Skip to content

Latest commit

 

History

History
1307 lines (661 loc) · 177 KB

nutting_reader.md

File metadata and controls

1307 lines (661 loc) · 177 KB
title author date lang edited license original_scan notes
A First Latin Reader
Herbert C. Nutting, Ph.D.
1912
la
true
Macronization updated to modern schemes, e.g. cōgnōvit -> cognōvit, fluctibus -> flūctibus, vāllum -> vallum

Early American history

Lesson I

Christopher Columbus

Quōdam in oppidō Ītaliae ōlim nātus est puer, quī Columbus appellābātur. Diū in patris officīnā labōrāvit. Sed prope erat mare, puerque saepe ad lītus ībat, ut vidēret nāvēs, quae ē portū ad terrās exībant dīversās. In nāvibus erant hominēs multī, et Columbus mare ipse trānsīre saepe voluit; tum autem pecūniam nūllam habēbat. Sed posteā, cum iam iuvenis esset, usque ad Britanniam et Āfricam nāvigāvit.

Illīs temporibus nautae timēbant mare Atlanticum, cursumque prope litus tenēbant. Interdum autem secundum Āfricae ōram longē nāvigātum erat, quod Henrīcus, rēx Lūsitāniae, invenīre viam volēbat, quā nāvēs circum Āfricam prōgressae, ad Asiam pervenīre possent.

Quīdam tum crēdēbant terram esse rotundam, Columbusque etiam spērāre coeperat se trānsīre mare Atlanticum posse, et ita ad Asiam pervenīre; nēmō enim intellegēbat terram tam magnam esse, nec Columbus ipse suspicātus est Americam interpōnī.

Lesson 2

Christopher Columbus (Continued)

Interim Henrīcus rēx mortuus erat. Columbus tamen in Lūsitāniam profectus est, ut rēgī tum ibi rēgnum obtinentī cōnsilium suum aperīret; sed pecūniam, quam petēbat, dare nōlēbat rēx. Ex Lūsitāniā igitur in Hispāniam iter fēcit Columbus; ubi rēx Ferdinandus Isabellaque bellum cum Maurīs gerēbant, nec quisquam advenam libenter audiēbat. Itaque ille, ubi cognōvit rēgem et rēgīnam nōlle ea facere quae spērāverat, ad Galliam versus profectus est; cum autem montēs trānsīret, nūntius est cōnsecūtus, quī dīxit velle iam Īsabellam parāre nāvēs pecūniamque dare. Quā rē audītā, Columbus laetus rediit, nautāsque validōs quaerere coepit; sed paene omnēs, perīculum veritī, cum eō nāvigāre nōlēbant.

Postrēmō autem ē portū exiit tribus cum nāvibus parvīs, quae Pinta, Nīna, Santaque Marīa appellābantur; cumque paucōs diēs nāvigāsset, ad īnsulās quāsdam pervēnit, in quibus inveniuntur plūrimae avēs, quārum cantus est pulcherrimus. Tum per ignōtum mare fortiter prōgressus est.

Lesson 3

Christopher Columbus (Continued)

Cum multa mīlia, passuum Columbus nāvigāsset neque terram vīdisset ūllam, nautae vehementer timēre coepērunt, quod multa audīverant dē nāvibus, quae longē per mare Atlanticum prōgressae domum numquam posteā redierant; in Hispāniam igitur statim redīre volēbant, dux tamen nōluit. Quārē illī prīmō habuērunt in animō Columbum etiam in mare iacere; postrēmō autem eōrum animī īrātī ā duce mītigātī sunt.

Ōlim nauta quīdam crēdēbat sē terram vidēre, et omnēs gaudēbant; nūbem autem vīderat ille, nōn terram. Sed paucīs post diēbus rāmum invēnērunt et bācās in marī natantēs, ac Columbus sēnsit sē iam terrae appropinquāre. Mox noctū ignem quoque in lītore vīdērunt, ac māne ad īnsulam pervēnērunt parvam, ubi laetī in harēnam ēgressī paucōs diēs morātī sunt.

Inde profectus, Columbus aliās quoque īnsulās adiit, in quibus erat ea, quae Cūba appellātur. Gazās tamen invenīre nōn potuit, quās quaerēbat. Putābat enim sē iam ad Asiam pervēnisse; quārē incolās eārum īnsulārum, quās adierat, Indōs appellāvit.

Lesson 4

Christopher Columbus (Concluded)

Indī Columbum amābant; isque, cum ad Hispāniam reditūrus esset, in īnsulā quādam colōniam parvam relīquit. Colōnī tamen iniūriās mox Indīs fēcērunt ac brevī ad ūnum ab eīs interfectī sunt.

Interim Columbus ipse domum properābat; subitō autem, cum laetus per mare nāvigāret, tempestāte maximā coortā, nāvēs flūctibus paene complētae sunt. Tum ille scrīpsit litterās, quās in dōlia conditās in mare iēcit; crēdēbat enim nūllam iam esse spem, putābatque dōlia posse ad lītus ventīs ferrī, cīvēsque suōs ita certiōrēs fierī dē eīs īnsulīs, quās ipse invēnerat. Sed maris violentiam nāvēs sustinuērunt, et Columbus in Hispāniam incolumis pervēnit; ubi rēx et rēgīna eius rēbus gestīs gaudēbant, eumque fēcērunt īnsulārum praefectum.

Posteā ad Americam Columbus semel atque iterum nāvigāvit. Rem autem haud fēlīciter gessit, inopsque postrēmō mortuus est. Etiam tum terrās, quās invēnerat, Asiae partem esse crēdēbat.

Lesson 5

The Cabots

Interim vir quīdam, nōmine Cabot, ā Britanniā cum nāve parvā nautīsque paucīs profectus est atque ad Americam pervēnit. Quī nōn sōlum īnsulās adiit, sed etiam eam terram, quae nunc Canada appellātur. Posteā īdem cum fīliō ad Americam iterum nāvigāvit, ac multa mīlia passuum secundum lītus prōgressus, Indōs vīdit multōs. Interim nautae prope īnsulās quāsdam morābantur, ut piscīs caperent. Quī, cum domum incolumēs redīssent, amīcīs suīs multa nārrāvērunt dē rēbus mīrīs, quās vīderant; quīn etiam dīxērunt sē ursās vīdisse in mare prōgredientēs, ut piscīs raperent.

Cabot fīlius posteā omnīs in partēs nāvigāvit, ac diū cōnātus est viam invenīre, quā circum Eurōpam nāvigāre atque ita ad Asiam pervenīre posset; eam tamen viam numquam invēnit, neque nunc nōta est. Ōlim, cum iam esset senex neque ipse diūtius nāvigāre posset, dōna magna dīcitur dedisse nautīs quibusdam, quōs forte cognōverat parvā in nāve ad terrās ignōtās profectūrōs esse; adeō nāvīs nautāsque semper amāvit.

Lesson 6

Captain John Smith

Quod colōnī, quī ex Hispāniā in Americam dēductī erant, aurum multum et argentum ibi inveniēbant, Britannī quoque colōnōs quōsdam mīsērunt, quī castra pōnerent eā in terrā, quae Virginia appellātur. Quōs colōnōs Indī mox adortī sunt, sagittīsque occīdērunt paucōs; castra tamen prope rīpam posita erant, ac nautae ē nāvibus tēla plūrima inmīsērunt in hostēs, quī sē celeriter in silvās recipere coāctī sunt.

Brevī autem erat perīculum etiam maius; nam paene omnis cōnsūmptus est cibus, quem colōnī ā Britanniā nāvibus vexerant. Statim igitur eōrum dux, nōmine Faber, vir fortis, cum scaphā paucīsque mīlitibus adversō flūmine longē prōgressus est, ut frūmentum quaereret, quod incolae libenter dabant prō nūgīs quās colōnī sēcum ferēbant.

Posteā dux īdem, cum iterum profectus esset ut invenīret viam, quā ad Asiam nāvēs pervenīre possent (omnēs enim iam intellegēbant Americam nōn esse Asiae partem), fortiter pugnāns ab Indīs captus est.

