title | subtitle | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Ad Alpes |
A story of Roman life |
Herbert C. Nutting |
1923 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
AD ALPES
CAPUT I
Navis iam per undas celeriter progrediebatur, omnesque e puppi litus leniter e conspectu recedens conspiciebant. Ac postremo Drusilla: ‘“Quinque iam sunt anni,” inquit, ‘“cum in hanc terram barbaram iter fecimus. Quam gaudeo nobis denique licere domum reverti, ut tandem patriam et parentes meos visamus!”’ 3 :
Tum Cornelius: ‘“Recte dicis,” inquit. ‘“Sed dum hic mora- bamur, multa miranda et iucunda vidimus, nec me paenitet, his in locis longinquis quinquennium transegisse. Sed nunc domi esse maxime cupio, ut Publius noster et Sextus omnia discant, quae civibus Romanis nota esse debent. Et ego ipse forum templaque deorum libentissime iterum aspiciam.’
“U51rbem vix reminisci possum, ” inquit Cornelia; “tam eram parvula, cum huc profecti sumus.” Tum subito conversa ad Lucium, quem Anna in gremio sago contectum tenebat: ‘“Et Lucius noster eam omnino numquam aspexit.”” Quae cum dixisset, fratrem parvum arte complexa est. cf“suadeo, uxor,” inquit Cornelius, ‘“ut cum ceteris tu nunc in cameram redeas; nam ventus increbrecsit. Sed ego et filii paulo diutius in puppi ambulabimus.”
Cum Drusilla in cameram cum liberis servisque se recepisset, tum Publius, dum ultro citroque ambulant, patri: ‘“Videor mihi recordari,” inqnit, ‘“quondam periculosum fuisse in mari Aegaeo navigare propter piratas, qui ubique castella haberent, unde in naves mercatorum impetus facerent repentinos.”
‘“Per multos annos res ita se habebat,” inquit Cornelius; ““et mercatores hoc modo saepe perierunt, navesque eorum aut incensae sunt aut in mari submersae. Quin etiam piratae isti postremo impunitate tam audaces facti sunt, ut naves quoque adorirentur, quibus vehebantur magistratus nostri.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Nonne nomen magnum populi Romani veriti sunt? Cur non naves longae istos scelestos statim e mari fugaverunt?
325 NCUTTING: AD ALPES
“Saepe id temptatum est,” inquit pater; ‘“sed, ut est in vetere proverbio, ‘incipere multo est quam impetrare facilius.’ Quo modo faetum est ut, cum naves alios consectarentur, alii procul praedas agerent; nec finis fuit, priusquam custodia totius orae maritimae Gnaeo Pompeio Magno commissa est. Is tam acriter piratas lacessivit, ut omnes sexaginta diebus aut fugerent aut legatos pacis petendae causa ad eum mittere cogerentur.”
Tum Publius: ‘“Nonne Caesar dictator in potestatem istorum piratarum olim ipse pervenit?”’
“Recte quaeris,” inquit Cornelius. ‘“?Nam ille adhue iuvenis insulam Rhodum adire volebat, ut Apollonium Molonem clarissimum dicendi magistrum ibi audiret. Huc cum hibernis mensibus transiret, a piratis captus, apud eos mansit dies fere quadraginta.
“Interim comites Romam dimissi sunt pecuniam quaesitum, qua redimeretur. Ipse, inter hostes relictus, cum piratis comiter iocatus saepe adfirmavit se reversum de eis supplicium summum sumpturum.
‘“Illi scilicet tum adriserunt. Sed Caesar, cum pecunia demum adlata in litore deserto expositus esset, Miletum statim perrexit; ubi classe deducta piratas abeuntes secutus est, eosque omnes supplicio eo adfecit, quod antea quasi per iocum minatus erat.”
‘“Quam vellem,” inquit Sextus, ‘“piratas hodie quoque in hoc mari navigarent! Si nostram navem adoriantur, ego eis capita prius abscidam, quam in puppim escendere possint.”
“Heia!” inquit Publius, cum se horrere simularet; ‘“quam bene piratis aceidit Sextum nostrum illis temporibus maria non navigasse!”
Tum Sextus ira incensus: ‘““Noli te iactare, Publi; nam etsi maior natu es, ego tamen sum fortior.”
sAgite, fili1 mei,”’ inquit Cornelius. ‘“Inter vos desinite iurgare. Tales dissensiones indecorae sunt; et existimo iam Onesimum curasse ut esset quod ederemus. Eamus intro.” Quae cum dixisset, ad eameram pedem convertit; ac Publius et Sextus, qui male esuriebant, libenter subsecuti sunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 3
CAPCUT 1II
Illa nave vehebantur homines plurimi; sed dies complures tam asperum erat mare, ut plerique graviter nausea afficerentur, paucique in puppi ambulare possent. Mirus et molestissimus est hic morbus; qui enim eo afficitur, primo timet ne moriatur, tum metuit ne in vita retineatur.
Postremo autem omnibus melius est factum, rarique in puppim prodierunt. In eis erat senex quidam, qui lingua barbara utebatur, nec quisquam plane intellegere poterat quid dicere vellet.
Denique mercator dives, qui nequiquam cum sene loqui conatus erat: ‘“Nonne hic adest quisquam,” inquit, ‘“eui lingua huius peregrini nota sit?”
Forte Stasimus haud procul stabat. Qui cum haec audivisset, ut erat vafer, ‘“Mihi,” inquit, ‘“omnes linguae notae sunt. Si exposueris quid rogare velis, ego libenter cum sene loquar.” Quo dicto, ad senem accessit, et sermo huius modi institutus est:
Stasimus. Salve multum, senex.
Senex. Avo. Donni.
Mercator. Quid dicit, obsecro?
Stasimus. Dicit se iubere te salvere, et tibi donum dare velle.
Mercator. Benigne facit. Sed quaere, qui sit homo, aut unde veniat.
Senex. Me har bocca.
Stasimus. Dicit buccam dolere.
Mercator. Fortasse nos esse medicos putat. Quaere, sis; nam hospitem sic errare nolo.
Senex. Murph ursa mvule.
Mercator. Quid nunc dicit?
Stasimus. Dicit se ursas vendere velle.
Mercator. Forsitan bestias comparet in amphitheatro ex- hibendas.
Senex. Palu mer ged etha.
Stasimus. Dicit se palas quoque vendere.
4 NUTTING: AD ALPES
Mercator. Ad terram effodiendam, credo. Sed vix intelle- gere possum cur negotia tam diversa confundat.
Senex. Murphonnium sucorhim.
Mercator. Quid dicit, obsecro?
Stasimus. Te iubet sub corbulam repere.
Mercator. Papae! Delirat profecto.
Cum hie sermo haberetur, Publius et Sextus prope stabant, vix se continentes quominus in cachinnos erumperent. Sed iam e camera processit Cornelius; et Stasimus celeriter in puppim extremam se recepit. Quo facto, Cornelio mercator: ‘“ĒVstne,” inquit, ‘“ille Stasimus servus tuus?”’
“Ita, ” inquit Cornelius; ‘“nec usquam est puer scelestior.”
‘“Hlaud ita mihi videtur,” inquit mercator; ‘“nam modo mihi operam benigne dedit, cum hunc peregrinum quaedam rogare vellem.”
‘“Quo modo, obsecro, ille te adiuvare potuit?” inquit Cornelius. “Multis linguis ego utor; sed ne ego quidem paulo ante intellegere poteram quid hic ignotus dicere vellet, cum me appellaret. Stasimus autem nihil nisi Latine scit.”
“Suspicor igitur eum me ludificasse,”” inquit mercator ridens. ‘“Sed sine dubio omnia per iocum fecit; ac spero de eo supplicium te non sumpturum.”
Tum Cornelius: ‘“Dolis eius interdum ira tantopere incendor, ut vix me cortinere possim quominus eum in crucem statim agam. Cum autem tu tam clementer suadeas, poenas non dabit —donec aliam noxiam commeruerit.”.
Dum illi ita inter se loquuntur, peregrinus, a spe omni destitutus, caput quassans tristis discessit; atque interim Publius et Sextus ad proram processerant, ubi fluetus magnos admirantes diu stabant. īī
Tum Sextus: ‘“Hisne in regionibus,” inquit, “pugna navalis umquam commissa est?” 38 i c4“Olim, ” inquit Publius, “in mari Pamphylio Hannibal cum Rhodiorum classe conflixit. Sed multo est mirabilior pugna, qua Eumenem, regem Pergamenum, Poenus idem fugavit.””
“De hac numquam audivi, īā inquit Sextus. “Quia factum est, obsecro?”
A STORī OF ROMAN LIFE 5
Tum Publius: ‘“Modo librum Corneli Nepotis legebam, qui rem gestam ita tradit: Hannibal navium numero superabatur; itaque dolo ei pugnandum erat. Quare suos iussit venenatas serpentes vivas quam plurimas colligere, easque in vasa fictilia conicere. Cum dies pugnae venisset, imperavit ut omnes in Eumenis ipsius concurrerent navem, ceteras autem neglegerent.
“Quod ubi factum est, navis Eumenis fuga salutem petere coacta est, sed ceterae undique classem Hannabilis vehementer premebant. Tum in eas repente vasa fictilia, de quibus supra mentionem feci, coniecta sunt. Quibus. in puppes fractis, naves hostium brevi serpentibus oppletae sunt; atque illi, nova re territi, terga verterunt regemque Eumenem intra praesidia, quae in proximo litore collocata erant, celeriter subsecuti sunt.”
“Hahahae!”’ inquit Sextus. ‘‘“Hannibal certe dux callidus erat. Vix turpe fuit a tanto imperatore vinci.” 33ē
Tum Publius, post se respiciens: ‘“Puto,” inquit, ‘“nos nunc redire posse. Stasimus poenas effugisse videtur, neque usquam hospes in conspectu est.” 3
Itaque a prora cum recessissent, se patri ceterisque red- diderunt, qui iam passim in puppi sedebant.
6 NUTITING: AD ALPES
CAPUT III
Postero die nautae procul terram aspexerunt, omnesque cupide ad latus navis properaverunt, quo melius eam viderent. Tum Cornelio Sextus: ‘“Quam terram, pater,” inquit, ‘“iam aspicimus?” .
“Cretam eam esse credo, mi fili,” inquit Cornelius. ‘“Insula est magna, ibique multae res mirabiles factae esse dicuntur. Abi, sorori nuntia ut huc veniat. Fortasse ego quaedanr reminisci possum, quae vos libenter audiatis.”
“FEuax!” inquit Sextus. ‘“Abeo!”’ et celeriter in cameram se recepit, unde brevi cum Cornelia et quibusdam liberis aliis egressus est.
‘“Quanto plures, tanto melius,”” inquit Cornelius ridens. ‘“Huc accedite, liberi; in veli umbra sedeamus, dum vobis fabulam narro.”” Tum, cum omnes ad audiendum compositi et intenti essent, ita loqui incipit:
“Multos abhinc annos Creta Athenas venit Androgeos, Minois filius, ut ibi descenderet in certamina, quae Pan- athenaica vocantur. Ubique victor ,erat. Quare Aegeus, rex Atheniensium, invidia commotus, iuveni negotium dedit, ut taurum Marathonium occideret, se hoc modo ratus hospitem ingratum facile sublaturum. Neque haec res eum fefellit; nam iuvenis a monstro ipse dilaniatus est.
‘“V]bi haec Cretam sunt delata, Minos dolens et ira permotus magnum exercitum in fines Atheniensium duxit, eorumque urbem obsedit; ac paulo post pestis quoque tam dira incidit in eos, ut condiciones pacis petere cogerentur. Quas acerbissimas acceperunt; nam Minos postulavit ut quotannis septem pueri nobiles totidemque puellae Cretam mitterentur, ubi dilaniaren- tur a monstro quodam, quod ipse domi alebat. Ei monstro erat nomen Minotaurus, quia tauri caput sed corpus humanum habebat.”
A STORī OF ROMAN LIFE 7
“Horresco audiens,” inquit Cornelia, cum ad patrem propius accederet; ‘“quam gaudeo talia monstra his temporibus nusquam reperiri!””
“Mihi autem,”’ inquit Sextus, ‘“maximo dolori est omnia ista iam occisa esse; complura occidere pervelim.”
At Cornelius: ‘“Nonne oblitus es, mi fili, me fabulam narrare?”’
“Peccavi, pater,” inquit Sextus. ‘“‘Veniam da, obsecro. Postea nihil interpellabo.”
Tum Cornelius: ‘“Minotaurus in labyrintho latebat, ubi vorabat adulescentes miseros, qui multiplicibus erroribus im- pediti numquam exitum invenire poterant, cum semel eo intro- ducti erant.
“Per multos annos Athenienses illud tributum horrendum solverant, cum Theseus, rēgis Antheniensis filius, postulavit ut sibi liceret esse e numero iuvenum, qui illo anno Cretam mitterentur. Pater scilicet filium tanto periculo obicere noluit. Theseus autem obstinata mente in sententia perseveravit, rexque postremo concedere coactus est.
“Vela navis, qua adulescentes infelices vehebantur, semper sordida erant, quod illi miseri quasi ad funus abibant. Sed iam Aegeus imperavit candida quoque comparari, filioque praecepit ut, si omnia prospere cessissent, domum rediens sordida vela illis candidis mutaret, quo signo procul omnibus notum foret Minotaurum occisum esse.
“Leni vento vectus Theseus Cretam pervenit; ubi Ariadna, Minois filia, amore hospitis statim incensa est. Gladium igitur ei dedit et filum, quo vestigia regeret, cum e labyrintho se expedire conaretur. Quo modo Theseus, monstro occiso, in- columis e loco ferali se recepit. Tum cum Adriadna clam fugit ex urbe, et eadem nave domum profectus est.”
“Spero, ” inquit Cornelia, ‘“eos salvos Athenas pervenisse. Sine dubio cives Ariadnae gratiam maximam retulerunt, quod Theseum tam callide adiuverat.”
8 NUTTING: AD ALPES
Tum Cornelius: ‘“Ariadna numqum Athenas vidit. Nam Theseus eam quadam in insula reliquit, cum domum iter faceret.”
“Rem quam foedam!”” inquit Cornelia. ‘“Spero eum pro perfidia tanta poenas maximas dedisse.”
“Ille vero erat satis infelix,”’ inquit pater; ‘nam oblitus
est signum dare, quo patri ostenderet omnia prospere cessisse. Itaque cum navis iuvenes ovantes in portum veheret, Aegeus, e scopulis prospiciens, sordida vela procul vidit. Quare ratus fillium mortuum esse, e vertice scopulorum se praecipitavit ac corpus in saxa elisum est. Ita accidit ut Theseus tantum ad funus patris curandum domum perveniret.”
Postquam haec dicta sunt, omnes aliquamdiu taciti sederunt, cum aspicerent terram, quae usque propius accedere videbatur. Tum Publius e camera prodiit, et ille: ‘““‘Gaudeo,” inquit, ‘“nos Cretam tam plane videre posse. Semper enim volui aspicere hanc terram, quo Hannihal exsul olim devertit.”
“Sed mihi nune abeundum est,” inquit Cornelius. ‘“Tu autem, Publi, in libro Corneli Nepotis profecto legisti, quo modo Hannibal incolas istius insulae eluserit. Certo scio hos liberos id audire velle.”
Tum Cornelia: ‘“Narra, sis, frater. Nos omnes ad audiendum compositi sumus.”
SftFabula haud longa est,” inquit Publius. ‘“Postquam Poeni Zamae devicti sunt, aliqauamdiu Hannibal in Africa mansit, et multis modis patriam suam sustentavit. Postremo autem Roma legati Carthaginem venerunt. Eos sui exposcendi causa missos ratus, Hannibal navem conscendit atque in Syriam ad regem Antiochum se contulit; cui persuasit ut bellum Romanis inferret.
“Antiocho victo, veritus ne Romanis dederetur, Cretam Poenus profugit. Secum pecuniam grandem portabat; quam ne raperent Cretenses, consilium tale iniit: Amphoras aliquot com- plevit plumbo, summas autem .auro et argento operuit. Has, praesentibus magistratibus, in templo Dianae deposuit, cum
A STORY OF ROMAN LIFE 9
simularet se fortunas suas ibi custodiendas relinquere. Interim quasdam statuas cavas pecunia sua compleverat, easque domi summa neglegentia servabat, quasi nihili essent.
“Cretenses, sic in errorem indueti, templum magna cura custodiebant, ne Hannibal cum sua pecunia clam abiret. Ille autem, occasione oblata, statuas in navem imposuit, et, fortunis ita conservatis, in Pontum incolumis pervenit.”
‘““Quanto plura de Hannibale audio,” inquit Sextus, ‘“tanto magis eius sollertiam admiror. Minime mirum est eum totiens imperatores nostros superasse. Sed nunc me exercere paulisper iussus sum.”” Quae cum dixisset, surrexit, omnesque alii in aliam partem discesserunt.
10 NUTTING: AD ALPES
CAPCUT IV
Circiter meridiem Cornelius, cum quaedam Onesimo dicta- visset, in puppi cum ffliis ultro citroque ambulabat. Iam propter nebulas insula Creta vix cerni poterat, et Sextus: ‘‘Quo modo fit, pater,” inquit, ‘‘ut tanto circuitu in Italiam iter facere cogamur? Nonne est ulla via brevior, qua ad finem destinatum preveniamus?”
c“Aliquanto brevior est via,” inquit pater, ‘“si terrestri itinere per Achaiam pergere velis. Et semel et iterum initum est consilium Isthmi perfodiendi, ut ea ex Aegaeo in Ionium mare naves transire possent. Dictator Caesar opus primo destinavit. Deinde Caligula ad loca dimetienda centurionem misit. Postremo Nero re vera initium fecit; quin etiam ipse rastello humum primus effodit et corbulae congestam umeris extulit. Sed adhuc incohatum modo opus est.”
Dum Cornelius ita loquitur, in puppim prodierunt et mereator, de quo ante mentionem fecimus, et peregrinus infelix, cuius lingua nemini nota erat. Quos cum aspexisset, mercatori Cornelius: ‘“Illius infelicis me vehementer miseret, ” inquit.
“Me quoque eius miseret,”’ inquit mercator; ‘“et libenter haec a te audio. Nam bene scio plerosque cives nostros pere- grinos paene omnes nihili facere.”
Tum Cornelius ridens: ‘“‘Fabulamne umquam audivisti de peregrinis, qui, cum Romam pervenissent, quaerebant civem, qui pollicitus erat se eos regie hospitio accepturum, si quando in Ttaliam iter fecissent?”
‘“Numquam, quod sciam,’ eam narrare?”’
’ inquit mercator. ‘““Nonne vis
“Hic civis,” inquit Cornelius, ‘“olim otiosus in foro am- bulabat, cum subito oceurrerunt duo hospites, quos splendide invitaverat, cum ipse peregrinaretur. Qua re homo primo conturbatus est; nam vero ei erat domus parva et res familiaris tenuis.
A STORY OF ROMAN LIFE 11
“PTum autem, callide trepidationem suam dissimulans: ‘Gaudeo,’ inquit, ‘vos salvos advenisse; sed fecissetis rectius, si statim ad me venissetis.” ‘Id fecissemus,’ inquiunt illi, si domum tuam novissemus.” ‘Hoc quidem perfacile est,’ inquit homo; ‘omnes enim demonstrare possunt aedes, ubi habito. Verum ite mecum.’
“Sequuntur illi, cum interea eius sermo omnis in ostentatione consumitur: in agris quaerit frumenta quo modo proveniant, quasi omnia sua sint; queritur quod villa sua nuper incensa sit.
“Interim, dum talia loquitur, forte animadvertit aedes cuiusdam civis locupletis, ubi convivae multi exspectabantur; cumque ianitori notus esset, hospites introduxit, quibus: ‘Hic,’ inquit, ‘habito. Interim perspicit argentum, quod erat ex- positum, triclinium visit, omnia probat.
‘“Brevi autem accessit servus, qui homini clare dixit dominum iam venturum, si exire vellent. ‘Itane?’ inquit ille. Tum hospitibus: ‘Nunc eamus; frater enim ex Sicilia venit. Ego ei obviam eo; vos autem huc decima hora redite.’
“Hospites nihil suspicantes discesserunt, homo vero celeriter domum se contulit. Hora constituta ad aedes civis locupletis peregrini redierunt; unde derisi in deversorium rursus se recipere ceacti sunt.
“Peostridie in foro hominem viderunt, eumque accusaverunt. Ille autem dixit eos similitudine aedium deceptos esse, seque domi multam ad noctem exspectasse.
“Interim servo suo imperaverat ut a vicino vasa, vestimenta, et eius modi alia utenda rogaret. Quae cum comparata esse putaret, hospites domum deduxit, cum simularet se maiores aedes suas amico cuidam ad nuptias commodasse.
“Dum ibi cenant, subito puer nuntiat argentum repeti; nam sollicitus factus erat is, qui id commodaverat. ‘Apage!” inquit eivis noster egregius; ‘aedes commodavi, familiam dedi. Argentum quoque vult? Etsi hospites habeo, tamen id quoque commodabo; nos interim Samiis deleetabimur’.” ftHahahae!” inquit mercator. ‘“Spero hospites miseros cenam saltem gustasse, priusquam ea quoque auferretur.”
12 NUTTING: AD ALPES
“Nihil amplius assecuti sunt,” inquit Cornelius; ‘“et iure existimaverunt secum male . actum esse.”
At alter: ‘“His auditis etiam magis me omnium pere- grinorum infelicium miseret. Et maxime doleo existimationem populi Romani pendere cogi talibus ex civibus, qualem tu modo dicebas.”” Quae cum dixisset, in sole consedit; Cornelius autem cum filiis ambulare perseveravit, donec accessit Cornelia, quae: “FExistimo, ” inquit, ‘““me aves quasdam volantes procul cernere. Easne vides, Sexte?”
“Paucas cernere mihi videor,” inquit Sextus. ‘“Ex alto in insulam refugere videntur. Fortasse tempestatem cooriri sentiunt.”
“Quod omen di avertant!” inquit Cornelius. ‘“‘Nam brevi in mari maximo vesabimur. Si nubes atrae in caelo tum cogentur, nec solem nec lunam aut sidera videre poterimus, nec gubernator sciet quo navem dirigat.”
“Saepe de avibus scriptores nostri mentionem faciunt,” inquit Publius. ‘“Nonne sunt qui putent earum volatu res futuras portendi?”
“Maxime vero,” inquit pater. ‘“Et profecto tu saepe uudi-
visti de pullis, quos ei consulunt, qui pericula sunt adituri.”
inquit Cornelia; ‘“ego enim num-
“Haec mihi narra, sis,’ quam audivi.”
“Pulli illi,” inquit Cornelius, ‘“in caveis custodiuntur. Cum periculum adest, educuntur, cibusque eis obicitur. Si edere nōlunt, triste omen; sin autem vorant tam cupide ut aliquid e rostris excutiatur, id est omen optimum.”
At Cornelia: ‘“Estne vero eventus semper talis, qualem pulli portendunt?”
“V5wix id audeo dicere,” inquit pater.. ‘“Etsi olim bello Punico primo populi Romani detrimento magno non nullis videtur planum factum esse haud impune talia portenta neglegi.
“Nam P. Claudius pullos, qui cavea liberati edere nollent, in mari mergi iussit, cum diceret eis bibendum saltem esse,
A STORY OF ROMAN LIFE 13
etiam si edere nollent. Cuius temeritatem dei graviter ulcisci videbantur, cum classis eius ad pugnam profecta clade maxima vinceretur.”
f““Homo quam impius erat ille Claudius!” inquit Cornelia. “Certe dignus erat, qui poenas maximas solveret.”
“Ille vero,” inquit pater, “a populo condemnatus est ; et eius collega, L. Iunius, qui alibi non paruerat auspiciis, classemque tempestate amiserat, se ipse interfecit.”
Dum haec dicuntur, Drusilla et Anna cum Lucio e camera prodierunt; quo viso, gaudio exsiluerunt liberi, qui cum fratre parvulo ludere iam diu cupiebant.
55
14 NUTITING: AD ALPES
CAPUTV
Lucius autem iam patrem aspexerat, manusque statim ad eum tendebat. Tum: ‘“Quam bellus est ille parvulus,” inquit mercator. ‘“‘Quem cum video, admoneor de versibus illis lepidis poetae Catulli:
Torquatus volo parvulus Matris e gremio suae Porrigens teneras manus Dulce rideat ad patrem Semihiante labello.”
“Scisne,” inquit Sextus, ‘‘Publium quoque nostrum esse
poetam? vVersus luculentos paene cotidie facit.”
Quo audito, Publius erubuit, et: ‘“Tace, sis, Sexte,’ “Nonne te pudet tam stulte loqui?”
“Quin heri,” inquit Sextus, ‘‘“te in umbra veli sedentem vidi, cum aliquid summa cura conficeres.”
“Age, fili mi,” inquit Cornelius ridens; ‘“verecundari non te decet. Audiamus quae scripseris.”
Tali cohortatione inductus, Publius chartam haud invitus protulit, et: ‘“Abhinc paucos dies,”’ inquit, ‘“Annam audivi, cum vesperi leniter cantaret, quo facilius Lucius obdormiret.
“Canebat de laboribus civium suorum, qui domo expulsi Babylonem in exsilium deducti erant. Dulcissimus erat ille cantus, sed etiam maestissimus; cum autem Anna sua lingua uteretur, vix intellegere potui quid esset, de quo diceret. Sed paulo post me omnia docuit; ac verborum sententiam ego nostris modis exprimere sic conatus sum:
o inquit.
Sedemus amnis ad Babylonios, Nostrorum amaris funera lacrimis, Sione victa, conquerentes Exiliique gravis labores.
A STORY OF ROMAN LIFE 15
Iam victor atrox increpitans ioco, ‘sionis,’ inquit, ‘laetificis modis Cantate laudes. Cur sedetis, Consimiles ovibus, tacentes?t’
‘Hic ut canamus nos patrium deum Maesti exsulantes, barbarica in domo? Sion, male hostes sic cadant ut
3 15
Te cineresque tuos verebor’.
‘“Fuge, ” inquit mercator; ‘“mihi quidem hi versus optimi
esse videntur. Si feliciter feceris progressum, aliquando poeta verus esse poteris.”
At nunc Drusilla liberis: ‘“Fortasse vobis quoque Anna aliqua narrabit. Eam rogate.”” (Anna enim cum Lucio interim discesserat, iamque haud procul sedebat.)
Illa, cum cognovisset quid liberi vellent: ‘‘Multa,” inquit, “sunt clara facta virorum gentis meae; diesque me deficiat, si vobis omnia narrare coner. Audivistisne umquam de homine omnium validissimo?”
‘“Herculem, ut opinor, dicis,”” inquit Sextus. ‘“Nam ferunt eum omnes viribus praestitisse.”
‘“HHLerculem non dico,” inquit Anna, ‘“sed Samsonem, qui manibus ipsis leonem dilaniavit.
“Idem fecit Hercules quoque,” inquit Sextus; ‘“nam cum leonem Nemeaeum nec clava nec sagittis vincere potuisset, manibus ipsis monstrum occidit.”
“Sed omnia nondum dixi,” inquit Anna. ‘“Samson, cum in quadam urbe hostes eum obsiderent, clam noctu ex oppido egressus, postes portae humeris abstulit.”
“Eugepae!” inquit Sextus. ‘“Vix credo Herculem ipsum id facere potuisse.”
At Anna: ‘“Postremo hostes certiores facti sunt vires Samsonis in capillo sitas esse; doloque eum aggressi, capillo privaverunt. Tum ille facile in eorum potestatem pervenit; quem, cum oculos eripuissent, in pistrinum deduxerunt, ubi in tenebris molam versare coactus est.” -
5
16 NUTTING: AD ALPĒS ‘“Fheu, ” inquit Cornelia; ‘““quam me istius infelicis miseret!” “Ipse se pulchre ultus est,” inquit Anna. ‘‘Nam olim, cum
quaedam feriae haberentur, et multitudo maxima convenisset,
puerum oravit ut manus suas in columnas templi imponeret
(nam ipse iam caecus erat). Quo facto, Samson, cui capillus
interim rursus promittebatur, omnibus viribus conisus columnas
disiecit, et ruina templi hostes plurimos secum oppressit.”
‘“Haec est fabula adprime lepida,” inquit Sextus. ‘“Potesne aliquid de bellatoribus claris narrare?”
Tum Anna: ‘“Annales gentis nostrae exemplis talibus abun- dant. Longum est etiam pauca narrare. Sed olim erat pastor, qui vixdum iuvenis ingentem occidit hostem, a quo nostri verbis contumeliosis ad proelium provocati erant.”
“De isto narra, sis,” inquit Sextus. ‘“Audire cupimus.”
At Anna: ‘“Hostis erat gigas, quocum congredi nemo aude- bat; quare omnes credebant hunc iuvenem delirare, qui certamen tam impar inire vellet. Accedebat ut armis militaribus uti nesciret; quam ob rem in proelium prodiit cum funda tantum et lapidibus quibusdam levibus.”
“Amens profecto fuit,” inquit Sextus, ‘“qui sic armatus cum bellatore ingenti congrederetur..
““Nullo modo,”’ inquit Anna; ‘‘nam a deo auxilium sperabat, neque res eum fefellit; priusquam enim hostis propius accedere posset, lapidem in eius frontem tanta felicitate impegit, ut bellator ingens subito corruens humi pronus iaceret. Tum adulescens, gladio ipsius arrepto, caput hostis abscidit sangui- neque cruentum ad regem retulit.”
“WYah!” inquit Cornelia. ‘“Facta talia audiens horresco. Nonne quidquam laetius narrare potes?”
Tum Anna: ‘“Multa laeta quoque commemorare possum. Quin etiam recordor quaedam de hoc ipso pastore adulescente, qui postea rex noster factus est.
“OClim, cum bellum cum finitimis gereret, illique praesidio occupavissent urhbem, quae erat ipsius patria, tum rex, siti oborta, militibus audientibus: ‘Utinam,’ inquit, ‘nunc bibere possem e fonte gelido, qui ad portam patriae est!
A STORY OF ROMAN LIFE 17
‘“Quo cognito, tres milites virtutis maximae, clam castris egressi, per stationes hostium via gladiis facta, ad fontem pervenerunt illum; tum, aqua inde celeriter hausta, ad regem incolumes se receperunt. Qui cum cognovisset quanto periculo aqua illa adlata esset, bibere noluit eamque libans humi per- fudit.” 35
‘“Regem optimum!” inquit Cornelia. ‘“Huius modi fabulis maxime delector.”
Sed iam Lucius, qui diu in gremio nutricis tacitus sederat, querellas edere coepit, Annaque eum in cameram ad matrem deduxit. Liberi interim abierunt, si forte Stasimum invenire possent.
18 NUTTING: AD ALPES
CAPUT VI
Paucos dies caelo sereno navigaverant, omnesque gaudebant, rati sine periculo ullo iter totum confici posse, cum subito nubes atrae e mari oriri visae sunt, quae brevi diem e conspectu vectorum eripuerunt. Terra iam procul aberat, ventique turbidi per rudentes stridere coeperunt.
Tum nautae vela contrahere properaverunt, et omnia quae usui essent ad vim tempestatis leniendam parata sunt. Interim magister mulieres una cum liberis et servis camera se continere iussit. Viri autem plerique in puppi paulisper ambulare perseveraverunt, etsi mox ventorum vi vestis eorum paene discerpebatur.
Sed brevi illi quoque libentur in locum tutum se receperunt; nam in mari iam erat atra nox, fluctusque maximi navem ferie- bant, omniaque mortem minari videbantur. In camera sedebant mulieres et liberi pavidi; interdum enim fluctus tantopere navem quatiebant, ut vix loco se tenere possent.
Publius autem, qui nolebat quemquam putare se esse solli- citum, librum poetae cuiusdam adsidue legebat. Cui postremo pater: ‘“Quem librum,” inquit, ‘‘tam attente legis, mi fili?”
‘“Hic est liber lepidus poetae Ovidi,” inquit Publius. ‘“De naufragio quodam optime scribit. Audite quam pulchri sint hi versus.”” Quo dicto, recitare coepit:
““Totidem videntur, Quot veniant fluctus, ruere atque inrumpere mortes. Noi tenet hic laerimas; stupet hic; vocat ille beatos, Funera quos maneant; hic votis numen adorat Bracchiaque ad caelum, quod non videt, irrita tollens Poscit opem.”
Sed iam Drusilla, quae prae terrore diu se vix continere potuerat: ‘“Desine, obsecro,” inquit, ‘“librumque illum dirum omitte. Nonne vides nos quoque magno in periculo esse, et omnibus fortasse brevi pereundum?”
“Tranquillo es animo,” inquit Cornelius. ‘“Valida est navis nostra, et nautae exercitati. In saxa latentia nisi in tenebris
A STORYī OF ROMAN LIFE 19
deferemur, omnia tuta sunt.”” Tum Publio: ‘“Sed, mi fili, censeo illud carmen omittendum, donec omnes hilariores sint.”
‘“Quam mox in Italiam perveniemus?ī” inquit Sextus, qui sub subsellium refugerat, ne quis sciret se flere.
‘“Aliquamdiu per mare Ionium iam provecti sumus,” inquit pater, ‘“et spero haud procul abesse terram Italicam.”
Vix ea dicta erant, cum clamor magnus in puppi exortus est. Quo audito, Cornelius et viri alii e camera celeriter prodierunt. Undique erant fluctus velut aquae montes, qui iam iam navem submersuri videbantur; ventique tantopere furebant, ut homines malo rudentibusque se sustinere cogerentur, ne vi tempestatis raperentur e puppi in mortem praesentem.
Nubes autem iam rariores erant, inter quas dies iterum lucebat; et haud procul in mari vasto conspici poterat navicula, quae fluctibus in litus scopulosum insulae parvae recta ferebatur. Haec erat causa clamoris, quo vectores e camera excitati erant.
Tum Cornelius magna voce magistro, qui prope stabat: “Nihilne illis miseris hominibus,”’ inquit, ‘“opitulari pos- sumus?”
Ille autem maestus abnuit, et: ‘“Vis venti nimia est,” inquit. ‘“Eis si opitulari conabimur, nostra quoque navis in saxa feretur.”
‘“Quam hoc est foedum visu!” cum gemitu inquit Cornelius. “Aspice, sis; malus iam fractus est, et vectores infelices vestis pro velis tendunt; alii merces in mare praecipitant, ut navis sublevetur. Omnibus modis se morti eximere conantur.”
Dum haec fiunt, Publius quoque e camera egressus pede- temptim et caute ad patrem adiit. Quo cum pervenisset navemque vidisset alteram, ‘“Eheu!” inquit. ‘“Male metuo ne hodie verum naufragium aspiciamus.”
“Recte dicis,”” inquit Cornelius. ‘“Neque ullo modo eis miseris opitulari posse videmur.”
“Aspice!” inquit Publius. ‘“Iam pauci cymba parva effu- gere conaturi sunt. Vide cymbam, quam effrenate in fluctibus saltet! Modo in conspectu est, modo aspici nusquam potest! Nunc in ea sunt tres homines. Tam remos agere incipiunt. Attat! Nunec venit aquae mons! Cavete, miseri, cavete vobis!”
20 NTTITING: AD ALPES
Vix haec verba dixerat, cum fluctus ingens cymbam parvam evertit. Paulisper viri duo in gurgite luctantes aspiciebantur; tum in mari mersi sunt.
““Ista diutius videre non sustineo,” inquit Cornelius, et propere in cameram se contulit. Publius autem cupiditate videndi in puppi morari perseveravit; utque pater cum ŌOnesimo et Stasimo iterum prodiit, insula parva e conspectu recesserat, ncque usquam conspici poterat navis altera.
Sol, qui iam coeperat fulgere, undis se condere properabat, cum nautae procul montes cernere potuerunt; tum omnes hilari vultu erant, cum sperarent se brevi in portum perventuros; ac Cornelius Stasimo: ‘“Abi,” inquit; ‘“dominae nuntia, ut in puppim prodeat; nam demum terram in conspectu esse.”
Stasimus statim discessit, et patri Publius: ‘“Existimo nos Brundisii e nave egressuros,” inquit. ‘‘Nonne res se ita habet, pater?t”
‘“Ita, mi fili,”” inquit Cornelius. ‘“In hac regione orbis terrarum nullum oppidum portum meliorem habet. Hic est locus, ut scis, unde Pompeius Magnus naves solvit, cum Caesarem fugiens exercitum in Graeciam traduceret. Et sicut nos montes illos nune videmus appropinquare, ita ille tum eosdem nebulis procul obscuros e conspectu suo discedere vidit. Qua de re poeta Lucanus versus aliquos fecit pulcherrimos.”
Interim Drusilla cum liberis e camera prodierat. Brevi tenebrae e mari surgere coeperunt; ac Cornelia, quae iam cum patre et fratribus stabat: ‘“Videte,” inquit. ‘“Aspicere videor lumen parvum procul micare. Quid est, obsecro?”
‘“Haec est pharus,” inquit pater, ‘‘quae noctu viam nautis monstrat, quo tutius naves in portum deducere possint. Sine lumine fortasse e cursu errarent, navesque in litus iniquum deferrentur.”
‘“Euge!” inquit Cornelia. ‘“In portum igitur nos profecto tuto perveniemus. Sed nunc mihi intro eundum est, ut cum Anna sedeam, dum Lucius obdormiscat.”
Itaque illa discessit. Ceteri autem aliquamdiu in puppi ambulabant; nam tempestas iam erat tam serena ut nemo intro se recipere vellet.
3
A STORY OF ROMAN LIFE 21
CAPUT VII
Postero die vectores, maritima iactatione fessi, e navi egredi cupiebant; ac Cornelius Onesimum cum Stasimo ad quendam Crassum, hospitem suum, statim misit, ut ei nuntiaret ipsum cum uxore et liberis in portu esse.
Interim omnes tempus varie trahebant; dum enim servi redirent, Cornelius incertus erat quo deverteret. Sed iam accessit mercator, de quo supra diximus. Ille, e navi egressurus: “/Gaudeo, ” inquit, ‘“nos postremo ad terram incolumes per- venisse. Brat tempus cum putarem nos numquam vivos patriam visuros esse.’
‘“Recte dicis,” inquit Cornelius. ‘““Neptuno certe gratia maxima habenda est, quod omnia tam feliciter evenerunt. Cum illos naufragos miseros in mari mersos videremus, paulum afuit quin extemplo tabulam pictam voverem, si ullo modo vim tempestatis nos effugere potuissemus.”
Et mercator: ‘“Profecto vera sunt verba eius, qui apud Plautum ita loquitur:
Voluptas nullast navitis, Messenio, 35 Maior meo animo, quam quando ex alto proeul Terram conspiciunt.”
‘“Haec me admonent,” inquit Publius, ‘“de carmine a poeta Catullo scripto, cum domum redisset, postquam in Asia annum afuit. Versus aliquos fortasse memoria pronuntiare possum:
O quid solutis est beatius curis,
Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus larem ad nostrum Desideratoque adquiescimus lecto!”
“Te laudo, Publi,” inquit Cornelius, ‘“quod tantam operam poetis nostris das; etsi satis scio multos cives nostros parvi poetas omnes pendere. Sed nulla est disciplina, qua facilius ad humani- tatem veram pervenias.”
22 NUTTING: AD ALPES
“Sed mihi nunc abeundum est,” inquit mercator. ‘“Spero aliquando nos iterum in urbe Roma convenire posse. Iam valete.”
‘“Vive et vale,” inquiunt omnes, ut mercator in scapham descendebat; qui ad terram vectus brevi e conspectu amissus est inter homines qui convenerant, ut cognoscerent quae naves in portum noctu pervenissent.
Interim liberi quam longissime prospectabant, si forte Onesimum et Stasimum redeuntes aspicere possent. Cum autem diu frustra exspectassent, Annam quaerere coeperunt, rati ei persuaderi posse ut fabulas aliquas narraret, quo minus tarde horae discedere viderentur.
Anna, quae haud procul cum Lucio consederat, cum liberos vidisset, adrisit et: ‘“‘Quid nunec, liberi?’ inquit. ‘“Nonne Onesimus iam rediit?”
“Eum nusquam video,” inquit Cornelia. ‘“Nonne tu vis aliquid nobis narrare, quo iucundius tempus terere possimus? Plura de viris gentis vestrae audire cupimus.”
“Vix intellego unde potissimum incipiam,” inquit Anna; “tam multa simul mihi in mentem veniunt; et e multis pauca eligere haud facile est.”
“De bellatoribus aliquid die,’ est iucundius.”
At Cornelia: ‘“‘Noli ita facere, amabo,” inquit. ‘“Caedis et sanguinis me iam diu taedet. Aliquid et laetum et notabile narra, sis.”
a“Difficile est,”’ inquit Anna, ‘“haec duo confundere; sed experiar quidem: Olim erat vates, qui longe a patria in servi- tutem deductus erat. Diu apud regem peregrinum maximo in honore habebatur. Sed principes eius civitatis, invidia commoti, quod advena apud regem tantum gratia valebat, insidias ei struxerunt.
“Vates deum patrium cotidie adorabat, deis autem aliis existimabat nefas honorem haberi. Quare inimici, qui haec omnia bene intellegebant, regem dolo adorti, ‘Semper vivas, o rex! inquiunt. ‘Quod neque in terris neque in caelo est quis- quam tecum conferendus, censemus ut edictum proponas, ne
;
;
;
;
inquit Sextus. ‘“Nihil eo
;
A STORY OF ROMAN LIFE 23
quis his triginta diebus quemquam nisi te adoret; si quis aliter fecerit, ad bestias damnatus esto.’
‘“Rex, quem dolus omnino fefellerat, honore sibi habito laetus, libenter id pollicitus est, atque edictum proposuit. Tum sero sensit se a principibus cireumventum esse; edictum enim regis semel propositum nec rescindi nec mutari poterat.
‘“Cmnia maerens temptavit, quo modo vatem conservaret, sed nihil reperiebat; cumque principes convenissent hominisque mortem postularent, tristis vatem ad bestias damnare coactus est.”
“Vah!” inquit Cornelia. ‘“Haec mihi vehementer displicent. Nonne modo dixi me iam diu caedis sanguinisque taedere?”
At Anna: ‘“Manedum, ” inquit, ‘‘dum reliqua audias. Vates interim nihil terrebatur; sed in speluncam leonum plenam demissus, cum saxum magnum insuper collocatum esset ne qua effugere posset, laudes tamen clare deo suo cantavit.
‘“Tam rex, vigiliis dispositis, animo maxime conturbato domum se contulerat, ubi nec cibum capere nec somno quiescere potuit; sed noctem totam sollicitus vigilabat. Cum dies demum illuxisset, e lectulo surrexit et celeriter ad speluncam pervenit. Quo ubi ventum est, voce flebili: ‘Veri dei vates,’ inquit, ‘adhuc animam vitalem carpis?’
“Tum e spelunca audita est vox vatis: ‘Semper vivas, o rex! Salvus sum; nam deus patrius nuntium misit, qui fauces leonum praecluderet’. Quo audito, rex gaudio elatus saxum amoveri iussit; vatesque incolumis e spelunca in lucem redditus est.”
‘“Euge!” inquit Cornelia. ‘“Quam gaudeo rem eventum tam felicem habuisse!”
At Sextus: ‘““‘Quid factum est, obsecro, illis principibus scelestis, qui tantum dolum frustra fabricati erant?”
“Omnes,” inquit Anna, ‘“in vincula celeriter coniecti una cum uxoribus liberisque ad bestias damnati sunt. Quos, ubi in speluncam sunt demissi, leones saeviter dilaniaverunt.” Tum subito: ‘“Sed Stasimum mihi videor procul aspicere. Nonne is est?” :
‘“Est profecto ipse,”” inquit Sextus; liberique celeriter abierunt, ut audirent quid novi adlatum esset.
24 NUTTING: AD ALPES
CAPUT vIII
“Cum servi in navem conscendissent, Onesimus ad Cornelium accessit, et: ‘“Crassus ille, ere,” inquit, ‘“ad quem missi sumus, negotio cum quibusdam colonis haud procul habitantibus con- tracto, hodie mane rus profectus est ut eos conveniret, nec domum ante vesperum est rediturus.”
““Male hercle nuntias,” inquit Cornelius. ‘“Eam hoc tantum reliquum est, ut hie eius reditum exspeetemus. Quare tu, Stasime, abi, et Drusillae nuntia celeritate iam nihil opus esse.”
Postquam abiit Stasimus, liberi Onesimum circumstabant, cupidissime rogitantes quantum aut qua facie esset oppidum. Ille autem recta ad Annam profectus: ‘“Quam vellem,” inquit, “Stasimum nostrum tu hodie videre potuisses!”
‘“Quam ob rem, obsecro?”’ inquit illa. ‘“An iste vafer denuo ludos faciebat?’
“Et lepidissimos, ” inquit Onesimus. ‘‘Nam, ut ad hospitem venimus, summa comitate accepti in atrio sedebamus, dum quaereretur quam mox dominus rediturus esset.
“Cum ita moraremur, subito intravit servus rusticus, qui nuper e villa in urbem arcessitus erat. Ille rauca voce: ‘Qui homines estis?’ inquit. Ac, priusquam ego respondere possem, Stasimus, se magnum ferens: ‘A rege Indorum’, inquit, ‘nos legati sumus’.
