tendāmus inertīs.
Quamquam ō sī solitae quicquam virtūtis adesset!
Ille mihi ante aliōs fortūnātusque labōrum
ēgregiusque animī, quī, nē quid tāle vidēret,
prōcubuit moriēns, et humum semel ōre momordit.
Sīn et opēs nōbīs et adhūc intācta iuventūs
auxiliōque urbēs Italae populīque supersunt,
sīn et Trōiānīs cum multō glōria vēnit
sanguine (sunt illīs sua fūnera, pārque per omnīs
tempestās), cūr indecorēs in līmine prīmō
dēficimus? Cūr ante tubam tremor occupat artūs?
Multa diēs variīque labor mūtābilis aevī
rettulit in melius, multōs alterna revīsēns
lūsit et in solidō rūrsus Fortūna locāvit.
Nōn erit auxiliō nōbīs Aetōlus et Arpī:
at Messāpus erit, fēlīxque Tolumnius, et quōs
tot populī mīsēre ducēs, nec parva sequētur
glōria dēlēctōs Latiō et Laurentibus agrīs.
Est et Volscōrum ēgregiā de gente Camilla,
agmen agēns equitum et flōrentīs aere catervās.
Quod sī mē sōlum Teucrī in certāmina poscunt,
idque placet, tantumque bonīs commūnibus obstō,
nōn adeō hās exōsa manūs Victōria fūgit
ut tantā quicquam prō spē temptāre recūsem.
ībō animīs contrā, vel magnum praestet Achillem
factaque Vulcānī manibus paria induat arma
ille licet. Vōbīs animam hanc socerōque Latīnō
Turnus ego, haud ūllī veterum virtūte secundus,
dēvōvī. ‘Sōlum Aenēās vocat.’ Et vocet ōrō,
nec Drancēs potius, sīve est haec īra deōrum,
morte luat, sīve est virtūs et glōria, tollat.”
...

Cingitur ipse furēns certātim in proelia Turnus.
Iamque adeō rutilum thōrāca indūtus aēnīs
horrēbat squāmīs, sūrāsque inclūserat aurō,
tempora nūdus adhūc, laterīque accīnxerat ēnsem,
fulgēbatque altā dēcurrēns aureus arce,
exsultatque animīs, et spē iam praecipit hostem,
quālis ubi abruptīs fūgit praesaepia vinclīs
tandem līber ecus, campōque potītus apertō
aut ille in pāstūs armentaque tendit equārum,
aut adsuētus aquae perfundī flūmine nōtō
ēmicat, arrēctīsque fremit cervīcibus altē,
lūxuriāns, lūduntque iubae per colla, per armōs.
Obvia cui, Volscōrum aciē comitante, Camilla
occurrit, portīsque ab equō rēgīna sub ipsīs
dēsiluit, quam tōta cohors imitāta relictīs
ad terram dēflūxit equīs; tum tālia fātur:
“Turne, suī meritō sī qua est fīdūcia fortī,
audeō et Aeneadum prōmittō occurrere turmae,
sōlaque Tyrrhēnōs equitēs īre obvia contrā.
Mē sine prīma manū temptāre perīcula bellī;
tū pedes ad mūrōs subsiste, et moenia servā.”
Turnus ad haec oculōs horrendā in virgine fīxus:
“ō decus Ītaliae virgō, quās dīcere grātīs
quāsve referre parem? Sed nunc, est omnia quandō
iste animus suprā, mēcum partīre labōrem.
Aenēās, ut fāma fidem missīque reportant
explōrātōrēs, equitum levia improbus arma
praemīsit, quaterent campōs; ipse ardua montis
per dēserta iugō superāns adventat ad urbem.
Fūrta parō bellī convexō in trāmite silvae,
ut biviās armātō obsīdam mīlite faucīs.
Tū Tyrrhēnum equitem collātīs excipe signīs;
tēcum ācer Messāpus erit, turmaeque Latīnae,
Tīburtīque manus; ducis et tū concipe cūram.”
Sīc ait, et paribus Messāpum in proelia dictīs
hortātur sociōsque ducēs, et pergit in hostem.
Est curvō ānfrāctū vallēs, accommoda fraudī
armōrumque dolīs, quam dēnsīs frondibus ātrum
urget utrimque latus, tenuis quō sēmita dūcit,
angustaeque ferunt faucēs aditūsque malignī.
Hanc super in speculīs summōque in vertice montis
plānitiēs ignōta iacet tūtīque recessūs,
seu dextrā laevāque velīs occurrere pugnae,
sīve īnstāre iugīs et grandia volvere saxa.
Hūc iuvenis nōtā fertur regiōne viārum,
arripuitque locum, et silvīs īnsēdit inīquīs.
...

At mediās inter caedīs exsultat Amāzōn,
ūnum exserta latus pugnae, pharetrāta Camilla,
et nunc lenta manū spargēns hastīlia dēnset,
nunc validam dextrā rapit indēfessa bipennem;
aureus ex umerō sonat arcus et arma Diānae.
Illa, etiam sī quandō in tergum pulsa recessit,
spīcula conversō fugientia dīrigit arcū.
At circum lēctae comitēs, Lārīnaque virgō,
Tullaque, et aerātam quatiēns Tarpēia secūrim,
Ītalides, quās ipsa decus sibi dīa Camilla
dēlēgit, pācisque bonās bellīque ministrās,
quālēs Thrēiciae cum flūmina Thermōdontis
pulsant et pictīs bellantur Amāzones armīs,
seu circum Hippolytēn seu cum sē Mārtia currū
Penthesilēa refert, magnōque ululante tumultū
fēminea exsultant lūnātīs agmina peltīs.
Quem tēlō prīmum, quem postrēmum, aspera virgō,
dēicis, aut quot humī morientia corpora fundis?
Eunēum Clytiō prīmum patre, cuius apertum
adversī longā transverberat abiete pectus;
sanguinis ille vomēns rīvōs cadit, atque cruentam
mandit humum, moriēnsque suō sē in vulnere versat:
tum Līrim, Pagasumque super, quōrum alter, habēnās
suffossō revolūtus equō dum colligit, alter,
dum subit ac dextram lābentī tendit inermem,
praecipitēs pariterque ruunt. Hīs addit Amastrum
Hippotadēn, sequiturque incumbēns ēminus hastā
Tēreaque, Harpalycumque, et Dēmophoonta, Chromimque,
quotque ēmissa manū contorsit spīcula virgō,
tot Phrygiī cecidēre virī. Procul Ornytus armīs.
ignōtīs et equō vēnātor Iāpyge fertur,
cui pellis lātōs umerōs ērepta iuvencō
pugnātōrī operit, caput ingēns ōris hiātus
et mālae texēre lupī cum dentibus albīs,
agrestisque manūs armat sparus; ipse catervīs
vertitur in mediīs, et tōtō vertice suprā est.
Hunc illa exceptum (neque enim labor agmine versō)
trāicit, et super haec inimīcō pectore fātur:
“Silvīs tē, Tyrrhēne, ferās agitāre putāstī?
Advēnit quī vestra diēs muliebribus armīs
verba redarguerit. Nōmen tamen haud leve patrum
Mānibus hoc referēs, tēlō cecidisse Camillae.”
Prōtinus Ōrsilochum, et Būtēn, duo maxima Teucrum
corpora, sed Būtēn āversum cuspide fīxit
lōrīcam galeamque inter, quā colla sedentis
lūcent, et laevō dēpendet parma lacertō,
Orsilochum fugiēns magnumque agitāta per orbem
ēlūdit gȳrō interior, sequiturque sequentem;
tum validam perque arma virō perque ossa secūrim
altior exsurgēns ōrantī et multa precantī
congeminat; vulnus calidō rigat ōra cerebrō.
Incidit huic, subitōque aspectū territus haesit
Appennīnicolae bellātor fīlius Aunī,
Haud Ligurum extrēmus, dum fallere Fāta sinēbant.
Isque, ubi sē nūllō iam cursū ēvādere pugnae
posse neque īnstantem rēgīnam āvertere cernit,
cōnsiliō versāre dolōs ingressus et astū
incipit haec: “Quid tam ēgregium, sī fēmina fortī
fīdis equō? Dīmitte fugam, et tē comminus aequō
mēcum crēde solō, pugnaeque accinge pedestrī;
iam nōscēs ventōsa ferat cui glōria fraudem.”
Dīxit; at illa furēns ācrīque accēnsa dolōre
trādit ecum comitī, paribusque resistit in armīs
ēnse pedes nūdō pūrāque interrita parmā.
At iuvenis vīcisse dolō ratus āvolat ipse
(haud mora), conversīsque fugāx aufertur habēnīs,
quadrupedemque citum ferrātā calce fatīgat.
“Vāne Ligus frūstrāque animīs ēlāte superbīs,
nēquīquam patriās temptāstī lūbricus artīs,
nec fraus tē incolumem fallācī perferet Aunō.”
Haec fātur virgō, et pernīcibus ignea plantīs
trānsit ecum cursū, frēnīsque adversa prehēnsīs
congreditur, poenāsque inimīcō ex sanguine sūmit,
quam facile accipiter saxō sacer āles ab altō
cōnsequitur pinnīs sublīmem in nūbe columbam,
comprēnsamque tenet, pedibusque ēvīscerat uncīs;
tum cruor et vulsae lābuntur ab aethere plūmae.

At nōn haec nūllīs hominum sator atque deōrum
observāns oculīs summō sedet altus Olympō:
Tyrrhēnum genitor Tarchōnem in proelia saeva
suscitat, et stimulīs haud mollibus incutit īrās.
Ergō inter caedīs cēdentiaque agmina Tarchōn
fertur equō, variīsque īnstīgat vōcibus ālās,
nōmine quemque vocāns, reficitque in proelia pulsōs.
“Quis metus, ō numquam dolitūrī, ō semper inertēs
Tyrrhēnī, quae tanta animīs ignāvia vēnit?
Fēmina pālantīs agit atque haec agmina vertit!
Quō ferrum quidve haec gerimus tēla inrita dextrīs?”
...

Haec effātus, ecum in mediōs, moritūrus et ipse,
concitat, et Venulō adversum sē turbidus īnfert,
dēreptumque ab equō dextrā complectitur hostem,
et gremium ante suum multā vī concitus aufert.
Tollitur in caelum clāmor, cūnctīque Latīnī
convertēre oculōs. Volat igneus aequore Tarchōn
arma virumque ferēns; tum summā ipsīus ab hastā
dēfringit ferrum, et partīs rīmātur apertās,
quā vulnus lētāle ferat; contrā ille repugnāns
sustinet ā iugulō dextram, et vim vīribus exit.
Utque volāns altē raptum cum fulva dracōnem
fert aquila, implicuitque pedēs, atque unguibus haesit,
saucius at serpēns sinuōsa volūmina versat,
arrēctīsque horret squāmīs, et sībilat ōre,
arduus īnsurgēns (illa haud minus urget obuncō
luctantem rōstrō, simul aethera verberat ālīs),
haud aliter praedam Tīburtum ex agmine Tarchōn
portat ovāns. Ducis exemplum ēventumque secūtī
Maeonidae incurrunt. Tum Fātīs dēbitus Arrūns
vēlōcem iaculō et multā prior arte Camillam
circuit, et quae sit fortūna facillima temptat:
quā sē cumque furēns mediō tulit agmine virgō,
hāc Arrūns subit et tacitus vēstīgia lūstrat,
quā victrīx redit illa pedemque ex hoste reportat,
hāc iuvenis fūrtim celerīs dētorquet habēnās.
Hōs aditūs iamque hōs aditūs omnemque pererrat
undique circuitum, et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelae Chlōreus ōlimque sacerdōs
īnsignis longē Phrygiīs fulgēbat in armīs,
spūmantemque agitābat ecum, quem pellis aēnīs
in plūmam squāmīs aurō cōnserta tegēbat.
Ipse peregrīnā ferrūgine clārus et ostrō
spīcula torquēbat Lyciō Gortȳnia cornū;
aureus ex umerīs erat arcus et aurea vātī
cassida; tum croceam chlamydemque sinūsque crepantīs
carbaseōs fulvō in nōdum collēgerat aurō,
pictus acū tunicās et barbara tegmina crūrum.
Hunc virgō, sīve ut templīs praefīgeret arma
Trōia, captīvō sīve ut sē ferret in aurō,
vēnātrīx ūnum ex omnī certāmine pugnae
caeca sequēbātur, tōtumque incauta per agmen
fēmineō praedae et spoliōrum ārdēbat amōre,
tēlum ex īnsidiīs cum tandem tempore captō
concitat, et superōs Arrūns sīc vōce precātur:
“Summe deum, sānctī custōs Sōractis Apollō,
quem prīmī colimus, cui pīneus ārdor acervō
pāscitur, et medium frētī pietāte per ignem
cultōrēs multā premimus vēstīgia prūnā,
dā, pater, hoc nostrīs abolērī dēdecus armīs,
omnipotēns! Nōn exuviās pulsaeve tropaeum
virginis aut spolia ūlla petō (mihi cētera laudem
facta ferent); haec dīra meō dum vulnere pestis
pulsa cadat, patriās remeābō inglōrius urbīs.”
Audiit, et vōtī Phoebus succēdere partem
mente dedit, partem volucrīs dispersit in aurās:
sterneret ut subitā turbātam morte Camillam
adnuit ōrantī, reducem ut patria alta vidēret,
nōn dedit, inque Notōs vōcem vertēre procellae.
Ergō, ubi missa manū sonitum dedit hasta per aurās,
convertēre animōs ācrīs, oculōsque tulēre
cūnctī ad rēgīnam Volscī. Nihil ipsa nec aurae
nec sonitūs memor aut venientis ab aethere tēlī,
hasta sub exsertam dōnec perlāta papillam
haesit, virgineumque altē bibit ācta cruōrem.
Concurrunt trepidae comitēs, dominamque ruentem
suscipiunt. Fugit ante omnīs exterritus Arrūns,
laetitiā mixtōque metū, nec iam amplius hastae
crēdere nec tēlīs occurrere virginis audet.
Ac velut ille, prius quam tēla inimīca sequantur,
continuō in montīs sēsē āvius abdidit altōs
occīsō pāstōre lupus magnōve iuvencō,
cōnscius audācis factī, caudamque remulcēns
subiēcit pavitantem uterō, silvāsque petivit,
haud secus ex oculīs sē turbidus abstulit Arrūns,
contentusque fugā mediīs sē immiscuit armīs.
Illa manū moriēns tēlum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costās altō stat vulnere mūcrō;
lābitur exsanguis, lābuntur frīgida lētō
lūmina, purpureus quondam color ōra relīquit.
Tum sīc exspīrāns Accam ex aequālibus ūnam
adloquitur, fīda ante aliās quae sōla Camillae,
quīcum partīrī cūrās, atque haec ita fātur:
“Hāctenus, Acca soror, potuī; nunc vulnus acerbum
cōnficit, et tenebrīs nigrēscunt omnia circum.
Effuge, et haec Turnō mandāta novissima perfer:
succēdat pugnae, Trōiānōsque arceat urbe.
Iamque valē.” Simul hīs dictīs linquēbat habēnās,
ad terram nōn sponte fluēns. Tum frīgida tōtō
paulātim exsolvit sē corpore, lentaque colla
et captum lētō posuit caput, arma relinquēns,
vītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.
Tum vērō immēnsus surgēns ferit aurea clāmor
sīdera; dēiectā crūdēscit pugna Camillā;
incurrunt dēnsī simul omnis cōpia Teucrum,
Tyrrhēnīque ducēs, Euandrīque Arcades ālae.

Liber Duodecimus

Turnus ut īnfrāctōs adversō Mārte Latīnōs
dēfēcisse videt, sua nunc prōmissa reposcī,
sē signārī oculis, ultrō implācābilis ārdet,
attollitque animōs. Poenōrum quālis in arvīs
saucius ille gravī vēnantum vulnere pectus
tum dēmum movet arma leō, gaudetque comantīs
excutiēns cervīce torōs, fīxumque latrōnis
impavidus frangit tēlum, et fremit ōre cruentō,
haud secus accēnsō glīscit violentia Turnō.
Tum sīc adfātur rēgem, atque ita turbidus īnfit:
“Nūlla mora in Turnō; nihil est quod dicta retractent
ignāvī Aeneadae nec quae pepigēre recūsent;
congredior. Fer sacra, patēr, et concipe foedus.
Aut hāc Dardanium dextrā sub Tartara mittam,
dēsertōrem Asiae (sedeant spectentque Latīnī),
et sōlus ferrō crīmen commūne refellam,
aut habeat victōs, cēdat Lāvīnia coniūnx.”
...

“Nē, quaesō, nē mē lacrimīs nēve ōmine tantō
prōsequere in dūrī certāmina Mārtis euntem,
ō māter, neque enim Turnō mora lībera mortis.
Nūntius haec, Idmōn, Phrygiō mea dicta tyrannō
haud placitūra refer: cum prīmum crāstina caelō
pūniceīs invecta rotīs Aurōra rubēbit,
nōn Teucrōs agat in Rutulōs; Teucrum arma quiēscant
et Rutulī; nostrō dirimāmus sanguine bellum;
illō quaerātur coniūnx Lāvīnia campō.”
...

Nec minus intereā māternīs saevus in armīs
Aenēās acuit Mārtem, et sē suscitat īrā,
oblātō gaudēns compōnī foedere bellum.
Tum sociōs maestīque metum sōlātur Iūlī
fāta docēns, rēgīque iubet respōnsa Latīnō
certa referre virōs et pācis dīcere lēgēs.
...

Intereā rēgēs, ingentī mōle Latīnus
quadriiugō vehitur currū (cui tempora circum
aurātī bis sex radiī fulgentia cingunt,
Sōlis avī specimen), bīgīs it Turnus in albīs,
bīna manū lātō crīspāns hastīlia ferrō:
hinc pater Aenēās, Rōmānae stirpis orīgō,
sīdereō flagrāns clipeō et caelestibus armīs,
et iūxtā Ascanius, magnae spēs altera Rōmae,
prōcēdunt castrīs, pūrāque in veste sacerdōs
saetigerī fētum suis intōnsamque bidentem
attulit, admōvitque pecus flagrantibus ārīs.
Illī, ad surgentem conversī lūmina sōlem,
dant frūgēs manibus salsās, et tempora ferrō
summa notant pecudum, paterīsque altāria lībant.
Tum pius Aenēās strictō sīc ēnse precātur:
“Estō nunc Sōl testis et haec mihi terra precantī,
quam propter tantōs potuī perferre labōrēs,
et pater omnipotēns, et tū, Sāturnia coniūnx
(iam melior, iam, dīva, precor), tūque, inclute Māvors,
cūncta tuō quī bella, pater, sub nūmine torquēs;
fontīsque flūviōsque vocō quaeque aetheris altī
rēligiō et quae caeruleō sunt nūmina pontō:
cesserit Ausoniō sī fors victōria Turnō,
convenit Euandrī victōs discēdere ad urbem,
cēdet Iūlus agrīs, nec post arma ūlla rebellēs
Aeneadae referent ferrōve haec rēgna lacessent,
sīn nostrum adnuerit nōbīs Victōria Mārtem
(ut potius reor, et potius dī nūmine firment),
nōn ego nec Teucrīs Italōs pārēre iubēbō
nec mihi rēgna petō; paribus sē lēgibus ambae
invictae gentēs aeterna in foedera mittant;
sacra deōsque dabō; socer arma Latīnus habētō,
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucrī
cōnstituent, urbīque dabit Lāvinia nōmen.”

Sīc prior Aenēās; sequitur sīc deinde Latīnus,
suspiciēns caelum, tenditque ad sīdera dextram:
“Haec eadem, Aenēā, terram, mare, sīdera iūrō,
Lātōnaeque genus duplex, Iānumque bifrontem,
vimque deum īnfernam et dūrī sacrāria Dītis;
audiat haec genitor, quī foedera fulmine sancit;
tangō ārās, mediōs ignīs et nūmina testor:
nūlla diēs pācem hanc Italīs nec foedera rumpet,
quō rēs cumque cadent, nec mē vīs ūlla volentem
āvertet, nōn sī tellūrem effundat in undās
dīluviō miscēns caelumque in Tartara solvat,
ut scēptrum hoc” (dextrā scēptrum nam forte gerēbat)
“numquam fronde levī fundet virgulta nec umbrās,
cum semel in silvīs īmō de stirpe recīsum
mātre caret, posuitque comās et bracchia ferrō,
ōlim arbōs, nunc artificis manus aere decōrō
inclūsit, patribusque dedit gestāre Latīnīs.”
Tālibus inter sē firmābant foedera dictīs,
cōnspectū in mediō procerum. Tum rīte sacrātās
in flammam iugulant pecudēs, et vīscera vīvīs
ēripiunt, cumulantque onerātīs lancibus ārās.

At vērō Rutulīs impār ea pugna vidērī
iam dūdum et variō miscērī pectora mōtū;
... adiuvat incessū tacitō prōgressus et āram
suppliciter venerāns dēmissō lūmine Turnus,
tābentēsque genae, et iuvenālī in corpore pallor.
Quem simul ac Iūturna soror crēbrēscere vīdit
sermōnem, et vulgī variāre labantia corda,
in mediās aciēs, fōrmam adsimulāta Camertī
(cui genus ā proavīs ingēns clārumque paternae
nōmen erat virtūtis, et ipse ācerrimus armīs),
in mediās dat sēsē aciēs, haud nescia rērum,
rūmōrēsque serit variōs, ac tālia fātur:
“Nōn pudor, ō Rutulī, prō cūnctīs tālibus ūnam
obiectāre animam? Numerōne an vīribus aequī
nōn sumus? Ēn omnēs et Trōes et Arcades hī sunt
fātālēsque manūs, īnfēnsa Etrūria Turnō;
vix hostem, alternī sī congrediāmur, habēmus.
Ille quidem ad superōs, quōrum sē dēvovet ārīs,
succēdet fāmā vīvusque per ōra ferētur;
nōs patriā āmissā dominīs pārēre superbīs
cōgēmur, quī nunc lentī cōnsēdimus arvīs.”

Tālibus incēnsa est iuvenum sententia dictīs
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
ipsī Laurentēs mūtātī ipsīque Latīnī;
quī sibi iam requiem pugnae rēbusque salūtem
spērābant, nunc arma volunt, foedusque precantur
īnfectum, et Turnī sortem miserantur inīquam.
Hīs aliud maius Iūturna adiungit, et altō
dat signum caelō (quō nōn praesentius ūllum
turbāvit mentīs Italās mōnstrōque fefellit),
namque volāns rubrā fulvus Iovis āles in aethrā
lītoreās agitābat avīs turbamque sonantem
agminis āligerī, subitō cum lāpsus ad undās
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncīs.
Arrēxēre animōs Italī, cūnctaeque volucrēs
convertunt clāmōre fugam (mīrābile vīsū),
aetheraque obscūrant pinnīs, hostemque per aurās
factā nūbe premunt, dōnec vī victus et ipsō
pondere dēfēcit, praedamque ex unguibus āles
prōiēcit fluviō, penitusque in nūbila fūgit.
Tum vērō augurium Rutulī clāmōre salūtant,
expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur
“Hoc erat, hoc, vōtīs,” inquit, “quod saepe petīvī.
Accipiō, agnōscōque deōs; mē, mē duce ferrum
corripite, ō miserī, quōs improbus advena bellō
territat invalidās ut avīs, et lītora vestra
vī populat; petet ille fugam, penitusque profundō
vēla dabit. Vōs ūnanimī dēnsēte catervās,
et rēgem vōbīs pugnā dēfendite raptum.”