Lesson 7

Captain Jokn Smith (Continued)

Postrēmō tamen in colōniam incolumis reductus, Faber posteā per lītora omnia iter fēcit; spērābat enim semper sē flūmen esse inventūrum, quō Americam trānsīre et ita ad Asiam pervenīre posset. In itineribus et dux et mīlitēs noctū saepe frīgora maxima ferre cōgēbantur; tum, remōtō ignī et haud procul collocātō, humī iacēre solēbant eōdem locō, ubi ignis modo fuerat. Interdum aquam dulcem nōn habēbant, eōrumque pānis flūctibus corruptus est.

Ōlim in eōs, cum prope lītus quoddam nāvigārent, ab incolīs sagittae subitō ex arboribus missae sunt; mīlitēs tamen, cum posteā in lītore eōsdem Indōs corbulās manibus tenentēs vīdissent, incolās velle frūmentum sibi dare crēdidērunt. Dux autem, īnsidiās veritus, mīlitēs iussit hostēs prius sonō armōrum terrēre; tum, cum Indī perterritī in silvās fūgissent, colōnī ad lītus vēnērunt, et in harēnā dōna posuērunt multa. Quae cum Indī invēnissent, gaudēbant, ac colōnīs iam factī amīcī, frūmentum eīs libenter dedērunt.

Lesson 8

Captain John Smith (Continued)

Dum haec fīunt, Indī, quī prope colōniam habitābant, colōnōrum cōpiās saepe rapiēbant; quīn etiam interdum arma quoque ē colōniā rapta sunt, dōnec ūnus ex Indīs, quī ea tractāre nesciēbat, ita ipse paene sē interfēcit. Postrēmō ē Britanniā vēnērunt colōnī novī, quī Fabrō, dē quō suprā dīxī, amīcī nōn erant. Ā quibus domum redīre coāctus, numquam posteā ille ad Virginiam revēnit. Sed per mare Atlanticum saepe nāvigāvit, atque ōlim pervēnit usque ad terram, quae nunc Britannia Nova appellātur. Ibi nautae, locō idōneō complūrīs diēs morātī, piscēs cēpērunt multōs, quōs sale condītōs posteā in Britanniam reportāvērunt. Interim dux parvā in scaphā multa mīlia passuum secundum lītus prōgressus, frūmentum pellēsque ab incolīs emēbat.

Quī, cum dēmum in Britanniam redīre vellet, Indōs complūrīs in nāvēs accēpit ac sēcum domum redūxit. Quō ubi est perventum omnēsque iam ē nāvibus ēgressī sunt, ūnus ē praepositīs Indōs paucōs sē sequī nāvemque iterum cōnscendere iussit; tum clam ad Hispāniam cum captīvīs miserīs profectus est. Ibi autem cum Indōs vēndere cōnārētur, sacerdōtēs quīdam, quī dē eius cōnsiliō certiōrēs factī erant, ad nāvem statim properāvērunt; ā quibus captīvī servātī sunt.

Lesson 9

Captain Jokn Smith (Concluded)

Faber interim colōniam in Britanniam Novam dēdūcere parābat, brevīque cum mīlitibus ac nautīs sēdecim ad Americam versus profectus est. Cum autem mare trānsīret, subitō tempestās magna est coorta, ac nāvēs flūctibus paene frāctae sunt; quārē domum redīre coāctus est.

Sed paulō post cum ūnā nāve parvā iterum profectus, multōs diēs ad Americam versus fēlīciter nāvigāvit. Tum, pīrātīs procul vīsīs, frūstrā effugere cōnātus est. Pīrātae tamen inventī sunt mīlitēs esse, quōs ipse ōlim in Eurōpā dūxerat; quī igitur ducem suum veterem volēbant sēcum nāvigāre, is autem ad Americam cursum tenēre māluit. Sed paucīs post diēbus Gallī quīdam, quī per maria omnia praedam quaerēbant, eius nāvem cēpērunt, ipsumque suam nāvem longam coēgērunt cōnscendere. Ibi cum morārētur, eius nautae, quī domum redīre iam diū volēbant, clam dedērunt vēla, incolumēsque in Britanniam pervēnērunt. Ubi tamen poenās posteā dedērunt cum dēmum redīsset Faber, quī cum Gallīs diū nāvigāre coāctus erat. Numquam posteā ille colōniam dēdūcere cōnātus est.

Lesson 10

Pocahontas

Prope colōniam, quam Britannī in Virginiam dēdūxerant, habitābat quīdam rēx Indus, cui erat fīlia pulchra. Puella, quae Pōcahonta appellābātur, colōnōs amāvit, ōlimque servāverat eum ducem, dē quō suprā multa dīxī; nam trāditum est, cum ille ab Indīs captus esset, hostēsque eum interficere vellent, rēgis fīliam suum corpus interposuisse. Id tamen multī crēdunt numquam esse factum, Fabrumque posteā mentītum esse. Sed frūmentō certē et carne Pōcahonta colōnōs saepe iūvit, et quondam ad oppidum nūntium mīsit, cum hostēs oppidānōs occīdere parārent.

Interdum colōnī, quōrum cōpiae semper parvae erant, famē paene periērunt; quīn etiam ōlim, quamquam libenter equōs quoque edēbant, hominēs multī mortuī sunt. Tum, impetum Indōrum timentēs, oppidānī ipsam rapuērunt Pōcahontam mēnsēsque multōs prō obside tenuērunt, ut pater, fīliā captā, amīcus esse cōgerētur. Puellam, dum in oppidō morātur, ūnus ex colōnīs amāre coepit. Quī, cum eam in mātrimōnium dūxisset, ad Britanniam cum uxōre est profectus; ubi paulō post Pōcahonta mortua est.

Lesson 11

Henry Hudson

Hōc ferē tempore Batāvī, quī volēbant viam invenīre, quā circum Eurōpam ad Asiam nāvigārī posset, parāvērunt nāvem, cui erat nōmen Lūna Dīmidia, et Hudsōnem, virum Britannicum, ducem fēcērunt.

Ille prīmō circum Eurōpam nāvigāre frūstrā cōnātus, ad Americam deinde profectus est, quod ibi audīverat esse freta, quibus nāvēs in Asiam trānsīre possent. Quō ubi perventum est, multa mīlia passuum secundum lītus nāvigāvit; cumque loca multa explōrāsset, postrēmō pervēnit ad īnsulam, ubi nunc est oppidum, quod Eborācum Novum appellātur. Hīc Indī subitō adortī sunt nautās, quī cum scaphīs portum explōrābant, sagittīsque hominem interfēcērunt ūnum.

Quō factō, dux duōs Indōs rapuit nāvemque cōnscendere coēgit. Tum īnsulā relictā, adversō flūmine profectus est; cum autem haud longē nāvigāsset, captīvī ē nāvī sē iēcērunt in aquam, et nandō ad rīpam incolumēs pervēnērunt. Interim nāvis lēniter prōgrediēbātur, moxque in cōnspectū erant montēs, quōrum incolae frūmentum cōpiāsque aliās nautīs libenter vēndidērunt.

Lesson 12

Henry Hudson (Continued)

Cum inde diēs paucōs flūmine adversō nāvigātum esset, dux ipse ē nāvī in rīpam ēgressus incolās convēnit, quī libenter sagittās suās frēgērunt omnīs, ut advenae intellegerent sē esse amīcōs. Ibi haud diū morātus, Hudsō iterum lēniter prōgressus est; sed postrēmō flūmen invēnit angustius fierī, ac sēnsit sē hāc ad Asiam pervenīre nōn posse. Itaque ad mare rediit, brevīque domum profectus est.

Paucīs post mēnsibus Batāvī nāvēs aliās et hominēs mīsērunt, quī cum Indīs negōtiārentur; ac posterō annō dux īdem, cum ā Britanniā ad Americam iterum profectus esset, mare maximum sub septentriōnibus invēnit, quod nunc eius nōmine appellātur. Ibi mēnsēs multōs hiemāre coāctus est. Tum dēmum, cum cibus iam omnis cōnsūmptus esset, nautae scelerātī, duce in scaphā relictō, in altum vēla dedērunt.

