Skip to content

Latest commit

 

History

History
214 lines (113 loc) · 55.4 KB

moore_porta.md

File metadata and controls

214 lines (113 loc) · 55.4 KB
title subtitle author date lang edited license original_scan notes
Porta Latina
Fables of La Fontaine in a Latin version
Frank Gardner Moore
1915
la
true
Slight changes to macrons. Introduction, Notes, Appendix, and Vocabulary all omitted.

1. Cicāda et Formīca

Cicāda quaedam, quae per tōtam aestātem cantāverat, cum iam saevīret Aquilō, nihil cibī, nē muscae quidem vel vermiculī particulam, invenīre poterat. Itaque, ut famem quererētur, ac frūmentī aliquantulum peteret, quō ad vēr proximum vīveret, ad vīcīnam iit formīcam. “Ante messem” inquit “omne reddam ūnā cum faenore, ita mē, miserum animal, dī servent!” Formīca autem, quae rārō mūtuum dat, huic scīlicet vitiō minimē dēdita, “Quid” inquit “aestāte fēcistī?” “Diē ac nocte semper canēbam.” “Canēbāsne? Bene est! Ergō nunc saltā!”

2. Rāna quae sē Bovī Parem reddere vult

Rāna quaedam bovem pulcherrimum cōnspicāta, quamquam ipsa vix maior quam ōvum erat, nītendō atque īnflandō parem sē illī reddere cōnābātur. “Vidē” inquit, “soror mea, satisne hoc est? Dīc! Nōnne aequē iam magna sum?” “Haudquāquam.” “At nunc mē vidē!” “Nihil est.” “Ecce autem!” “Nē nunc quidem quicquam agis.” Ita illa miserē nītendō sē rūpit.

3. Dē Vulpe et ūvā

Vulpēs quaedam famē cōnfecta, ūvās dē pergulā pendentēs mātūrās, ut vidēbātur, et purpureās cōnspicāta, eās quamvīs cupida attingere nōn poterat. Itaque “Acerbae” inquit “adhūc sunt, cālōnibus tantum mātūrae!” Num melius fuisset gemere ac lāmentārī?

4. Mūlī Duo

Mūlī duo avēnam alter, alter argentum portābant. Hic oneris suī cōnscius, quod nūllō pretiō dēpōnere vellet, sublātīs pedibus superbus ambulābat, cum quateret tintinnābulum. Subitō latrōnēs adsunt, quī argentī causā impetū factō hunc, frēnīs arreptīs, sistunt; resistentem prīmō, tum gementem suspīrantemque fūstibus male mulcant. “Num hoc” inquit “mihi prōmittēbant? Alter ille, quī mē sequitur, ex perīculō sē ēripuit, in quod ipse incidī, ut perīrem!” Tum alter Haud semper” inquit “summum mūnus sustinēre prōdest. Sī dominus tuus pīstor tantum esset, ut meus, haud ita dolērēs.”

5. Lupus et Cicōnia

Lupō cuidam os, quod nimis avidē, ut fit, rōdēbat, in gutture haesit, ut paene perīret, quippe quī nē vōcem quidem ēmittere posset. Accidit forte ut praeterīret cicōnia, quam signō quōdam ad sē vocāvit ille Accurrit igitur, et os quam celerrimē extrāxit. Inde pretium poposcit. “Pretiumne” inquit “ultrō poscis? Rīdicula rēs est! Nōnne satis est praemiī ē gutture meō collum retrāxisse? Abī, ingrāta! Cavē nē tē aliquandō opprimam!”

6. Vās Fictile et Vās Ferreum

Vās ferreum amīcō suō, vāsī fictilī, cum iter prōposuisset, hoc “Benignē!” inquit, “domī melius ad focum manēbō. Nam ita sum fragile, ut ex istō itinere vix frūstum meī reditūrum sit Tibi autem, cui cutis dūrior, nūllam videō causam quīn proficīscāris.” Cui illud “Ego” inquit “tē dēfendam; sī quid tibi minābitur, mē interpōnam, ut salvum sīs.” Persuāsit; profecta sunt tribus utrumque pedibus claudicandō, cum, ubicumque aspera via erat, alterum in alterum sē impingerent. Itaque, quamquam amīcissima erant et sine querēlā, post centum ferē passūs ab alterō fictile vās frāctum comminūtumque est. Proinde, nē nōbīs quoque tāle quicquam accidat, aequālibus tantum nōs societāte coniungāmus.

7. Leō ab Homine Occīsus

Tabula ōlim mōnstrābātur, in quā artifex leōnem immānem ab ūnō homine interfectum pīnxerat. Spectātōrēs cum dē illā stultē glōriārentur, leō quīdam praeteriēns “Vōbīs sānē” inquit “hanc victōriam dat pictor iste; sed solitā fingendī licentiā vōs dēcēpit. Quō certius nōs victōrēs essēmus, sī contubernālēs meī pingere scīrent.”

8. Leō Senex

Leō senex, quī silvīs ōlim terrōrī fuerat, iam prīstinam virtūtem suam multō cum dolōre dēsīderābat, cum interim in eum cui ōlim pārēbant impetum facerent animālia, nunc eō fortiōra, quō ipse imbēcillior erat. Equus enim ungulā leōnem petit, bōs cornū, mordet lupus. Ille autem miser, quī in hōrās languidior ac trīstior, seniō cōnfectus vix iam rudere posset, mortem tacitus exspectābat, usque dum asinum quoque in spēluncam festīnantem cōnspicātus “Ohē!” inquit, “nimium sānē hoc est; morī equidem cupiō; tuum autem impetum tolerāre bis morī est.”

9. Gallus et Vulpēs

Gallō senī, callidō valdē ac vafrō, in arboris rāmō quasi custōdī sedentī, “Frāter” inquit vulpēs, dum vōcem mollit, “bellum inter nōs iam nūllum est; immō omnibus locīs pāx. Quam ut tibi nūntiem, ecce adsum. Dēscende, quaesō, ut tē amplectar; nōlī mē, obsecrō, tardāre. Nam iter hodiē centum mīlium sēdulō mihi faciendum est. Tū et tuī nihil veritī vestrīs rēbus vacāre poteritis. Frātrēs enim iam factī sumus. Hāc igitur nocte fēstōs ignēs incenditōte. Interim venī, ut ōscula in vicem dēmus, mūtuō nunc amōre frāter sororque.” “Mea vetula” inquit gallus, numquam novī quicquam ad mē adlātum erit, quod dulcius meliusque futūrum sit, quam ista tandem nūntiāta pāx. Quam ā tē potissimum audīre, duplicī mē gaudiō adficit. Sed ecce duōs canēs vēnāticōs videō, missōs, nisi fallor, quī istam rem nōbīs nūntiārent. Celeriter currunt; hīc brevī aderunt. Dēscendam; omnibus nunc licet ōscula in vicem dare.” Vulpēs autem “Valē” inquit, “longissimum iter est meum. Quod rēs tam prospere gesta est, posthāc gaudiō exsultābimus.” Tum subitō in locum tūtum effūgit, dolō suō male contenta. Gallus autem noster sēcum cōgitāns timōrem eius inrīdēbat; duplex enim gaudium est fallācem fallere.

10. Quercus et Calamus

Quercus calamō quondam “Optimō” inquit “iūre Nātūram accūsāre potes. Nam passer grave tibi onus est; aura quoque levissima, quae summā in aquā velut rūgās efficit, tē cōgit caput dēmittere. Contrā ego, Caucasō illī similis, nōn sōlis tantum radiīs obstō, sed etiam tempestātī violentissimae resistō. Omnis tibi ventus Aquilō vidētur, mihi. Favōnius. Quod sī sub fronde quā haec omnia opāca sunt nātus essēs, minus tibi patiendum esset, tēque ab hieme dēfenderem. Nunc autem in rīpīs ūmidīs, ubi dominantur ventī, plērumque nātī estis. Vōbīs. Nātūra perquam inīqua fuit, ut mihi quidem vidētur.” Tum ille ita respondit: “Optimum sānē tibi ingenium est, quam meī misereat; sed aliud cūrā; ventī enim mihi minus terrōris quam tibi incutiunt. Nam mē inclīnō, nec frangor. Tū autem eōrum vim violentiamque adhūc sānē et sustinuistī, nec tē inclīnāstī. Sed fīnem exspectā!” Vix haec dīxerat, cum adest saevissimus ventus maximēque omnium terribilis quōs ad id tempus septentriō genuerat. Cum calamus inclīnārētur, illa prīmō optimē restitit. Tum ventus multō maiōre vī nītendō ab rādīcibus arborem sustulit, cuius, ut caelum caput, ita pedēs īnferōs paene tetigerant.