Dīxit, et adversōs tēlum contorsit in hostīs,
prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus, et aurās
certa secat. Simul hoc, simul ingēns clāmor, et omnēs
turbātī cuneī, calefactaque corda tumultū.
Hasta volāns, ut forte novem pulcherrima frātrum
corpora cōnstiterant contrā, quōs fīda creārat
ūna tot Arcadiō coniūnx Tyrrhēna Gylippō,
hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis alvō
balteus et laterum iūnctūrās fībula mordet,
ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,
trānsadigit costās, fulvāque effundit harēnā.
At frātrēs, animōsa phalānx accēnsaque lūctū,
pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt, caecīque ruunt. Quōs agmina contrā
prōcurrunt Laurentum; hinc dēnsī rūrsus inundant
Trōes, Agyllīnīque, et pictīs Arcades armīs;
sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō.
Dīripuēre ārās; it tōtō turbida caelō
tempestās tēlōrum, ac ferreus ingruit imber,
crātērasque focōsque ferunt. Fugit ipse Latīnus,
pulsātōs referēns īnfectō foedere dīvōs.
īnfrēnant aliī currūs, aut corpora saltū
subiciunt in equōs, et strictīs ēnsibus adsunt.
Messāpus rēgem rēgisque īnsigne gerentem
Tyrrhēnum Aulestēn, avidus cōnfundere foedus,
adversō prōterret equō; ruit ille recēdēns,
et miser oppositīs ā tergō involvitur ārīs
in caput inque umerōs. At fervidus advolat hastā
Messāpus, tēlōque ōrantem multa trabālī
dēsuper altus equō graviter ferit, atque ita fātur:
“Hoc habet! haec melior magnīs data victima dīvīs.”
Concurrunt Italī, spoliantque calentia membra.
Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ārā
corripit, et venientī Ebysō plāgamque ferentī
occupat ōs flammīs; ollī ingēns barba relūxit
nīdōremque ambusta dedit. Super ipse secūtus
caesariem laevā turbātī corripit hostis,
impressōque genū nītēns terrae applicat ipsum;
sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum
pāstōrem prīmāque aciē per tēla ruentem
ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī
adversī frontem mediam mentumque reductā
disicit, et sparsō lātē rigat arma cruōre.
Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget
somnus; in aeternam clauduntur lūmina noctem.
...

Intereā extrēmō bellātor in aequore Turnus
pālantīs sequitur paucōs, iam sēgnior, atque
iam minus atque minus successū laetus equōrum.
Attulit hunc illī caecīs terrōribus aura
commixtum clāmōrem, arrēctāsque impulit aurīs
cōnfūsae sonus urbis et inlaetābile murmur.
“Ei mihi! Quid tantō turbantur moenia lūctū,
quisve ruit tantus dīversā clāmor ab urbe?”
Sīc ait, adductīsque āmēns subsistit habēnīs.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metiscī
aurīgae currumque et equōs et lōra regēbat,
tālibus occurrit dictīs: “Hāc, Turne, sequāmur
Trōiugenās, quā prīma viam victōria pandit;
sunt aliī quī tēcta manū dēfendere possint.
Ingruit Aenēās Italīs, et proelia miscet;
et nōs saeva manū mittāmus fūnera Teucrīs.
Nec numerō īnferior pugnae nec honōre recēdēs.”

Turnus ad haec:
“Ō soror, et dūdum agnōvī, cum prīma per artem
foedera turbāstī tēque haec in bella dedistī,
et nunc nēquīquam fallis, dea. Sed quis Olympō
dēmissam tantōs voluit tē ferre labōrēs?
An frātris miserī lētum ut crūdēle vidērēs?
Nam quid agō, aut quae iam spondet fortūna salūtem?
Vidī oculōs ante ipse meōs mē vōce vocantem
Murrānum, quō nōn superat mihi cārior alter,
oppetere, ingentem atque ingentī vulnere victum.
Occidit īnfēlīx nē nostrum dēdecus Ūfēns
aspiceret; Teucrī potiuntur corpore et armīs.
Exscindīne domōs (id rēbus dēfuit ūnum)
perpētiar, dextrā nec Drancis dicta refellam?
Terga dabō, et Turnum fugientem haec terra vidēbit?
Usque adeōne morī miserum est? Vōs ō mihi Mānēs
este bonī, quoniam superīs āversa voluntās!
Sāncta ad vōs animā atque istius īnscia culpae
dēscendam, magnōrum haud umquam indignus avōrum.”

Vix ea fātus erat: mediōs volat ecce per hostīs,
vectus equō spūmante, Sacēs, adversa sagittā
saucius ōra, ruitque implōrāns nōmine Turnum:
“Turne, in tē suprēma salūs; miserēre tuōrum.
Fulminat Aenēās armīs, summāsque minātur
dēiectūrum arcīs Italum excidiōque datūrum,
iamque facēs ad tēcta volant. In tē ōra Latīnī,
in tē oculōs referunt; mussat rēx ipse Latīnus
quōs generōs vocet, aut quae sēsē ad foedera flectat.
Praetereā rēgīna, tuī fīdissima, dextrā
occidit ipsa suā, lūcemque exterrita fūgit.
Sōlī prō portīs Messāpus et ācer Atīnās
sustentant aciēs; circum hōs utrimque phalanges
stant dēnsae, strictīsque seges mūcrōnibus horret
ferrea; tū currum dēsertō in grāmine versās.”

Obstipuit variā cōnfūsus imāgine rērum
Turnus et obtūtū tacitō stetit; aestuat ingēns
ūnō in corde pudor, mixtōque īnsānia lūctū,
et furiīs agitātus amōr, et cōnscia virtūs.
Ut prīmum discussae umbrae et lūx reddita mentī,
ārdentīs oculōrum orbīs ad moenia torsit,
turbidus, ēque rotīs magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammīs inter tabulāta volūtus
ad caelum undābat vertex turrimque tenēbat,
turrim, compāctīs trabibus quam ēdūxerat ipse,
subdideratque rotās, pontīsque īnstrāverat altōs.
“Iam iam Fāta, soror, superant: absiste morārī;
quō deus et quō dūra vocat fortūna, sequāmur.
Stat cōnferre manum Aenēae, stat quidquid acerbī est
morte patī, neque mē indecorem, germāna, vidēbis
amplius. Hunc, ōrō, sine mē furere ante furōrem.”
Dīxit, et ē currū saltum dedit ōcius arvīs,
perque hostīs, per tēla ruit, maestamque sorōrem
dēserit, ac rapidō cursū media agmina rumpit.
Ac velutī montis saxum dē vertice praeceps
cum ruit āvulsum ventō, seu turbidus imber
prōluit, aut annīs solvit sublāpsa vetustās,
fertur in abruptum magnō mōns improbus āctū
exsultatque solō, silvās, armenta virōsque
involvēns sēcum, disiecta per agmina Turnus
sīc urbis ruit ad mūrōs, ubi plūrima fūsō
sanguine terra madet, strīduntque hastīlibus aurae,
significatque manū, et magnō simul incipit ōre:
“Parcite iam, Rutulī, et vōs tēla inhibēte, Latīnī:
quaecumque est fortūna, mea est; mē vērius ūnum
prō vōbīs foedus luere et dēcernere ferrō.”
Discessēre omnēs mediī spatiumque dedēre.

At pater Aenēās, audītō nōmine Turnī,
dēserit et mūrōs et summās dēserit arcīs,
praecipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit,
laetitiā exsultāns, horrendumque intonat armīs,
quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs
cum fremit īlicibus quantus gaudetque nivālī
vertice sē attollēns pater Appennīnus ad aurās.
Iam vērō et Rutulī certātim et Trōes et omnēs
convertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant
moenia quīque īmōs pulsābant ariete mūrōs,
armaque dēposuēre umerīs. Stupet ipse Latīnus
ingentīs, genitōs dīversīs partibus orbis,
inter sē coiisse virōs, et cernere ferrō.
Atque illī, ut vacuō patuērunt aequore campī,
prōcursū rapidō coniectīs ēminus hastīs
invādunt Mārtem clipeīs atque aere sonōrō.
Dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs
congeminant; fors et virtūs miscentur in ūnum.
Ac velut ingentī Sīlā summōve Taburnō
cum duo conversīs inimīca in proelia taurī
frontibus incurrunt (pavidī cessēre magistrī;
stat pecus omne metū mūtum, mussantque iuvencae
quis nemorī imperitet, quem tōta armenta sequantur),
illī inter sēsē multā vī vulnera miscent,
cornuaque obnīxī īnfīgunt, et sanguine largō
colla armōsque lavant, gemitū nemus omne remūgit,
nōn aliter Trōs Aenēās et Daunius hērōs
concurrunt clipeīs; ingēns fragor aethera complet.
Iuppiter ipse duās aequātō exāmine lancīs
sustinet, et fāta impōnit dīversa duōrum,
quem damnet labor et quō vergat pondere lētum.
Ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō
altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem,
et ferit; exclāmant Trōes trepidīque Latīnī,
arrēctaeque ambōrum aciēs. At perfidus ēnsis
frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū,
nī fuga subsidiō subeat. Fugit ōcior Eurō,
ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem.
Fāma est praecipitem, cum prīma in proelia iūnctōs
cōnscendēbat equōs, patriō mūcrōne relictō,
dum trepidat, ferrum aurīgae rapuisse Metiscī,
idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī,
suffēcit; postquam arma deī ad Vulcānia ventum est,
mortālis mūcrō glaciēs ceu futtilis ictū
dissiluit; fulvā resplendent frāgmina harēnā.
Ergō āmēns dīversa fugā petit aequora Turnus,
et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbīs,
undique enim Teucrī dēnsā inclūsēre corōnā,
atque hinc vāsta palūs, hinc ardua moenia cingunt.

Nec minus Aenēās, quamquam tardante sagittā
interdum genua impediunt cursumque recūsant,
īnsequitur, trepidīque pedem pede fervidus urget,
inclūsum velutī sī quandō flūmine nactus
cervum aut pūniceae saeptum formīdine pinnae
vēnātor cursū canis et lātrātibus īnstat;
ille autem, īnsidiīs et rīpā territus altā,
mīlle fugit refugitque viās, at vīvidus Umber
haeret hiāns, iam iamque tenet, similisque tenentī
increpuit mālīs, morsūque ēlūsus inānī est.
Tum vērō exoritur clāmor, rīpaeque lacūsque
respōnsant circā, et caelum tonat omne tumultū.
Ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs,
nōmine quemque vocāns, nōtumque efflāgitat ēnsem.
Aenēās mortem contrā praesēnsque minātur
exitium, sī quisquam adeat, terretque trementīs
excīsūrum urbem minitāns, et saucius īnstat.
Quīnque orbīs explent cursū totidemque retexunt
hūc illūc, neque enim levia aut lūdicra petuntur
praemia, sed Turnī dē vītā et sanguine certant.

Forte sacer Faunō foliīs oleaster amārīs
hīc steterat, nautīs ōlim venerābile lignum,
servātī ex undīs ubi fīgere dōna solēbant
Laurentī dīvō et vōtās suspendere vestīs,
sed stirpem Teucrī nūllō discrīmine sacrum
sustulerant, pūrō ut possent concurrere campō.
Hīc hasta Aenēae stābāt, hūc impetus illam
dētulerat fīxam, et lentā rādīce tenēbat.
Incubuit, voluitque manū convellere ferrum
Dardanidēs tēlōque sequī quem prēndere cursū
nōn poterat. Tum vērō, āmēns formīdine, Turnus
“Faune, precor, miserēre,” inquit, “tūque optima ferrum
terra tenē, coluī vestrōs sī semper honōrēs,
quōs contrā Aeneadae bellō fēcēre profānōs.”
Dīxit, opemque deī nōn cassa in vōta vocāvit,
namque diū luctāns lentōque in stirpe morātus
vīribus haud ūllīs valuit disclūdere morsūs
rōboris Aenēās. Dum nītitur ācer et īnstat,
rūrsus in aurīgae faciem mūtāta Metiscī
prōcurrit frātrīque ēnsem dea Daunia reddit.
Quod Venus audācī nymphae indignāta licēre
accessit, tēlumque altā ab rādīce revellit.
Ollī sublīmēs, armīs animīsque refectī,
hic gladiō fīdēns, hic ācer et arduus hastā,
adsistunt contrā, certāmine Mārtis anhēlī.
...

“Illud tē, nūllā Fātī quod lēge tenētur,
prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum:
cum iam cōnubiīs pācem fēlīcibus (estō)
compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,
nē vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs
neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque vocārī,
aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem;
sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,
sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō;
occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōia.”

Ollī subrīdēns hominum rērumque repertor:
“Es germāna Iovis Sāturnīque altera prōlēs:
īrārum tantōs volvis sub pectore flūctūs.
Vērum age, et inceptum frūstrā summitte furōrem;
dō quod vīs, et mē victusque volēnsque remittō.
Sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt,
utque est nōmen, erit; commixtī corpore tantum
subsīdent Teucrī. Mōrem rītūsque sacrōrum
adiciam, faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs.
Hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget,
suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte vidēbis,
nec gēns ūlla tuōs aequē celebrābit honōrēs.”
Adnuit hīc Iūnō, et mentem laetāta retorsit;
intereā excēdit caelō nūbemque relinquit.

Hīs āctīs, aliud genitor sēcum ipse volūtat,
Iūturnamque parat frātris dīmittere ab armīs.
Dīcuntur geminae pestēs, cognōmine Dīrae,
quās et Tartaream Nox intempesta Megaeram
ūnō eōdemque tulit partū, paribusque revīnxit
serpentum spīrīs ventōsāsque addidit ālās.
Hae Iovis ad solium saevīque in līmine rēgis
appārent, acuuntque metum mortālibus aegrīs,
sī quandō lētum horrificum morbōsque deum rēx
mōlītur, meritās aut bellō territat urbīs.

Hārum ūnam celerem dēmīsit ab aethere summō
Iuppiter, inque ōmen Iūturnae occurrere iussit.
Illa volat celerīque ad terram turbine fertur,
nōn secus ac nervō per nūbem impulsa sagitta,
armātam saevī Parthus quam felle venēnī
(Parthus sīve Cydōn), tēlum immedicābile, torsit,
strīdēns et celerīs incognita trānsilit umbrās:
tālis sē sata Nocte tulit terrāsque petivit.
Postquam aciēs videt īliacās atque agmina Turnī,
ālitis in parvae subitam collēcta figūram,
quae quondam in bustīs aut culminibus dēsertīs
nocte sedēns sērum canit importūna per umbrās,
hanc versa in faciem, Turnī sē pestis ob ōra
fertque refertque sonāns, clipeumque ēverberat ālīs.
Illī membra novus solvit formīdine torpor,
arrēctaeque horrōre comae, et vōx faucibus haesit.
At procul ut Dīrae strīdōrem agnōvit et ālās,
īnfēlīx crīnīs scindit Iūturna solūtōs,
unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs:
“Quid nunc tē tua, Turne, potest germāna iuvāre,
aut quid iam dūrae superat mihi? Quā tibi lūcem
arte morer? Tālīn possum mē oppōnere mōnstrō?
Iam iam linquō aciēs. Nē mē terrēte timentem,
obscēnae volucrēs; ālārum verbera nōscō
lētālemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimī Iovis. Haec prō virginitāte repōnit?
Quō vītam dedit aeternam? Cūr mortis adēmpta est
condiciō? Possem tantōs fīnīre dolōrēs
nunc certē et miserō frātrī comes īre per umbrās!
Immortālis ego, aut quicquam mihi dulce meōrum
tē sine, frāter, erit? Ō quae satis īma dehīscat
terra mihī Mānīsque deam dēmittat ad īmōs!”

Tantum effāta, caput glaucō contēxit amictū,
multa gemēns, et sē fluviō dea condidit altō.

Aenēās īnstat contrā tēlumque coruscat
ingēns, arboreum, et saevō sīc pectore fātur:
“Quae nunc deinde mora est, aut quid iam, Turne, retractās?
Nōn cursū, saevīs certandum est comminus armīs.
Verte omnīs tēte in faciēs, et contrahe quidquid
sīve animīs sīve arte valēs; optā ardua pinnīs
astra sequī clausumque cavā tē condere terrā.”
Ille caput quassāns: “Nōn mē tua fervida terrent
dicta, ferōx; dī mē terrent et Iuppiter hostis.”
Nec plūra effātus saxum circumspicit ingēns,
saxum antīcum, ingēns, campō quod forte iacēbat,
līmes agrō positus, lītem ut discerneret arvīs:
vix illud lēctī bis sex cervīce subīrent,
quālia nunc hominum prōdūcit corpora tellūs;
ille manū raptum trepidā torquēbat in hostem,
altior īnsurgēns et cursū concitus, hērōs.
Sed neque currentem sē nec cognōscit euntem
tollentemve manū saxumque immāne moventem;
genua labant, gelidus concrēvit frīgore sanguis.
Tum lapis ipse virī vacuum per ināne volūtus
nec spatium ēvāsit tōtum neque pertulit ictum.
Ac velut in somnīs, oculōs ubi languida pressit
nocte quiēs, nēquīquam avidōs extendere cursūs
velle vidēmur, et in mediīs cōnātibus aegrī
succidimus (nōn lingua valet, nōn corpore nōtae
sufficiunt vīrēs, nec vōx aut verba secuntur),
sīc Turnō, quācumque viam virtūte petīvit,
successum dea dīra negat. Tum pectore sēnsūs
vertuntur variī; Rutulōs aspectat et urbem,
cunctāturque metū, tēlumque īnstāre tremēscit,
nec quō sē ēripiat nec quā vī tendat in hostem,
nec currūs usquam videt aurīgamve sorōrem.

Cūnctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,
sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō
ēminus intorquet. Mūrālī concita numquam
tormentō sīc saxa fremunt, nec fulmine tantī
dissultant crepitūs. Volat ātrī turbinis īnstar
exitium dīrum hasta ferēns, ōrāsque reclūdit
lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs:
per medium strīdēns trānsit femur. Incidit ictus
ingēns ad terram, duplicātō poplite, Turnus.
Cōnsurgunt gemitū Rutulī, tōtusque remūgit
mōns circum, et vōcem lātē nemora alta remittunt.
Ille, humilis supplexque oculōs dextramque precantem
prōtendēns, “Equidem meruī nec dēprecor” inquit;
“ūtere sorte tuā. Miserī tē sī qua parentis
tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis
Anchīsēs genitor), Daunī miserēre senectae,
et mē seu corpus spoliātum lūmine māvīs
redde meīs. Vīcistī, et victum tendere palmās
Ausoniī vīdēre; tua est Lāvīnia coniūnx;
ulterius nē tende odiīs.” Stetit ācer in armīs
Aenēās, volvēns oculōs, dextramque repressit,
et iam iamque magis cūnctantem flectere sermō
coeperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō
balteus, et nōtīs fulsērunt cingula bullīs
Pallantis puerī, victum quem vulnere Turnus
strāverat, atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.
Ille, oculīs postquam saevī monumenta dolōris
exuviāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā
terribilis, ‘Tūne hinc spoliīs indūte meōrum
ēripiāre mihī? Pallās tē hōc vulnere, Pallās
immolat, et poenam scelerātō ex sanguine sūmit.”
Hoc dīcēns, ferrum adversō sub pectore condit
fervidus; ast illī solvuntur frīgore membra,
vītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.

P. Ovidī Nāsōnis — Metamorphōseōn

Liber Primus

... Sēparat Āoniōs Oetaeīs Phōcis ab arvīs,
terra ferāx, dum terra fuit, sed tempore in illō
pars maris et lātus subitārum campus aquārum.
Mōns ibi verticibus petit arduus astra duōbus,
nōmine Parnāsus, superantque cacūmina nūbīs.
Hīc ubi Deucaliōn—nam cētera tēxerat aequor—
cum cōnsorte torī parvā rate vectus adhaesit,
Cōrycidas nymphās et nūmina montis adōrant
fātidicamque Themin, quae tunc ōrācla tenēbat.
Nōn illō melior quisquam nec amantior aequī
vir fuit aut illā metuentior ūlla deōrum.
Iuppiter ut liquidīs stāgnāre palūdibus orbem
et superesse virum dē tot modo mīlibus ūnum
et superesse videt dē tot modo mīlibus ūnam,
innocuōs ambō, cultōrēs nūminis ambō,
nūbila disiēcit, nimbīsque aquilōne remōtīs
et caelō terrās ostendit et aethera terrīs.
Nec maris īra manet, positōque tricuspide tēlō
mulcet aquās rēctor pelagī, suprāque profundum
exstantem atque umerōs innātō mūrice tēctum
caeruleum Trītōna vocat, conchaeque sonantī
īnspīrāre iubet, flūctūsque et flūmina signō
iam revocāre datō. Cava būcina sūmitur illī,
tortilis, in lātum quae turbine crēscit ab īmō,
būcina, quae mediō concēpit ubi āera pontō,
lītora vōce replet sub utrōque iacentia Phoebō.
Tunc quoque, ut ōra deī madidā rōrantia barbā
contigit, et cecinit iussōs īnflāta receptūs,
omnibus audīta est tellūris et aequoris undīs,
et quibus est undīs audīta coercuit omnīs.
Iam mare lītus habet, plēnōs capit alveus amnis,
flūmina subsīdunt, collēsque exīre videntur,
surgit humus, crēscunt loca dēcrēscentibus undīs,
postque diem longam nūdāta cacūmina silvae
ostendunt, līmumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vīdit inānem
et dēsōlātās agere alta silentia terrās,
Deucaliōn lacrimīs ita Pyrrham adfātur obortīs:
“Ō soror, ō coniūnx, ō fēmina sōla superstes,
quam commūne mihī genus et patruēlis orīgō,
deinde torus iūnxit, nunc ipsa perīcula iungunt,
terrārum quāscumque vident occāsus et ortus
nōs duo turba sumus: possēdit cētera pontus.
Haec quoque adhūc vītae nōn est fīdūcia nostrae
certa satis; terrent etiam nunc nūbila mentem.
Quis tibi, sī sine mē fātīs ērepta fuissēs,
nunc animus, miseranda, foret? Quō sōla timōrem
ferre modō possēs? Quō cōnsōlante dolērēs?
Namque ego, crēde mihī, sī tē quoque pontus habēret,
tē sequerer, coniūnx, et mē quoque pontus habēret.
Ō utinam possim populōs reparāre paternīs
artibus, atque animās fōrmātae īnfundere terrae!
Nunc genus in nōbīs restat mortāle duōbus —
sīc vīsum superīs — hominumque exempla manēmus!”

Dīxerat, et flēbant: placuit caeleste precārī
nūmen, et auxilium per sacrās quaerere sortīs.
Nūlla mora est: adeunt pariter Cēphīsidas undās,
ut nōndum liquidās, sīc iam vada nōta secantīs.
Inde ubi lībātōs inrōrāvēre liquōrēs
vestibus et capitī, flectunt vēstīgia sānctae
ad dēlūbra deae, quōrum fastīgia turpī
pallēbant mūscō, stābantque sine ignibus ārae.
Ut templī tetigēre gradūs, prōcumbit uterque
prōnus humī, gelidōque pavēns dedit ōscula saxō,
atque ita “Sī precibus,” dīxērunt, “nūmina iūstīs
victa remollēscunt, sī flectitur īra deōrum,
dīc, Themi, quā generis damnum reparābile nostrī
arte sit, et mersīs fer opem, mītissima, rēbus!”