Hudsōnem nēmō posteā vīdit; sed nautae, paucīs āmissīs, incolumēs domum pervēnērunt: — quamquam prīmō famē omnēs paene perierant; paucīs enim avibus exceptīs, nōn habēbant quod ēssent, dōnec in cōnspectum vēnit nāvis, cuius magister eōs frūmentō aliīsque rēbus iuvāre potuit.

Lesson 13

Colonisation in New England

Paucīs post annīs Britannī complūrēs, quī apud Batāvōs diū habitāverant, in Americam cum līberīs atque uxōribus ēmigrāre cōnstituērunt. Quī, cum pervēnissent ad lītus eius terrae, quae nunc Britannia Nova appellātur, impetum Indōrum veritī, lēgātum, nōmine Standisium, cum mīlitibus paucīs mīsērunt, quī loca undique explōrāret. Illī igitur multa mīlia passuum secundum litus prōgressī sunt, cum nāvigārent interdiū, noctēsque autem in lītore agerent.

Prīmō terrae incolās rārō vīdērunt; ōlim tamen, cum māne proficīscī parārent ūnusque ex mīlitibus omnium arma in scaphā iam collocāvisset, Indī subitō ē silvā magnō clāmōre ērūpērunt, sagittīsque vulnerāvērunt paucōs. Sed mīlitēs statim ad scapham cucurrērunt, ut arma caperent, hostēsque celeriter fugere coāctī sunt.

Postrēmō ad portum tūtum perventum est, ubi tribus ante annīs multī habitāverant Indī; quī iam ad ūnum morbō perierant. Quā dē rē certiōrēs factī, colōnī reliquī quoque ad eum locum vēnērunt, ibique ē nāvī in lītus ēgressī, dīs ēgērunt grātiās castraque posuērunt. Est in lītore etiam nunc saxum, quod Americānī semper coluērunt colentque semper, quod hīc dēmum ē nāvī ēgressī sunt Britannī illī, quī posteā maiōrēs peregrīnantēs appellātī sunt.

Lesson 14

A Soldiers Courtship

Hieme proximā morbō aut famē colōnī complūrēs periērunt, quōrum in numerō erat Standisī quoque uxor. Ille, uxōre mortuā, in mātrimōnium volēbat dūcere quandam puellam pulchram, cui erat nōmen Prissilla; sed, cum sē sentīret mīlitem asperum esse, rem ipse tractāre nōluit, iuvenemque quendam mīsit, quī puellae patrem convenīret.

Iuvenis, quī forte ipse quoque Prissillam amāre coeperat, amīcō tamen dēesse nōlēbat. Quārē maestus profectus est, lēniterque per lītus ad puellae domum versus ambulāvit. Quō cum pervēnisset rēsque esset prōposita, pater statim sē nōn nōlle dīxit. Cum autem iuvenis cum Prissillā ipsā dē virtūte lēgātī eiusque rēbus gestīs loquerētur, illa diū tacitā audīvit, tum rīdēns: “Nōnne prō tē,” inquit, “dictūrus es?” Quā vōce ille vehementer commōtus domum ad lēgātum rediit. Quī prīmō amīcum verbīs acerbīs accēpit, postrēmō tamen sēnsit nōn illīus culpā rem ita cecidisse. Itaque paucīs post mēnsibus ā iuvene Prissilla in mātrimōnium ducta est, Standisius autem sibi uxōrem aliam sūmpsit.

Lesson 15

Unrest among the Indians

Indī, quī prope colōniam habitābant, paene omnēs inimīcī erant, sed vehementer timēbant lēgātum Standisium, dē quō suprā dīxī; nam is, dux fortissimus, libentissimē bellum semper gessit, neque umquam perīculum ūllum recūsāvit. Quī tamen nōn erat crūdēlis; ōlim enim, cum ad oppidum Indōrum inimīcōrum profectus esset hostēsque vīcisset, trēs Indōs vulnerātōs domum sēcum redūxit, ut eōrum vulnera ibi cūrārentur.

Hōc ferē tempore colōnī aliī, ā Britanniā profectī, haud procul condidērunt oppidum alterum. Tum dēmum Indī vehementer commōtī, conciliō convocātō, oppida ambō incendere colōnōsque ipsōs interficere cōnstituērunt; sed rēx, quīdam, quī colōnōs amābat, ad Standisium properāvit, eumque dē hostium cōnsiliō certiōrem fēcit. Perīculō cognitō, lēgātus statim cum mīlitibus paucīs ad alterum oppidum profectus est. Ibi Indī, cum vīdissent mīlitēs esse paucōs, arbitrātī sē facile Standisium terrēre posse, eī ostendērunt sīcās, ac verbōrum quoque contumēliās adiūnxērunt. Sed paucīs post diēbus, cum quīdam Pecsuot cum lēgātō loquerētur, is, signō mīlitibus datō, Pecsuotis sīcam subitō rapuit, eāque ipsum interfēcit; simul mīlitēs, comitēs Pecsuotis adortī, eōs omnēs occīdērunt. Quō factō, Indī reliquī perterritī fūgērunt, nec diūtius dē caede colōnōrum cōgitābant ūllī.

Lesson 16

Old Friends become Enemies

Eī rēgī, ā quō colōnī dē suō perīculō cōnsiliīsque Indōrum certiōrēs factī sunt, duo erant fīliī, quī quoque colōnīs diū amīcī erant. Patre autem mortuō, iuvenēs suspicārī coepērunt bene ēmisse colōnōs, quibus silvās Indī vēndiderant; tum novam religiōnem cīvēs suōs amplectī haud libenter vīdērunt: itaque mox dē bellō cōgitābant. Quod ubi cognitum est, ē colōniā mīlitēs missī sunt, quī frātrem maiōrem, nōmine Alexandrum, prō obside in oppidum sēcum redūcerent. Ille autem ibi morbō affectus est gravī; cumque posteā domum redīsset, apud suōs brevī mortuus est. Quō factō, Alexandrum venēnō periisse arbitrātī, Indī sīcās secūrēsque suās acuere statim coepērunt.

Tum dēmum oppidānī alterum frātrem, quī Philippus appellābātur, ad colōniam dēdūxērunt, eumque coēgērunt arma omnia trādere, quae ipse comitēsque ferēbant; nec vērō dīmīsērunt hominem, dōnec pollicitus est sē reliqua quoque arma trāditūrum, quae domī Indī habēbant.

Lesson 17

The Outbreak of King Philips War

Philippus, quī patre et frātre mortuīs iam ipse rēx erat, īrātus domum profectus, Indōs ad arma vocāvit. Quī eum libenter secūtī sunt; quīn etiam ōlim quendam cīvem suum interfēcērunt, quod rēgis cōnsilia colōnīs prōdiderat.

Complūra iam erant colōnōrum oppida; sed Indī prīmō tantum vīllīs admōvērunt ignīs bovēsque rapuērunt: nam, ā sacerdōtibus monitī, hominem occīdere nūllum ausī sunt, dōnec ā colōnīs ūnus ex ipsōrum numerō vulnerātus est. Tum dēmum, omnibus oppidīs oppugnātīs, caedēs maxima est facta, ac colōnī miserī, aliī cum aquam peterent, aliī cum ā vīllīs in oppida fugerent, undique occīsī sunt.

Ōlim hostēs, cum in castellum quoddam impetum fēcissent sagittāsque ārdentēs mīsissent in tēctum, postrēmō ipsī quoque castellō ignem admovēre cōnātī sunt. Quā rē animadversā, colōnī, quī sē fortiter multās hōrās dēfenderant, omnem salūtis spem iam dēpōnēbant; sed subitō imber coortus est maximus, quō ignēs sunt extīnctī. Quārē Indī cōnātū dēsistere coāctī sunt.

Lesson 18

A Remarkable Deliverance

Hōc ferē tempore aliō in oppidō latēbat imperātor quīdam, quī ē Britanniā paulō ante fūgerat, quod rēx Britannōrum eum volēbat interficere. Homō scīlicet nōlēbat oppidānōs cognōscere sē ibi latēre. Sed ōlim, cum colōnī in templō adessent omnēs, tūtō sē ē latebrīs exīre posse crēdēbat; itaque ē fenestrā prōspexit. Prīmō nēminem vīdit; tum subitō animadvertit multōs Indōs per agrōs clam properantēs, ut oppidum oppugnārent.