11. Pisciculus et Piscātor

Pisciculus crēscet, modo vīta suppetat; interim eum stultus, meā quidem sententiā, līberēs, quem quis scit an iterum captūrus sīs? Piscem parvulum piscātor quondam cēperat. “Ūnus” inquit, eum respiciēns, “summae pars est. Ecce epulārum initium! In corbulam condam.” Cui ille, ut potuit, ita respondit: “Quid mē faciēs? Vix offae dīmidium tibi fuerim. Patere mē grandem fierī, quem iterum capiās. Magnō tum pretiō mē dītissimus quīdam pūblicānus ā tē emet. Nunc autem meī similēs centum captāre opus est, ut ūnam patinam compleās, et cuius quidem modī quamque vīlem!” “Vīlem autem? Estō! sed tū, mī amīce, quī philosophum agis, sub noctem nihilō minus coctus eris!” “Accipe” bis tantī aestimāmus quantī “accipiēs”; incertō enim praestat certum.

12. Corvus et Vulpēs

Corvus in arbore sedēns cāseum rōstrō tenēbat, cum vulpēs quaedam odōre adlecta “Salvē” inquit, “mī corve, quam pulcher, quam bellus es! Sī vōx tua cum plūmīs congruit, tamquam phoenīx es inter cēterās avēs!” Tum ille prae gaudiō vix iam sānus, dum ōs, ut vōcem dulcissimam ostenderet, magnō hiātū aperit, cāseum omīsit. Quō statim raptō “Scītō” inquit “adsentātōrem eius semper sūmptū vīvere quī audiat. Hoc profectō didicisse plūris est quam cāseus ūnus.” Corvus autem sērius iūrāvit numquam posteā sē ita captum īrī.

13. Gallus et Margarīta

Gallus quondam margarītam rādendō inventam gemmāriō quam prīmum dedit. “Maximī” inquit “pretiī istam quidem crēdō, sed mihi maiōris erit minimum frūmentī grānum.” Item homō rudis indoctusque cōdicem manū scrīptum, quī sibi hērēditāte vēnerat, ad vīcīnum bibliopōlam tulit. “Optimum” inquit “istum quidem crēdō, mihi autem plūris est nummulus quīlibet.”

14. Vulpēs et Cicōnia

Vulpēs ōlim ad cēnam cicōniam invītāvit. Appōnitur autem nihil nisi iūs tenue in patellā, unde illa nē minimum quidem exhaurīre possit. Contrā ipsa patellam mox lambēbat. Quod ut ulcīscātur, vulpem mox invītat cicōnia. “Libentissimē’ inquit illa “aderō; nam amīcīs numquam difficilis sum.” Itaque ad hōram dictam cicōniae domum magnō cursū petit, hūmānitātem eius laudat, cēnam optimē coctam esse ait. Famem sānē, ut vulpēs, addūxerat, et carnis odōre gaudēbat, quam, in parva frūsta sectam, suāvissimam fore putābat. Sed quō difficilius edat, appōnitur vās quoddam longī collī ōrisque angustī, ut illīus rōstrum facile intret, huius autem ōs nihil agere possit. Iēiūna igitur vulpēcula, velut sī gallīna ultrō ipsam cēpisset, subductā caudā auribusque dēmissīs domum rediit.

15. Canis quī Praedam omīsit

Nēmō est quīn sē fallat. Umbrās enim rērum tot stultōs captāre videās, ut illōs vix numerāre possīs. Utinam legant quod dē cane nārrat Aesōpus! Canis igitur, quī in aquā praedae suae imāginem vīderat, ut hanc peteret, illam omīsit. Itaque rīvus multum turbātur, dum ille ad rīpam vix tandem ēnītitur, āmissā et carne et imāgine.

16. Gallīna quae Aurea ōva pōnēbat

Avārus omnia cupiendō āmittit omnia, ut ille cuius gallīna aureum ōvum cotīdiē pōnēbat. Quam, thēsaurum inesse ratus, occīsam aperuit. Quō factō nec novī quicquam invēnit, et quod bonī fuerat, sibi adēmit. Cēterōs avārōs quam bene monet! Multōs enim nunc dīvitiārum studiō ad egestātem subitō redāctōs vidēmus.

17. Asinus in Pelle Leōnis

Asinus leōnis pelle indūtus terrōrem passim faciēbat, dum auriculae pars summa, male operta, dolum fallāciamque patefēcit. Tum fūstibus in pīstrīnum dētrūdī leōnem mīrābantur rūsticī mendāciīs haud adsuētī. Hanc fābulam multī virī nōtissimī apud nōs vītā suā inlūstrant, quōrum virtūs ferē tōta ē cultū splendidō cōnstet.

18. Leō et Mūs: Columba et Formīca

Omnibus, etiam īnferiōribus, quoad possīs, opem ferre dēbeās. Maiōrī autem minōre saepe opus esse satis ostendunt hae fābulae duae. Inter leōnis pedēs ē terrā exiit quondam satis stupefactus mūs. Cuius vītae ille animālium rēx maximō animō pepercit; quod beneficium haudquāquam periit. Quis autem putāverit mūre umquam opus esse leōnī? Sed accidit ut, dum ē silvā ēgreditur, in rēte incideret leō, neque fremitū inde ēvādere posset. Itaque accurrit mūs, quī solūtīs rōdendō aliquot fūnibus tōtum solvit rēte. Scīlicet cōnstantia tempusque plūs quam vīs atque īra possunt. Alterum exemplum minōra animālia dabunt. Ē rīvō quōdam pūrō bibēbat columba, cum formīca prōminēns in aquam cecidit. Hanc, velut marī magnō summā vī natantem, ēvādere frūstrā cōnārī vidērēs. Illa igitur misericordiā commōta huic grāminis herbam prōiēcit, quā sē servāvit. Paulō posteā advēnit rūsticus, quī cum arcū et nūdīs pedibus praeterībat. Tum columbam cōnspicātus, eam velut iam coctam appositamque putābat. Cum autem arcum tenderet, formīca calcem eius momordit, ut, dum ille sē vertit, et columba et cēna ēvolārent.

19. Camēlus et Ligna Natantia

Quī camēlum prīmus cōnspicātus est, effūgit; quī secundus, appropinquāvit; quī tertius, frēnum fēcit, quō eum dūceret. Nam quod prīmō novum ac terribile vidētur, mox ūsū cotīdiānō solita rēs fit ac mānsuēta. Exemplō erunt vigilēs illī, quī prīmum nāvem longam procul sē vidēre crēdēbant; mox nāviculam, tum lintrem esse aiēbant, dēnique ligna tantum natantia. Quod dē multīs rēbus dīcī potest, quae procul intuentibus aliquid, propius spectantibus nihil esse videantur.

20. Serpēns et Līma

Serpēns quīdam in vīcīnī suī tabernam ingressus esse dīcitur, ut cibum peteret, neque quicquam quod rōderet invēnisse nisi līmam. “Tē miserum” inquit haec “atque īnscium! Quidnam tibi vīs? Dūriōrem quam tē rem adgrederis. Prius omnēs tibi dentēs, stultissime, rūperis, quam mihi vel minimum abrādēs. Sōla vetustās mē exedet.” Haec ad īnfimōs illō pertinent, quī, pessimīs ingeniīs inductī, bona omnia rōdant. Nēquiquam autem sē torquent, cum dentēs suōs in tot bellīs rēbus sē imprimere crēdant; quae tamen illīs sunt velut aes atque adamās.

21. Cervus et Vītis

Vēnātōrēs quondam, cum cervus sub vīte altā ac dēnsā sē salvum condidisset, canēs suōs, quōs in culpā esse putābant, revocāvērunt. Tum ille vītem post perīculum ingrātus mordēbat, dum illī eum, audītō sonitū regressī, exēgērunt atque ibīdem interfēcērunt. “Iūstam” inquit “poenam solvō. Ecce vōbīs, ingrātī, sim exemplō!” Et statim canibus praedae fuit, neque vēnātōrēs morientis lacrimās plūris aestimābant.