Mōta dea est sortemque dedit: “Discēdite templō,
et vēlāte caput, cīnctāsque resolvite vestīs,
ossaque post tergum magnae iactāte parentis!”
Obstipuēre diū, rumpitque silentia vōce
Pyrrha prior, iussīsque deae pārēre recūsat,
detque sibī veniam pavidō rogat ōre, pavetque
laedere iactātīs māternās ossibus umbrās.
Intereā repetunt caecīs obscūra latebrīs
verba datae sortis sēcum inter sēque volūtant.
Inde Promēthīdēs placidīs Epimēthida dictīs
mulcet, et “Aut fallāx,” ait, “est sollertia nōbīs,
aut pia sunt nūllumque nefās ōrācula suādent.
‘Magna parēns’ terra est: lapidēs in corpore terrae
‘ossa’ reor dīcī: iacere hōs post terga iubēmur.”

Coniugis auguriō quamquam Tītānia mōta est,
spēs tamen in dubiō est: adeō caelestibus ambō
diffīdunt monitīs. Sed quid temptāre nocēbit?
Discēdunt, vēlantque caput, tunicāsque recingunt,
et iussōs lapidēs sua post vēstīgia mittunt.
Saxa—quis hoc crēdat, nisi sit prō teste vetustās?—
pōnere dūritiem coepēre suumque rigōrem,
mollīrīque morā, mollītaque dūcere fōrmam.
Mox, ubi crēvērunt nātūraque mītior illīs
contigit, ut quaedam, sīc nōn manifesta vidērī
fōrma potest hominis, sed, utī dē marmore coepta,
nōn exācta satis rudibusque simillima signīs.
Quae tamen ex illīs aliquō pars ūmida sūcō
et terrēna fuit, versa est in corporis ūsum,
quod solidum est flectīque nequit, mūtātur in ossa,
quae modo vēna fuit, sub eōdem nōmine mānsit,
inque brevī spatiō, superōrum nūmine, saxa
missa virī manibus faciem trāxēre virōrum,
et dē fēmineō reparāta est fēmina iactū.
Inde genus dūrum sumus experiēnsque labōrum,
et documenta damus quā sīmus orīgine nātī.

Liber Secundus

Rēgia Sōlis erat, sublīmibus alta columnīs,
clāra micante aurō flammāsque imitante pyrōpō,
cuius ebur nitidum fastīgia summa tegēbat,
argentī biforēs radiābant lūmine valvae.
Māteriam superābat opus, nam Mulciber illīc
aequora caelārat mediās cingentia terrās,
terrārumque orbem, caelumque quod imminet orbī.
Caeruleōs habet unda deōs, Trītōna canōrum,
Prōteaque ambiguum, ballaenārumque prementem
Aegaeōna suīs inmānia terga lacertīs,
Dōridaque, et nātās, quārum pars nāre vidētur,
pars in mōle sedēns viridīs siccāre capillōs,
pisce vehī quaedam. Faciēs nōn omnibus ūna,
nōn dīversa tamen, quālem decet esse sorōrum.
Terra virōs urbīsque gerit, silvāsque, ferāsque,
flūminaque, et nymphās, et cētera nūmina rūris.
Haec super imposita est caelī fulgentis imāgō,
signaque sex foribus dextrīs, totidemque sinistrīs.

Quō simul acclīvī Clymenēīa līmite prōlēs
vēnit, et intrāvit dubitātī tēcta parentis,
prōtinus ad patriōs sua fert vēstīgia vultūs,
cōnsistitque procul, neque enim propiōra ferēbat
lūmina: purpureā vēlātus veste sedēbat
in soliō Phoebus, clārīs lūcente smaragdīs.
Ā dextrā laevāque Diēs, et Mēnsis, et Annus,
Saeculaque, et positae spatiīs aequālibus Hōrae,
Vērque novum stābat cīnctum flōrente corōnā,
stābat nūda Aestās et spīcea serta gerēbat,
stābat et Autumnus, calcātīs sordidus ūvīs,
et glaciālis Hiems, cānōs hirsūta capillōs.
Ipse locō medius rērum novitāte paventem
Sōl oculīs iuvenem quibus aspicit omnia vīdit,
“Quaeque “viae tibi causa? Quid hāc,” ait, “arce petīstī,
prōgeniēs, Phaethōn, haud īnfitianda parentī?”

Ille refert, “Ō lūx immēnsī pūblica mundī,
Phoebe pater, sī dās ūsum mihi nōminis huius,
nec falsā Clymenē culpam sub imāgine cēlat,
pignora dā, genitor, per quae tua vēra propāgō
crēdar, et hunc animīs errōrem dētrahe nostrīs!”
Dīxerat, at genitor circum caput omne micantīs
dēposuit radiōs, propiusque accēdere iussit,
amplexūque datō “Nec tū meus esse negārī
dignus es, et Clymenē vērōs,” ait, “ēdidit ortūs,
quōque minus dubitēs, quodvīs pete mūnus, ut illud
mē tribuente ferās! Prōmissīs testis adestō
dīs iūranda palūs, oculīs incognita nostrīs!”
Vix bene dēsierat, currūs rogat ille paternōs,
inque diem ālipedum iūs et moderāmen equōrum.

Paenituit iūrāsse patrem, quī, terque quaterque
concutiēns inlūstre caput, “Temerāria,” dīxit,
“vōx mea facta tuā est. Utinam prōmissa licēret
nōn dare! Cōnfiteor, sōlum hoc tibi, nāte, negārem.
Dissuādēre licet: nōn est tua tūta voluntās!
Magna petis, Phaethōn, et quae nec vīribus istīs
mūnera conveniant nec tam puerīlibus annīs.
Sors tua mortālis: nōn est mortāle quod optās!
Plūs etiam quam quod superīs contingere possit
nescius adfectās; placeat sibi quisque licēbit,
nōn tamen igniferō quisquam cōnsistere in axe
mē valet exceptō! Vāstī quoque rēctor Olympī,
quī fera terribilī iaculātur fulmina dextrā,
nōn aget hōs currūs: et quid Iove maius habēmus?

Ardua prīma via est et quā vix māne recentēs
ēnītuntur equī; mediō est altissima caelō,
unde mare et terrās ipsī mihi saepe vidēre
fit timor et pavidā trepidat formīdine pectus.
Ultima prōna via est, et eget moderāmine certō:
tunc etiam quae mē subiectīs excipit undīs,
nē ferar in praeceps, Tēthȳs solet ipsa verērī.
Adde quod adsiduā rapitur vertīgine caelum
sīderaque alta trahit celerīque volūmine torquet.
Nītor in adversum, nec mē, quī cētera, vincit
impetus, et rapidō contrārius ēvehor orbī.
Finge datōs currūs: quid agēs? Poterisne rotātīs
obvius īre polīs, nē tē citus auferat axis?
Forsitan et lūcōs illīc urbīsque deōrum
concipiās animō dēlūbraque dītia dōnīs
esse: per īnsidiās iter est fōrmāsque ferārum,
utque viam teneās nūllōque errōre trahāris,
per tamen adversī gradiēris cornua Taurī,
Haemoniōsque arcūs, violentīque ōra Leōnis,
saevaque circuitū curvantem bracchia longō
Scorpion, atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quadrupedīs animōsōs ignibus illīs
quōs in pectore habent, quōs ōre et nāribus efflant
in prōmptū regere est: vix mē patiuntur, ubi ācrēs
incaluēre animī, cervīxque repugnat habēnīs.
At tū, fūnestī nē sim tibi mūneris auctor,
nāte, cavē, dum rēsque sinit, tua corrige vōta!
Scīlicet ut nostrō genitum tē sanguine crēdās
pignora certa petis: dō pignora certa timendō,
et patriō pater esse metū probor. Aspice vultūs,
ecce, meōs, utinamque oculōs in pectora possēs
īnserere, et patriās intus dēprēndere cūrās!
Dēnique quidquid habet dīves circumspice mundus,
ēque tot ac tantīs caelī terraeque marisque
posce bonīs aliquid: nūllam patiēre repulsam!
Dēprecor hoc ūnum, quod vērō nōmine poena,
nōn honor est: poenam, Phaethōn, prō mūnere poscis.
Quid mea colla tenēs blandīs, ignāre, lacertīs?
Nē dubitā—dabitur (Stygiās iūrāvimus undās),
quodcumque optāris—sed tū sapientius optā!”

Fīnierat monitūs. Dictīs tamen ille repugnat,
prōpositumque premit, flagratque cupīdine currūs.
Ergō, quā licuit genitor cūnctātus, ad altōs
dēdūcit iuvenem, Vulcānia mūnera, currūs.
Aureus axis erat, tēmō aureus, aurea summae
curvātūra rotae, radiōrum argenteus ōrdō;
per iuga chrȳysolithī positaeque ex ōrdine gemmae
clāra repercussō reddēbant lūmina Phoebō.

Dumque ea magnanimus Phaethōn mīrātur opusque
perspicit, ecce vigil nitidō patefēcit ab ortū
purpureās Aurōra forīs et plēna rosārum
ātria: diffugiunt stellae, quārum agmina cōgit
Lūcifer, et caelī statiōne novissimus exit.
Quem petere ut terrās mundumque rubēscere vīdit,
cornuaque extrēmae velut ēvānēscere lūnae,
iungere equōs Tītān velōcibus imperat Hōrīs.
Iussa deae celerēs peragunt, ignemque vomentīs,
ambrosiae sūcō saturōs, praesaepibus altīs
quadrupedīs dūcunt, adduntque sonantia frēna.
Tum pater ōra suī sacrō medicāmine nātī
contigit et rapidae fēcit patientia flammae,
imposuitque comae radiōs, praesāgaque lūctūs
pectore sollicitō repetēns suspīria dīxit:

“Sī potes hīs saltem monitīs pārēre parentis,
parce, puer, stimulīs, et fortius ūtere lōrīs!
Sponte suā properant: labor est inhibēre volentīs.
Nec tibi dērēctōs placeat via quīnque per arcūs;
sectus in oblīcum est lātō curvāmine līmes,
zōnārumque trium contentus fīne polumque
effugit austrālem iūnctamque aquilōnibus Arcton:
hāc sit iter: manifesta rotae vēstīgia cernēs.
Utque ferant aequōs et caelum et terra calōrēs.
nec preme nec summum mōlīre per aethera currum!
Altius ēgressus, caelestia tēcta cremābis,
īnferius terrās: mediō tūtissimus ībis.
Neu tē dexterior tortum dēclīnet ad Anguem,
nēve sinisterior pressam rota dūcat ad Āram:
inter utrumque tenē! Fortūnae cētera mandō,
quae iuvet et melius quam tū tibi cōnsulat optō.
Dum loquor, Hesperiō positās in lītore mētās
ūmida nox tetigit; nōn est mora lībera nōbīs.
Poscimur: effulget tenebrīs Aurōra fugātīs.
Corripe lōra manū— vel, sī mūtābile pectus
est tibi, cōnsiliīs, nōn curribus ūtere nostrīs!
Dum potes, et solidīs etiam nunc sēdibus astās,
dumque male optātōs nōndum premis īnscius axīs,
quae tūtus spectēs sine mē dare lūmina terrīs!”

Occupat ille levem iuvenālī corpore currum,
statque super, manibusque datās contingere habēnās
gaudet et invītō grātīs agit inde parentī.
Intereā volucrēs Pyroīs et Eōus et Aethōn,
Sōlis equī, quārtusque Phlegōn hinnītibus aurās
flammiferīs implent, pedibusque repāgula pulsant.
Quae postquam Tēthȳs, fātōrum ignāra nepōtis,
reppulit, et facta est immēnsī cōpia caelī,
corripuēre viam, pedibusque per āera mōtīs
obstantīs scindunt nebulās, pinnīsque levātī
praetereunt ortōs īsdem dē partibus Eurōs.

Sed leve pondus erat, nec quod cognōscere possent
Sōlis equī, solitāque iugum gravitāte carēbat,
utque labant curvae iūstō sine pondere nāvēs
perque mare īnstabilēs nimiā levitāte feruntur,
sīc onere adsuētō vacuus dat in āera saltūs,
succutiturque altē similisque est currus inānī.
Quod simul ac sēnsēre, ruunt, trītumque relincunt
quadriiugī spatium, nec quō prius ōrdine currunt.
Ipse pavet, nec quā commissās flectat habēnās
nec scit quā sit iter, nec, sī sciat, imperet illīs.
Tum prīmum radiīs gelidī caluēre Triōnēs,
et vetitō frūstrā temptārunt aequore tinguī,
quaeque polō posita est glaciālī proxima Serpēns,
frīgore pigra prius nec formīdābilis ūllī,
incaluit, sūmpsitque novās fervōribus īrās.
Tē quoque turbātum memorant fūgisse, Boōtē,
quamvīs tardus erās et tē tua plaustra tenēbant.
Ut vērō summō dīspexit ab aethere terrās
īnfēlīx Phaethōn penitus penitusque patentīs,
palluit, et subitō genua intremuēre timōre,
suntque oculīs tenebrae per tantum lūmen obortae,
et iam māllet equōs numquam tetigisse paternōs,
iam cognōsse genus piget et valuisse rogandō,
iam Meropis dīcī cupiēns ita fertur, ut ācta
praecipitī pīnus Boreā, cui victa remīsit
frēna suus rēctor, quam dīs vōtīsque relīquit.
Quid faciat? Multum caelī post terga relictum,
ante oculōs plūs est! Animō mētītur utrumque,
et modo quōs illī fātum contingere nōn est
prōspicit occāsūs, interdum respicit ortūs,
quidque agat ignārus stupet, et nec frēna remittit,
nec retinēre valet, nec nōmina nōvit equōrum.
Sparsa quoque in variō passim mīrācula caelō
vāstārumque videt trepidus simulācra ferārum.

Est locus in geminōs ubi bracchia concavat arcūs
Scorpius, et caudā flexīsque utrimque lacertīs
porrigit in spatium signōrum membra duōrum:
hunc puer ut nigrī madidum sūdōre venēnī
vulnera curvātā minitantem cuspide vīdit,
mentis inops, gelidā formīdine lōra remīsit.
Quae postquam summum tetigēre iacentia tergum,
exspatiantur equī, nūllōque inhibente per aurās
ignōtae regiōnis eunt, quāque impetus ēgit,
hāc sine lēge ruunt, altōque sub aethere fīxīs
incursant stellīs, rapiuntque per āvia currum,
et modo summa petunt, modo per dēclīve viāsque
praecipitīs spatiō terrae propiōre feruntur,
īnferiusque suīs frāternōs currere Lūna
admīrātur equōs, ambustaque nūbila fūmant.
Corripitur flammīs, ut quaeque altissima, tellūs,
fissaque agit rīmās, et sūcīs āret adēmptīs.
Pābula cānēscunt, cum frondibus ūritur arbor,
māteriamque suō praebet seges ārida damnō.

Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbēs,
cumque suīs tōtās populīs incendia gentīs
in cinerem vertunt; silvae cum montibus ārdent.
Ārdet Athōs, Taurusque Cilix, et Tmōlus, et Oetē,
et tum sicca, prius crēberrima fontibus, Īdē,
virgineusque Helicōn, et nōndum Oeagrius Haemus;
ārdet in immēnsum geminātīs ignibus Aetnē,
Parnāsusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys,
et tandem nivibus Rhodopē caritūra, Mimāsque,
Dindymaque, et Mycalē, nātusque ad sacra Cithaerōn.
Nec prōsunt Scythiae sua frīgora: Caucasus ārdet,
Ossaque cum Pindō, maiorque ambōbus Olympus,
āeriaeque Alpēs, et nūbifer Appennīnus.

Tum vērō Phaethōn cūnctīs ē partibus orbem
aspicit accēnsum, nec tantōs sustinet aestūs,
ferventīsque aurās velut ē fornāce profundā
ōre trahit, currūsque suōs candēscere sentit,
et neque iam cineres ēiectātamque favīllam
ferre potest, calidōque involvitur undique fūmē,
quōque eat, aut ubi sit, piceā cālīgine tēctus
nescit et arbitriō volucrum raptātur equōrum.
Sanguine tunc crēdunt in corpora summa vocātō
Aethiopum populōs nigrum trāxisse colōrem;
tum facta est Libyē raptīs ūmōribus aestū
ārida, tam nymphae passīs fontīsque lacūsque
dēflēvēre comīs. Quaerit Boeōtia Dircēn,
Argos Amȳmōnēn, Ephyrē Pīrēnidas undās.
Nec sortīta locō distantīs flūmina rīpās
tūta manent: mediīs Tanais fūmāvit in undīs,
Pēnēusque senex, Teuthrantēusque Caīcus,
et celer Ismēnos cum Phēgiacō Erymanthō,
ārsūrusque iterum Xanthus, flāvusque Lycormās,
quīque recurvātīs lūdit Maeandros in undīs,
Mygdoniusque Melās, et Taenarius Eurōtās.
ārsit et Euphrātēs Babylōnius, ārsit Orontēs,
Thermōdōnque citus, Gangēsque, et Phāsis, et Hister.
Aestuat Alphēos, rīpae Sperchēīdes ārdent,
quodque suō Tagus amne vehit fluit ignibus aurum,
et quae Maeoniās celebrābant carmine rīpās
flūmineae volucrēs mediō caluēre Caystrō.
Nīlus in extrēmum fūgit perterritus orbem,
occuluitque caput, quod adhūc latet; ōstia septem
pulverulenta vacant, septem sine flūmine vallēs.
Fors eadem Ismariōs Hebrum cum Strȳmone siccat,
Hesperiōsque amnīs, Rhēnum, Rhodanumque, Padumque,
cuique fuit rērum prōmissa potentia Thybrim.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rīmīs
lūmen, et īnfernum terret cum coniuge rēgem,
et mare contrahitur, siccaeque est campus harēnae
quod modo pontus erat, quōsque altum tēxerat aequor
exsistunt montēs, et sparsās Cycladas augent.
Īma petunt piscēs, nec sē super aequora curvī
tollere cōnsuētās audent delphīnes in aurās.
Corpora phōcārum summō resupīna profundō
exanimāta natant; ipsum quoque Nērea fāma est
Doridaque et nātās tepidīs latuisse sub antrīs.
Ter Neptūnus aquīs cum torvō bracchia vultū
exserere ausus erat, ter nōn tulit āeris ignīs.
Alma tamen Tellūs, ut erat circumdata pontō,
inter aquās pelagī, contractōs undique fontīs,
quī sē condiderant in opācae vīscera mātris,
sustulit oppressōs collō tenus ārida vultūs,
opposuitque manum frontī, magnōque tremōre
omnia concutiēns paulum subsēdit, et īnfrā
quam solet esse fuit, sacrāque ita vōce locūta est:
“Sī placet hoc, meruīque, quid ō tua fulmina cessant,
summe deum? Liceat peritūrae vīribus ignis
igne perīre tuō, clādemque auctōre levāre!
Vix equidem faucīs haec ipsa in verba resolvō”
(presserat ōra vapor): “tostōs ēn aspice crīnīs
inque oculīs tantum, tantum super ōra favīllae!
Hōsne mihī frūctūs, hunc fertilitātis honōrem
officiīque refers, quod aduncī vulnera arātrī
rāstrōrumque ferō tōtōque exerceor annō,
quod pecorī frondēs, alimentaque mītia frūgēs
hūmānō generī, vōbīs quoque tūra ministrō?
Sed tamen exitium fac mē meruisse: quid undae,
quid meruit frāter? Cūr illī trādita sorte
aequora dēcrēscunt, et ab aethere longius absunt?
Quod sī nec frātris nec tē mea grātia tangit,
at caelī miserēre tuī! Circumspice utrumque,
fūmat uterque polus! Quōs sī vitiāverit ignis,
ātria vestra ruent! Atlās ēn ipse labōrat,
vixque suīs umerīs candentem sustinet axem.
Sī freta, sī terrae pereunt, sī rēgia caelī,
in Chaos antīcum cōnfundimur! Ēripe flammīs
sī quid adhūc superest, et rērum cōnsule summae!”

Dīxerat haec Tellūs (neque enim tolerāre vapōrem
ulterius potuit nec dīcere plūra), suumque
rettulit ōs in sē propiōraque Mānibus antra.
At pater omnipotēns superōs testātus et ipsum
quī dederat currūs, nisi opem ferat, omnia fātō
interitūra gravī, summam petit arduus arcem,
unde solet nūbīs lātīs indūcere terrīs,
unde movet tonitrūs, vibrātaque fulmina iactat;
sed neque quās posset terrīs indūcere nūbīs
tunc habuit, nec quōs caelō dīmitteret imbrīs:
intonat, et dextrā lībrātum fulmen ab aure
mīsit in aurīgam, pariterque animāque rotīsque
expulit, et saevīs compescuit ignibus ignīs.
Cōnsternantur equī, et saltū in contrāria factō
colla iugō ēripiunt, abruptaque lōra relincunt.
Illīc frēna iacent, illīc tēmōne revulsus
axis, in hāc radiī frāctārum parte rotārum,
sparsaque sunt lātē lacerī vēstīgia currūs.

At Phaethōn, rutilōs flammā populante capillōs,
volvitur in praeceps, longōque per āera tractū
fertur, ut interdum dē caelō stella serēnō,
etsī nōn cecidit, potuit cecidisse vidērī.
Quem procul ā patriā dīversō maximus orbe
excipit Ēridanus, fūmantiaque abluit ōra;
Nāides Hesperiae trifidā fūmantia flammā
corpora dant tumulō, signant quoque carmine saxum:

Hīc situs est Phaethōn currūs aurīga paternā. Quem sī nōn tenuit, magnīs tamen excidit ausīs.

Liber Tertius

Iamque deus, positā fallācis imāgine taurī,
sē cōnfessus erat, Dictaeaque rūra tenēbat,
cum pater ignārus Cadmō perquīrere raptam
imperat, et poenam, sī nōn invēnerit, addit
exsilium, factō pius et scelerātus eōdem.
Orbe pererrātō— quis enim dēprēndere possit
fūrta Iovis?—profugus patriamque īramque parentis
vītat Agēnoridēs, Phoebīque ōrācula supplex
cōnsulit, et quae sit tellūs habitanda requīrit.
“Bōs tibi,” Phoebus ait, “sōlīs occurret in arvīs,
nūllum passa iugum curvīque immūnis arātrī.
Hāc duce, carpe viās, et, quā requiēverit herbā,
moenia fac condās, Boeōtiaque illa vocātō.”

Vix bene Castaliō Cadmus dēscenderat antrō;
incustōdītam lentē videt īre iuvencam,
nūllum servitiī signum cervīce gerentem.
Subsequitur, pressōque legit vēstīgia gressū,
auctōremque viae Phoebum taciturnus adōrat.
Iam vada Cēphīsī Panopēsque ēvāserat arva:
bōs stetit, et, tollēns speciōsam cornibus altīs
ad caelum frontem, mūgītibus impulit aurās.
Atque ita, respiciēns comitēs sua terga sequentīs,
prōcubuit, tenerāque latus summīsit in herbā.
Cadmus agit grātīs, peregrīnaeque ōscula terrae
fīgit, et ignōtōs montīs agrōsque salūtat.

Sacra Iovī factūrus erat: iubet īre ministrōs
et petere ē vīvīs lībandās fontibus undās.
Silva vetus stābat, nūllā violāta secūrī,
et specus in mediā, virgīs ac vīmine dēnsus,
efficiēns humilem lapidum compāgibus arcum,
ūberibus fēcundus aquīs, ubi conditus antrō
Mārtius anguis erat, cristīs praesignis et aurō.
Igne micant oculī; corpus tumet omne venēnō,
trēsque vibrant linguae; triplicī stant ōrdine dentēs.