Quibus ille rēbus vehementer commōtus, ex aedibus statim ērūpit ac colōnōs ad arma vocāvit. Quī cum celeriter ē templō cucurrissent, advenā duce cum Indīs fortiter pugnāvērunt, hostēsque postrēmō in silvās fugere coāctī sunt.

Imperātor interim, postquam Indōs fugere intellēxit, ad latebrās statim sē recēpit, nec posteā ā colōnīs invenīrī potuit. Quī igitur crēdidērunt ducem ē caelō ā dīs missum esse, quī sē adiuvāret, sīcut multīs ante annīs Castor et Pollūx ōlim subitō adfuērunt in aciē auxiliumque Rōmānīs tulērunt, cum illī hōrās multās pugnāssent cum hostibus, neque eōs in fugam dare potuissent.

Lesson 19

Philip fiuds Allies

Dum haec geruntur, Indī quīdam longinquī, quibus erat castellum maximum, armīs aliīsque rēbus Philippum iuvāre coepērunt. Quō cognitō, colōnī, quamquam iam hiems erat, id castellum statim oppugnāre cōnstituērunt; nam putābant hanc quoque gentem prīmā aestāte bellum gerere parāre, cōnsiliaque hostium ipsī praeoccupāre volēbant. Itaque viā nivālī cum exercitū validō profectī, per silvās ad castellum iter fēcērunt. Ibi ācerrimē est pugnātum, ac colōnī multī interfectī sunt; castellum tamen expugnātum est, Indōrumque cōpiae omnēs ignī sunt cōnsūmptae: quibus rēbus factīs, colōnī vulnerātōs sēcum ferentēs domum lēniter sē recēpērunt.

Hōc dētrīmentō vehementer commōtī, Indī iam undique convēnērunt, oppidaque colōnōrum oppugnāre coepērunt singula. Subitō veniēbant in cōnspectum; tum, colōnīs occīsīs vīllīsque incēnsīs, celeriter in silvās sē recipiēbant, cum interim mīlitēs, quī arma graviōra ferēbant, nūllō modō cōnsequī poterant. Itaque diū colōnī miserī undique interfectī sunt; Standisius enim iam prīdem mortuus erat: sed postrēmō dux alius inventus est, quī fēlīciter cum Indīs bellum gerere sciēbat.

Lesson 20

Captain Church

Cercās, quī iam dux colōnōrum factus est, nōn modo cum hostibus fēlīciter bellum gerere sciēbat, sed etiam Indōs interdum sociōs sibi ascīscere potuit. Quō cōnsiliō ōlim profectus, ad quandam gentem pervēnit haud longinquam, cuius rēgīnae diū fuerat ipse amīcus; quārē spērābat eius cīvibus facile sē persuādēre posse, ut colōnōs adiuvārent. Ibi tamen ab Indīs impetus ācerrimus in Cercam eiusque comitēs facta est; quī igitur in palūde coāctī sunt latēre, dōnec in scaphā vēnērunt mīlitēs complūrēs, quī eōs ex perīculō ēriperent.

Cercās, quamquam cōnsilium tum perficere nōn potuerat, convenīre tamen rēgīnam iterum cōnārī cōnstituit. Itaque paucīs post mēnsibus ūnō cum mīlite Indīsque tribus profectus, in eiusdem gentis fīnēs dēnuō iter fēcit; quō ubi est perventum, comitibus in scaphā relictīs, ad rēgīnam ipse prōgressus est. Cum eā dum loquitur, Indī multī, quī per herbam latuerant, subitō armātī exsiluērunt. Quī tamen, cum intellēxissent Cercam minimē esse territum, humī tum sēdērunt conciliōque habitō pollicitī sunt sē colōnōs adiūtūrōs in bellō, quod illī cum Philippō gerēbant.

Lesson 21

The Death of Philip

Cercās cum hīs sociīs suīsque mīlitibus iam omnēs in partīs iter fēcit per silvās, et undique hostēs in fugam dedit. Quārē postrēmō Philippus ipse paucīs cum comitibus per vallīs multa mīlia passuum in palūdēs longinquās fugere coāctus est; numquam enim colōnīs sē dēdere cōnstituerat: quīn etiam ōlim, cum quīdam ex eius amīcīs dīcere ausus esset pācem cum eīs faciendam esse, rēx īrātus hominem suā manū occīdit. Cuius reī acerbitāte commōtus, frāter mortuī statim ad colōnōs perfūgit eōsque certiōrēs fēcit dē palūde, ubi Philippus tum latēbat.

Itaque dux colōnōrum, quī multōs diēs frūstrā quaesīverat rēgem modoque domum redierat ut uxōrem cōnsōlārētur, iterum celeriter profectus est, mīlitēsque suōs prope illam palūdem sine morā īnstrūxit. Quā rē animadversā, Philippus eiusque comitēs per vallēs longius fugere cōnātī sunt; rēx vērō īnfēlīx, interceptus ā mīlitibus quī in silvā collocātī erant, ā frātre eiusdem Indī interfectus est, quem ipse occīderat. Caput Philippī secūrī abscīsum colōnī sēcum domum tulērunt; ubi suprā portam positum est, ut omnēs vidērent rēgem rē vērā mortuum esse.

Lesson 22

End of the War

Quō dētrīmentō perterritus lēgātus Philippī, quī paucīs cum comitibus ē palūde effūgerat, in silvīs procul latēbat. Quem Cercās diū frūstrā quaesīvit; sed postrēmō Indum senem cēpit et puellam, quōs viam ostendere coēgit: quō modō in lēgātī castra subitō perventum est.

Ibi Cercās, quamquam comitēs perpaucōs sēcum habēbat, arma Indōrum, quae humī collocāta erant, audācter rapuit. Quō factō, lēgātus magnā vōce: “Captus sum,” inquit. Cercās vērō: “Ubi est cēna? nam vēnī ut vōbīscum cēnārem.” Tum lēgātus: “Equīnam carnem māvīs,” inquit, “an būbulam?” Quō audītō, Cercās scīlicet dīxit sē mālle būbulam.

Carne sine morā cōnsūmptā, reliquī (noctū enim impetus factus erat) mox humī iacēbant sōpītī; sed Cercās et lēgātus diū vigilābant. Postrēmō Indus surrēxit et silentiō ēgressus est; quārē alter crēdēbat eum exīsse ut arma alia sūmeret. Brevī autem aderat lēgātus manibus ferēns īnsignia quae quondam Philippus gesserat. “Haec nunc tua sunt,” inquit, īnsigniaque ante Cercae pedēs humī posuit. Ita bellum cōnfectum est.

Lesson 23

William Penn and the Friends

Dum haec in Britanniā Novā geruntur, in aliās Americae partēs ex Eurōpā veniēbant colōnī multī; in quibus erant complūrēs, quī sē Amīcōs appellābant. Cuidam virō clārō, quī hanc religiōnem erat amplexus, rēx Britannōrum tum magnam pecūniam dēbēbat; quod aes aliēnum ut solveret, in Americā prōvinciam novam hōc ferē tempore cōnstituit, virumque illum lēgātum fēcit; quae prōvincia ē nōmine lēgātī Pennsylvēnia appellāta est.

Lēgātus, quod religiō Amīcōrum gentibus Eurōpae grāta nōn erat, colōnōs plūrimōs statim ad Pennsylvēniam praemīsit, paucīsque post mēnsibus in prōvinciam ipse profectus est; ubi urbem condidit, quae Philadelphia appellātur. Propter religiōnem Amīcī crēdunt bellum gerere nefās esse, atque omnibus cum hominibus cōmiter vīvere volunt; itaque per multōs annōs continuōs in prōvinciā erat pāx, etiam cum lēgātus ille mortuus esset.