‘“Hahahae!” inquit Anna. ‘“Quid tum fecit iste rusticus?”
“Primo obstipuit,” inquit ŌOnesimus. ‘“Tum autem alia quaerere coepit, et sermo huius modi institutus est:
Servus. Dum huc navigatis, multas terras vos videre oportuit. 3
Stasimus. Ita vero. Resque mirandas ubique aspeximus.
Servus. Cum hic tempus teras, de his rebus mihi narra, sis.
Stasimus. In Spyria ardor solis maximus est. Solstitiali morbo ibi homines ut muscae intereunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 25
Servus. Papae! Saepe nostro in fundo sol satis fervidus est, sed numquam tam exitalis. 5 3
Stasimus. Alternae arbores sent fulgusitae bovesque alterno in sulco meriuntur.
Servus. Haec vix credere possum!. 5 SStasimus. Quin etiam multa sunt mirabiliora, quae nondum dixi. Quodam loco eymba veeti sumus ad caput amnis, qui de caelo exoritur sub solio Iovis.
Servus. Abi, me ludis. Etsi rusticus sum, me ita fallere nullo modo petes. Pater meus in Syria etys est; eo praesente tanta mendacia dicere non auderes.
Stasimus. Quin etiam idem dicam, si avum tuum adducere velis. Nonne vis reliqua audire?
Servus. Audiam vero; sed nihil me crediturūm polliceor.
Stasimus. Dum medio mari iter. facimus, saepe sub fluetibus monstra miranda natantia vidimus.
Servus. Sine dubio multa talia cepistis, quae nune vobiseum in navi habetis.
Stasimus. Nihil cepimus. Sed dies complures plane videre poteramus serpentem maximum oculis ardentibus, qui navem sescenta milia passuum sequebatur.
Servus. Exspectabat, credo, dum aliquis e navi in aquam excideret, ut eius membris vesceretur. B
Stasimus. Olim bovem, quae forte mortua in mare iecimus, eamque totam monstrunmi illud uno morsu voravit.
Servus. Apage te! Talia non diutius audiam.
“Sed iam redierant servi ceteri, qui nos de domini negotio certiores fecerunt. Itaque statim ad navem discessimus.”’
Tum Anna, cum satis risisset: ‘‘Male metuo,” inquit. ““1 impudentia sua Stasimus noster in maximum malum aliquando incidat. Sed certe est puer admodum ridiculus.”
ft4Recte dicis,” inquit Onesimus. ‘‘At nunc mihi abeundum est, ut rationes quasdam conficiam;” quo dicto, leniter ad cameram ambulavit. Liberi autem, qui cupidissime eius verba audierant, adhuc prope Annam morabantur; quam mox roga- verunt ut sibi aliquid narraret. 2īīī<ī 2ē
26 NUTTING: AD ALPES
At illa: “Vobis liberis,” inquit, ‘“nihil umquam satis erit. Quid nunc audire vultis?ī”
Tum Cornelia: ‘““Fabulis de viris vestrae gentis maxime delector. Nonne est aliud eius modi, quod vobis narrare velis?”
“VPum verba Ōnesimi audio,” inquit Anna, ‘“mihi in mentem venit cuiusdam vatis, qui Tonas appellabatur.. Is quoque multa miranda in mari passus est.”
“Pe hoc narra nobis, sis,” inquit Sextus.
“Craculo quodam,” inquit Anna, ‘“Ionas iussus erat Niniven proficisci, ut oppidanos de ira dei moneret. Cum autem eo iter facere nollet, navem conscendit, quae alias in partes proficisce- batur.
“Mox vento maximo mare turbatum est, ac brevi omnia hominibus mortem praesentem minari videbantur. Ionas autem somno consopitūs nihil audivit, priusquam a vectoribus ceteris suscitatus est. ;
“Tum omnes, ad vota conversi, suum quisque deum precati sunt ut e periculo tanto eriperentur. Postremo autem unus: ‘Nihil hoc proficit’, inquit. ‘Sortes, socii, coniciamus, si forte ita cognoscere possimus, cuius culpa in hoc tantum malum inciderimus’.
“Sortibus coniectis, Ionas est designatus. Quem igitur in mare eiecerunt, ac tempestas serena statim consecuta est. Ionam piscis immanis devoravit, sed tribus post diebus in litus in- columem eiecit.”
“Hui!” inquit Sextus. ‘“Mihi quidem etiam Stasimo maiora tu fingere posse videris.”
“Haec autem vera sunt,” inquit Anna ira incensa. ‘“Nihil amplius a me hodie audietis.’” Quae cum dixisset, se cum Lucio in cameram recepit.
Liberi igitur, ut potuerunt, horas diei longas trahebant. Sub noctem, cum iam advesperasceret, vox canentis e camera ad eorum auris adlata est. ‘““Audite,” inquit Cornelia; ‘“mater Lucium iam consopire conatur.”” Tum, ut omnes tacentes sedebant, vox Drusillae exaudiri poterat:
A STORY OF ROMAN LIFE 27
‘““Nunc hominesque labore gravatos, Nunec requies pecudemque vocat; Omnia leniter arva nigrescunt, Silva simul sine murmure stat.
Sidera, parve, micantia somnum Iam pueris avibusque cient;
Nunec oculos, placidissime, conde, Somnia duleia te maneant!
Lal-la-la, lal-la-la, care, quiesce, Mater enim in tenebris vigilat.”
28 NUTTING: AD ALPES
CAPUT IX
Postero die hospes ad litus mane praesto erat; ubi cymbam conduxit, et ad navem celeriter vectus est. Qui cum primum Cornelium vidit: ‘“Salve, Corncli,”” inquit. ‘“Gaudeo te huc incolumem pervenisse. Dum Brundisii moraberis, spero te apud me in hospitio futurum; immo fecisses melius, si statim ad me venisses.”
Cui Cornelius: ‘“Benigne facis, Crasse, qui nos tam comiter hospitio accipere velis. Ac libenter apud te paulisper mora- bimur; sed mox Romam progrediendum erit.”
Quae cum dicta essent, Cornelius, portorio iam soluto, Onesimo imperavit ut Drusillae nuntiaret omnia iam parata esse. Quae, non multum morata, cum Anna liberisque e camera egressa est; omnesque cymbis vecti harena optata brevi potiti sunt.
Liberi, si licuisset, libentissime in harena lusissent. Sed pater properare iussit, ne quid morae esset hospiti optimo, qui iam praecesserat ad redas, quas ad litus produxerat, quo celerius Cornelius ceterique veherentur ad villam suam, quae satis longe ab urbe aberat.
Quo cum ventum esset, liberi gaudio elati discurrerunt, ut boves, ovis, ceteraque omnia viderent, quae in fundo habebantur. Brevi autem revocati sunt, ut cibum caperent; nam impransi e navi egressi erant.
Post prandium Cornelius ad urbem redire coactus est, ut quaedam curaret, priusquam Romam iter tendere inciperet. Liberi interim omnes in partes per fundum denuo errabant; sed postremo defessi se receperunt in umbram arborum, ubi Anna servabat Lucium, qui secum in herba ludebat.
Tum Sextus: ‘“Spero, Anna cara,” inquit, ‘“te non adhuc nobis iratam esse propter ea quae ego heri imprudens dixi. Ludendo nos iam defessi sumus. Nonne vis aliquid narrare de bellatoribus aut de re quavis alia?” ;
A STORī OF ROMAN LIFE 29
At Anna: ‘“Heri ira incensa sum,” inquit, ‘“quod ea, quae
narraveram, in sacris libris nostris scripta sunt. Si eos irrisui habiturus es, nihil posthac vobis narrabo.”
‘“Noli timere,” inquit Sextus. ‘“Omnino nihil irrisui habe- bimus.” :
“Tum,” inquit Anna, ‘“‘aliquid narrare conabor: Priscis temporibus gens nostra in Aegypto retinebatur sub duro imperio regis illius regionis, civibusque meis labores multi et graves impositi sunt. Cotidie laterum numerum certum coquere coacti, postremo sunt iussi lateres etiam sine stipula conficere.”
“Regem quam inhumanum!” inquit Cornelia. ‘“‘Quo modo homines miserrimi tantam crudelitatem ferre poterant?”
At Anna: ‘“Diu non habebant quid facerent. Sed postremo inter eos exortus est dux Moyses appellatus, qui eis persuasit ut clam fugerent, et in terram longinquam migrarent.”
“Quid fecit rex, ” inquit Cornelia, ‘“cum haec audivisset?”
“Ille,” inquit Anna, ‘“‘ut primum cognovit nostros effugisse, exercitum unum in locum cogi iussit, et quam celerrime cum equitibus profectus est ut fugientes exciperet.”
At Cornelia: ‘“Spero eum consequi non potuisse.”
‘“Mox audies,” inquit Anna. ‘“Dum exercitus regius cogi- tur, nostri advenerunt ad sinum angustum, qui iter plane occludebat. Sed forte tum ventus maximus, subito coortus, aquam tanta vi reppulit, ut via lata per undas pateret; qua omnes incolumes ad litus ulterius pervenerunt.”
‘“FOptime factum!” inquit Sextus. ‘“Interim quid faciebat rex?” 3īē” 33 Tum Anna: ‘“Rex, cum eodem pervenisset, viam per mare patefactam attonitus vidit. Qua autem ut ipse cum suis transire conatus est, vento subito deficiente, aqua in locum rediit, rexque una cum equitibus suis mari submersus est.”’
‘“/Omnesne perierunt?’’ inquit Cornelia.
‘“Ad unum omnes,” inquit Anna. ‘“Nostri autem interim in loca deserta properaverant; ubi multos annos errabant, donec pervenerunt in regionem, ubi ego nata sum.”
30 NUITING: AD ALPES
“Ibi tandem spero omnia eis evenisse feliciter,”’ inquit Cornelia, ‘“et post tantos labores eos placida pace quievisse.”
Sed Anna: ‘“Longe aliter res evenit. Nam Palestini, gens bellicosissima, tam eam terram incolebant; quibuscum multos annos bella atrociter sunt gesta. Postremo autem hac regione tota nostri potiti sunt.”
Dum haec narrantur, accessit Publius. Quem cum ridentem animadvertissent, Sextus: ‘“Quid est, frater?” inquit. ‘“Si quid novi factum est, nobis dic, obsecro.”’
Tum Publius: ‘“Modo in via obvius fui cuidam homini, qui tanto aere alieno opprimebatur, ut omnia bona sua vendere vellet. Itaque ubique auctionem conclamabat.”
‘““Quo modo auctio conclamabatur?” inquit Cornelia.
‘“Hoc modo,” inquit Publius: ‘Auctio fiet mane die tertio. Venibunt servi, supellex, fundi, aedes; omnia venibunt praesenti pecunia. Venibit—uxor quoque, si quis emptor venerit’.”
‘“HIominem infeclicem!” inquit Anna. “‘“Veri simile est ei esse uxorem procacem. Si ita res se habet, credo eum omnia vendere velle, ut aliquo exsulatum abeat.”
Iam autem tempus cenae erat. Itaque omnes libenter ad tecta se receperunt, cum interim Publius saepius secum: ‘“Ab ovo usque ad mala.”
‘“Quid tecum totiens loqueris, Publi?” inquit Sextus.
‘“Dico me tam male esurire,” inquit Publius, ‘“ut etiam ser- pentium ova edere possim.”
“Vah!” inquit Cornelia. ‘“Cur pueri tam foeda semper comminiscuntur? Talia non diutius audiam.” Quae cum dixisset, celeriter intro praecucurrit.
A STORī OF ROMAN LIFE 31
CAPUT X
Paulo post Publius et Sextus foras egressi ultro citroque ambulabant, exspectantes dum pater ex oppido rediret. Et Sextus: ‘“Videsne,” inquit, ‘“illum senem sub arbore sedentem? Accedamus, ut cum eo fabulemur.”
f“Fiat,” inquit frater. ‘“Sed ille stultus et rusticus mihi videtur, nec credo eum nobiscum libenter locuturum.”
At Sextus: ‘“Experiar quidem. Nam etiam si colloqui nolet, nihil nobis nocebitur.’”” Quo dicto, accessit ad senem, qui oculos aversos tenebat, et: ‘“Salve, pater,” inquit. ‘“Spero te hodie bona valitudine uti.”
Tum senex leniter se convertit, et, manu ad aurem admota, rauca voce: ‘“Numquid locutus es, obsecro?” inquit. ‘“Nihil plane audire possum.”
Quare Publius maxima voce: ‘“Salve, senex,” inquit. ‘“Bene tibi sit”” Deinde summissa voce: ‘‘—etsi deos precor ut te infelicent, qui me ita ramices rumpere cogas.”
“Amice facis,” inquit senex surdus; ‘“et precor ut di omnia faciant, quae tu rogas.”
Quo audito, Sextus vix risum continere potuit; et fratres celeriter se receperunt, ne senex sentiret se ab illis derisum esse.
Cum iam paulum discessissent, Sextus: ‘“Animadvertistine, Publi,” inquit, ‘‘quam calvus esset ille senex? In sole eius caput plane splendidum erat.”
‘“V5widi,” inquit Publius. ‘“Homo vero infelix est; mala enim aliud super aliud ei accidisse videntur.”
At Sextus: ‘“Quid est, obsecro, cur homines tantopere calvitiem oderint? Nam animadverti paene omnes calvos rari- tatem capilli sui pudere.”
“Poeta Aeschylus saltem,” inquit Publius, ‘“causam iustam habuit, eur eum calvitiei suae paeniteret.”
‘“quo modo?” inquit Sextus. ‘“Haec, sis, mihi narra.”
‘“Memoriae traditum est,” inquit frater, ‘“illum olim, in Sicilia morantem, exisse ex moenibus urbis et in loco aprico
32 NUTTING: AD ALPES
sedisse. Tum aquila, testudinem rostro ferens, decepta splendore poetae capitis (nam erat capillo vacuum), lapidem esse rata, in id testudinem immisit, ut, testa fracta, carne vesceretur. Quo casu poetae egregio vita adempta est.”
“Vah!” inquit Sextus. ‘“Exitum quam mirandum! Sed haec me admonent de fabula, quam Anna nuper nobis narravit.
‘“Quid locuta est?” inquit Publius.
At Sextus: ‘“Dixit quondam gentis suae vatem calvum fuisse, quem pueri in via censectari soliti essent, cum cantarent: ‘Abi in malam rem, calve; abi in malam rem, calve’. Postremo vates, ira incensus, ad liberos conversus eos exsecratus est; et statim e silva venerunt ursae ingentes, quae eos liberos procaces ] dilaniaverunt.”
‘“Anna certe res mirandas narrat,” inquit Publius. ‘“Sed tu recte dicis Romanos paene omnes calvitiem odisse. Quin etiam tradunt divum Iulium libentissime recepisse decretum, quo ei liceret semper lauream coronam gestare, ne quis raritatem capilli animadverteret.”
“Imperatoresne alii aeque calvitiem oderant? inquit Sextus.
“Pomitianus,” inquit frater, ‘“libellum de cura capillorum seripsit; et Caligula imperator etiam morte multavit omnes, qui ex superiore parte aedium in viam despexerant, cum ipse transiret.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Gaudeo nos aetate feliciore vivere. Sed quos ego video advenientes? Nonne pater est?”
“Est ipse,” inquit Publius. ‘“Adde gradum, Sexte, ut eum salutemus. Miror autem quis sit alter, qui cum eo in reda sedet; hominem agnoscere videor, nec tamen dicere possum quis sit.””
Cum autem Cornelius et amicus propius accessissent, Publius subito: ‘“Ille est profecto noster familiaris vetus, L. Torquatus. Salve, Torquate; libentissime te video. Ubi hos annos afuisti? Quo iter fecisti, aut quae vidisti?”
“salvete, iuvenes,” inquit Torquatus ridens, cum ex reda descenderet. ‘‘Multa simul rogitas, Publi. Paulo post intus ad singula respondebo.”
A STORī OF ROMAN LIFE 33
Interim Cornelius Onesimo, qui, vocibus auditis, foras egres- sus erat: ‘“Abi,” inquit; ‘“dominae nuntia de improviso adesse familiarem nostrum Torquatum, qui, etsi in Siciliam properet, hic unam noctem morari velit, ut amicitia pristina recolatur.”
Cum ceteri in tectum se recepissent, Sexto Publius: ‘“‘Audi- vistine umquam,’”’ inquit, ‘“unde Torquati cognomen illud traxerintī”
“Numquam audivi,” inquit Sextus. ‘“Unde, obsecro?”
At Publius: ‘“Memoriae traditum est abhinc multos annos, cum Galli nobis bellum inferrent, quendam ex hostibus, torque atque armillis decoratum, ex acie progressum magna voce clamasse, si quis secum depugnare vellet, ut prodiret.
“Gallus erat homo ingens, qui omnes suos viribus ac magni- tudine corporis antecellebat. Quare paulisper e nostris nemo procedere ausus est. Hostis igitur irridere coepit atque linguam exsertare.
‘“Qua contumelia concitatus, T. Manlius, iuvenis summo genere natus, indignum esse ratus tantum flagitium civitati accidere, ex acie progressus fortiter contra Gallum ingentem constitit. 35
“Acriter dimicatum est; sed postremo hostis gladic traiectus corruit. Tum Manlius victor caput eius celeriter abscidit, torquemque cruentum hosti detractum in collum sibi imposuit. Que ex facto et ipse et posteri eius ‘Torquati’ sunt nominati.” “aQGloriam bene partam!” inquit Sextus. ‘“Quam vellem adhuc esse Gallos, quibus occidendis famam magnam adipiscere- mur!” 3 “Noli desperare,” inquit Publius ridens. ‘“Parthi adhuc supersunt. Fortasse tu cum eis aliquando congredi poteris. Sed nunec intro eamus.” Quo dicto, illi quoque tectum intra- verunt.
;
34 NUTTING: AD ALPES
CAPCUT XI
Intus, cum lumina accensa essent, Torquatus, qui iam ser- moni vacabat, ab omnibus de itineribus suis interrogatus est; nam longe et late terra marique iter solebat facere, ac multa iucunda et mirabilia narrare poterat.
Tum ille: ‘““Publio,” inquit ‘“modo pollicitus sum me brevi responsurum. Itaque aequum est me ei primum operam dare.”
Quo audito, Publius laetus: ‘“Si nuper,” inquit, ‘“per mare septentrionale navigasti, nos doce, sis, num ea vera sint, quae apud Tacitum leguntur de illo latere mundi.”
‘“Ego vero,” inquit Torquatus, ‘‘nuper iter maximum sub septentriones feci; ac magna ex parte vera esse ea repperi, quae apud Tacitum sunt.”
“4“erene igitur dicuntur dierum spatia ibi maiora esse quam in Italiaī” inquit Publius.
“Ita vero,” inquit Torquatus. ‘“Quin etiam in Britannia noctes interdum tam sunt breves, ut in extrema parte insulae vix inter finem et initium diei internoscere possis. Ac si nubes non officiant, quidam affirmant solis fulgorem per noctem totam aspici posse, neque eum occidere et surgere, sed velut transire.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Nolim dies tam longos esse. Puerine ibi ad selis occasum in ludo retinentur?”
‘“Apud Britannos,” inquit Torquatus ridens, ‘“pueri equi- tant, et armis militaribus exercentur. Ibi haec studia maximo in honore sunt.”
“Pueros felices!” inquit Sextus. ‘“Existimo me aliquando in illam insulam beatam migraturum.”
“Ego vellem adfuissem,” inquit Publius, ‘““cum Caesar primum Britanniam attigit. Quanta fuit virtute ille signifer, qui in fluctus desiluit suosque in hostes duxit!”
“Res ibi hodie longe aliter se habent,” inquit Torquatus. “/Nulli bellatores barbari, in litore congregati, advenas harena prohibent. Sed ubique tuto mercatores ultro citroque com- meant.”
A STORY OF ROMAN LIFE 35
aAliasne quoque in partes iter fecisti?” inquit Cornelius.
“Maxime vero, ” inquit Torquatus. ‘“E Britannia profectus, usque ad Suiones perveni. Ibi quoque noctes tam breves sunt ut solis fulgor stellas obscuret. Quin etiam aliquos audivi, cum dicerent se solis currum e mari emergentem audisse, atque formas quoque equorum vidisse et capitis. radios.’
sIllud est maius quam ut ego credam, 22 inquit Sextus. “Tune, pater, talia credis?”
‘“Illud quidem vix credibile est,” inquit Cornelius. “Sed, Torquate, cum loca tam multa adieris, age nunec, itinera tua ordine audiamus.”” Qua cohortatione inductus, Torquatus ordi- nem exposuit itinerum suorum, ex eo tempore exorsus, quo eum novissime viderant.
Iam autem liberis erat tempus cubitum eundi; ac Sextus et Cornelia perinviti cum matre in conclavia proxima se recepe- runt. Tum Sextus: ‘“Perraro, mater, tu aliquid nobis narras. Nequaquam somniculosi sumus, et libentissime a te fabulam audiamus.’
‘“Si paucis verbis contenti eritis,’ inquit Drusilla, ‘“de leone fabulam vobis narrabo.”
‘“Euax!”’ inquit Sextus. ‘“Spero rem fore cruentam, ut Cornelia arte dormiat.”’
“Noli timere, Cornelia,” inquit mater. ‘“Nihil sanguinis effundetur.”
“Sanguinis iacturam ego doleo,’”’ inquit Sextus; audiamus.” : 2
Tum Drusilla: ‘“‘Olim, cum Romae spectacula ederentur magna, et multae bestiae immanes in harenam imnmitterentur, quidam homines miseri, capitis damnati, delecti erant, qui cum his monstris depugnarent; in quibus erat servus, qui Androcles appellabatur. :
“Maxime conspicuus in harena erat leo, qui alias bhestias omnes viribus et magnitudine corporis longe antecellebat, quique terrifico fremitu oculos omnium spectatorum in se saepe con- vertit. Is leo, cum Androclem aspexisset, primo quasi āadmirans paulisper stetit, tum lente et placide ad eum accessit; deinde
c“sed
36. NUTTING: AD ALPES
caudam more canum clementer et blande movere coepit, ac postremo manus hominis perterriti lingua sua mulcebat.
‘“Hac re nova commotus, imperator iussit Androclem arcessi; a quo quaesivit cur leo tam mirabiliter ei pepercisset. Tum Androcles rem mirandam narravit.
“Nam, ut dicebat, multo ante in Africa fuerat, cum dominus eam provinciam proconsulari imperio obtineret; cuius crudeli- tate coactus in loca deserta postremo refugit, ubi speluncam latebrosam nactus defessus quievit. 2r
“Brevi autem, subito experrectus, sensit leonem ingentem in speluncam intrasse. Primo perterritus spem omnem salutis dimisit; tam autem animadvertit leonem claudicare propter spinam magnam, quae in pede defixa erat.
a“Interim belua leniter accessit et sublatum pedem ostendit, quasi hominis opem ita peteret. Tum Androcles, quamvis per- turbatus, spinam detraxit; et deinde per triennium et homo et leo in spelunca habitaverunt, cum interim leo cotidie venatum abiret, et homo, qui ignis copiam haberet nullam, carnem meridiano torreret sole.
“Sed olim Androcles, qui forte e spelunca exierat, a militibus deprehensus ad dominum Romam missus est; ubi, ut fugitivus, ad bestias est damnatus. Quo modo factum est ut leo, qui quoque interim captus erat, in harena amicum pristinum laetus agnosceret.”
Dum haec narrantur, Publius, qui librum quendum quaere. bat, in conclave intraverat, et ille: ‘“Cum talia de bestiis audio,” inquit, ‘“admoneor de verbis poetae Vergili, qui cecinit res quam mirandae futurae essent, cum iterum aetas aurea in terras rediisset:
s
Ipsae lacte domum referent distenta capella i Ubera, nec magnos metuent armenta leones.”
Tum Cornelia: “Vt ego admoneor,’ inquit, “āe fabula,
quam Anna nuper de vate narravit, qui incolumis in spelunca leonum plena pernoctavit.” : Tum, cum gratiae matri actae essent, liberi cubitum ierunt.
A STORY QF RQMAN LIFE 37
CAPUT XII
Prima luce omnes experreeti sunt, cum sperarent se statim Romam profecturos esse, quamquam Crassus eos summa comitate hospitio accipiebat, et libenter diutius erat retenturus.
Sed priusquam abire possent, et cum iam redae ante fores starent, tabellarius celer ex oppido venit, qui Cornelio litteras redderet, quibus in oppidum revocabatur, ut quoddam negotium neglectum curaret.
Ille igitur Ōnesimo et Stasimo imperavit ut omnia parata haberent, et ipse abiens: ‘“Spero,” inquit, ‘“nos paulo post meridiem demum Romam proficisei posse. Nam hoc negotium etsi magnum tamen breve est, et paucis horis huc redibo.”
Quo dicto, in redam cum Torquato escendit, ac celeriter ad oppidum vectus est. Interim liberi, spe profectionis lapsi, huc illue vagabantur, nec quid agerent habebant.
Tum Drusilla: ‘“Debetis,” inquit, ‘‘aliquid comminisci, quod vos exerceat. Nam, ut est in vetere proverbio: ‘Otiosae manus facile lasciviunt’.”
“Id saepe audivimus,” inquit Sextus; “sed quid faciamus nusquam reperire possumus.” 3ī
“Ilic, inquit Drusilla, ‘“Publium ambulantem video. Cur eum non rogatis num quid recordetur de rebus gestis eorum civitatis principum, -qui olim in his regionibus inter se bellum gerebant?”
“Fiet,” inquit Sextus. ‘“Sequere, Cornelia. Ad Publium accedamus.”
Qui cum eos appropinquantes vidisset, procul: ‘“Iam scio,” inquit, ‘““quid vos agatis. Numquam erant liberi fabularum tam cupidi. Sed per omnes deos iuro me non facturum quod rogaturi estis.”
“Id vero nobis satis est,”’ inquit Sextus; ‘“nondum enim seis quid rogituri simus. Publi frater, nos a te cupidissime petimus, ne quid nobis hodie narres.” 25
55
38 NUTTING: AD ALPES
Quo audito, Publius coactus adrisit, cum sentiret se tam callide suis verbis circumventum esse. Quare: ‘“Dicite,” inquit. “Qua de re audire vultis?”
Tum Sextus: ‘‘Cum Caesar dictator et Pompeius Magnus de imperio inter se decertarent, nonne aliquid notabile ad Brun- disium actum est?”
“Mutlta vero,” inquit Publius; ‘“quae scripta primo libro commentariorum de Bello Civili modo legi.”
“De his igītur expone,” inquit Sextus. ‘“Nos ad audiendum parati sumus.”
Tum Publius: ‘“Cum Caesar e provincia in Italiam trans- isset, Pompeius, pecunia raptim ex aerario sublata, huc in Calabriam profectus est, cum nondum in acie cum Caesare con- gredi auderet, et speraret se copias suas in Graeciam traducere posse, ubi, opibus firmatis, denique commodius dimicaret.”
‘“Numquam putavi,”’ inquit Sextus, ‘“Pompeium tam ignavum fuisse. Cur non, ut viro dignum erat, in Italia manebat, ut statim res diiudicaretur?” i
‘“Rem in diserimen adducere nondum erat paratus, inquit Publius. ‘“Quin etiam Roma tanta celeritate discessit, ut omnino desereret IL. Domitium, legatum suum, qui Corfinium praesidio tenebat.”
“Quid, obsecro, Domitio et praesidio illo factum est?” inquit Cornelia. J
At Publius: ‘“Caesar, cum eo pervenisset, ante moenia oppidi consedit; et Pompeiani, qui suo duci parum confidebant, brevi ei se suaque omnia dederunt.”
‘“Puto, ” inquit Cornelia, ‘“Caesarem illos captivos miseros occidisse omnes.”
“Nullo modo,” inquit Publius; ‘“‘neque enim erat Caesar eius modi monstrum,—etsi Gallos ceterosque barbaros interdum summa severitate tractaverat. Hoc vero tempore, cum e castris dediti egressi essent, apud eos pauca de ipsorum ingrato animo locutus, Domitium reliquosque praefectos incolumes dimisit, milites autem suum in exercitum recepit.”
A STQRY OF ROMAN LIFE 3?
“Eia!” inquit Cornelia. ‘“Quis putaret Caesarem tam mitem fore?’ : īī
Et Sextus: ‘“Pro tanta clementia, opinor, omnes ei gratiam maximam habuerunt.”
“Res longe aliter evenit,” inquit frater. “Milites quidem se satis fideliter gesserunt, sed Domitius et reliqui praefecti plerumque statim se contulerunt ad Caesaris inimicos, ut alibi in acie eontra eum pugnare possent.”
“Rem quam turpem!” inquit Cornelia. c“Sed quid interim Pompeius faciebat? 33īē
“Ille recta Brundisium properavit,””, inquit Publius. “Itaque Caesar, cum eo pervenisset, oppidum maximis operibus munitum offendit.
“Pompeius, navibus undique coactis, iam classem compara- verat haud mediocrem, sed non tantam ut omnes copiae eius in Graeciam simul traduci possent. Quare partem exercitus in naves imposuit, et nunc cupide exspectabat dum classis rediret, ut reliquae quoque copiae traducerentur.
“Interim omnibus modis Caesari resistebatur, qui iam in mare moles maximas iaciebat, quibus portu occluso sperabat se Pompeium prohibere posse, quominus reliquum exercitum in Graeciam transportaret. .
‘“Quae opera Caesar satis mature conficere non potuit; ac Pompeius, cum classis inanis e Graecia revertisset, alteram partem copiarum in naves imposuit et celeriter avectus est.”
‘“Quid tum Caesar?” inquit Cornelia. ‘‘Pompeiumne in Graeciam secutus est?”
‘“Id statim fieri non potuit,” inquit Publius; ‘“nam Pom- peius omnes naves undique coegerat. Quare Caesari aut novae instituendae aut aliae ex locis longinquioribus conquirendae erant. Praeterea Italiam sine praesidio relinqui nolebat, quod in Hispania erant tres exercitus veterani, quos ducebant legati Pompeiani.
Itaque Romam reversus, cum ibi de pace parum proficeret, in Hispaniam profectus est; quam regionem brevi in potestatem
40 NUTTING: AD ALPES
suam redegit. Tum demum, classe magna comparata, longo intervallo Pompeium in Graeciam sequi parabat.
“Sed iam, liberi, existimo me ius iurandum meum servasse. Ad tecta igitur redeamus, ut cognoscatur an Ōnesimus et Stasi- mus ad iter faciendum omnia parata habeant.’” Quae cum dixisset, ad tecta profectus est; quo Sextus et Cornelia haud inviti subsecuti sunt.
Haud multo post Cornelius ex oppido revertit. Tum via- tores, cum Crasso bono ‘vale’ dixissent, Appia via Tarentum versus profecti sunt; atque ante noctem iter viginti milium passuum confecerant.
A4 STORY OF ROMAN LIFE 41
CAPUT XIII
Postero die haud longe progressi erant a villa quo proxima nocte deverterant, cum subito rota soluta est. Quare Stasimus ad villam est remissus, ut inde opem peteret. 3
Interim omnes e redis descenderunt, et liberi per prata laeti ludebant, cum interim Drusilla et Anna cum Lucio sub arboribus prope viam sederent. Tum Cornelia: ““Sine, sis, mater,” inquit, ‘““Annam nos comitari, dum paulo liberius vagamur. Nam prata undique floribus pulcherrimis referta sunt, quos carpere volo.”
“Fiat,” inquit Drusilla. ‘“Sed cavete ne longius aberretis. Nam latrones hic vagari dicuntur; neque vos vi auferri volo. Interim ego hic in umbra cum Lucio morabor.”
Sextus autem, qui flores minimi faciebat, circumspicere coepit, quo modo tempus commodius tereret, ac subito aspexit Onesimum, qui prope segetem consopitus humi iacebat supinus.
Quare furtim aggressus, repente magna vi lapidem in segetem iecit. Quo sono audito, Onesimus exsiluit et: ‘“Quid factum est, Sexte?” inquit. ‘“Stasimusne iam ex oppido rediit?”
‘“Brevi aderit,” inquit Sextus. ‘“Sed ego, cum forte te hic consopitum iacere aspexissem, anguem ingentem per segetem huc repentem vidi, cuius oculi sanguine et igni suffusi erant, linguaque vibrans ex ore emicuit. Lapidibus monstrum hinc deterrui. Profecto dis gratia maxima habenda est, quod ego tam opportune adfui.” 5
‘“Anguis vestigium nullum invenio,” inquit Ōnesimus, qui iam fusti segetem magna cum cura scrutabatur; ‘“neque vero ego dormiebam, cum tu lapides iecisti. Oculos tantum con- dideram, quia clarior erat lux.”
“Quo modo igitur accidit,’’ inquit Sextus, ‘“ut te tam quietum teneres?”
’
42 CNUTTING: AD ALPES
At ille: ‘““Audiebam,” inquit, ‘“quid in segete aves loqueren- tur.”
‘““Quid est hoc quod a te audio?” inquit Sextus. ‘“Num aves loqui possunt?”
Ft Onesimus: “Sie traditum est,” inquit. “Id saltem quodam in libro legi.”
Tum: ‘“Oho,” inquit Sextus. ‘“Numquam suspicabar te
quoque fabulas narrare posse. Dic mihi, sis, de avibus, quae loqui possunt.” f“O tlim,” inquit Onesimus, ‘“erat avis, quae in segetibus nidum suum habebat. Pulli nondum volare potuerunt; quare mater cotidie ibat cibum quaesitum. Quae cum abiret, semper pullos iubebat, si quid novi fieret, id animadvertere, ut sibi, cum redisset, nuntiarent.
“Diu nihil novi accidit; sed postremo dominus segetum ad locum accessit, ubi nidus latebat, et filio vocato: ‘Videsne’, inquit, ‘frumentum iam esse maturum? Quare abi statim, amicosque nostros roga ut ad frumentum metendum nos cras adiuvent’. IIaec ubi dixit, discessit.
“Matri, cum redisset, pulli perterriti omnia narraverunt, ac vehementer eam orabant ut statim tutum in locum deduceren- tur. Illa autem eos otioso animo esse iussit: ‘nam’, inquit, amicorum operam dominus exspectat, nec cras frumentum metetur, neque hodie necesse est ut vos in alium locum deducam’.
“PFostero die dominus mane in agris praesto erat. Sol fervet, it dies, amici autem nulli veniunt. Tum ille rursus filio: ‘Abi’, inquit; ‘cognatos et adfines roga, ut cras prima luce ad meten- dum adsint’.
“Haec quoque matri pulli nuntiant; illa autem eos hortatur ut sine metu sint. Nec res eam fefellit; nam cognati et adfines nihilo alacrius ad metendum venerunt.
“Quare filio dominus iratus: “‘Valeant’, inquit, ‘amici et propinqui. Tu autem cras prima luce falces duas deprome. Nos ipsi frumentum nostris manibus metemus’.
A STORY QF ROMAN LIFE 43
‘“Haec ubi ex pullis mater audivit: ‘Tempus est abeundi’, inquit; ‘nam sine dubio id nunc fiet, quod ille dixit’.”
“Ista certe est fabula insolita,”’ inquit Sextus; ‘“nec satis intellego, quo illa pertineat. Quid significat, obsecro?”
“Tribus verbis,” inquit Onesimus, ‘“fabula haec docet: ‘Suam quisque rem optime curat’; nam neque amici nec cognati dominum segetum tanti faciebant, ut frumentum eius metere vellent. Sed nunc eamus; nam reda, ut videtur, paene refecta est.”
Quos cum appropinquantes animadverteret, Drusilla omnis in partes sollicita prospicere coepit, si forte videret Corneliam et Annam, quae iam diu aberant. Illae autem arboribus tum contectae sunt; sed brevi manibus plenis redierunt.
Drusilla, cum violas liliaque candida vidisset, ridens: “Metuebam,” inquit, ‘“ne vos in eundem casum incidissetis, quo Proserpina ablata est.”
‘“Numquid mali ei accidit?” inquit Cornelia.
At Drusilla: ‘“Matri eius saltem satis mali evenit. Nam olim, cum Proserpina, ut flores carperet, una cum puellis aliis per prata vagaretur sinumque complevisset, subito e terra emersit Pluto, rex inferorum, qui eam in currum suum sustulit.
““Illa perterrita primo comites matremque semel atque iterum vocavit. Sed frustra; nam deus in colla equorum, nomine quemque hortatus, habenas excussit, rapideque cum puella avectus est.
“Rem quam indignam!” inquit Cornelia. ‘“Ad inferosne puella infelix descendere coacta est?”
“Ita vero,” inqunit Drusilla; ‘“nam etsi nympha Cyane raptoris currui obstare est conata, Pluto sceptro terram maxima vi percussit, ictuque viam in Tartara fecit, qua statim equi et currus e conspectu ablati sunt.
“Tum per orbem terrarum longe et late mater maestissima vagata est, neque usquam vestigium filiae amissae reperiebat, priusquam in fonte Cyanes zonam puellae forte animadvertit. Haud multo post a nympha Arethusa certior facta est filiam iam Plutonis uxorem esse et reginam inferorum.”
44 NUTTING: AD ALPES
‘“Ego. quidem,” inquit Cornelia, ‘“isti puellae non invideo; nec montes aureos meream, ut in loca tam taetra ac terribilia descendam.” .
Dum haec aguntur, omnia ad iter faciendum parata sunt. Celeritate iam erat opus; nam nox suberat, viaeque omnes latronibus infestae. Equi autem, morae impatientes, libenter redas ducebant; ac viatores, etsi mox tenebrae incedere coeperunt, poterant tamen longe et late prospicere; nam, ut est apud Horatium Flaceum:
Nox erat et caelo fulgebat luna sereno.
Sed omnes cura magna sunt levati, ubi denique moenia Taren- tina viderunt et in urbem recepti sunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 45
CAPUT XIV
Multo mane Onesimus ad portum missus est, ut quaereret, num quae naves Syracusanae nuper eo appulsae essent; nam Cornelius litteras inde missas sperabat.
Sextus, cum haec mandata audiret, patri: ‘“Mihi videor,” inquit, ‘“de Syracusis olim audivisss. Nonne est oppidum Siciliense?” :
“Recte dicis,”” inquit pater. ‘“Maxima est urbs, ubi tyrannus Dionysius multos annos regnavit. Ibi Archimedes quoque aetatem egit.”
“Nondum de Archimede audivi,” inquit Sextus. ‘““Fratne ille bellator clarissimus?” At pater: ‘“Minime vero,” inquit. ‘“Sed artis geometricae et numerorum peritissimus erat; quin etiam vix aliud curabat. Cumque Syracusae a Romanis expugnarentur, adeo erat ille studiis suis intentus, ut fremitum et clamores militum dissonos non audiret, sed interim in terra lineas radio scriberet securus.”
f‘“Bene certe ei erat, qui ita mala belli oblivisei posset,” inquit Sextus.
“Res autem haud feliciter evenit, ” inquit Cornelius. ‘“‘Nam miles vagus, qui praedandi causa in aedes inruperat, stricto gladio eum interrogavit, quisnam esset. Ille autem nihil respondit, sed protecto manibus pulvere: ‘Noli,’ inquit, ‘circulos meos turbare’. Quo audito, miles, cum se derideri putaret, Archimedem gladio percussit.”
“Casum quam indignum!” inquit Sextus.
“Sic omnibus visum est, ” inquit pater; ‘“et dux Romanus suis diligenter praeceperat, ne quis homini tam sollerti noceret, etsi ille machinis singulari subtilitate perfectis victoriae Romanorum multum obstiterat. Sed iam ego et Publius abituri sumus, ut theatrum inspiciamus. Visne tu nobiscum ire?”
“Maxime vero,” inquit Sextus. ‘“Quam mox proficisce- mur?”
46 NUTTING: AD ALPES
“Publium iam diu exspecto,” inquit Cornelius; ‘“atque
opportune nunc accedit. Adde gradum, Publi; abire volo.”
“Imvitus tibi in mora fui,” inquit Publius; ‘“sed Stasimus iste scelestus coquum ludificabat, et paulum afuit quin serio inter se pugnarent. Abire nolui priusquam omnia componerentur.”
‘“Recte fecisti, mi fili,”’ inquit Cornelius, ‘“‘atque te laudo. Sed nunc properandum est, ut hic adsimus, cum Onesimus e portu redibit.” Quae cum dicta essent, alacres profecti sunt.
Ad theatrum ubi perventum est, Publius et Sextus funda- menta maxima et spectaculorum amplitudinem satis mirari non potuerunt, et Sextus: ‘“Vix motu terrae,”’ inquit, ‘‘molem tantam censeo commoveri posse.”
At pater: ‘“Res certe ita se habet. Sed alibi interdum sub- sellia tam temere instituta sunt, ut magna cum clade spectatorum corrurerent. Velut Fidenis amphitheatrum ligneum instruxit quidam Atilius, qui neque fundamenta solida subdidit, neque firmis nexibus trabes coniunxit; cumque multitudo permixta eo confluxisset spectaculoque gladiatorum intenta esset, subito subsellia conciderunt; quo casu quinquaginta milia hominum aut vulnerata aut interfecta sunt.”
Cf“Papae!” inquit Publius. ‘“Proelium atrox vix plus mali intulisset.”?
“Non sine causa hoc dicis,”” inquit Cornelius. ‘“Facies enim urhis totius mutata est, atque, ut antiquitus post proelia fieri solebat, sic tum domus civium nobilium patuerunt et fomenta ac medici passim praebiti sunt. Interim homines metu exsangues inter acervos cadaverum vesana mente uxores, liberos cognatosque quaerebant.”
At iam Sextus: ‘“Quod, obsecro,” inquit, ‘“est nomen Iilli muro, qui tam alte eminet?” “Proscaenium vocatur,” inquit pater. “‘“Cuius e fastigio Romae Nero imperator saepe ludos spectavit. Cumque panto- mimi aemuli inter se pugnarent, ille signifer simul et spectator proelio aderat; atque ad manus ubi ventum erat lapidibusque et. subselliorum fragminibus contendebant, tum et ipse multa
A STORY OF ROMAN LIFE 1
iaciebat in populum, atque olim etiam praetoris caput graviter vulneravit.”
“Ludum lepidum!” inquit Sextus. ‘“Vellem adfuissem, ut homines discurrentes viderem!”?
“Immo rem foedam, mi fili, et imperio Romano indignam,” inquit Cornclius.
“At,” inquit Publius ridens, ‘“imperator ille, nisi fallor, non numquam ea sparsit in populum, quae nemo invitus reciperet, etsi iniecta erant.” ī
“Verum dicis,” inquit Cornelius; ‘“nam Ludis Maximis populo dona gratissima sparsit—aves cuiusque generis, vestes, gemmas, aliaque eius modi.”
“M€Multi homines, credo,” inquit Publius, ‘“capita sua libenter praebeant vulneranda, dummodo aurum et gemmae pro telis sint.”
“Ludos aliquos spectare pervelim,” inquit Sextus. ‘“Ne histriones quidem in scaena umquam vidi. Nonne spectacula lepida et iucunda sunt?”
“Interdum et ridicula,” inquit pater. ‘“Velut erat Fufius quidam, qui olim partes matris dormientis agebat. Brevi in scaenam processit umbra fili inhumati, qui matrem orabat ut corpus sepeliret. Sed Fufius, qui forte ebrius erat, iam re vera dormiebat; quare neque umbram audire poterat nec quidquam respondit. Quo animadverso, spectatores omnes una voce pro umbra vociferati sunt: ‘Mater, te appello’.”
“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Hoc certe luculentum fuit.”
“Sed, ” inquit Cornelius, “it dies. Abeamus igitur, si forte Onesimus iam e portu redeat.”
Ubi ad deversorium ventum est, a Drusilla certiores facti sunt Onesimum nondum rediisse, et Cornelius: ‘‘Multae naves, ut opinor,” inquit, ‘“nuper huc appulsae sunt; et veri simile est Onesimum aliquanto diutius afuturum. Quare omnibus, ut cuique libet, se interim licet oblectare.”” Quae cum dicta essent, alii in aliam partem discesserunt omnes.
H
;
;
38 5 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XV
Paulo post, cum iterum eodem convenissent, Publio Cor- nelius: ‘“Modo dicebas,”’ inquit, ‘“Stasimum nostrum coquum ludificasse. Quid, obsecro, factum est?”
“Coquus,” inquit Publius, ‘“pisces in aqua condiderat, ut eos refrigeraret. Stasimus autem, coquo inscio, pisces detraxit, et quosdam cancros vivos introduxit. Cumque coquus im- prudens manus in aquam iniecisset, cancer subito eius digitum arripuit. Quo viso, Stasimus in cachinnos maximos effusus est, coquus autem ira percitus cultrum manu rapuit; ac vero paulum afuit quin hominem occideret. Sed ego opportune proelium diremi.”
‘“Aliquando istum scelestam impudentiae suae paenitebit,” inquit Cornelius. ‘“Sed iam adest Onesimus. Quid novi, Onesime?”’
“Per portum totum ambulavi navesque adii omnes,” inquit Onesimus, ‘“neque ullam invenire potui, quae nuper Syracusis soluta erat. Sed dicebant cras duas inde exspectari.”