Quem postquam Tyriā lūcum dē gente profectī
īnfaustō tetigēre gradū, dēmissaque in undās
urna dedit sonitum, longō caput extulit antrō
caeruleus serpēns, horrendaque sībila mīsit.
Efflūxēre urnae manibus, sanguisque relīquit
corpus, et attonitōs subitus tremor occupat artūs.
Ille volūbilibus squāmōsōs nexibus orbīs
torquet, et inmēnsōs saltū sinuātur in arcūs,
ac, mediā plūs parte levīs ērēctus in aurās,
dēspicit omne nemus, tantōque est corpore quantō,
sī tōtum spectēs, geminās quī sēparat Arctōs.
Nec mora: Phoenīcas, sīve illī tēla parābant,
sīve fugam, sīve ipse timor prohibēbat utrumque,
occupat. Hōs morsū, longīs amplexibus illōs,
hōs necat adflātī fūnestā tābe venēnī.
Fēcerat exiguās iam sōl altissimus umbrās:
quae mora sit sociīs mīrātur Agēnore nātus
vēstīgatque virōs. Tegumen dērepta leōnī
pellis erat, tēlum splendentī lancea ferrō
et iaculum tēlōque animus praestantior omnī.
Ut nemus intrāvit, lētātaque corpora vīdit,
victōremque suprā spatiōsī corporis hostem,
trīstia sanguineā lambentem vulnera linguā,
“Aut ultor vestrae, fīdissima corpora, mortis,
aut comes,” inquit, “erō.” Dīxit, dextrāque molārem
sustulit, et magnum magnō cōnāmine mīsit.
Illius impulsū cum turribus ardua celsīs
moenia mōta forent: serpēns sine vulnere mānsit,
lōrīcaeque modō squāmīs dēfēnsus et ātrae
dūritiā pellis validōs cute reppulit ictūs.

At nōn dūritiā iaculum quoque vīcit eādem,
quod mediō lentae spīnae curvāmine fīxum
cōnstitit, et tōtum dēscendit in īlia ferrum.
Ille dolōre ferōx caput in sua terga retorsit,
vulneraque aspexit, fīxumque hastīle momordit,
idque, ubi vī multā partem labefēcit in omnem,
vix tergō ēripuit: ferrum tamen ossibus haesit.
Tum vērō, postquam solitās accessit ad īrās
causa recēns, plēnīs tumuērunt guttura vēnīs,
spūmaque pestiferōs circumfluit albida rictūs,
terraque rāsa sonat squāmīs, quīque hālitus exit
ōre niger Stygiō vitiātās īnficit aurās.
Ipse modo immēnsum spīrīs facientibus orbem
cingitur, interdum longā trabe rēctior astat,
impete nunc vāstō ceu concitus imbribus amnis
fertur, et obstantīs prōturbat pectore silvās.
Cēdit Agēnoridēs paulum, spoliōque leōnis
sustinet incursūs, īnstantiaque ōra retardat
cuspide praetentā. Furit ille, et inānia dūrō
vulnera dat ferrō, fīgitque in acūmine dentīs.
Iamque venēniferō sanguis mānāre palātō
coeperat, et viridīs aspergine tīnxerat herbās,
sed leve vulnus erat, quia sē retrahēbat ab ictū,
laesaque colla dabat retrō, plāgamque sedēre
cēdendō arcēbat, nec longius īre sinēbat,
dōnec Agēnoridēs coniectum in gutture ferrum
usque sequēns pressit, dum retrō quercus euntī
obstitit, et fīxa est pariter cum rōbore cervīx.
Pondere serpentis curvāta est arbor, et īmae
parte flagellārī gemuit sua rōbora caudae.

Dum spatium victor victī cōnsīderat hostis,
vōx subitō audīta est, neque erat cognōscere prōmptum
unde, sed audīta est: “Quid, Agenōre nāte, perēmptum
serpentem spectās? Et tū spectābere serpēns.”
Ille diū pavidus pariter cum mente colōrem
perdiderat, gelidōque comae terrōre rigēbant.
Ecce virī fautrīx, superās dēlāpsa per aurās,
Pallas adest, mōtaeque iubet suppōnere terrae
vīpereōs dentīs, populī incrēmenta futūrī.
Pāret, et, ut pressō sulcum patefēcit arātrō,
spargit humī iussōs, mortālia sēmina, dentīs.
Inde (fidē maius!) glaebae coepēre movērī,
prīmaque dē sulcīs aciēs appāruit hastae,
tegmina mox capitum pictō nūtantia cōnō,
mox umerī, pectusque, onerātaque bracchia tēlīs
exsistunt, crēscitque seges clipeāta virōrum.
Sīc, ubi tolluntur fēstīs aulaea theātrīs,
surgere signa solent, prīmumque ostendere vultūs,
cētera paulātim, placidōque ēducta tenōre
tōta patent, īmōque pedēs in margine pōnunt.

Territus hoste novō, Cadmus capere arma parābat:
“Nē cape,” dē populō quem terra creāverat ūnus
exclāmat, “nec tē cīvīlibus īnsere bellīs.”
Atque ita terrigenīs rigidō dē frātribus ūnum
comminus ēnse ferit: iaculō cadit ēminus ipse.
Hunc quoque quī lētō dederat nōn longius illō
vīvit, et exspīrat modo quās accēperat aurās,
exemplōque parī furit omnis turba, suōque
Mārte cadunt subitī per mūtua vulnera frātrēs.
Iamque brevis vītae spatium sortīta iuventūs
sanguineō tepidam plangēbat pectore mātrem,
quīnque superstitibus, quōrum fuit ūnus Echīōn.
Is sua iēcit humō monitū Trītōnidis arma,
frāternaeque fidem pācis petiitque deditque.
Hōs operis comitēs habuit Sīdōnius hospes,
cum posuit iussam Phoebēīs sortibus urbem.

Iam stābant Thēbae. Poterās iam, Cadme, vidērī
exsiliō fēlīx: socerī tibi Mārsque Venusque
contigerant; hūc adde genus dē coniuge tantā,
tot nātōs nātāsque et, pignora cāra, nepōtēs,
hōs quoque iam iuvenīs. Sed scīlicet ultima semper
exspectanda diēs hominī, dīcīque beātus
ante obitum nēmō suprēmaque fūnera dēbet.

Liber Quārtus

Pȳramus et Thisbē, iuvenum pulcherrimus alter,
altera quās Oriēns habuit praelāta puellīs,
contiguās tenuēre domōs, ubi dīcitur altam
coctilibus mūrīs cīnxisse Semīramis urbem.
Nōtitiam prīmōsque gradūs vīcīnia fēcit:
tempore crēvit amor. Taedae quoque iūre coīssent,
sed vetuēre patrēs; quod nōn potuēre vetāre,
ex aequō captīs ārdēbant mentibus ambō.
Cōnscius omnis abest: nūtū signīsque locuntur,
quōque magis tegitur, tēctus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenuī rīmā, quam dūxerat ōlim,
cum fieret, pariēs domuī commūnis utrīque.
Id vitium, nūllī per saecula longa notātum —
quid nōn sentit amor? — prīmī vīdistis amantēs,
et vōcis fēcistis iter, tūtaeque per illud
murmure blanditiae minimō trānsīre solēbant.
Saepe, ubi cōnstiterant hinc Thisbē, Pȳramus illinc,
inque vicēs fuerat captātus anhēlitus ōris,
“Invide,” dīcēbant, “pariēs, quid amantibus obstās?
Quantum erat ut sinerēs tōtō nōs corpore iungī,
aut, hoc sī nimium, vel ad ōscula danda patērēs!
Nec sumus ingrātī: tibi nōs dēbēre fatēmur,
quod datus est verbīs ad amīcās trānsitus aurīs.”
Tālia dīversā nēquīquam sēde locūtī,
sub noctem dīxēre “Valē,” partīque dedēre
ōscula quisque suae nōn pervenientia contrā.

Postera nocturnōs aurōra remōverat ignīs,
sōlque pruīnōsās radiīs siccāverat herbās:
ad solitum coiēre locum. Tum, murmure parvō
multa prius questī, statuunt ut nocte silentī
fallere custōdēs foribusque excēdere temptent,
cumque domō exierint, urbis quoque tēcta relinquant,
nēve sit errandum lātō spatiantibus arvō
conveniant ad busta Ninī, lateantque sub umbrā
arboris. Arbor ibī, niveīs ūberrima pōmīs,
ardua mōrus erat, gelidō contermina fontī.
Pacta plācent, et lūx tardē discēdere vīsa est:
praecipitātur aquīs, et aquīs nox exit ab īsdem.

Callida per tenebrās, versātō cardine, Thisbē
ēgreditur, fallitque suōs, adopertaque vultum
pervenit ad tumulum dictāque sub arbore sēdit:
audācem faciēbat amor. Venit ecce recentī
caede leaena boum spūmantīs oblita rictūs,
dēpositūra sitim vīcīnī fontis in undā.
Quam procul ad lūnae radiōs Babylōnia Thisbē
vīdit, et obscūrum trepidō pede fūgit in antrum,
dumque fugit tergō vēlāmina lāpsa relīquit.
Ut lea saeva sitim multā compescuit undā,
dum redit in silvās, inventōs forte sine ipsā
Sōre cruentātō tenuīs laniāvit amictūs.

Sērius ēgressus, vēstīgia vīdit in altō
pulvere certa ferae tōtōque expalluit ōre
Pȳramus. Ut vērō vestem quoque sanguine tīnctam
repperit, “Ūna duōs,” inquit, “nox perdet amantis,
ē quibus illa fuit longā dignissima vītā,
nostra nocēns anima est. Ego tē, miseranda, perēmī,
in loca plēna metūs quī iussī nocte venīrēs,
nec prior hūc vēnī. Nostrum dīvellite corpus,
et scelerāta ferō cōnsūmite vīscera morsū,
ō quīcumque sub hāc habitātis rūpe, leōnēs!
Sed timidī est optāre necem —” Vēlāmina Thisbēs
tollit, et ad pactae sēcum fert arboris umbram,
utque dedit nōtae lacrimās, dedit ōscula vestī,
“Accipe nunc,” inquit, “nostrī quoque sanguinis haustūs!”
quōque erat accīnctus dēmīsit in īlia ferrum.
Nec mora: ferventī moriēns ē vulnere trāxit,
et iacuit resupīnus humō. Cruor ēmicat altē,
nōn aliter quam cum vitiātō fistula plumbō
scinditur, et tenuī strīdente forāmine longās
ēiaculātur aquās, atque ictibus āera rumpit.
Arboreī fētūs aspergine caedis in ātram
vertuntur faciem, madefactaque sanguine rādīx
pūniceō tinguit pendentia mōra colōre.

Ecce, metū nōndum positō, nē fallat amantem
illa redit, iuvenemque oculīs animōque requīrit,
quantaque vītārit nārrāre perīcula gestit,
utque locum et vīsā cognōscit in arbore fōrmam,
sīc facit incertam pōmī color: haeret an haec sit.
Dum dubitat, tremibunda videt pulsāre cruentum
membra solum, retrōque pedem tulit, ōraque buxō
pallidiōra gerēns exhorruit, aequoris īnstar
quod tremit exiguā cum summum stringitur aurā.
Sed, postquam remorāta suōs cognōvit amōrēs,
percutit indignōs clārō plangōre lacertōs,
et laniāta comās amplexaque corpus amātum
vulnera supplēvit lacrimīs, flētumque cruōrī
miscuit, et, gelidīs in vultibus ōscula fīgēns,
“Pȳrame,” clāmāvit, “quis tē mihi cāsus adēmit?
Pȳrame, respondē! Tua tē cārissima Thisbē
nōminat: exaudī, vultūsque attolle iacentīs!”
Ad nōmen Thisbēs oculōs iam morte gravātōs
Pȳramus ērēxit, vīsāque recondidit illā.

Quae postquam vestemque suam cognōvit et ēnse
vīdit ebur vacuum, “Tua tē manus,” inquit, “amorque
perdidit, īnfēlīx! Ēst et mihi fortis in ūnum
hoc manus; est et amor: dabit hic in vulnera vīrēs.
Persequar exstīnctum lētīque miserrima dīcar
causa comesque tuī, quīque ā mē morte revellī —
heu! — sōlā poterās poteris nec morte revellī!
Hoc tamen ambōrum verbīs estōte rogātī,
ō multum miserī, meus illīusque parentēs,
ut, quōs certus amor, quōs hōra novissima iūnxit,
compōnī tumulō nōn invideātis eōdem.
At tū quae rāmīs arbor miserābile corpus
nunc tegis ūnīus, mox es tēctūra duōrum,
signa tenē caedis, pullōsque et lūctibus aptōs
semper habē fētūs, geminī monumenta cruōris.”
Dīxit, et aptātō pectus mūcrōne sub īmum
incubuit ferrō, quod adhūc ā caede tepēbat.

Vōta tamen tetigēre deōs, tetigēre parentīs,
nam color in pōmō est, ubi permātūruit, āter,
quodque rogīs superest ūnā requiēscit in urnā.
...

Clauserat Hippotadēs aeternō carcere ventōs,
admonitorque operum caelō clārissimus altō
Lūcifer ortus erat. Pinnīs ligat ille resūmptīs
parte ab utrāque pedēs, tēlōque accingitur uncō,
et liquidum mōtīs tālāribus āera findit.
Gentibus innumerīs circumque īnfrāque relictīs
Aethiopum populōs Cēphēaque cōnspicit arva.
Illīc immeritam māternae pendere linguae
Andromedān poenās immītis iusserat Hammōn.
Quam simul ad dūrās religātam bracchia cautīs
vīdit Abantiadēs, nisi quod levis aura capillōs
mōverat, et tepidō mānābant lūmina flētū,
marmoreum ratus esset opus. Trahit īnscius ignīs
et stupet; eximiae correptus imāgine fōrmae,
paene suās quatere est oblītus in āere pinnās.
Ut stetit, “Ō,” dīxit, “nōn istīs digna catēnīs
sed quibus inter sē cupidī iunguntur amantēs,
pande requīrentī nōmen terraeque tuumque,
et cūr vincla gerās.” Prīmō silet illa, nec audet
appellāre virum virgō, manibusque modestōs
cēlāsset vultūs, sī nōn religāta fuisset;
lūmina, quod potuit, lacrimīs implēvit obortīs.
Saepius īnstantī, sua ne dēlicta fatērī
nōlle vidērētur, nōmen terraeque suumque,
quantaque māternae fuerit fīdūcia fōrmae
indicat; et, nōndum memorātīs omnibus, unda
īnsonuit, veniēnsque immēnsō bēlua pontō
imminet, et lātum sub pectore possidet aequor.
Conclāmat virgō: genitor lūgubris et ūnā
māter adest, ambō miserī, sed iūstius illa,
nec sēcum auxilium, sed dignōs tempore flētūs
plangōremque ferunt, vīnctōque in corpore adhaerent,
cum sīc hospes ait: “Lacrimārum longa manēre
tempora vōs poterunt; ad opem brevis hōra ferendam est.
Hanc ego sī peterem Perseus Iove nātus et illā
quam clausam implēvit fēcundō Iuppiter aurō,
Gorgonis anguicomae Perseus superātor, et ālīs
āeriās ausus iactātīs īre per aurās,
praeferrer cūnctīs certē gener! Addere tantīs
dōtibus et meritum, faveant modo nūmina, temptō;
ut mea sit, servāta meā virtūte, pacīscor.”
Accipiunt lēgem — quis enim dubitāret? — et ōrant,
prōmittuntque super rēgnum dōtāle parentēs.

Ecce, velut nāvis praefīxō concita rōstrō
sulcat aquās, iuvenum sūdantibus ācta lacertīs,
sīc fera, dīmōtīs impulsū pectoris undīs,
tantum aberat scopulīs quantum Baleārica tortō
funda potest plumbō mediī trānsmittere caelī,
cum subitō iuvenis, pedibus tellūre repulsā,
arduus in nūbīs abiīt. Ut in aequore summō
umbra virī vīsa est, vīsam fera saevit in umbram,
utque Iovis praepes, vacuō cum vīdit in arvō
praebentem Phoebō līventia terga dracōnem,
occupat āversum, neu saeva retorqueat ōra
squāmigerīs avidōs fīgit cervīcibus unguīs,
sīc, celerī missus praeceps per ināne volātū,
terga ferae pressit, dextrōque frementis in armō
Īnachidēs ferrum curvō tenus abdidit hāmō.

Vulnere laesa gravī, modo sē sublīmis in aurās
attollit, modo subdit aquīs, modo mōre ferōcis
versat aprī quem turba canum circumsona terret.
Ille avidōs morsūs vēlōcibus effugit ālīs,
quāque patent, nunc terga cavīs super obsita conchīs,
nunc laterum costās, nunc quā tenuissima cauda
dēsinit in piscem, falcātō verberat ēnse.
Bēlua pūniceō mixtōs cum sanguine flūctūs
ōre vomit: maduēre gravēs aspergine pinnae.

Nec bibulīs ultrā Perseus tālāribus ausus
crēdere cōnspexit scopulum, quī vertice summō
stantibus exstat aquīs, operītur ab aequore mōtō.
Nīxus eō rūpisque tenēns iuga prīma sinistrā
ter quater exēgit repetīta per īlia ferrum.
Lītora cum plausū clāmor superāsque deōrum
implēvēre domōs: gaudent generumque salūtant,
auxiliumque domūs servātōremque fatentur
Cassiopē Cēpheusque pater; resolūta catēnīs
incēdit virgō, pretiumque et causa labōris.

Ipse manūs haustā victrīcīs abluit undā,
anguiferumque caput dūrā nē laedat harēnā
mollit humum foliīs, nātāsque sub aequore virgās
sternit, et impōnit Phorcȳnidos ōra Medūsae.
Virga recēns bibulāque etiam nunc vīva medullā
vim rapuit mōnstrī, tāctūque indūruit huius,
percēpitque novum rāmīs et fronde rigōrem.

At pelagī nymphae factum mīrābile temptant
plūribus in virgīs, et idem contingere gaudent,
sēminaque ex illīs iterant iactāta per undās.
Nunc quoque cōraliīs eadem nātūra remānsit,
dūritiam tāctō capiant ut ab āere, quodque
vīmen in aequore erat fīat super aequora saxum.

Dīs tribus ille focōs totidem de caespite pōnit,
laevum Mercuriō, dextrum tibi, bellica virgō:
āra Iovis media est; mactātur vacca Minervae,
ālipedī vitulus, taurus tibi, summe deōrum.
Prōtinus Andromedān et tantī praemia factī
indōtāta rapit; taedās Hymenaeus Amorque
praecutiunt, largīs satiantur odōribus ignēs,
sertaque dēpendent tēctīs, et ubīque lyraeque
tībiaque et cantūs, animī fēlīcia laetī
argūmenta, sonant; reserātīs aurea valvīs
ātria tōta patent, pulchrōque īnstrūcta parātū
Cēphēnī procerēs ineunt convīvia rēgis.

Liber Sextus

... Ecce, venit comitum Niobē celeberrima turbā,
vestibus intextō Phrygiīs spectābilis aurō,
et, quantum īra sinit, fōrmōsa, movēnsque decōrō
cum capite immissōs umerum per utrumque capillōs.
Cōnstitit, utque oculōs circumtulit alta superbōs,
“Quis furor, audītōs,” inquit, “praepōnere vīsīs
caelestīs, aut cūr colitur Lātōna per ārās,
nūmen adhūc sine tūre meum est? Mihi Tantalus auctor,
cui licuit sōlī superōrum tangere mēnsās;
Plēiadum soror est genetrīx mea; maximus Atlās
est avus, aetherium quī fert cervīcibus axem;
Iuppiter alter avus: socerō quoque glōrior illō.
Mē gentēs metuunt Phrygiae, mē rēgia Cadmī
sub dominā est, fidibusque meī commissa marītī
moenia cum populīs ā mēque virōque reguntur.
In quamcumque domūs advertī lūmina partem,
immēnsae spectantur opēs. Accēdit eōdem
digna deā faciēs. Hūc nātās adice septem,
et totidem iuvenīs, et mox generōsque nurūsque.
Quaerite nunc habeat quam nostra superbia causam,
nesciō quōque audēte satam Tītānida Coeō
Lātōnam praeferre mihī, cui maxima quondam
exiguam sēdem paritūrae terra negāvit!
Nec caelō nec humō nec aquīs dea vestra recepta est;
exsul erat mundī, dōnec, miserāta vagantem,
‘Hospita tū terrīs errās, ego,’ dīxit, ‘in undīs,’
īnstabilemque locum Dēlos dedit. Illa duōrum
facta parēns: uterī pars haec est septima nostrī.
Sum fēlīx — quis enim neget hoc? — fēlīxque manēbō:
hoc quoque quis dubitet? Tūtam mē cōpia fēcit.
Maior sum quam cui possit Fortūna nocēre,
multaque ut ēripiat, multō mihi plūra relinquet.
Excessēre metum mea iam bona. Fingite dēmī
huic aliquid populō nātōrum posse meōrum:
nōn tamen ad numerum redigar spoliāta duōrum,
Lātōnae turbam, quā quantum distat ab orbā!
Īte — satis prō prōle sacrī est—laurumque capillīs
pōnite.” Dēpōnunt, īnfectaque sacra relincunt,
quodque licet, tacitō venerantur murmure nūmen.

Indignāta dea est, summōque in vertice Cynthī
tālibus est dictīs geminā cum prōle locūta:
“Ēn ego, vestra parēns, vōbīs animōsa creātīs,
et, nisi Iūnōnī, nūllī cessūra deārum,
an dea sim dubitor, perque omnia saecula cultīs
arceor, ō nātī, nisi vōs succurritis, ārīs.
Nec dolor hic sōlus: dīrō convīcia factō
Tantalis adiēcit vōsque est postpōnere nātīs
ausa suīs, et mē — quod in ipsam reccidat — orbam
dīxit, et exhibuit linguam scelerāta paternam.”

Adiectūra precēs erat hīs Lātōna relātīs:
“Dēsine,” Phoebus ait; “poenae mora longa querēla est.”
Dīxit idem Phoebē, celerīque per āera lāpsū
contigerant tēctī Cadmēida nūbibus arcem.
Plānus erat lātēque patēns prope moenia campus,
adsiduīs pulsātus equīs, ubi turba rotārum
dūraque mollierat subiectās ungula glaebās.
Pars ibi dē septem genitīs Amphīone fortīs
cōnscendunt in equōs, Tyriōque rubentia sūcō
terga premunt, aurōque gravīs moderantur habēnās,
ē quibus Ismēnus, quī mātrī sarcina quondam
prīma suae fuerat, dum certum flectit in orbem
quadrupedis cursūs spūmantiaque ōra coercet,
“Ei mihi!” conclāmat, mediōque in pectore fīxa
tēla gerit, frēnīsque manū moriente remissīs
in latus ā dextrō paulātim dēfluit armō.
Proximus, audītō sonitū per ināne pharetrae,
frēna dabat Sipylus, velutī cum, praescius imbris,
nūbe fugit vīsā pendentiaque undique rēctor
carbasa dēdūcit, nē quā levis effluat aura.
Frēna dabat: dantem nōn ēvītābile tēlum
cōnsequitur, summāque tremēns cervīce sagitta
haesit, et exstābat nūdum dē gutture ferrum.
Ille, ut erat, prōnus per crūra adnīsa iubāsque
volvitur, et calidō tellūrem sanguine foedat.
Phaedimus īnfēlīx et, avītī nōminis hērēs,
Tantalus, ut solitō fīnem imposuēre labōrī,
trānsierant ad opus nitidae iuvenāle palaestrae,
et iam contulerant artō luctantia nexū
pectora pectoribus, cum, tentō concita nervō,
sīcut erant iūnctī, trāiēcit utrumque sagitta.
Ingemuēre simul, simul incurvāta dolōre
membra solō posuēre, simul suprēma iacentēs
lūmina versārunt, animam simul exhālārunt.
Aspicit Alphēnor, laniātaque pectora plangēns
advolat, ut gelidōs complexibus allevet artūs,
inque piō cadit officiō, nam Dēlius illī
intima fātiferō rūpit praecordia ferrō.
Quod simul ēductum, pars est pulmōnis in hāmīs
ēruta, cumque animā cruor est effūsus in aurās.
At nōn intōnsum simplex Damasichthona vulnus
adficit: ictus erat, quā crūs esse incipit et quā
mollia nervōsus facit internōdia poples,
dumque manū temptat trahere exitiābile tēlum,
altera per iugulum pinnīs tenus ācta sagitta est.
Expulit hanc sanguis, sēque ēiaculātus in altum
ēmicat, et longē terebrātā prōsilit aurā.
Ultimus Īlioneus nōn prōfectūra precandō
bracchia sustulerat, “Dī”que “ō commūniter omnēs,”
dīxerat, ignārus nōn omnīs esse rogandōs,
“parcite!”: mōtus erat, cum iam revocābile tēlum
nōn fuit, Arcitenēns. Minimō tamen occidit ille
vulnere, nōn altē percussō corde sagittā.