Dē cōmitāte lēgātī multa nārrantur; quīn etiam trāditum est illum, cum ōlim per prōvinciam iter faceret, parvam puellam vīdisse ad templum euntem, eamque in ipsīus equō positam ad templum ita dēdūxisse.

Lesson 24

Nathaniel Bacon in Virginia

Dum in Britanniā Novā bellum gerit Philippus, in Virginiā quoque Indī impetūs saepe in colōnōs faciēbant, multōsque agricolās, quī procul ab oppidīs habitābant, cum cruciātū occīdērunt. Quō perīculō commōtī, colōnī multa mīlia passuum nūntiōs ad caput prōvinciae mīsērunt, quī lēgātum ōrārent, ut mitteret mīlitēs, quī hostīs coercērent. Lēgātō autem nūllō modō persuādērī potuit ut colōnōs adiuvāret, quod cum Indīs ipse negōtiābātur nec quaestum dīmittere volēbat; quīn etiam iuvenis quīdam, nōmine Bēcō, quī ā Britanniā tribus ante annīs in prōvinciam vēnerat, cum dīxisset sē velle in Indōrum fīnīs dūcere colōnōs paucōs, quī iam ipsī arma cēperant, ā lēgātō domī est iussus manēre.

Iuvenis autem, sine morā ad castra colōnōrum clam profectus, cum prīmum in eōrum cōnspectum vēnit summō assēnsū omnium dux factus est. Quī igitur, quamquam sciēbat lēgātum posteā īrātum sē fortasse interfectūrum, in fīnīs tamen Indōrum cōpiās dūxit, hostēsque in fugam undique dedit. Quod ubi est audītum, lēgātus ex oppidō celeriter profectus est, ut Bēcōnem caperet suppliciumque dē eō sūmeret, quod iniussū suō bellum cum Indīs gereret.

Lesson 25

Nathaniel Bacon (Continued)

Brevī autem ad caput prōvinciae lēgātus celeriter redīre est coāctus; nūntiātum enim est oppidānōs, quōs domī relīquerat quīque iuvenī ducī amīcissimī erant, rēs novās ibi agitāre. Quibuscum lēgātus tum pācem fēcit; postquam vērō Bēcō dēmum ē bellō longinquō domum rediit, colōnī, lēgātum adhūc esse īrātum arbitrātī, noctēs diēsque ducis cārī aedēs custōdiēbant; eumque, cum paulō post decuriō factus esset, multī comitēs armātī ad oppidum secūtī sunt. Ibi tamen lēgātus, quī quoque cōpiās coēgerat, Bēcōnem statim rapuit, mox autem ab oppidānīs īrātīs dīmittere coāctus est. Sed iuvenis, paucīs post diēbus certior factus lēgātum parāre sē iterum in custōdiam dare, clam noctū fūgit ex oppidō, nec posterō diē ab inimīcīs suīs invenīrī potuit.

Colōnī scīlicet undique libenter convēnērunt, ut ducem cārum adiuvārent; isque iam mēnsēs multōs, modo cum Indīs modo cum lēgātō, fēlīciter bellum gessit. Ōlim, cum obsidēret urbem, quod erat caput prōvinciae, ballistāsque circum mūrōs collocāre vellet, uxōrēs inimīcōrum ē praediīs proximīs dēductās ante mīlitēs suōs posuisse dīcitur, ut sīne perīculō suōrum opus perficerētur.

Lesson 26

Nathaniel Bacon (Concluded)

Lēgātus, cum eā in urbe multōs diēs obsessus esset, postrēmō cum comitibus omnibus nāvīs cōnscendit, quae in flūmine propinquō ad ancoram cōnsistēbant, ac sine morā profectus est, ut auxilium peteret. Quō factō, Bēcō, quī sentiēbat lēgātum mox cum sociīs esse reditūrum, urbem statim incendit; ipse autem, labōribus perīculīsque frāctus, paulō post mortuus est.

Tum eius comitēs, cum intellegerent lēgātum solēre inimīcōs etiam mortuōs contumēliīs afficere, corpus ducis cārī tulērunt ad flūmen et in aquam mersērunt; quārē lēgātus, cum redīsset ad urbem amīcōsque Bēcōnis multōs interfēcisset, ipsīus iuvenis corpus invenīre nōn potuit.

Paucīs post annīs ille lēgātus pessimus quoque poenās dedit; nam ā rēge domum revocātus, summā ignōminiā affectus ibi mortuus est. Interim Virginia reliquaeque prōvinciae paulātim validiōrēs fīēbant. Sed antequam dē bellō loquor, quod posteā ā colōnīs cum Britannīs gestum est, quaedam dīcenda sunt dē puerō, quī imperātor summus Americanōrum futūrus erat.

Lesson 27

The Boyhood of George Washington

Hīc puer, quī Vasingtō appellābātur, in Virginiā nātus est sexāgintā ferē annīs post bellum, quod cum lēgātō eius prōvinciae gesserat Bēcō ille, dē quō modo dīxī. Puerō erat frāter maior, quī tribūnus mīlitum factus ad bellum abierat, quod Britannī cum Hispānīs tum gerēbant eīs in īnsulīs, ad quās Columbus prīmum nāvēs appulit.

Vasingtō, postquam frāter ad exercitum profectus est, dē bellō saepe cōgitābat; cumque lūdēbant puerī ac simulābant sē esse mīlitēs, semper erat ille imperātor. Posteā vērō, puer magnus et validus factus, celerrimē dīcitur currere potuisse neque equum timuisse ūllum.

Frāter iam volēbat Vasingtōnem nautam fierī, māter autem nōluit; itaque ille domī aliquamdiū mānsit et didicit omnia, quae ibi in lūdō trādēbantur. Sed paucīs post annīs vir quīdam, cui erat maximum praedium longinquum hominem condūcere voluit, quī terminōs praediī suī cōnstitueret; ac Vasingtō, quī hanc quoque artem didicerat, ab eō conductus in praedium missus est.

Lesson 28

Experiences on the Frontier

In praediō, quod īnstar prōvinciae erat, habitābant agricolae paucī, at multī Indī. Hīc Vasingtō mēnsēs multōs per silvās et montēs longē iter fēcit, ac saepe equō vectus rīvōs et flūmina trānsiit; noctū autem solēbat sub caelō prope ignem humi iacēre, quod casās colōnōrum nōn amābat. Ōlim cum ita sōpītus iacēret, subitō ignis in foenum cecidit, ex quō lectus eius factus erat; quō ex perīculō ipse tamen servātus est ab agricolā quōdam, quī tum vigilābat.

Trēs annōs in praediō morātus est Vasingtō, ibique mōrēs Indōrum cognōscere coepit; quārē, ubi domum ūndēvīgintī annōs nātus rediit, ā lēgātō Virginiae tribūnus mīlitum factus est: nam Virginiā tōtā reliquīsque prōvinciīs colōnī arbitrābantur bellum cum Gallīs mox gerendum esse. Britannī enim multī iam trānsierant montēs cōnsēderantque in vallibus, quae a Gallīs prius explōrātae erant; quibus rēbus Gallī commōtī, cum hanc regiōnem dīmittere nōllent, castella complūra ibi pōnēbant, quae Britannōs arcērent.

Lesson 29

A Dangerous Mission

Quamquam spēs pācis iam paene sublāta erat, lēgātus Virginiae cōnstituit tamen nūntium mittere, sī ūllō modō rēs sine bellō compōnī possent. Itaque Vasingtō, sine morā dēlēctus quī hanc rem difficilem tractāret, paucīs cum comitibus per silvās fortiter profectus est; cumque montēs quoque trānsīsset, Indīs quibusdam ad concilium vocātīs persuāsit ut ad Gallōrum castra sē sequerentur.

Quō ubi perventum est, Gallī nūntium cōmiter accēpērunt, respondērunt tamen sē numquam nisi bellō coāctōs ex illīs fīnibus discessūrōs. Quārē Vasingtō, quī Gallōrum cōpiās maximās summā sollicitūdine animadverterat, domum statim properāre coepit; cum vērō ad montēs perventum esset, impedīmentīs relictīs, ūnō cum comite et duce Indō etiam celerius prōgressus est.