Tum Cornelius: ‘“Etsi multo mane hinc abire in animo habui,” inquit, ‘““manendum est, censeo; nam iam diu est factum, cum litterae ullae Syracusis mihi adlatae sunt.”
Itaque omnes, usque ad cenae tempus modis diversis se oblectaverunt. Cum autem mensae remotae essent, patri Sextus: “Modo maxime delectatus sum eis,” inquit, ‘“quae de impera- tore Nerone dixisti. Nonne vis alia similia nune nobis narrare?”
Ac pater: ‘“Nero imperator puer arte musica imbutus est; cumque se satis exercuisse existimaret, :in scaenam prodire cupiit, etsi non modo imperatori sed etiam senatori hoc inde- corum habebatur. Et prodiit vero, Neapoli primum; ubi ne concusso quidem motu terrae theatro prius cantare destitit, quam omnia rite confecta sunt.
“Postea, cum magni aestimaret se ostentare etiam inter peregrinos, in Achaiam iter fecit; ubi musica certamina omnia
30
A4 STORY OF ROMAN LIFE 49
obiit. Comitati sunt eum principes civitatis, in quibus erat Vespasianus, is qui postea imperator factus est.”
“Cum imperator Nero fuerit,” inquit Cornelia, ‘“eredo eum optime omnium cantasse.”
“Frras, filia mea, cum ita existimas,”’ inquit Cornelius. “Coronae scilicet omnes ei delatae sunt. Sed vox eius parva erat et fusca, nec quisquam eam cum voluptate audiebat; atque etiam dicitur Vespasianus, qui perinvitus imperatorem comitabatur, saepe eo canente obdormivisse; unde offensam gravissimam contraxit.
“Quin etiam, cum canebat imperator, ne necessaria quidem causa cuiquam theatro excedere licuit. Quare, clausis portis, multi audiendi taedio furtim de muro desiluerunt aut morte simulata funere elati sunt.”
“V5wix credibilia haec videntur,” inquit Drusilla. “‘““Sed nonne sunt alia aeque miranda, quae de Caligula imperatore narrantur?”
“Sunt vero,” inquit Cornelius. ‘“Sed, Sexte, hoc primum mihi responde. Scisne unde imperator illud cognomen traxerit? Nam primo Gaius Caesar appellatus est.”
“Cognomen Caligulae, credo, e ‘caliga’ ductum est,” inquit Sextus; “nescio autem quo modo factum sit, ut imperatori inderetur.”
Tum Cornelius: ‘“Cognomen Caligulae e castrensi ioco ille traxit. Nam in paternis castris educatus est, eumque adhuc parvulum mater manipulari habitu induebat; et, ut scis, mili- tibus gregariis caleeamentum est caliga.”
“Facile conicere possum,” inquit Cornelia, ‘“quanta fuerit festivitate puer, cum ita vestitus esset. Nonne milites eum maximo studio colebant?”
“Ita profecto,” inquit pater; ac olim, cum inter Germanicas legiones seditio maxima coorta esset, ac mater tristis cum filio parvulo e castris in proximam civitatem abiret, quo munitiore loco puer haberetur, tum milites, subito ad paenitentiam versi, vehiculum manibus retinuerunt, deprecantes ne sibi tantam
50
’5
50 NUTTING: AD ALPES
invidiam imponeretur, ut ducis filius alibi quam in castris suis videretur tutior.” 35
4“Ctredo,” inquit Cornelia, ‘“illum saltem optimum fuisse imperatorem, qui puer tam amabilis fuisset.”
At pater: ‘“Haec opinio te multum fallit, filia mea. Nam postquam imperator factus est, multa ille commisit tam absurda et miranda, ut plerisque plane furiosus videretur.
‘“Velut cum, maximis copiis coactis, expeditionem in Britan- niam simulasset, in litore Oceani milites instruxit ballistasque disposuit. Nemo quid tum acturus esset conicere poterat; at repente militibus imperavit ut conchas legerent galeasque com- plerent, cum gloriaretur haec esse ‘spolia Oceani’ et ‘Capitolio debita’. 3
“Quin etiam in indicium huius ‘vietoriae’ altissimam turrim exstruxit, unde (ut fit Brundisii) noctu ad regendos navium cursus ignes emicarent.” 3
‘“Papae!” inquit Sextus. ‘“Me pudet tali imperatori populum Romanum umquam paruisse.” 33
‘“Pe eius equo quoque quaedam dicenda sunt,” inquit Cor- nelius. ‘“Nam ludis circensibus maxime studebat imperator ac prasinae factioni tam erat deditus, ut saepe in stabulo cenaret. F“Equo illi erat nomen ‘Incitatus’; qui ne inquietaretur, pridie ludos viciniae silentium per milites imperator indicere solebat.
“Praeterea stabulum marmoreum aedificavit, equoque fami- liam et supellectilem dedit, quo lautius eius nomine ad cenam invitati aceiperentur. “Et vero ei consulatum quoque tradere dicitur destinasse.’
t“Hui!” inquit Sextus. ‘“Rubesco audiens. Spero illum hoc nihil peius commisisse.”’
“Pecuniae cupiditate maxime incensus,” inquit pater, ‘“cum immensos aureorum acervos congessisset, per eos nudis pedibus ambulare solebat, et non numquam toto corpore volutatus est.”
At iam mater: ‘“Duae horae sunt, cum Anna et Lucius discesserunt; et tempus est, liberi, vos quoque cubitum i ire. Nam ceras iter rursus est ingrediendum.”
A STORY OF ROMAN LIFE 51
Cornelia autem: ‘“Sine maneamus, sis,” inquit, ‘“dum pater aliquid amplius narret. Nam haec omnia libentissime audivi- mus.””. :
“Unum modo addam, ” inquit Cornelius. ‘““Cum vobis disce- dendum erit; nam ego rationes quasdam cum Ōnesimo conficere volo:
‘“Quaestus cuiuslibet avidus, Caligula reliquias omnium spectaculorum per praeconem vendidit; ac vero usque eo ex- tendebat pretium, ut nonnulli, nugas immenso emere coacti, bonis suis exuerentur venasque sibi inciderent.
“Olim, cum auctio talis haberetur, quidam Aponius Satur- ninus in subselliis dormitavit. Quo animadverso, imperator praeconem monuit ne virum crebro capitis motu sibi nutantem praeteriret; nec licendi finis factus est, priusquam Aponio ignoranti tredecim gladiatores vilissīimi sestertium nonagies addieti sunt.”
‘“Hahahae!” inquiunt liberi, qui iam aequo animo cubitum ierunt.
52 NUTTING: AD ALPES
CAPUT X4VI
Postero die multo mane Onesimus iterum ad portum pro- fectus est, si forte navis Syracusana noctu appulsa esset. Liberi interim foris ambulabant, dum quaerunt, quo modo optime tempus tererent. Ac Sextus: ‘“Publium legentem modo animad- verti,”” inquit. ‘““Adeamus. Fortasse ille hodie nobis aliquid narrare volet.”
Quae cum dixisset, ad Publium accessit, et: ‘“Quid legebas, frater?” inquit. ‘“Nonne vis ea nobis narrare, quae tu modo legisti?”
‘“Libros Suetoni Tranquilli legebam,”’ inquit Publius; ‘““quibus admoneor de eis, quae pater nocte proxima dixit; nam ex his libris sumpta sunt multa quae tum audivistis.”
“Plura audire volumus,” inquit Cornelia. ‘“De imperatore Nerone amplius legisti?”’
‘“Multa vero,” inquit Publius. ““I>lle, aeque ac Caligula equorum studiosus, ab ineunte aetate factioni prasinae deditus erat. Quin etiam initio imperii eburneis quadrigis in abaco cotidie lusisse dicitur.
“Clim adhuc puer inter condiscipulos querebatur quendam agitatorem factionis prasinae tractum esse; ob eamque causam cum a paedagogo obiurgatus esset, de Hectore se loqui audacter ementitus est.”
“Ille igitur non modo crudelis sed etiam mendax fuit,” inquit Cornelia.
“Crudelissimus profecto erat,”’ inquit frater; ‘“nam ne ludificare quidem sine alicuius damno aut periculo voluit. Prima nocte, galero capiti adaptato, per vias tabernasque vagabatur; cumque tabernas effractas expilavisset, cives e cena domum redeuntes verberare solebat, ac, si repugnaverant, vulne- rare aut in cloacis mergere.”
‘“Vah!” inquit Sextus. ‘“Facinus imperatore Romano quam indignum! Cum autem propter galerum ignotus esset, vix intellego ex istis rixis quo modo incolumis evaserit.”
A STORī OF ROMAN LIFE ō3
At frater: ‘“Oculorum vero atque etiam vitae pericula inter- dum adiit. Velut olim a quodam senatore paene ad mortem verberatus est, quod eius uxorem in via appellaverat.”
‘“Euge!” inquit Cornelia. ‘“Spero eum sic admonitum esse ‘cives Romanos haud impune lacessi posse.”
“/Nullo modo,” inquit Publius. ‘“Sed postea vesperi num- quam prodiit sine tribunis, qui occulte subsequebantur, ut praesto essent, si quod in periculum incidisset.”
t“TImperatorem tam pudendum odi,” inquit Cornelia. ‘“De eo satis audivimus. An alii, obsecro, se tam turpiter gesserunt?”’
‘“De quibusdam,” inquit frater, ‘“similia narrantur. Sic dicitur imperator Otho, cum iuvenis esset, per vias noctu vagari solitus esse; ac si quis invalidus aut ebrius ei obviam venerat, hominem in sago impositum in sublime iactabat.”
‘“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Illud quidem aliquo modo excusari potest; nam credo homines sic raro laesos esse.”
At frater: ‘“Domitianus vero crudelitate prorsus gaudebat. Quin etiam traditum est eum cotidie totas horas in secreto egisse, cum interim nihil aliud ageret quam ut muscas captaret ac stilo transfigeret acuto. Olim, cum quidam rogasset, num quis cum imperatore intus esset, haud absurde responsum est: ‘Ne musca quidem’.”
“Quale monstrum hominis!” inquit Cornelia. ‘“Talia per- invita audio. Desine, obsecro, plura eius modi dicere.”
‘“Aliud unum est, quod dicere volo,” inquit Publius. ‘“Tum ibimus, ut seiamus num Onesimus iam redierit: De Domitiano illud quoque traditur: Non numquam puerum aliquem procul stare ac pro scopulo manum dexteram dispandere iubebat; tum per intervalla illius digitorum sagittas tanta sollertia dirigebat, ut omnes in scopulum inliderentur, pueri autem manus inlaesa maneret.”
‘““ah!”’ inquit Sextus. ‘“Puerum istum haud felicem dico, etsi, ut narras, incolumis evasit. Sed nunc eamus.”
Quo dicto, ad tecta reversi cognoverunt modo rediisse Onesimum, omniaque ad iter faciendum iam paene parata esse.
Mox viatores in redas escenderunt, brevique via strata per rura rapide progrediebantur. Sub noctem in vicum parvum
54 NUTTING: AD ALPES
deverterunt, ubi cenati sine mora cubitum ierunt; nam iter longissimum adhuc erat faciendum.
Mane, cum celeriter gustavissent, redis per loca pratis rivisque amoena vecti sunt. Ac Publius patri: ‘“Nonne haec est regio Italiae,” inquit, ‘‘ubi Horatius Flaccus natus est?-
“Recte dicis,”’ inquit Cornelius; ‘“nam eius patria erat oppidum Venusia, quo spero nos cras perventuros.”
‘“Rura, ut opinor,” inquit Publius, ‘“ille semper amabat. Ego quidem libenter mecum saepe meditor quosdam eius versus, qui mihi iucundissimi videntur:
Beatus ille qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni faenore.
Libet iacere modo sub antiqua ilice Modo in tenaci gramine;
Labuntur altis interim ripis aquae, Queruntur in silvis aves,
Frondesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet levis.”
“Lepidissimi profecto sunt hi versus,” inquit Cornelius. “Sed umquam audivistis quid poetae ipsi acciderit, cum adhuc parvulus in silvis solus obdormiret?
‘“Hoc ego quidem non audivi,”” inquit Cornelia. ‘“Narra, sis, pater.”
“olīim,” inquit ille, ‘“puerum amabilem, cum ludo somnoque fatigatus humi in silvis sopitus iaceret, columbae foliis ex arbori- bus decerptis texerunt, ne quid mali ei dormienti accideret.”
‘“Rem quam bellam!” inquit Cornelia. ‘“Spero nos quoque columbas visuros, cum iter per eam regionem faciemus.”
Sic horas longas sermonibus variis terebant; cumque sub noctem ab amico quodam hospitio accepti essent, postero die post cenae tempus Venusiam laeti pervenerunt. Ubi statim se contulerunt ad cauponem; nam Stasimus cito equo praemiīissus erat quaesitum quo commodissime devertere possent.
A STORY OF ROMAN LIFE 5
CAPUT XVII.
Mane abire animo intenderant; cum autem gustassent, Anna maesta nuntiavit Lucium tam adsidue flere, ut plane morbo laborare videretur. Quo audito, Drusilla: ‘“Heu,” inquit; “semper metuebam ne quid mali illi parvulo misero accideret, cum tam raptim terra marique iter faceremus. Quid nunc faciendum est?? ī
Interim accesserat caupo avarus; qui, ubi haec audivit, cum hospites tam opulentos quam diutissime apud se retinere vellet: ‘“Ftiam di significare videntur,” inquit, “nhodie vobis non abeundum esse. Nam modo in via aliquem ficos vendentem audivi, qui identidem “ cauneas’ clamaret.”
“Quo modo istud ad rem pertinet?’ inquit Cornelius.
‘“Cmen manifestum est,” inquit caupo. ‘“Nam etsi homo haud distincte pronuntiabat, idem fit quasi ‘cave ne eas’ dixisset. Melius erit igitur, si hine hodie non proficiscemini.’
“Istius modi res minimi facio,”” inquit Cornelius; “et properamus.’ 3 īī
At Drusilla: ‘“Paulisper, obsecro, hic moremur. Medicum saltem abhiberi volo, priusquam abeamus.” ī8īīĒ
“Fiat,” inquit Cornelius. Tum cauponi: ‘“Medicus statim arcessatur; et cura ut optimus ille sit. I
“Licet, 2 inquit caupo; ‘“nam haud procul habitat medicus, quo melior etiam Romae vix inveniri potest””
‘““Bene hercle nuntias,” inquit Cornelius. Perge modo.”
Interim Anna ad: Lucium redierat, ac ceteri, morae im- patientes, in triclinio sedebant medicum exspectantes, qui brevi advenit. Et Cornelius: ‘“Salve, medice,” inquit, ‘“Filius meus parvulus minus bene se habet. Romanm iter facimus. Celeriter eum sanari volo.” I
‘“Id quidem perfacile est,”’ inquit medicus. ‘“Omnia ego facere possuam. Modo crus fractum Aesculapio obligavi, et braechium Apollini. Quin etiam mortuos ex inferis excitare soleo.”
56 NUTTING: AD ALPES
At Cornelius: ‘“Credo. Sed nunc expone quid nobis facien- dum sit.”
Dum haec fiunt, Anna arcessita adiit, in gremio Lucium fovens. Quo viso, medicus: ‘“Fac ut eius pedes appareant,” inquit. Quos cum pertractasset, ‘“Aqua gelida,” inquit, ‘“pedes lavato.” ī5
“Te obsecro, medice,” inquit Drusilla. ‘“Febris modo in eum incidit. Male metuo ne gravedo sequatur, si aqua gelida pedes perfusi erunt.” I
“Sic faciendum est,” inquit medicus, ‘“si filium sospitem optas. Ac interim fac ut hoc medicamentum tertia quaque hora abunde hauriat.”
Quae cum diceret, ex amphora medicamentum atrum, pici simile, in pateram effundebat. ‘‘Haec omnia,” inquit, ‘“si ad praescriptum fient, cras puer aut sanatus aut mortuus erit. Tum redibo. Iam valete.”” Quo dicto, domum se recepit.
Tum Cornelius iratus cauponi: ‘“Quid vis, sceleste?” inquit. “Audesne hominem tam stultum et ineptum pro medico arces- sere? Credisne me hoc veneno meum flium interempturum esse?”” Quae cum dixisset, medicamentum per fenestram apertam abiecit, Annamque iussit Lucium abducere, si forte quieto somno ei melius foret.
Caupo vultu maesto discessit, etsi vero gaudebat hospites abire nondum audere. Cum illi intus solliciti exspectarent, subito per fenestras apertas audita est vox Stasimi, qui in area institori vago occurrerat. Inter quos altereatio eius modi orta est:
5
Stasimus. Quis tu es homo, qui tam audacter has aedes adis?
Inst. Multas merces lepidas et mirandas ego hic in sacco fero. Civem nobilem huc heri advenisse audio. Ēsne tu eius servus?
Stasimus. Ita vero. Cuius tu servus es?
Inst. Apage te, nugator. Mene pro servo habere audes?
.
Quin ego regibus antiquis ortus sum.
A STORī OF ROMAN LIFE 51
Stasimus. Facile credo te ortum rege—furum. Inst. Quid ais, furcifer? Mene furem esse insimulas?ī Stasimus. Haud insimulo, quod certo scio.
Inst. Cave malum. Huius modi verba a servis ego nullo modo audire soleo.
Stasimus. At verbera sentire soles, cum dominus te pen- dentem paene ad necem caedit.
Inst. Aisne, carnifex? Hosne pugnos videst Te in soporem longissimum collocabunt, nisi tibi caves.
Stasimus. Amice polliceris; nam has noctes tres pervigilavi, atque aliquem quaero, qui faciat ut dormiam.
Inst. Verbum adde unum, mastigia, et te ad terram colaphis adfligam.
Stasimus. Tange modo, custos carceris. Oculos tibi ecfo- diam, si propius accesseris. Visne pugnare?
Inst. Cauponem foras evocabo. Heus, caupo, exi et istum nugatorem hinc abige.
Stasimus. Abi, dormitator. Fue! alium oles. Te amove; discede in maximam malam crucem!
Tum autem ex aedibus celeriter progressus Publius: ‘“Quid fit, Stasime?” inquit. ‘“Nonne scis Lucium dormire, et omnia hic tranquilla esse oportere? Quid audes tantas turbas con- citare?”
“Hoc omnino oblitus sum,” inquit Stasimus, ‘“propter hunc scelestum, qui modo parentes suos interfecit domumque com- pilavit, atque huc quoque furatum venire ausus est. Abi, nugator, discede.”
At Publius: ‘“Tace, inquam. Si hodie clamorem iterum tolles, maximo malo tuo id facies.”
Tum institor Publio: ‘“Te oro, adulescens,” inquit, ‘“ut mihi liceat merces meas mulieribus ostendere.: Certo scio, eas si semel aspexerint, multa emere paratas fore.”
“Mater mea iam haud occupata est,” inquit Publius. ‘‘Quare me sequere, ac merces ostende. Tu interim, Stasime, intempes-
58 NUTTING: AD ALPES
tivas facetias tuas alia in loca aufer.” Quo dicto, aedes intravit, ubi Drusilla et Cornelia libentissime inspexerunt res mirandas, quas institor e sacco suo promebat.
Vix erat ille dimissus, cum Anna nuntiavit. Lucium placide quievisse, ac ei iam multo melius esse. Quod cum cognitum esset, omnes gaudebant; ac Cornelius Onesimum statim misit, ut cauponem vocaret.
Iste scilicet haud lihenter audivit Lucio melius factum esse. Sed rationem conficere coactus est; ac paulo post, pecunia soluta, viatores iterum in redis sedebant, atque equi alacres via strata vehicula celeriter rapuerunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 59
CAPUT XVIII
Iam per montes via ferebat, ac redae tardius progredieban- tur. Quo factum est ut solis occasu viatores nondum Trivicum pervenirent, ubi eam noctem morari constituerant.
Caelum tamem erat serenum, lunaque lucem modicam prae- bebat; et equi fessi, quasi praesentirent pabulum haud procul abesse, ipsi gradum acceleraverunt. Sic secunda hora noctis in vicum perventum est. .
Cum omnes cenati sederent otiosi, ‘‘Animadvertistisne,” in- quit Publius, ‘‘dum vico appropinquamus, quandam domum magnam, a via haud procul collocatam, cuius pars ruina con- cidisse videbatur?”
“Ego vidi,” inquit Cornelia; ‘“et nocte obscura terribilis erat eius facies. Nulla condicione mihi persuaderi possit ut ibi noctu vager.” ī3īī
‘“Quid times?’ inquit Sextus. ‘“Ego quidem ubique vel interdiu vel noctu perlibenter vagari soleo. Ne umbras quidem mortuorum timeo, quae noctu prope aedas desertas volitare dicuntur.”
‘“Ah, noli de monstris talibus dicere,” inquit Cornelia hor- rescens. Tum patri: ‘“Re vera, obsecro, imaginesne mortuorum per tenebras volitant et a mortalibus aspici possunt?
“$=ranquillo es animo,” inquit Cornelius. ‘“Imagines mor- tuerum puellis bene moratis nihil nocere possunt; nec talia umquam a bonis liberis aspiciuntur.”
At Publius: ‘“His de rebus multa modo legi in epistula Plini minoris; ac quaedam ibi tradita mihi quidem maxime miranda videbantur.”
Tum Sextus eupide: “quia dixit ?”” inquit. ‘‘Audire per- velim.” 28ēNīīī 5 “Clim, ” inquit Publius, ‘“Athenis erat domus splendida, sed infamis; dicebant enim noctu intus audiri strepitus vinculorum, longius primo, deinde e proximo. Tum apparebat umbra hor- rida, senex squalore confectus, promisso capillo et barba sordida. Cruribus compedes, manibus vincula gerebat et quatiebat.”
50
60 NUTTING: AD ALPES
“Vah!” inquit Cornelia. ‘“Cur tu res tam diras legis?” atque ad matrem propius accessit.
‘“Homines miseri,’”’ inquit Publius, ‘“‘qui ibi habitabant, tristis et inquietas noctes metu agebant maximo, cum dormire nullo modo possent. Vigiliam morbus sequebatur, tum morbum mors. Nam etiam interdiu, quamquam dicesserat umbra, imaginis memoria tamen eorum mentes semper sollicitabat.
“Postremo nemo omnino reperiri poterat, qui his in aedibus habitare vellet, donec quidam philosophus, nomine Athenodorus, titulum legit. Qui, pretio audito, causam vilitatis diligenter quaesivit. Quam cum cognovisset, tanto magis aedes conducere cupiebat.”
Ille certe insanus fuit, ” inquit Cornelia, quae prae timore vix se continere poterat quin dentibus crepitaret.
“Nullo modo,” inquit Publius. ‘“Phnilosophus erat, ut dixi, atque eius modi res summo studio semper exquirebat.
“Acdibus conductis, cum advesperascere coepisset, ceras stilum lumenque poposcit animumque ad scribendum intendit. Primo ubique erat silentium noctis; deinde procul vineula con- cuti coepta sunt.
““Ille tamen nec sustulit oculos nec stilum remisit. At iam in limine, iam intra limen sonus auditus est. Tum aspexit, ac statim agnovit umbram narratam, quae prope stabat ac sig- nificabat manu, quasi eum sequi vellet. Qui lumine sublato sine mora secutus est.
‘“Leniter ibat imago, quasi vinculis gravis; cum autem in aream pervenisset, subito e conspectu comitis evasit. Ille vero ibidem herbas foliaque collecta posuit, quo facilius postero die locus reperiri posset.
“Mane ad magistratus adiit, qui humum effodi iusserunt. Inventa sunt ossa nuda, catenis vincta. Quae publice sepulta sunt, et postea haec domus umbris caruit, quod corpus iam rite conditum erat.”
Hac fabula Cornelia tantopere commota est, ut ei nullo modo persuaderi posset, ut cubitum iret. Et mater, ‘“Agite, liberi,” inquit, ‘‘abite iam, ut cum Ōnesimo paulisper loquamini. For- tasse ille aliquid vobis narrabit.. 2 Sīīīā
A STORX OF ROMAN LIFE 61
Liberi igitur in conclave propinquum abierunt, ubi Onesimus, rationibus omnibus confectis, solus sedebat. Qui statim: ‘“Quid nunc, liberi?” inquit. ‘“Cur nondum cubitum istis? Multo mane nobis hinc proficiscendum est.”
Tum Cornelia: ‘“Publius noster res tam terribiles narravit, ut dubitem an hac nocte ego umquam quiescere possim. Nonne tu nobis aliquid iucundius.narrabis?”’ Ē
“/Nihil iam recordari possum,” inquit Onesimus, ‘“nisi fabu- lam de muribus duobus. Eamne vos umquam audivistis?” ‘“Numquam, quod seciam,” inquit Sextus. ‘“Nobis narra, sis.”” “Ut memoriae traditum est,” inquit Onesimus; ‘“olim mus rusticus paupere in cavo suo urbanum amicum hospitio accepit. Mensam omnibus rebus, quas optimas habebat, studiose exstrue- bat; sed superbo dente hospes singula vix tetigit, ac postremo: “Cur, obsecro,’ inquit, ‘ruri misere vivere mavis? In urbe multo melius vivitur. Nonne igitur mecum domum proficisei vis, ut ibi demum vitam mure dignam noscas?’
“His et talibus muro rustico persuasum est ut, domo relicta, cum amico ad urbem pergeret. Quo cum perventum esset, noctu ambo repserunt sub moenia, ac brevi in aedibus cuiusdam hominis locupletis vestigia posuerunt. Intus erant lecti pur- pureis aulaeis strati mensaeque reliquiis cenae abundantissimae adhue repletae. : t““Mus rusticus, in lecto splendido recumbens, avide gustabat omnia, quae alter benigne adferebat, cum subito forum ingenti strepitu e lecto ambo excussi sunt, ac perterriti omnes in partes diseurrerunt, exitum dementer quaerentes, cum interim domus canum latratu resonaret.
‘“Tum amico ille rusticus: ‘Tu tibi haec omnia habe’, inquit. ‘In silvam ego redeo, ubi ab insidiis tutus reliquam vitam meam quieta mente agam. Tu vale’. Quo dicto, per fenestram evasit, ac celeriter ex urbe in silvam suam perrexit.”
“Gratias maximas tibi agimus,” inquit Cornelia. ‘‘Haec fabula mihi maxime placet. Sed iam est abeundum.” Quae cum dixisset, cum Sexto discessit, brevique somno artissimo ambo consopiti sunt.
CJ
62 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XIX
Postero die viatores, ubi gustaverunt, iter leniter faciebant, cum pater Sexto: ‘“Qua de re Ōnesimus vobiscum locutus est,” inquit, ‘“ecum nocte proxima ad eum abistis?”
“De duobus muribus dixit,”” inquit Sextus. ‘‘Mus rusticus, qui ab altero ad urbem invitatus erat, ut ibi molliter viveret, amicum in domum hominis locupletis secutus est. Cum autem mures cenae sumptuosae reliquiis ibi se oblectarent, subito cum canibus intravit aedium dominus. Tum metu paene exanimatus mus rusticus per fenestram evasit, ac libentissime rus ad victum tenuem interum se recepit.”
‘“Fi, ut videtur, accidit idem, quod Damocli factum est,” inquit Publius.
At Sextus: ‘“Quis, obsecro, fuit iste Damoclesī Hoc nomen antea numquam audivi.”
“TFyranni Dionysi adsentator erat,” inquit Publius; ‘“atque olim, cum illius copias, opes, maiestatem rerumque abundantiam in sermone commemorasset, ac negaret umquam beatiorem quem- quam fuisse, tum ei Dionysius: ‘Visne igitur’, inquit, ‘quoniam te haec vita delectat, meam fortunam ipse experiri?’
‘“Cbi Damocles se cupere dixit, tyrannus hominem in lecto splendido collocari iussit, mensamque argento auroque caelato ornavit. Deinde pueris eximia forma imperavit ut adessent, et Damocli studiose ministrarent. Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensaeque epulis luculentis exstrue- bantur.
‘“Damocles iam scilicet sibi fortunatus visus est. Sed subito tyrannus iussit gladium fulgentem saeta equina aptum e lacunari ita demitti, ut capiti Damoclis inpenderet. Quare ille miser non diutius pueros aspiciebat pulchros, nec manum in mensam porrigebat. Postremo vero tyrannum enixe oravit ut sibi abire liceret, quod iam ‘beatus’ esse nollet.”
A STORY OF ROMAN LIFE 63
““Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Homo salsus profecto erat ille tyrannus. De eo plura audire cupio.”
“Alia de eo commemorata,” inquit Cornelius, ‘“nullo modo aeque iucunda sunt. Cum enim metueret ne quis clam se adori- retur, vitam suam cura maxima custodiebat; quam ob rem causa incognita morte multavit omnes, quos vivere sibi periculosum esse putaret.”
‘“QQuam crudeliter factum!” inquit Cornelia. ‘“Ille mihi videtur dignus qui comparetur cum isto Nerone; de quo nuper audivimus.”
‘“Ei cum Nerone alia fuit similitudo,”’ inquit pater. ‘‘Nam non modo erat crudelissimus, sed etiam se poetam eximium esse existimabat; quare tragoedias suas in Achaiam mittebat, cum certamina ibi habebantur. Ēt ei, quamquam versus eius pessimi erant, olim corona delata est.”
“Pro certone compertum est,” inquit Sextus, ‘“eius scripta tam absurda fuisse?”
Ac Cornelius: ‘“Sine dubio pessima fuerunt. Saepe enim domi quoque carmina sua recitabat; cumque adsentatores omnes in plausus maximos se effundebant, poeta Philoxenus, qui illis temporibus apud eum morabatur, semper sedebat tacitus, aut etiam in cachinnos erumpebat. Quem igitur tyrannus iratus postremo in lautumias abduci iussit.
“Sed nihilominus verus iudex erat poeta. Nam e lautumiis demum reductus, cum versus novos tyranni audire cogeretur, sua sponte surrexit et recedebat. Hoc animadverso, Dionysius: ‘Quo abis, Philoxene? At ille: ‘Ad lautumias redeo’, inquit.
“Ille vero poeta,” inquit Publius, ‘“homo erat non modo salsus, sed etiam audax.”
At Cornelius: ““Aeque praeclarum est responsum philosophi Diogenis. Cui holera lavanti cum dixisset Aristippus: ‘Si Dionysio adsentari velles, ista non ederes’, ille: ‘Immo’, inquit, “si tu ista edere velles, Dionysio te adsentari non opus esset’.”
‘“Verba philosopho digna!”’ inquit Publius. ‘“Sed quae sunt istae lautumiae, de quibus tu modo mentionem fecisti?”
64 NUTTING: AD ALPES
Tum Cornelius: ‘“Cavernae sunt ingentes, ex rupibus cava- tae, quibus pro carcere tyrannus utebatur.” (Etiam hodie una ex illis lautumiis ‘Dionysi auris’ appellatur, quod memoriae traditum est eam ita formatam esse, ut resonando voces omnes unum in locum adferrentur; ibique consistentem Dionysium solitum esse clam ea audire, quae miseri intus inclusi de ipso
incauti loquerentur).
“Mihi mirandum videtur,” inquit Publius, ‘“eius cives tot
annos crudelitatem tantam perpeti potuisse. Sed de eo iam satis dictum est; mihi Hannibalis calliditas magis placet. Nonne his in regionibus dux ille olim cum Romanis manum conseruit?”
5
“Ita vero,” inquit pater. ‘“Nam haud procul hinc facta est pugna illa Cannensis, inter paucas clades populi Romani memorabilis. IIoe proelio nostri circiter quiquaginta milia perierunt, ac paulum afuit quin illa dies finem bello adferret.”
“Plura narra, sis,”” inquit Sextus. ‘“De proeliis semper
perlibenter audio, maxime cum Hannibal hostes ducit.””
“Alternis diebus,” inquit pater, ‘“imperitabant consules, quorum alter statim decertare volebat, alteri vero bellum pro- duci melius videbatur. Olim, cum apud consulem Varronem imperium esset, ad manum cum Poenis conserendam exercitus eductus est.
‘“Quare Paulus, consul alter, quamquam diversa suaserat, tamen in castris morari tanto in diserimine rerum nolebat, ac perinvitus secutus est; qui, primo statim proelio funda graviter vulneratus, suo cornu tamen hostibus diu fortissime resistebat.
“Postremo autem Romanos, quos ardor pugnandi incautos longius provexerat, equites hostium subito a tergo adorti sunt. Hinc erat initium fugae, ac Cn. Lentulus, tribunus militum, cum Paulum sanguine respersum in saxo sedentem vidisset, ei equum suum tradere volebat; at ille: ‘Abi’, inquit, ‘et senatui nuntia ut urbem muniat. Ego satis vixi; hic mori certum est.’
‘“Hannibal fortasse, si accelerare voluisset, urbem ipsam occupare potuit; atque, ut id conaretur, Marharbal vehementer
A STORY OF ROMAN LIFE 6
suasit. Sed Hannibal, hac tanta victoria elatus, deliberandi tempus exemit. Quare Mabānai: ‘Vincere scis, Hannibal’, in- quit; ‘victoria uti nescis’.” At iam Drusilla: ‘“Ego et Cornelia,” inquit, ‘““carmina proe- li]s praeponimus. Nonne versus ullos recordari potes, Publi?” “Cum nuper de Damocle loqueremur,” inquit ille, ‘“mihi in mentem venit verborum Horati Flacci:
Destrictus ensis cui super impio Cervice pendet, non Siculae dapes Dulcem elaborabunt saporem Non avium citheraeque cantus Somnum reducent.”
Dum hoc modo inter se loquuntur, dies abiit; ac paulo ante solis occasum libenter oppidum Beneventum haud procul aspexe- runt.
66 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XX
Mane aliquantum morae factum est, quod unus ex equis claudus esse videbatur, aliusque quaerendus erat. Interim Cornelius cum filiis per oppidum vagabatur, ut omnia per- spicerent.
Tum Publius: ‘“Nonne hie quoque,” inquit, ‘““pugna memora- bilis commissa est?”
‘“Recte quaeris,” inquit pater; ‘“nam ad hanc urbem Manius Curius regis Pyrrhi copias ingentes strage fugavit maxima, Ttaliamque servitutis metu liberavit.”
“Quis erat ille rex demens,” inquit Sextus, ‘“qui sperabat vires populi Romani refringi posse? Aut quis nisi homo rudis et plane barbarus spei tam stultae indulgeat? Ne Hannibal quidem tantum efficere potuit.”
At pater: ‘“Pyrrhus multis ante annis fuit quam Hannibal; atque ille nec rudis nec barbarus erat: immo vero humanitate ac comitate plane erat dignus, qui cum nostris imperatoribus maximis compararetur. Eum, etsi hostis erat, summo in honore habebant maiores nostri.”
“Mihi recordari videor,” inquit Publius, ‘“nescio quem conatum esse hunc regem veneno intercipere. Sed certo scio nostros numquam tanto scelere se contaminavisse.”
“Romanis non est mos veneno bella gerere,” inquit Cor- nelius. ‘“Sed quidam Timochares, regis ipsius familiaris, olim ad C. Fabricium consulem venit ac pollicitus est se regem, si praemium satis magnum proponeretur, veneno brevi subla- turum; quod facile factu fore dixit, quoniam filius suus in convivio procula regi ministraret.
‘“Hac re Romam ad senatum delata, legati statim missi sunt, qui regem certiorem facerent quanto in periculo versaretur, eumque hortarentur ut insidias caveret domesticas. Sic con- servatus, Pyrrhus gratiam maximam populo Romano habuisse traditur, omnesque captivos, quos tum habebat, sine mercede ultro reddidisse.”
A STORY OF ROMAN LIFE 61.
cApud Livium, nisi fallor, aliud est huic simile,” inquit Publius. : 3īĒ»
c““Audiamus,” inquit Sextus.
Tum Publius: ‘“Cum Camillus Faliscis bellum inferret, quidam paedagogus, cui principes Faliscorum custodiam filiorum suorum commiserant, pueros extra urbem exercendi causa cotidie producere solebat. At olim, occasione data, eos subito in castra Romana deduxit. 33ī” :
“Scilicet putabat homo se a Camillo gratiam maximam initurum, quod hostium liberos ita ei in manum tradidisset. At ille imperator optimus, ira incensus, paedagogum perfidum acer- bissimis verbis accepit; tum eum denudatum, manibus post tergum illigatis, pueris permisit, ut virgis per vias domum agerent.
“Falisci, re nova permoti, non diutius cum hoste tam gene- roso certare volebant. Quare, legatis missis, se suaque omnia Romanis dederunt. Sic ad finem bellum adductum est.”
‘“C1Vt autem ad Py-rrhum redeat sermo noster,”” inquit Cornelius, ‘“traditum est eum quondam audivisse Tarentinos quosdam in convivio sibi male dixisse. Convivas igitur ad se arcessitos rogavit num ea, quae ad aures ipsius pervenerant, vera essent. Tum ex his unus: ‘Nisi vinum defecisset’, inquit, “‘multo maiora et peiora dixissemus’. Quo responso ira regis in risum conversa est.” iīl 3ī
‘“Nuper,” inquit Publius, ‘“aliud responsum aeque ingenio- sum legebam: Cum Spyracusis omnes exitum tyranni Dionysi optarent, una anus sola cotidie deos precabatur ut ille incolumis ac sibi superstes esset. Quod cum Dionysius cognovisset, anum arcessivit causamque huius tantae benevolentiae rogavit.
“]Pum illa: ‘Multos abhinc annos, cum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. Quo interfecto, aliquanto crudelior arcem occupavit. Illo quoque occiso, etiam superiori- bus peiorem habebamus rectorem. Nunc metuo ne, si tu mortem obeas, etiam deterior in locum tuum succedat’.”
“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Haec mulier, ut opinor, illud proverbium vetus audierat: ‘Nota mala res optima est’. Spero eam quoque incolumem evasisse.”
868 NUTTING: AD ALPES
“Incolumis evasit,”’ inquit Publius, ‘“quod tyrannum puduit tam facetam audaciam punire.” Tum patri: ‘“Sed de rege Pyrrho aliud est, quod rogare velim. Nonne is primus elephantos in Italiam traduxit?”
“Vera dicis,” inquit pater. ‘“Atque in proeliis nonnullis
illi multum profuerunt; nam novitate et magnitudine sua bestiae immanes nostris summum terrorem inferebant. In Lucania primum visae sunt; quam ob rem, cum earum genus ignotum esset, vulgo ‘boves Lucae’ appellabantur.’
“Civesne Romani,” inquit Sextus, ‘“umquam monstra talia in hostes immiserunt?”
“Interdum,” inquit Cornelius, ‘“id factum est. Nostri autem numquam elephantos tanti fecerunt, quanti gentes ex- terae. Sed Publius commentarium de Bello Africo certe tracta- vit, et hic fortasse nobis narrabit quid ibi de his beluis seriptum sit.”
Hoc audito, Publius haud invitus: ‘“Caesar, cum in Africam transisset,”” inquit, ‘“cognovit multos elephantos a sociis Pom- peianorum comparatos esse.
‘“Quarum beluarum quoniam magnitudo ac multitudo animos militum in terrore detinebant, elephantos alios ex Italia trans- portari iussit, quo facilius sui cognoscerent, cui parti corporis bestiae telum adigi posset.
“Nam corium elephantorum durissimum est, atque in proelio loricas ornatumque alium gestant. Praeterea volebat Caesar iumenta sua stridori atque odori beluarum assuefacere.”
‘“Quid?” inquit Sextus. ‘“Equine quoque bestias illas time- bant?” : :u 1 f““Maxime vero,” inquit frater; ‘“nam equi timere solent paene omnis generis feras, quas quidem numquam antea viderint..
s“Caesari autem iam omnia prospere cesserunt. Nam milites etiam manibus bestias tractabant earumque cognoscebant tardi- tatem; equites vero in eas pila praepilata coniciebant et equos suos ita assuefecerunt. ut non āsutius aut odore aut stridore beluarum terrerentur.’
A STORī OF ROMAN LIFE 69
“Sollertia et diligentia Caesaris summa laude dignae sunt,” inquit Cornelius. ‘“Semper maximis in difficultatibus versa- batur, semper autem victor evasit.”
Sed iam Stasimus adcurrit, qui nuntiaret equum alium repertum atque omnia ad iter faciendum parata esse. Quare Cornelius et filii statim cum eo ad deversorium redierunt, brevique viatores Romam versus celeriter progrediebantur.
170 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XXI
Cum paulisper taciti Appia via veeti essent, Sexto Cornelia: “Quid, obsecro, vidisti,”’ inquit, ‘“dum per oppidum ambulas?”
“Nihil mirandum vidimus,” inquit Sextus. ‘“Sed quaedam audivi de rege Pyrrho et elephantis, quos ille primus in Italiam traduxit.”
At Cornelia: ‘“Vellem ego quoque tum adfuissem. Nam de omnis generis feris libentissime audio.”
“De elephantis,” inquit Publius, ‘‘non omnia tum com- memorata sunt. Olim fabulam legi, quae fortasse vobis iucunda videbitur:
“In proelio, quod ad Thapsum commissum est, virtus cuius- dam militis legionis quintae maxime enituit. Nam cum in sinistro cornu elephantus vulneratus et dolore incitatus in lixam inermem impetum fecisset hominemque sub pede premeret et necaret, miles ille sustinere non potuit quin se armatum bestiae offerret.
‘“Quem postquam elephantus ad se telo infesto venire ani- madvertit, lixa relicto, militem circumdedit proboscide, atque in sublime sustulit. Ille interim constanter se gessit, ac pro- boscidem, quantum viribus poterat, gladio caedebat; nec finis fuit, priusquam elephantus, dolore adductus, abiecto milite, maximo cum stridore ad reliquas bestias se recepit.”
‘“Miles ille,” inquit Sextus, ‘“profecto fortissimus erat, qui tanto periculo se committeret. Nam vires multitudinis hominum vix cum robore unius elephanti sunt comparandae.”
“Res ita se habet,” inquit Cornelius; ‘“atqui interdum elephanti a militibus singulis occisi sunt. Velut dicitur Hanni- bal, cum captivos Romanos quondam inter se dimicare coegisset, unum, qui supererat, elephanti obiecisse, libertatem homini pollicitus, si bestiam occidisset.
“Romanus solus in arenam progressus, magno Poenorum dolore elephantum confecit, ac liberatus est. Sed Hannibal,
A STORī OF ROMAN LIFE 71
ut apud Plinium est, bestias fama huius dimiecationis in con- temptum Romanis venturas esse ratus, equites misit, qui vic- torem abeuntem sequerentur atque occiderent.” r
“Mihi vix eredibile videtur,” inquit Publius, ‘‘Hannibalem ita fidem fallere voluisse; nam ego eum, etsi Poenus erat, hostem generosum fuisse semper putavi.”
At Cornelius: ‘“Fortasse id, quod modo dixi, falso traditum est.”” Tum ad Sextum et Corneliam conversus: ‘“‘Vosne liberi scitis, quo modo Hannibal elephantos x suos flumen Rhodanum traduxerit?”
“Nescimus,” inquit Cornelia. “Nonne vis hoc quoque nobis narrare?”
Tum pater: ‘“Sunt qui tradant elephantos nando ad alteram ripam transisse; sed magis constat ratibus eos transvectos esse.
‘“Milites ratem pedes ducentos longam in flumen porrectam terra iniecta ita constraverunt, ut pontis speciem haberet; tum altera ratis centum pedum, ad transeundum apta, huic copulata est. Elephanti primi, per stabilem ratem tamquam per pontem acti, in minorem sine timore progressi sunt.
“Tum subito vincula sunt soluta, ac ratis minor aliquot navibus actuariis celeriter ad ripam alteram rapiebatur. Ibi primis expositis, elephanti alii deinde repetiti sunt et traductii
“Nihil sane timebant bestiae, dum velut per continentem pontem agebantur. Cum ratis minor ab altera solveretur, tum primus erat terror; atque, extremis ab aqua cedentibus, trepi- dationis tantum edebant, ut in flumen exciderent quidam. Hi autem, pondere suo stabiles, vada pedibus quaerebant ac postremo incolumes in ripam ulteriorem evaserunt.”
“Verumne est,’”’ inquit Publius, ‘“elephantos mures aut odisse aut timere?”
“Ita vero,” inquit Cornelius. ‘“In India autem et Africa sunt monstra, quae non sine causa ab eis metuuntur; nam ibi nascuntur dracones tantae magnitudinis, ut facile elephantos orbibus suis obligent. Interdum et elephantus et draco simul pereunt, cum elephantus corruens pondere suo draconem elidat.”
“Vwah!” inquit Cornelia. ‘“Rem auditu quam foedam!”
72 NUTTING: AD ALPES
At Publius: ‘‘Ego quidem mihi videor recordari a quibusdam pro certo scriptum esse serpentes in India tantam ad magni- tudinem pervenire, ut solidos hauriant cervos taurosque. Atque omnibus notum est bello primo Punico ad flumen Bagradam a Regulo imperatore serpentem centum viginti pedes longam ballistis expugnatam esse.’
“Desine, obsecro,” inquit Cornelia. ““Si talia narraturus es, ego hac in reda non diutius morabor.”
‘“Quieto es animo,” inquit frater; ‘“nam finem iam feci.” Tum Cornelio: ‘“Quod ad oppidum, pater, iam tendimus?”