Fāma malī populīque dolor lacrimaeque suōrum
tam subitae mātrem certam fēcēre ruīnae,
mīrantem potuisse, īrāscentemque quod ausī
hoc essent superī, quod tantum iūris habērent,
nam pater Amphīōn, ferrō per pectus adāctō,
fīnierat moriēns pariter cum lūce dolōrem.
Heu, quantum haec Niobē Niobē distābat ab illā,
quae modo Lātōīs populum summōverat ārīs,
et mediam tulerat gressūs resupīna per urbem,
invidiōsa suīs, at nunc miseranda vel hostī!
Corporibus gelidīs incumbit et ōrdine nūllō
ōscula dispēnsat nātōs suprēma per omnīs.

Ā quibus ad caelum līventia bracchia tollēns,
“Pāscere, crūdēlis, nostrō, Lātōna, dolōre,
pāscere,” ait, “satiāque meō tua pectora lūctū,
corque ferum satiā,” dīxit: “per fūnera septem
efferor. Exsultā, victrīxque, inimīca, triumphā!
Cūr autem ‘victrīx’? — miserae mihi plūra supersunt
quam tibi fēlīcī: post tot quoque fūnera vincō.”

Dīxerat, et sonuit contentō nervus ab arcū,
quī praeter Niobēn ūnam conterruit omnīs;
illa malō est audāx. Stābant cum vestibus ātrīs
ante torōs frātrum dēmissō crīne sorōrēs,
ē quibus ūna, trahēns haerentia vīscere tēla,
impositō frātrī moribunda relanguit ōre;
altera, sōlārī miseram cōnāta parentem,
conticuit subitō, duplicātaque vulnere caecō est,
ōraque compressit, nisi postquam spīritus ībat.
Haec frūstrā fugiēns collābitur; illa sorōrī
immoritur; latet haec, illam trepidāre vidērēs,
sexque datīs lētō dīversaque vulnera passīs
ultima restābat, quam tōtō corpore māter,
tōtā veste tegēns, “Ūnam minimamque relinque!
Dē multīs minimam poscō,” clāmāvit, “et ūnam,”
dumque rogat, prō quā rogat occidit.

Orba resēdit
exanimīs inter nātōs nātāsque virumque,
dēriguitque malīs; nūllōs movet aura capillōs,
in vultū color est sine sanguine, lūmina maestīs
stant immōta genīs; nihil est in imāgine vīvum.
Ipsa quoque interius cum dūrō lingua palātō
congelat, et vēnae dēsistunt posse movērī,
nec flectī cervīx, nec bracchia reddere mōtūs,
nec pēs īre potest; intrā quoque vīscera saxum est.
Flet tamen, et, validī circumdata turbine ventī,
in patriam rapta est; ibi fīxa cacūmine montis
līquitur, et lacrimās etiam nunc marmora mānant.

Liber Septimus

Iamque fretum Minyae Pagasaeā puppe secābant,
perpetuāque trahēns inopem sub nocte senectam
Phīneus vīsus erat, iuvenēsque Aquilōne creātī
virgineās volucrīs miserī senis ōre fugārant,
multaque perpessī clārō sub Iāsone tandem
contigerant rapidās līmōsī Phāsidos undās,
dumque adeunt rēgem Phrixēaque vellera poscunt,
lēxque datur Minyīs magnōrum horrenda labōrum,
concipit intereā validōs Aeētias ignīs,
et luctāta diū postquam ratiōne furōrem
vincere nōn poterat, “Frūstrā, Mēdēa, repugnās:
nesciō quis deus obstat,” ait, “mīrumque, nisi hoc est,
aut aliquid certē simile huic, quod amāre vocātur.
Nam cūr iussa patris nimium mihi dūra videntur?
Sunt quoque dūra nimis! Cūr quem modo dēnique vīdī
nē pereat timeō? Quae tantī causa timōris?
Excute virgineō conceptās pectore flammās,
sī potes, īnfēlīx! Sī possem, sānior essem.
Sed trahit invītam nova vīs, aliudque cupīdō,
mēns aliud suādet: videō meliōra probōque,
dēteriōra sequor! Quid in hospite, rēgia virgō,
ūreris, et thalamōs aliēnī concipis orbis?
Haec quoque terra potest quod amēs dare! Vīvat an ille
occidat in dīs est. Vīvat tamen—idque precārī
vel sine amōre licet. Quid enim commīsit Iāsōn?
Quem nisi crūdēlem nōn tangat Iāsonis aetās
et genus et virtūs? Quem nōn, ut cētera dēsint,
ōre movēre potest? Certē mea pectora mōvit.
At nisi opem tulerō, taurōrum adflābitur ōre,
concurretque suae segetī, tellūre creātīs
hostibus, aut avidō dabitur fera praeda dracōnī!
Hoc ego sī patiar, tam mē dē tigride nātam,
tum ferrum et scopulōs gestāre in corde fatēbor.
Cūr nōn et spectō pereuntem oculōsque videndō
cōnscelerō? Cūr nōn taurōs exhortor in illum,
terrigenāsque ferōs, īnsōpītumque dracōnem?
Dī meliōra velint! Quamquam nōn ista precanda,
sed facienda mihī! Prōdamne ego rēgna parentis,
atque ope nesciō quis servābitur advena nostrā,
ut per mē sospes sine mē det lintea ventīs,
virque sit alterius, poenae Mēdēa relinquar?
Sī facere hoc aliamve potest praepōnere nōbīs,
occidat ingrātus! Sed nōn is vultus in illō,
nōn ea nōbilitās animō est, ea grātia fōrmae
ut timeam fraudem meritīque oblīvia nostrī.
Et dabit ante fidem, cōgamque in foedera testīs
esse deōs! Quid tūta timēs? Accingere, et omnem
pelle moram! Tibi sē semper dēbēbit Iāsōn,
tē face sollemnī iunget sibi, perque Pelasgās
servātrīx urbīs mātrum celebrābere turbā!

Ergō ego germānam frātremque patremque deōsque
et nātāle solum ventīs ablāta relinquam?
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellūs,
frāter adhūc īnfāns! Stant mēcum vōta sorōris,
maximus intrā mē deus est. Nōn magna relinquam,
magna sequar: titulum servātae pūbis Achīvae,
nōtitiamque locī meliōris, et oppida quōrum
hīc quoque fāma viget, cultūsque artīsque locōrum,
quemque ego cum rēbus quās tōtus possidet orbis
Aesonidēn mūtāsse velim, quō coniuge fēlīx
et dīs cāra ferār, et vertice sīdera tangam.

Quid quod nesciō quī mediīs incurrere in undīs
dīcuntur montēs, ratibusque inimīca Charybdis
nunc sorbēre fretum, nunc reddere, cīnctaque saevīs
Scylla rapāx canibus Siculō lātrāre profundō?
Nempe tenēns quod amō, gremiōque in Iāsonis haerēns
per freta longa ferar: nihil illum amplexa verēbor,
aut, sī quid metuam, metuam dē coniuge sōlō.
Coniugiumne putās speciōsaque nōmina culpae
impōnis, Mēdēa, tuae? Quīn aspice quantum
adgrediāre nefās, et, dum licet, effuge crīmen!”

Dīxit, et ante oculōs rēctum pietāsque pudorque
cōnstiterant, et victa dabat iam terga Cupīdō.

Ībat ad antīquās Hecatēs Persēīdos ārās,
quās nemus umbrōsum sēcrētaque silva tegēbat,
et iam fortis erat, pulsusque resēderat ārdor,
cum videt Aesonidēn, extīnctaque flamma relūxit.
Ērubuērē genae, tōtōque recanduit ōre,
utque solet ventīs alimenta adsūmere, quaeque
parva sub inductā latuit scintilla favīllā
crēscere et in veterīs agitāta resurgere vīrīs,
sīc iam lēnis amor, iam quem languēre putārēs,
ut vīdit iuvenem, speciē praesentis inārsit.
Et cāsū solitō fōrmōsior Aesone nātus
illā lūce fuit: possēs ignōscere amantī.
Spectat, et in vultū velutī tum dēnique vīsō
lūmina fīxa tenet, nec sē mortālia dēmēns
ōra vidēre putat, nec sē dēclīnat ab illō.
Ut vērō coepitque loquī dextramque prehendit
hospes, et auxilium summissā vōce rogāvit,
prōmīsitque torum, lacrimīs ait illa profūsīs:
“Quid faciam videō, nec mē ignōrantia vērī
dēcipiet, sed amor! Servābere mūnere nostrō:
servātus prōmissa datō!” Per sacra trifōrmis
ille deae, lūcōque foret quod nūmen in illō,
perque patrem socerī cernentem cūncta futūrī,
ēventūsque suōs et tanta perīcula iūrat;
crēditus accēpit cantātās prōtinus herbās,
ēdidicitque ūsum, laetusque in tēcta recessit.

Postera dēpulerat stellās aurōra micantīs:
conveniunt populī sacrum Māvortis in arvum,
cōnsistuntque iugīs; mediō rēx ipse resēdit
agmine, purpureus, scēptrōque īnsignis eburnō.
Ecce adamantēīs Vulcānum nāribus efflant
aeripedēs taurī, tāctaeque vapōribus herbae
ārdent, utque solent plēnī resonāre camīnī,
aut ubi terrēnā silicēs fornāce solūtī
concipiunt ignem liquidārum aspergine aquārum,
pectora sīc intus clausās volventia flammās
gutturaque usta sonant. Tamen illīs Aesone nātus
obvius it: vertēre trucīs venientis ad ōra
terribilēs vultūs, praefīxaque cornua ferrō,
pulvereumque solum pede pulsāvēre bisulcō,
fūmificīsque locum mūgītibus implēvērunt.
Dēriguēre metū Minyae; subit ille, nec ignīs
sēnsit anhēlātōs (tantum medicāmina possunt),
pendulaque audācī mulcet paleāria dextrā,
suppositōsque iugō pondus grave cōgit arātrī
dūcere, et īnsuētum ferrō prōscindere campum.
Mīrantur Colchī, Minyae clāmōribus augent
adiciuntque animōs. Galeā tum sūmit aēnā
vīpereōs dentīs, et arātōs spargit in agrōs.
Sēmina mollit humus validō praetīncta venēnō,
et crēscunt, fīuntque satī nova corpora dentēs,
utque hominis speciem māternā sūmit in alvō:
perque suōs intus numerōs compōnitur īnfāns,
nec nisi mātūrus commūnīs exit in aurās,
sīc, ubi vīsceribus gravidae tellūris imāgō
effecta est hominis, fētō cōnsurgit in arvō,
quodque magis mīrum est, simul ēdita concutit arma.
Quōs ubi vīdērunt praeacūtae cuspidis hastās
in caput Haemoniī iuvenis torquēre parantīs,
dēmīsēre metū vultumque animumque Pelasgī.
Ipsa quoque extimuit quae tūtum fēcerat illum,
utque petī vīdit iuvenem tot ab hostibus ūnum,
palluit, et subitō sine sanguine frīgida sēdit,
nēve parum valeant ā sē data grāmina, carmen
auxiliāre canit, sēcrētāsque advocat artīs.
Ille gravem mediōs silicem iaculātus in hostīs
a sē dēpulsum Mārtem convertit in ipsōs:
terrigenae pereunt per mūtua vulnera frātrēs,
cīvīlīque cadunt aciē. Grātantur Achīvī
victōremque tenent, avidīsque amplexibus haerent.
Tū quoque victōrem complectī, barbara, vellēs,
sed tē nē facerēs tenuit reverentia fāmae;
obstitit inceptō pudor...............
Quod licet, adfectū tacitō laetāris, agisque
carminibus grātīs et dīs auctōribus hōrum.

Pervigilem superest herbīs sōpīre dracōnem,
quī cristā linguīsque tribus praesignis et uncīs
dentibus horrendus custōs erat arboris aureae.
Hunc postquam sparsit Lēthaeī grāmine sūcī,
verbaque ter dīxit placidōs facientia somnōs,
quae mare turbātum, quae concita flūmina sistunt,
somnus in ignōtōs oculōs sibi vēnit, et aurō
hērōs Aesonius potitur, spoliōque superbus,
mūneris auctōrem sēcum, spolia altera, portāns,
victor Iōlciacōs tetigit cum coniuge portūs.

Liber Octāvus

... Daedalus intereā, Crētēn longumque perōsus
exsilium, tāctusque locī nātālis amōre,
clausus erat pelagō. “Terrās licet,” inquit, “et undās
obstruat: at caelum certē patet; ībimus illāc.
Omnia possideat: nōn possidet āera Mīnōs.”

Dīxit, et ignōtās animum dīmittit in artīs,
nātūramque novat, nam pōnit in ōrdine pinnās,
ā minimā coeptās, longam breviōre sequente,
ut clīvō crēvisse putēs; sīc rūstica quondam
fistula disparibus paulātim surgit avēnīs.
Tum līnō mediās et cērīs alligat īmās,
atque ita compositās parvō curvāmine flectit,
ut vērās imitētur avīs. Puer Īcarus ūnā
stābat, et, ignārus sua sē tractāre perīcla,
ōre renīdentī modo quās vaga mōverat aura
captābat plūmās, flāvam modo pollice cēram
mollībat, lūsūque suō mīrābile patris
impediēbat opus.

Postquam manus ultima coeptīs
imposita est, geminās opifex lībrāvit in ālās
ipse suum corpus, mōtāque pependit in aurā.
Īnstruit et nātum, “Mediō”que “ut līmite currās,
Īcare” ait “moneō, nē, sī dēmissior ībis,
unda gravet pinnās, sī celsior, ignis adūrat.
Inter utrumque volā. Nec tē spectāre Boōtēn
aut Helicēn iubeō strictumque Ōrīonis ēnsem:
mē duce, carpe viam.” Pariter praecepta volandī
trādit, et ignōtās umerīs accommodat ālās.

Inter opus monitūsque genae maduēre senīlēs,
et patriae tremuēre manūs; dedit ōscula nātō —
nōn iterum repetenda! — suō, pinnīsque levātus
ante volat comitīque timet, velut āles, ab altō
quae teneram prōlem prōdūxit in āera nīdō,
hortāturque sequī damnōsāsque ērudit artīs,
et movet ipse suās et nātī respicit ālās.

Hōs aliquis, tremulā dum captat harundine piscīs,
aut pāstor baculō, stīvāque innīxus arātor,
vīdit, et obstipuit, quīque aethera carpere possent
crēdidit esse deōs. Et iam Iūnōnia laevā
parte Samos fuerant Dēlosque Parosque relictae,
dextra Lebinthus erat fēcundaque melle Calymnē,
cum puer audācī coepit gaudēre volātū,
dēseruitque ducem, caelīque cupīdine tāctus
altius ēgit iter; rapidī vīcīnia sōlis
mollit odōrātās, pinnārum vincula, cērās.
Tābuerant cērae: nūdōs quatit ille lacertōs,
rēmigiōque carēns nōn ūllas percipit aurās,
ōraque caeruleā patrium clāmantia nōmen
excipiuntur aquā, quae nōmen trāxit ab illō.

At pater īnfēlīx, nec iam pater, “Īcare,” dīxit,
“Īcare,” dīxit, “ubi es? Quā tē regiōne requīram?”
“Īcare,” dīcēbat: pinnās aspexit in undīs,
dēvōvitque suās artīs, corpusque sepulcrō
condidit. Et tellūs ā nōmine dicta sepultī.
...

Obstipuēre omnēs nec tāliā dictā probārunt,
ante omnīsque Lelex, animō mātūrus et aevō,
sīc ait: “Immēnsa est fīnemque potentia caelī
nōn habet, et quidquid superī voluēre perāctum est.
Quōque minus dubitēs, tiliae contermina quercus
collibus est Phrygiīs, modicō circumdata mūrō:
ipse locum vīdī, nam mē Pelopēia Pittheus
mīsit in arva suō quondam rēgnāta parentī.
Haud procul hinc stāgnum est, tellūs habitābilis ōlim,
nunc celebrēs mergīs fulicīsque palūstribus undae.
Iuppiter hūc speciē mortālī cumque parente
vēnit Atlantiadēs positīs cādūcifer ālīs.
Mīlle domōs adiēre, locum requiemque petentēs,
mīlle domōs clausēre serae; tamen ūna recēpit,
parva quidem, stipulīs et cannā tēcta palūstrī,
sed pia. Baucis anus parilīque aetāte Philēmōn
illā sunt annīs iūnctī iuvenālibus, illā
cōnsenuēre casā, paupertātemque fatendō
effēcēre levem nec inīquā mente ferendō.
Nec rēfert dominōs illīc famulōsne requīrās;
tōta domus duo sunt: īdem pārentque iubentque.

Ergō ubi caelicolae parcōs tetigēre Penātīs,
summissōque humilīs intrārunt vertice postīs,
membra senex positō iussit relevāre sedīlī,
quō superiniēcit textum rude sēdula Baucis,
inque focō tepidum cinerem dīmōvit, et ignīs
suscitat hesternōs, foliīsque et cortice siccō
nūtrit, et ad flammās animā prōdūcit anīlī,
multifidāsque facēs rāmāliaque ārida tēctō
dētulit, et minuit, parvōque admōvit aēnō,
quodque suus coniūnx riguō collēgerat hortō
truncat holus foliīs; furcā levat illa bicornī
sordida terga suis nigrō pendentia tignō,
servātōque diū resecat dē tergore partem
exiguam, sectamque domat ferventibus undīs.
... Intereā mediās fallunt sermōnibus hōrās,
...

... torus dē mollī flūminis ulvā impositus lectō spondā pedibusque salignīs.
Vestibus hunc vēlant, quās nōn nisi tempore fēstō
sternere cōnsuērant, sed et haec vīlisque vetusque
vestis erat, lectō nōn indignanda salignō.
Accubuēre deī. Mēnsam succīncta tremēnsque
pōnit anus. Mēnsae sed erat pēs tertius impār:
testa parem fēcit. Quae postquam subdita clīvum
sustulit, aequātam mentae tersēre virentēs.
Pōnitur hīc bicolor sincērae bāca Minervae,
conditaque in liquidā corna autumnālia faece,
intibaque, et rādīx, et lactis massa coāctī,
ōvaque nōn ācrī leviter versāta favīllā,
omnia fictilibus. Post haec caelātus eōdem
sistitur argentō crātēr fabricātaque fāgō
pōcula, quā cava sunt flāventibus inlita cērīs.
Parva mora est, epulāsque focī mīsēre calentīs,
nec longae rūrsus referuntur vīna senectae,
dantque locum mēnsīs paulum sēducta secundīs.
Hīc nux, hīc mixta est rūgōsīs Cārica palmīs,
prūnaque, et in patulīs redolentia māla canistrīs,
et dē purpureīs collēctae vītibus ūvae;
candidus in mediō favus est: super omnia vultūs
accessēre bonī, nec iners pauperque voluntās.
Intereā totiēns haustum crātēra replērī
sponte suā per sēque vident succrēscere vīna:
attonitī novitāte pavent, manibusque supīnīs
concipiunt Baucisque precēs timidusque Philēmōn,
et veniam dapibus nūllīsque parātibus ōrant.
Ūnicus ānser erat, minimae custōdia vīllae,
quem dīs hospitibus dominī mactāre parābant.
Ille, celer pinnā, tardōs aetāte fatīgat,
ēlūditque diū, tandemque est vīsus ad ipsōs
cōnfūgisse deōs: superī vetuēre necārī
“Dī”que “sumus, meritāsque luet vīcīnia poenās
impia,” dīxērunt; “vōbīs immūnibus huius
esse malī dabitur. Modo vestra relinquite tēcta,
ac nostrōs comitāte gradūs, et in ardua montis
īte simul!” Pārent ambō, baculīsque levātī
nītuntur longō vēstīgia pōnere clīvō.
Tantum aberant summō quantum semel īre sagitta
missa potest: flexēre oculōs, et mersa palūde
cētera prōspiciunt, tantum sua tēcta manēre.
Dumque ea mīrantur, dum dēflent fāta suōrum,
illa vetus, dominīs etiam casa parva duōbus,
vertitur in templum: furcās subiēre columnāe,
strāmina flāvēscunt, adopertaque marmore tellūs,
caelātaeque forēs aurātaque tēcta videntur.
Tālia tum placidō Sāturnius ēdidit ōre:
“Dīcite, iūste senex, et fēmina coniuge iūstō
digna, quid optētis.” Cum Baucide pauca locūtus
iūdicium superīs aperit commūne Philēmōn:
“Esse sacerdōtēs dēlūbraque vestra tuērī
poscimus, et, quoniam concordīs ēgimus annōs,
auferat hōra duōs eadem, nec coniugis umquam
busta meae videam neu sim tumulandus ab illā.”
Vōta fidēs sequitur: templī tūtēla fuēre,
dōnec vīta data est; annīs aevōque solūtī
ante gradūs sacrōs cum stārent forte locīque
nārrārent cāsūs, frondēre Philēmona Baucis,
Baucida cōnspexit senior frondēre Philēmōn.
Iamque super geminōs crēscente cacūmine vultūs
mūtua, dum licuit, reddēbant dicta “Valē”que
“ō coniūnx” dīxēre simul, simul abdita tēxit
ōra frutex: ostendit adhūc Thȳnēius illīc
incola dē geminō vīcīnōs corpore truncōs.
Haec mihi nōn vānī (neque erat cūr fallere vellent)
nārrāvēre senēs; equidem pendentia vīdī
serta super rāmōs, pōnēnsque recentia dīxī
“Cūra deum dī sint, et quī coluēre colantur!”

Liber Decimus

Inde per immēnsum croceō vēlātus amictū
aethera dīgreditur Ciconumque Hymenaeus ad ōrās
tendit, et Orphēā nēquīquam vōce vocātur.
Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba
nec laetōs vultūs nec fēlīx attulit ōmen.
Fax quoque quam tenuit lacrimōsō strīdula fūmō
usque fuit, nūllōsque invēnit mōtibus ignīs.
Exitus auspiciō gravior, nam nūpta per herbās
dum nova, Nāiadum turbā comitāta, vagātur,
occidit, in tālum serpentis dente receptō.