Via scīlicet erat ipsa perīculōsa (nam hiems iam erat): alterum autem fuit perīculum maius; colōnīs enim inimīcus erat dux. Quī ōlim, cum advesperāsceret, tēlum subitō in Vasingtōnem mīsit. Quō factō, colōnus alter Indum interficere volēbat. At Vasingtō, quī tēlō vulnerātus nōn erat, hominem discēdere incolumem passus est; iam autem nōn sōlum interdiū sed noctū quoque iter faciendum arbitrābātur, quod perīculum sentiēbat maximum esse.

Lesson 30

A Dangerous Mission (Continued)

Paulō post ad flūmen magnum perventum est; quod cum rate trānsīrent, Vasingtō forte in aquam frīgidam cecidit, ūnāque cum comite in īnsulā parvā morārī coāctus est, dōnec diēs postera illūxit: tum dēmum per glaciem, quae in flūmine natābat, summō cum perīculō ad rīpam alteram ambō vēnērunt. Deinde, equō ab Indīs ēmptō, facilius fēcērunt iter, et postrēmō incolumēs domum pervēnērunt. Ubi lēgātus, cum dē pertināciā Gallōrum certior factus esset, moleste ferēns illōs tam audācter respondisse, Vasingtōnem iussit mīlitēs trāns montēs dūcere ad castella eīsdem in locīs pōnenda, ē quibus ipse modo redierat.

Interim colōnī aliī, ē prōvinciā clam per montēs profectī, in illīs regiōnibus longinquīs locum quendam, castrīs maximē idōneum, audācter occupāvērunt. Quī vērō brevī ā Gallīs sē dēdere coāctī sunt; nam Vasingtō, quamquam iam cōgēbat cōpiās atque intellegēbat omnia sibi esse facienda ut hīc locus dēfenderētur, cīvibus tamen suīs satis mātūrē auxilium ferre nōn potuit.

Lesson 31

The Beginning of the French and Indian War

At paucīs post diēbus, per loca aspera summō labōre prōgressus, in hostium fīnēs pervēnit Vasingtō, castraque ibi parva posuit. Deinde paulō longius profectus explōrātōrēs cēpit paucōs; tum autem certior factus Gallōs Indōsque adesse plūrimōs, iterum sē in castra recēpit. Quō factō Gallī, cum sociīs Indīs celeriter cōnsecūtī, in castra impetum fēcērunt ācerrimum; sed postrēmō, colōnīs multās hōrās frūstrā oppugnātīs, ē castrīs Vasingtōnem cum armīs eā condiciōne exīre passī sunt, ut exercitum ex hīs fīnibus statim redūceret. Ille igitur invītus domum iter facere coāctus est.

Posterō autem annō ē Britanniā legiōnēs complūrēs missae sunt ad Gallōs expellendōs ex eīs locīs, unde illī modo Vasingtōnem discēdere coēgerant. Imperātor factus erat vir Britannicus, nōmine Braddoc, dux fortis, quī tamen cum Indīs bellum gerere nesciēbat. Crēdēbat vērō sē omnia scīre, neque ā Vasingtōne aut reliquīs colōnīs sē monērī volēbat; quārē, cum ad bellum profectus esset, quamquam multa mīlia passuum per viās perīculōsās silvāsque maximās iter legiōnibus erat faciendum, explōrātōrēs praemittere nōluit, nec grātiās colōnīs ēgit, quī operam suam ultrō pollicitī sunt: nam nē cōnspectum quidem legiōnum suārum putābat Indōs esse lātūrōs.

Lesson 32

Braddock’s Defeat

Postrēmō vērō, cum in fīnēs hostium longē iter factum esset, subitō in silvīs Indōrum ululātus est audītus; tum tēla plūrima inmissa sunt, ac mīlitēs Britannicī, quī hostem nūllum vidēbant, undique cadere coepērunt. Colōnī interim in silvam celeriter inrūpērunt, arboribusque interpositīs cum Indīs ācriter pugnābant; at imperātor legiōnēs in viā habēbat īnstrūctās, nec suōs locō cēdere passus est, quamquam caedem maximam fierī sentiēbat. Itaque illī paene omnēs aut interfectī sunt aut vulnerātī, ac Braddoc ipse vulnus accēpit, ex quō paulō post mortuus est. Vasingtō mīlitēs perterritōs prīmō cohortārī cōnātus, imperātōre vulnerātō exercitūs reliquiās ad castra redūxit, ubi impedīmenta maxima relicta erant. Ibi, conciliō convocātō, tribūnī centuriōnēsque celeriter ē fīnibus hostium sibi discēdendum esse statuērunt.

Quō proeliō admoneor ut dīcam dē incommodō maximō, quod ā Rōmānīs acceptum est apud lacum Trasumennum, cum Hannibal, dux Poenōrum, ibi īnsidiās clam fēcisset. Secundum lītus est via angusta, tum agrī apertī. In locō apertō Hannibal castra posuit, mīlitēs autem multōs in latebrīs prope viam collocāvit. Tum, cum Rōmānī temere viā angustā ad Hannibalis castra versus iter facerent, subitō Poenī ē latebrīs ērūpērunt et hostīs perterritōs in lacum compulērunt.

Lesson 33

Later Events of the War

Etsī in proeliō, dē quō suprā dīxī, Gallī victōriam erant adeptī Britannīque ex illīs regiōnibus celerrimē sē recēperant, Vasingtōnis tamen virtūtem omnēs laudābant. Quem igitur colōnī, cōpiīs tōtā ex prōvinciā coāctīs, summum fēcērunt ducem et in montēs cum exercitū ad hostīs arcendōs mīsērunt; ubi bellum cum Gallīs eōrumque sociīs mēnsēs multōs fēlīciter gessit: tribusque post annīs, cum iam imperātōrēs complūrēs ē Britanniā ad Americam missī essent, ūnā cum lēgātīs aliīs legiōnēs quāsdam ille ē Pennsylvēniā trāns montēs dūxit atque hostēs ex eīs locīs discēdere coēgit, ubi illī quondam Britannīs tantum dētrīmentum intulerant.

Quō incommodō acceptō, Gallī tamen minimē animō dēmissī bellum alibī ācriter gessērunt; nam Indī, quī erant paene omnēs amīcī, eōs omnibus modīs adiuvābant. Sed postrēmō, multīs dētrīmentīs frāctī, pācem petiērunt; quam mox adeptī sunt, Canadā aliīsque regiōnibus Britannīs trāditīs.

Vasingtō interim ab exercitū domum redierat, ubi in mātrimōnium dūxit mātrōnam quandam, quae Marta appellābātur; tum annōs paucōs in praediō suō mānsit ōtiōsus.

Lesson 34

The Outbreak of the Revolution

Nunc mihi dīcendum est dē bellō, quod colōnī paucīs post annīs cum Britannīs ipsīs gessērunt. Diū rēx senātusque Britannōrum ā prōvinciīs vectīgālia quaedam exigere erant cōnātī, etsī hae lēgēs lātae erant in conciliō, in quō suffrāgium ferre Americānō nūllī licēbat. Id colōnī moleste ferēbant; ac postrēmō, cum iam tanta iniūria nōn diūtius ferenda vidērētur, omnibus ex prōvinciīs in ūnum locum virī dēlēctī, in eīs Vasingtō, ad cōnsilium commūne capiendum convocātī sunt. Hī, conciliō habitō, litterās ad rēgem Britannōrum mīsērunt, quibus postulābant ut colōnīs iūra eadem concēderentur, quae domī cīvēs reliquī obtinēbant. Quibus litterīs acceptīs, rēx īrātus nōn sōlum iūra concēdere nōluit, sed etiam in Americam mīsit mīlitēs multōs, quī ā colōnīs audāciae poenās repeterent.