22. Lupus quī Pāstōris agit Partēs

Lupus, cui rārō iam contigit ut vīcīnō pāstōrī ovem abriperet, vulpēculae dolīs sibi opus esse ratus, persōnam induere statuit. Itaque pāstōris vestīmentō sūmptō, baculum fistulamque nactus, ut partēs praeclārē ageret, in pilleō, sī potuisset, ita īnscrīpsisset: “Ego. Tītyrus sum, huius pecoris pāstor.” Tum baculum pedibus priōribus tenēns ipsī Tītyrō, in grāmine artius dormientī, appropinquāvit, cum canis quoque atque ovēs dormīrent tacēretque fistula. Lupus igitur prīmō tacēbat; mox persōnae dum linguam quoque pāstōris addere vult, nescius quō modō vōcem eius imitārī posset, subitō fēcit ut silvae resonārent. Ita excitātī omnēs, pāstor, canis, ovēs, illīus fallāciās cognōvērunt. Ille autem miser vestibus impedītus neque ex illā turbā effugere nec sē dēfendere potuit. Dolī nesciō quō modō dēprehenduntur semper. Proinde lupī partēs agat lupus.

23. Lepus et Rānae

Lepus quondam in latebrā suā sēcum cōgitābat; num quid aliud agere possīs in latebrā? Hunc vītae multum taedēbat, animal scīlicet trīste ac metū semper sollicitum. “Valdē” inquit “īnfēlīcēs, quī nātūrā timidī sint! Cibī enim nihil eīs prōdest; nūlla sincēra voluptās; semper hinc vel illinc impetūs fīunt. Ego quoque hōc modō vīvō: prae metū nisi apertīs oculīs dormīre nōn possum. ‘At tē ipsum’ inquiet sapiēns quīdam ‘corrige!’ Estō! sed terror num corrigī potest? Ipsōs quoque hominēs metuere crēdō.” Ita sēcum reputābat lepus, nec vigilantiam tamen remīsit. Anxius enim ac sollicitus sīve ob auram vel umbram sīve nūllā prōrsus causā, in febrim quandam incidēbat. Itaque dum trīstis cōgitat, audītō levī quōdam sonitū, quī prō fugiendī signō fuit, ad latebram suam cum festīnāret, palūdem praeteriit. Ibi rānae in aquam dēsilīre, profunda petere. “Ecce” inquit, “aliīs idem faciō quod mihi aliī! Praesēns ipse terreō; pavōrem aliēnīs in castrīs excitō! Unde mihi haec audācia? Mē cōnspectō tremere animālia quaedam! Quasi fulmen bellī videor! Nēmō igitur exstat, ut videō, tam pavidus, quīn magis pavidum invenīre possit.”

24. Leō et Asinus

Leōnī quondam in animō erat diem nātālem vēnandō agere. Leō autem, ut scītis, nōn passerēs vēnātur, sed aprōs ēgregiōs, tum dammās cervōsque pulcherrimōs. Itaque ut omnia optimē ēvenīrent, asinum ministrum adhibuit, cui vōx erat. Stentoris. Hic igitur illī prō tubicine erat. Positum enim ac rāmīs coopertum leō eum rudere iussit, satis cōnfīdēns etiam fortissima animālia, eō sonitū audītō, latebrās relictūra esse. Et rē vērā īnsolitō sonō velut tempestāte quādam territa illa omnia ac fugientia in plagās nōn potuērunt quīn caderent, ad quās exspectābat leō. Tum alter, tamquam vēnātūs palma sibi omnis dēferenda sit, “Nōnne optimē” inquit “hanc tibi operam nāvāvī?” Cui leō ita respondit: “Rēctē dīcis; probē clāmāvistī. Nam nisi tē gentemque tuam cognōvissem, ipse timuissem.” Ille autem īram, sī ausus esset, haud cohibuisset, quamquam iūstā causā rīdēbātur. Asinum enim glōriōsum quis ferre potuerit?

25. Vulpēs et Caput Marmoreum

Clārī hominēs plērīque quasi persōnae sunt; vulgus enim imperītōrum dēcipiunt. Quōs tamen asinus aspectū tantum iūdicāre potest, eōs vulpēs, hūc atque illūc velut versōs, penitus īnspicit; et, postquam intellēxit nihil illīs aliud esse quam speciem urbānitātemque, idem ait quod dē hērōis imāgine quondam dīxit. Haec autem concava et maior nātūrā erat. “Caput” inquit “pulcherrimum, animī autem prōrsus nihil!” Quot hominēs clārissimōs item imāginēs appellāre licet!

26. Lupus et Canis

Lupus, cui propter canum vigilantiam nihil restābat praeter ossa ac pellem, canī Molossō validō pulchrōque, et pinguī ac nitidō, per imprūdentiam errantī, obviam factus est. In quem impetum facere volēbat ille quidem domumque eum abripere, sed proelium cōnserere cum cane maximō opus erat, quī sē fortiter dēfendere posset. Itaque lupus summisse accēdēns cum eō conloquī incipit laudandō atque admīrandō corpore eius nitidissimō. Cui ille “In tuā” inquit “sōlīus manū est, mī amīce, ut, quam ego sum, tam pinguis fīās. Fuge modo silvās, ubi aequālibus tuīs miserrimīs eadem sors sit omnibus, nempe ut famē moriantur. Quid enim? Nihil certī, nihil tibi quiētō vel sine pretiō cibī; omnia gladiō adepta. Sequere mē; vītam multō beātiōrem agēs.” Tum lupus “Quidnam” inquit “facere oportēbit?” “Paene nihil” inquit alter; “mendīcōs ac fūrēs persequī, familiae blandīrī, dominum adūlārī. Hinc tibi illa praemia: cibī reliquiae omnis generis, gallīnae vel columbae ossa, nē dē crēbrīs complexibus dīcam.” Lupus igitur iam eam sibi fēlīcitātem animō fingēbat, quae sē flēre cōgeret. Sed cum iter ambō facerent, collum canis attrītum cōnspicātus, “Quidnam” inquit “est istud?” “Nihil.” “Quid ais? nihilne est?”” “Parva sānē rēs est.” “Dīc sōdēs.” “Collāre, quō mē vinciunt, fortasse causa est.” “Vinciunt autem? Nōnne quōlibet currere licet?” “Haud semper; sed quid rēfert?” “Tantī rēfert, ut neque istās cēnās omnēs cupiam, neque istō pretiō thēsaurum.” Quō dictō lupus effūgit; et usque adhūc currit.

27. Equus et Asinus

Alter alterī auxilium ferre dēbet. Vīcīnus enim tuus sī moriētur, tibi onus eius portandum erit. Asinus quondam ita onerātus, ut paene dēficeret, cum equō nihil nisi ōrnāmenta portante iter faciēbat. Itaque hunc ōrāvit ut sibi opem ferret; quod nisi ita faceret, sē ante peritūrum quam ad oppidum vēnissent. “Modesta” inquit “sānē haec precātiō. Dīmidium huius oneris tibi velut lūdō iocōque erit.” Recūsābat autem ille remissīs calcibus, cum ecce comitem sub onere morientem vīdit. Tum dēmum sē parum rēctē ēgisse cognōvit. Nam, praeter tōtum alterius onus, pellis quoque eiusdem equō portanda erat.

28. Vulpēs et Caper

Vulpēs ōlim cum caprō amīcō suō ambulābat. Huic maxima illa quidem cornua erant, prūdentiae autem nē minimum quidem. Illa fallendī summa erat artifex. Sitī igitur coāctī cum in puteum dēscendissent, et iam satis superque bibissent, caprō vulpēs “Quid” inquit “faciāmus, mī contubernālis? Haud sānē satis erit bibisse. Hinc nōbīs exeundum est. Tū pedēs istōs levātōs et cornua contrā parietem tenētō; suprā tergum tuum prīmō ascendam, tum cornibus istīs mē levandō, hōc modō ēvādam; mox tē quoque hinc extraham.” “Hercle vērō” inquit ille “optimum istud vidētur. Quī tantum sapiant, eōs laudō. Quod ad mē, fateor tāle cōnsilium numquam mē inventūrum fuisse.” Vulpēs deinde ubi ēvāsit, comitem relictum ōrnātē cōpiōsēque hortābātur ut aequō animō exspectāret. “Quantum” inquit “barbae tibi in mentō est, sī tantum sapientiae dedissent dī, haud ita sēcūrus istūc dēscendissēs. Ergō valē! Equidem ēvāsī. Tū summam dā operam, ut per tē ēvādās. Mē autem est quod impediat, quō minus in itinere diūtius cessem.” Fīnem igitur semper respicere dēbēmus.