Ac Cornelius: ‘“Caudium brevi adibimus; et spero hodie nos etiam Capuam usque iter facere posse.”
““Nonne Samnites,’ inquit Publius, ‘“cladem maximam in his regionibus populo Romano olim intulerunt?”
“Recte quaeris, ” inquit Cornelius; ‘“nam haud longe absunt Furculae Caudinae, ubi exercitus Romanus sub iugum ire coactus est.”
“Quid est quod a te audio?” inquit Sextus. ‘“An nostri milites umquam tanta ignominia affecti sunt?”
“Vellem id vere negari posse,” inquit pater. ‘“Sed confiten- dum est non tum solum tale dedecus admissum esse. Velut apud Horatium Flaccum, ille Regulus, de quo modo audivistis, cum ex Africa demum revertisset:
‘Signa ego Punicis Adfixa delubris et arma Militibus sine caede’, dixit,
‘Erepta vidi; vidi ego civium Retorta tergo bracchia libero’.”
“FHlaec certe foedissima sunt,” inquit Sextus; “sed, si tibi non est molestum, de proelio audiamus, quod in his locis com- missum est.”
At Cornelius: ‘“Quadam in convalle undique angustiis et collibus clausa, Romani, in insidias delati, omnibus ex partibus ab hostibus circumventi sunt. Quare, cum ne in virtute quidem
A STOR? OF ROMAN LIFE 73
spes ulla salutis esset, nostri summam ad desperationem per- venerunt. Tum hostes se Romanos, sub iugum missos, cum singulis vestimentis incolumes abire passuros polliciti sunt.
“Condicione aeccepta, primi progrediebantur consules semi- nudi, deinde ceteri, cum interim circumstarent hostes expro- brantes atque eludentes. Quin etiam gladii sunt destrieti, ac Romani aut vulnerati aut occisi sunt, quorum vultus victores offenderat.
“Nostri, cum omnes sub iugum missi essent, etsi ante noctem Capuam pervenire poterant, de fide sociorum incerti, oppidum adire non ausi sunt, ac prope viam passim humi corpora prostra- verunt. Quod ubi Capuam delatum est, oppidani, commeatu benigne misso, summa comitate Romanos domum ad se hospitio receperunt.
“Interim Romae maestitia summa erat; quo cum 1 consules victi redissent, senatu vocato, decretum est ut Samnitibus nuntiaretur irritam esse pacem a consulibus confirmatam, quod iniussu populi facta esset. Ne quis autem dicere posset Romanos fidem violasse, senatus decrevit praeterea ut consules, qui suo arbitrio pacem fecerant, vineti hostibus traderentur.’
“Nonne consules id recusaverunt?” inquit Sextus. ‘“Nam tales captivos omni cruciatu necare puto hostibus licuisse.”
At pater: ‘“Immo alter ex consulibus id ipse vehementer suasit, rem publicam ita omni religione liberatam ratus, si ei, qui pacem illam fecerant, hostibus dediti essent.
“Itaque consules sine mora magistratu se abdicaverunt ae Caudium sunt deducti; cumque ad portam urbis perventum esset, veste detracta manus eis post tergum revinctae sunt.
‘“]CUbi ad tribunal imperatoris hostium venerunt Romani, atque ante eum stabant consules vincti, ille ira incensus negavit rem ita componi posse, omnesque Romam dimisit. Iuris haud consultus, seilicet secum male actum esse existimavit; et paulo post bellum aecriter redintegratum est.”
Ut haec dieta sunt, Stasimus in oppidum Caudium prae- missus est, ut quaereret deversorium ubi viatores edendo vires reficerent, priusquam Capuam inciperent iter tendere.
ī4 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XXII
Cum horam unam Caudii morati essent, redis iterum profecti
sunt. Dumque per rura amoena celeriter vehuntur, Cornelia: “Vwidetisne,” inquit, ‘“eacumen montis illius, qui nubibus misceri videtur?” Quibus verbis monstravit montem ingentem, qui ad occidentem plane aspici poterat.
Et pater: ‘“Hic,” inquit, ‘“est mons ille Vesuvius, qui semel atque iterum agros et urbes finitimas magna clade obruit.” “De istis rebus,” inquit Sextus, ‘“ego numquam audivi. De his amplius, si vis.” 3
‘“E natura loci,” inquit pater, ‘“facile apparet etiam an- tiquitus clades maximas ibi exstitisse; sed patrum memoria facta est notissima illa calamitas, de qua Plinius loquitur in litteris, quas ad Tacitum, familiarem suum, scripsit. Fortasse Publius, si has legit, vobis narrabit quid ibi invenerit.”
Qua cohortatione inductus Publius: ‘“Plinio erat avunculus eiusdem nominis, qui tum erat praefectus classi, quae Miseni agebat. īlle Plinius maior opus magnum conficiebat, cui est nomen ‘Naturalis Historia’; ac summo studio exquirebat omnia, quae miranda et visu aut auditu digna videbantur.
“Itaque olim, cum subito ei nuntiatum esset in caelo apparere
nubem inusitata magnitudine et specie, ex aedibus egressus escendit locum, unde commodissime miraculum illud conspici poterat. c“Ibi cognovit fumum, immensae nubi similem, oriri ex monte Vesuvio, qui procul in adverso litore stabat. Quare statim Liburnicam parari iussit, ut sinum transire et rem tam mira- bilem propius noscere posset. Sed iam advenit tabellarius, litteras adferens cuiusdam mulieris, quae in villa monti subiacente morabatur. Imminente periculo exterrita, illa Plinium orabat ut se discrimini eriperet; nam nisi navibus nullam fugae esse spem. Ille igitur consilium vertit et quadriremes aliquot deduxit, ut auxilium ferret omnibus, qui ex illo loco effugere vellent.
0
A STORY OF ROMAN LIFE 75
“Tum rectum cursum in periculum tenuit, cum interim summa diligentia observabat et enotabat omnia, quae memoratu digna erant. Mox cinis in naves incidere coepit; cum autem moneret gubernator ut Misenum rediret, iHe vero: ‘Fortes’, inquit, ‘Fortuna adiuvat’, ac recta in periculum contendit.”
‘“Ille certe intrepidus erat,” inquit Sextus. ‘“Quem exitum res habuit?”
At Publius: ‘“Brevi audies,” inquit: ‘““Ubi ad litus naves appulsae sunt, Plinius in terram egressus hominesque trepidantis consolatus, se in balneum deferri iussit, ut sua securitate timorem ceterorum leniret; ac paulo post, cum noctu flammae ex monte relucerent, dictitabat ab agricolis ignes relictos esse villasque desertas ardere.
“Interim fluctus magnos in litus ventus tam adversus vol- vebat, ut inde nullo modo naves solvi possent. Quare Plinius quieti se dedit; cumque alii anxia mente vigilarent, ille somno artissimo quiescebat. Postremo autem area, pumicibus oppleta, tam alte surrexerat, ut, si diutius intus moraretur, e cubiculo exire ei omnino non liceret.
‘“qQuare ab amicis ex somno excitatus se ceteris reddidit. Tum in commune consultant utrum in tectis maneant an in aperto vagentur; nam tecta crebris ac vastis tremoribus nuta- bant, in aperto autem lapidum casus metuebatur.
‘“Tandem exire constituerunt, et cervicalia capitibus imposita sunt, quae contra incidentes lapides munimento essent. Iam alibi erat dies, sed illic nox omnibus noctibus nigrior et densior; quare luminibus viam explorare necesse erat.
“Placuit iterum litus adire, si forte iam ventus naves solvere sineret; sed ibi omnia adhuc adversa erant. Tum subito flammae et odor sulpuris alios in fugam verterunt; Plinius autem, qui interim in harena recubuerat, primo surrexit, sed statim concidit ac ibidem mortuus est, spiritu caligine crassiore obstructo.”
‘“Quid ceteris factum est?” inquit Cornelia.
“Illi quidem,” inquit Publius, ‘“incolumes evaserunt. Qui, cum primum lux diei iterum reddita est, eodem reversi, eius corpus inlaesum invenerunt; quin etiam illius habitus quiescenti quam mortuo similior erat.”
76 NUTTING: AD ALPES
At Sextus: ‘“Ubi interim erat ille Plinius, qui litteras seripsit?”
“Hic,” inquit pater, ‘““Miseni cum matre relictus, primo aliquid temporis studiis dat; nam tum duodevicesimum annum agebat. Tum sequitur balneum, cena, somnusque inquietus et brevis; nam motus terrae noctu tam validus exstitit, ut omnia plane everti viderentur.
“Quare Plinius et mater, ex acdibus egressi, in area con- sederunt; ubi iuvenis ultro librum Titi Livi poposcit, et quasi otiosus legebat. Sed etiam in area erat magnus et certus ruinae metus, quod tecta proxima tremoribus maximis quatiebantur.
“Prima luce demum oppido excedere visum est; sed vehicula, quae produci iusserant, etsi in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
“Iam nubes in terram descenderunt, omniaque tenebris obscurata sunt. Tum mater filium vehementer hortari coepit, ut, quo modo posset, se servaret; se enim ipsam,; annis ac cor- pore gravem, bene morituram, si filio causa mortis non fuisset.
“Ille autem, manum eius amplexus, addere gradum coegit. Brevi autem cinis cadebat densior; ac de via deflectere necesse erat, ne turba hominum perterritorum in tenebris obtererentur. Ibi consederunt, cum interim ululatus feminarum, infantium vagitus, clamoresque virorum omnibus ex partibus audirentur. Nam alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus quaerebant.
‘“Lam cadebat cinis tam multus et gravis, ut identidem surgere eumque excutere cogerentur; operti aliter essent et pondere elisi. Sed postremo caligo tenuata in fumum discessit; sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse solet, cum deficit.
“Plinius et mater, Misenum reversi, noctem suspensam atque inquietam egerunt; nam etiam tum tremores terrae con- tinuabantur. Sed inde abire noluerunt, priusquam de salute avunculi nuntius certus perveniret.”
“Multine homines hac clade perierunt?” inquit Sextus.
“Plurimi vero,” inquit pater; ‘“quin etiam, ut modo dixi, oppida tota obruta sunt.”
Dum haec narrantur, viatores celeriter Capuam versus vehebantur, et propinquis iam tenebris in oppidum pervenerunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 171
CAPUT XXIII
Post cenam abundantem, cum iam Anna Lucium abduxisset, ceteri in aream egressi sunt; nam nox erat serena. Ibi postquam consederunt, Sextus: ‘“Plura de hac urbe cognoscere velim. Fuitne Capua semper Romanis fidelis?”
“Diu inter socios Campani fidelissimi erant,” inquit pater; “sed accepta clade Cannensi, de qua nuper audivistis, portae huius urbis Hannabili patefactae sunt; tum enim paene omnibus persuasum erat Romanos vincere non posse.
f“Antca autem Hannibal Capuam frustra oppugnaverat, cum Romani et socii eam defenderent. Hoc tempore exstitit notabile facinus cuiusdam Vibi, cohortis Paelignae praefecti, qui, erup- tione facta, vexillum trans vallum Carthaginiensium proiecit.
“Tum se suosque exsecratus, si vexillum in potestate hostium manere passi essent, ipse audacter procucurrit; qua re incitata cohors tota statim subsecuta est.
“Quo viso, Valerius Flaccus, tribunus tertiae legionis, aemnlatione incensus, suis: ‘Spectatores,’ inquit, ‘alienae vir- tutis erimus, aut cives Romani gloria Latinis cedent? EĒgo quidem vel solus impetum facere paratus sum’.
“Cum haec audita essent, centurio quidam, signo sublato: ‘Lam hoe’, inquit, ‘intra hostium vallum mecum ibit; quare me sequimini, qui id capi nolitis’. Quo dicto, is quoque in hostes acerrime procucurrit, ac secum legionem totam traxit.”
“Ruax!” inquit Sextus. ‘“Mihi certum est aliquando ad exercitum proficisci, ut ego quoque facta tam egregia edam.”
“5=alia sunt dietu quam factu faciliora, mi fili,”’ inquit Cornelius. ‘“Sed fortasse aliquando tu quoque bellator maximus eris.”
Tum Publius: ‘“Nonne Campani,” inquit, ‘“pro defectione a populo Romano poenas maximas pependerunt?”
“Ita vero,” inquit pater. ‘“Priusquam portae urbis iterum Romanis patefactac sunt, senatores fere septem et viginti sua
?
78 NUTTING: AD ALPES
sponte venenum sumpserunt. Post deditionem ceteri in castra ad imperatores Romanos pergere iussi sunt; quo cum pervenis- sent, statim omnibus catenae sunt iniectae, ac alii Cales, alii Teanum in custodiam missi sunt. ,
“Interim res Romam ad senatum deferebatur. Sed alter ex imperatoribus Romanis, priusquam quid senatus decrevisset cognosci posset, cum duobus milibus equitum noctu Teanum profectus, magistratui imperavit, ut produceret eos Campanos, quos in custodia haberet. Senatores producti omnes virgis caesi ac securi percussi sunt.
“Eodem modo de eis quoque, qui Calibus erant, supplicium sumptum est. Tum demum imperator litteras aperuit, quae interim Roma adlatae erant, quasque solvere noluerat, prius- quam senatores saltem Campani poenas dedissent.
‘“Ex senatus consulto magna multitado Campanorum in servitutem venum data est; ac ager omnis et templa publica populi Romani sunt facta. Decretum porro est ne quod Cam- panis esset corpus civitatis neve senatus neve plebis concilium. Sed eo quotannis praefectus Roma ad iura reddenda missus est.
“Quae omnia ita facta sunt ut finitimi intellegerent in Romanis ad expetendas poenas a sociis perfidis quanta esset vis, et quam nihil valeret Hannibal ad eos defendendos, quos in fidem suam recepisset.”
‘“Nulline omnino erant oppidani,’ fide Romanorum permanserunt?”
“45wix ulli fidem praestiterunt,” inquit pater; ‘“nec tamen exempla constantiae omnino desunt. Ita traditum est mulierem quandam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, aliam autem captivis militibus nostris cibum clam praebuisse.”
Tum Cornelia: ‘“Gaudeo,’ vorum infelicium miseruisse.”
“Nec Romani se ingratos praestiterunt,”’ inquit pater. “Nam, ne exemplum tantae fidelitatis neglegeretur, senatus decrevit ut his mulieribus bona ac libertas restituerentur; si alia praemia petere a senatu vellent, Romam venirent.”
inquit Cornelia, ‘“qui in
’ inquit, ‘“mulieres saltem capti-
A STORī OF ROMAN LIFE j 19
“Perge porro dicere, sis,”
tem perlibenter audimus.”
“Inm his regionibus,” inquit pater, ‘“ortus est etiam tumultus ille, quo Spartacus olim Italiam totam conterruit.”
At Sextus: ‘“Quis erat ille? An Poenus alius?”
“Nullo modo,” inquit pater. “‘““Thrax erat, qui, primo pastor, deinde latro, postremo gladiator factus, cum Capuae in ludo gladiatorio detineretur, aliquot conservis suis persuasit ut se in hlibertatem vindicare conarentur.
“Ttaque ipse ac comites fere septuaginta eruperunt e ludo, et quam celerrime in montem Vesuvium perrexerunt, ubi in cacumine montis tuto absconditi sunt.
“Brevi omnibus ex partibus eodem conveniebant fugitivi alii; ac C. Claudius Pulcher, satis magnis copiis aggressus, a Spartaco facile fugatus est.
“Hac victoria evolgata, copiae Spartaci in dies numero crescebant, et duos annos ille totam per Italiam vagabatur, ubique victor, donec M. Licinius Crassus exercitui nostro prae- fectus est. Tum, proelio ad flumen Silarum commisso, Spartacus ipse est occisus eiusque copiae dispersae sunt.” f“Wix credibile videtur,” inquit Publius, ‘“ipsa in Italia servos fugitivos tam diu robori exercitus nostri resistere potuisse.”
At Cornelia: ‘“Mihi quidem multo magis mirandum videtur eos in montem Vesuvium refugere ausos esse.”
“Nondum exstiterat clades illa, de qua scribit Plinius,” inquit pater, ‘“nec quisquam illis temporibus eventum talem exspectabat, quamquam in his regionibus motus terrae erebri fiunt, et in montis cavernis sonus mugitui similis non numquam auditur.”
“Fortasse,”” inquit Publius, ‘“hic locus occupatus est a Spartaco, quod facile ibi etiam maximis hostium copiis resistere poterat.”
“Veri simile dicis, ”” inquit Cornelius. ‘“Praeterea homines desperati haud timidi esse solent.
inquit Sextus. ‘“Haec te dicen-
;
80 i NTTTING: AD ALPES
“Sed imperator Caligula, cum in Sicilia moraretur, repente Messana noctu profugisse dieitur, Aetnae montis fumo ac mur- mure perterritus. Quod satis credibile est; nam tradunt eum ad minima fulgura caput obvolvere atque etiam sub lectum se condere solitum esse.”
“§wah!” inquit Sextus. ‘“Talium imperatorum me piget.”
“Nunc autem,” inquit pater, ‘“tempus est vos liberos cubitum ire. Mihi iam de itinere mandata quaedam Stasimo danda sunt et Onesimi rationes recensendae.”
Quo audito, Drusilla cum liberis tecta intravit; quo Cor- nelius et Publius, qui quoque itinere defessi erant, mox sub- secuti sunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 81
CAPUT XXIV
Cum postero die iterum profecti essent, patri Sextus: ‘“Quo nune tendimus, pater ?” inquit.
At ille: ‘‘Hodie Sinuessam iter facimus,” inquit; ‘‘quo cum pervenerimus, tum denique mare īnferum videbis. Nam via Appia hinc ad litus flectit. Interim per agrum Falernum iter faciendum est.”
‘“Haec igitur est regio,” inquit Publius, “d]de qua tam saepe loquitur Horatius Flaccus; nam vinum Falernum ille semper laudibus magnis effert.”
‘“Vera dicis,” inquit pater. ‘“Et haud procul est locus, ubi Hannibal sollertia magna imperatorem nostrum elusit. Sed de his rebus tu die, -Publi; nam existimo te apud Cornelium Nepotem haec nuper legisse.”
Tum Publius: ‘“Romanis Cannensi pugna devictis, Hannibal vurbes complures occupavit et postremo nullo resistente Romam profectus, in propinquis urbi montibus consedit. Cumque aliquot dies ibi castra habuisset et Capuam reverteretur, in agro Falerno ei occurrit Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, de quo dicit poeta quidam:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
‘“Hannibal, locorum angustiis clausus, Fabium tamen calli- dissime elusit. Nam noctu iuvencos, sarmentis in cornibus deligatis atque incensis, omnes in partes palatum emisit.
“Qui procul visi tantum terrorem exercitui Romanorum iniecerunt, ut extra vallum egredi nemo auderet; omnes enim existimabant insidias ab hostibus comparari. Interim Hannibal nullo prohibente copias suas e loco periculoso educebat.”
““Nonne Hannibal umquam proelio superatus est?” inquit Sextus. ‘“Mihi videtur ille semper aut sollertia aut virtute sua supcrasse.”
82 NUTTING: AD ALPES
“Cum hoc idem bellum iam viginti fere annos gestum esset,” inquit Cornelius, ‘“Hannibal, in Africam redire coactus, Zamae tanta clade victus est, ut Carthaginienses se Romanis dedere cogerentur.”
‘“Quid postremo Hannibale ipso factum est?” inquit Cor- nelia.
“Feortasse, ” inquit pater, ‘““iam audivistis eum post cladem acceptam diu consilio et opera patriam suam sustentasse, tum autem clam domo abire coactum esse, quod suspicaretur se brevi Romam obsidem arcessitum iri.
“Primo ad regem Antiochum devertit, cui persuasit ut bellum Romanis inferret; deinde, Antiocho vieto, Cretam vectus est; unde postremo in Pontum ad regem Prusiam se contulit.
“Ibi cum cognovisset Romanos misisse legatos, qui a Prusia postularent ut sibi in custodiam ipse traderetur, sua sponte venenum sumpsit, quod semper secum habere solebat.”
‘“FEheu!” inquit Cornelia. ‘“Finem talem doleo; quamquam enim hostis ille erat, exitu meliore certe dignus fuit.”
At pater: ‘“Homines non omnes,” inquit, ‘“exitus se dignos inveniunt. Velut de Caesare dictatore saepe cogito, qui orbem terrarum subegit, atque inimicis suis identidem summa pepercit clementia. Sed cum paucos tantum menses bonis pacis fructus esset, manu eorum confossus est, qui ei amicissimos se esse simulabant.”
Quae cum dicta essent, paulisper omnes tacentes sedebant, dum equi redas celeriter via strata ducunt.. Tum Cornelia: “Certis intervallis,” inquit, ‘“per viam lapides collocatos iam diu animadverto. Cur ita positi sunt, pater?”
At ille: ‘“Haec sunt miliaria,” inquit, ‘“in quiōus inseriptum est quam longe a Roma distent. Ibi in foro est aureum miliarium, quod quasi centrum imperii Romani habetur.”
“Solane in via Appia,” inquit Sextus, ‘“miliaria posita sunt?” :
‘“Omnibus in viis maioribus Italiae inveniuntur,’ pater. Quo diecto, omnes rursus conticuerunt.
5
5
inquit
A STORY OF ROMAN LIFE s:
Interim sol ardens in caelo fulgebat; ac postremo equi aestu laborare coeperunt. Quare, cum iam ventum esset ad locum ubi haud procul a via complures arbores altae umbram gra- tissimam praebebant, redas consistere Cornelius iussit.
Hic liberi, dum equi reficiuntur, aliquamdiu cum Lucio libenter luserunt, quem Anna, pallio substrato, humi posuerat. Tum Drusillae Cornelia: ‘“Iam diu factum est, mater,” inquit, ““cum tu nobis fabulam narravisti. De bellis pater et Publius semper loquuntur. Nonne tu vis aliquid laetius narrare?”
At mater: ‘“Metuo ne haud multa sciam, quae vos audire velitis. Sed fortasse numquam audivistis quo modo Atalanta in matrimonium data sit.”
‘“Id quidem non audivimus, ” inquit Cornelia. ‘“Narra, sis.”
Tum Drusilla: ‘“Atalanta erat regia virgo, quae cursu viros superare solebat; eam autem, cum pulcherrima esset, omnes iuvenes in matrimonium ducere cupiebant. Illa vero, etsi nubere nolebat, celeritate tamen sua freta promisit se ei nupturum, qui se cursu superasset.
‘“Lex autem certaminis erat, ut competitor victus occidere- tur. Qua lege dura haud deterriti, multi, pulchritudine vir- ginis capti, in certamen descendebant; ac victi poenas dederunt.
“Postremo quidam iuvenis, Hippomenes nomine, qui haec omnia procul aspexerat, amore incensus, in certamen descendit. Qui cum in medio stadio constitisset, virgini: ‘Cur facilem titulum tardis superandis quaeris? inquit. ‘Te mecum confer. Ego sum Neptuni nepos; ac, si vincar, tu nomen magnum et memorabile habebis.’
‘“Hoc audito, virgo, molli vultu iuvenis mota, paulisper dubitat an superare velit, et Hippomenam a certamine deterrere conatur. Ille autem in sententia perstat; ac rex et populus cursum solitum poscunt.
“Tum Hippomenes clam invocat Venerem, quae forte aderat manu ferens tria mala aurea,. quae modo in agro sibi dedicato ex arbore fulva decerpserat. Haec mala, nullo cernente, dea iuveni dedit, docuitque qui usus esset in illis.
84 NUTTING: AD ALPES
“simulac signum tuba datum est, virgo et iuvenis vento celerius per harenam provolant. Illa facile superior erat; sed Hippomenes, a tergo relictus, subito de tribus malis unum proiecit. Virgo substitit ac cupide sustulit aurum. Interim iuvenis praeterit, et resonant spectacula plausu.
“Atalanta tamen celeriter moram correxit, et iuvenem iterum post tergum reliquit. Malo altero proiecto, virgo rursus constitit, atque iterum consecuta est. Tum Hippomenes summa vi malum tertium longe a cursu proiecit; puella dubitat, tum aurum petivit. Sic virgo, mora et malorum gravitate impedita, praeterita est, atque Hippomenes victor praemium cepit.”
“FEuax!” inquit Cornelia. ‘“Talia me delectant.”
Sed iam omnia ad proficiscendum parata erant; ac brevi viatores iterum Sinuessam versus tendebant.
A STORY OF ROMAN LIFE 385
CAPUT XXV
Tanto alacrius equi iam progressi sunt, ut hora octava ad oppidum Sinuessam perveniretur; ubi viatores libenter e redis descenderunt. Drusilla cum servis statim se recepit in dever- sorium; ceteri autem per oppidum paulisper ambulare malebant. Sed sub cenae tempus omnes ad tecta redierunt.
Interim Stasimus se immiscuerat sermonibus servorum, qui in deversorio habitabant; et post cenam in culina clare resona- bant frequentes cachinni. Postremo intrat senex morosus, qui ab omnibus conservis suis ludibrio habebatur; quem ut ludi- ficaret, hoc modo incipit Stasimus:
Stasimus. Quid nunc, pater? Quid agis? l e4 tucasa/ fada Senex. huvenem scelestum atque adeo impudicum aspicio. Stasimus. Itane vero? Upbi est ille, obsecro? Nam ego
quidem eum nusquam video.
Senex. Si non vides, at senties demum, cum pro delictis tuis tergum virgis caedetur.
Stasimus. Noli maledicere. Quid, obsecro, hodie fecisti?
Senex. Nemo me miserior vivit! Duas horas totas aquam e fonte ferre coactus sum; nec quisquam me adiuvare voluit.
Stasimus. Quo modo te nunc adiuvare possumus?
Senex. Eheu!
Stasimus. Eheu? Ita quidem te libenter adiuvabo.
Senex. Miser sum; argenti nihil habeo—
Stasimus. Eheu!
Sener. Nec mihi ulla gratia est.
Stasimus. Eheu!
Senex. Cotidie laboribus adsiduis conficior.
Stasimus. Eheu!
Senex. Isto modo me adiuvas, mastigia?
Stasimus. Do quod mihi est; divitias alias nullas habeo.
Senex. Apage a me istas divitias.
Stasimus. Hoc animadverte, senex. Nonne vis nunec sal- tare?
r ] a - 2f w -AA2f1: 8 n-..
8s6 NUTTING: AD ALPES
Senex. Abi in maximam malam erucem. Mene insanire putas?
Stasimus. Nonne igitur manibus ambulare vis!
Senex. Papae! Delirat profecto. Quid nunc nobis facien- dum est?
Stasimus. Bacchus me in montes vocat; sed abire nequeo, quod domus simiis oppleta est, et portam occupavit hic canis rabidus.
Senex. Ei mihi! Canem rabidum me esse dicit. Ut oculi scintillant! Male metuo ne in me inruat.
Stasimus. Nunc manu fustem capio, quo caput illi cani rabido comminuam.
Quae cum dixisset, scipione arrepto, in senem impetum tam subito fecit, ut ille terrore demens foras maximis clamoribus erumperet, cum reliqui semel atque iterum tollerent cachinnos.
Hoc tumultu audito, Cornelius: ““Suspicor,” inquit, “Stasimum istum scelestum rursus dolos suos versare. Abi, Publi, atque exquire quid factum sit.”
Paulo post reversus Publius ridens: ‘“Stasimus ludificans, ut solet,” inquit, “‘se insanum esse simulabat, et cuidam seni moroso tantum iniecit terrorem, ut ille summo cursu foras effugeret. :
“Ceteri autem, qui maxima delectatione haec omnia vide- rant, cum senex perterritus foras fugisset, in cachinnos tantos eruperunt, ut subito corrueret subsellium, in quo. sedebant duo servi obesi; qui ita humi effusi sunt supini.”
“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Vellem adfuissem. Profecto nihil est Stasimo nostro facetius.”
Tum Cornelius, qui ipse vix risum continere potuerat: “Facetus certe est,” inquit; ‘“sed, ut saepe iam dixi, maxime metuo ne quando in aliquod malum magnum incidat. Nam haud omnes tam toleranter eius argutias ferent.”
“CTt ad rem aliam redeamus,” inquit Publius, ‘‘hodie mentio facta est de rege Antiocho, ad quem Hannibal profugit. Dum haec dicuntur, recordari videbar me aliud quoque de eodem rege audisse. Nonne est aliquid de eius copiis ab Hannibale facete dictum?”
A STORY OF ROMAN LIFE 87
‘“Maxime vero,” inquit pater. ‘“Reges barbari inani specie
militum et fulgore armorum vehementer delectari solent; taliaque saepe pluris faciunt quam robur et fortitudinem.
‘“Quare, ut Hannibal ad Antiochum pervenit, rex glorians, cum copias suas argento auroque splendidas instruxisset, Hanni- bali: ‘Nonne putas’, inquit, ‘satis esse Romanis haec omnia?’ At ille: ‘satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt’.”
‘“Digne responsum!” inquit Publius. ‘“Etsi mihi mirandum videtur Hannibalem voluisse tam aperte despicere copias regis, quem ad bellum in Romanos excitare cuperet.”
Iam autem Sexto Cornelia: ‘“Horum sermonum de rebus
bellicis,’ inquit, ‘“‘me iam dudum taedet. Age, abeamus, ut cum Onesimo paulisper loquamur. Ad eum ego prior per- veniam. Ocecupet extremum scabies!”” 12 Quo dicto, celeriter foras abiit; ac frater, qui nollet videri a puella cursu superari, quamvis invitus subsecutus est. Per aream celeri passu evaserunt, Sextus autem prior conclave par- vum intravit, ubi Ōnesimus otiosus uvis magnis se oblectabat. Qui liberorum subito adventu commotus exsiluit ac: ‘‘Quid nune fit?” inquit. ‘‘Numquid mali accidit?”
“Nihil tale evenit, ” inquit Cornelia. ‘“Sed pater et Publius semper de bello et caede loquuntur; atque ego quidem libenter alia audio. Nuper tu quaedam periucunda narravisti. Nonne vis nunec quoque aliquid nobis dicere?”
At ille: ‘“Cum adhuc puer essem,” inquit, ‘“de lignatore fabulam audire solebam; hanc vobis narrare possum.”
“Euge!” inquit Cornelia. ‘“‘Audiamus.”
Tum Onesimus: ‘“Olim erat lignator inops, qui aetate con- fectus cotidie in silvam ibat ut colligeret ramos aridos, quos oppidanis venderet. Ita sibi victum tenuem quaerebat.
“Fasces aequo animo ferre solitus est; sed olim, onere deposito in via delassatus consedit ac clare Mortem invocavit, ut praesto esset seque laboribus tantis liberaret. Dicto citius Mors ei adesse visa est, quae: ‘Quid est?’ inquit. ‘Quo modo ego te adiuvare possum?’
8s NUTITING: AD ALPES
f4Tum ille-territus: ‘Benigne facis, Mors’, inquit, ‘quae tam celeriter ad me adiuvandum adsis. ŌOnus meum hodie gravis- simum est; cumque id paulisper deposuissem, iterum tollere non potui. Itaque aliquem quaerebam, qui id tergo meo rursus accommodaret’.”
‘“Quanta mendacia dicebat!” inquit Cornetia “Credo eum numquam postea talia experiri ausum esse.’
Paulo post advenit Stasimus, qui liberos arcesseret; nam nox erat, ac Lucius iam pridem dormiebat.
Sextus autem et Cornelia negabant se umquam minus dormire voluisse. Sed mater admonuit cras iter rursus ingrediendum esse.
‘“Quo mane tendimus, pater?” inquit Sextus, dum abire cunctatur. :
At Cornelius: ‘“Spero,” inquit, ‘“nos cras Fundos, fortasse Anxur usque pervenire posse. Sed vos iam abite.”” Quo audito, liberi quamvis inviti cum matre discesserunt.
550
A STORY OF ROMAN LIFE 89
CAPUT XXVI
Mane, dum via Appia celeriter vehuntur, Cornelio Sextus: “ANudius tertius, pater,” inquit, ‘““de Spartaco loquebaris. Quo modo evenit ut gladiatores illis temporibus Capuae detineren- tur?”
Tum pater: ‘“Etiam antiquitus Capuae habebatur ludus, ubi gladiatores exercerentur. Qui homines, cum eo genere pug- nandi bene instituti essent, Romam missi sunt, ut ibi in harena populi delectationis gratia operam ederent. Neque est ullum genus spectaculi quod plerisque magis placeat.”
“Mihi quidem,” inquit Drusilla, ‘“omnia eius modi crudelis- sima videntur, et magis beluis digna quam hominibus.”
“Semper fuerunt nonnulli,” inquit Cornelius, ‘“qui tecum sentirent. Ac Cicero ipse quodam loco talia spectacula his verbis improbat: ‘Quid potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur, aut praeclara bestia venabulo transverberatur?’
“Atque idem alio loco scripsit se cum eis sentire, quibus gladiatorum spectacula inhumana viderentur;—etsi iudicat antiquitus aliter rem se habuisse, cum capitis damnati inter se depugnarent.”
“Fe hoc amplius, si vis, pater, inquit Sextus; ‘“nam de huius modi certaminibus numquam audivi.’
Ac pater: ‘“Eis temporibus, de quibus dicit Cicero, interdum capitis damnatis data est facultas optandi utrum statim more- rentur, an aliquamdiu operam in arena ea condicione ederent, ut, si post certum tempus adhue superstites essent, tum liberi dimitterentur. Cum homines ita inter se de libertate pugnarent, Cicero certamen honestius nec moribus civitatis tam perniciosum putabat.”
“Nonne aliquid simile ab Hannibale factum est,”” inquit Publius, ‘““cum bellum Italiae inferens Alpes transiret?”
“Recte dicis,” inquit Cornelius. ‘“Cum enim iam ad sum- mos montes pervenisset et brevi in Italiam descensurus esset,
3)0
90 NUTTING: AD ALPES
milites suos non solum verbis sed etiam rebus cohortandos ratus, ad spectaculum eius modi eos convocavit:
“Captivos montanos in medio vinctos statuit, armisque ante pedes eorum Proiectis, interpretem interrogare iussit num quis ferro decertare vellet, si victor libertatem, arma equumque acciperet.
“Montani omnes ad unum cupide ferrum pugnamque po- poscerunt. Quare sorte eleeti sunt, qui depugnarent. Interim aspiciebant Hannibalis milites; quorum mentes maxime sunt confirmatae, cum viderent quam laeti in certamen descenderent barbari, quamque libenter mortem ipsam oppeterent.”
‘“Hoc quoque crudele mihi videtur,” inquit Cornelia. “Nullane sunt spectacula, quae homines mori non cogant?”
‘“Maxime vero,” inquit pater. ‘“Saepe populi delectationis causa variae res inusitatae et mirandae inducuntur. vVelut Galba ille, qui postea imperator factus est, novum spectaculi genus, elephantos funambulos, edidit. Et olim notissimus eques Romanus, elephanto supersidens, per funem decurrit.”
“»“wellem tum adfuissem,” inquit Cornelia. ‘“Talia saltem perlibenter vidissem. Ērantne alia eorum similia?”
At pater: “Nomen Daedali, eredo, saepe audivisti. Menmi- nistine quid eius filio factum sit?”
“Memini vero,” inquit Cornelia. “Daedalus alas fecit, quibus filius per aēra magnum volaret. Icarus autem ad solem propius accessit; cuius ardore, cera mollita, alae solutae sunt, ae puer infelix in mare praecipitatus est.”
Tum pater: ‘“Imperator Nero olim in amphitheatro idem temptari voluit,”” inquit. ‘“Sed ‘Icarus’ primo statim conatu decidit atque imperatorem ipsum sanguine suo respersit.”
“Paene Romani nominis me pudet,” inquit Cornelia, ‘“cum talia audio. īmperatorem quam crudelem, qui homines tam periculosa temptare coegerit!”
a“Aliud multo inhumanius fecit Caligula,” inquit pater. ‘“Ille enim, cum ad cibum ferarum muneri praeparatarum pecudes carius compararentur, ex capitis damnatis dicitur homines elegisse, quibus ferae vescerentur.”
Xi
A STORY OF ROMAN LIFE 91
“Quale monstrum hominis!” inquit Drusilla, ‘“si vero homo omnino appellandus est.”
“Naumachiam quoque Nero exhibuit,” inquit Cornelius, ‘“in lacu marina aqua repleto, ubi etiam beluae natabant; atque a Claudio spectaculum simile editum est.
‘“Hic autem, cum propugnatores (ut solent gladiatores) proclamarent: ‘Ave, imperator, morituri te salutant’, diu dubitabat an eos inter se pugnare iuberet; postremo vero ad pugnam compulit, signo proelii a Tritone dato, qui machina e medio lacu emerserat.
“Sed iam illis de rebus satis diu locuti sumus. Fortasse tu, Drusilla, liberis aliquid iucundius narrabis.”
Illa primo abnuit; nam dicebat se nuper minimum temporis lectioni dedisse; cum autem Sextus et Cornelia acrius instarent: “Adhuc puella,” inquit, ‘“saepe de rege Mida fabulam audivi. Hane, si vultis, nobis fortasse narrare possum.’
“Narra, sis,” inquit Cornelia. ‘“‘Nos ad audiendum parati sumus.”
Tum mater: ‘“Olim Midas, Phrygum rex, gratiam maximam a deo Baccho iniit, quod Silenum amissum ad eum reduxerat. Quare deus regi facultatem dedit optandi quid pro praemio accipere vellet. Atque ille stultus: ‘Effice’, inquit, ‘ut omnia, quae corpore contigero, in aurum flavum vertantur’.”
“Haud stultus mihi rex fuisse videtur,” inquit Sextus; “nam isto modo divitias maximas facillime comparare potuit.”.
“Ipsi quoque,” inquit mater, ‘“res primo ita se habere vide- batur. Cum autem cibum capere vellet, et ministri mensas dapibus optimis exstruxissent, tum haec quoque omnia regis tactu aurea facta sunt; qui, dives et miser, quid faceret non habebat.”
“Mortalem infelicem!” inquit Cornelia. ‘“Quo modo ex tantis malis se expedivit?”
Tum mater: ‘“Ad caelum bracchia tollens: ‘Da veniam, pater Bacche’, inquit; ‘peccavi. Sed miserere, precor, meque ex hoc malo eripe’.
92 NUTTING: AD ALPES
‘“Quo audito, deus mitis resolvit munus, et Midae imperavit ut quodam in fonte lavaretur. Quod cum factum esset, vis aurea ex corpore regis in aquam cessit; ac traditum est in harena fluminis, quod inde oritur, grana aurea etiam hodie reperiri posse.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Hoc verum esse vix credere possum.”
At mater: ‘“Idem dices, cum vobis aliud narravero, quod postea huic regi accidit:
“Nam deus Pan, dum nymphis teneris carmina fistula modulatur, glorari ausus est se Apollinem ipsum cantu superare posse. Quare illi duo ad certamen sub Tmolo iudice venerunt; quo in certamine Pan facile victus est.
“Cmoli iudicium omnibus placuit; Midas solus dissentiebat. Quam ob rem pro tanta stultitia Apollo aures regis in spatium traxit, easque in speciem asini aurium mutavit. Itaque Midas, ut hoc vitium turpe tegeret, semper postea caput tiara velare coactus est.”
Dum haec dicuntur, nubes in caelo cogebantur, brevique imber frigidus consecutus est. Viatores, in villa quadam duas horas morati, multo ante noctem tamen potuerunt Fundos per- venire; ubi ad deversorium libenter se contulerunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 93
CAPUT XXVII
Postero die ante horam quartam Anxur facile perventum est; quo in oppido viatores paulisper substiterunt, ut cibum caperent; nam liberi etiam tum esuriebant.
Cum omnia iterum parata essent ad iter faciendum, Sextus nusquam reperiri poterat, donec eum aspexit Stasimus in area, ubi cupide audiebat servos duos, qui inter se loquebantur.
Puero revocato, ex oppido viatores statim profecti sunt. Ac cum iam leniter via strata veherentur, Sexto Cornelius: ‘“Quid,” inquit, ‘“inter se loquebantur illi servi duo, quos in area audie- bast” BS”
At Sextus: ‘“Unus erat homo senectute iam confectus, alter autem admodum iuvenis. Senior dicebat se modo Appi Foro advenisse.” B i
cAllud est oppidum,” inquit Cornelius, ‘“ubi hane noctem acturi sumus. Sed quid postea dictum est?”
“Primo, ” inquit Sextus, ‘“pauca alia inter se locuti sunt; tum ille senior de temporibus dicere coepit, cum ipse puer esset.”
“‘Quid puer fecit?” inquit Cornelia.
At Sextus: ‘“Dixit se ipsum adfuisse, cum quidam vir sanc- tus, Paulus nomine, Romam iter faciens et catenis vinctus, Appi Fori substitisset.
“Cum hoc tantum dictum esset, a Stasimo arcessitus sum; quare nec quis esset ille Paulus, nec cur eum catenis vinxissent, cognoscere potui.”
““Suspicor,” inquit Publius, “hos servos Christianos esse; ac veri simile est istam Paulum fuisse adfinem eiusdem super- stitionis, qui imaginem imperatoris adorare noluisset.”
‘“Quales homines sunt Christiani, pater?” inquit Cornelia. “Hoc nomen saepe audivi, neque umquam quid significaret intellexi.”
35
94 NCTTING: AD ALPES
‘“De natura huius superstitionis,”” inquit pater, ““nihil satis compertum est; etsi orbis terrarum nullus nunc est locus, ubi isti Christiani non reperiantur.
“Sed Plinius ille, qui de monte Vesuvio ad Tacitum litteras misit, multis annis post avunculi mortem provinciae Bithyniae praepositus, cum incolas plurimos Christianos esse cognovisset, de eis ad imperatorem Traianum accuratius scripsit.
‘“At haec, credo, Publius noster nuper legit. Quare ille vobis exponet quo modo Plinius cum Cristianis egerit.”
Publius, tali cohortatione inductus: ‘“Plinius,” inquit, ‘“hoc modo rem transegit: Eos, qui ad eum deferebantur, interrogabat essentne Christiani. Si ita confitebantur, iterum ac tertio inter- rogabat, supplicium quoque minatus.
“Si etiam tum obstinata mente idem dicere perseverabant, ad supplicium duci iubebat; (nam, ut ipse dicit, talis pertinacia saltem punienda erat). Sed eos, qui cives Romani erant, ad urbem remisit; cuius generis fortasse erat ille Paulus, de quo modo loquebamur.
““Alios, qui negaverunt se esse Christianos, dimittebat, postquam imaginem adoraverant imperatoris, et Christo male dixerant (quorum neutrum facere cogi posse dicuntur ei, qui re vera Christiani sunt); ac pari clementia etiam eos tractavit, qui dixerunt se olim Christianos fuisse, sed paucis ante annis destitisse.””
‘“Quam ob rem ad Traianum omnia seripsit Plinius?” inquit Sextus.
At Publius: ‘“Ipse dicit se numquam Romae causis Chris- tianorum interfuisse, nec scire quo modo ei tractandi essent. Itaque litteras Romam misit, ut cognosceret omniane a se rite agerentur.”
“Saepe audivi,” inquit Drusilla, ‘‘Christianos maleficos esse homines, qui in se scelera maxima admisissent.”
‘“Hoc quidem,” inquit Cornelius, ‘“‘vix adfirmare audeo. Idem enim Plinius scribit se ex duabus ancillis etiam tormentis quaesivisse, in his rumoribus quid veri esset.
A STORY OF ROMAN LIFE 95
‘““Omnium testimonio comprobatum est Christianos stato die ante lucem solere convenire carmenque Christo quasi deo inter se dicere; praeterea sacramento eos se non in scelus aliquod adstringere, sed ne furta facerent, ne fidem fallerent, ne creditum abiurarent, et eius modi alia.”
“Si haec vera sunt, ” inquit Drusilla, ‘“non intellego quo modo illi tantam in infamiam pervenerint.”
“At,” inquit Cornelius, ‘‘Christum pluris faciunt quam aut Caesarem aut imperium Romanum. Praeterea hetaerias amant, quas imperatores propter pericula coniurationis pro- hibere coacti sunt.”
‘“Quid rescripsit Traianus,’ terae ed eum adlatae essent?”
“FRespondit ille,”’ inquit pater, ‘“non esse conquirendos Christianos; eos porro, qui deferrentur, dimittendos esse, si negassent se esse Christianos et id fecissent manifestum deosque nostros adorassent.”
“Nisi fallor,” inquit Publius, ‘“multis ante annis Nero imperator cum Christianis multo acerbius egerat.”
“Recte dicis,”’ inquit pater. ‘‘Cum enim magna pars urbis incendio deleta esset multique suspicarentur incendium iussu imperatoris ipsius factum esse, ille, ut a se hanc suspicionem averteret, damnum illud a Christianis esse inlatum confirmare non dubitavit.
‘“Quare illi miseri, pellibus ferarum induti, canibus saevis dilaniandi sunt obiecti, aut, crucibus affixi ac oleo perfusi, cum dies defecisset, concremati sunt, ut lumen nocturnum imperatori praeberent.”
“Perhorresco audiens,” inquit Drusilla. ‘“ĒEtsi Christianos parvi facio, tamen mihi quidem nefas esse videtur eos tanta saevitia tractare. Ac cum talia audio, interdum paulum abest quin velim nos alio aevo vixisss. Nam antiquitus principes civitatis viri erant, qui iure apud bonos omnes summo in honore haberentur.”