Apud oppidum parvum, nōmine Lexingtōnem, prīmum pugnātum est, magnā cum caede Britannōrum; nam agricolae, mūrīs interpositīs, tēla plūrima inmīsērunt in hostēs, quī ita sex mīlia passuum sē recipere coāctī sunt ad urbem, unde paulō ante profectī erant. Quibus rēbus factīs, concilium idem, quod ad rēgem litterās mīserat, quaerere coepit imperātōrem, quī omnīs cōpiās Americānās dūceret. Cīvēs scīlicet memoriā tenēbant rēs gestās Vasingtōnis in bellō, quod paucīs ante annīs cum Gallīs Indīsque gestum erat; quārē ille summō assēnsū omnium dux brevī factus est.

Lesson 35

Operations about Boston

Sed antequam Vasingtō in Britanniam Novam pervenīre potuit, iterum ācriter pugnātum est in quōdam colle, ubi posteā Americānī columnam maximam eōrum nōmine statuērunt, quī ibi prō lībertāte vītam suam largītī sunt. Eō in proeliō Britannī vīcērunt; sed nē hostēs quidem satis laudāre poterant virtūtem colōnōrum, quī impetum veterānōrum tam audācter excēperant.

Vasingtō, postquam illūc pervēnit, hostīs mēnsēs multōs intrā mūnītiōnēs Bostōnis continuit. Tum, cum eius cōpiae maiōrēs factae essent, subitō noctū prope urbem clam collem quendam occupāvit, atque ibi vallum summā celeritāte exstrūxit; quīn etiam ubi diēs illūxit duxque hostium mūnītiōnēs novās animadvertit, vehementer commōtus ille: “Hī colōnī ūnā nocte,” inquit, “tanta opera perfēcērunt, quanta meus exercitus mēnse tōtō perficere nōn potest.” Hōc vallō exstrūctō, cum cotīdiē tēla plūrima ballistīs Americanōrum in urbem mitterentur, hostēs brevī nāvēs cōnscendere atque ē portū fugere coāctī sunt.

Colōnī adhūc bellum gesserant ut iūra cīvium Britannicōrum sibi concēderentur; iam vērō, cum neque rēx neque senātus eōs audīre vellet, dē Britanniā dēscīscere novamque condere rem pūblicam cōnstituērunt.

Lesson 36

The Battles of Long Island and Trenton

Interim Britannī Novum Eborācum terrā marīque oppugnāre parābant. Haud procul est magna īnsula, quae Longa appellātur. Ibi ē nāvibus ēgressī hostēs cum Americānīs ācriter pugnāvērunt. Quō proeliō victus Vasingtō nōn sōlum ex īnsulā discēdere sed etiam Novum Eborācum dīmittere coāctus est. Hīs rēbus factīs, colōnī omnēs animō vehementer erant dēmissī; quārē Vasingtō, quamquam tōtō cum exercitū Britannicō in aciē pugnāre nōn audēbat, putāvit tamen aliquid sibi faciendum esse, quod spem cīvibus suīs adferret. Quam facultātem mox nactus est. Nam Britannī, quī invītī cum Americānīs ipsī pugnābant, multōs Germānōs condūxerant, quī in exercitū stīpendia facerent; quōrum Germānōrum pars quaedam haud procul ā Novō Eborācō in hībernīs iam collocāta erat. Quō cognitō, Vasingtō noctū profectus, etsī erat tempestās maxima flūmenque quoddam trānseundum erat, ad eōrum castra versus audācter iter fēcit; quō in itinere duo hominēs frīgore periērunt. Hostēs, quī nihil suspicābantur diemque fēstum celebrābant, ab Americānīs facillimē captī sunt. Tum dēmum colōnī iterum spem magnam habēre coepērunt.

Lesson 37

The Retreat from Trenton

Paulō post Vasingtō, cum ausus esset iterum prōgredī ad eundem locum ubi Germānōs illōs cēperat, perīculum adiit maximum. Nam subitō aderant Britannī plūrimī, nec propter natantem glaciem flūmen trānsīre Americānī poterant. Tum imperātor Britannicus, quī Cornivallis appellābātur, cum Vasingtōnem crēderet iam dēmum circumventum esse, glōriāns, “Crās,” inquit, “ā mē iste vulpēs capiētur.”

At Vasingtō suōs iussit sub vesperum in castrīs ignīs facere, ut cotīdiē solēbant, cum interim paucī maximō cum strepitū circum vallum opus festīnārent; quod eō cōnsiliō iussit, ut Britannī arbitrārentur ibi inpetum hostium excipere Americānōs parāre. Nocte tamen intempestā colōnī, sine strepitū ūllō ex castrīs ēgressī, viīs dēviīs iter fēcērunt circum exercitum Britannicum, atque in agrōs apertōs incolumēs pervēnērunt. Itaque māne imperātor Britannōrum “vulpem istum” invenīre nōn potuit; Vasingtō enim etiam tum oppidum oppugnābat alterum, ubi quīdam Britannī aliī castra posuerant. Quārē Cornivallis, cum sentīret sē ēlūsum esse, celeriter sē recēpit, ut impedīmenta cōnservāret sua, quae ad pugnam profectus post tergum longē relīquerat.

Lessons 38

Burgoyne's Campaign

Posterō annō alius imperātor Britannicus ex Canadā per prōvinciam Noveborācēnsem legiōnēs quāsdam dūcere cōnātus est. Cui omnia prīmō fēlīciter ēvēnērunt; Taeconderōga enim capta est ūnā cum cōpiīs omnibus, quās eō Americānī comportāverant. Cum autem Germānī multī ē Britannicō exercitū in proximam prōvinciam missī essent ut equōs aliāsque cōpiās colōnōrum raperent, agricolae, quī ā pueritiā arma ferre solitī erant, undique statim convēnērunt; Germānīsque magnō cum dētrīmentō ex illā prōvinciā discēdere coāctīs, imperātōrem ipsum mox ācerrimē adortī sunt Americānī, quōrum in diēs cōpiae maiōrēs fīēbant.

Quō proeliō victī hostēs, quī iam omnibus ex partibus obsidēbantur, in Canadam redīre prīmō frūstrā cōnātī, postrēmō Americānīs in dēditiōnem vēnērunt. Tum scīlicet colōnī omnēs ecfrēnāte gaudēbant, quod perīculum maximum effūgisse vidēbantur. Sed alibī hostēs ācriter gerēbant bellum; cuius ēventus adhūc maximē dubius erat.

Lesson 39

Valley Forge

Dum geruntur haec, dē quibus modo dīxī, Britannī Philadelphiam oppugnāre parābant, quae urbs tum erat caput reī pūblicae Americānae. Unde Vasingtō, cuius cōpiae numerō erant multō īnferiōrēs, hostēs nūllō modō arcēre poterat; quārē senātus ad aliud oppidum sē recēpit, ac Philadelphia nūllō dēfendente ā Britannīs capta est.

Paucīs post diēbus circiter quīnque mīlibus passuum ab eādem urbe ācriter pugnātum est, sed tum quoque Vasingtō discessit īnferior. Quī igitur, cum hiems iam adesset, mīlitēs suōs in hībernīs collocāvit in quādam valle, ubi mēnsēs multōs summā cum inopiā omnium rērum necessāriārum miserrimē vīctum est. Nam nōn sōlum in aerāriō nūlla erat pecūnia, sed in castrīs mox frūmentum quoque dēficere coepit; mīlitēsque miserī, quibus erant saga nūlla, saepe noctēs tōtās prope ignem vigilāre coāctī sunt. Quīn etiam trāditum est, cum agmen in hīberna iter faceret, multōrum pedēs nūdōs in nive vestīgia cruenta fēcisse.

Sed iam dēmum ex Eurōpā sociī Americānīs auxilium ferre parābant; multī enim etiam aliīs ex gentibus moleste ferēbant Britannōs iūra cīvium colōnīs concēdere nōluisse.

Lesson 40

Help from France

Ita hōc ferē tempore factum erat ut Gallī, quī Britannōs minimē amābant, cum Americānīs facerent foedus atque trāns mare imperātōrem cum classe mitterent, quī colōnōs adiuvāret. Quibus rēbus cognitīs, Britannī illī, quī Philadelphiae cōnsēderant, cum sentīrent flūmine classe obsessō sē undique oppugnārī posse, celeriter sēsē coniūnxērunt cum cōpiīs aliīs, quae in prōvinciā proximā collocātae erant. Ita Philadelphia rūrsus in Americānōrum potestātem pervēnit.