29. Rānae Rēgem petunt

Rānae quondam, populārī cīvitātis genere nōn iam, ut ōlim, contentae, tantōs clāmōrēs ēdēbant, ut Iuppiter rēgis potestātī eās subiēcerit. Itaque dē caelō eīs cecidit rēx mītis sānē ingeniī, et tantō quidem strepitū, ut illae, stulta profectō gēns ac timida, quae palūdēs habitat, sub aquās sē condere pergerent. Et inter iuncōs arundinēsque vel cavīs locīs latentēs, diū nōn audēbant vultum eius suspicere, quem gigantem inaudītum esse crēdēbant. Rē vērā autem tignum erat, cuius quaedam quasi gravitās ōris timōre eam adfēcit quae ad rēgem videndum ex latebrā suā prīma prōdīre audēbat. Accēdit tamen tremēns, sequitur altera, tum tertia; mox astat exāmen. Dēnique velut iam familiārēs in rēgis suī umerum īnsiliunt. Quod ille haud moleste fert; tacitus scīlicet restat. Interim. Iovis aurēs iam paene rumpuntur; nam rānārum populus. “Dā nōbīs” inquiunt “rēgem, quī sē moveat!” Rēgem igitur eīs deōrum rēx mīsit gruem, quī eās ad arbitrium suum mordēbat, edēbat, interficiēbat. Rānīs deinde querentibus. Iuppiter “Quid” inquit “istud est? num suīs lēgibus mē subiciet voluntās vestra? Oportuit prīmō prīstinam cīvitātem istam servāre. Quod quoniam haud fēcistis, satis esse dēbēbat, sī prīmus ille rēx vōbīs facilis fuit dulcisque. Hōc autem rēge, quī nunc est, estōte contentae, nē in peiōris manūs incidātis.”

30. Mors et Senex

Colōnus quīdam senex, lignīs sarmentīsque nimium onerātus annīsque parum ērēctus, dum, foliīs paene tēctus, casam suam fūmō nigram petit, gemēns ac tardō gradū ambulābat. Tandem, cum nihil amplius vel cōnārī vel tolerāre posset, fasce positō, dē sorte suā trīstis cōgitābat. “Num quod” inquit “umquam mihi gaudium fuit, postquam nātus sum? Ubivīs terrārum ecquis mē pauperior? Saepius nihil pānis, numquam quiētis quicquam; uxor puerīque, mīlitēs ac tribūta, crēditor, mūnera.” Hīs rēbus miserī sānē hominis imāginem effingit. Mortem igitur ad sē vocat, quae sine morā adest rogatque quid vellet. “Idcircō” inquit ille “tē arcessīvī, ut tuō auxiliō haec ligna iterum susciperem. Haud diū morāberis.” Mors cuilibet malō adfert remedium. Nōs autem nē pedem quidem hinc discēdāmus. Patī enim quam morī minus miserum arbitrāmur cūnctī.

31. Lepus et Testūdō

Nihil prōdest currere, nisi mātūrē profectus sīs. Testēs mihi sunt lepus et testūdō. “Pignore” inquit haec “certēmus, quod tuum erit, nisi sērius mētam attingēs.” “Sērius autem? num sāna es? Immō elleborī magnā vī sūmptā tē pūrgāre dēbēs.” Ita respondit ille curriculō nātus. Cui altera. “Sīve sāna” inquit, “sīve īnsāna sum, certāmen poscō.” Pignora igitur prope mētam prōposuērunt ambō; quae quālia fuerint, nihil ad rem, neque quem arbitrum lēgerint. Leporī quidem quattuor tantum saltūs faciendī erant — illōs dīcō quōs tum videās, cum paene captus canēs, iam procul relictōs atque quasi ad Kalendās Graecās dīlātōs, campum peragrāre cōgit. Itaque, ut cui tempus esset ad grāmen carpendum, ad dormiendum, ad ventum captandum, illam gradū quōdam senātōriō īre patiēbātur. Quae iam profecta multum cōnātur, lentē festīnat. Hic autem tālem spernēns victōriam, sine glōriā certāmen fore ratus, sērō proficīscī decēre crēdēbat. Grāmen prīmō carpere, requiēscere, prōrsus aliud agere; dēnique, cum illam mētae iam appropinquantem vīdisset, currere, ut sagitta ēmissa. Sed nēquīquam; nam nihil prōfuit impetus; prior advēnit illa. Quae “Agedum” inquit, “nōnne rēctē dīxī? Quid prōdest ista celeritās? Mē nihilō minus vīcisse vidēs. Et quid sī tū quoque casam tēcum portārēs?”

32. Vulpēs ac Lupus et Equus

Vulpēs, quae adulēscēns illa quidem erat, sed callidissima, cum prīmum in vītā suā equum cōnspexisset, lupō cuidam parum expertō “Accurre” inquit, “nam animal nesciō quod pulcherrimum ac maximum in nostrīs campīs pāscitur. Quod illud modo vīdī, etiam nunc vehementer laetor.” Tum alter “Estne” inquit “istud validius quam nōs? Mōnstrā mihi sōdēs eius velut imāginem.” Cui vulpēs ita respondit: “Sī vel pictor essem vel dīcendī studiōsus adulēscēns, gaudium iam nunc sentīrēs, quod paulō post sentiēs, ubi illud vīderis. Venī modo! Haud sciō an hanc nōbīs praedam mīserit Fortūna.” Itaque veniunt ad equum in pāscua missum. Ille autem huius modī amīcōs tantī fēcit, ut sēmitā abitūrus esset. “Domine” inquit vulpēs, “grātum nōbīs, servīs tuīs, fēceris, sī nōmen tuum ēdideris.” Cui equus, haud sānē stultus, “Nōmen” inquit “legitōte ipsa et amīcus iste. Potestis enim; quia sūtor meus nōmen circā soleās īnscrīpsit.” Vulpēs tamen veniam ob īnscītiam suam petīvit: “Parentēs” inquit “meī ut pauperēs, quippe quibus nihil prōrsus praeter latebram esset, mē ērudiendam haud cūrāvērunt. Hic autem lupus dīvitēs parentēs fēcērunt ut legere disceret.” Lupus igitur, cui valdē placēbat adūlātiō illīus, appropinquāvit. Sed, dum sē iactat, dentēs perdidit quattuor. Nam equus, ubi gravius calcēs remīsit, in fugam sē dedit. Lupō autem miserō atque cruentō, humī sē volventī, “Frāter” inquit illa, “hoc sānē illud vērum esse probat quod mihi ōlim dīxērunt prūdentēs. Ecce, tibi in mālā ita īnscrīpsit illud animal: ‘Ignōtō nihil cōnfīdat sapiēns!’”

33. Agricola ac Fīliī eius

Labōrāte, operam date! Num quid aliud minus fallere solet? Agricola haud sānē pauper, cum iam mortem adesse intellegeret, fīliōs advocātōs, remōtīs aliīs, ita adlocūtus esse fertur: “Agrum” inquit “nōlīte vēndere, quem maiōrēs nostrī nōbīs relīquērunt. Thēsaurus enim ibi conditus est. Cuius quamquam locum nōndum nōvī, sat sciō fore ut paulō fortius mōlientēs eum aliquandō reperiātis. Statim post messem terram vertite, effodite, scrūtāminī. Nūllus sit locus, ubi nōn aliquid saepius ēgerint manūs vestrae.” Patre igitur mortuō fīliī agrum hinc atque illinc undique effodiunt, et tantā quidem industriā, ut multō maiōrēs inde frūctūs illō annō percēperint. Argentī sānē nihil erat conditī. At pater sapientissimus, quī eōs thēsaurum docēret esse industriam.

34. Asinus quī Rēs Sacrās portābat

Asinus quīdam rēs sacrās portābat, ratus sēsē venerārī hominēs. Itaque ērēctus incēdēbat, tamquam sibi tūs illud atque carmina acciperet. Cuius errōrem cum mox vīdit aliquis, “Mī asine” inquit, “istam vānitātem tibi excute. Nōn tē, sed istās rōs sacrās caerimōniīs colunt; istī dīvō haec religiō dēbētur.” Inērudītī magistrātūs vestīmentum modo colimus.