“Credo de Regulo et eius similibus te cogitare,” inquit Cor- nelius.
’ inquit Sextus, ‘“cum Pilini lit-
’
96 NUTTING: AD ALPES
“Quis erat ille Regulus?” inquit Cornelia.
‘“Regulus erat imperator Romanus,” inquit pater, ‘“qui in Africa serpentem illam ingentem occidit. Postea a Carthagi- niensibus captus, Romam ea lege remissus est, ut in Africam reverteretur, nisi persuasisset senatoribus ut captivos quosdam commutarent.
“Ille autem, cum Romam pervenisset. senatum exoravit ne hanc condicionem acciperet; ac tum aequo animo in Africam revertit, ne fidem falleret, etsi plane sciebat hostes summa crudelitate supplicium de se sumpturos. 5
“Haec,”- inquit Publius, ‘“me admonent de quibusdam versibus eximii poetae Horati Flacci:
Virtus repulsae nescia sordidae Intaminatis fulget honoribus, Nec sumit aut ponit securis Arbitrio popularis aurae. Virtus recludens immeritis mori Caelum negata temptat iter via, Coetusque volgaris et udam Spernit humum fugiente penna.”
“Hi versus profecto optimi sunt,” inquit pater; ‘“atque, ut spero, Sextus noster aliquando hos et alios eius modi multos ediscet.”
“Experiar equidem,” inquit Sextus. “Sed interim magnam fossam aquae plenam haud procul a via video. Quid est, obsecro, pater?”
“Hic est euripus,” inquit Cornelius, ‘“‘quo viatores noctu navibus vehi solent. Quin etiam ipse poeta, cuius versus modo audivisti, olim Appi Foro hoc modo usque ad fontem Feroniae vectus est, cum Roma profectus Brundisium iter faceret.”
“Nos certe navi satis superque vecti sumus,” inquit Drusilla. “Nunc via strata redis progredi periucundum est.”
Ita tempus terebant, ac denique circiter hora decima Appi Forum defessi pervenerunt.
55
A STORY OF ROMAN LIFE 97
CAPUT XXVIII
Cum denuo Romam versus progrederentur, Cornelio Sextus: “Quam mox, pater,” inquit, ‘““ad urbem ipsam perveniemus?”
‘“Hodie Ariciam usque certe iter faciemus,” inquit pater; ‘“ac postero die spero Romam nos perventuros esse.”
“Euge!” inquit Sextus. ‘“‘Vix me continere possum; tam sum cupidus videndi ea omnia, de quibus tu et Publius saepe locuti estis.’
Iam autem Drusillae: ‘“Nudius tertius, mater, ” inquit Cor- nelīa, ‘““tu fabulam periucundam de rege Mida nobis narravisti. Nonne vis aliud hodie nobis dicere?”
At mater: ‘“Ut suspicor,” inquit, ‘“vos liberi scitis Romam ad Tiberim a Romulo positam esse. Antiquitus naves magnae saepe adverso flumine usque ad urbem perveniebant; sed hodie pleraeque in portu Ostiensi ancoras iaciunt, neque ultra pro- grediuntur.
“OClim, cum religio Magnae Matris in Ttaliam inferretur et imago deae mare transvecta Ostiam pervenisset, omnium ordi- num multitudo maxima, una cum matronis et Vestalibus, obviam se tulit.
““Tum honoris causa viri, funibus arreptis, summo labore navem flumine adverso ad urbem ducere coeperunt. Primo res prospere cessit; deinde autem navis in vada incidit subita, neque ullo modo longius provehi potuit.
“Quo omine infausto cum omnes terrerentur, prodiisse tradunt quandam mulierem Claudiam nomine, de qua rumores infames divulgabantur.
‘“Illa clare deam precata ut probitati suae testimonium daret: ‘Si proba sum’, inquit, ‘sequere me, precor, Magna Mater, ut castitas mea omnibus manifesta sit’.
“Quae cum dixisset, manus teneras ad funem admovit; ac (mirabile dietu) dea volente navis leniter progressa est, atque imago sic ad urbem pervenit.”
52
98 NUTTING: AD ALPES
“Rem vere mirandam!” inquit Cornelia. ‘“Talia credere difficile est.
“Pe hoc ipso ambigitur,” inquit pater. ‘“Nam scriptor optimus Livius, qui quaedam de adventu deae commemorat, eam dicit Ostia pedestri itinere a matronis ad urbem deductam esse.”
‘“Ego autem,” inquit Publius, ‘“rem aeque mirandam nuper legi.”
“Audiamus,” inquit pater; ‘“gaudeo enim te tam studiose auctores nostros tractare.”
‘“Apud Tacitum scriptum est,’ inquit Publius, ‘“divum Vespasianum, cum in Aegypto moraretur, quosdam homines aegros quasi divina ope sanasse.
“Nam quidam ex plebe Alexandrina, oculorum morbo affectus, imperatoris genua advolutus est, multis cum lacrimis ab eo remedium caecitatis exposcens, cum diceret se id rogare monitu dei Serapidis, quem gens illa maxime colit. Alter porro, cui erat manus debilis, imperatorem oravit, ut pedibus se cal- caret; nam dicebat ab eodem deo ita mandatum esse.
“Vespasianus primo aspernatus est; tum medicos rogavit num haec vitia ope humana superabilia essent. Illi responderunt imperatoris divino ministerio ea sanari posse.
‘“Hic igitur laeto vultu, multitudine circumfusa, oculos alterius tetigit, alteriusque manum pede calcavit. Quo facto, manus ad usum conversa est, ac caecus plane videre potuit.”
‘“His fabulis maxime delector,” inquit Cornelia. ‘“Quanto sunt iucundiores quam res bellicae!”
a“Atqui mihi recordari videor quoddam facinus bellicum,’ inquit pater, ‘‘quod etiam te delectare possit, Cornelia.”
“Narra, sis,” inquit Sextus. ‘“Omnia, quae ad bella perti- nent, me delectant; sed cruenta facta potiora sunt.”
At pater: ‘“Poeni et Cyrenenses diu inter se bella gerebant. Postremo, veriti ne se defessos alius hostis aggrederetur, spon- sionem fecerunt ut certo die legati utrimque domo proficisceren- tur, ac, quo in loco inter se illi obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.
’30
50
/
A STORY OF ROMAN LIFE 99
“Carthagine duo fratres missi sunt, qui celeriter iter fecerunt. Cyrenenses autem, tardius. progressi, cum se victos esse vidissent, criminari coeperunt Carthaginienses domo ante tempus constitutum profectos esse.
“Quare fratres condicionem novam petierunt; ac e Cyrenenses dixerunt finem iam inventum ratum futurum, si legati Cartha- ginienses ibidem se vivos obrui passi essent. Nam scilicet crede- bant alteros condicionem tam iniquam aspernaturos.
‘“Quae spes eos multum fefellit; fratres enim, condicione accepta, vitam suam rei publicae libenter condonaverunt, ibique vivi sepulti sunt.
“Quam ob rem cives postea eo loco aras fratribus consecra- verunt, aliique illis domi honores habiti sunt. Quin etiam, etsi Carthago ipsa multos post annos deleta est, memoriam huius egregii facti oblivio numquam obruet. Vere enim dictum est: ‘Excepta virtute, nihil immortale est, quod mortali animo ac manu quaeri possit’.”
“Mihi quidem,” inquit Publius, “illi fratres videntur tali elogio digni, quale seripsit Simonides in Lacedaemonios, qui Thermopylis mortem oppetiverunt:
Dic, hospes, Spartae, nos te hic vidisse iacentis, Dum sanctis patriae legibus obsequimur.”
‘“FEtiam haec tristia sunt,” inquit Cornelia; ‘“etsi nequeo exempla tantae fortitudinis non admirari.” inquit Publius, ‘“quod
?>)1
‘“Ego vero aliquid narrare possum,
Sexto nostro magis placeat.” ’)0
Ac Sextus: ‘“Age, dic, frater,” inquit. ‘““Illa, quae modo audivimus, quamvis speciosa, me minus delectant.”
“Clim,” inquit Publius, ‘“cum Agricola Britanniam armis subigeret, cohors quaedam Usiporum memorabile ausa est faci- nus; occiso enim centurione et militibus, qui ad tradendam disciplinam manipulis immixti erant, tres naves occupaverunt, eum gubernatores vi ac minis secum ascendere coegissent.
100 NUTTING: AD ALPES
“Tum secundum litus vecti, etsi saepe ad aquandum et cibum raptum e navibus egressi erant, postremo in tantam pervenerunt inopiam, ut primo infirmissimis suorum, tum aliis sorte ductis vescerentur.” 35 232”>
“V5ah!” inquit Cornelia. ‘“Intellegere nequeo cur res tam foedas audire cupias, Sexte.”
‘“Hoc adprime bonum est,” inquit ille. ‘“Quid tum, Publi?”
At frater: ‘“Usipi, hoc modo Britanniam circumvecti, navibus inscientia regendi amissis, in continenti pro praedonibus habiti sunt. Multi a Suebis et Frisiis sunt aut interfecti aut capti; atque eorum, qui ita in servitutem redacti erant, nonnulli mutatione emptorum usque ad nostram ripam pervenerunt.”
Dum hatc dicuntur, equi leniter progrediebantur; ac Lucius, aura tepida languidus, iam consopitus erat. Quem cum vidisset somno leni quiescentem, Publius ex memoria pronuntiare coepit:
“Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris Fessa ministeriis mulces reparasque labori.”
“Hi versus mihi maxime placent,” inquit Drusilla, ““
memini me eos ante audire. Unde sunt, obsecro?”
At Publius: ‘“Hos et multos alios aeque bonos inveni apud poetam Ovidium, quem assidue lego. Nam pauci sunt, qui tam facile et eleganter seribere possint.”
Sic die toto iucunde peracto, noctu viatores in oppido Aricia ad cauponem deverterunt.
nec
0 4 6f
- . 5 i
A STORY OF ROMAN LIFE --:0 :
CAPTUT XXIX.
Multo mane, paene priusquam ceteri surrexerunt, Cornelius et Publius foras egressi sunt, ut loca circumspicerent. Haud procul montem Albanum viderunt, ac longius colles alii appare- bant.
Tum Publius: ‘‘Montem Albanum libentissime video,” in- quit, ‘“quod ibi traditum est ab Ascanio conditam esse urbem, unde (ut fert Vergilius) erant ‘Albani patres,’ et postremo ‘altae moenia Romae’.”
“His in regionibus sunt alia quoque dignissima, quae aspiciantur,” inquit pater. ‘“Velut haud longe abest fanum Dianae Nemorensis.” ī5
“De hoc, quod sciam, numquam audivi,”” inquit Publius. “Astius cultus quid proprium est?”
At pater: ‘“Fanum silva densissima est tectum; ac, mirabile dietu, sacerdos est servus fugitivus, qui numquam nisi gladio cinetus foras egreditur.”
“Quam ob rem, obsecrot?” inquit Publius. ‘“Subitine im- petus vim timet?”
“Maxime vero,” inquit pater. “‘“Nam illud sacerdotium miris modis traditur. Ille, qui id adeptus est, rem divinam eurat, donec ab alio vi aut dolo interficitur. Tum is, qui inter- fecit, ipse sacerdos fit, et gladio cinctus egreditur, anxius ne quis alius se quoque occidat, ut sacerdotium adipiscatur.”
“Papae!” inquit Publius. ‘“Miror unde mos tam mirabilis deductus sit.”” Tum ad tecta respiciens: ‘“Ecce autem Onesimus appropinquat, ac credo ientaculum iam paratum esse.”
Quae ut dicta sunt, ad deversorium redierunt; ubi omnes, cum paulum edissent, in redas escenderunt, brevique Romam versus rapide vehebantur.
Ad urbem quo propius accedebant, eo plura videbant liberi, quae eos studio cognoscendi incenderent. Ac Sextus: ‘“Cur,” inquit, ‘“prope viam ubique tot sepulchra videmus?C
A”tī 14f tt.NCTTING: AD ALPES
s4 Antiquitus,” inquit pater, ‘“per leges non licuit intra muros urbis homines sepeliri. Itaque prineipes civitatis prope vias, quae ad urbem ferunt, haec monumenta exstruxerunt, ut posteritati nota essent loca, ubi sepulti essent.
‘“Postea raro permissum est ut in Campo Martio quoque sepulchra splendida exstruerentur; in quibus est illud Mauso- leum Augusti, ubi conditi sunt ipsius cineres et multorum propinquorum.”
“De hoc monumento apud Suetonium mirable quiddam est,”’ inquit Publius; ‘“nam paulo ante Neronis mortem dicuntur fores sua sponte patefactae esse; unde audita est vox imperatorem nomine vocantis.”
“XNoli, obsecro, mi fili,” inquit Drusilla, ‘“tam dira narrare. Cum audio, tremor gelidus per ossa ima mihi percurrit.”
At Sextus: ‘“Cur,” inquit, ‘“illud sepulchrum ‘Mausoleum’ appellabatur? Nonne hoc est nomen insolitum?”
“Recte quaeris, Sexte,” inquit pater. ‘“Vocabulum ductum est e nomine Mausoli, regis Cariae, qui abhinc fere quingentos annos decessit. Quo mortuo, uxor sepulehrum splendidissimum exstruxit, quod ‘Mausoleum’ vocabatur. Idem nomen postea aliis quoque sepulchris regiis inditum est.”
Tum Publius: ‘“Haec me admonent, ” inquit, ‘“de voce detes- tabili imperatoris Vitelli, cum sepulchrum Othonis videret.”
‘“Quid dixit ille, obsecro?ī” inquit Sextus.
Ac Publius: ‘“Otho, cum haud procul a Cremona exercitus cum copiis Vitellianis congressus esset, proelio facile victus est, ac statim—etsi aliae legiones integrae ei supererant—se inter- fecit, cum nollet perseverando damna maiora civitati inferre.
“Sine mora sepultus est in agris haud procul a loco ubi proelium commissum erat, ac monumentum modicum est adiectam. Vitellius autem, cum fere quadraginta post diebus e Germania Romam iter faciens eo pervenisset et sepulehrum vidisset humile, Othonem despiciens, ‘dignum eo Mausoleo’ eum esse dixit.”
‘“Ipsene Vitellius,’ dignus erat?”
’
inquit Cornelia, ‘“Mausoleo splendido
A STORY OF ROMAN LIFE 103
55
‘“Longe aliter existimabant eius cives saltem,” inquit pater. “Nam omnibus sceleribus se contaminaverat; cumque vVespa- sianus imperator salutatus esset, ille brevi vitae finem factis suis dignum invenit.
“Ubi enim milites Vespasiani Romam pervenerunt, veritus ne in eorum manus incideret, iste imperator egregius, duobus solis comitibus—pistore et coquo, domo eo consilio profectus est, ut in Campaniam refugeret.
“Sed a comitibus desertus, in Palatium revertit; cumque zona aureorum plena se circumdedisset, confugit in cellam ianitoris, religato pro foribus cane, atque intus lectum et culcitam obiecit.
““/A militibus inrumpentibus statim inventus atque e latebris extractus est. Omnibus autem ignorantibus quis esset, mendacio fatam paulisper distulit; tum agnitus, religatis post tergum manibus, veste discissa, seminudus per forum tractus est.
“ Civium interim multitudo magna sequebatur, cum acer- bissimis contumeliis rerum et verborum caenum coniciens, dum eius facinora maxima voce exprobrat. Tandem prope scalas, quae Gemoniae nominantur, minutissimis ictibus excarnificatus est, et inde unco tractus in Tiberim.”
“Finem quam hnorribilem!” inquit Drusilla. ‘“Talia audire mihi vix magis quam Corneliae placet.”
“Sed unum adhuc est, pater,” inquit Sextus, ‘‘quod ego non intellego. Cum primo imperator effugere conatus est, cur, obsecro, pistorem et coquum secum duxit?”
“/eteris eius factis hoc erat par,” inquit Cornelius. ‘“‘Nam semper edendi studiosus erat. Quin etiam dicitur ter et quater in die cenare solitus esse; atque interdum in viis ex popinis fumantia obsonia vel pridiana suis manibus rapiebat.”
“Iam satis est, pater,” inquit Cornelia. ‘“De eo spero nos nihil amplius audituros esse.””
Sed iam viatores in urbem ipsam porta Appia ingredie- bantur, atque liberi intenti omnia circumspiciebant. Interim redae tardius progredi coactae sunt, cum homines multi ex urbe exeuntes viam frequentabant.
104 NUTTING: AD ALPES
Brevi Stasimus, qui cito equo praemissus erat, se obviam tulit, qui nuntiavit avunculum Drusillae domi esse, ac viatores libentissime hospitio accepturum. 3ī
Quo audito, Cornelius Drusillae: ‘“Tu, uxor,’ inquit, ‘“statim cum liberis et servis ad avunculum te confer. Mihi et Publio cum Onesimo prius ad Palatium eundum est, ut sine mora de adventu meco imperator certior fiat.”
Itaque discesserunt, cum alios ad Drusillae avuneulum Stasimus duceret, alii recta pergerent in Palatium. Quo ut perventum est, Cornelius, statim ad imperatorem intromissus et osculo exceptus, breviarium rationum suarum porrexit.
Tum, industria laudata, eo mandato domum dimissus est,
ut semper omnia in promptu haberet, ut sine mora ex urbe pro- ficisceretur, si quando opus esset.
Hoc negotio confecto, Cornelius cum Publio libenter se red- didit ceteris, qui interim ad Drusillae avunculum se receperant.
Deinde dies duo iucunde exacti sunt, cum viatores conspice- rent omnia, quae maxime miranda in urbe erant. Tum Drusilla cum liberis rus discessit, ut parentes viseret, qui ab urbe longe circiter triginta milia passuum habitabant. Interim Cornelius cum Publio Romae morabatur, incertus quam mox imperator operam suam exigeret.
A STORY OF ROMAN LIFE 105
CAPCT XXX
Parentes Drusillae scilicet summo gaudio filiam ac nepotes ad se receperunt, et maxime Lucium, quem adhue numquam viderant. Ceteri liberi, longo itinere fessi, in agris vagantes ludendo satiari non poterant; ac Sextus animum matris magno in terrore saepe detinebat, cum aut arbores escenderet, ut avium nidos inspiceret, aut pisces in rivo capere conaretur.
Cum hoc modo dies complures acti essent, ex urbe advenit Publius, qui nuntiavit patrem adhuc iussa imperatoris exspec- tare.
Dum omnes propter ardorem solis sub arboribus sedent, fratri Sextus: ‘“Nuper,” inquit, ‘“de imperatore Vespasiano loquebamur, et de eo plura cognoscere velim. Nonne pater dixit eius milites Vitellium occidisse?”
At Publius: ‘“Hic erat ille annus mirabilis,” inquit, ‘“quo quattuor imperatores populi Romani facti sunt; quorum Galba in foro a praetorianis occisus est, et Otho (ut audivisti) se ipse interfecit. Interim imperium Vitellio a militibus delatum erat; ac postremo Vespasianus quoque a suis imperator salutatus est. Quare Vitellium tollere necesse erat.”
‘“Ipsene Vespasianus aderat, cum Vitellius occisus est?ī” inquit Sextus.
“Nullo modo,” inquit frater. ‘“Copias suas praemiserat; ipse autem itinere longiore in Italiam tendebat, atque aliquam- diu in Aegypto moratus est, ubi sanasse illos aegros dicitur, de quibus abhinc paucos dies loquebamur.”
“U;bi agebat Vespasianus,” inquit Cornelia, ‘“eo tempore, quo a militibus imperator salutatus est?”
“FErat tum cum exercitu in Iudaea,” inquit Publius, ‘‘ubi incolae seditiose se gerebant. Sed gentem illam iam paene subegerat, obsidione Hierosolymorum excepta, quam conficien- dam Tito filio reliquit.”
“Nisi fallor,”” inquit Drusilla, ‘“de patria Annae nostrae nune loquimini.”’
4
cc
106 NUTTING: AD ALPES
Adnuit Anna, quae maesta sedebat, cum suae gentis pristinae gloriae ei in mentem veniret.
Tum Cornelia: ‘““‘Noli maerere, Anna mea,” inquit. ‘“Nonne potes aliquid iucundum reminisci, quod de patria tua nobis narrare velis?”
Illa primo negabat; cum autem liberi blandius instarent, postremo: ‘“Per fines nostros,” inquit, ‘“fertur amnis Iordanes, qui nusquam ad mare pervenit. Unum enim atque alterum lacum perfiuit, tum tertio acceptus ibi retinetur; nam hic lacus exitum nullum hnabet.
“Chuius lacus circuitus maximus est, et aquae sapor gustatu acerbior. Odor quoque est pestifer; neque in eo pisces ulli vivere possunt.
“Praeterea (id quod est multo mirabilius) quaecumque in aquam proiecta sunt, ea undae attollunt nec mergi patiuntur. Quin etiam homines, nandi quamvis imperiti, hic in fluctus sine metu ingrediuntur; nam mergi non possunt, ne si quidem id maxime volunt.” -
“Ille certe est locus,” inquit Drusilla ridens, ‘“ubi matribus nulla sit causa timendi, cum pueri nandi gratia abeunt. Ego autem prae metu vix me continere possum, cum prope rivum Sextus noster securus ludit.”
“Nullum est periculum, mater,” inquit Sextus. ‘“Aqua nusquam amplius tres pedes alta est; et si quando incidero, facillime ad ripam evadere potero.” Tum Annae: ‘“Sed plura die, obsecro. Suntne in patria tua templa deorum magnifica?”’
QQuo audito, Anna paulisper tacuit. Tum maesta: ‘“Fuit Hicrosolymis templum omnium splendissimum; sed dirutum est eo bello, de quo mentio modo facta est. Intus erat sacrarium dei supremi.”
‘“Qua facie erat deus ille?” inquit Sextus, ‘“aut quanta erat illius imago?” . 3
“Nulla erat imago aut simulacrum,” inquit Anna; “et dei cultores mente sola videbant numen. Nam cives mei putabant nefas esse deorum imagines mortalibus materiis etiam hominum in species effingere.”
’
5
A STORYī OF ROMAN LIFE 107
5
“Nihil umquam aeque mirabile audivi,”’ inquit Sextus. “Profecto nusquam alibi toto orbi terrarum mos talis inveniri potest.”
At Publius: ‘“BErras,” inquit, ‘‘cum ita existimas. Nam apud Ciceronem scriptum est Persas templa Atheniensium ob eam causam incendisse, quod deos, quorum domus esset omnis mundus, inclusos parietibus contineri nefas putarent.
‘“FEt aliud quoque de Vespasiano adicere possum. Nanm ille, paulo priusquam imperator a suis salutatus est, ad montem venit Carmelum, qui inter ludaeam Syriamque est, ut ibi oraculum
consuleret. Hic quoque nulla est dei imago, sed ara tantum et reverentia.’
‘“Lacusne est usquam alius, de quo Anna modo dixit?” Id nescio,” inquit Publius; ‘“sed auctor Plinius, qui de Christianis litteras illas seripsit, quaedam satis miranda de lacu sibi noto narrat.”
“Haec quoque dic, si vis,” inquit Sextus. “‘“Audire cupimus.’
“Hlo in lacu, inquit frater, ‘‘nulla est navis; nam sacer est. Sed ubique innatant insulae parvae, in quibus sunt herbae omnis generis et arbores.
‘“Vento appulsae, insulae interdum litus attingunt. Tum pecora, herbas secuta, in eas quasi in extremam ripam procedunt, nec prius terram mobilem esse sentiunt quam, insula vento a litore remota, se undique aqua circumfusa vident.” c“Pecora misera!” inquit Cornelia. ‘“Quid tum faciunt?”
‘“Quieta exspectant,” inquit Publius, ‘“‘donec ventus rursus insulam ad terram appulit. Tum in litus progressa, nihil magis se descendisse sentiunt quam antea senserant se ascendisse.”
Dum haec dicuntur, Stasimus prope viam stabat, omnia otiosus circumspiciens. Sed iam accessit quidam senex luscus, qui: ‘“Salve,” inquit. ‘“Mihine monstrare potes quo modo facillime ad oppidum proximum pervenire possim?”
“huis ipsius pedibus, opinor,” inquit Stasimus; ‘“nisi speras aliquem tibi equum commodaturum, Cyeclops.”
553
inquit Cornelia ‘“i similis,
108 NUTTING: AD ALPES
’
Tum ille iratus: ‘“Cave malum,” inquit. ‘“Ego sum miles veteranus; ac, si sapis, impudentiam tuam statim reprimes.”
“Age, dic, senex,” inquit Stasimus. ‘‘Quo modo oculum amisisti? Eumne uxer effodit, cum domum te ebrium retu- lisses ?”’
“Linguae isti temperare te docebo,” inquit senex. Quae cum dixisset, collo obtorto Stasimum in viam traxit et vehe- menter fuste verberare coepit.
Ille autem clamores lamentabiles sustulit, ac: ‘“Fidem tuam obsecro, Publi, me serva,” vociferatus est; ‘“Cyclops enim hnic me vorare parat.’”” Quo audito, senex etiam vehementius ver- berabat, donec Stasimus, dolore victus, re vera misericordiam imploravit.
Tum Publius ridens intercessit, et seni: ‘‘Maximam tibi gratiam habemus,” inquit, ‘“quod istum scelestum pro illius meritis tam strenue tu accepisti. Spero eum postea impuden- tiam suam magis cohibiturum.”
Quac cum facta essent, senex ad oppidum versus abiit; ac Stasimus, tergum manibus fricans, intro se recepit, ut fomenta quaedam ibi quaereret.
;
A STORī. OF ROMAN LIFE 109
CAPUT XXXI
Postero die mane omnes, in agros egressi, ad collem quendam leni ascensu pervenerunt. Hic Drusilla primo dubitabat an ipsa et Anna cum Lucio escendere possent. Publius autem fratrem parvulum humeris imposuit; quo modo facile ad locum escenderunt editiorem.
Ibi paulisper in herba sederunt, cum Lucius libentissime cum cane luderet, qui ex villa clam subsecutus erat. ŌOmnibus ex partibus colles alii surgebant; ac Publius, eorum, qui in conspectu erant, editissimum digito demonstrans: ‘“Vtsi nune aestas est,”’ inquit, ‘“ille collis me admonet de eis versibus lepidis poetae Horati Flacci:
Vides ut alta stet nive candidum Socrate, nec iam sustineant onus Silvae laborantes geluque Flumina constiterint acuto.”
“Putasne,” inquit: Sextus, ‘“poeta ipse umquam colles his
similes vidisse?”
At frater: ‘“Maxime vero. Quin etiam haud longe hinc abest regio, ubi ille fundum Sabinum suum babebat; ac fortasse hos ipsos collis saepe vidit.”
‘“Quid!” inquit Sextus. ‘“Isne agricola quoque erat?” 4Nihil minus,” inquit Publius. ‘“Sed urbis strepitu de- fatigatus huc se recipiebat, ut otiosus legere aut scribere posset.” Tum ridens, et ad Corneliam respiciens: ‘“Narrat poeta, cum in silva sua olim vagaretur inermis, subito lupum ingentem se obviam tulisse.’ -
“Perii!” inquit Cornelia, timide omnis in partes circum- spieiens. ‘“Spero hodie talia monstra non hic vagari.”
‘“Quieto es animo,” inquit Sextus, humo exsiliens; lupum aut ursam, si prodeat, ego statim occidam.”
Tum Publius illudens: ‘“‘Quo modo id efficere poteris, obsecro? Venabulum enim tecum adferre oblitus es.”
cc
aut
110 NUTTING: AD ALPES
Hoc audito, omnes adriserunt. At Sextus rubescens: ‘“Tu autem ipse modo dixisti,”’ inquit, ‘“poetam inermem fuisse, cum lupus obviam se ferret. Quo modo ille monstrum fugavitī”
Ac Publius: ‘“Lupus,” inquit, ‘“mirabile dictu, simulac poetam aspexit, sua sponte tergum vertit et in latebras se recepit absconditas.”
“Specie horrenda oportet poetam fuisse, qui monstrum tam dirum facie ipsa abigere posset,” inquit Drusilla.
His verbis etiam Sextus invitus ridere cogebatur, cum subito in fratrem clamore maximo se praecipitavit.
“Age, dic, Sexte,” inquit mater consternata: ‘“quid tibi male est?”
Ille, cum vix se magno ex terrore recreasset, singultu vocem interpellante dixit se imprudentem in herba serpentem pede pressisse.
Quae cum audita sunt, omnes celeritate summa exsiluerunt, atque Anna Lucium tam subito arripuit ut ille territus fleret, canis autem circumsiliens vehementer latraret.
Interim Publius, qui fuste arrepto serpentem quaerere coeperat, in herba nihil invenit nisi ramum aridum. Quo sub- lato, ad ceteros ridens se recepit.
Sextus, quem vani timoris sui maxime pudebat, fletum vix continere potuit. Ac mater, quo facilius memoriam rei tam iniucundae ille deponeret: ‘“Agite, liberi,” inquit, ‘“quaedam de amicis duobus narrare vobis volo.”
Quare, cum iam omnes ad audiendum parati sederent, ita exorsa est: ‘“‘Olim erat vir, nomine Phintias, qui tyranni Dionysi interficiendi consilium inierat.
‘“Coniuratione detecta, Phintias capitis damnatus tyrannum oravit ut poena paucos dies differretur; se enim abire velle, ut amicorum fidei salutem propinquorum suorum commendaret.
‘““Quae facultas a tyranno ea condicione data est, ut Damon quidam, Phintiae amicus et aequalis, pro ipso interim teneretur in custodia, ac, si Phintias vadem deseruisset, pro amico ad mortem duceretur. Condicione accepta, Damon se dedit in custodiam, Phintias ad rem suam curandam abiit.
A STORY OF ROMAN LIFE 111
‘“Dionysius scilicet existimabat Phintiam, semel e custodia dimissum, numquam rediturum esse. Cum autem ille ad horam constitutam adesset, ut vadem suum liberaret, tum tyrannus, tanta constantia obstupefaetus: ‘Utinam,’ inquit, ‘tertius vobis amicus adscribi possem’!”
“Haec est fabula periucunda,” inquit Cornelia; ‘“et tibi, mater, gratias maximas agimus.” Tum ad Annam conversa: ‘“Nonne tu quoque, Anna, aliquid nobis hodie narrabis?”’
At illa: ‘““‘Modo, dum in colle sedeo,” inquit, ‘“cogitabam de tempore illo, quo terra tota fluctibus submersa est, et homines pecudesque una cum omnis generis feris in montes altissimos refugere sunt coacti.”
“De hoc perge porro dicere,” inquit Sextus. ‘““Aquam amo; sed tum satis superque fuisse videtur.”
“Scriptum est in sacris libris nostris,” inquit Anna, ‘“priscis temporibus propter scelera hominum deum iratum orbem ter- rarum aqua submergere constituisse genusque humanum totum tollere.
“Unus tamen erat homo, Noa nomine, qui tanta sanctitate aetatem egerat, ut cum uxore et liberis ex interitu universo eximeretur. Cui deus imperavit ut arcam institueret ingentem, qua ipse cum suis mortem effugeret, cum aquae insurgere coepis- sent.
“Huc coacta sunt bina animalia omnis generis, intusque multorum dierum frumentum et pabulum condita sunt. Cumque iam imbres maximi essent coorti, caelumque ruina casurum videretur, tum Noa cum suis in arcam se recepit; ceteri autem homines, ut undas insurgentes effugerent, cum feris territis in montes refugerunt.
‘“Amplius centum dies tempestates continuabantur, atque etiam summos montes gurgite obruti sunt. Omnia igitur, quae animam vitalem carpebant, perierunt, nec quidquam nisi aqua usquam aspici potuit.
“CFum denique imbres ecohibiti sunt, atque aquae recedere coeperunt. Sic arca ad cacumen montis maximi appulsa est; ac postremo columba, a Noa emissa, sub vesperum rediit rostro
;
112 NUTTING: AD ALPES
tenens folium virens. Quo signo ille laetus cognovit aquas plane subsedisse.
“Itaque cum suis ex arca egressus, aram exstruxit, atque ex animalibus, quae secum conservaverat, hostiis mactatis, gratias egit deo, quod se suosque tam mirabiliter servavisset.”
“Simile quiddam est,” inquit Publius, ‘‘apud Ovidium. Nam tradit ille Iovem, hominum sceleribus commotum, in animo habuisse genus humanum igni delere.
“Tum autem, veritus ne ita caelum quoque flagraret. con- silium vertit atque in terras imbres maximos demisit, cum prius fratrem Neptunum cohortatus esset, ut omnibus fluminibus quoque laxas habenas daret.
“/Quo modo terrae omnes aquis obrutae sunt, atque homines cum pecudibus et feris undique moriebantur. Ut autem poetae ipsius verba referam:
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, Unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quaesitisque diu terris, ubi sistere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur; quibus unda Pepereit, Illos longa domant inopi ieiunia victu.’
“]ominesne onines ita periisse hic quoque auctor dicit?” inquit Cornelia.
“Duo tantum servati sunt,” inquit frater. ‘“Nam rate parva Ducalion cum uxore Pyrrha ad montem altissimum delatus, ibi incolumis mansit, donce aquae recesserunt.”
At iam Drusilla: “Ardor solis maior fit,”’ inquit, ‘“et ad tectum regrediendum est. Sed hnic certe est locus amoenus, et gaudeo nos hodie huc venisse.”
Quae cum dicta essent, Publius iterum Lucium sustulit, atque omnes leniter e colle descenderunt.” B3īī
A STORY OF ROMAN LIFE 113
CAPUT XXXn
Paulo post meridiem, Sextus, qui latius per fundum vagatus erat, ad tecta celeriter se recepit, ut matrem certiorem faceret se Onesimum appropinquare vidisse.
Quo cognito, omnes cupide foras egressi Onesimum iam ex equo descendentem offenderunt. Qui statim ad Drusillam pro- gressus: ‘“Salve, domina,” inquit. ‘“A Cornelio litteras hodie seriptas adfero.”
t“Naviter fecisti,’’ inquit Drusilla, ‘“‘qui tanto aestu iter longum tam celeriter confeceris. Litteras trade, ac te in culinam confer, ubi quod edas invenies.”
Litteris traditis, Onesimus statim tectum introiit; ac Dru- silla, cum omnes intenti exspectarent, epistulam solvit, cuius exemplum infra scriptum est:
50
“Cornelius Drusillae Suae s. P. D.
“Si valetis omnes, ego valeo. Litteras dabam, quod hodie mane mandata ab imperatore ad me delata erant, ut intra tres dies ad Galliam versus proficiseci paratus essem.
“Adhue nescio cur in eas regiones mittar. Cum autem liberi nostri numquam illa loca viserint, fortasse vos mecum Comum usque iter facere voletis, ubi est Gnaei fratris villa.
“Tum, si mihi ipsi longius progrediendum erit, vos interim apud fratrem manebitis, dum redeo. Amoenis- sima est illa pars Italiae, et ibi in conspectu Alpes sunt. Si porro in. menses hibernos tempus tractum erit, liberi nive et glacie profecto delectabuntur.
‘“Quare, si me comitari vultis, ad urbem statim redite; si minus, Onesimus ad me mittatur, ut sciam qui facturi sitis. Cura, mea lux, ut valeas, et liberos nostros ames. Vale.
Dabam Roma, Id. Iun.”
114 NUTTING: AD ALPES
Cum haec audita essent, gaudio exsiluerunt liberi, ac clamore maximo matrem oraverunt, ut statim abirent. Illa autem ad Publium conversa: ‘“Quae tibi est sententia, mi fili?”’ inquit.
’
tf“Suadeo ut patrem comitemur,” inquit ille. ‘“Haec enim est occasio optima illius regionis visendae, neque existimo aliam mox oblatum iri.”
Re ita constituta, servis imperatum est ut omnia ad iter faciendum pararent; ac liberi mature cubitum ierunt, ut alacres mane proficiscerentur.
Dum redis postero die celeriter ad urbem versus vehuntur, Publio Cornelia: ‘“Nuper,” inquit, ‘“cum Romae essemus, aedificia splendida et vias latissimas vix satis mirari potui. Etiamne ab initio erat urbs tam magnifica?”
“Nullo modo,” inquit frater; ‘“nam antiquitus multo minor fuit, atque humillima erant aedificia. Quin etiam traditum est Romulum occidisse Remum fratrem, quod muros irridens leviter transiluisset. A Gallis illa urbs prisca magna ex parte igni deleta est.”
t“Nonne vis de hac clade amplius dicere? inquit Sextus.
Ac Publius: ‘“Haud procul ab urbe Romani magno proelio a Gallis victi sunt; cumque urbs ipsa non diutius defendi posset, decretum est ut pauci, armis et frumento collato, in Capitolium concederent, ceteri autem, per agros dispersi, oppida peterent finitima.
“Nonnulli autem senes consulares, qui fugere se indignum esse putarent, veste splendidissima induti, per vestibula aedium suarum in sellis consederunt eburneis; quos cum vidissent, Galli primo mirantes constiterunt. Tum vero unus ex eis dicitur barbam cuiusdam senatoris manu sua tetigjsse; senex autem iratus scipione eburneo caput Gallo percussit.
a“Ab hoc igitur initium caedis est factum, atque urbi faces admotae sunt, cum interim praesidium parvum, ex Capitolio caedem incendiaque obstupefactum prospiciens, opem ferre poterat nullam. Collem autem ipsum, Galli, etsi semel atque iterum impetum fecerunt, nullo modo capere potuerunt.”
A STORY OF ROMAN LIFE 115
‘“Postquam bellum ad finem est adductum,” inquit Sextus, “regiumne in modum urbs restituta est?”
“Immo vero,” inquit frater, ‘“temere et raptim exstructae sunt aedes. Saxa et materiem, unde quisque volebat, sumere licuit; et sine ratione certa ac promiscue aedificia sunt collocata. Sic faetum est, ut, viis antiquis opertis et neglectis, veteres cloacae, olim per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta.”
At Sextus: ‘“Ego igitur vix intellego,” inquit, ‘“quo modo evenerit ut urbs nunc tam.splendida sit.”
“Augustus urbis adornandae initium fecit,”” inquit Publius, ““neque obliviscendum est sub Nerone iterum incendium ingens exarsisse, quo multa deformia igni obruta sunt.”
“Denuo iste Nero atrox!? inquit Cornelia. ‘‘Hoc, credo, fuit tempus, quo ille suam culpam in Christianos miseros con- tulit. Nihil profecto tam erat inhumanum et erudele, quod ille non cupide faceret.”
“FBrat certe imperator minime laudandus,” inquit frater ridens. ‘“Audivistine eum semel atque iterum matrem inter- ficere conatum esse?”
“Hoc quidem non audivi,’ credo rem ita se habuisse.”
At Publius: ‘“Multi tum id pro certo credebant; ac postquam eius mater mortua est, hi versus sine nomine propositi sunt:
5
inquit Cornelia; ‘““sed facile
Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem!? Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.”
“Hahahae!” inquit Sextus. “‘“Profecto ille audacissimus erat, qui volebat etiam sine nomine talia proponere. Sed ut ad priora redeamus, verumne est Neronem ipsum Romam in- cendisse?’
‘“De hoc haud satis liquet,” inquit frater; ‘““etsi dicitur ille deformitate veterum aedificiorum et angustiis flexurisque viarum offensus esse; ac fama est eum, dum incendium saevit, e turri propinqua prospicientem cantu se delectasse.
116 NUTTING: AD ALPES
“Sed quocumque modo haec res se habet, per sex dies septemque noctes flammae arserunt, ac plebs inops, ex domiciliis exturbata, etiam sepulchris pro tectis uti coacta est.
‘“Peostea, locis purgatis, aedificia exstructa sunt non (ut post Gallicum incendium) passim et promiscue, sed dimensis vicis et viis latissimis. Haec est urbs splendida, quam tu tantopere admiraris.”
Dum haec narrantur, viatores celeriter ad urbem versus progrediebantur; ac sub vesperum plane defatigati ad Drusillae avunculum deverterunt, ubi libenter a Cornelio recepti sunt.
A STORī OF ROMAN LIFE 11
CAPUT XXXIII
Mane ab imperatore adlatae sunt litterae obsignatae cum mandato, ne prius solverentur quam Placentiam usque ventum esset. Quibus litteris acceptis, Cornelius servis imperavit ut omnia ad iter postero die facienndum parata haberent.
Interim Publius Sextum abduxit, quo propius aspiceret monumenta fori et Campi Martii; nam ei et Corneliae, morae impatientibus, nihil longius videbatur quam dum in redas iterum escendere liceret.
Cum postero die proficiscerentur, patri Sextus: ‘“Qua via, pater, ab urbe discedemus?”’
At ille: ‘“Via Flaminia iter facturi sumus,” inquit; ‘“bprevique Tiberim ponte Mulvio transibimus.”
‘“Ibi, nisi fallor,” inquit Sextus, ‘“comprehensi sunt legati Allobrogum, quibus Lentulus frustra persuadere conatus erat, ut cum Catilināa se coniungerent.”
“FRecte dicis,” inquit pater; ‘“ac per litteras, quae in eo comitatu erant, Cicero consul patefacere potuit consilia impia, quae contra rem publicam mente scelerata cives nefarii inierant.”
Tum Publius: ‘“Nonne sunt qui existiment Ciceronem laudibus nimiis suas res gestas extulisse?”’
‘“Nemo dubitat,” inquit pater, ‘“quin ille fuerit vir egregius, qui patriam suam unice amaret; sed certe gloriae nimis avidus erat; ac fecisset rectius, si aliis laudes dicendas reliquisset suas. Quin etiam tam multa de coniuratione a se detecta scripsit, ut vere diceret Seneca philosophus: ‘“Consulatus non sine causa sed sine fine laudatus’.”
“5D]De hoc ipso consulatu,” inquit Publius, ‘“nonne Cicero poema quoque longissimum fecit?’
“Res ita se habet, ” inquit pater; ‘“et alios versus interdum seribebat, quibus invidiam maximam sibi conflavit. In his erat notissimus ille:
;
O fortunatam natam me consule Romam!”
118 NUTTING: AD ALPES
“Fugepae!” inquit Publius. ‘“Versum quam ineptum! Confido meliores facere etiam me ipsum posse.”
“Sive meliores sive peiores versus tu facies,” inquit pater, “spero saltem te nihil scripturum tali iactantia deformatum.”
Dum haec dicuntur, redae celeriter provehebantur, ac iam in conspectu erat pons; quo cum flumen transissent, Cornelius: “Iam brevi,” inquit, ‘“per Etruriam iter faciemus.”
‘“Haud procul igitur abesse oportet oppidum Veios,” inquit Publius. ‘“Multa de bellis, quae cum Veientibus maiores nostri gesserunt, apud Livium nuper legi; ac de gente Fabia unum maxime notabile ita repperi.”
“Narra, sis, frater,” inquit Sextus, ‘“dummodo res satis eruenta sit.”
“Ssatis sanguinis certe effusum est,” inquit Publius. “Sed, ut a principio exordiar, illo tempore, de quo dico, Romani non modo cum vVeientibus sed etiam cum populis aliis bellum gere- bant; ac Veientes licenter agros nostros populabantur.
‘“Quare Fabia gens senatum adiit, et consul Caeso Fabius pro gente orationem huius modi habuit: ‘Haud magnis copiis bellum Veiens eget. Vos cetera bella curate, Veientes autem nobis tradite. Hoc bellum suscipiet gens Fabia, et suo sumptu ad finem adducet’.
‘““Quo audito, senatus gratias maximas Fabio egit; cumque ille consul, comitante Fabiorum agmine, domum redisset, res celeriter omnes in partes urbis est delata, atque undique laudibus summis Fabii ad caelum elati sunt.
“Postero die arma illi capiunt; ac consul domo egressus gentem amnem suam instructo agmine vidit. Numquam exer- citus aut numero minor aut fama clarior per urbem incessit; nam sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, tum ad bellum progrediebantur.”
‘“CGtentem vere egregiam!” inquit Cornelia. ‘“Bonis aus- piciis, ut spero, certamque ad victoriam proficiscebantur.”
‘““Dis aliter visum est,” inquit frater. ‘“Nam etsi Romani primo rem feliciter gesserunt, postremo in insidias delati paene
A STORY OF ROMAN LIFE 119
omnes proelio perierunt. Quin etiam memoriae traditum est unum tantum puerum vix puberem inde incolumem evasisse.”
Tum Drusilla: ‘“Corneliae nostrae,”” inquit, ‘“cum talia narrantur, maestitia magna semper inicitur. Nonne aliquid laetius narrare potes, mi fili?”
‘“Experiar,” inquit Publius. Tum Corneliae: ‘“Vide hoc si magis placet: Multis post annis quam ea facta sunt, quae modo dixi, Veientes a Camillo sunt devieti, eorumque urbs direpta est. Cumque hominum opes ex oppido ablatae essent, deinde Romani deos ipsos asportare coeperunt.
‘“Quare iuvenes lecti, candida veste induti, quibus depor- tanda Romam regina Iuno attributa erat, deam venerantes templum eius intraverunt. Ibi cum ex eis unus: ‘Visne Romam ire, Iuno?’ dixisset, adfirmant eam adnuisse.