Quam satis ad superās postquam Rhodopēius aurās
dēflēvit vātēs, nē nōn temptāret et umbrās,
ad Styga Taenariā est ausus dēscendere portā,
perque levīs populōs simulācraque fūncta sepulcrō
Persephonēn adiīt inamoenaque rēgna tenentem
umbrārum dominum, pulsīsque ad carmina nervīs
sīc ait: “Ō positī sub terrā nūmina mundī,
in quem reccidimus, quicquid mortāle creāmur,
sī licet, et, falsī positīs ambāgibus ōris,
vēra loquī sinitis, nōn hūc, ut opāca vidērem
Tartara dēscendī, nec utī villōsa colubrīs
terna Medūsaeī vincīrem guttura mōnstrī:
causa viae est coniūnx, in quam calcāta venēnum
vīpera diffūdit, crēscentīsque abstulit annōs.
Posse patī voluī, nec mē temptāsse negābō:
vīcit Amor. Superā deus hic bene nōtus in orā est:
an sit et hīc dubitō. Sed et hīc tamen auguror esse,
fāmaque sī veteris nōn est mentīta rapīnae,
vōs quoque iūnxit Amor. Per ego haec loca plēna timōris,
per Chaos hoc ingēns vāstīque silentia rēgnī,
Eurydicēs, ōrō, properāta retexite fāta.
Omnia dēbentur vōbīs, paulumque morātī
sērius aut citius sēdem properāmus ad ūnam.
Tendimus hūc omnēs, haec est domus ultima, vōsque
hūmānī generis longissima rēgna tenētis.
Haec quoque, cum iūstōs mātūra perēgerit annōs,
iūris erit vestrī: prō mūnere poscimus ūsum.
Quod sī fāta negant veniam prō coniuge, certum est
nōlle redīre mihī: lētō gaudēte duōrum.”

Tālia dīcentem nervōsque ad verba moventem
exsanguēs flēbant animae, nec Tantalus undam
captāvit refugam, stupuitque Ixīonis orbis,
nec carpsēre iecur volucrēs, urnīsque vacārunt
Bēlides, inque tuō sēdistī, Sīsyphe, saxō.
Tunc prīmum lacrimīs victārum carmine fāma est
Eumenidum maduisse genās. Nec rēgia coniūnx
sustinet ōrantī nec quī regit īma negāre,
Eurydicēnque vocant. Umbrās erat illa recentīs
inter, et incessit passū dē vulnere tardō.
Hanc simul et lēgem Rhodopēius accipit Orpheus,
nē flectat retrō sua lūmina, dōnec Avernās
exierit vallīs: aut irrita dōna futūra.

Carpitur acclīvis per mūta silentia trāmes,
arduus, obscūrus, cālīgine dēnsus opācā.
Nec procul āfuerunt tellūris margine summae:
hīc, nē dēficeret metuēns, avidusque videndī,
flexit amāns oculōs, et prōtinus illa relāpsa est,
bracchiaque intendēns prēndīque et prēndere certus,
nīl nisi cēdentīs īnfēlīx arripit aurās.
Iamque iterum moriēns nōn est dē coniuge quicquam
questa suō (quid enim nisi sē quererētur amātam?),
suprēmumque “Valē,” quod iam vix auribus ille
acciperet, dīcit, revolūtaque rūrsus eōdem est.

Nōn aliter stupuit geminā nece coniugis Orpheus
quam tria quī timidus, mediō portante catēnās,
colla canis vīdit, quem nōn pavor ante relīquit
quam nātūra prior, saxō per corpus obortō,
quīque in sē crīmen trāxit voluitque vidērī
Ōlenos esse nocēns, tūque, ō cōnfīsa figūrae
īnfēlīx Lēthaea, tuae, iūnctissima quondam
pectora, nunc lapidēs quōs ūmida sustinet Īdē.

Ōrantem frūstrāque iterum trānsīre volentem
portitor arcuerat: septem tamen ille diēbus
squālidus in rīpā, Cereris sine mūnere, sēdit:
cūra dolorque animī lacrimaeque alimenta fuēre.
Esse deōs Erebī crūdēlīs questus, in altam
sē recipit Rhodopēn pulsumque aquilōnibus Haemum.
...

Forsitan audierīs aliquam certāmine cursūs
vēlōcīs superāsse virōs: nōn fābula rūmor
ille fuit (superābat enim), nec dīcere possēs
laude pedum fōrmaene bonō praestantior esset.
Scītantī deus huic dē coniuge “Coniuge,” dīxit,
“nīl opus est, Atalanta, tibī! Fuge coniugis ūsum!
Nec tamen effugiēs tēque ipsā vīva carēbis.”
Territa sorte deī, per opācās innuba silvās
vīvit et īnstantem turbam violenta procōrum
condiciōne fugat, “Nec sum potienda, nisi” inquit
“victa prius cursū. Pedibus contendite mēcum:
praemia vēlōcī coniūnx thalamīque dabuntur,
mors pretium tardīs. Ea lēx certāminis estō!”
Illa quidem immītis, sed — tanta potentia fōrmae est —
vēnit ad hanc lēgem temerāria turba procōrum.
Sēderat Hippomenēs cursūs spectātor inīquī
et “Petitur cuiquam per tanta perīcula coniūnx?”
dīxerat, ac nimiōs iuvenum damnārat amōrēs.
Ut faciem et positō corpus vēlāmine vīdit,
quāle meum, vel quāle tuum, sī fēmina fīās,
obstipuit, tollēnsque manūs “Ignōscite,” dīxit,
“quōs modo culpāvī! Nōndum mihi praemia nōta
quae peterētis erant.” Laudandō concipit ignīs,
et nē quis iuvenum currat vēlōcius optat,
invidiāque timet. “Sed cūr certāminis huius
intemptāta mihī fortūna relinquitur?” inquit:
“audentīs deus ipse iuvat.” Dum tālia sēcum
exigit Hippomenēs, passū volat ālite virgō.
Quae quamquam Scythicā nōn sētius īre sagittā
Āoniō vīsa est iuvenī, tamen ille decōrem
mīrātur magis, et cursus facit ille decōrem.
Aura refert ablāta citīs tālāria plantīs,
tergaque iactantur crīnēs per eburnea, quaeque
poplitibus suberant pictō genuālia limbō,
inque puellārī corpus candōre rubōrem
trāxerat, haud aliter quam cum super ātria vēlum
candida purpureum simulātās īnficit umbrās.
Dum notat haec hospes, dēcursa novissima mēta est,
et tegitur fēstā victrīx Atalanta corōnā.
Dant gemitum victī, penduntque ex foedere poenās.

Nōn tamen ēventū iuvenis dēterritus hōrum
cōnstitit in mediō, vultūque in virgine fīxō
“Quid facilem titulum superandō quaeris inertīs?
Mēcum cōnfer!” ait. “Seu mē fortūna potentem
fēcerit, ā tantō nōn indignābere vincī,
namque mihī genitor Megareus Onchestius, illī
est Neptūnus avus, pronepōs ego rēgis aquārum,
nec virtūs citrā genus est; seu vincar, habēbis
Hippomenē victō magnum et memorābile nōmen.”
Tālia dīcentem mollī Schoenēia vultū
aspicit, et dubitat superārī an vincere mālit,
atque ita “Quis deus hunc fōrmōsīs” inquit “inīcus
perdere vult, cāraeque iubet discrīmine vītae
coniugium petere hoc? Nōn sum mē iūdice tantī!
Nec fōrmā tangor (poteram tamen hāc quoque tangī),
sed quod adhūc puer est: nōn mē movet ipse, sed aetās.
Quid quod inest virtūs et mēns interrita lētī?
Quid quod ab aequoreā numerātur orīgine quārtus?
Quid quod amat, tantīque putat cōnūbia nostra
ut pereat, sī mē fors illī dūra negārit?
Dum licet, hospes, abī, thalamōsque relinque cruentōs!
Coniugium crūdēle meum est: tibi nūbere nulla
nōlet, et optārī potes ā sapiente puellā.
Cūr tamen est mihi cūra tuī, tot iam ante perēmptīs?
Vīderit! Intereat, quoniam tot caede procōrum
admonitus nōn est, agiturque in taedia vītae!
Occidet hic igitur, voluit quia vīvere mēcum,
indignamque necem pretium patiētur amōris?
Nōn erit invidiae victōria nostra ferendae.
Sed nōn culpa mea est. Utinam dēsistere vellēs,
aut, quoniam es dēmēns, utinam vēlōcior essēs!
Ā! Quam virgineus puerīlī vultus in ōre est!
Ā! Miser Hippomenē, nōllem tibi vīsa fuissem!
Vīvere dignus erās. Quod sī fēlīcior essem,
nec mihi coniugium fāta importūna negārent,
ūnus erās cum quō sociāre cubīlia vellem.”
Dīxerat, utque rudis prīmāque cupīdine tācta,
quid facit ignōrāns amat, et nōn sentit amōrem.

Iam solitōs poscunt cursūs populusque paterque,
cum mē sollicitā prōlēs Neptūnia vōce
invocat Hippomenēs “Cytherēa”que “comprecor ausīs
adsit” ait “nostrīs, et quōs dedit adiuvet ignīs!”
Dētulit aura precēs ad mē nōn invida blandās,
mōtaque sum, fateor, nec opis mora longa dabātur.
Est ager, indigenae Tamasēnum nōmine dīcunt,
tellūris Cypriae pars optima, quam mihi prīscī
sacrāvēre senēs templīsque accēdere dōtem
hanc iussēre meīs; mediō nitet arbor in arvō,
fulva comās, fulvō rāmīs crepitantibus aurō.
Hinc tria forte meā veniēns dēcerpta ferēbam
aurea pōma manū, nūllīque videnda nisi ipsī
Hippomenēn adiī, docuīque quis ūsus in illīs.
Signa tubae dederant, cum carcere prōnus uterque
ēmicat, et summam celerī pede lībat harēnam:
posse putēs illōs siccō freta rādere passū,
et segetis cānae stantīs percurrere aristās.
Adiciunt animōs iuvenī clāmorque favorque
verbaque dīcentum “Nunc, nunc incumbere tempus,
Hippomenē! Properā! Nunc vīribus ūtere tōtīs!
Pelle moram! Vincēs.” Dubium Megarēius hērōs
gaudeat an virgō magis hīs Schoenēia dictīs.
Ō quotiēns, cum iam posset trānsīre, morāta est,
spectātōsque diū vultūs invīta relīquit!
āridus ē lassō veniēbat anhēlitus ōre,
mētaque erat longē: tum dēnique dē tribus ūnum
fētibus arboreīs prōlēs Neptūnia mīsit.
Obstipuit virgō, nitidīque cupīdine pōmī
dēclīnat cursūs, aurumque volūbile tollit.
Praeterit Hippomenēs: resonant spectācula plausū!
Illa moram celerī cessātaque tempora cursū
corrigit, atque iterum iuvenem post terga relinquit.
Et rūrsus pōmī iactū remorāta secundī
cōnsequitur trānsitque virum. Pars ultima cursūs
restābat: “Nunc” inquit “ades, dea mūneris auctor!”
inque latus campī, quō tardius illa redīret,
iēcit ab oblīquō nitidum iuvenāliter aurum.
An peteret virgō vīsa est dubitāre: coēgī
tollere, et adiēcī sublātō pondera mālō,
impediīque oneris pariter gravitāte morāque,
nēve meus sermō cursū sit tardior ipsō,
praeterita est virgō: dūxit sua praemia victor!

Liber Ūndecimus

Net satis hoc Bacchō est! Ipsōs quoque dēserit agrōs,
cumque chorō meliōre suī vīnēta Timōlī
Pactōlonque petit, quamvīs nōn aureus illō
tempore nec cārīs erat invidiōsus harēnīs.
Hunc adsuēta cohors Satyrī Bacchaeque frequentant.
At Sīlēnus abest: titubantem annīsque merōque
rūricolae cēpēre Phryges, vīnctumque corōnīs
ad rēgem dūxēre Midān, cui Thrācius Orpheus
orgia trādiderat cum Cecropiō Eumolpō.

Quī simul agnōvit socium comitemque sacrōrum,
hospitis adventū fēstum geniāliter ēgit
per bis quīnque diēs et iūnctās ōrdine noctīs.
Et iam stellārum sublīme coēgerat agmen
Lūcifer ūndecimus, Lȳdōs cum laetus in agrōs
rēx venit et iuvenī Sīlēnum reddit alumnō.

Huic deus optandī grātum, sed inūtile, fēcit
mūneris arbitrium, gaudēns altōre receptō.
Ille, male ūsūrus dōnīs, ait, “Effice quicquid
corpore contigerō fulvum vertātur in aurum.”
Adnuit optātīs, nocitūraque mūnera solvit
Līber, et indoluit quod nōn meliōra petīsset.

Laetus abit gaudetque malō Berecyntius hērōs,
pollicitīque fidem tangendō singula temptat,
vixque sibī crēdēns nōn altā fronde virentem
īlice dētrāxit virgam: virga aurea facta est.
Tollit humō saxum: saxum quoque palluit aurō.
Contigit et glaebam: contāctū glaeba potentī
massa fit. Ārentīs Cereris dēcerpsit aristās:
aurea messis erat. Dēmptum tenet arbore pōmum:
Hesperidas dōnāsse putēs. Sī postibus altīs
admōvit digitōs, postēs radiāre videntur.
Ille etiam liquidīs palmās ubi lāverat undīs,
unda fluēns palmīs Danaēn ēlūdere posset.
Vix spēs ipse suās animō capit, aurea fingēns
omnia. Gaudentī mēnsās posuēre ministrī
exstrūctās dapibus nec tostae frūgis egentīs:
tum vērō, sīve ille suā Cereālia dextrā
mūnera contigerat, Cereālia dōna rigēbant,
sīve dapēs avidō convellere dente parābat,
lammina fulva dapēs, admōtō dente, premēbat.
Miscuerat pūrīs auctōrem mūneris undīs:
fūsile per rictūs aurum fluitāre vidērēs.

Attonitus novitāte malī, dīvesque miserque,
effugere optat opēs, et quae modo vōverat ōdit.
Cōpia nūlla famem relevat, sitis ārida guttur
ūrit, et invīsō meritus torquētur ab aurō,
ad caelumque manūs et splendida bracchia tollēns,
“Dā veniam, Lēnaee pater! peccāvimus,” inquit,
“sed miserēre, precor, speciōsōque ēripe damnō.”

Mīte deum nūmen: Bacchus peccāsse fatentem
restituit, pactīque fidē data munera solvit.
“Nēve male optātō maneās circumlitus aurō,
vāde,” ait, “ad magnīs vīcīnum Sardibus amnem,
perque iugum montis lābentibus obvius undīs
carpe viam, dōnec veniās ad flūminis ortūs,
spūmigerōque tuum fontī, quā plūrimus exit,
subde caput, corpusque simul, simul ēlue crīmen.”
Rēx iussae succēdit aquae: vīs aurea tīnxit
flūmen, et hūmānō dē corpore cessit in amnem.
Nunc quoque iam veteris perceptō sēmine vēnae
arva rigent aurō madidīs pallentia glaebīs.

P. Vergilī Marōnis Eclogae

Ecloga Prīma

Vergils recovery of his farm

Meliboeus \ Tītyrus

M. Tītyre, tū patulae recubāns sub tegmine fāgī silvestrem tenuī mūsam meditāris avēnā,
nōs patriae fīnīs et dulcia linquimus arva.
Nōs patriam fugimus, tū, Tītyre, lentus in umbrā
formōsam resonāre docēs Amaryllida silvās.

T. Ō Meliboee, deus nōbīs haec ōtia fēcit, namque erit ille mihī semper deus, illius āram
saepe tener nostrīs ab ovīlibus imbuet agnus.
Ille meās errāre bovēs, ut cernis, et ipsum
lūdere quae vellem calamō permīsit agrestī.

M. Nōn equidem invideō, mīror magis: undique tōtīs usque adeō turbātur agrīs. Ēn ipse capellās
prōtinus aeger agō: hanc etiam vix, Tītyre, dūcō,
hīc inter dēnsās corylōs modo namque gemellōs
spem gregis, ā, silice in nūdā cōnīxa relīquit.
Saepe malum hoc nōbīs, sī mēns nōn laeva fuisset,
dē caelō tāctās meminī praedīcere quercūs.
Sed tamen iste deus quī sit dā, Tītyre, nōbīs.

T. Urbem quam dīcunt Rōmam, Meliboee, putāvī stultus ego huic nostrae similem, quō saepe solēmus
pāstōrēs ovium tenerōs dēpellere fētūs.
Sīc canibus catulōs similīs, sīc mātribus haedōs
nōram, sīc parvīs compōnere magna solēbam.
Vērum haec tantum aliās inter caput extulit urbīs
quantum lenta solent inter vīburna cupressī.

M. Et quae tanta fuit Rōmam tibi causa videndī?

T. Lībertās, quae sēra tamen respexit inertem, candidior postquam tondentī barba cadēbat,
respexit tamen, et longō post tempore vēnit,
postquam nōs Amaryllis habet, Galatēa relīquit,
namque, fatēbor enim, dum mē Galatēa tenēbat,
nec spēs lībertātis erat nec cūra pecūlī.
Quamvīs multa meīs exīret victima saeptīs,
pinguis et ingrātae premerētur cāseus urbī,
nōn umquam gravis aere domum mihi dextra redībat.

M. Mīrābar quid maesta deōs, Amarylli, vocārēs, cui pendēre suā paterēris in arbore pōma:
Tītyrus hinc aberat. Ipsae tē, Tītyre, pīnūs,
ipsī tē fontēs, ipsa haec arbusta vocābant.

T. Quid facerem? Neque servitiō me exīre licēbat nec tam praesentīs alibī cognōscere dīvōs.
Hīc illum vīdī iuvenem, Meliboee, quotannīs
bis sēnōs cui nostra diēs altāria fūmant,
hīc mihi respōnsum prīmus dedit ille petentī:
“Pāscite ut ante bovēs, puerī: summittite taurōs.”

M. Fortūnāte senex! Ergō tua rūra manēbunt, et tibi magna satis, quamvīs lapis omnia nūdus
līmōsōque palūs obdūcat pāscua iuncō.
Nōn īnsuēta gravīs temptābunt pābula fētās,
nec mala vīcīnī pecoris contāgia laedent.
Fortūnāte senex! Hīc inter flūmina nōta
et fontīs sacrōs frīgus captābis opācum.
Hinc tibi, quae semper, vīcīnō ab līmite saepes,
Hyblaeīs apibus flōrem dēpāsta salictī,
saepe levī somnum suādēbit inīre susurrō,
hinc altā sub rūpe canet frondātor ad aurās:
nec tamen intereā raucae tua cūra palumbēs
nec gemere āeriā cessābit turtur ab ulmō.

T. Ante levēs ergō pāscentur in aequore cervī et freta dēstituent nūdōs in lītore piscīs
...

quam nostrō illīus lābātur pectore vultus.

M. At nōs hinc aliī sitientīs ībimus Āfrōs, pars Sythiam et rapidum Crētae veniēmus Oaxēn,
et penitus tōtō dīvīsōs orbe Britannōs.
...

Impius haec tam culta novālia mīles habēbit,
barbarus hās segetēs? Ēn quō discordia cīvīs
prōdūxit miserōs! Hīs nōs cōnsēvimus agrōs!
Īnsere nunc, Meliboee, pirōs, pōne ōrdine vītīs.
Īte meae quondam fēlīx pecus, īte capellae.
Nōn ego vōs posthāc viridī prōiectus in antrō
dūmōsā pendēre procul dē rūpe vidēbō;
carmina nūlla canam; nōn mē pāscente, capellae,
flōrentem cytisum et salicēs carpētis amārās.

T. Hic tamen hanc mecum poterās requiēscere noctem fronde super viridī: sunt nōbīs mītia pōma,
castaneae mollēs et pressī cōpia lactis.
Et iam summa procul vīllārum culmina fūmant,
maiōrēsque cadunt altīs dē montibus umbrae.

Ecloga Tertia

Two herdsmen vie in singing

Damoetās \ Menalcās (Palaemon is judge)

... D. Viīs ergō inter nōs quid possit uterque vicissim experiāmur? Ego hanc vitulam (nē forte recūsēs,
bis venit ad mulctram, bīnōs alit ūbere fētūs)
dēpōnō: tū dīc mēcum quō pignore certēs.

M. Dē grege nōn ausim quicquam dēpōnere tēcum, est mihi namque domī pater, est iniūsta noverca,
bisque diē numerant ambō pecus, alter et haedōs.
Vērum, id quod multō tūte ipse fatēbere maius-
(īnsānīre libet quoniam tibi), pōcula pōnam
fāgina, caelātum dīvīnī opus Alcimedontis,
lenta quibus tornō facilī super addita vītis
diffūsōs hederā vestit pallente corymbōs.
In mediō duo signa, Conōn et—quis fuit alter,
dēscrīpsit radiō tōtum quī gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvōs arātor habēret?
Necdum illīs labra admōvī, sed condita servō.

D. Et nōbīs īdem Alcimedōn duo pōcula fēcit, et mollī circum est ānsās amplexus acanthō,
Orpheaque in mediō posuit silvāsque sequentīs,
necdum illīs labra admōvī, sed condita servō:
sī ad vitulam spectās, nihil est quod pōcula laudēs.

M. Numquam hodiē effugiēs; veniam quōcumque vocāris. Audiat haec tantum — vel quī venit — ecce Palaemōn.
Efficiam posthāc nē quemquam vōce lacessās.

D. Quīn age, sī quid habēs; in mē mora nōn erit ūlla, nec quemquam fugiō: tantum, vīcīne Palaemōn,
sēnsibus haec īmīs (rēs est nōn parva) repōnās.

P. Dīcite, quandoquidem in mollī cōnsēdimus herbā. Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbōs,
nunc frondent silvae, nunc fōrmōsissimus annus.
Incipe, Dāmoetā; tū deinde sequēre, Menalcā.
Alternīs dīcētis: amant alterna Camēnae.

D. Ab Iove prīncipium, Mūsae: Iovis omnia plēna; ille colit terrās, illī mea carmina cūrae.

M. Et mē Phoebus amat; Phoebō sua semper apud mē mūnera sunt, laurī et suave rubēns hyacinthus.

D. Mālō mē Galatēa petit, lascīva puella, et fugit ad salicēs, et sē cupit ante vidērī.

M. At mihi sēse offert ultrō meus ignis Amyntās, nōtior ut iam sit canibus nōn Dēlia nostrīs.

D. Parta meae Venerī sunt mūnera, namque notāvī ipse locum, āeriae quō congessēre palumbēs.

M. Quod potuī, puerō silvestrī ex arbore lēcta aurea māla decem mīsī; crās altera mittam.
...

D. Trīste lupus stabulīs, mātūris frūgibus imbrēs, arboribus ventī, nōbīs Amaryllidis īrae.

M. Dulce satīs ūmor, dēpulsīs arbutus haedīs, lenta salīx fētō pecorī, mihi sōlus Amyntās.

D. Pollio amat nostram, quamvīs est rūstica, mūsam: Pīerides, vitulam lēctōrī pāscite vestrō.

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pāscite taurum iam cornū petat et pedibus quī spargat harēnam.

D. Quī tē, Pollio, amat, veniat quō tē quoque gaudet, mella fluant illī, ferat et rubus asper amōmum.

M. Quī Bavium nōn ōdit, amet tua carmina, Maevī, atque īdem iungat volpīs et mulgeat hircōs.

D. Quī legitis flōrēs et humī nāscentia frāga, frīgidus, ō puerī, fugite hinc, latet anguis in herbā.

M. Parcite, ovēs, nimium prōcēdere; nōn bene rīpae crēditur; ipse ariēs etiam nunc vellera siccat.

D. Tītyre, pāscentīs ā flūmine reice capellās: ipse, ubi tempus erit, omnīs in fonte lavābō.

M. Cōgite ovēs, puerī; sī lac praecēperit aestus, ut nūper, frūstrā pressābimus ūbera palmīs.
...

P. Nōn nostrum inter vōs tantās compōnere lītēs. Et vitulā tū dignus et hic, et quisquis amōrēs
aut metuet dulcīs, aut experiētur amārōs.
Claudite iam rīvōs, puerī: sat prāta bibērunt.