35. Senex et Fīliī eius

Senex, quī iam eō abitūrus erat quō vocābat mors, “Puerī” fīliīs suīs “dīlēctissimī” inquit, “vidēte utrum haec iacula conligāta frangere possītis necne; tum nōdum, quō ligantur, vōbīs explicābō.” Maximus igitur nātū illa accepta ubi summā vī frangere cōnātus est, reddidit; “validiōribus ” inquit “cēdō.” Tum minor ad certāmen locum cēpit; sed nēquīquam. Minimus dēnique rem temptāvit. Hīs autem omnibus, dum tempus terunt, restitit iaculōrum fascis. Nam nē ūnum quidem frāctum est. “Imbēcillī!” inquit pater, “quid in huius modī negōtiō vīrēs possint meae, mōnstrandum est.” Quem lūdere ratī subrīdēbant fīliī; sed haud meritō; nam iacula sēparāta facile frēgit. “Vidētis” inquit “quantum possit concordia. Vōs autem, fīliī meī, inter vōs estōte coniūnctī. Pietās vōs in vicem conliget.” Neque quicquam amplius dīxit aeger, dum paulō post vītae fīnem iam adesse sēnsit. Tum “Fīliī” inquit “cārissimī, ad maiōrēs nostrōs proficīscor. Valēte. Prōmittite mihi, vōs ita vīctūrōs esse, ut frātrēs deceat. Hoc date morientī.” Pollicitī igitur sunt ex ōrdine trēs fīliī lacrimantēs, dum dextram cuiusque tenet ipse. Tum mortuus est. Deinde adulēscentēs hērēditātem magnam illam quidem esse intellēxērunt, sed aere aliēnō impedītam. Itaque, cum modo hanc rem crēditor quīdam sibi vindicāret, dē illā modo lītem intenderet vīcīnus, frātrēs tamen prīmō rem prospere gerēbant. Illa autem concordia, ut rāra est, ita brevis inter eōs fuit, quōs, genere ad id coniūnctōs, suum quemque negōtium nunc sēparāret. Interveniunt ūnā cum advocātis etiam ambitiō atque invidia. Adeō mox prōgressī sunt, ut bona inter sē partīrentur, cum disputārent fallerentque. Saepius interim iūdex vel hōc vel illō nōmine eōs damnat. Redeunt mox crēditōrēs ac vīcīnī, ut errōrem illī, vitium hī quoddam, sē invēnisse simulārent. Frātrēs inde, solūtā concordiā, dīversa volunt omnia; hic dum adsentītur, ille contrā dīcit. Ita praedium perdidērunt omnēs. Quōs tandem paenituit quod sērius in mentem vēnissent illa conligāta, tum sēparāta iacula.

36. Sūtor et Argentārius

Sūtor quīdam ab oriente sōle ad occidentem cotīdiē cantābat, ut rēs mīrābilis omnibus vidērētur quī eum vel vīderant vel audīverant. Mīrā sānē arte canēbat, magis contentus quam quīlibet ē septem illīs sapientibus. Vīcīnus contrā eius, argentārius bene nummātus, haud multum canēbat, minus dormiēbat. Quem, sī quandō prīmā dēmum lūce dormītāverat, sūtor cantandō excitābat. Inde querēbātur ille, quod, sīcut cētera, nōn ita somnum quoque dī prūdentēs in forō vēnīre iussissent, ut vulgō cibum pōtiōnemve emere solērent. Cantōrem tum in aedēs suās amplissimās allātum ita interrogāvit: “Dīc mihi” inquit, “mī vetule, quantum argentī quotannīs merēris?” “Quotannīs autem, domine? Ita mē dī ament, haud istō modō ratiōnem inīre soleō, ut diēī diem addam. Mihi quidem satis est, ad fīnem annī sī quā adhūc supersum. Pānem suum quisque adfert diēs.” Ita respondit quasi dērīdēns sūtor. “Estō ” inquit alter, “sed quid diē quōque merēris?” “Modo plūs, modo minus. Pessima autem rēs est illa (et aliter sānē satis esset mercēs mea), quod annīs singulīs īnsunt tot diēs, quibus cessāre iubeāmur. Profectō nimis crēbrī diēs fēstī, quōrum alter nocet alterī, nōs perdunt. Et sacerdōs nōbīs dīvī cuiusdam novī semper sacra anniversāria dēnūntiat.” Tum argentārius, alterius īnscientiam rīdēns, “Rēgem” inquit “hodiē tē facere cupiō; accipe nummōs centum, quōs ad ūsūs necessāriōs servēs.” Ille autem omne argentum sē vidēre ratus quod hīs centum annīs hominēs ē terrā effōdissent, domum redit; nummōs sub casā condit, et laetitiam quidem suam cum illīs. Nūlla enim iam carmina; perdita etiam vōx, simul atque id nactus est, quod omnia mala sēcum adferret. Nūllus inde somnus, nihil nisi cūrae, et, vīsō forte hospite, suspīciōnēs metūsque inānēs. Per tōtum diem quasi excubābat; noctū, sī quid strepitūs fēcerat faelēs, nē haec argentum abriperet metuēbat. Tandem aliquandō ad vīcīnum, quem nōn iam, ut ōlim, māne excitābat, accurrit; “Redde” inquit “mihi cantum ac somnum; at istōs centum nummōs, ēn, recipe sōdēs.”

37. Faelēs Senior et Mūs Parvulus

Mūs quīdam adulēscēns imperītusque faelem iam seniōrem flectere cōnābātur, clēmentiam tālī ratiōne petendō: “Patere” inquit “mē vīvere. Tantulus tamque parcus, num huic familiae nocēre potuerim? Dominō vel uxōrī eius cēterīsve num crēdis famem mē umquam adferre posse? Ūnō frūmentī grānō vīvere, ūnā nuce pinguis fierī soleō. Nunc sānē macer sum. Quod sī paulīsper exspectāveris, catulīs tuīs hoc prandium servābis.” Mūrī captō sīc loquentī ita respondit faelēs: “Errās ” inquit; “mēcumne tālēs habentur sermōnēs? Surdīs melius persuādeās. Faelem et hāc cuidem aetāte veniam dare! Istud accidit numquam. Proinde ad īnferōs dēscende! Morere, atque quam prīmum abītō, ut apud Parcās ōrātiōnem habeās! Meīs cibī satis superque erit.” Neque verba tantum erant. Haec fābula docet et iuvenēs omnia crēdere sē exōrāre posse, et haud misericordēs esse senēs.

38. Mūs et Ostrea

Mūrem quendam valdē stultum, quī campum habitābat, larum familiārium aliquandō pertaedēbat. Itaque campō segetibusque relictīs prōdiit, ut terrās peragrāret. Vix casam dēseruerat, cum “Orbis” inquit “terrārum quam immānis est! Hīc ecce Appennīnus, illīc Caucasus!” Nam talpae acervum montem dūcēbat. Paucīs post diēbus in regiōnem pervēnit, ubi aestus multās ostreās in lītore relīquerat, quae illī velut nāvēs longae prīmō procul vidēbantur. “Profectō” inquit “patris meī mē miseret, quī ignāvissimus itinera facere numquam ausus sit. Contrā ego maritimum illud quod dīcunt imperium iam vīdī; loca dēserta percurrī, neque quicquam bibī.” Tālia enim, quae ā lūdī magistrō quōdam didicerat, nunc, dum rūrī vagātur, prōferēbat, illīs mūribus scīlicet haud similis quī librīs rōdendīs sapientiam summīs tantum dentibus didicerint. Inter tot ostreās clausās ūna erat, quae hiāns ac Favōniō dulcī sōlisque calōre gaudēns aurīs captandīs sē reficiēbat. Alba erat atque crassa, sapōrisque, ut appārēbat, singulāris. Quam mūs noster cōnspicātus “Quidnam” inquit “videō? Cibī profectō genus est, quō, nisi fefellerit color, mē aut nunc hilarum reddam aut numquam!” Tum omnia bella spērāns appropinquāvit; et, dum collum extendit, velut plagā captus est. Illa enim subitō sē clausit. Ecce, quid facit īnscītia! Haec fābula prīmum inexpertōs docet minimās rēs admīrārī, tum capī nōn numquam quī captet.