‘“Quocumque modo haec res se habet, imago facile et quasi volens ad urbem in collem Aventinum delata est, ubi deae Camillus templum, quod voverat, maximo sumptu postea dedi- cavit.”
“Haec meliora sunt,” inquit Cornelia; ‘“sed etiam nune fata iniqua Fabiorum mentem meam tristi cogitatione con- fundunt.”
“At, ” inquit pater, ‘“posteri illius pueri, qui cladi superfuit, saepe opera sua maxime adiuverunt patriam; ac multa ab eis egregie facta commemerari possunt.”
‘“Fa libenter audiam, ” inquit Cornelia, ‘“nisi tristia sunt.”
“Audi igitur,” inquit pater: ‘“Eo tempore, cum Galli, per
Italiam vagati, incendissent urbem et praesidium Romanum in Capitolio a ceteris relictum undique obsiderent, iuvenis quidam ex Fabio gente facinore praeclaro oculos et civium et hostium omnium in se convertit.
“Nam Feabiae gentis erat sacrificium statum in Quirinali colle; quod ad curandum C. Fabius, sacra manibus ferens, de Capitolio descendit et per medias hostium stationes leniter ad locum constitutum progressus est.
120 NUTTING: AD ALPES
“Ibi rebus omnibus rite peractis, constanti gradu, haud frustra sperans deos propitios futuros, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, nullo prohibente ad suos rediit.
“Interim enim Galli queti aspiciebant, sive quod tanta audacia erant obstupefacti, sive quod etiam religione move- bantur, cuius ne haec quidem gens est omnino neglegens, nec vero sine causa. Nam vere dictum est: ‘Deorum iniuriae dis curae sunt’.”
ct“Sed nunc,” inquit Sextus, ‘‘ut ad alia veniams, iam dudum factum est, cum Publius ullos versus suos recitavit. Nihilne nuper scripsisti, Publi?” P“Nihil,” inquit ille; ‘“sed modo legebam carmen egregium poetae Horati Flacci de Insulis Fortunatis, quas (ut ipse dicit) Iupiter genti piae seposuit.”
“Hoc audiamus,” inquit Sextus.
“ otum memoria vix teneo,” inquit ille; ‘“sed hi sunt versus aliquot:
Mella cava manant ex ilice, montibus altis Levis crepante lympha desilit pede. Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae, Refertque tenta grex amicus ubera, Nec vespertinus circumgemit ursus ovile, Neque intumescit alta viperis humus; Nulla nocent pecori contagia, nullius astri Gregem aestuosa torret impotentia.”
“Optime,” inquit pater.. “Vellem me quoque tam multa
meminisse posse.”
Dum haec fiunt, per loca amoena via ferebat; cum autem hora fere nona oppidum Falerios perventum esset, viatores libenter ad cauponem deverterunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 121
CAPUT XXXIV
Nondum aderat cenae tempus; quare liberi paulisper otiosi vagabantur, cum nescirent quid potissimum facerent. Tum Sextus: ‘“Multos dies Onesimus omnino nihil nobis narravit. Eum adeamus, si forte nunc aliquid recordari possit.”
“Fiat,” inquit Cornelia. “Semper enim ille dieit digna, quae audiantur.’
Quos ubi appropinquantes vidit, Ōnesimus: “Cur vos sic languidos video, liberi? Ludendo tam cito defatigati estis?”
“Ita vero,” inquit Sextus; ‘“nec nunc habemus quid potis- simum faciamus. Nonne tu vis aliquid nobis narrare, quo celerius tempus abeat?”’
Tum ille: ‘“Hae rationes, quas videtis, brius conficiendae sunt. Postea, si interim mibi molesti non fueritis, experiar quid facere possim.’
Quo audito, liberi discesserunt. Sed paulo post, cum iterum conclave intrassent, se exspectantem Ōnesimum invenerunt, qui: ‘“De Milone, athleta nobilissimo,” inquit, ‘“fabulas vobis nar- rabo, si audire vultis.”
“Miror,” inquit Sextus, ‘“isne fuerit homo tantis viribus quantis fuit Hercules aut ille Samson, de quo olim Anna nobis quaedam miranda narravit.”
“XMilo quidem,” inquit Onesimus, ‘“satis validus profecto erat; qui etiam dicitur olim Olympiae per stadium ingressus esse, cum humeris sustineret bovem.”
‘“Papae!” inquit Sextus. ‘“Vellem hoc ego vidissem. Sed vix intellegere possum, quo modo homo onus tantum sustinere potuerit, etsi viribus maximis erat.” :
“Memoriae traditum est,’”” inquit Onesimus, ‘“Milonem primo vitulum hodie tulisse, neque id intermisisse facere, donec vitulus esset bos factus. Sie onus semper maius sustinere potuit, quod ipsius vires pariter crescebant.”
“Callidus certe erat, 2inquit Cornelia, “qui se tam scienter exerceret.” 3ī
c c
122 NUTTING: AD ALPES
a“Aliud quoque de eo narrare possum,” inquit Onesimus
‘“/quod fortasse vobis etiam notabilius videbitur.”
‘“Quid est?” inquit Sextus. ‘“Audire cupimus.”
At ille: ‘“‘Milo olim, cum iam senior per loca silvestria solus iter faceret, arborem conspexit, quae cuneis fissa erat. Qua animadversa, cum vellet experiri num vires pristinae adhuc integrae essent, digitis in rimam arboris insertis, robur diducere conatus est.
‘“Ac ‘mediam quidem partem divellit. Cum autem manus laxasset (ratus se iam perfecisse, quod conatus erat), arbor, quae duas in partes diducta erat, subito in locum rediit, manusque hominis arte compressit.
“Res iam in summum diserimen est adducta; nam senis infelicis vires defecerant, nec ullo modo arborem iterum diducere aut manus suas revellere potuit. Quare, a feris ibi repertus, foede dilaniatus est, cum non diutius se defendere posset.”
‘“Eheu!” inqnit Cornelia. ‘“Omnes, de quibus audio, exitus miseros invenire videntur.”
At iam Publius, qui modo conclave intraverat: ‘“Quid est, soror mea,” inquit, ‘‘quod nunc tibi molestum est?”’
“De quodam athleta claro,” inquit Cornelia, ‘“fabulam audiebamus; qui miser, iam senex factus, in silvis a feris occisus est.”
‘“Ego quoque de athleta quodam aliquid narrare possum,” inquit Publius, ‘“nisi iam satis superque de eius generis homini- bus audivistis.”
“Perge porro dicere,’ volo.”
Tum frater: ‘“Polydamas, athleta nobilis, dicitur olim tem- pestate subita in speluncam cum comitibus aliquot refugere esse coactus. Sed brevi aquae incursu spelunca ipsa labefactari coepta est, ac comites, ruinam veriti, celeriter foras se proie- cerunt. .
“Ipse autem Polydamas intus solus resistebat, humeris validis se molem quamvis magnam sustinere posse ratus. Quae res eum multum fefellit; nam onere humano corpore potentiore elisus est.”
’
inquit Sextus. ‘“Ego saltem audire
A STORY OF ROMAN LIFE 123
‘“Haec quoque tristia sunt,” inquit Cornelia. ‘“Sed istius hominis me minus miseret, quod in eo tanta erat stultitia.”
aAliud est simile apud Tacitum,” inquit Publius; ‘“etsi ibi de milite, non de athleta agitur.”
“Hoc quoque,” inquit Sextus, ‘“libenter audiemus.”
Tum frater: ‘‘Olim, cum imperator Tiberius cum quibus- dam comitibus in spelunca cibum caperet, subito delapsis saxis quidam ex servis obruti sunt.
“Convivae ceteri, metu perculsi, summa celeritate e spelunca fugerunt; Seianus autem, genu et manibus super Tiberium suspensus, saxis incidentibus se opposuit, atque tali habitu repertus est a militibus, qui celeriter subsidio venerunt.”
‘“Ambone erant elisi,”’ inquit Cornelia, ‘‘cum a militibus reperti essent?” -
“Nullo modo, ” inquit Publius; ‘“quin etiam incolumes ambo e spelunca educti sunt. Sed postea Seianus contra Tiberium coniurationem fecit, cum speraret se ipsum a militibus impera- torem salutatum iri. Propter haec a senatu capitis damnatus est.”
“Denuo exitum miserum!” inquit Cornelia. ‘“Vellem Seiani facinus solum egregium audissemus.”
f“Cum de speluncis modo mentionem fecerimus,” inquit Publius, ‘“fabulamne umquam audivistis de pastore, qui anulum aureum sub terra repperit?”’
“Credo me numquam audivisse,” inquit Cornelia. ‘“Narra, sis, dummodo eventus minus tristis sit.”
Tum frater: ‘“Tradunt quendam Gygem, regiorum pecorum pastorem, in speluncam imbribus factam descendisse, ibique invenisse aēneum equum, cuius in lateribus fores essent. Quibus patefactis corpus hominis mortui intus inventum est anulusque in digito.
‘“Quo celeriter detracto, Gyges, e spelunca egressus, in pastorum concilium se recepit; ubi res nova, improviso oblata, eum admiratione maxima defixit. Nam, cum palam anuli ad palmam suam converterat, a nullo poterat cerni, ipse autem omnes videbant; cum vero eam in locum inverterat, rursus poterant omnes eum cernere.
124 NUTTING: AD ALPES
‘“Quare, opportunitate anuli usus, reginam convenit, cum ea coniurationem contra regem fecit, occiditque omnes, quos con- siliis suis officere putabat; neque in his facinoribus quisquam eum videre potuit. Quo modo anuli beneficio rex ipse brevi factus est.”
“Heia!” inquit Sextus. ‘“Quam vellem ego quoque anulum similem invenire possem!”’
‘“Quid tum faceres,” inquit Cornelia, ‘“si haberes?’
At ille: ‘“‘Modo in deversorio servos audivi,’ inquit, ‘‘cum inter se loquerentur de latronibus, qui dicuntur omnibus in partibus Etruriae vagari. Anulum talem si haberem, nihil inde timendum esset; nam sicubi illi scelesti subito in nos impetum facerent, medios in eos cum gladio inruerem, ubi, nullo cernente, stragem ederem maximam.”
“Prudentiam tuam laudo,” inquit Publius ridens. ““Sed iam Stasimum appropinquantem video, et cenae tempus credo adesse. Eamus.” Quo audito, liberi libenter secuti sunt.
A STORī OF ROMAN LIFE 125
CAPTUT XXXV
Postero die, cum iam omnia ad iter faciendum parata essent, Drusilla, foras egrediens, forte limen pede offendit; quo casu paulum afuit quin in caput praecipitaretur. Quae: ‘“Eheu!” inquit. ‘‘Ōmen quam infaustum! Profecto di nos vetant hodie iter facere.”
“Noli tam facile perturbari, inquit Cornelius. ‘“Haec omnia sunt fortuita; nec nos decet religione vana terreri. Audacter in redam escende. Simulatque iter facere incipiemus, tu non diutius hoe memineris.”
Tali hortatione inducta Drusilla in redam escendit, etsi mens eius adhuc omine infausto sollicita erat. Cornelius autem, quo facilius uxoris animum a curis talibus sevocaret, praeter- volantes aquilas quasdam demonstrans: ‘“Aspice, ” inquit, ‘‘omen pulcherrimum. Romanae aves, quasi duces viae, praeeunt; optimis certe auspiciis eas sequimur.”
““Mihi recordari videor,” inquit Publius, ‘““omen simile exstitisse eo tempore, cum pars exercitus Vitelliani e Germania in Italiam profectura esset.”
‘“Recte dicis,”” inquit pater. ‘“‘Nam, ut est apud Tacitum, ipso profectionis die aquila leni volatu, ut agmen progrediebatur, quasi dux viae praevolavit. Qua animadversa, milites clamores maximos sustulerunt; sed avis, ne hoc quidem tumultu territa, diu agmen leniter antecedere perseveravit.”
‘“Apud Suetonium,” inquit Publius, ‘“est aliud multo magis mirandum. Nam nuper legi, cum Livia Augusta praedium suum vVeientanum olim reviseret, aquilam praetervolantem in eius gremium demisisse gallinam albam, quae ramulum lauri rostro teneret.
“Cumque nutriri gallinam ramulumque pagni Liviae placuis- set, tanta gallinarum suboles provenit, ut postea ea villa ‘ad Gallinas’ vocaretur, tale vero lauretum, ut inde ramulos Caesares triumphaturi decerperent.
H
126 NUTTING: AD ALPES
“/Quotienscumque arbor discerpta erat, altera eodem loco pangebatur. Et observatum est sub cuiusque imperatoris obitum arborem ab ipso institutam elanguisse. Novissimo igitur Neronis anno silva tota radicitus exaruit, omnesque gallinae illae perierunt; nam progenies Caesarum in Nerone defecit.”
Dum his et talibus se oblectant, etiam Drusilla curas suas paulum remisit; cumque iam fere quindecim milia passuum fecissent iter, liberi, qui male esuriebant, patrem oraverunt, ut equos consistere iuberet, sub arboribus ut cibum ederent quem corbulis secum portavissent.
Potestate facta, omnes libenter ex redis descenderunt ac mox per herbam otiosi dispositi sunt. Liberi, cibo consumpto, longius vagati erant, quo latius loca explorarent, cum subito Sextus maximo clamore e silva parva erupit, ac quantum celeritate potuit ad redas tendebat.
“Perii!”” inquit Drusilla, perterrita exsiliens. ‘“Ubi est Cornelia? Me miseram! Nescio quid mali puellae accidit! Haud falso praedixi hune diem nobis infaustum fore! O me miseram! Quo me vertam?”
Interim Cornelius et Publius cum servis obviam Sexto properaverant, ut liberis opitularentur, si quid opus esset. At Sextus, cum patris complexu receptus esset, primo prae metu nihil omnino enuntiare potuit. Tum, singultu vocem interpellante, dixit duos homines, qui subito ex arborum umbra exsiluissent, Corneliam arreptam in silvam densiorem secum abstulisse.
Quo audito, omnes sine mora in silvam se praecipitaverunt; ubi autem, etsi longe et late quaerebant, puellae vestigium reperire potuerunt nullum. Quare ad redas reversi inter se breviter consuluerunt, quid iam optimum factu esset.
Interim Drusilla dolore paene amens, veste discissa ultro citroque cursitabat, se suosque omnes vehementer incusans quod omine tam manifesto non admoniti essent et deis invitis iter facere eo die perseverassent.
Cui tandem Cornelius: ‘“Noli desperare, uxor,” inquit. “?Sine dubio hi homines latrones sunt; sed pecunia tantum opus est, qua filia redimatur. Puellam ipsam laedere non volent.”
A STORY OF ROMAN LIFE 127
At iam subito Publius: ‘“Quid est hoc, inquit, ‘“quod video? Nonne procul est mulier, quae aliquid nobis manu significare conatur?” Quae cum diceret, digito monstrabat saxum, in quo stabat mulier, quae modo diversa ex parte silvae egressa erat.
“fFta est, ut tu dicis,”’ inquit Cornelius. ‘‘Mulier manu aliquid tenere videtur, quod nunc in saxo ponit. Iam autem in silvam se recepit. Tu, Publi, cum Onesimo et Stasimo ad saxum propera, ut statim sciatur quid sit id, quod ibi ab ea relictum est.”” Quo audito, illi celeriter abierunt.
In saxo inventa est charta, litteris cruentis inscripta, quam Stasimus effuso cursu ad dominum rettulit. Charta raptim perlecta, Cornelius enuntiavit filiam a latrenibus captam esse, qui sponderent se puellam incolumem parentibus tradituros, si intra dies tres pater inermis sine comite ad saxum illud triginta sestertia adferret, quibus filia redimeretur; aliter puellam gladio occisum iri.
Quae ubi cognita sunt, Drusilla ululatu acri in terram cecidit, ibique exanimata iacebat. Quam cum Anna curaret, Stasimo Cornelius imperavit ut summa celeritate contenderet ad oppi- dum Narniam (quod iam haud procul aberat), ut inde equos citos adduceret. Ē
Tum, Drusilla in redam sublata, omnes maesti ad oppidum profecti sunt. Sed dimidium viae vix confectum est, cum occurrit Stasimus cum equis recentibus.
Hos ipsi et Onesimo tradidit Cornelius, cum mandato ut Romam quam celerrime properarent, ut inde reportarent pecuniam, qua iam opus esset; ne diem noctemve intermitterent, neve aut sibi aut equis parcerent.
Servi libenter cursu incitato abierunt. Cornelius autem cum ceteris in oppidum perrexit, ubi nox sollicita et inquieta exacta est.
Sed mane praeter opinionem Onesimus et Stasimus praesto fuerunt, qui nuntiaverunt se in itinere obvios factos esse cuidam Tullio, amico Corneli, qui pecuniam grandem secum portaret, dquique mutuum dare vellet quodeumque ad puellam liberandam opus esset.
128 NUTTING: AD ALPES
Quo audito, omnes gaudio et spe suspensi, adventum Tulli cupide exspectabant. Qui, cum hora fere quarta pervenisset, crumena soluta, Cornelio triginta sestertia in mensa numeravit.
Tum ille cum Stasimo solo profectus, ut ad locum pervenit ubi redae pridie constiterant, ibi servum quoque reliquit et inermis ad saxum constitutum progressus est.
Iam subito e silva signum est auditum, latroque ingens e latebris ad saxum recta processit. Qui cum vidisset Cornelium inermem pecuniam attulisse, signum alterum dedit, ac mulier Corneliam e silva produxit.
Dum illa, gaudio elata, in complexum patris se praecipitat, latro, pecunia arrepta, in silvam cum muliere celeriter rediit; utque primum Cornelius et filia se circumspexerunt, nemo iam in conspectu erat.
Quo animadverso, Cornelius: ‘“Age, filia mea,” inquit; “adde gradum. Stasimus cum equis haud procul exspectat; ac brevi in gremio eris matris, quae nunc in deversorio metu exanimata iacet.”
Quae cum diceret, Corneliam ad equos ducebat; quibus celeriter in oppidum provecti, ab omnibus summo gaudio accepti sunt: ac mater et filia in lacrimas effusae, mutuo amplexu tene- bantur.
A STORY OF ROMAN LIFE 129
CAPUT XXXVI
Cum iam omnia tuta et tranquilla essent, Tullio gratias maximas egit Cornelius, quod tam benigne pecuniam mutuam dederat. Ille autem: ‘“Libentissime dedi,” inquit, ‘“et gaudeo ita evenisse ut tibi subvenire possem. Spero Corneliae et fuisse et nunc bene esse.”
“Ita vero, ” inquit Cornelius. ‘“Quin etiam dicit a latroni- bus se multa comitate acceptam, nec sibi quidquam curae fuisse nisi quod a suis seiuncta esset. Sed, Tulli, quo tu iter faciebas, cum obviam tibi fierent Onesimus noster et Stasimus?”
“Ravenna itineris mei finis est,” inquit Tullius. “Sed hic nunc est manendum, donec comites, qui Romae paulisper morati sunt, me consequi possint.”
““Male hercle nuntias,”” inquit alter. ‘“Nam sperabam te fortasse nobiscum una iter facturum. Sin autem hic aliquamdiu est manendum, ego statim Romam tabellarium dimittam, ut pecunia, quam debeo, sine mora solvatur; mane enim hinc nobis proficiscendum est.”
Interim Sextus, qui putabat se in contemptum omnibus venisse, quod pridie sororem defendere non conatus esset, vix in publicum prodire audebat, ne ludibrio haberetur. Omnes tamen Corneliae salute tantopere gaudebant, ut nemo illum castigare vellet.
Brevi Drusilla nuntiat filiam dormire, ac coniugi: ‘“Pro temeritate nostra,” inquit, ‘“profecto poenas maximas dedimus. Deorum benignitate filiola nostra salva est; sed vellem ne hoc iter infelix nos umquam suscepissemus.’
“Quae nunc tibi sententia est?” inquit Cornelius. “V“wisne inceptum iter deserere et Romam statim reverti? Sperabam loci mutationem vobis gratam fore; sed si ita sententia est, tu et liberi Romae morari potestis, donec e Gallia redeo.”
ssine te iter retro per Etruriam invita faciam,” inquit uxor. “Si quid enim mali ita liberis acciderit, postea huius consili
130 NUTTING: AD ALPES
semper me paeniteat. Quare censeo iter inceptum peragendum esse, etsi liberos nusquam e conspectu meo dimittam.”
““Te laudo,” inquit Cornelius; ‘“sed credo e liberis aliam molestiam talem te non capturam; nam posthae multo cautius ignotis in locis vagabuntur.”
Quo dicto, alii in aliam partem discesserunt; ac plerique usque ad cenae tempus se quieti dederunt, quod nox proxima magna ex parte vigiliis consumpta erat.
Postero autem die omnes recentes et hilari redas con- scenderunt; cumque Tullio amico ‘vale’ dixissent, ex oppido profecti, ante meridiem amplius quindecim milia passuum pro- gressi sunt. Tum paulisper constiterunt, ut famem cibo depelle- rent, cum equi alii quaererentur.
Quibus adductis, viatores sine mora iterum profecti sunt, cum sperarent se eodem die Nuceriam usque iter facere posse. Dum redis celeriter provehuntur, patri Publius: ““Nisi fallor,” inquit, ‘“haud procul abest lacus Trasumenus, ubi īlāpnibāl olim eladem tantam populo Romano attulit.”
“irciter triginta milia passuum lacus hinc abest,” inquit pater; ‘“ac certe infelix erat ille dies, quo Romani ibi in insidias delati sunt.”
“De hoc proelio narra, sis,” inquit Sextus. ‘“Nomen lacus saepe audivi; sed quid ibi factum sit, haud satis mihi liquet.””
At pater: ‘“Sunt qui putent,” inquit, ‘“illam rem etiam a principio infaustam fuisse. Nam cuni consul Flaminius, castra moturus, signa convelli iussisset et ipse insiluisset in equum, subito equus corruit consulemque lapsum super caput effudit.”
“Haud mirum est, si res ei pessime evenit, ” inquit Drusilla, “/cum omine tam manifesto non deterritus sit quominus castra moveret. Nos vero nudius tertius maximo malo nostro didicimus quanto periculo talia monita deorum neglegerentur.”
‘“Memoriae traditum est,” inquit Cornelius, ‘“aliud etiam magis mirandum tum accidisse; nam insuper consuli est nuntiatum signum convelli non posse, etsi signifer omni vi luctaretur.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Illud certe erat omen maxime manitestum. Ētiam tum consul hostes insequi perseveravit?”’
552
A STORY OF ROMAN LIFE 131
“Ita vero, ” inquit pater.. ‘““Iratus enim iussit signum effodi, si prae metu signiferi manus ad convellendum minus validae essent.” .. ī3ā
‘‘Hominem quam impium! ’ inquit Drusilla. sIpsi quidem merito evenerunt, quaecumque eum fato manebant.”
“Interim,” inquit Cornelius, ‘‘ad lacum Trasumenum per- venerat. Hannibal; ubi delegit locum quasi natura. ad insidias natum. Ibi enim montes a lacu via tantum perangusta seiungun- tur; deinde paulo latior patet campus; tum colles iterum paene ad lacum procurrunt. f‘“Hoc in campo Hannibal castra Iocavit; sed magnam partem copiarum circumduxit post montis, atque equites ad ipsas fauces saltus (tumulis apte tegentibus) ita locavit ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu et montibus essent.
“Postero die Romani prima luce per fauces inexplorato pro- gressi, castra in aperto posita conspexerunt; insidiae a tergo et super caput haud detectae sunt.
“Tum Hannibal, qui iam clausum lacu et montibus et cir- enmfusum suis copiis habebat hōstem, signum omnibus dedit simul invadendi. Quod ubi factum est, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula in campo densior sederat.
“Consul tamen ordines turbatos instruxit, ut tempus et locus passus est, ac milites stare et pugnare iussit. Sed prae strepitu ac tumultu nec eonsilium eius audiri nec imperia accipi poterant. Quin etiam nostri multi ab hostibus prius oppressi sunt quam arma expedire possent.
“Ibi tres fere horas certatum est, et ubique atrociter; sed circum consulem, armis insignem, infestior erat pugna. Postremo Gallus quidam, Flaminium facie quoque agnoscens, subditis equo carcaribus per nostros confertissimos impetum fecit, consulemque lancea transfixit.
‘“Hinc Romanis initium fugae. Quorum pars magna, hosti- bus undique circumfusis, in lacum progressa mortem ita effugere conata est; sed ab equitibus aquam ingressis passim trucidati sunt.
132 NUTTING: AD ALPES
‘“Sex milia autem per adversos hostes gladiis fecerunt viam, et, ignari quid post se ageretur, haud procul in tumulo quodam constiterumt. Postero die, cum extrema fames instaret, fidem dante Maharbale, si arma tradidissent, fore ut cum singulis vestimentis eis abire liceret, se dediderunt; sed ab Hannibale in vincula coniecti sunt omnes.
“His rebus Romam delatis, cum magno terrore ac tumultu concursus populi in forum factus est; ubi haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor e curia egressus: ‘Pugna’, inquit, ‘magna victi sumus’; nec quidquam hnis addidit.”
“Talis constantia me maxime delectat,” inquit Publius; ‘“ac mihi in mentem venit verborum, quae poeta Horatius facit de viro iusto et propositi tenaci:
Si fractus inlabatur orbis, Impavidum ferient ruinae.”
Dum haec dicuntur, Drusilla sollicita caelum suspiciebat; nam nubes oriri coeperant. Sed equi libenter trahebant redas; et viatores, in oppidum celeriter delati, ad cauponem devertere potuerunt, priusquam imber consecutus est.
A STORī OF ROMAN LIFE 133
CAPUT XXXVII
Haec nox haud sine trepidatione peracta est. Nam cum omnes, de itinere fessi, mature cubitum discessissent, subito media nocte vox audita est Corneliae, quae perterrita opem implorabat.
Quo clamore audito, Drusilla, e somno excussa, lumine accenso ad filiae lectum quam celerrime perrexit. Ibi in lacrimas effusa et terrore paene exanimata sedebat Cornelia; cui mater: ‘“Quid factum est, filiola mea?” inquit, cum puellam trepi- dantem complexu suo reciperet.
“0Ō mater, mater!” inquit Cornelia. ‘“Mihi visa sum iterum in silva errare. Et e spelunca subito erupit gigas immanis, qui voce horrenda clamavit: ‘Ubi est puella meaī Tum ego trepidans: ‘Quae est puella tua? inquam. At ille, me digito ingenti demonstrans: ‘Tu, tu’ inquit. Quo audito, clamorem sustuli maximum, ac tu statim cum lumine ad me venisti.”
Vix ea dieta erant, cum repente foris audita est vox dicentis: ‘Tu, tu’, ac Cornelia consternata matrem arte amplexa est.
Illa autem ridens: ‘“Quid, filia mea? Nonne tu umquam noctuam audivisti?ī Accede huc ad fenestram. Nubes iam discesserunt, et nox clara et serena est.”
Cum Cornelia e fenestra stellas aspiceret, iterum ex arbore propinqua audita est vox noctuae: ‘Tu, tu’. Tum puella quoque adrisit. Quin etiam vani terroris eam iam pudebat; quare iterum quieti se dedit, nec quidquam ultra trepidationis hac nocte fuit.
At postero die aliquid morae erat, quod, cum hora profec- tionis adesset, Stasimus nusquam reperiri potuit. Dum autem Cornelius vehementer commotus nec voci nec irae parcit, accessit cauponis servus, qui dixit Stasimum multo mane ad quendam fundum vicinum abiisse, si forte ibi ova recentia reperiret.
“Celeritate, non ovis, nunc opus est,” inquit Cornelius adhue ira incensus; ‘“et merito isti scelesto aceidat, si sine eo hinc
134 NUTTING: AD ALPES
proficiscamur. I, Onesime, tres equos quaere, ut temporis minimum amittatur.”
Equis adductis, Publius et Ōnesimus celeriter escenderunt atque ad fundum profecti sunt, cum equum tertium habenis duceret Ōnesimus, ut Stasimus quoque vehi posset, cum ad deversorium redirent.
Ubi ad fundum appropinquaverunt, in muro magnis litteris inscriptus hic titulus apparebat: CAVE CANEM; ac ultra murum audiebatur canis latratus et voces hominum altercantium.
“Credo Stasimum, ut solet, in aliquod periculum incidisse,” inquit Publius. Quae cum dixisset, equo dimisso, in saxum escendit, unde aspicere poterat quae ultra murum fierent.
Tum videbat Stasimum, qui temere murum transiluerat, a cane in arborem refugere coaetum esse. Ibi in ramo sedens, ille servus vafer ludificabatur agricolam iratum, qui furca armatus infra stabat. Interim canis frustra in arborem saltu conabatur escendere, cum loca longe et late latratu resonarent.
“Descende ilico,” inquit agricola, ‘“aut te, ut furem mani- festum, furca transfigam.”
“Surdus sum,” inquit Stasimus, ad aurem manu admota. “Maius exclama, si vis.’
Tum maxima voce agricola: ‘“Descende, mastigia, priusquam te hac furca transfigam.”
““ antum strepitum facit canis,” inquit Stasimus, ‘“ut nihil plane audire possim. Dixistine te mihi aliquid daturum?”’ “ta vero,” inquit agricola, ira elatus. ‘Malum maximum tibi dabvo, furcifer, si umquam manus tibi iniciam.’
At Stasimus, quasi audire attente conaretur: ‘“Malae meae recte se habent, ” inquit, “sed aures munere suo fungi nolunt.”
“Haee furca munere suo fungetur, ” inquit agricola, ‘“nisi tu ilico in terram te demittes. Descendis an non descendis?”’ f“t“Nunc quidem, - inquit Stasimus, ‘non descendo; nam in ramo sedeo.’ BīīīīS
Quo audito, agricola furibundus : in arborem furcam proieere parabat, cum Publius e saxo vocem emittens: ‘“Heus tu,” in- quit; ‘“quid, obsecro, factum est? Servum nostrum Stasimum ego quaero. Si eum in his locis vagantem vidisti, ostende, sis.’
A STORY OF ROMAN LIFE 13ȳ
Cui agricola: ‘“Quisquis es, adulescens, homini negotioso molestiam exhibes. Nam furem manifestum canis in hanc arborem refugere coegit, cui nullo modo persuadere potui ut inde descenderet.” 33ī
“Id minime mirandum est,” inquit Publius ridens, ‘“cum canis saevus arborem custodiat et tu hominem descendentem furca accipere paratus sis. Sed suspicor hunc esse servum, quem quaero. Mane ille e deversorio ova emptum profectus est; at nunc, ut videtur, more suo turbas hic impudenter con- citat.”
‘“Quis sit, plane nescio,” inquit agricola dentibus frendens. ‘““Sed pro impudentia sua certo scio eum hodie mihi poenas maximas daturum.”’
“Che, senex, ” inquit Publius. ‘“Noli saevire. Sine hominem impune descendere, ac tibi hoc aceipe.”” Quo dicto, aureum proiecit, qui in terram ante pedes agricolae cecidit; cuius ira, aurco viso, paulatim residere coepit.
“Celeritate nunc opus est,” inquit Publius. ‘“Iam diu in oppido exspectamur. Canem revoca, senex.”
Tum ille, aureo sublato, canem vinculo reducere coepit; Stasimus autem celeriter ex arbore desiluit, et cursu effuso murum petivit.
Canis, cum hostem fugientem vidisset, summa vi adnisus vinculum rupit, et Stasimum, quantum celeritate poterat, secutus est. Ille vix in murum escendebat, cum canis pernici saltu se proiciens vestem eius dentibus apprehendit pannumque inde deripnit longum.
Publius et agricola, cum Stasimum vidissent in muro stantem, dum vestem diseissam tristis aspicit, in cachinnos maximos effusi sunt. Ille autem ex muro desiluit, arreptoque lapide iterum celeriter ascendit.
1Quo animadverso, canis denuo in murum impetum fecit; sed inde acriter ululans refugit, cum Stasimus lapidem summa vi in eius caput impegisset.
Qua iniuria incensus, agricola cum furca subsidio cani pro- currit. Ceteri autem celeriter in equos escenderunt, atque inci- tato cursu ad oppidum revecti sunt.
c6
136 NUTTING: AD ALPES
Quos cum vidisset, Cornelius: ‘“Quid tibi vis, Stasime?” inquit. ‘“Propter te duarum horarum iacturam iam fecimus. Sicubi nos posthac ita deseres, te non opperiemur. Etiam nunc vix contineor quominus te, ut mereris, ulciscar.’
“Veniam da, ere, obsecro,” inquit Stasimus. ‘“Putavi ova recentia e fundo liberis grata fore, nec dubitavi quin multo ante tempus profectionis ego redire possem.”
‘“/uvur igitur non temperi redisti?”’ inquit Cornelius.
At ille: ‘““Dum ova quaero, de via erravi. Tum mihi obviam venit simia morosus, qui in ramo arboris me sedere coegit, cum interim canis saevus circumsiliret.”
Quo audito, Cornelius quamvis invitus risit, omnesque in redas iussit sine mora escendere. Cuius dicto viatores libenter paruerunt ac brevi ex oppido equis volentibus vecti sunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 137
CAPUT XXXVIII
Postquam aliquamdiu taciti provecti sunt, patri Publius: ‘“Ubi hanc noctem acturi sumus?”’ inquit.
‘“Vereor ne necesse sit aliquam in villam hac nocte dever- tere,” inquit Cornelius. ‘“Nam in his regionibus, quo tendimus, nulla sunt oppida magna.”
“Putavi nos fortasse Sentini moraturos,” inquit Publius.
“Hoc oppidum a via nimis longe abest,” inquit pater, “et celeritati studeo.”
“Ecquid eclarum Sentini umquam factum est?” inquit Sextus.
“Maxime vero, ” inquit pater. ‘“Sed de proelio olim ibi com- misso fortasse Publius quaedam narrare potest.”
Quibus verbis inductus, Publius haud invitus: ‘“Abhinc annos amplius quadringentos,” inquit, ‘‘Romani ad Sentinum acerrime cum Samnitibus et Gallis pugnaverunt.
“Consul unus, cum Samnitibus congressus, primo satis habebat se ab hostibus defendere, ratus si proelium diutius extractum esset, fore ut hostium sic minueretur impetus, Romanis autem vires paene integrae servarentur.
“Altero autem in cornu P. Decius Mus, qui contra Gallos constiterat, quia lentius videbatur pedestre certamen, equites vehementer in pugnam concitavit. Quos autem, cum in con- fertissimos Gallos impetum fecissent, novum genus pugnae con- terruit.
“Iam enim advenerunt hostes recentes, essedis carrisque superstantes, qui ingenti sonitu rotarum consternabant equos, quibus talis tumultus insolitus erat. Quae res Romanis vic- toriam paene exploratam in fugam vertit.
“Decius, cum frustra suis cedentibus resistere conatus esset: ‘Quid ultra moror’, inquit, ‘mortem fato debitam?ī Nostrae enim genti datum est, ut propulsandis civitatis periculis piaculo simus. Quare ego, ut antea pater, et me ipsum et hostium legiones dis inferis dabo’.
138 NUTTING: AD ALPES
‘“Haec locutus, M. Livium, pontificem, quem abire a se vetuerat, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani devoveret. Quo rite facto, qua con- fertissima cernebatur Gallorum acies, ea concitavit equum, in- festisque telis se inferens statim occisus est.”
“Heu!” inquit Cornelia. ‘“Qua re fit, obsecro, ut fortissimi et optimi omnes exitus tam miseros inveniant?”’
“Pecio quidem, ” inquit pater, ‘“illa mors pro patria oppetita pulcherrima videbatur; et populo Romano certe multum profuit. Nam militibus perterritis iam rediit animus, et eo die victoria clara a nostris parta est.”
‘“Quo modo animus militibus redire potuit,” inquit Cornelia, “cum dux ab hostibus occisus esset?”
At pater: ‘“Pontifici Livio lietores Decius tradiderat, eumque iusserat imperium suum recipere; qui, cum consulem occisum vidisset, statim eclamare coepit Romanos vicisse, quod dux mortuus ad inferos secum devotam hostium aciem vocaret, et iam apud Gallos omnia formidinis plena esse.
“FEodem fere tempore opportune subvenerunt milites recen- tes, quos consul alter, Samnitibus fugatis. collegae auxilio miserat. Itaque Galli, etsi structis ante se scutis conferti stabant, impetum Romanorum sustinere non potuerunt. Multi, ubi constiterant, ibidem ceciderunt, alii a tergo circumventi et trucidati sunt.”
“IIaee me admonent,” inquit Publius, ‘“de alio facinore egregio, quod a seriptore Livio memoriae traditum est.”
“quid factum est, obsecro?” inquit Sextus. ‘“Eodemne modo postea civis alius pro victoria Romanorum telis hostium se obiecit?”’ ī5
“Filius eiusdem Deci se similiter pro patria devovit, ” inquit frater; ‘“sed aliud erat, de quo cogitabam:
c“Olim enim Romae, aut motu terrae aut aliqua vi alia hiatus immensae altitudinis subito in foro factus est, qui congestione terrae quamvis assidua nullo modo expleri potuit.
A STORY OF ROMAN LIFE 139
“Vates canebant id, quod optimum Romani haberent, ei loco dedicandum esse, si rem publicam perpetuam esse vellent. Quare diu quaesitum est quid esset illud optimum.
“Tum ferunt M. Curtium, iuvenem bello egregium, cives suos castigasse, quod dubitarent an ullum Romanis bonum maius esset quam arma et virtus.
“Deinde, ubi silentium factum est, templa deorum immor- talium Capitoliumque intuens, et manus nunc in caelum nune in patentem terrae hiatum porrigens, ille se devovit; tum, equo quam poterat maxime exornato insidens, armatus se in specum immisit.
“Dona et fruges super eum a multitudine virorum et mulierum congesta sunt; et locus ‘lacus Curtius’ appellatus est, quod ille vitam suam ibi pro perpetuitate rei publicae largitus erat.”
“Haec omnia egregia et maxime laudanda sunt,” inquit Cornelia; ‘“sed exitus habent, qui maestitiam maximam mihi iniciant. Nonne vis aliquid iucundius narrare, frater?”
“Fiat,” inquit ille. ‘‘Exponam quo modo Caesar dictator inopiam aquae sublevaverit, cum Alexandreae ab hostibus obside- retur:
t“CUrbs illa est fere tota subfossa, specusque ad flumen Nilum pertinentes habet, quibus aqua in privatas domos inducitur; ubi paulatim liquescit ac subsidit. Nam cum primo e Nilo influit, adeo est limosa et turbida, ut multis variisque morbis eos afficit, qui statim bibunt.
““Aqua ex his specibus extracta Caesar quoque aliquamdiu utebatur. Tum hostes, rati fore ut Romani se dedere cogerentur, si aquatione prohibiti essent, magnum et diffieile opus aggressi sunt.
“Nam rotis et machinis magnam vim aquae ex mari exhause- runt, quam in loca a Caesare occupata fundere non intermitte- bant. Quo modo aqua, quae e specibus a Romanis trahebatur, in dies salsior fiebat, adeo ut postremo bibi omnino non posset.
140 NUTTING: AD ALPES
“Tum nostri ad summam desperationem pervenerunt; Caesar autem eorum timorem consolatione et ratione minuit.. Nam docuit, puteis fossis, aquam dulcem reperiri posse, quia litora omnia naturaliter aquae dulcis venas haberent; sin autem hoc modo aquari non possent, aditum ad mare patere, et cotidie navibus se aquam petiturum.
“!Pali oratione confirmatis suis, centurionibus negotium dedit ut, reliquis operibus intermissis, ad fodiendos puteos animum conferrent. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis, una nocte inventa est magna vis aquae duleis, nec postea simili inopia laboratum est.’
“COptime!” inquit Cornelia. ‘“Vellem fabulae omnes exitus tam iucundos haberent.”
Dum haec fiunt, redae celeriter provehebantur; ac ves- perascente iam die viatores ad quandam villam hospitio accepti sunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 141
CAPCUT XXXIX
Cibo et somno refecti mane profecti sunt, ac quarta fere hora ad flumen Metaurum pervenerunt. Quod cum ponte transirent, Cornelius: ‘“Ad hoc flumen” inquit, ‘“commissum est proelium, quod spes omnes Hannabilis funditus evertit.”
“Ipsene aderat,” inquit Sextus, ‘“ecum hie pugnatum est?”
“Immo longe aberat,” inquit pater, ‘“ae Romani hoc loco congressi sunt cum eius fratre, Hasdrubale, qui ex Hispania cum exercitu subsidio properabat.”
“Minus igitur mirandum est,” inquit Sextus, ‘“si Poeni victi sunt. Nam Hannibal, cum ipse coram adesset, perraro supera- tus esse videtur. Sed de hoc proelio plura libenter audiamus. A principio exordire, si vis.”
Tum pater: ‘“Hannibal haud procul a Venusia trahebat bellum, sperans propediem adfore fratrem; quare nondum vole- bat decertare cum consule C. Claudio Nerone, qui haud longe castra posuerat.
“Cum alter consul, M. Livius, adventum Hasdrubalis ex- spectaret his in regionibus, per quas nunc iter facimus, forte equites hostium, qui litteras ad Hannibalem deferebant, a Romanis sunt intercepti et ad Neronem adducti.
“Consilio Poenorum ex his cognito, Nero, relicto Q. Catio legato, qui castris praeesset, ipse magnis itineribus ad collegam Livium contendit. Tum, coniunctis copiis, consules Hasdru- balem se recipere conantem consecuti sunt atque iniquo loco proelium committere coegerunt.
“4A“Cum diu atque acriter dimicatum esset, Nero e dextro cornu (ubi segnius pugnabatur) cohortes aliquot detraxit, quas post aciem cireumductas subito in dextrum hostiuūm latus immi- sit. Tum ex omnibus partibus, a fronte, a latere, a tergo, hostes trucidati sunt. -
‘“FElephanti vero ab ipsorum rectoribus plures quam a Romanis sunt interfecti. Nam rectores scalprum cum malleo
142 NUTTING: AD ALPES
habebant. Id, cum saevire bestiae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, in articulo quo iungitur capiti cervix, quanta maxima potest vi adigebat. Quo vulnere ele- phanti statim conciderunit.
“Interim Hasdrubal officio boni imperatoris fungebatur. Ille pugnantes hortando sustinuit, ille fessos nunc precando nunc castigando accendit, ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit.
t“Postremo, cum haud dubia victoria Romanorum esset, ne superstes esset exercitui tanto, in hostes concitato equo se immi- sit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre. dignum erat, pugnans cecidit.” : 5 H“tDenuo quaero,” inquit Cornelia, ‘“cur optimi et fortissimi semper exitus tam miseros inveniant.”
“Fratne autem Hasdrubhal vir vere optimus?” inquit Sextus. “Semper audivi Poenos paene omnes perfidos et impios fuisse.”
“Siec memoriae traditum est,” inquit pater. ‘“Quin etiam hodie quoque ‘Punica fides’ pro ‘perfidia’ saepe dicitur. Sed maiores nostri, viri rei publicae amantissimi, gloriam civitatis se aucturos fortasse putabant, si hostes quam maxime infames fecissent.
‘“Quare operae pretium est animadvertere scriptoris Livi verba repugnantia: qui, etsi inhumanam crudelitatem in Han- nibale fuisse dicit, commemorat tamen post cladem ad lacum Trasumenum factam Hannibalem funeris causa corpus Flamini consulis magna diligentia quaesivisse; quod non fecisset pro- fecto, si monstrum hominis fuisset.”
‘“Quid agebat Hannibal,” inquit Sextus, ‘“dum fortuna ita fratrem deserit?”
“Ceastris se tenebat,” inquit pater, ‘“nec suspicatus est quan- tum mali suis rebus aceidisse, priusquam Nero victor rediit. Tum caput Hasdrubalis, quod consul magna cura servatum attulerat, ante stationes hostium proiectum est. Quo signo Han- nibal cognovit se omnia perdidisse.”
“V“ah!” inquit Cornelia horrescens; ‘“mihi quidem in con- sule Romano inhumana crudelitas fuisse videtur.”
A STORY OF ROMAN LIFE 143
“VDe desperatione Hannibalis,” inquit Publius, ‘“cum cogno- visset fratrem occisum esse, dicit poeta Horatius; cuius verba, si potero, memoria referam:
Carthagini iam non ego nuntios Mittam superbos. Occidit, occidit Spes omnis et fortuna nostri Nominis, Hasdrubale interempto.”
‘“Bellumne totum ita ad finem adductum est?” inquit Sextus.
“Nullo modo,” inquit pater. ‘“Sed Hannibal in extremos Italiae angulos se recipere coactus, postremo in Africam revoca- tus est, ut patriam tueretur. Romani enim iam eo copias transvexerant.”
Cum haec dicta essent, ad locum amoenum perventum est, ubi viatores ex redis descenderunt, ac, per herbam dispositi, ceperunt cibum, cum interim equi in umbra reficiebantur. Tum iterum profecti hora nona Fanum Fortunae pervenerunt, quo in oppido hanc noctem agere constituerant.
Mox liberi, qui cupide cenae tempus exspectabant, ad Annam aecesserunt, quae Lucium humi ludentem servabat; et Cornelia: “Adco esurimus,” inquit, ‘“ut quo modo tempus teratur excogi- tare non possimus. Nonne tu nos adiuvare potes?”