P. Vergilī Marōnis Geōrgicōn

Liber Prīmus

The poet announces his theme and invokes the aid of the gods and of Caesar (Ōctavianus)

Quid faciat laetās segetēs, quō sīdere terram
vertere, Maecenās, ulmīsque adiungere vītīs
conveniat, quae cūra boum, quī cultus habendō
sit pecorī, apibus quanta experientia parcīs,
hinc canere incipiam. Vōs, ō clārissima mundī
lūmina, lābentem caelō quae dūcitis annum,
Līber, et alma Cerēs, vestrō sī mūnere tellūs
Chāoniam pinguī glandem mūtāvit aristā,
pōculaque inventīs Achelōia miscuit ūvīs,
et vōs, agrestum praesentia nūmina, Faunī,
(ferte simul Faunīque pedem Dryadesque puellae),
mūnera vestra canō. Tūque ō, cui prīma frementem
fūdit ecum magnō tellūs percussa tridentī,
Neptūne, et cultor nemorum, cui pinguia Cēae
ter centum niveī tondent dūmēta iuvencī,
ipse nemus linquēns patrium saltūsque Lycaeī
Pān, ovium custōs, tua sī tibi Maenala cūrae,
adsīs, ō Tegeaee, favēns, oleaeque Minerva
inventrīx, uncīque puer mōnstrātor arātrī,
et teneram ab rādīce ferēns, Silvāne, cupressum,
dīque deaeque omnēs, studium quibus arva tuērī,
quīque novās alitis nōn ūllō sēmine frūgēs,
quīque satīs largum caelō dēmittitis imbrem,
tūque adeō, quem mox quae sint habitūra deōrum
concilia incertum est, urbīsne invīsere, Caesar,
terrārumque velīs cūram, et tē maxumus orbis
auctōrem frūgum tempestātumque potentem
accipiat cingēns māternā tempora myrto,
an deus immēnsī veniās maris ac tua nautae
nūmina sōla colant, tibi serviat ultima Thūlē,
tēque sibī generum Tēthȳs emat omnibus undīs,
...

quidquid eris (nam tē nec spērant Tartara rēgem
nec tibi rēgnandī veniat tam dīra cupīdō;
quamvīs Ēlysiōs mīrētur Graecia campōs
nec repetīta sequī cūret Prōserpina mātrem),
dā facilem cursum atque audācibus adnue coeptīs,
ignārōsque viae mēcum miserātus agrestīs
ingredere, et vōtīs iam nunc adsuēsce vocārī.

Directions for plowing, for letting the land lie fallow, and for rotation of crops

Vēre novō gelidus cānīs cum montibus ūmor
līquitur, et zephyrō putris sē glaeba resolvit,
dēpressō incipiat iam tum mihi taurus arātrō
ingemere et sulcō attrītus splendēscere vōmer.
Illa seges dēmum vōtīs respondet avārī
agricolae, bis quae sōlem, bis frīgora sēnsit;
illius immēnsae rūpērunt horrea messēs.
At prius ignōtum ferrō quam scindimus aequor,
ventōs et varium caelī praediscere mōrem
cūra sit ac patriōs cultūsque habitūsque locōrum,
et quid quaeque ferat regiō et quid quaeque recūset.
Hīc segetēs, illīc veniunt fēlīcius ūvae,
arboreī fētūs alibī, atque iniussa virēscunt
grāmina. Nōnne vidēs croceōs ut Tmōlus odōrēs,
India mittit ebur, mollēs sua tūra Sabaeī...?
...

Continuō hās lēgēs aeternaque foedera certīs
imposuit natūra locīs, quō tempore prīmum
Deucaliōn vacuum lapidēs iactāvit in orbem,

unde hominēs nātī, dūrum genus. Ergō age, terrae
pingue solum prīmīs extemplō ā mēnsibus annī
fortēs invertant taurī, glaebāsque iacentīs
pulverulenta coquat mātūrīs sōlibus aestās;
at sī nōn fuerit tellūs fēcunda, sub ipsum
Arctūrum tenuī sat erit suspendere sulcō,
illīc, officiant laetis nē frūgibus herbae,
hīc, sterilem exiguus nē dēserat ūmor harēnam.

Alternīs īdem tōnsās cessāre novālīs
et sēgnem patiēre sitū dūrēscere campum,
aut ibi flāva serēs mūtātō sīdere farra
unde prius laetum siliquā quassante legūmen
aut tenuis fētūs viciae trīstisque lupīnī
sustuleris fragilīs calamōs silvamque sonantem.
Ūrit enim līnī campum seges, ūrit avēnae,
ūrunt Lēthaeō perfūsa papāvera somnō;
sed tamen alternīs facilis labor: ārida tantum
nē saturāre fimō pinguī pudeat sola nēve
effētōs cinerem immundum iactāre per agrōs.
Sīc quoque mūtātīs requiēscunt fētibus arva,
nec nūlla intereā est inarātae grātia terrae.

Employmeni for rainy weather, holy days, winter evenings; etc.

Frīgidus agricolam sī quandō continet imber,
multa forent quae mox caelō properanda serēnō
mātūrāre datur. Dūrum prōcūdit arātor
vōmeris obtūnsī dentem, cavat arbore lintrēs,
aut pecorī signum aut numerōs impressit acervīs.
Exacuunt aliī vāllōs furcāsque bicornīs,
atque Amerīna parant lentae retinācula vītī.
Nunc facilis rubeā texātur fiscina virgā,
nunc torrēte ignī frūgēs, nunc frangite saxō.
Quippe etiam fēstīs quaedam exercēre diēbus
fās et iūra sinunt: rīvōs dēdūcere nūlla
rēligiō vetuit, segetī praetendere saepem,
īnsidiās avibus mōlīrī, incendere veprīs,
bālantumque gregem fluviō mersāre salubrī.
Saepe oleō tardī costās agitātor asellī
vīlibus aut onerat pōmīs, lapidemque revertēns
incūsum aut ātrae massam picis urbe reportat.

Ipsa diēs aliōs aliō dedit ōrdine lūna
fēlīcīs operum. Quīntam fuge: pallidus Orcus
Eumenidesque satae, tum partū Terra nefandō
Coeumque Īāpetumque creat, saevumque Typhoea,
et coniūrātōs caelum rescindere frātrēs.
Ter sunt cōnātī impōnere Pēliō Ossam —
scīlicet! — atque Ossae frondōsum involvere Olympum,
ter pater exstrūctōs disiēcit fulmine montīs.
Septima post decumam fēlīx et pōnere vītem
et prēnsōs domitāre bovēs et līcia tēlae
addere. Nōna fugae melior, contrāria fūrtīs.

Multa adeō gelidā melius sē nocte dedēre,
aut cum sōle novō terrās inrōrat Eōus.
Nocte levēs melius stipulae, nocte ārida prāta
tondentur, noctis lentus nōn dēficit ūmor.
Et quīdam sērōs hībernī ad lūminis ignīs
pervigilat, ferrōque facēs īnspīcat acūtō;
intereā longum cantū sōlāta labōrem
argūtō coniūnx percurrit pectine tēlās,
aut dulcis mustī Volcānō dēcoquit ūmōrem
et foliīs undam trepidī dēspūmat aēnī.

The sun gives signs and tokens, not merely of the weather, but of sudden disturbances. So, lately, he darkened himself with grief at the death of Caesar

Dēnique quid vesper sērus vehat, unde serēnās
ventus agat nūbīs, quid cōgitet ūmidus auster,
sōl tibi signa dabit. Sōlem quis dīcere falsum
audeat? Ille etiam caecōs īnstāre tumultūs
saepe monet, fraudemque, et operta tumēscere bella.
Ille etiam exstīnctō miserātus Caesare Rōmam,
cum caput obscūrā nitidum ferrūgine tēxit,
impiaque aeternam timuērunt saecula noctem.
Tempore quamquam illō tellūs quoque et aequora pontī
obscēnaeque canēs importūnaeque volucrēs
signa dabant. Quotiēns Cyclōpum effervere in agrōs
vīdimus undantem ruptīs fornācibus Aetnam,
flammārumque globōs liquefactaque volvere saxa!
Armōrum sonitum tōtō Germānia caelō
audiit, īnsolitīs tremuērunt mōtibus Alpēs.
Vōx quoque per lūcōs volgō exaudīta silentīs,
ingēns, et simulācra modīs pallentia mīrīs
vīsa sub obscūrum noctis, pecudēsque locūtae
(īnfandum!), sistunt amnēs terraeque dehīscunt,
et maestum inlacrimat templīs ebur aeraque sūdant.
Prōluit īnsānō contorquēns vertice silvās
flūviōrum rēx Ēridanus, campōsque per omnīs
cum stabulīs armenta tulit. Nec tempore eōdem
trīstibus aut extīs fibrae appārēre minācēs
aut puteīs mānāre cruor cessāvit, et altae
per noctem resonāre lupīs ululantibus urbēs.
Nōn aliās caelō cecidērunt plūra serēnō
fulgura, nec dīrī totiēns ārsēre comētae.
Ergō inter sēsē paribus concurrere tēlīs
Rōmānās aciēs iterum vīdēre Philippī,
nec fuit indignum superīs bis sanguine nostrō
Ēmathiam et lātōs Haemī pinguēscere campōs.
Scīlicet et tempus veniet, cum fīnibus illīs
agricola, incurvō terram mōlītus arātrō,
exēsa inveniet scabrā rōbīgine pīla,
grandiaque effossīs mīrābitur ossa sepulcrīs.
Dī patriī, indigetēs, et Rōmule, Vestaque māter,
quae Tuscum Tiberim et Rōmāna Palātia servās,
hunc saltem ēversō iuvenem succurrere saeclō
nē prohibēte! Satis iam prīdem sanguine nostrō
Lāomedontēae luimus periūria Trōiae.
Iam prīdem nōbīs caelī tē rēgia, Caesar, .
invidet, atque hominum queritur cūrāre triumphōs,
quippe ubi fās versum atque nefās: tot bella per orbem,
tam multae scelerum faciēs; nōn ūllus arātrō
dignus honōs, squālent abductīs arva colōnīs,
et curvae rigidum falcēs cōnflantur in ēnsem.
Hinc movet Euphrātēs, illinc Germānia bellum;
vīcīnae ruptīs inter sē lēgibus urbēs
arma ferunt; saevit tōtō Mārs impius orbe,
ut, cum carceribus sēsē effūdēre quadrīgae,
addunt in spatia, et frūstrā retinācula tendēns
fertur equīs aurīga, neque audit currus habēnās.

Liber Secundus

The charms of Italy; Vergil's pride in his country

... Sed neque Mēdōrum silvae, dītissima terra,
nec pulcher Gangēs atque aurō turbidus Hermus
laudibus Ītaliae certent, nōn Bactra, neque Indī,
tōtaque tūriferīs Panchāia pinguis harēnīs.
Haec loca nōn taurī spīrantēs nāribus ignem
invertēre satīs inmānis dentibus hydrī,
nec galeīs dēnsīsque virum seges horruit hastīs,
sed gravidae frūgēs et Bacchī Massicus ūmor
implēvēre; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellātor ecus campō sēsē arduus īnfert,
hinc albī, Clītumne, gregēs et maxima taurus
victima, saepe tuō perfūsī flūmine sacrō,
Rōmānōs ad templa deum dūxēre triumphōs.
Hīc vēr adsiduum atque aliēnīs mēnsibus aestās,
bis gravidae pecudēs, bis pōmīs ūtilis arbōs.
At rabidae tigrēs absunt et saeva leōnum
sēmina, nec miserōs fallunt aconīta legentīs,
nec rapit immēnsōs orbīs per humum neque tantō
squāmeus in spīram tractū sē colligit anguis.
Adde tot ēgregiās urbīs operumque labōrem,
tot congesta manū praeruptīs oppida saxīs
flūminaque antīquōs subter lābentia mūrōs.
An mare quod suprā memorem, quodque adluit īnfrā,
anne lacūs tantōs, tē, Lārī maxime, tēque,
flūctibus et fremitū adsurgēns Benāce marīnō,
an memorem portūs, Lucrīnōque addita claustra,
atque indignātum magnīs strīdōribus aequor,
Iūlia quā pontō longē sonat unda refusō
Tyrrhēnusque fretīs immittitur aestus Avernīs?
Haec eadem argentī rīvōs aerisque metalla
ostendit vēnīs atque aurō plūrima flūxit,
haec genus ācre virum, Mārsōs, pūbemque Sabellam,
adsuētumque malō Ligurem, Volscōsque verūtōs,
extulit, haec Deciōs, Mariōs, magnōsque Camillōs,
Scīpiadās dūrōs bellō, et tē, maxime Caesar,
quī nunc extrēmīs Asiae iam victor in ōrīs
imbellem āvertis Rōmānīs arcibus Indum.
Salvē, magna parēns frūgum, Sāturnia tellūs,
magna virum: tibi rēs antīquae laudis et artis
ingredior, sānctōs ausus reclūdere fontīs,
Ascraeumque canō Rōmāna per oppida carmen.

How happy the husbandman’s life!

Ō fortūnātōs nimium, sua sī bona nōrint,
agricolās, quibus ipsa procul discordibus armīs
fundit humō facilem vīctum iūstissima tellūs!
Sī nōn ingentem foribus domus alta superbīs
māne salūtantum tōtīs vomit aedibus undam,
nec variōs inhiant pulchrā testūdine posuīs
inlūsāsque aurō vestīs Ephyrēīaque aera,
alba neque Assyriō fūcātur lāna venēnō,
nec casiā liquidī corrumpitur ūsus olīvī,
at sēcūra quiēs et nescia fallere vīta,
dīves opum variārum, at lātīs ōtia fundīs,
spēluncae vīvīque lacūs et frīgida Tempē,
mūgītūsque boum, mollēsque sub arbore somnī
nōn absunt; illīc saltūs ac lustra ferārum,
et patiēns operum exiguōque adsuēta iuventūs,
sacra deum, sānctīque patrēs: extrēma per illōs
Iūstitia excēdēns terrīs vēstīgia fecit.

Mē vērō prīmum dulcēs ante omnia Mūsae,
quārum sacra ferō, ingentī percussus amōre,
accipiant, caelīque viās et sīdera mōnstrent,
dēfectūs sōlis variōs lūnaeque labōrēs,
unde tremor terrīs, quā vī maria alta tumēscant
ōbicibus ruptīs, rūrsusque in sē ipsa resīdant,
quid tantum Ōceanō properent sē tinguere sōlēs
hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet.
Sīn hās nē possim nātūrae accēdere partīs
frīgidus obstiterit circum praecordia sanguis,
rūra mihi et riguī placeant in vallibus amnēs,
flūmina amem silvāsque inglōrius! Ō; ubi campī
Sperchēosque et virginibus bacchāta Lacaenīs
Tāygeta, ō quī mē gelidīs convallibus Haemī
sistat, et ingentī rāmōrum prōtegat umbrā!
Fēlīx, quī potuit rērum cognōscere causās,
atque metūs omnīs et inexōrābile fātum
subiēcit pedibus strepitumque Acherontis avārī.
Fortūnātus et ille, deōs quī nōvit agrestīs,
Pānaque, Silvānumque senem, nymphāsque sorōrēs.
Illum nōn populī fascēs, nōn purpura rēgum
flexit, et īnfīdōs agitāns discordia frātrēs
aut coniūrātō dēscendēns Dācus ab Histrō,
nōn rēs Rōmānae peritūraque rēgna, neque ille
aut doluit miserāns inopem aut invīdit habentī.
Quōs rāmī frūctūs, quōs ipsa volentia rūra
sponte tulēre suā carpsit, nec ferrea iūra
īnsānumque forum aut populī tabulāria vīdit.
Sollicitant aliī rēmīs freta caeca ruuntque
in ferrum, penetrant aulās et līmina rēgum.
Hic petit excidiīs urbem miserōsque Penātīs,
ut gemmā bibat et Sarrānō dormiat ostrō,
condit opēs alius dēfossōque incubat aurō,
hic stupet attonitus rōstrīs, hunc plausus hiantem
per cuneōs geminātus enim plēbisque patrumque
corripuit, gaudent perfūsī sanguine frātrum,
exiliōque domōs et dulcia līmina mūtant
atque aliō patriam quaerunt sub sōle iacentem.
Agricola incurvō terram dīmōvit arātrō;
hinc annī labor, hinc patriam parvōsque nepōtēs
sustinet, hinc armenta boum meritōsque iuvencōs.
Nec requiēs quīn aut pōmīs exūberet annus
aut fētū pecorum aut Cereālis mergite culmī,
prōventūque oneret sulcōs atque horrea vincat.
Vēnit hiems: teritur Sicyōnia bāca trapētīs,
glande suēs laetī redeunt, dant arbuta silvae,
et variōs pōnit fētūs autumnus, et altē
mītis in aprīcīs coquitur vindēmia saxīs.
Intereā dulcēs pendent circum ōscula nātī,
casta pudīcitiam servat domus, ūbera vaccae
lactea dēmittunt, pinguēsque in grāmine laetō
inter sē adversīs luctantur cornibus haedī.
Ipse diēs agitat fēstōs, fūsusque per herbam,
ignis ubi in mediō et sociī crātēra corōnant,
tē lībāns, Lēnaee, vocat, pecorisque magistrīs
vēlōcis iaculī certāmina pōnit in ulmō,
corporaque agrestī nūdant praedūra palaestrae.

Hanc ōlim veterēs vītam coluēre Sabīnī,
hanc Remus et frāter, sīc fortis Etrūria crēvit
scīlicet, et rērum facta est pulcherrima Rōma,
septemque ūna sibī mūrō circumdedit arcīs.
Ante etiam scēptrum Dictaeī rēgis et ante
impia quam caesīs gēns est epulāta iuvencīs,
aureus hanc vītam in terrīs Sāturnus agēbat,
necdum etiam audierant īnflārī classica, necdum
impositōs dūrīs crepitāre incūdibus ēnsīs.

Liber Quārtus

How Aristaeus renewed his stock of bees. This story involves the Tale of Orpheus and Eurydice

Pāstor Aristaeus, fugiēns Pēnēīa Tempē,
āmissīs, ut fāma, apibus morbōque famēque,
trīstis ad extrēmī sacrum caput astitit amnis,
multa querēns, atque hāc adfātus vōce parentem:
“Māter, Cyrēnē māter, quae gurgitis huius
īma tenēs, quid mē praeclārā stirpe deōrum
(sī modo, quem perhibēs, pater est Thymbraeus Apollō)
invīsum Fātīs genuistī, aut quō tibi nostrī
pulsus amor? Quid mē caelum spērāre iubēbās?
Ēn etiam hunc ipsum vītae mortālis honōrem,
quem mihi vix frūgum et pecudum custōdia sollers
omnia temptantī extuderat, tē mātre relinquō.
Quīn age, et ipsa manū fēlīcīs ērue silvās,
fer stabulīs inimīcum ignem atque interfice messīs,
ūre sata et dūram in vītīs mōlīre bipennem,
tanta meae sī tē cēpērunt taedia laudis.”

At māter sonitum thalamō sub flūminis altī
sēnsit. Eam circum Mīlēsia vellera Nymphae
carpēbant, hyalī saturō fūcāta colōre,
Drȳmōque, Xanthōque, Ligēaque, Phyllodocēque,
caesariem effūsae nitidam per candida colla,
...

Clīōque, et Beroē soror, Ōceanītides ambae,
ambae aurō, pictīs incīnctae pellibus ambae,
atque Ephyrē, atque Ōpis, et Āsia Dēiopēa
et tandem positīs vēlōx Arethūsa sagittīs.
...

... dum fūsīs mollia pēnsa dēvolvunt, iterum māternās impulit aurīs
lūctus Aristaeī, vitreīsque sedīlibus omnēs
obstipuēre; sed ante aliās Arethūsa sorōrēs
prōspiciēns summā flāvum caput extulit undā,
et procul: “Ō gemitū nōn frūstra exterrita tantō,
Cȳrēnē soror, ipse tibī, tua maxima cūra,
trīstis Aristaeus Pēneī genitōris ad undam
stat lacrimāns, et tē crūdēlem nōmine dīcit.”
Huic percussa novā mentem formīdine māter
“Dūc, age, dūc ad nōs; fās illī līmina dīvum
tangere” ait. Simul alta iubet discēdere lātē
flūmina, quā iuvenis gressūs īnferret. At illum
curvāta in montis faciem circumstetit unda,
accēpitque sinū vāstō, mīsitque sub amnem.
Iamque domum mīrāns genetrīcis et ūmida rēgna
spēluncīsque lacūs clausōs lūcōsque sonantīs
ībat, et ingentī mōtū stupefactus aquārum
omnia sub magnā lābentia flūmina terrā
spectābat dīversa locīs, Phāsimque, Lycumque,
et caput unde altus prīmum sē ērumpit Enīpeus
saxōsusque sonāns Hypanis Mȳsusque Caicus,
unde pater Tiberīnus, et unde Aniēna fluenta,
et gemina aurātus taurīnō cornua voltū
Ēridanus, quō nōn alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.

Postquam est in thalamī pendentia pūmice tēcta
Cȳrēnē, manibus liquidōs dant ōrdine fontīs
germanae tōnsīsque ferunt mantēlia villīs;
pars epulīs onerant mensās, et plēna repōnunt
pōcula; Panchaeīs adolēscunt ignibus ārae;
et māter “Cape Maeoniī carchēsia Bacchī:
ōceanō lībēmus” ait. Simul ipsa precātur
ōceanumque patrem rērum, nymphāsque sorōrēs,
centum quae silvās, centum quae flūmina servant.
Ter liquidō ārdentem perfundit nectare Vestam,
ter flamma ad summum tēctī subiecta relūxit.
Ōmine quō firmāns animum sīc incipit ipsa:

“Est in Carpathiō Neptūnī gurgite vātēs,
caeruleus Prōteus, magnum quī piscibus aequor
et iūnctō bipedum currū mētītur equōrum.
Hic nunc Ēmathiae portūs patriamque revīsit
Pallēnēn; hunc et nymphae venerāmur et ipse
grandaevus Nēreus, nōvit namque omnia vātēs,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventūra trahantur:
quippe ita Neptūnō vīsum est, immānia cuius
armenta et turpīs pāscit sub gurgite phōcās.
Hic tibi, nāte, prius vinclīs capiundus, ut omnem
expediat morbī causam ēventūsque secundet,
nam sine vī nōn ūlla dabit praecepta, neque illum
ōrandō flectēs: vim dūram et vincula captō
tende; dolī circum haec dēmum franguntur inānēs.
Ipsa ego tē, mediōs cum sōl accenderit aestūs,
cum sitiunt herbae et pecorī iam grātior umbra est,
in sēcrēta senis dūcam, quō fessus ab undīs
sē recipit, facile ut somnō adgrediāre iacentem.
Vērum ubi correptum manibus vinclīsque tenēbis,
tum variae ēlūdent speciēs atque ōra ferārum,
fīet enim subitō sūs horridus, ātraque tigris,
squāmōsusque dracō et fulvā cervīce leaena,
aut ācrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclīs
excidet, aut in aquās tenuīs dīlāpsus abībit.
Sed quantō ille magis fōrmās sē vertet in omnīs,
tam tū, nāte, magis contende tenācia vincla,
dōnec tālis erit mūtātō corpore quālem
vīderis inceptō tegeret cum lūmina somnō.”