39. Rūstica cum Mulctrō Lactis

Petrōnilla, quae suprā pulvīllum mulctrum lactis plēnum in capite portābat, in urbem sine impedīmentō sē ventūram satis cōnfīdēbat. Expedīta sānē, quippe quae vestīmentum breve ac simplex et, quō celerior esset, soleās illō diē induisset, magnīs dum gradibus prōcēdit, lactis pretium iam nunc tōtum aestimābat; animō deinde argentum impendēbat; ēmptīs cōgitātiōne centum ōvīs ut ter incubārent gallīnae effēcit. Maximā eius cūrā rēs optimē īre vidēbātur. “Facile enim” inquit “erit mihi circā casam pullōs alere, quibus vulpēs admodum erit callida nisi ita parcet, ut inde porcum emam. Hunc deinde pinguem reddere, quantulō furfurum cōnstābit! Erat profectō, cum meus fuit, satis nitidus, ut prō eō vēnditō pecūniam ingentem acceptūra sim. Et quis mē retinēbit quīn vaccam, ut nunc sunt pretia, in stabulum nostrum redūcam ūnā cum vitulō, quem in mediō grege salīre videam?” Hīs verbīs illa quoque gaudiō exsiluit, ut caderet mulctrum lactis. Valēte vōs, vacca, vitule, porce, pullī! Hōrum bonōrum domina, ubi trīstī oculō fortūnam suam humī strātam respexit, valdē metuēns nē verberārētur, ad veniam ā marītō petendam īre pergit. Ex hāc nārrātiunculā facta est fābula, quam in scaenā āctam Muletellāriam appellant. Quisnam nōn errōre vagātur, aut somnia sibi numquam fingit? Nōnne ita fēcērunt, ut rēx ille Pyrrhus et Petrōnilla, rūstica nostra, sīc cēterī omnēs, tam sapientēs quam furiōsī? Vigilāns somniat ūnus quisque, neque quicquam dulcius. Tunc enim sēnsūs nostrōs blandus capit error, ut cūnctōs honōrēs, quamlibet uxōrem, omnia bona nostra putēmus. Cum sōlus sim, fortissimum quemque prōvocō, passim vagor, pergō īre Persārum rēgem dē soliō dēiectum; ipse rēx fīō, et populō quidem meō dīlēctissimus; in caput meum corōnīs pluit. Quod sī forte ad mē revocātus sum, ecce, īdem, quī semper fuī, sum rūsticus!

40. Lītigātōrēs et Ostrea

Viātōrēs duo quondam in lītore ostream undīs modo illūc allātam invēnērunt. Quam cum oculīs iam vorārent digitīsque in vicem sibi mōnstrārent, velut inter ōs et offam ortum est certāmen. Alterum enim, dum ad praedam capiendam sē dēmittit, dētrūsit alter, et hīs quidem verbīs: “Utrī” inquit “nostrum haec contingere dēbeat, prīmō quaerendum est. Quam quī prīmus vīdit, is profectō edet; alter testis erit.” Tum ille “Quod sī” inquit “ita rēs dīiūdicanda est, dīs grātiās agō, quod optimus mihi oculus est.” “Nē mihi quidem pessimus; peream, nisi hanc ante vīdī quam tū.” “Tū quidem oculō, ego nāribus eam sēnsī.” Haec cum ita agerent, adest Titius, quem arbitrum fēcērunt. Is igitur ostream prīmum aperuit, tum spectantibus illīs gravis ac sevērus absorbuit. Prānsus inde, velut dē tribūnālī praetor, “Iūdicēs ” inquit “utrīque vestrum testam sine impēnsā attribuunt. Proinde in grātiam reductī domum suam uterque redeātis.” Quid cōnstet lītigāre, ut nunc sunt rēs, sī aestimāverīs, Titiōs omne sibi argentum vindicāre inveniās, cum cassam, quod aiunt, nucem lītigantibus relinquant.

41. Asinus et Catellus

Ingenium nostrum sī quandō ultrā nātūram cōgimus, nihil cum venustāte facere possumus. Rūsticus, quamvīs cōnētur, urbānī partēs sustinēre nōn potest. Paucīs scīlicet, “quōs aequus amāvit Iuppiter,” nāscentibus datum est ut placērent. Quod illīs concēdāmus, nēve asinō similēs sīmus, quī, dominō ut cārior fieret, eum adūlārī statuit. “Nōnne vidēs” sibi inquit “hunc canem, quod parvus ac bellus sit, cum dominō ac dominā quasi sodālem vīvere, mē autem baculō caedī? Quid enim facit? Pedem porrigit, et statim eum ōsculantur. Mihi quoque haud difficile erit idem facere, ut idem merear.” Hōc cōnsiliō ad dominum tunc forte hilariōrem adiit imperītē, ungulam valdē trītam usque ad mentum eius nimis blandē sustulit, cum audāciam suam vōce illā canōrā familiāriōrem reddere cōnārētur. “Cuius modī” inquit dominus “hic complexus! quam dulce hoc carmen! Dā mihi baculum!” Caesus igitur modōs mūtāvit asinus. Tam subitō ad “plaudite” ducta est fābula.

42. Raeda Pūblica et Musca

Viā quādam, quae in clīvō harēnōsō perdifficilis et undique sōlī obiecta erat, sex equī validissimī raedam pūblicam trahēbant. Et quamquam fēminae, sacerdōs, senēs dēscenderant omnēs, equī sūdantēs anhēlandō ac lassitūdine cōnficiēbantur, cum adest musca, quae appropinquāns et simulāns susurrō sē equōs excitāre velle, hunc et illum momordit, et rata sēmet ipsam raedam agitāre, modo in tēmōne modo in aurīgae nāsō cōnsēdit. At simul ac vīdit vehiculum prōcēdere illōsque ambulāre, omnī glōriā ad sē raptā, it, venit, alacrem sē praebet.

Centuriōnem putārēs hūc atque illūc sē recipientem, ut suōs incitāret victōriamque mātūrāret. Sed dum commūnī mūnere fungitur, querēbātur quod sōla ageret cūncta: tōtam sibi cūram esse, neque quemquam praetereā equīs auxiliō, ut raedam expedīrent. Interim sacerdōs librum sacrum recitābat, legendī profectō tempore! Canēbat mulier, tamquam sī cantibus tunc opus esset! Musca autem, dum illōrum aurēs obtundit, in sescentās abit ineptiās. Tandem aliquandō ingentī labōre raeda in summum clīvum ēvādit. Tum “Respīrēmus nunc” inquit illa, “ego effēcī ut hī tandem in plānitiem ēvāserint. At vōs, equī, agitedum, solvite mihi beneficium.” Hōc ferē modō sunt quī, quod sēdulī alacrēsque, quasi sōlī idōneī, negōtia ad sēsē rapiunt, semper molestī sint dignīque quī forās prōiciantur.

43. Lupus et Agnus

Agnus ē pūrissimō rīvō quondam bibēbat, cum advēnit lupus ieiūnus, quī “Unde tibi inquit īrātus “ista audācia, quā aquam mihi bibentī turbidam faciās? Haud inulta erit temeritās tua.” Cui agnus “Nōlī” inquit, “domine, īrāscī; immō hoc animadverte, mē plūs quam vīgintī passūs īnfrā tē bibere, ut fierī nōn possit ut aquam tibi turbidam faciam.” “Aiō” inquit alter “tē eam turbidam facere; et certō sciō tē mihi annō ante male dīxisse.” “Quō modō potuī, nōndum nātus? Mātris ūbera adhūc hauriō.“ At frāter saltem fuit tuus.” “Frāter mihi nēmō est.” “At tamen ē tuīs fuit ūnus. Numquam enim vōs mihi parcitis cum pāstōribus canibusque vestrīs. Monent meī ut ista ulcīscar.” Hīs verbīs illum indictā causā in mediam silvam abreptum comēdit.