Tum illa: ‘‘Meministisne,”” inquit, ‘“me quondam vobis multa narrare quodam de Moyse, qui gentem meam servitute liberavit et ex Aegypto eduxit in fines maioribus nostris a deo destinatos?”’
‘“Haec omnia memoria tenemus,’ porro dicere.”
‘“Fo tempore,” inquit Anna, ‘‘quo Moyses natus est, rex earum regionum edictum proposuerat ut pueri infantes gentis nostrae occiderentur omnes. Nam in dies crescebat multitudo, ac metuebat rex ne quando populus, quem servitute premebat, seditionem commoveret et summa rerum potiretur.
“Moysem autem infantem mater domi tres menses occulta- vit. Tum alveo facto imposuit puerum, atque inter harundines
;
inquit Sextus. ‘“Perge
5
/!
144 NUTTING: AD ALPES
prope fluminis ripam abscondit. Interim soror pueri haud procul eventum exspectabat.
“Paulo post ad lavandum regis filia ripam adiit; dumque ancillae in ripa vagantur, alveum animadvertit. Quo aperto, regia virgo, cum infantem flentem vidisset, misericordia mota: ‘Hic est’, inquit, ‘unus de infantibus proscriptis’.
“=Tum subito soror praesto: ‘Visne me vocare mulierem’, inquit, ‘quae infantem nutrire possitī ‘I, eam arcesse’, inquit illa. Puella igitur laeta abiit, suamque statim matrem vocavit.
‘“Hoc modo Moyses servatus est; quem, cum iam iuvenis esset, filia regis in locum fili adoptavit.”
‘“Haec est fabula lepidissima,” inquit Cornelia.
At Sextus: ‘“Tuis verbis,” inquit, ‘‘de casu Romuli et Remi admoneor, qui quoque in alveo expositi sunt. Sed miror quam mox edamus.’’ Tum post se respiciens: ‘“Nonne Onesimum iam appropinquantem video? Is certe est. Eamus.” Quo dicto, celeriter liberi abierunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 145
CAPUT XL
Postero die via ducebat secundum litus maris Hadriatici, ubi venti recentes vim equis incutiebant, ac Cornelius: ‘“Omnia prospere cedere videntur, et spero nos hodie Ariminum usque progredi posse.”
Hoc audito, Publius: ‘“Mihi recordari videor,”” inquit, “flumen Rubiconem haud procul ab Arimino in mare influere.”
‘““Quin etiam,” inquit pater, ‘“ostium fluminis quinque fere milia passuum ab oppido abest.”
“Cur tam multa de flumine Rubicone?’’ inquit Sextus. “Ecquid memoria dignum ibi factum estī”
‘“Dignissimum vero,”’ inquit pater. ‘“Parvus scilicet est amnis, sed ab Italia reliqua dividebat provinciam olim Caesari dietatori decretam. Quare cum ille Rubiconem transibat, bellum patriae aperte inferebatur.”
“Cum res tantum in diserimen adduceretur,” inquit Sextus, “credo eum diu dubitasse utrum transiret necne.”
“Recte dicis,”” inquit pater. ‘“Sed Publius noster de hac re profecto saepe legit, nec dubito quin ille libenter quaedam vobis narraturus sit.”
“Optime,” inquit Sextus. ‘‘Quo modo res acta est, frater?”
Tum ille: ‘“Caesar in commentariis suis plurima dicit de iniuriis sibi illatis, et de causis cur arma sumenda essent; sed de transitu huius fluminis ipse nihil tradit.
‘“Apud Suetonium autem multa invenio, quae ad hanc rem pertinent. Nam ille dicit Caesarem, cum ad flumen venisset, conversum ad proximos dixisse: ‘Etiam nunc regredi possumus; sin autem hunc ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt’.
“Tum quidam iuvenis egregia corporis magnitudine et specie in proximo sedens repente apparuit, qui harundine canebat. Ad quem audiendum non solum pastores sed etiam milites concurrerunt.
146 NUTTING: AD ALPES
“Inter eos erant aeneatores quidam; quorum ab uno tuba arrepta, iuvenis ad flumen prosiluit et ingenti spiritu classicum exorsus ad alteram ripam contendit.
‘“$Tum Caesar: ‘Sequamur,’ inquit, ‘auo deorum ostenta et j inimicorum iniuriae vocant. Iacta est alea.”. Hoc modo flumen transitum est.”
At Sextus: ‘“Cum haec res Romam delata esset,” inquit, “vereor ne Pompeius nuntium haud libenter acceperit.”
““Commotus est non solum Pompeius,” inquit Publius, ‘“sed etiam civitas tota; multique statim ex urbe egressi salutem fuga petierunt. Etiam Cicero multum dubitabat utrum uxori filiaeque suaderet ut Romae manerent, necne.”
‘“qQuid, obsecro, eis timebat?” inquit Cornelia. ‘“Caesar certe cum feminis non bellum gesturus erat.”
“Recte conicis,”” inquit pater. “Sed omnia tum turbida
erant; ac Cicero etiam hoc modo loquitur: ‘Sin homo amens diripiendam urbem daturus est’—quibus verbis ostendit quanto in periculo omnia versari existimaverit.”
“Mihi quoque maxime mirandum videtur,’ inquit Publius, “Ciceronem et alios prineipes civitatis tantam inhumanitatem
Caesari imputasse.”
At pater: ‘““De eius rebus in Gallia gestis fama iam per- crebruerat; nee vero Gallis aut Germanis umquam pepercerat Caesar, si eorum supplicium ceteris documento futurum esse putabat. Propter haec, ut opinor, de eius voluntate in rem publicam omnes tantopere timuerunt.
‘“Quam eorum opinionem res tamen multum fefellit. Nam ille, simulatque Rubiconem transiit et cum civibus Romanis bellum est susceptum, omnis summa comitate tractabat, etsi patientia eius multi foede abusi sunt.”
1 “His auditis,”” inquit Sextus, ‘“eredo me ipsum fabulam narrare posse.”’
Quae cum audissent, adriserunt omnes,;tet Cornelius: “Optime, mi fili,” inquit. ‘“Perge porro dicere.”u:
A STORY OF ROMAN LIFE 147
“Clim,” inquit Sextus, ‘“ventus quidam et sol inter se disceptaverunt, uter esset validior. Ac prior ventus: ‘Ego quam tu vires habeo multo maiores; cuius rei iam documentum dabo’.
“Quo dicto, terras turbine perflavit et impetum fecit acerri- mum in quendam viatorem, qui collem arduum ascendebat. ‘Me aspice’, inquit ventus, ‘quam mox vestem huic viatori eripiam’. Viator autem, propter frigus dentibus crepitans, artius veste se amiciebat, nec quidquam ventus efficere potuit.
‘““Tum sol, radiis fervidis splendens, viatorem aestu tanto- pere vexavit, ut ille libenter vestem exueret. Sic palma soli delata est; quare vulgo dicunt comitatem ira potentiorem esse.”
“Saepe res ita se habet, ” inquit pater. ‘“Sed Caesar quidem comitatis suae fructum minimum percepit, etsi in Hispania victoriam plane exploratam dimisit, ne civium sanguinem nisi coactus funderet, ac semel atque iterum cum Pompeio de pace agere volebat. Sed omnia frustra; ac memoriae traditum est, post pugnam Pharsalicam cum caesos profligatosque hostes prospiceret, eum dixisse: ‘Hoc voluerunt. Tantis rebus gestis
3 1’5
C. Caesar damnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem’.
Ita inter se usque ad meridiem viatores locuti sunt; tum constiterunt quodam in loco, unde mare longe et late aspici poterat. Quare liberi cupide petierunt ut sibi liceret in litore paulisper vagari, cum equi pabulo reficerentur.
Drusilla primo negavit; nam adhuc mentem eius refricabat memoria illius diei, quo Cornelia a latronibus capta erat. Sed postremo, cum liberi polliciti essent se haud longe vagaturos, Onesimo et Stasimo imperatum est ut eos comitarentur neve umquam e conspectu suo paterentur abire.
Laeti in litore liberi cursitabant, conchas undique eligentes; tum, sinu repleto, Cornelia in saxo paulo supra aquam promi- nente consedit.
Dum ibi conchis suis intenta moratur, Sextus a tergo clam - accessit, et subito magna voce: ‘“Cave latrones!” inquit.
1483 NUTTING: AD ALPES
Quo audito, Cornelia perterrita exsiluit, et, pede fallente, in undas praecipitata est. Tum Sextus clamores lamentabiles sustulit; servi autem, cum celeriter in aquam se proiecissent, puellam pavidam ad harenam traxerunt.
Deinde omnes vultu demisso ad redas se receperunt, cum Sextus longe a tergo sequeretur, Cornelia autem metu et frigore tremere non desineret.
Quos cum aspexisset, Drusilla terrore elata: ‘‘Quid nune mali accidit?” inquit. ‘‘Cur has vestes madidas video?”
Nemo voce Sextum prodere voluit; sed Publius, qui fratrem tristem procul sequi animadverterat: ‘‘Mihi subolet,”” inquit, ‘“quid factum sit. Sextus noster, ut opinor, denuo sororem ludificatus est.”
Tum Cornelius vultu torvo: ‘“Satis in praesens iam dictum est. Sed cum Ariminum pervenerimus, tum haec res diiudi- cabitur. Interim in sole vestes madidae siccentur.”
Quod cum factum esset, iterum profecti, sub vesperum ad cauponem deverterunt.
A STORY OF ROMAN LIFE 149
CAPUT XLI.
Mane, cum redae adductae essent, omnes alacres conscen- derunt. Sextus autem diu maestus secum sedebat; nam a patre vehementer castigatus erat, eumque suae imprudentiae maxime paenitebat; nisi enim pridie Ōnesimus et Stasimus praesto fuissent, Cornelia fortasse in fluctibus periisset.
Postremo hilariore vultu se circumspicere coepit; cum autem loco idoneo viatores constitissent, ut cibus depromeretur, in umbra adhue quietus sedebat, neque oravit ut sibi liceret per agros vagari. E contrario a matre petiit ut sibi aliquid narraret.
Drusilla, primo recusare conata: ‘“His diebus,” inquit, ‘“pauca lego. Sed fortasse non audivisti de itinere Orphei, qui ad inferos descendit, ut inde uxorem Eurydicen reduceret.”
‘“Haec, narra, sis, mater,” inquit Cornelia. ‘“Ego quoque audire volo.’
‘“Memoriae traditum est,” inquit Drusilla, ““ Eurydicen, dum in herba vagatur secura, dentem serpentis in pedem recepisse; quo vulnere celeriter exanimata est.
“Quam ubi Orpheus diu deflevit, constituit ipse descendere ad umbras, si forte cantu suo dis inferis persuadere posset, ut Eurydicen ad superos reduci paterentur.
‘“Quare sine mora profectus, per ‘templa alta Orci pallida leto, nubila tenebris loca’ iter fecit, ipsamque Proserpinam impavidus et regem inferorum adiit.
“Apud quos lyra personat, nervosque ad verba movens orat ūt uxor sibi reddatur. Interim, dulcedine cantus captae, umbrae undique flebant. Quin etiam Tantalus non diutius aquam captare conatus est, et Ixion vultu risit invito.
‘“His precibus resistere nec Proserpina neque ipse Pluto poterat, et Eurydice vocata est. Accessit uxor adhuc de vulnere tarda; quam Orpheus laetus recepit. Sed dimissus est cum mandato ut abiret statim, neve prius respiceret quam e regno inferorum esset egressus; aliter irritum donum futurum.
130 NUTTING: AD ALPES
esilentio Orpheus et Eurydice ascenderunt clivum arduum, obscurum, caligine atra densum; nec procul afuerunt a mar- gine orae superae, cum ille, veritus ne uxor deficeret, amans oculos reflexit.
‘“Quo facto, illa statim relapsa est; neque Orpheo, etsi Charontem enixe oravit, flumen iterum transire licuit, nec postea uxorem umquam aspexit.”
“Tu quoque, mater,” inquit Cornelia, ‘“auditu tristia narras. Vix lacrimas teneo, cum de Orpheo misero cogito.”
“At,” inquit Sextus, ‘“quis est ille Charon, aut quo modo is Orphea prohibere potuit quominus rediret, ut iterum uxorem peteret?”
Tum Publius: ‘“Charon erat portitor,” inquit, ‘“qui umbras cymba trans flumen Acherontem vehebat. De his rebus multa dicit poeta Vergilius, qui refert quo modo heros quoque Aeneas ad inferos descenderit, ut ibi patrem Anchisen conveniret.”
“De hoc amplius, si vis,”” inquit Sextus. ‘“Libenter te audio.”
‘“Cum Aeneas classem ad Italiam appulisset,” inquit Pub- lius, ‘“Sibyllam statim adiit, quae ad inferos dux viae esse solebat. Illa autem ei respondit:
1
‘Facilis descensus Averno; Noctes atque dies patet atri ianua Ditis. Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est’.
“Praeterea monuit paucos admodum fuisse, qui umquam ad oras rediissent superas, cum semel eo descendissent; sin autem ille periculum tantum subire paratus esset, in opaca silva in- veniendum esse ramum aureum, qui, ut munus acceptissimum, ad Proserpinam deferretur.
“Aeneas, fortuna adiutus, ramum invenit, et Sibylla duce per speluncam atram progressus iter inferorum brevi carpebat. Primo occurrunt species horrendae, quas heros, timore commotus. gladio stricto transfigere parabat. Sibylla autem docuit illas esse umbras tantum, quae nec laedere nec laedi possent.
Ad STORY OF ROMAN LIFE 151
“Sic ad ripam Acherontis pervenerunt. Quos cum appropin- quantes vidisset Charon, statim abire iussit; nam sibi nefas esse corpora viva traducere cymba. Postquam autem ramum aspexit aureum, sine recusatione Aenean comitemque in cymbam recepit.
‘“Illa, quae plerumque umbras tantum portare solebat, sub pondere gemuit; Aeneas autem incolumis ad ripam pervenit alteram, et in nemoribus fortunatorum postremo repperit patrem.”
Sed iam equi recreati sunt, ac Cornelius omnes in redas conscendere iussit; nam sperabat ante vesperum Faventiam usque perveniri posse. Cum denuo iter carperent, Sextus: ‘“Modo dixisti, Publi,” inquit, ‘“Aenean classem ad Italiam appulisse. Unde, obsecro, naves solverat?
“5 Ssicilia tum venerat,” inquit Publius; ‘“sed antea naves solverat Carthagine, quam urbem Dido condidit, cum crudeli- tate fratris domo expulsa omnibus cum opibus trans mare fugisset, ut locis loginquis civitatem novam institueret.”
“Qpesne eius magnae erant?” inquit Sextus.
“Permagnae fuisse dicuntur,” inquit Publius. ‘“Et multis post saeculis, imperator Nero, cum fiscum maximis sumptibus exhausisset et pecunia egeret, in spem summam erectus est ex indicio cuiusdam equitis Romani, qui pro certo nuntiabat thensauros maximos, quos Dido Tyro fugiens secum extulisset, adhuc integros esse in Africa, in vastissimis cavernis abditos, ac posse parvo labore erui. Postea imperator, cum haec spes eum fefellisset, rapinis intendit animum.”
“Hem!” inquit Cornelia. ‘“Istius monstri nomen ipsum vix audire sustineo.”
‘“Atqui quiddam est,” inquit Publius, ‘“quod de eius familia forsitan libenter audias.”
“Perge porro dicere,” inquit Sextus. ‘“Ego quidem te de eo loquentem libenter audio.”
“Nero erat ec gente Domitia,” inquit Publius, ‘“e qua duae familiae illustres fuerunt, Calvinorum et Ahenobarborum; et
;
152 NUTTING: AD ALPES
ipse Lucius Domitius Ahenobarbus vocabatur, donee ab impera- tore Claudio est adoptatus.
“Memoriae traditum est priscis temporibus cuidam L. Domi- tio, rure ad urbem redeunti, in via obviam factos esse duos iuvenes augustiore specie, qui eum iuberent senatui ac populo nuntiare victoriam maximam a Romanis ad lacum Regillum modo partam esse.
‘“Cum autem ille dubitaret utrum eis fidem haberet necne, iuvenes, ut auctoritatem suam divinam esse probarent, malas eius manibus suis permulserunt; ac statim e nigra hominis barba rutila atque aeri similis facta est; unde cognomen ‘Ahenobarbus’. Quod insigne adhuc manet; nam postea ex illa familia multi barba rutila fuerunt.”
‘“Hoc magis placet,” inquit Cornelia, ‘“etsi mihi quidem vix credibile videtur.”
Interim redas equi libenter ducebant; ac hora fere undecima ad oppidum Faventiam perventum est.
A STORYȳ OF ROMAN LIFE 153
CAPUT XILII
Cum postero die hora profectionis adesset equique cum redis ante ostium starent, subito tegulae aliquot, sole et ventis solutae, e fastigio tecti elapsae ad terram sonitu magno ceciderunt.
Quo casu exterritus, unus ex equis pedibus elatis redarium excussit, ac dicto citius redam ipsam in latus evertit. Tum autem servi complures adcucurrerunt, atque equi comprehensi sunt, priusquam huic malo aliud maius adderetur.
Drusilla, cum haec cognovisset, manibus ad caelum sublatis Cornelium obsecravit ne hoc die proficisceretur, cum di alicuius mali impendentis signum tam manifesto dedissent. ‘“Nonne recordaris, coniunx dulcis,” inquit illa, ‘‘quam paene Cor- neliam nostram nuper amiserimus, cum omen neglexissemus manifestum, et iter inceptum eodem illo die pergere ausi essemus?”’
“Memini,” inquit ille, “sed, ut saepe iam dixi, talia fortuita esse existimo, neque huius modi omina flocci facio, sive bona sunt, sive mala.”
“Horresco, cum te ita loquentem audio,” inquit Drusilia. “Noli, obsecro, hodie iter facere. Nam, curis miserrimis oppressa, animi tranquillitatem nusquam capiam, donee solis occasu ad cauponem iterum deverterimus.”
“Bono es animo, Drusilla mea,” inquit Cornelius, ‘“Nihil timendum est. Vix mihi persuadere possum, ut hoc in oppido diem totum frustra maneamus. Age, mihi crede, atque in redam escende. Omnia prospere evenient.”
His et talibus postremo Dtrusillae persuasum est ut pro- ficisceretur. Invita et paene in lacrimas effusa redam escendit; ac brevi ex oppido viatores provecti sunt. Interim Cornelius, qui, quibus modis poterat, uxorem consolabatur: ‘“Quid ais?” inquit. ‘“Imperatorem Vitellium admiraris?”
“Nihil minus,’’ inquit Drusilla. ‘“Erat enim ille homo gulae deditus et in omni parte vitae detestabilis. Sed cur me id rogas?’
21
154 NUTTING: AD ALPES
’5
‘“Nonne te pudet a tali homine,” inquit Cornelius, ‘“con- stantia superari?”
““Quo modo, obsecro?” inquit illa.
At coniunx: ‘“Eo ipso die, quo ille a militibus imperator salutatus est, ex conceptu camini tricliniuin flagravit. Cumque omnes quasi omine adverso anxii essent, ille solus hilaris: ‘Bono’, inquit, ‘animo estote; nobis adluxit I Quibus verbis omen in bonum vertit.” 33
c“De dictatore Caesare,” inquit Publius, ‘“simile scriptum esse recordor. Nanm ille in Africam olim transveetus, cum ex nave egressus ad litus cymba pervenisset, pede offenso, pronus in harenam prolapsus est. Quo casu comites perterriti sunt, at ille: ‘Aspice omen optimum’, inquit; ‘Africam oppressi’!”
Quo dicto, etiam Drusilla risit; sed diu se circumspiciebat, intenta ne quid mali subiti accideret. Tres tamen horas sīne molestia ulla iter factam est; tum prope silvam parvam con- stiterunt, ut in umbra hominos equique reficerentur.
Dum ibi cibum capiunt, Stasimus abiit, sicubi forte lac in- veniri posset. Nam Drusilla, curis anxiis oppressa, eius copiam adferre neglexerat, ac Lucius iam male esuriebat.
Cum Stasimus satis diu afuisset, Publio Cornelius: “Et tu et Ōnesimus abite,”” inquit, ‘‘ut cognoscatur cur Stasimus nondum redierit. Nam metuo ne ille iterum nobis in morsa sit, cum hine proficisei volemus.’
Quo audito, Publius et Onesimus abierunt in eas partes, quo Stasimus modo profectus erat. Nec longius erant progressi, cum sonitus rixae magnae ad eorum aures adlatus est; et Publius: “Adde gradum, Onesime,” inquit. ““Iste scelestus in aliquod malum rursus incidisse videtur.”
Celeriter igitur per silvam progressi, Stasimum in via cum mulione valido rixantem conspexerunt. Mulio flagello crepita- bat, Stasimus autem ramo ex arbore derepto se defendere cona- batur.
“Huc statim concede, Stasime,” inquit Publius. ‘“Cur in via publica sic rixaris? Numquamne disces quo modo te gerere debeas?”
550
A STORY OF ROMAN LIFE 155
c c
t4“Libenter abibo,” inquit Stasimus, ‘“si prius barbam
evellero huic capro, qui nunc mihi molestiam exhibet.”
f““Quid ais, impudice?” inquit mulio. ‘“Etiamne maledicis! Nisi aetutum ex his regionibus te recipies, flagello hoc faciam ut rubescas.’
“Nihil opus est,” inquit Stasimus. “Nam mores mei tam sunt pudici, ut rubor faeile mihi eliciatur. Verbis me verbera, si ita sententia est; sed flagellum nolo.”
ft4eAbi, nugator,” inquit mulio, flagellum intentans.
c“Abire volo—te in maximam malam crucem,” inquit Stasi- mus, linguam exsertans.. 25
“Abis an non abis?” inquit mulio, cum minaciter propius accederet.
At Stasimus, qui paulatim cedebat, ictu subito flagellum e mānu mulioni excussit, ac celeriter ad Publium et Onesimum refugit.
Tum Publius mulioni aliquot denarios proiecit, et: ‘“Hos accipe,” inquit; ‘“verba autem huius nugatoris neglege.”
Ac ille: ‘“Fiat,” inquit, cum denarios alacer de terra colli- geret. “Plerumque verberari nolo; sed ictus argenteos facile patior.” 3
“Tum vale,” inquit Publius ridens. ‘“At tu, Stasime, ad redas te statim recipe, ne ultra in mora nobis sis.’ Quo audito, Stasimus celeriter abiit, ceterique tardius consecuti sunt.
Servum simulac redeuntem vidit, Drusilla: ‘“Quid nunc, cessator?” inquit. ‘“Ubi est lac, quod petitum iam diu abisti?”
Tum Stasimus, subito consistens: ‘“Perii miser!” inquit. “TLac omnino oblitus sum; habeo autem lagunculam.”. Quae cum diceret, e sinu eam adhuc inanem protulit.
Qua visa, Cornelius iratus: ‘“Etsi parum mens tua sentit, sceleste,”’ inquit, ‘“ego hodie faciam ut corium tuum saltem aliquid sentiat. Hocine modo dominam ludibrio habere audes?”
“Veniam da, obsecro, ere,” inquit ille pavidus ac vix tenens lacrimas. ‘“Doleo mea culpa Lucium lacte privari, neque ego quemquam ludibrio habere volui.”
3550
156 NUTTING: AD ALPES
’5
At Cornelius: ‘“Cur igitur,” inquit, ‘‘operam non dedisti negotio, quod tibi mandatum erat?”
“Haud procul hinc,” inquit Stasimus, ‘‘obviam factus sum ancillae pulehrae, quae modo e villa vicina exierat. Dum paululum moror, si forte ego ei placerem, subito occurrit mulio horridus; quo viso, ancilla territa intro refugit.
“Mulio, qui me aemulum esse suspicabatur, iratus flagello crepitabat, meque iussit in malam crucem abire. Ego vero, quo melius me defendere possem, ramum ex arbore deripui. Prius autem quam manus plane consereremus, accucurrit Publius cum Onesimo, et me statim huc redire iussit. Hoc modo factum est ut lac omnino obliviscerer.’
a“Acta agere nihil prodest,” inquit Cornelius; ‘“cumque ad istam villam, de qua mentionem fecisti, pervenerimus, inde ipsi lac petemus. Sed te hoc moneo; si semel posthac mandatum ita oblitus eris, ego tibi dabo quod semper memineris.”” Iam autem accesserant Publius et Onesimus, post quos e conspectu domini Stasimus libenter se recepit.
Sed omnia iam ad iter renovandum parata erant; ac sub noctem ad oppidum Bononiam perventum est. Interim nihil mali acciderat, quamquam Drusilla nusquam curas suas remitte- bat.
A STORY OF ROMAN LIFE 157
CAPUT XLIII
Mane bonis auspiciis profecti, viatores ante meridiem per- venerunt ad rivum amoenum, ubi duas horas morati sunt. Post- quam gustaverunt, Anna cum Lucio in herba consedit, ac liberi ab ea petiverunt ut aliquid sibi narraret.
Atque illa: ‘“Unum tantum nune recordari possum,” inquit, ‘“neque id permagnum. Sed si audire vultis, ego incipiam.”
“Narra, obsecro,” inquit Sextus. ‘“Nam Publius aliquo solus abiit, ceterique quieti se dedisse videntur.”
“Fortasse,” inquit Anna, ‘“meministis me olim quaedam loqui de iuvene pastore, qui gigantem occidit rexque postea factus est.”
“Ita vero,” inquit Cornelia. ‘“Plura audire volumus.”
Tum Anna: ‘“Hli regi fuit filius, quem unice amabat. Puer erat insigni pulehritudine; sed cum iam adultus esset, coniura- tionem in patrem fecit, cum speraret se ipsum regem fore.
‘“Hac coniuratione detecta, pater primo salutem fuga petiit; sed postremo, copiis coactis, bellum cum filio gerere invitus paravit.
“Fo die, quo exercitus decertaturi erant, omnes regem enixe oraverunt ne se ipsum periculo obiceret. Quare, cum ceteri ad pugnam proficiscerentur, ipse ad oppidi portam relictus est.
‘“Filium quamvis perfidum pater tamen vehementer amabat. Quare legato suo abeunti diligenter praeceperat, ne quid inveni ipsi noceretur; et iam sollicita mente eventum exspectabat, dum speculator e muro attente prospicit. i
“A regiis copiis magna victoria parta est; ac filius, asino vectus, per silvam effugere conabatur. Capillo tamen, qui ei promissus erat, ramis implicato, asinus abiit, hominemque in arbore pendentem reliquit.
“Hoc cognito, legatus regius, tribus lanceis arreptis, in silvam properavit iuvenemque ter per cor traiecit. Tum
;
158 NUTTING: AD ALPES
comites, cum prius hominem exanimatum gladiis aggressi essent, dempserunt corpus; quod in foveam abiectum saxis multis milites obruerunt.
“gInterim rex sollicitus nuntios pugnae sperabat; ubique speculator clamavit cursorem procul conspici posse, rex, in summam exspectationem erectus, vix hominis adventum manere potuit; cumque ei victoria magna nuntiata esset, hoc tantum rogabat: ‘Estne iuvenis salvus?’
“Cursor se nescire dixit. Sed alter, qui celeriter subsecutus erat, cum ab eo idem quaesitum esset: ‘Utinam’, inquit, ‘o rex, omnibus inimicis tuis ita esset, ut nune est illi iuveni!”
“Quod ubi audivit, rex summo maerore afflictus se in secre- tum recepit, cum identidem lamentabili voce deploraret: ‘Ō fili care, utinam ego pro te periissem, fili mi’!”
“Ne tu quidem hodie laeta loqueris, Anna,” inquit Cornelia. “Talium iam satis est; et miror ubi Publius tam diu moretur.’ ā ‘ece tibi lupus in fabula’,” inquit Sextus, cum digito monstraret Publium, qui leniter accedebat.
Qui, simulac propius accessit: ‘“Sibyllam,” inquit, ‘“modo vidi. Nonne vultis mecum ire, ut eam consultemus?”’
“Nos ludificari conaris,” inquit Sextus; ‘“et ego saltem ad inferos descendere parum gestio”.
“Veniatis, suadeo,” inquit frater. “īlla quidem certe digna est, quae a vobis aspiciatur.””
Quibus verbis inducti, Sextus et Cornelia secuti sunt; quos Publius recta per agros duxit ad parvam casam, quae haud procul conspici poterat.
Quo cum perventum esset, anum a decerepita aetate viderunt, quae ramulos aridos legebat. ‘“Em,” inquit Publius ridens, ‘“Sibyllam aspicite. Ego quidem nihil umquam similius vidi.” bDum liberi, qui seeum male actum esse putabant, tamen videndi studio cirecumspiciunt, subito e casa ad eorum auris adlata est vox horrenda: ‘“Totam consumpsi. Cedo alteram.”
Qua audita, Cornelia pallido ore: “Fugiamus, ” inquit. “Male metuo ne intus sit monstrum eis simile, quae Aeneae occurrerunt, cum ad inferos descenderet. Iam unam puellam vorasse videtur.”
A STORY OF ROMAN LIFE 159
Publius autem audacter ad ianuam processit, et ceteros ut sequerentur hortatus est. Tum autem iterum audita est illa vox: ‘Cedo alteram’, ac Cornelia perterrita iam fugitura erat, cum Publius, qui casam introspexerat, in cachinnos effusus: “Accedite,” inquit, ‘‘ut ‘monstrum’ illud videatis.”
Quo audito, Sextus et Cornelia timide et leniter progressi, intus viderunt corvum, qui placentas, quas miles porrigebat singulas, avide vorabat, cum interdum ‘Cedo alteram’ rauca voce diceret.
Publio et liberis animadversis, miles placentas ceteras corvo proiecit, et: ‘““Salvete omnes,” inquit. ‘“Ego sum veteranus, qui pro patria pugnans vulnera multa accepi; tum, bracchio amputato, domum remissus sum. Haec casa est mea; si intrare vultis, quo potero hospitio vos libenter accipiam.”
Quare omnes ingressi sunt ac diversis locis consederunt. Sed etiam tum Cornelia anxia corvum observabat; qui autem, placentis intentus, nihil amplius locutus est.
Tum militi Publius: ‘“Tu, nisi fallor,” inquit, ‘““saepe adfuisti, cum acriter pugnaretur.”
“Vera dicis,” inquit miles. ‘“‘Longinquas in oras penetravi, et terra marique proeliis multis interfui.”
“Nonne vis,” inquit Publius, ‘““de his rebus aliquid nobis narrare?”
“De meis rebus gestis semper invitus loquor,” inquit veteranus. ‘““Sed quidam centurio, familiaris meus, facinora egregia saepe ausus est, quae ego verbis satis dignis exprimere nullo modo possum.’
“PDe co igitur dic,’ loqui.” ;
At miles: ‘Olim ille centurio in praesidio aeger relictus erat. Morbo tantopere vexabatur, ut diem iam quintum cibo careret, cum subito in illa castra hostes impetum acerrimum fecerunt.
“Tum ille, suae atque omnium saluti diffisus, cum inermis e tabernaculo prodiisset, hostes videbat maxime imminere, remque summo in discrimine esse.
inquit Publius, ‘“si de te ipso nihil vis
160 NUTTING: AD ALPES
“Arma igitur cepit a proximis, atque ipsa in porta castrorum fortissime constitit solus. Hunc autem celeriter secuti sunt centuriones eius cohortis, quae eo tempore in statione erat.
“Ita proelium est restitutum. Iam autem, gravibus acceptis vulneribus, hominem animus reliquit, ac vix per manus traditus servatus est.
“Hoc tamen spatio interposito, reliqui mente iam confirmata munitiones virtute tanta defendere coeperunt, ut hostes de- sperata castrorum expugnatione, trans flumen Rhenum brevi se reciperent.”
“Optime factum!” inquit Publius. Tum ex ostio prospi- ciens: ‘“Sed servum nostrum Ōnesimum appropinquantem video, et existimo statim nobis proficiscendum esse. Quare vive et vale, senex, et hanc tibi accipe.”” Quo dicto, homini gemmam parvam tradidit.
“Cedo alteram, consumpserat.
Quo audito, omnes riserunt; et Publius, dum ad redas se recipiunt: ‘“Verbis huius corvi,” inquit, ‘“admoneor de quodam centurione, qui olim in Germania ordinem duxit.
‘“Ei per iocum milites cognomen ‘Cedo-alteram’ indiderunt, quod, cum virgam in tergo militis fregerat, alteram clara voce ac rursus aliam poscebat.”
‘“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Cognomen aptum! Sed gaudeo me in illo exereitu non stipendia fecisse.”
Iam ad redas perventum est; ubi Drusilla, cum escenderet, lagunculam e manu forte dimisit; quo casu fracta est. Itaque Annae illa: ‘“Cedo alteram,” inquit.
Quo dicto, risus maximus exortus est; cumque matri, tantae hilaritatis causam quaerenti, totam rem exposuissent, liberi postea temperare non potuerunt quin interdum ex intervallo haeec omnia reminiscerentur cachinnosque revocarent.
Sic huius diei iter totum feliciter confectum est, atque solis occasu viatores Mutinae constiterunt.
10
inquit corvus, qui iam placentas omnes
A STORY OF ROMAN LIFE ] 161
CAPUT XLIV
Postero die, cum ex oppido egressi inter agros et vineas leniter veherentur, Drusilla: ‘‘Me maxime miseret,”’ inquit, ““hominum pauperum, qui ruri habitant et annum totum negotiis laboriosis operam dare coguntur. Hac vita quid molestius cogitari potest?”
““Puae sententiae, mater,” inquit Publius, ‘“poetae saltem nullo modo assentiuntur. Nam plerique volunt nihil vita rustica beatius esse ;—velut Horatius Flaccus, qui ita loquitur de agri- cola, quem defessum uxor sub noctem domi expectat:
Quid si pudica mulier in partem iuvet
Domum atque dulcis liberos, Sacrum vetustis exstruat lignis focum
Lassi sub adventum viri,
Claudensque textis cratibus laetum pecus Distenta siccet ubera,
Et horna dulei vina promens dolio Dapes inemptas adparet?”
“Agricola quidem mihi beatus esse videtur,” inquit Cor-
nelia, ‘““cum uxor tam toleranter haec omnia ministeria sibi sumpserit.”
Cum omnes adrisissent, Cornelius: ‘“Illis versibus,” inquit, “admoneor de quibusdam verbis poetae Lucreti, quae eorum sententiam exprimunt, quibus miserrimum videtur talia gaudia morte dimittenda esse. Si recte memini, sic ille loquitur:
;
Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor Optima, nec dulces occurrent oscula nati Praeripere, et tacita pectus dulcedine tangent.”
“/Certe omnes,” inquit Publius, ‘“quos hic in agris labo- rantes adhuc aspexi, robusti esse et valitudine optima uti videntur.”
162 NUTTING: AD ALPES
“Rees ita se habet,” inquit pater. ‘“Quin etiam his in locis Caesar dictator delectus saepe habere solebat; et iuvenes harum regionum plerumque ex agricolis milites optimi facti sunt.”
“Parentes credo, ” inquit Sextus, ‘“semper gavisos esse, cum eorum filii eligerentur, qui Caesare duce stipendia facerent.”
“IIaud omnes puto gavisos esse,” inquit Publius. ‘“Nam ubique semper sunt nonnulli, quibus bella omnia molesta sint. Velut apud Suetonium nuper quaedam legi quodam de patre, qui filios suos duce quolibet militare noluit.”
‘“6De hoc narra, sis,” inquit Sextus. ‘““Audire cupio.”
‘“Haud longum est dicere,” inquit frater: ‘“Pater, qui erat eques Romanus, duobus filiis consulto pollices amputavit, ne illi umquam arma militaria tractare possent.
‘“Quod ubi audivit, Augustus imperator, causa cognita, patrem eiusque bona omnia hastae subiecit; sed ipsum suo liberto addixit, ut in agros tantum relegaretur.
“Quare credo illis quoque temporibus, cum Caesar in Gallia bella gereret, nonnullos fuisse, qui filios suos domi retinere mallent.
“Nec vero praeterniittendum est fuisse tum rem magni peri- culi Alpes transire et per longinquas gentes ignotas iter facere. Plurimi, qui laeti eo profecti sunt, numquam domum ad parentes redierunt..
“Caesare duce,” inquit Sextus, ‘“fuitne militia durissima?”
“urissima erat,” inquit pater, ‘“et ipsi Caesari et militibus qui onera ferebant, muniebant castra, ac cum hostibus proelio congrediebantur. Sed circum se habebat Caesar etiam quosdam aduleseentes nobiles, qui praedae magis quam proeliis stude- bant.”
“4Pe hoc amplius, si vis,” inquit Sextus. ‘‘Nam non cogno- veram Galliam esse terram opulentam, unde praedae amplissimae domum reportari possent.”
‘“Nec vero res se habet, ” inquit pater. ‘“Sed illis temporibus fama erat et ibi et in Britannia esse vim maximam auri argen- tique cum gemmis plurimis; quare iuvenes multi eo proficisci volebant, si forte inde divitiis onusti domum brevi redirent.
35
A STORY OF ROMAN LIFE 163
“Quo modo factum est ut Caesar, qui gratiam Ciceronis sibi conciliare cupiebat, litteras olim Romam seripsit, quibus eum hortabatur ut in Galtiam mitteret aliquem iuvenem, quem bene- ficiis oneraret.
‘“Hae litterae opportunissime adlatae sunt eo ipso tempore, cum Cicero dubitaret quo modo fortunas C. Trebati, iuvenis bono genere nati ac iure peritissimi, ipse adaugere posset. Hunc igitur ad Caesarem dimisit.
“Irebatius vero, cum cognovisset in Britannia et auri et argenti minimum esse, in eam insulam cum Caesare transire noluit. Quo audito, litteris eum irrisit Cicero, quod ‘neque in Oceano natare vellet, neque essedarios Britannos spectare, etsi esset homo natandi studiosus, nec Romae ullo spectaculo umquam defraudari potuisset’!” 1
‘“Hahahae!” inquit Sextus. ‘“Bonamne in partem Trebatius haec verba accepit?”
“Ita vero,” inquit pater. ‘“Nam libentissime cum Cicerone semper iocabatur; ac paulo post, cum iam postremo militiam fortiore animo ferre coepisset, Cicero non dubitavit etiam haec ad eum scribere: ‘Tu me velim de ratione Gallici belli certiorem- facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo’.”
“Papae!” inquit Sextus. ‘“Etsi ambo iocandi studiosi erant, haec verba mihi paene contumeliosa videntur. Sed quid postea factum est?”
Ac pater: ‘“Romam reversus, Trebatius multos annos in foro iudiciis operam dedit, neque umquam natandi studium deposuit. Nam Horatius Flaceus narrat eum iam aetate provecta solitum esse eos monere, quibus somno alto opus esset, ut ter Tiberim transnarent.”
Dum sic inter se loquuntur, ad locum tam amoenum per- ventum est, ut orarent liberi, ut sibi descendere liceret; nam ubique flores et fruges aspiciebantur.
Cornelius, qui ultra oppidum Parmam hoc die iter facere non cogitaret, equos consistere iussit, atque omnes ex redis descenderunt. Tum, cum ceteri in umbra arborum altarum consedissent, liberi aliquamdiu in agris laeti cursitabant.
164 NUTTING: AD ALPES
Postremo Sextus et Cornelia plenis manibus redierunt; quibus mater: ‘‘Quid nune invenistis?” inquit.
‘“Ecce pruna lepida, mater,” inquit Sextus. ‘“Tam multa sunt, ut rami bacarum ubertate incurvescant.”
“Sine ea propius aspiciam,” inquit Drusilla. ‘“Metuo ne cruda sint; nec vos in itinere morbo gravi affici volo.”
“Noli timere, mater,” inquit ille. ‘‘Haec quidem matura sunt.”” Quae cum dixisset, ore excepit prunum, quod Cornelia in sublime iecerat.
‘“COmitte hoc facere, mi fili,” inquit Drusilla iterum. ‘“Lusus hic periculosus est. Si prunum in gutture tuo haeserit, anima interclusa mortem brevi obibis.”
“Bono es animo, inquit ille ridens. ‘“Ut enim est in vetere proverbio: ‘Quem di diligunt, adulescens moritur’. Quare certo scio me provecta aetate moriturum; quis enim dicere audeat me nimis bonum esse?”’
“‘Nihilominus, ” inquit Publius, ‘“timor matris haud vanus est. Nam Drusus, imperatoris Claudi filius, piro olim per lusum in sublime iacto et hiatu oris excepto, strangulatus esse tradi- tur.”
Quo audito, Cornelia pruna reliqua abiecit. Sed iam erat tempus abeundi; quare viatores iterum in redas escenderunt, ac sub noctem ad oppidum Parmam perventum est.
A STORY OF ROMAN LIFE 16
CAPUT XLV
Cum rursus iter ingredi coepissent, Cornelius: ‘“Hodie,” inquit, ‘“spero nos Placentiam perventuros, ubi demum sol- vendae sunt litterae, quas nobiscum obsignatas portamus. Tum cognoscetur quo ab imperatore abire iussus sim.”
Tum Drusilla: ‘“Itineri adhuc tam intenta fui, ut paene obliviscerer te brevi a nobis discessurum. Sed nunc nihil mihi Ilongius videtur quam dum istae litterae solvantur, ut sciamus quam longe absint loca ea, quo tibi eundum est.”
“Quam vellem, ” inquit Publius, ‘“ut mihi te comitari liceret, pater!”
‘“Fd nullo modo fieri potest, Publi,” inquit pater, caput quassans. ‘“Sed tu, dum abero, pro patrefamilias eris, tibique omnia committo.”
Quo audito, honore insperato elatus Publius hilariore vultu “se circumspicere coepit, ac paulo post: ‘“Nonne nunec, pater,” inquit, ‘“in eas regiōnes pergimus, ubi Vitelliani cum copiis Othonis olim conflixerunt?”
“Probe dicis,” inquit Cornelius. ‘“Interiacet flumen Padus; sed a via, qua nunc iter facimus, vix decem milia passuum distat oppidum Cremona, apud quod commissum est illud proelium, de quo mentionem facis.
‘“Vitellius tum ipse, ut forte meministi, e Germania nondum pervenerat nec proelio interfuit. Cum autem Romam iter faciens in has regiones esset progressus, ac sepulchrum Othonis videre vellet, Cremonenses, altaribus exstruetis caesisque vic- timis, laru rosaque viam constraverunt, quasi rex ille esset Persarum.
“/Cuius adulationis oppidani infelices postea poenas maximas dederunt. Nam ubi Vespasianus, a militibus suis imperator salutatus, in Italiam copias praemisit, cum his ad Cremonam con- gressi, Vitelliani fugati sunt, et se receperunt in urbem; hostes autem sub moenibus necessario constiterunt.
166 NUTTING: AD ALPES
‘“Ibi Vespasiani dubitabant paulisper utrum urbs sine mora oppugnaretur necne. Tum factus est impetus acerrimus, cui Vitelliani et oppidani fortiter restiterunt. Sed frustra; nam brevi velamina et infulas e muro ostentare coacti sunt.
‘“/Quo animadverso, Antonius Primus, qui copias Vespasianas ducebat, tela suorum inhiberi iussit, ac Vitelliani victi signa et aquilas maesti extulerunt. Quos tamen Antonius clementer adlocutus est, etsi de oppidanis nihil certi promisit.
“Ipsius milites, praedae cupiditate instincti, moleste iam ferebant se in urbem non statim immissos, cum res fortuita perniciem imminentem Cremonensibus miseris acceleravit.
“Nam Antonius, qui ad sanguinem abluendum balneas petierat, aquae teporem casu incusavit. Cumque servus respon- disset statim fore ut incalesceret, haec verba ambigua cupide excepta sunt; et celeriter vulgatum est Antonium ipsum sic locutum esse, atque his verbis Cremonae incendendae signum dedisse, quae re vera iam flagrabat.
“Quadraginta milia armatorum in urbem inruperunt; ubi nec dignitas sua nec aetas quemquam protegebat. Nam grandaevi senes feminaeque provecta aetate, viles ad praedam, ludibrio habebantur, et pecunia deorum ac templorum dona direpta sunt. Cumque praeda omnis egesta erat, milites faces in domos direptas ac templa vacua iaciebant. Quattuor dies Cremona flagravit, omniaque sacra et profana igni consumpta sunt.’”
Haec verba primo omnium animos tristi imagine confude- runt; cumque paulisper taciti sedissent, Publius summissa voce:
“Tum vero omne mihi visum considere in ignis Ilium, et ex imo verti Neptunia Troia.”
Interim equi libenter redas vehebant, donec paulo post meridiem viatores constiterunt, ut fames cibo depelleretur. Quo facto, liberi Annam rogaverunt, ecquid ex annalibus gentis suae narrare vellet.
A STORY OF ROMAN LIFE 167
Illa autem: ‘‘Dum de oppugnatione Cremonae pater vester loquitur,” inquit, ‘““mihi in mentem venit, quo modo urbs Ierico a nostris expugnata esset. Si audire vultis, hoc vobis: dicere possum.”’ 3
“Iam quidem nihil magis cupimus, ” inquit Sextus. ‘““Quare incipe, sis.”