Haec ait, et liquidum ambrosiae dēfundit odōrem,
quō tōtum nātī corpus perdūxit; at illī
dulcis compositīs spīrāvit crīnibus aura,
atque habilis membrīs vēnit vigor. Est specus ingēns
exēsī latere in montis, quō plūrima ventō
cōgitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs,
dēprēnsīs ōlim statiō tūtissima nautīs;
intus sē vāstī Prōteus tegit ōbice saxī.
Hīc iuvenem in latebrīs āversum ā lūmine Nympha
collocat, ipsa procul nebulīs obscūra resistit.
Iam rapidus torrēns sitientīs Sīrius Indōs
ārdebat caelō, et medium sōl igneus orbem
hauserat, ārēbant herbae, et cava flūmina siccīs
faucibus ad līmum radiī tepefacta coquēbant,
cum Prōteus cōnsuēta petēns ē flūctibus antra
ībat; eum vāstī circum gēns ūmida pontī
exsultāns rōrem lātē dispersit amārum.
Sternunt sē somnō dīversae in lītore phōcae;
ipse, velut stabulī custōs in montibus ōlim,
vesper ubi ē pāstū vitulōs ad tēcta redūcit,
audītīsque lupōs acuunt bālātibus agnī,
cōnsīdit scopulō medius, numerumque recēnset.
Cuius Aristaeō quoniam est oblāta facultās,
vix dēfessa senem passus compōnere membra
cum clāmōre ruit magnō, manicīsque iacentem
occupat. Ille, suae contrā nōn immemor artis,
omnia trānsfōrmat sēsē in mīrācula rērum,
ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Vērum ubi nūlla fugam reperit fallācia, victus
in sēsē redit, atque, hominis tandem ōre locūtus,
“Nam quis tē, iuvenum cōnfīdentissime, nostrās
iussit adīre domōs, quidve hinc petis?” inquit. At ille,
“Scīs, Prōteu, scīs ipse, neque est tē fallere quicquam;
sed tū dēsine velle. Deum praecepta secūtī
vēnimus, hinc lassīs quaesītum ōrācula rēbus.”
Tantum effātus. Ad haec vātēs vī dēnique multā
ārdentīs oculōs intorsit lūmine glaucō,
et, graviter frendēns, sīc fātīs ōra resolvit:

“Nōn tē nūllīus exercent nūminis īrae;
magna luis commissa: tibi hās miserābilis Orpheus
haudquāquam ad meritum poenās, nī fāta resistant,
suscitat, et raptā graviter prō coniuge saevit.
Illa quidem, dum tē fugeret per flūmina praeceps,
immānem ante pedēs hydrum moritūra puella
servantem rīpās altā nōn vīdit in herbā.
At chorus aequālis Dryadum clāmōre suprēmōs
implērunt montīs; flērunt Rhodopēiae arcēs,
altaque Pangaea, et Rhēsī Māvortia tellūs,
atque Getae, atque Hebrus, et Actias Ōrīthyia.
Ipse, cavā sōlāns aegrum testūdine amōrem,
tē, dulcis coniūnx, tē sōlō in lītore sēcum,
tē veniente diē, tē dēcēdente canēbat.
Taenariās etiam faucīs, alta ōstia Dītis,
et cālīgantem nigrā formīdine lūcum
ingressus, Mānīsque adiit rēgemque tremendum,
nesciaque hūmānīs precibus mānsuēscere corda.
At cantū commōtae Erebī dē sēdibus īmīs
umbrae ībant tenuēs simulācraque lūce carentum,
quam multa in foliīs avium sē mīlia condunt,
vesper ubi aut hībernus agit dē montibus imber,
mātrēs, atque virī dēfūnctaque corpora vītā
magnanimum hērōum, puerī, innūptaeque puellae,
impositīque rogīs iuvenēs ante ōra parentum,
quōs circum līmus niger et dēfōrmis harundō
Cōcȳtī tardāque palūs inamābilis undā
alligat, et noviēns Styx interfūsa coercet.
Quīn ipsae stupuēre domūs, atque intima Lētī
Tartara, caeruleōsque implexae crīnibus anguēs
Eumenides, tenuitque inhiāns tria Cerberus ōra,
atque Ixīoniī ventō rota cōnstitit orbis.

Iamque pedem referēns cāsūs ēvāserat omnīs,
redditaque Eurydicē superās veniēbat ad aurās,
pōne sequēns (namque hanc dederat Prōserpina lēgem),
cum subita incautum dēmentia cēpit amantem,
ignōscenda quidem, scīrent sī ignōscere Mānēs:
restitit, Eurydicēnque suam, iam lūce sub ipsā,
immemor, heu! victusque animī, respexit. ībi omnis
effūsus labor, atque immītis rupta tyrannī
foedera, terque fragor stāgnī est audītus Avernī.
Illa “Quis et mē” inquit “miseram et tē perdidit, Orpheu,
quis tantus furor? Ēn iterum crūdēlia retrō
fāta vocant, conditque natantia lūmina somnus.
Iamque valē: feror ingentī circumdata nocte,
invalidāsque tibī tendēns, heu! nōn tua, palmās!”
Dīxit, et ex oculīs subitō ceu fumus in aurās
commixtus tenuīs fūgit dīversa, neque illum
prēnsantem nequīquam umbrās et multa volentem
dīcere praetereā vīdit, nec portitor Orcī
amplius obiectam passus trānsīre palūdem.
Quid faceret? Quō sē raptā bis coniuge ferret?
Quō flētū Mānīs, quae nūmina voce movēret?
Illa quidem Stygiā nābat iam frīgida cumbā.
Septem illum tōtōs perhibent ex ōrdine mēnsīs
rūpe sub āeriā dēsertī ad Strȳmonis undam
flēvisse et gelidīs haec ēvolvisse sub antrīs,
mulcentem tigrīs et agentem carmine quercūs,
quālis pōpuleā maerēns philomēla sub umbrā
āmissōs queritur fētūs, quōs dūrus arātor
observāns nīdō implūmīs dētrāxit; at illa
flet noctem, rāmōque sedēns miserābile carmen
integrat, et maestīs lātē loca questibus implet.
Nūlla Venus, nōn ūllī animum flexēre hymenaeī.
Sōlus Hyperboreās glaciēs, Tanaimque nivālem,
arvaque Rīphaeīs numquam viduāta pruīnīs
lūstrābat, raptam Eurydicēn atque inrita Dītis
dōna querēns, sprētae Ciconum quō mūnere mātrēs
inter sacra deum nocturnīque orgia Bacchī
discerptum lātōs iuvenem sparsēre per agrōs.
Tum quoque marmoreā caput ā cervīce revulsum
gurgite cum mediō portāns Oeagrius Hebrus
volveret, Eurydicēn vōx ipsa et frīgida lingua
ā! miseram Eurydicēn animā fugiente vocābat,
Eurydicēn tōtō referēbant flūmine rīpae.”

Haec Prōteus, et sē iactū dedit aequor in altum,
quāque dedit, spūmantem undam sub vertice torsit.
At nōn Cȳrēnē, namque ultrō adfāta timentem:

“Nāte, licet trīstīs animō dēpōnere cūrās.
Haec omnis morbī causa, hinc miserābile Nymphae
cum quibus illa chorōs lūcīs agitābat in altīs
exitium mīsēre apibus. Tū mūnera supplex
tende, petēns pācem, et facilīs venerāre Napaeās,
namque dabunt veniam vōtīs īrāsque remittent.
Sed modus ōrandī quī sit prius ōrdine dīcam.
Quattuor eximiōs praestantī corpore taurōs,
quī tibi nunc viridis dēpāscunt summa Lycaeī,
dēlige, et intāctā totidem cervīce iuvencās.
Quattuor hīs ārās alta ad delūbra deārum
cōnstitue, et sacrum iugulīs dēmitte cruōrem,
corporaque ipsa boum frondōsō dēsere lūcō.
Post ubi nōna suōs Aurōra ostenderit ortūs,
īnferiās Orpheī Lēthaea papāvera mittēs,
et nigram mactābis ovem, lūcumque revīsēs:
plācātam Eurydicēn vitulā venerābere caesā.”

Haud mora: continuō mātris praecepta facessit;
ad dēlūbra venit, mōnstrātās excitat ārās,
quattuor eximiōs praestantī corpore taurōs
dūcit, et intāctā totidem cervīce iuvencās.
Post ubi nōna suōs Aurōra indūxerat ortūs,
īnferiās Orpheī mittit, lūcumque revīsit.
Hīc vērō subitum ac dictū mīrābile mōnstrum
aspiciunt: liquefacta boum per vīscera tōtō
strīdere apēs uterō et ruptīs effervere costīs,
immēnsāsque trahī nūbīs, iamque arbore summā
cōnfluere et lentīs ūvam dēmittere rāmīs.

Haec super arvōrum cultū pecorumque canēbam,
et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum
fulminat Euphrātēn bellō, victorque volentīs
per populōs dat iūra, viamque adfectat Olympō.
Illō Vergilium mē tempore dulcis alēbat
Parthenopē studiīs flōrentem ignōbilis ōtī,
carmina quī lūsī pāstōrum, audāxque iuventā,
Tītyre, tē patulae cecinī sub tegmine fāgī.

P. Ovidī Nāsōnis Trīstia

Librī Prīmī Carmen Tertium

Ovid describes his banishment from Rome

Cum subit illīus trīstissima noctis imāgō,
quā mihi suprēmum tempus in Urbe fuit,
cum repetō noctem quā tot mihi cāra relīquī,
lābitur ex oculīs nunc quoque gutta meīs.
Iam prope lūx aderat quā mē discēdere Caesar
fīnibus extrēmae iusserat Ausoniae.
Nec spatium fuerat nec mēns satis apta parandī:
torpuerant longā pectora nostra morā.
Nōn mihi servōrum, comitēs nōn cūra legendī,
nōn aptae profugō vestis opisve fuit.
Nōn aliter stupuī quam quī Iovis ignibus ictus
vīvit, et est vītae nescius ipse suae.
Ut tamen hanc animī nūbem dolor ipse remōvit,
et tandem sēnsūs convaluēre meī,
adloquor extrēmum maestōs abitūrus amīcōs,
quī modo dē multīs ūnus et alter erant.
Uxor amāns flentem flēns ācrius ipsa tenēbat,
imbre per indignās usque cadente genās.
Nāta procul Libycīs aberat dīversa sub ōrīs,
nec poterat fātī certior esse meī.
Quōcumque aspicerēs, lūctus gemitūsque sonābant,
fōrmaque nōn tacitī fūneris intus erat.
Fēmina virque meō, puerī quoque, fūnere maerent,
inque domō lacrimās angulus omnis habet.
Sī licet exemplīs in parvīs grandibus ūtī,
haec faciēs Trōie, cum caperētur, erat.

Iamque quiēscēbant vōcēs hominumque canumque,
Lūnaque nocturnōs alta regēbat equōs.
Hanc ego suspiciēns et ad hanc Capitōlia cernēns,
quae nostrō frūstrā iūncta fuēre Larī,
“Nūmina vīcīnīs habitantia sēdibus,” inquam
“iamque oculīs numquam templa videnda meīs,
dīque relinquendī, quōs urbs habet alta Quirīnī,
este salūtātī tempus in omne mihī!
Et quamquam sērō clipeum post vulnera sūmō,
at tamen hanc odiīs exonerāte fugam,
caelestīque virō quis mē dēcēperit error
dīcite, prō culpā nē scelus esse putet,
ut, quod vōs scītis, poenae quoque sentiat auctor:
plācātō possum nōn miser esse dēo.”
Hāc prece adōrāvī superōs ego, plūribus uxor,
singultū mediōs impediente sonōs.
Illa etiam ante Larēs passīs adstrāta capillīs
contigit exstīnctōs ōre tremente focōs,
multaque in adversōs effūdit verba Penātīs
prō dēplōrātō nōn valitūra virō.

Iamque morae spatium nox praecipitāta negābat,
versaque ab axe suō Parrhasis Arctos erat.
Quid facerem? Blandō patriae retinēbar amōre:
ultima sed iussae nox erat illa fugae.
Ā! quotiēns aliquō dīxī properante “Quid urguēs?
Vel quō festīnās īre, vel unde, vidē!”
Ā! quotiēns certam mē sum mentītus habēre
hōram prōpositae quae foret apta viae.
Ter līmen tetigī, ter sum revocātus, et ipse
indulgēns animō pēs mihi tardus erat.
Saepe “Valē” dictō, rūrsus sum multa locūtus,
et quasi discēdēns ōscula summa dedī.
Saepe eadem mandāta dedī mēque ipse fefellī,
respiciēns oculīs pignora cāra meīs.
Dēnique “Quid properō? Scythia est, quō mittimur,”
inquam,

“Rōma relinquenda est: utraque iūsta mora est.
Uxor in aeternum vīvō mihi vīva negātur,
et domus et fīdae dulcia membra domūs,
quōsque ego dīlēxī frāternō mōre sodālīs,
ō mihi Thēsēā pectora iūncta fidē!
Dum licet, amplectar: numquam fortasse licēbit
amplius; in lucrō est quae datur hōra mihī.”
Nec mora, sermōnis verba imperfecta relinquō,
complectēns animō proxima quaeque meō.
Dum loquor et flēmus, caelō nitidissimus altō,
stella gravis nōbīs, Lūcifer ortus erat.
Dīvidor haud aliter quam sī mea membra relinquam,
et pars abrumpī corpore vīsa suō est.
Sīc doluit Mettus tunc, cum in contrāria versōs
ultōrēs habuit prōditiōnīs equōs.
Tum vērō exoritur clāmor gemitūsque meōrum,
et feriunt maestae pectora nūda manūs.
Tum vērō coniūnx, umerīs abeuntis inhaerēns,
miscuit haec lacrimīs trīstia verba meīs:
“Nōn potes āvellī: simul hinc, simul ībimus” inquit:
“tē sequar, et coniūnx exulis exul erō.
Et mihi facta via est, et mē capit ultima tellūs:
accēdam profugae sarcina parva ratī.
Tē iubet ā patriā discēdere Caesaris īra,
mē pietās: pietās haec mihi Caesar erit.”
Talia temptābat, sīcut temptāverat ante,
vixque dedit victās ūtilitāte manūs.
Ēgredior, sīve illud erat sine fūnere ferrī,
squālidus immissīs hirta per ōra comīs.
Illa dolōre āmēns tenebrīs nārrātur obortīs
sēmianimis mediā prōcubuisse domō,
utque resurrēxit foedātīs pulvere turpī
crīnibus et gelidā membra levāvit humō,
sē modo, dēsertōs modo complōrāsse Penātīs,
nōmen et ēreptī saepe vocāsse virī,
nec gemuisse minus quam sī nātaeque meumque
vīdisset strūctōs corpus habēre rogōs,
et voluisse morī, moriendō pōnere sēnsūs,
respectūque tamen nōn periisse meī.
Vīvat! et absentem—quoniam sīc fāta tulērunt—
vīvat ut auxiliō sublevet usque suō.

Librī Quārtī Carmen Decimum

Ovid gives an account of his oun life

Ille ego quī fuerim, tenerōrum lūsor amōrum,
quem legis, ut nōrīs, accipe, posteritās.
Sulmo mihī patria est, gelidīs ūberrimus undīs,
mīlia quī noviēs distat ab Urbe decem.
Ēditus hīc ego sum nec nōn, ut tempora nōrīs,
cum cecidit fātō cōnsul uterque parī.
Sī quid id est, usque ā proavīs vetus ōrdinis hērēs,
nōn modo fortūnae mūnere factus eques.
Nec stirps prīma fuī; genitō sum frātre creātus,
quī tribus ante quater mēnsibus ortus erat.
...

Prōtinus excolimur tenerī, cūrāque parentis
īmus ad īnsignīs Urbis ab arte virōs.
Frāter ad ēloquium viridī tendēbat ab aevō,
fortia verbōsī nātus ad arma forī,
at mihi iam puerō caelestia sacra placēbant,
inque suum fūrtim Mūsa trahēbat opus.
Saepe pater dīxit “Studium quid inūtile temptās?
Maeonidēs nūllās ipse relīquit opēs.”
Mōtus eram dictīs, tōtōque Helicōne relictō
scrībere temptābam verba solūta modīs.
Sponte suā carmen numerōs veniēbat ad aptōs,
et quod temptābam scrībere versus erat.
Intereā tacitō passū lābentibus annīs
līberior frātrī sūmpta mihīque toga est,
induiturque umerīs cum lātō purpura clāvō,
et studium nōbīs, quod fuit ante, manet.
Iamque decem vītae frāter gemināverat annōs,
cum perit, et coepī parte carēre meī.
Cēpimus et tenerae prīmōs aetātis honōrēs,
ēque virīs quondam pars tribus ūna fuī.
Cūria restābat. Clāvī mēnsūra coācta est:
maius erat nostrīs vīribus illud onus;
nec patiēns corpus nec mēns fuit apta labōrī,
sollicitaeque fugāx ambitiōnis eram,
et petere Āoniae suādēbant tūta sorōrēs
ōtia, iūdiciō semper amāta meō.

Temporis illīus coluī fōvīque poētās,
quotque aderant vātīs rēbar adesse deōs.
...

Saepe suōs solitus recitāre Propertius ignīs
iūre sodāliciī quō mihi iūnctus erat.
...

Et tenuit nōstrās numerōsus Horātius aurīs,
dum ferit Ausoniā carmina culta lyrā.
Vergilium vīdī tantum; nec amāra Tibullō
tempus amīcitiae fāta dedēre meae.
Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illī;
quārtus ab hīs seriē temporis ipse fuī.
Utque ego maiōrēs, sīc mē coluēre minōrēs,
nōtaque nōn tardē facta Thalīa mea est.
Carmina cum prīmum populō iuvenālia lēgī,
barba resecta mihī bisve semelve fuit.
Mōverat ingenium tōtam cantāta per Urbem
nōmine nōn vērō dicta Corinna mihī.
Multa quidem scrīpsī, sed quae vitiōsa putāvī
ēmendātūrīs ignibus ipse dedī.
Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitūra cremāvī,
īrātus studiō carminibusque meīs.
...

Paene mihī puerō nec digna nec ūtilis uxor
est data, quae tempus per breve nūpta fuit.
Illī successit, quamvīs sīne crīmine coniūnx,
nōn tamen in nostrō firma futūra torō.
Ultima, quae mēcum sērōs permānsit in annōs,
sustinuit coniūnx exulis esse virī.
...

Et iam complērat genitor sua fāta, novemque
addiderat lūstrīs altera lūstra novem.
Nōn aliter flēvī quam mē flētūrus adēmptum
ille fuit. Mātrī proxima iūsta tulī.
Fēlīcēs ambō tempestīvēque sepultī,
ante diem poenae quod periēre meae!
Mē quoque fēlīcem, quod nōn vīventibus illīs
sum miser, et dē mē quod doluēre nihil!
Sī tamen exstīnctīs aliquid nisi nōmina restant,
et gracilis strūctōs effugit umbra rogōs,
fāma, parentālēs, sī vōs mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygiō crīmina nostra forō,
scīte, precor, causam — nec vōs mihi fallere fās est —
errōrem iussae, nōn scelus, esse fugae.
Mānibus hoc satis est. Ad vōs, studiōsa, revertor,
pectora, quae vītae quaeritis ācta meae.

Iam mihi cānitiēs pulsīs meliōribus annīs
vēnerat, antiquās miscueratque comās,
postque meōs ortūs Pīsaeā vīnctus olīvā
abstulerat deciēs praemia victor eques,
cum maris Euxīnī positōs ad laeva Tomītās
quaerere mē laesī prīncipis īra iubet.
Causa meae cūnctīs nimium quoque nōta ruīnae
indiciō nōn est testificanda meō.
Quid referam comitumque nefās famulōsque nocentīs?
Ipsā multa tulī nōn leviōra fugā.
Indignāta malīs mēns est succumbere, sēque
praestitit invictam, vīribus ūsa suīs,
oblītusque meī ductaeque per ōtia vītae
īnsolitā cēpī temporis arma mangūi,
totque tulī cāsūs pelagō terrāque quot inter
occultum stellae cōnspicuumque polum.
Tācta mihī tandem longīs errōribus āctō
iūncta pharetrātīs Sarmatis ōra Getīs.
Hīc ego fīnitimīs quamvīs circumsoner armīs,
trīstia, quō possum, carmine fāta levō.
Quod quamvīs nēmō est cuius referātur ad aurīs,
sīc tamen absūmō decipiōque diem.
Ergō quod vīvō, dūrīsque labōribus obstō,
nec mē sollicitae taedia lūcis habent,
grātia, Mūsa, tibī! Nam tū sōlācia praebēs,
tū cūrae requiēs, tū medicīna venīs,
tū dux et comes es, tū nōs abdūcis ab Histrō
in mediōque mihī dās Helicōne locum;
tū mihi, quod rārum est, vīvō sublīme dedistī
nōmen ab exsequiīs quod dare fāma solet.
Nec quī dētrectat praesentia Līvor inīquō
ūllum dē nostrīs dente momordit opus.
Nam tulerint magnōs cum saecula nostra poetās,
nōn fuit ingeniō fāma maligna meō,
cumque ego praepōnām multōs mihi, nōn minor illīs
dīcor et in tōtō plūrimus orbe legor.
Sī quid habent igitur vātum praesāgia vērī,
prōtinus ut moriar, nōn erō, terra, tuus.
Sīve favōre tulī, sīve hanc egō carmine fāmam,
iūre tibī grātīs, candide lēctor, agō.

P. Ovidī Nāsōnis Fāstōrum

Liber Sextus

Vesta’s feast, her temple, her worship, and her name

Vesta, favē! Tibi nunc operāta resolvimus ōra,
ad tua sī nōbīs sacra venīre licet.
In prece tōtus eram: caelestia nūmina sēnsī,
laetaque purpureā lūce refulsit humus.
Nōn equidem vīdī—valeant mendācia vātum—
tē, dea; nec fuerās aspicienda virō.
Sed quae nescieram, quōrumque errōre tenēbar,
cognita sunt nūllō praecipiente mihī.
Dēna quater memorant habuisse Parīlia Rōmam,
cum flammae custōs aede recepta dea est.
Rēgis opus placidī, quō nōn metuentius ūllum
nūminis ingenium terra Sabīna tulit.
Quae nunc aere vidēs, stipulā tum tēcta vidērēs,
et pariēs lentō vīmine textus erat.
Hīc locus exiguus, quī sustinet Ātria Vestae,
tunc erat intōnsī rēgia magna Numae.
Fōrma tamen templī quae nunc manet ante fuisse
dīcitur; et fōrmae causa probanda subest.
Vesta eadem quae terra. Subest vigil ignis utrīque:
significant sēdem terra focusque suam.
Terra, pilae similis, nūllō fulcīmine nīxa,
āere subiectō tam grave pendet onus.
...

Arte Syrācosiā suspēnsus in āere clausō
stat globus, inmēnsī parva figūra polī,
et quantum ā summīs, tantum sēcessit ab īmīs
terra; quod ut fīat, fōrma rotunda facit:
pār faciēs templī; nūllus prōcurrit in illō
angulus, ā pluviō vindicat imbre tholus.
...

Esse diū stultus Vestae simulācra putāvī:
mox didicī curvō nūlla subesse tholō.
Ignis inexstīnctus templō cēlātur in illō.
Effigiem nūllam Vesta nec ignis habet.
Stat vī terra suā: vī standō Vesta vocātur
causaque pār Grāī nōminis esse potest.