44. Sōl et Rānae

Rēx quondam cum uxōrem dūceret, tōtus populus vīnum bibēbat cūrārum oblītus. Sōlus Aesōpus ille stultissimōs esse cīvēs exīstimābat, quī tantam laetitiam prae sē ferrent. Nam sōl quoque, ut nārrābat ille, nūptiās ōlim meditābātur. Quō audītō omnia quae palūdēs habitābant animālia ūnā vōce sortem suam dēplōrābant. Tum Parcīs “Quid nōbīs” inquiunt “fīet, sī puerīs auctus erit? Ūnus sōl vix ferrī potest; sex vel septem sōlēs facient ut exārēscat mare pereatque quodcumque ibi habitat. Valēte, vōs, iuncī ac palūdēs! Periit gēns nostra, cui mox nihil restābit aquae nisi Styx!” Haud sānē stultē, ut animālia, disputābant rānae.

45. Lupus et Canis Macer

Piscis ille parvulus, quamquam velut philosophus optimē loquēbātur, nihilō minus coctus est. Quō exemplō meram imprūdentiam esse mōnstrāvī maiōris praemiī spē quod in manū esset mittere. Piscātor noster rēctē ēgit; neque tamen minus rēctē pisciculus; dīcit enim prō vītā suā quisque quidquid potest. Nunc autem aliō exemplō illud cōnfirmandum est. Lupus igitur quīdam, tam stultus sānē quam sapiēns fuit piscātor ille, canem extrā vīcum inventum sēcum abreptūrus erat. Hic autem maciem suam ostendēns “Maiestātī” inquit “tuae placeat nōndum mē, tam tenuem, auferre; immō exspectā. Nam dominus meus fīliam ūnicam uxōrem cuidam datūrus est, ut epulandō nōn possim facere quīn pinguis fīam.” Crēdulus itaque lupus canem omīsit. Paucīs post diēbus regressus, sī forte iam canis capiendus esset, callidum illum domī invēnit. Quī lupō per cancellōs “Mox inquit “exībō; et sī parumper exspectāre vīs, iam ego et iānitor tibi dictō audientēs erimus.” Hic autem canis erat immānis, quī lupōrum cervīcēs probē frangere posset. Lupus igitur nesciō quid suspicāns “Iānitōrem ” inquit “vestrum valēre iubeō.” Inde currendō ēvāsit, alacer ille quidem, sed parum prōspiciēns, quippe quī artem suam nōndum bene exercēret.

46. Faelēs Mās et Mūs Senex

Apud fābulārum scrīptōrem quendam lēgimus. Rōdilārdum, quī faelibus cēterīs velut Alexander ille esset, mūribus contrā tamquam Attila, hōs cum miserōs opprimere solēret, quasi Cerberum longē lātēque terrōrī fuisse. Scīlicet tōtō terrārum orbe mūrēs ad ūnum occīdere cupiēbat. Itaque tabulae illae dolō hominum suspēnsae, venēna, plagae, omnia prae illō nihilī aestimābantur. Tandem cum intellegeret omnēs mūrēs, quōs tantō studiō captāret, domī manēre neque ē latebrīs ēgredī audēre, mortem simulāns dē tignō ita sē suspendit, ut caput pendēret, cum in fūniculīs quibusdam haerērent ungulae. Illī poenam esse ratī, quod vel carnem cāseumve abripuisset, vel lacerandō aliōve modō cuidam nocuisset, cum crēderent idcircō nebulōnem suspēnsum esse, cūnctī prō certō habēbant fore ut in fūnere eius rīdērent. Itaque nāsum prīmō suum quisque mōnstrāre, tum caput ostendere, exīre, sed haud procul; dēnique praedam sēcūrī quaerere. Tunc aliud spectāculum vidērēs. Nam suspēnsus ille subitō revīxit, et in pedēs citō lāpsus tardissimōs cēpit. Quōs dum vorat, “Haud ūnus ” inquit “nōbīs dolus est, quī multa bella gessimus. Vōs autem, quibus nihil latebrae vestrae prōderunt, in hanc casam, mihi crēdite, veniētis omnēs.” Quod vērē praedīxit. Etenim iterum eōs latitandō dēcēpit mītis ille hostis, quō tempore album sē farīnā redditum itaque incognitum in alveolō condidit. Sapienter sānē; illī enim parvīs gradibus accessērunt omnēs, ut mortis perīculum quaererent. Sōlus sē cohibuit mūs quīdam senex, veterātor scīlicet, quippe quī plūrimōs nōvisset dolōs caudamque pugnandō perdidisset. Itaque procul faelium illī imperātōrī “Iste stīpes ” clārā vōce inquit “farīnā albātus nīl portendit bonī. Īnsidiās esse istās suspicor; neque tibi prōficit quod farīna es. Ego enim, nē sī saccus quidem essēs, appropinquārem.” Optimē profectō dictum, et eā prūdentiā quam probēmus ipsī. Experīmentīs enim doctus erat sēcūritātis mātrem esse suspīciōnem.

47. Alauda Pullīque eius et Agrī Dominus

Alaudae inter segetēs, cum in herbā sunt, nīdum effingunt, et eō quidem tempore quō omnia quae ubivīs sunt animālia amant ac prōpāgantur, tam bēluae marīnae sub undīs vel tigrēs in silvīs quam in campīs alaudae. Ex hīs autem ūna ita dīmidium vēris ēgerat, ut amōrem, quem adfert vērnum tempus, numquam gustāret. Tandem omnī ope atque operā nātūram imitārī ac māter fierī statuit. Nīdum igitur properē effingit, ōva pōnit fovetque, pullōs exclūdit; quae omnia optimē ēvēnērunt. Sed quia segetēs prius mātūrae erant quam pullīs satis fuit rōboris ad ēvolandum nīdumque dēserendum, māter sescentīs agitāta cūrīs, cum cibum quaerere vellet, suōs monuit ut semper circumspectārent vigilārentque. “Dominus” inquit “huius agrī sī, ut fit, cum fīliō vēnerit, animadvertitōte; nam secundum eius verba hinc migrābimus.” Simul atque illa suēs relīquit, adest cum fīliō dominus. “Haec seges” inquit “mātūra messī est. Agedum, ī ad amīcōs ōrandōs ut falcem suam quisque apportāns crās prīmā lūce auxiliō nōbīs adsint.” Alauda autem regressa prōgeniem suam trepidantem offendit. “Dīxit” inquit ūnus ē pullīs “dominus amīcōs convocātōs prīmā lūce auxiliō sibi adfutūrōs esse.” At illa: “Sī amplius nīl dīxit, nōn est quod latebrās mūtāre properēmus. Crās autem mentēs aurēsque vōbīs ērigendae erunt. Sed gaudēte! cibum vōbīs attulī.” Deinde cibō satiātī omnēs somnō sē dant, et cum pullīs māter. Iam lūx advēnerat, neque quisquam appārēbat amīcus. Ita ubi alauda ēvolāvit, dominus agrum mōre suō circumībat. “Nōn iam” inquit “stāre dēbet haec seges. Amīcī sānē in culpā, neque illī minus quīcumque tam pigrīs tamque tardīs ad opem ferendam cōnfīdant. Proinde, mī fīlī, ī ad cognātōs item ōrandōs.” Nunc certē in nīdō multō plūs terrōris erat. “Cognātōs” inquiunt “dīxit, māter; iam, iam —” “Minimē vērō” inquit illa, “pullī meī; tranquillō animō dormīte, nēve domum relinquāmus.” Et rēctē quidem, nam vēnit nēmō. Deinde, cum iam tertium dominus segetēs īnspiceret, “Maximē ” inquit “errāmus, quibus spēs in aliīs, potius quam in nōbīsmet ipsīs, sita fuerit. Optimus sibi quisque amīcus cognātusque. Hoc, mī fīlī, memoriā tenē! Et scīsne quid facere opus sit? Ūnā cum familiā nostrā crās falcem suam quisque arripiāmus. Quod sānē facilius erit nōbīs; et messem, quandōcumque poterimus, cōnficiēmus.” Hoc cōnsilium cum comperisset alauda, “Iam nunc ” inquit, “pullī meī, cēdendī tempus est.” Itaque volitantēs modo, modo ad terram cadentēs, castra omnēs silentiō mōvērunt.