“]Urbe undique obsessa, ’’ inquit Anna, ‘“Iosue, qui nostros ducebat, a deo monitus, sacerdotes e penetralibus sacra prolata iussit cireum moenia ducere, cum interim clare tubis canerent.
“Sacerdotes milites armati antecedebant; cetera turba pone sequebatur. Sed clamor omnino aberat, nec vox ulla est audita.
‘“Hoc idem reliquis deinceps diebus factum est. Sed die septimo, mane profecti, moenia septies circumierunt omnes. Tum tubae cecinerunt ac clamor maximus sublatus est. Quo sonitu moenia labefacta corruerunt; et nostri, undique coorti, per ruinas muri impetum fecerunt atque urbe potiti sunt.
“Ibi mulier, Rahaba nomine, quae quosdam speculatores nostros antea benigne acceptos occultaverat, una cum suis omni- bus servata est; sed hostes ceteri ad unum trucidati sunt, atque etiam pecora ferro perierunt.”
“PDe speculatoribus istis,”” inquit Sextus, ‘“amplius audire velim.”
“Illi,” inquit Anna, ‘“paucis ante mensibus ad urbem vene- rant, ut loca explorarent; quoque occultius id facerent, ad Rahabam deverterunt. Adventu tamen eorum cognito, rex nuntios ad mulierem misit, ut statim traderet eos, quos apud se haberet.
“Quac autem hospites ad solarium aedium deductos ibi occultavit, ac nuntiis respondit homines modo ad flumen Iordancm profectos facile comprehendi posse, si milites statim insequi vellent. Militibus ad flumen dimissis, portae urbis occlusae sunt.
“Tum Rahaba hospites de solario reduxit, atque eis pollicita est se exitum tutum ostenturam esse ea condicione, ut iurarent se invicem gratiam relaturos, si quando urbs a nostris capta
168 NUTTING: AD ALPES
esset. Condicione accepta, speculatores mulierem iusserunt urbe capta in fenestra funiculum coccineum ostentare, quo facilius domus eius ex interitu universo eximeretur.
‘“His rebus constitutis, homines per funem demissum ad terram lapsi sunt; nam domus moenibus urbis coniuncta erat. Cumque milites regis ad vada fluminis properavissent, specula- tores montes petierunt, ubi se occultarent, donee clam evadendi facultas esset oblata.’
Cum Anna finem dicendi faceret, accessit Publius. Quem cum ridentem animadvertisset, Cornelia: ‘“Numquid novi factum est, frater?” inquit. ‘“Cur rides?”
At ille: ‘“Dum in agris vagor,” inquit, ‘“servo cuidam et ancillae haud procul occurri. Ille ambulabat securus, ancilla autem muletra gravia ferebat. Tum servo ego: ‘Quo nomine te vocem? inquam. Ac ille: ‘Crastinum me vocant’.
“ ‘Neque ecastor iniuria ita faciunt’, inquit ancilla asperius. ‘“Tu enim tam iners es, ut numquam facias ea, quae ullo modo in posterum diem differri possint’.
“4Ohe, mel meum’, inquit ille. ‘Cur semper mihi tam saeva?’
“At ancilla: ‘Cave me mel tuum voces, stulte, aut te statim docebo linguae tuae melius moderari’; quo dicto muletrum graviter in eius caput impegit. Haec cum vidissem, sine mora abii, cum nescirem quo res denique evasura esset.”
“Fos requiramus,” inquit Sextus. ‘“Fortasse rixa nondum ad finem est adducta; atque ego libentissime talia video.”
“Sero hoc rogas,” inquit Publius; ‘“‘omnia enim ad pro- ficiscendum parata sunt. Pater Placentiam quam primum venire vult, ut itineris conficiendi consilia hodie constituantur.”
Quae ubi dicta sunt, omnes in redas escenderunt; ac hora fere nona moenia urbis iam in conspectu erant.
A STORY? OF ROMAN LIFE 169
CAPUT XLVI
Ubi in oppidum perventum est, viatores statim ad cauponem deverterunt, ut sine mora litterae obsignatae solverentur. Intus seriptum erat Lugdunum usque Cornelio iter faciendum esse, eumque ibi cogniturum quid porro agendum esset.
“OCmnia tam incerta sunt!” inquit Drusilla suspirans. “Fortasse, coniunx, annum totum a nobis aberis.”
“Unum saltem certum est,” inquit Cornelius. ‘“Mane ad Galliam Transalpinam mihi proficiscendum est. Nunc autem rationes quaedam sunt conficiendae; et nonnulla sunt, quae Publio nostro praecipere volo.”
Quae cum dixisset, Onesimum arcessivit, ac cum Publio se recepit in conclave parvum; ubi duas horas negotiis variis opera data est.
Interim liberi, qui non habebant quo modo otium oblectarent, paulisper tacentes sederunt. Tum Annae Sextus: ‘“Lepida fuerunt ea, quae hodie nobis narravisti,’’ inquit; ‘“et unum adhuec restat, quod ego rogare velim. Dixisti etiam pecora esse trucidata, cum Ierico capta esset. Quid, obsecro, de auro argentoque et ceteris opibus incolarum est factum?”
“U1rbs tota est incensa,” inquit Anna; ‘“sed aurum argen- tumque et vasa aut aēnea aut ferrea in aerarium dei supremi delata sunt omnia; nam ita praeceptum erat.”
“Nihilominus,”’ inquit Sextus, ‘“mih?r mirandum videtur milites voluisse tantam praedam e manibus suis dimittere.”
“Unus erat, Achan nomine,” inquit Anna, ‘“qui cupiditati suae moderari non potuit, ac quandam vestem splendidam magnamque vim auri et argenti in tabernaculum reportavit suum ibique humi operuit.
“Nec vero deus irae suae signa dubia dedit. Cum enim nostri iterum cum hostibus proelio congressi essent, magna caede fusi terga verterunt; nam non diutius aspectum adversariorum ferre poterant.
170 NUTTING: AD ALPES
‘“Hac mutatione rerum vehementer commotus, Iosue deum consuluit quam ob causam hoc tantum malum incidisset. Cui responsum est aliquem, cupiditate inductum, aurum argen- tumque sacrum in suum tabernaculum reportasse; qui ut eligeretur, sortes ducendas esse.
“Hoc responso accepto, Iosue populum per gentes familias- que evocavit; ac, sortibus ductis, Achan designatus est. Tum ille dixit se, praeda optima oblata, temperare non potuisse quin vestem et aurum argentumque sibi auferret.
‘“Quae ubi cognita sunt, missi ad tabernaculum praedam absconditam invenerunt. Tum Iosue et populus universus in quandam vallem civem scelestum et filios filiasque una cum bobus et asinis deduxerunt.
‘“Ibi cum sontes saxis obruti essent, strue facta, Achan et liberi, una cum pecudibus et ipso tabernaculo totaque praeda, igni consumpti sunt. Sic ira dei placata est.”
Tum Drusilla, quae quoque haec attente audierat: ‘“In avaritia,”” inquit, ‘“quantum est mali!” Profecto a poeta probe dictum est:
Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames!”
Postquam gratiae Annae actae sunt, liberi paulisper cum Lucio luserunt. Tum cenae tempus haud aequo animo exspecta- bant; sed postremo pater et Publius, negotio confecto, ad ceteros redierunt, ac simul nuntiatum est cenam adpositam esse.
Vix mensae remotae erant, cum voces acerbae et cachinni maximi ex area audiebantur. Quare Publio pater: ‘“Abi,” in- quit, ‘“ac quaere huius tumultus quae causa sit. Semper enim suspicor Stasimum nostrum denuo turbas dare, cum sonitus tales audiuntur.”
Publius, haud invitus foras egressus, tam diu aberat ut omnes mirarentur quid novi iam accidisset, cum subito clamor iterum sublatus est.
A STORY OF ROMAN LIFE 171
Quo audito, Cornelius. quoque cum liberis celeriter prodiit atque in area occurrit Publio, qui ad tecta Stasimum manu ducebat.
‘“Cpinio mea, ut videtur, minime me fefellit,”” inquit Cor- nelius. “‘Quid mali nunc fecisti, sceleste?”
Sed Stasimus demisso vultu nihil respondit. Quare Publius: “Cum in aream pervenissem,” inquit, ‘“ibi vidi quendam servum edentulum, qui ex agris rediens et aestu fatigatus e via deverterat, ut in umbra se recrearet, ibique imprudens con- sopitus est.
“DDum humi stertit, praeteriit aliquis, qui ei per iocum os fuco oblevit. Qua re excitatus, senex, qui tamen non sentiebat os sibi fucatum esse, huc semisomnus pervenit.
“Servi ceteri, cum eum aspexissent, in cachinnos maximos effusi sunt; et ille iratus saeviebat. Tum ego, ex aedibus egressus: ‘Quis, obsecro, senex,’ inquam, ‘te sic ludibrio habere ausus est?”
“ “Nescio’, inquit ille. ‘Hominem abeuntem vix aspexi. Nihil animadverti nisi pedes, qui permagni erant’.
““Perii hercle’, inquam. ‘Cum pedes dixisti, dixisti omnia. Stasimus noster certe est’.
“Pum sic loquimur, respicio, et ecce Stasimus ipse, alia via adveniens, tam tranquillus et securus quam si ipse quidem nihil umquam commisisset.
“Cui ego: ‘Quid nunc, mastigia? Quam saepe admonitus es ne ignotos sic ludificares’?
“Interim servus senex clam a tergo subibat; qui subito ut arics in Stasimum aversum impetum fecit eumque pronum in caput praecipitavit. Tum sublatus est ille clamor, qui te foras excitavit. Em totam fabulam.”
Haec ubi audita sunt, Stasimus intro dimissus est, ac Sexto pater: ‘“Tu quoque i intro,” inquit, ‘“et matri nuntia tempesta- tem esse serenam, nosque omnes sub divo paulisper morari posse, si ita velit.”
172 NUTTING: AD ALPES
Quo nuntio adlato, Drusilla cum Anna et Lucio libenter egressa est; quos omnes Publius deduxit in hortum, ubi sub- sellia complura collocata erant.
Cum ibi consedissent, patri Sextus: ‘“Utinam,” inquit, “Cremonae adeundae facultas daretur! Ego enim urbem igni deletam numquam vidi.”
“Metuo ne tu in errorem magnum incideris, mi fili,” inquit Cornelius. ‘“Nam post incendium imperator Vespasianus ut Cremona restitueretur hortatus est, et municipia finitima omni- bus modis adiuverunt oppidanos, qui domos et templa reficere volebant. Sic factum est ut urbs brevi denuo floreret..”
“Nonne etiam secundo bello Punico quaedam in his regioni- bus acta sunt?” inquit Publius.
‘“Maxime vero,” inquit Cornelius. ‘“Quin etiam Placentia ipsa taum Romanis aliquamdiu erat sedes belli, atque huc se recepit Scipio vulneratus, cum ad flumen Ticinum equestri proelio pulsus esset.”
‘“Quid deinde a nostris factum est?” inquit Sextus.
“Cum copiae Hannibalis quoque Padum transissent,” inquit pater, ‘“Scipio obviam iit usque ad flumen Trebiam, quod hinc minus quinque milia passuum abest. Ibi castra posuit, ut adven- tum Semproni, collegae sui, exspectaret.
“Collega, cum pervenisset, coniunctis copiis statim decertare voluit; Secipio autem, qui modo equestri proelio pulsus et vulneratus esset, ut bellum traheretur hortatus est. Hiems erat et tempestas perfrigida. Sed subito mane equites Numidae flumen transgressi, ad castra Romanorum accesserunt, si forte nostros ad pugnam elicere possent. j
“Tum Sempronius, morae impatiens et cupiditate pugnandi elatus, consilio collegae repudiato, milites e castris eduxit; cumque Numidae cessissent consulto et aquam ingressi essent, omnibus copiis ille secutus est.
t“Vis frigoris tanta erat, ut nostris, cum e flumine emersis- sent, manus gelu rigidae arma vix tenere possent. Nihilominus refugientes Numidas constanter insequebantur, cum subito occurrit maior pars hostium, quae adhuc quieta exspectaverat.
A STORY OF ROMAN LIFE 1373
“Cum his quoque Romani congressi fortiter pugnaverunt. Sed iam equites hostium ex lateribus fecerunt impetum; ac Mago, qui in insidiis locatus erat, a tergo quoque aggressus, maximum tumultum ac terrorem intulit. Quibus rebus nostri in orbem pugnare coacti sunt.
“Postremo circiter decem milia, impetu acerrimo facto, per mediam aciem perruperunt hostium, ac Placentiam se recepe- runt. Alii multi in proelio iam perierant; alii aut aqua absumpti sunt aut in ripis fluminis ab hostibus oppressi.
Poeni tamen dicuntur in castra sua tam torpentes gelu rediisse, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Romani dissipati, qui ex proelio supererant, Padum traducti, a Scipione Cremonam deducti sunt, ne duorum exercituum hibernis una urbs pre- meretur.”
Nox iam tenebras suas attulerat, et mater liberos hortata est ut cubitum irent, quod pater postero die mane abiturus esset; illi autem oraverunt ut sibi hac nocte ultima diutius morari liceret. Potestate facta, ad multam noctem tempus sermone vario trahebatur; tum omnes se quieti dederunt.
174 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XLVII
Prima luce Cornelius, cum mandata ultima Publio dedisset, uxorem liberosque amplexus, in redam cum Onesimo escendit, ac celeriter profectus est; nec Drusilla nec Cornelia lacrimis eum abeuntem prosequi prius destiterunt quam omnino e con- spectu discessit.
Tum Publius, sua auctoritate insolita laetus, tabellario Comum cito equo ad patruum praemisso, in redas omnes escendere iussit, atque ex oppido cursum direxit. Cui Sextus, dum flumen Padum ponte transeunt: ‘“Quo nunc tendimus, frater?” inquit. ‘“Quam longe abest Comum et patrui villat”
At Publius: ‘“Si omnia prospere procedent,” inquit, ‘“hodie Mediolanum usque iter faciemus. Cras spero nos ad finem itineris perventuros esse.”
“Miror quam mox litterae a patre adferantur,” inquit Cor- nelia. ‘“Lacrimas vix teneo, dum cogito eum fortasse multos menses afuturum.”
“Bono es animo,” inquit Drusilla, quae vultu laetitiam
simulabat, cum dolorem magnum mente sentiret. ‘“Pollicitus est se certis intervallis missurum tabellarios, et litteras alias quoque daturum, quotienscumque occurrisset aliquis, qui in Italiam iter faceret. Cum demum Lugdunum pervenerit, tum denique ille coniecturam facere poterit, quam mox ad nos redire possit.”’
Tum Sextus: ‘“Publius,” inquit, ‘“‘onere offici suscepti tam occupatus esse videtur, ut nobiscum vix colloqui velit. Quare necessario ad te, mater, spectamus, ut aliquid narres, quo iucun- dius dies transeat.”
Ac Drusilla, quae mentes liberorum a discessu patris avertere volebat: ‘‘Memini,” inquit, ‘“me saepe audire fabulam de iuvene et puella, qui Babylone abhine multos annos iniquo fato perie- runt. De his audire vultis?”
,
A STORY OF ROMAN LIFE 175
‘“Fgo audire volo,” inquit Cornelia, ‘“nisi fabula nimis tristis est.”
‘“FExitum certe haud laetum habet, ” inquit mater; “‘“sed res ipsa memoratu dignissima est.”
“Ecquid inest,” inquit Sextus, ‘“de elephantis aut aliis beluis, quae in illis regionibus longinquis reperiuntur?”
“Brevi scies,” inquit Drusilla, cum Lucium Annae traderet: “Pyramus et Thisbe, de quibus haec fabula narratur, domos habebant vicinas. Diu inter se amabant; cum autem Pyramus vitginem in matrimonium ducere vellet, pater vetuit.
“Primo amantes, ab omni spe destituti, quid facerent non habebant. Tum forte animadverterunt parietem domui utrique communem fssum esse tenui rima, quam duxerat longe ante, cum fieret.
“Quam rimam vocis iter fecerunt. Cumque constiterant, hinc Thnisbe, illic Pyramus, summissa voce inter se multa loque- bantur. Tum sub vesperum, postquam uterque suae parti parietis oscula dederat, ‘vale’ maesti dicebant.
“Postremo, huius morae tam longae impatientes, silentio noctis custodes fallere constituerunt et foras exire, ut demum
nullo prohibente libere colloquerentur. Atque in tenebris ne errarent, locus certus haud procul a fonte gelido constitutus est, quo convenire possent.
“©$“Thisbe prior egressa, incolumis ad locum destinatum per- venit. Dum autem ibi sub arbore sedet, ecce leo, qui modo bovem dilaniaverat, ut sitim depelleret, ad fontem acecessit. Quo viso, Thisbe pavida in speluncam vicinam refugit, velamine relicto, quod a tergo delapsum erat.
“Leo, siti depulsa, dum in silvas redit, velamen forte inven- tam ore crucento discrepsit; quod sanguine tinctum cum Pyramus, serius egressus, per lunam animadvertisset, perterritus se circumspiciens in alto pulvere ferae certa vestigia vidit.
“P3um iuvenis, vix compos mentis, Thisben sine dubio laniatam esse ratus, se vechementer incusans, quod puellam teneram in loca tam perieulosa solam prodire passus esset,
176 NUTTING: AD ALPES
velamen sublatum ad arborem secum tulit; atque ibi, cum vesti notae lacrimas et oscula multa dedisset, in gladium suum incubuit.
“Dum ille humi moribundus iacet, Thisbe, ne amantem falleret, e spelunca rediit, etsi magno ex metu nondum se re- creaverat. Quae cum Pyramum moribundum et vaginam gladio vacuam vidisset, capillo discisso clare ploravit, corpusque amantis amplexa, ad vitam eum revocare conata est. Sed frustra.
‘“Tum: ‘Tua manus’, inquit, ‘amorque te perdidit, infelix. Et mihi est manus fortis et amor. Persequar te mortuum, nec vero morte ipsa a me revelli poteris’.
‘“Quo dicto, ea quoque in gladium incubuit. Sic illi, quos parentes diiungere voluerant, in morte coniuncti sunt, atque amborum cinis una in urna requiescit.”
Liberi animis intentis matrem haec narrantem audierant, Cornelia vero vultu haud hnilari, sed Sextus: ‘“Miror, mater,” inquit, ‘“te talia narrare audere, cum Publius adest. Semper enim ille de puellis sogitat ac metuo ne quando Pyramum aemulari conetur.’
“Etiam taces?” inquit Publius rubescens. ‘“Puerum te procaciorem numquam vidi! Si sapies, malum cavebis.”
“Noli irasci, mi fili,” inquit Drusilla; ‘“id enim nihil proficit. Nam nescio quis bene dixit: ‘Spreta exolescunt; si irascare, agnita videntur’.”
“Haec verba non intellego, mater,” inquit Cornelia. “Nonne planius sententia dici potest?”
“Multo vero, ” inquit Drusilla. ‘“Vide si hoc facilius intel- legi potest: ‘Si maledicta neglegas, omnes ea obliviscuntur; sin autem irascare, tum omnes credunt vera esse ea, quae dicta sunt’.”
“Iam intellego,” inquit Cornelia; ‘“et his verbis bene prae- cipi ego quoque existimo.’
Viatores, cum complura milia passuum iter fecissent, paulo ante meridiem constiterunt horamque fere in umbra arborum morati sunt, ut equi reficerentur.
A STORY OF ROMAN LIFE 177
Interim Sextus, qui latius vagatus erat, ad Publium accessit, et: ‘“Cum tu, ” inquit, ‘“nunc te pro patrefamilias geras, censeo omnia ad te referenda esse. In agro haud procul est arbor, cuius in ramis copiam maximam pomorum optimorum animad- verti. Rogo ut mihi liceat in hanc arborem escendere, ut poma pauca inde legam.”
Publius, fratris obsequentia tam insolita gaudens: ‘“Licet,” inquit. ‘“Agricola profecto nobis pauca poma non invidebit.”
Tum Sextus: ‘“Maximas tibi gratias ago, frater,” inquit, “cum potestatem mihi tam comiter feceris. Nunc aequo animo confiteri possum me iam paulo ante escendisse in arborem, et, pede fallente, ramos aliquot fregisse. Gaudeo id non iniussu tuo factum esse.”
Quo audito: ‘“Quid est, puer nequam?” inquit Publius ira percitus. ‘“Itane me impune deludi posse putas? Moriar, nisi efficiam ut te paeniteat umquam in istum agrum pervenisse!”
“Cwr, obsecro, frater?” inquit Sextus, quasi iniuria increpi- tus; ‘“nonne tu ipse mihi permisisti, ut in arborem escenderem?”
Priusquam Publius respondere posset, advenit agricola, qui pro damno inlato satisfactionem postulabat. Quem cum Publius aureo contentum dimisisset, omnes iterum in redas escenderunt, et leniter Mediolanum versus vecti sunt.
Interim Sextus, astutia sua elatus, interdum ex intervallo ridebat. Sed Publius, auctoritatem suam ita ludibrio habitam dolens, duas per horas cum ceteris vix colloqui voluit.
Haud multo ante vesperum in oppidum perventum est; ubi viatores ad quendam cauponem, cuius fama Placentiam usque ad eos pervenerat, libenter deverterunt.
178 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XLVIII
Post cenae tempus liberi aliquamdiu luserunt; tum, lumini- bus accensis, cum matre sedebant, dum Anna Lucium consopire conatur. Et postremo Cornelia: ‘“Miror,” inquit, ‘“quo pater hodie pervenerit.”
“Nescio,” inquit Drusilla; ‘“sed profecto Ticinum usque progressus est; ac fortasse etiam longius iter fecit, et nunc aliqua in villa noctem agere parat.”
“Memini,” inquit Sextus, ‘‘patrem mentionem facere de flamine Ticino, ubi Scipio ab Hannibale equestri proelio victus est. Eodemne igitur nomine et urbs et flumen vocatur, mater?”
“Nomina similia sunt,” inquit illa; ‘“sed est flumen Ticinus, et oppidum Ticinum. TUrbs in ripa fluminis posita est.”
Sed iam Publius, qui aliquamdiu afuerat, ad ceteros rediit, et: ‘“Ad iter cras conficiendum,” inquit, ‘‘omnia nunc demum parata sunt.”
“Cur tam diu aberas?” inquit Cornelia.
At ille: ‘“Dum foris negotiis variis operam do, caecum militem vidi, qui dixit se olim in Britannia stipendia fecisse.”
‘“Quo casu evenit,” inquit Sextus, ut caecus esset? In acie vulneratus est?”
“8Ipse funda se in adversum os ictum esse dixit,”” inquit frater. ‘“Sed haec omnia abhinc multos annos acciderunt; et nunc casum suum aequissimo animo fert. In via canis fidelis eius vestigia regebat; ac mihi gratias maximas egit, cum ei in manum denarios aliquot tradidissem. Diu cum eo loqui volui; sed res tam multae et variae curandae erant, ut ibi morari non possem.”
‘“Age, Publi,” inquit Sextus, ‘“a principio exorsus aliquid de Britannia nobis narra.” .
Quo audito, Publius: ‘“Ante adventum Caesaris in Galliam haec insula paene incognita erat. Quin etiam ipse dicit tum vix ullos praeter mercatores eam adire solitos esse, neque his ipsis quidquam praeter oram maritimam notum fuisse.
55
A STORY OF ROMAN LIFE 179
“Quare Caesar, cum eco transire in animo haberet, C. Volusenum cum navi longa praemisit, qui omnia prius explora- ret. Eo regresso, ipse transvectus est, ac primo rem feliciter gessit.
“Sed noctu naves longae, quae in litus subductae erant, aesta maximo completae sunt; et onerariae, quas ad ancoras deligaverat, fluctibus sunt adflictatae.
‘“Qua re evolgata, Britanni, fortunae opportunitate usi, bellum alacres renovaverunt. Quos tamen Caesar proeliis fudit prosperis; tum, quod hiems suberat, obsidibus acceptis, ad conti- nentem se recepit.
“Postero anno in insulam reversus, cum ultra flumen Tamesim pfrogressus esset, hostibus undique superatis, obsides plures imperavit, atque extrema aestate in Galliam transvectus est.
“Sed ne proxima quidem pars insulae ita ab eo perdomita erat. Et scriptor Tacitus iure dicit Caesarem, etsi prosperis. pugnis terruerit incolas et litore potitus sit, Britanniam posteris magis ostendisse videri quam tradidisse.
“Postea insulae longa oblivio fuit; sed annorum fere centum intervallo opus renovatum est ab imperatore Claudio, quo auctore legiones sunt transvectae, domitae gentes et reges quidam capti sunt.
“Ex illo tempore pars proxima Britanniae paulatim in formam provinciae redacta est. Varia autem fortuna res agebatur, donec Iulius Agricola, Taciti socer, insulae praepositus est.
“Ille incolas et aestate et hieme lacessivit. Quin etiam longe in Caledoniam penetravit, cum prius, ubi insula angustissima est. praesidia tam multa collocavisset, ut hostes quasi in aliam insulam submoverentur.
“Sed re tum quidem perdomita est terra tota; ac multis post annis ab imperatore Hadriano in his regionibus limes trans- versus a litore ad litus duectus est, quo facilius impetus bar- barorum coerceri possent. Nam etiam hodie homines, qui Cale- doniam incolunt, cultum Romanum abnuunt, ac semper rebus novis student.”
180 NUTTING: AD ALPES
‘“Hace omnia me cupiditate insulae adeundae incendunt,” inquit Sextus; ‘“etsi haud velim, ut iste veteranus infelix, ibi oculos perdere.”
“Me spe oblecto,” inquit Drusilla, ‘“nos diu pace frui iam posse. Pro patria mori decorum est, si ita fata ferunt; sed optima est vita quieta.”
Iam autem tumultu subito foris exorto, vox audita est an- cillae, quae clare clamabat latrones in tecta inrumpere.
Quo audito, Publius, gladio arrepto, foras celeriter egressus est, ut, si opus esset, ministris subsidio veniret. Interim Sextus sub subsellium refugit, Drusilla autem cum ceteris trepida eventum expectabat.
Timor tamen non diutinus fuit; nam brevi Paublius haud sine risu rediit, qui nuntiavit unum ex equis, vinculo abrupto, per aream vagantem ancillae terrorem iniecisse tantum, ut crederet latrones adesse.
Cum omnes se recreassent ex timore, et Sextus clam e latebris prodiisset: ‘“Haec res me admonet,” inquit Publius, ‘“de iudicio quodam Servi Galbae, qui priusquam a militibus imperator salutatus est, provinciae Africae olim praeerat.”
‘“Haec narra, sis, frater,” inquit Sextus, qui nolebat quem- quam sentire se nuper in latebris fuisse.
1“Olim asinus erat,” inquit Publius, ‘“euius de proprietate controversia fuit. Res in iudicium delata est. Testibus autem levibus ob eamque rem difficili veri coniectura, Galba imperavit ut asinus ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite operto; tum, capite revelato, traderetur ei, ad quem sua sponte a potione rediisset.”
‘“Ille certe erat iudex sollers,” inquit Drusilla. Tum Sexto et Corneliae: ‘“Sed vobis liberis tempus cubitum eundi iam adest. Cras enim multo mane est surgendum, ut, si fieri possit, ad patrui villam ante noctem perveniamus.”
“Vwelim nobis paulo diutius morari liceat,” inquit Cornelia; “nam credo Annam quoque aliquid narrare non nolle.”
Quo audito, Anna adrisit, et mater: ‘“Licet,” inquit, ‘“dum- modo fabula brevis sit.”
55
A STORY OF ROMAN LIFE 181
‘“Fvuge!” inquit Cornelia. ‘“Anna nostra semper iucunda auditu narrat.”
Tum Anna: ‘“Rex noster Salomon, hominum omnium sapien- tissimus, maxima sollertia controversias diiudicabat. Velut olim ad eum venerunt duae mulieres, quae secum unum infantem adferebant, quem utraque suum esse affirmavit.
“E quibus altera: ‘Nuper, o rex’, inquit, ‘ex me et ex ista muliere filii nati sunt. Sed ista, suo puero mortuo, cum meum filium abstulisset, in gremio meo infantem mortuum deposuit. Quare ego, ubi experrecta sum, alterius filium in gremio inveni’.
“Tum altera: ‘Noli, o rex, ei credere’, inquit. ‘Hoc totum fictum est. Ego huius pueri vera sum mater’.
“FRex, cum haec audivisset, ministro imperavit ut gladium statim adferret. Quo adlato, iussit infantem vivum in partes duas discidi, ut mulier utraque aequam partem haberet.
“Tum illa, quae vere mater erat, in lacrimas effusa: ‘Isti mulieri improbae’, orat, ‘parvulum miserum trade incolumem, o rex. Noli, obsecro, eum trucidare’. Sed altera: ‘Statim discidatur, ut utraque nostrum aequam partem habeat’.
‘“Quo audito, rex ministrum iussit gladium recondere, puerum autem ei tradidit, quae amore suo palam fecerat se esse matrem veram.”
‘“Hlaec est fabula adprime lepida,”” inquit Cornelia; ‘““et gaudeo me unam demum rem audivisse, cuius eventus pulcherri- mus erat.”’
Liberi tum alacres discesserunt; ac brevi ceteri quoque se quieti dederunt.
182 NUTTING: AD ALPES
CAPUT XLIX
Postero die, priusquam reliqui gustaverunt, Stasimus foras egressus in via cum obviis loquebatur; cum enim has regiones numquam antea visisset, summo studio exquirebat omnia.
Postremo occurrit homo habitu peregrino, qui olim casu aliquo manum amiserat; pro qua unco ferreo utebatur. Ad quem Stasimus propius accessit ac de rebus variis loqui coepit.
Cumque uncum ferreum aliquamdiu attentius observasset: “PDie, hospes, ” inquit; ‘“quo casu misero manum tuam amisisti?”
llle autem nihil respondit, ac statim alia de re loqui contendit. Sed Stasimus, cognoscendi cupiditate incensus, acrius instabat et negabat se umquam hominem dimissurum, nisi id sibi respon- disset.
Tum alter: ‘“Hoc tibi respondebo,” inquit, ‘“si prius iura- veris te postea de hac re nihil amplius rogaturum.”
“Cptime,” inquit Stasimus. ‘“Per deos deasque omnes iuro me nihil de hac re postea rogaturum, si modo hoc unum mihi responderis.”
“Manus mea, ” inquit alter, ‘“beluae immanis morsu derepta est.”
Tum omnes, qui cirecumstabant, cachinnos maximos sustule- runt; nam Stasimus, cognoscendi studio etiam vehementius incensus, iure iurando tamen impediebatur quominus plura quaereret. Sed opportune hora profectionis iam aderat; quare ille haud invitus se recepit ad redas, quae ante ostium stabant.
Brevi omnes foras egressi escenderunt et laeti profecti sunt; nam hoc die ad finem itineris longi se perventuros sperabant. Nec vero prius constiterunt, ut cibus depromeretur, quam dimi- dium viac iam confectum est.
Liberi, cum paulisper in umbra lusissent, matrem rogaverunt numquid memoria dignum recordari posset.
Illa autem: ‘““Brevi proficiscendum est,” inquit; ‘“sed for- tasse pauca dicere possum de facinore atroci filiarum Danai, si haec numquam audivistis.”
A STORY OF ROMAN LIFE 183
‘“FEgo quidem numquam audivi,”
porro dicere, si vis, mater.”
“Danao, qui fuit Libyae rex, quinquaginta erant filiae,” inquit Drusilla; ‘“frater autem Aegyptus, rex Arabiae, filios totidem habebat. Sed inter Danaum et filios Aegypti dissensio orta est, atque ille, insidias veritus, Libya relicta sedes novas in Graecia quaesivit.
“Paucis autem post annis filii Aegypti, mare transvecti, patruum suum adierunt rogatum ut eius filiae sibi in matri- monium darentur.
“PDanaus, qui iniuriarum sibi inlatarum nondum odblitus erat, se filias daturum pollicitus est; sed clam virginibus praecepit ut in thalamos secum adferrent gladios, ut noctu iuvenes con- sopitos singulae singulos aggressae occiderent.
“Nuptiis factis, cum novi mariti somno sepulti essent, tum mulieres e lectis surgentes suum quaeque trucidaverunt. Et fama est propter hoc scelus eas apud inferos ad aquam semper ferendam damnatas esse. Nam iussae sunt dolium complere, cuius per fundum rimosum statim effluit aqua, quam illae urnis infundere numquam desinunt.”
“Fabulam quam tristem!” inquit Cornelia: “‘““etsi illae scelestae certe poena maxima dignae erant, quae imperio patris tam impio paruissent.”
‘“Una tamen erat,” inquit Drusilla, ‘“quam mariti adulescen- tis tantopere miseruit, ut foribus patefactis eum dimitteret, ut patrem et patriam repeteret incolumis.”
‘“Eam summis laudibus extulit poeta Horatius,” inquit Publius. ‘“Nam ab eo ‘splendide mendax’ vocatur, et ‘in omne virgo nobilis aevum’. Nec quidquam eis verbis generosius est, quibus illa maritum dimittit:
inquit Cornelia. ‘“Perge
‘Me pater saevis oneret catenis,
Quod viro clemens misero peperci;
Me vel extremos Numidarum in agros Classe releget.
184 NUTITING: AD ALPES
I pedes quo te rapiunt et aurae, Dum favet nox et Venus; i secundo Omine, et nostri memorem sepulchro
5 55
Scalpe querellam’.
‘“Quid vero puella factum est, mater?” inquit Cornelia.
“Primo in vincula coniecta est,’’ inquit Drusilla. “‘“Sed postea ira patris resedit, et maritus revocatus sponsam ad se recepit.”
Iam autem tempus abeundi erat. Quare omnes, cum sur- rexissent, ad redas redierunt, brevique rursus Comum versus progrediebantur.
‘“Quam vellem,” inquit Cornelia, ‘“pater quoque nunc adesset! Ego quidem non intellego quo modo hos menses eo carere possimus.”
“Bono es animo,” inquit mater, ‘“et scito patrem, quam primum potuerit, ad nos rediturum esse.”
Tum Publius, ut ad res alias mentes liberorum averteret: “Vobisne notum est,” inquit, ‘‘urbem, ad quam properamus, patriam esse illius Plini, qui litteras de monte Vesuvio scrip- serit?”’
‘“Id numquam audivi,” inquit Sextus. ‘“De eius factis amplius, sis.”
“Plinius erat vir urbanus,” inquit Publius, ‘““humanitatique ac litteris deditus. Olim amico suo Tacito scripsit se nuper isse venatum aprosque tres cepisse. Quoque mirabilior res esse videatur, commemorat se nec venabulum nec lanceam portasse, sed manu tenuisse stilum et pugillares. Dum autem ad retia sedet, ecce tres apri in plagas incurrunt!”
‘“Hahahae!” inquit Cornelia. ‘“‘Venationem sane facilem!”
‘“Ipse, ut suspicor,” inquit Publius, “litteris magis quam venationi studebat. Dicit saltem se pro lancea stilum attulisse, ut, si manus vacuas, plenos tamen pugillares domum reportaret. Addit quoque animum miris modis motu corporis excitari, ac silvas et solitudinem venationi datam magna cogitationis in- citamenta esse. Quare adfirmat non Dianam magis in montibus quam Minervam errare.”
A STORī OF ROMAN LIFE 185
‘“Hoc haud intellego,” inquit Cornelia. ‘“Censebatne hodie deas ipsas in montibus vagari?”
“Nullo modo,’’ inquit mater. ‘“Diana venationi studet, Minerva autem artium litterarumque est cultrix. Plinius igitur vult dicere non modo venatores sed etiam scriptores in montibus loca ad operam suam edendam apta invenire posse.”
‘“FEgo quidem metuo,” inquit Publius, ‘“ne ille interdum ostentationis causa nonnulla fecerit. Nam fortasse meministis eum, cum adulescens Miseni cum matre relictus esset, librum Titi Livi in area legisse, cum ceteri, ignibus e Vesuvio relucenti- bus perterriti, ex oppido undique fugerent.
‘“Quaedam autem perutilia certe ab illo excogitata sunt. Velut eo auctore Comenses ludum litterarium aperuerunt. Nam olim Comi, cum ad eum salutatum venisset cuiusdam vicini filius praetextatus, puerum rogavit ubi studeret. Ille autem respon- dit: ‘Mediolani’.
“4aCur non hic? inquit Plinius.
“Tum pater pueri, qui forte aderat: ‘Quod nullos hnic praeceptores habemus’.
‘“OCpportune accidit ut complures patres audirent, et Plinius: ‘Quare nullos?’ inquit. ‘Quanto melius sit liberos vestros hic potissimum discere! Quid si ad praeceptores conducendos pecuniam conferatis omnem, quam nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur, impenditis?’
‘“Ne longum sit, Plinius pollicitus est se ipsum daturum tertiam partem eius, quod ceteris placeret. Totum enim ipse dare noluit, quod existimabat parentes, si partem muneris sus- tinerent, maiore cura praeceptores electuros esse.’
Viatores, cum haec et talia inter se loquerentur, celeriter progrediebantur; ac sub vesperum Comum tandem perventum est, ubi Corneli frater gratissimo hospitio eos accepit.
186 NUTTING: AD ALPES
CAPCUT L
Dum Placentia Publius cum ceteris Comum versus iter facit, Cornelius et Onesimus ad saltum Peninum contendebant.
Primo die, ut Drusilla vere coniecerat, Ticinum sub vesperum pervenerunt, ac postridie Vercellas usque progressi sunt, cuius oppidi fama semper vigebit propter proelium haud procul inde commissum, quo Cimbri a Mario et Catulo devicti sunt, et Italia demum vastationis metu liberata est.
Ibi eis occurrit M. Celsus, eques Romanus, e Gallia domum rediens; quem Cornelius summo gaudio aspexit. Nam olim fuerat familiaris gratissimus, ac iam erat idoneus, cui ad Drusillam litterae darentur.
Libenter ambo ad eundem cauponem deverterunt. Ubi cum multa de temporibus pristinis inter se locuti essent, Cornelius paulisper secessit, ut litteras ad Drusillam conficeret; tum, cena adposita, ad amicum se rettulit.
Interim ad cauponem eundem deverterat viator alius, homo rustico cultu, qui sua sponte omnes certiores faciebat se modo rure profectum ad oppidum Placentiam tendere, neque antea domo tam longe umquam iter fecisse.
Quo audito, familiari suo Cornelius: ‘“Credo hercle,” inquit, “non sine comite te cras iter facturum.”
“Vereor ne vera praedices,” inquit Celsus; ““et vellem for- tuna mihi comitem aliquanto humaniorem dedisset. Sed ho- minem adeamus, si forte nobiscum colloqui velit.”
Quae cum dixisset, ad rusticum accessit, et: ‘‘Audio,” inquit, “te cras Placentiam versus iter facturum esse. Ego quoque eodem tendo, ac fortasse una iter facere poterimus.”
‘“Benigne facis,” inquit rusticus, ‘“cum ita loqueris; ac tibi gratiam maximam habeo. Nam illa loca longinqua mihi omnino ignota sunt, neque adhuc tam longe domo umquam profectus sum.”
A STORY OF ROMAN LIFE 187
“Noli timere,” inquit Celsus. ‘‘Omnia tibi feliciter evenient. Ac nunc, cum lumina accensa sint, fortasse nobiscum sedebis, ut sermone vario noctem producamus.”
“Fiat,” inquit ille. ‘“Nam ruri sermonibus maxime delee- tamur, ubi opus diurnum confectum est.”
““Nulla est causa,” inquit Cornelius, ‘“cur te vitae rusti- corum pudeat. Nam, ut aiunt, ‘Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia’.”
C“Nihil hoc verius est,” inquit Celsus. ‘“Quam ob rem, nisi molestum est, aliquam questionem ad philosophiam pertinentem nunc traetemus.”’
‘“Quantum ad me attinet,”’ inquit rusticus, ‘“nihil acceptius esse potest.”
“Saepe sermonibus interfui,’”’ inquit Cornelius, ‘““cum de somniis disputabatur, utrum eis fides habenda esset necne. De hoc. si vultis, disceptemus.”
“Me lubente fiet,” inquit Celsus; ‘“nam etsi multos de hoc disputantes audivi, adhuec res mihi in ambiguo esse videtur. Sed tu incipe, Corneli, si vis.”
At ille: ‘“Notissimum est Simonidis somnium. Memoriae enim traditum est eum olim ignotum quendam proiectum mor- tuum vidisse; cumque corpus humavisset, atque navem con- scendere ipse in animo haberet, ab eo, quem sepultura adfecerat, in somnis moneri visum esse, ne id faceret; nam si illo tempore navigasset, naufragio eum esse periturum.
‘“Hoc somnio deterritus, Simonides diem profectionis dis- tulit; ceteri autem, qui tum navigaverant in mari perierunt.”
“Papae!” inquit rusticus. ‘“Cum talia audio, timor maxi- mus mihi inicitur. Hoc saltem iter spero auspiciis melioribus susceptum esse. Recordari videor me nuper quaedam somniasse, sed nihil certi reminisci possum.”
‘“Vide, si hoc magis placet,” inquit Celsus: ‘“Olim duo adulescentes, cum in itinere Megarae constitissent, alter ad cauponem devertit, ad hospitem alter.
“Concubia nocte illi, qui ad hospitem deverterat, in somnis alter adesse videbatur, cum amicum enixe oraret, ut opem ferret, quod a caupone sibi interitus pararetur.
520
188 NUTTING: AD ALPES
‘“Homo sane perterritus surrexit; deinde autem, cum se collegisset, somnium pro nihilo habendum ratus, iterum recubuit.
“Tum ei dormienti alter rursus videbatur orare, ut (cum sibi vivo non subvenisset) mortem saltem suam ulcisceretur; nam se a caupone interfectum in plaustrum coniectum esse; quare petere ut mane ad portam adesset, priusquam ex oppido plaustrum exiret.
“His rebus vehementer commotus, amicus mane praesto ad portam fuit. Ubi cum a bubulco quaesivisset quid esset in plaustro, ille perterritus fugit. Intus adulescens mortuus in- ventus est; caupo, causa cognita, poenas dedit.”
“Perii!” inquit rusticus, cum timidus se circumspiceret. “si talia diutius audiam, profecto totam noctem vigilabo, etsi vix credo nos ad cauponem tam scelestum devertisse.”” Quo dicto, poposcit lumen et celeriter secessit.
“Amicum nostrum tu plane terruisse videris,”’ inquit Cor- nelius ridens. ‘“Cum autem ille iam abierit, inter nos multo commodius colloqui possumus.”
Quare, somniorum quaestione dimissa, ad multam noctem intimo sermone horas trahebant. Tum, de via fessi, libenter cubitum discesserunt, ac ambos somnus altus brevi amplexus est. Rusticus vero infelix, curis anxiis distentus, hanc noctem magna ex parte vigiliis consumpsit.
Cui mane, postquam gustaverunt, Celsus: ‘“Etiam nunc tu plane fessus videris,”” inquit. ‘“Spero te hac nocte proxima arte dormiisse.”
At ille: ‘“Tota nocte,” inquit, ‘“vix oculos condidi.”
‘“Quare, obsecro?” inquit Cornelius. ‘“Num somniis in- quietatus es?”
‘“Vix id dicere audeo,” inquit ille; ‘“nam, nisi dormias, somniare non potes.”
A STORY OF ROMAN LIFE : 189
“Nisi forte somnies vigilans,”’ inquit Cornelius ridens. “Quosdam enim cognovi, qui ita afficerentur.”
“Ego quidem,” inquit rusticus a mensa discedens, ‘“sagacior sum quam ut quisquam me incautum opprimat.’” (Sed eodem ipso tempore, quo ita gloriabatur, institor, qui clam accesserat a tergo, ronam eius per iocum abscidebat.)
Tum Celsus, qui hoc animadverterat, ludibundus: ‘“Tibi scilicet notum est,”” inquit, ‘“iter, quod ingressuri sumus, latronibus infestissimum esse.”
“Itane vero?” inquit rusticus. ‘“Id plane nesciebam. Nummos meos profecto hodie maxima cura custodiri oporte- bit; quo dieto, manum ad latus admovit. Cum autem 2onam amissam sensisset, maximo clamore capillum evellens: ‘“Perii miser! Vae mihi, occidi!”” inquit. ‘“Omnes divitiae meae hoc die infausto perierunt!”
Sed iam institor ridens porrexit zonam; quam ille cupidis- sime arripuit, et: ‘“Satis itinerum ego iam confeci,”’ inquit. “Posthac e fundo meo numquam abire mihi certum est.”
Quae cum dixisset, rationem expensi poposcit, pecuniaque soluta statim domum proficisei contendit, neque ullo modo ei persuaderi potuit ut iter inceptum una cum Celso pergeret. Qui igitur, litteris ad Drusillam a Cornelio acceptīs, ‘vale’ dixit, et Placentiam versus solus profectus est.
Cornelius autem et Onesimus, qui redam aliam conscenderant, Eporediam versus mox progrediebantur. Propter imbrem maximum quadam in villa aliquamdiu morari coacti sunt; sed undecima fere hora oppidum demum in conspectu erat. Sic AD ALPES perventum est.
[OCR skipped on page(s) 205-213]