48. Pīstor Fīliusque et Asinus

Pīstor quīdam ac fīlius eius, ille senex, hic puer, sed iam, nisi mē fallit memoria, quīndecim annōrum, ad mercātum ōlim, ut asinum vēnderent, profectī sunt. Quem, ut integrīs vīribus eōque maiōre pretiō esset, vīnctīs pedibus suspēnsum portābant, tamquam candēlābrum ferrent, īnfēlīcēs sānē hominēs, rūsticī ac stultissimī! Quī prīmus illōs vīdit, rīsum tenēre nōn potuit. “Quamnam” inquit “fābulam āctūrī sunt istī? Minus profectō asinus ille est quem ita appellant!” Hōc audītō pīstor, cognitā stultitiā suā, asinum solūtum pedibus īre coēgit, querentem mōre ac sermōne suō, quippe quem valdē dēlectāsset portārī. Dominus autem, quī illud nihilī faciēbat, fīlium ascendere iubet, sequitur ipse. Tum forte accidit ut praeterīrent trēs mercātōrēs optimī, quibus displicēbat quod vīdērunt. Maximus igitur nātū puerō exclāmat: “Ohē iam!” inquit “dēscende! Nōlī monitōrem exspectāre, adulēscēns, cui cānīs capillīs satelles est. Tuum profectō sequī est, ascendat senex.” Tum pīstor “Mōs vōbīs” inquit, “virī honestissimī, gerendus est.” Dēsilit puer, senex cōnscendit. Paulō post praetereunt trēs virginēs, ē quibus ūna “Pudet” inquit “taedetque vidēre hunc puerum claudicantem, dum stultus ille sedet velut cōnsul, scīlicet aliquid sē esse ratus, vel potius quasi vitulus!” Ille autem ita respondit: “Vitulus sānē hāc aetāte haud mihi videor, expertō crēde! Abī sōdēs!” Post multās ineptiās hinc vel inde iactātās, pīstor, parum rēctē sē fēcisse ratus, fīlium post sē recēpit. Vix trīgintā passūs prōgressī erant, cum aliī etiam maledictīs eōs carpere coepērunt. “Parum sānī” inquit quīdam “hī hominēs! Asinum crēdō nihil amplius posse, ut quī verberibus moritūrus sit. Quid? Ita onerāre miserum asellum! Nōnne hōs miseret famulī, ut ita dīcam, veteris suī? Pellem nōn dubitō quīn in mercātū vēnditūrī sint.” Tum rūsticus: “Ita mē dī servent, ut prōrsus īnsānit quī omnibus quotquot sunt hominibus satis facere velit. Nihilō minus cōnēmur sī quā rem ad fīnem perdūcāmus.” Dēscendunt ambō; asinus magnificē antecēdit sōlus. Deinde obvius factus quīdam “Quisnam ” inquit “hic est mōs, ut asellus ōtiōse incēdat, dominus incommodō suō ambulet? Utrum hic an ille ad sē fatīgandum nātus est? Moneō ut illum in cistam quandam condant; nam asinō dum parcunt, calceōs sibi conterunt. Aequē omnēs asinī sunt.” Cui pīstor “Rēctē” inquit “dīcis; concēdō fateorque mē asinum esse. Sed posthāc laudent vituperent, dīcant taceant; quod mihi vīsum erit, id agam.” Neque dīxit sōlum, immō probē faciēbat.

49. Phoebus et Boreās

Accidit quondam ut Boreās et sōl viātōrem animadverterent, quī contrā tempestātēs optimē sē mūnierat. Incipiēbat enim autumnus, quō tempore peregrīnantibus prūdentiā opus est. Modo pluit, modo clārus redit sōl; īris quoque arcū suō exeuntēs monet paenulam haud dēesse licēre hīs mēnsibus, quōs hāc dē causā incertōs appellābant Rōmānī. Noster igitur pluviam veritus paenulam optimam ac duplicem induerat. Ventus autem “Ille” inquit “omnia quae accidere possint sē prōvīdisse crēdit. Sed haud prōvīdit mē ita flāre posse, ut nūllum vestīmentum in corpore haereat. Sī velim, in malam crucem eat illa paenula. Nōs autem hic lūdus dēlectāre potest. Placetne tibi?” “Placet profectō” inquit sōl, “et, nē loquācēs sīmus, prōpositō praemiō videāmus uter illīus umerōs prior dētegere possit. Incipe! radiōs meōs obscūrāre tibi licet.” Nec mora fuit; ventus ille, ut praemium merērētur, vapōribus sē quasi pilam ingentem distendit, inmānem facit strepitum, spīrat ac sībilat, ut praeteriēns multa tēcta innocentia dēiceret nāvēsque multās perderet, et haec omnia paenulae causā! Viātor interim nītitur nē penitus intrāret tempestās; itaque sē servāvit. Frūstrā enim ventus terit tempus; quamquam summam vel īmam paenulam agitat, quō magis sē cruciat, eō cōnstantius ille resistit. Ubi āctum est tempus, quod ante certāminī cōnstituerant, sōl nūbēs dissipat, viātōrem calōre undique permānante recreātum atque sub paenulā sūdantem cōgit illam dēpōnere. Neque tamen tōtam vim adhibēbat suam. Suāviter agere quam fortiter plūs prōdest.

50. Quō Modō Animālia Pestilentiā labōrāverint

Morbum quendam, quō hominum scelera ulcīscerētur terrōremque illīs iniceret, Iuppiter īrātus excōgitāsse dīcitur. Pestilentiam appellant, quā ūnō diē Acherōn, sī opus est, locuplētārī possit. Hic igitur morbus accidit quondam ut animālia opprimeret. Nōn omnēs sānē bēstiae moriēbantur, sed labōrābant cūnctae. Nūllās prōrsus cōnārī vidērēs vītam iam paene morientium sustentāre. Nūllus cibus dēsīderium suī excitābat. Nec lupī nec vulpēs praedam innocentem ōlimque cāram captābant. Columbae alia aliam fugā vītābant; nihil iam illīs amōris vel gaudiī. Tum leō cēterās bēstiās in cōnsilium convocātās ita adlocūtus est: “Contubernālēs” inquit, “propter vitia nostra, nisi fallor, hanc nōs calamitātem opprimere passus est deus. Proinde nocentissima nostrum sē caelestium īrae victimam praebeat; ita fortasse omnibus salūtem reddere poterit. Hōc modō apud rērum scrīptōrēs lēgimus tālī tempore nōn nūllōs sēsē dēvōvisse. Quā rē nē nōsmet dēcipiāmus; immō testis sit sua cuique cōnscientia. Equidem fateor plūrimās ovēs, quae est mea famēs, mē dēvorāsse. At quid mihi male fēcerant? Nihil sānē nocuerant. Praetereā accidit nōn numquam ut ipsum pāstōrem comederem. Mē igitur, sī oportēbit, dēvovēbō. Sed, quod ego fēcī, id omnibus faciendum vidētur, ut sēsē accūsent. Nam ut pereat bēstiārum nocentissima, hoc sānē ā nōbīs postulat iūstitia.” Tum vulpēs “Domine ” inquit, “nimis profectō bonus es rēx. Et nimia scīlicet ista religiō. Quid enim? Ovēs comedere, genus vīle stolidumque, num istud peccāre est? Minimē! Immō honōris causā, domine, eās vorās. Pāstōrem quidem quālīcumque malō dignum dīxerīs; nam, ut cēterī hominēs, sibi persuāserat imperium in bēstiās sē obtinēre.” Haec dīcentī plausum vulpī dant adsentātōrēs. Tigridis item atque ursae et cēterārum quae plūrimum poterant iniūriās nē maximās quidem cognōscere audēbant. Ācerrima quaeque bēlua, ipsī etiam Molossī, ita loquēbantur, ut paene dīvōrum virtūtēs sibi vindicārent. Tandem ad asinum ventum est, quī “Meminī” inquit “mē quondam, cum sacerdōtum prātum praeterīrem, famē atque occāsiōne et herbā tenerā coāctum, īrātō nesciō quō deō, tantum grāminis carpsisse, quantum linguā mētīrī possem. Minimē licēbat, vērum sī profitērī oportet.” Hōc audītō cēterae bēstiae magnā vōce asinum in custōdiam trādendum clāmant. Tum lupus quīdam, hārum rērum haud imperītus, ōrātiōne suā mōnstrābat asinum, invīsum animal foedumque, causam scīlicet pestilentiae, prō cēterīs interficiendum esse. Itaque culpam illīus cruce dignam iūdicābant. “Alterius” inquiunt “herbam comedere! Flāgitium foedissimum, et quod expiāre possit sōla mors!” Haec ita esse miserō illī dēmōnstrant. Prō opibus suīs quemque candidum nigrumve habent iūdicēs.