Adhūc Britannī crēdiderant colōnōs facile vincī posse: sed iam dēmum sēnsērunt sē rem difficillimam tractāre: cumque in prōvinciīs, quae ad merīdiem spectant, colōnī rārī multīs cum servīs in praediīs maximīs habitārent, in eās cōnstituērunt exercitūs suōs mittere, sī ibi rem gerere fēlīcius possent. Nec vērō eōs cōnsilium fefellit; nam Gorgia ūnā cum aliīs quibusdam prōvinciīs brevī est occupāta, et ubicumque in aciē pugnātum est, Americānī victī sunt. Quibus dētrīmentīs minimē animō dēmissī, colōnī iam manūs parvās coēgērunt, quae in silvīs palūdibusque latēbant, dōnec occāsiōnem reī bene gerendae nancīscerentur; tum subitō impetū factō aut capiēbant Britannōs aut eōs in fugam dabant.

Lesson 41

Benedict Arnold

Dum haec geruntur, in prōvinciā Noveborācēnsī quīdam imperātor Americānus, nōmine Arnoldius, dux audāx ac strēnuus, Britannīs parābat prōdere castra, quae colōnī in rīpā flūminis Hudsōnis posuerant, quōque ab Americānīs comportāta erant omnia, quae ad bellum necessāria erant; nam castra nātūrā locī mūnītissima erant, ac fūnis quoque ferreus ibi trāns flūmen ductus erat, nē nāvēs hostium longius adversō flūmine nāvigāre possent.

Britannī, cum iam diēs prōditiōnis appropinquāret, nūntium mīsērunt, quī ducem convenīret Americānum, litterāsque ab eō reportāret. Incolumis ad Arnoldium pervēnit nūntius; sed cum ad Britannōs redīret, ab Americānīs tribus captus est: quī captīvum sine morā in castra proxima dēdūxērunt, quamquam ille miser omnibus modīs ab eīs salūtem impetrāre cōnātus est. Quā dē rē certior factus, Arnoldius ad Britannōs quam celerrimē perfūgit; quōrum in exercitū imperātor brevī factus est.

Nūntius interim, causā cognitā, capitis est damnātus; litterās enim, quās manū ducis Americānī scrīptās ferēbat, dēlēre nōn potuerat, antequam in castra ā colōnīs tribus ductus est. Arnoldius, cum contrā suōs cīvēs ācerrimē bellum gessisset, postrēmō apud Britannōs mortuus est, etiam eīs ipsīs invīsus quōs tantā perfidiā adiuvāre cōnātus erat.

Lesson 42

A Roman who fought against his Country

Quibus rēbus admoneor ut pauca dīcam dē Coriolānō, clārō duce Rōmānō; quī imperātor fortissimus, ā cīvibus iniūriā damnātus, ab urbe discessit sēque coniūnxit cum hostibus, quī anteā bellum Rōmānīs saepe intulerant.

Dēnuō mox bellō indictō, hostibus prīmō rēs undique fēlīciter ēvēnērunt, Rōmānīque lēgātōs pācis petendae causā ad Coriolānum mittere coāctī sunt. Quī autem, propter iniūriam ā cīvibus inlātam adhūc īrātus, asperius respondit lēgātōsque maestissimōs domum dīmīsit; quīn etiam īdem nūntiī ā senātū iterum missī nē in castra receptī quidem sunt.

Quibus rēbus cognitīs, Rōmānī graviter permōtī etiam sacerdōtēs mittere cōnstituērunt, sī ab eīs saltem Coriolānī animus ferōx flectī posset; cum vērō nē hī quidem quicquam impetrāre potuissent, tum māter ipsa uxorque Coriolānī ūnā cum aliīs mātrōnīs complūribus ad hostium castra maestae profectae sunt.

Quō ubi perventum est, mātris verbīs vehementer commōtus Coriolānus pollicitus est sē sine morā cum exercitū ē fīnibus Rōmānōrum discessūrum. Posteā apud hostīs multōs annōs vīxit, nec libenter; nam trāditum est eum esse solitum dīcere senī miserrimum esse exsilium.

Lesson 43

The Surrender of Cornwallis

Sed ut ad Americānōs redeāmus, ab eīs diū ac variā fortūnā bellum cum Britannīs gestum est. At paulātim oppida prōvinciārum, quae ad merīdiem spectant, rūrsus in potestātem Americānōrum vēnērunt, ac Cornivallis, quī iam ibi bellum gerēbat, in Virginiam postrēmō sē recipere coāctus est; quā in prōvinciā summā cum licentiā rapere et agere coepit omnia.

Vasingtō autem iam aderat cum exercitū sociīsque Gallicīs; et Cornivallis in urbe mūnītissimā, quae Eborācopolis appellātur, undique obsessus, oppugnātiōnem duōs mēnsēs aegrē sustinuit. Tum hostēs, cum frūstrā ērumpere cōnātī essent parsque mūnītiōnum ab Americānīs esset expugnāta, sē suaque omnia Vasingtōnī dēdidērunt. Cornivallis autem ipse, nē suīs oculīs ignōminiam exercitūs vidēret, eō diē sē esse aegrum simulābat, atque in tabernāculō, dōnec dēditiō est facta, maestus morātus est.

Hāc victōriā nūntiātā, Americānī ecfrēnāte gaudēbant; ac senātus in templum convocātus dīs grātiās maximās ēgit. Omnēs enim sentiēbant Britannīs pācem iam dēmum esse petendam.

Lesson 44

Washington retires to Private Life

Pāce factā, Carletō, dux Britannicus, quī tum Eborācum Novum praesidiō tenēbat, cum exercitū nāvēs cōnscendere domumque redīre ā rēge iussus est.

Illam in urbem Vasingtō lēgātōs suōs paulō post convocāvit. Cumque pauca locūtus eōs valēre iussisset, lēgātī, quī eō duce annōs circiter octō stīpendia fēcerant, lacrimās nōn potuērunt diūtius continēre, sed flentēs imperātōrem dextrā tenuērunt. Lēgātīs dīmissīs, Vasingtō, ut imperium suum dēpōneret, ad urbem statim profectus est, ubi senātus tum habēbātur.

Cum iter faceret, multitūdinēs maximae ex oppidīs omnibus ēgressae flōrēs in viā sparsērunt; et inter fausta nōmina etiam pater patriae est appellātus. Sīc prōgressus est usque ad urbem, ubi eum senātus exspectābat; tum, imperiō dēpositō, domum sine morā contendit, arbitrātus sē iam in praediō iūre ōtiōsum vīvere posse, sīcut fēcerat, antequam bellum indictum est.

Lesson 45

The Father of his Country

Laus maxima Vasingtōnī tribuenda est, quod sē rēgem facere nōluit. Sed eius nōmen manet semperque mānsūrum est in animīs hominum, in aeternitāte temporum, neque aliud umquam ab Americānīs aequē amābitur. Quod ille pater patriae appellātus est, hīc est honor, quī paucīs contigit. Nam abhinc multōs annōs Cicerō ita est vocātus, cum vīcisset cīvīs pessimōs, quī rem pūblicam perdere voluerant; et antīquitus hoc idem cognōmen Camillō ā cīvibus grātīs iūre datum est.

Nam ille vir Rōmānus, dux fortis clārusque, iniūriā in iūs vocātus, abierat in exsilium, vīvēbatque apud Ardeātēs, cum Gallī plūrimī trāns montēs in Ītaliam subitō profectī, proeliō ācrī vīcērunt Rōmānōs, urbemque ipsam incendērunt. Tum Camillus, conciliō convocātō, Ardeātēs hortātus est ut audācter fīnēs dēfenderent suōs, Rōmānīsque fortiter auxilium ferrent. Itaque, illō duce, oppidānī noctū clam profectī, in quōsdam Gallōs, quī sine custōdiīs in agrō apertō humī iacēbant sōpītī, maximō clāmōre fēcērunt impetum, eōsque in fugam dedērunt. Ac paulō post reliquī quoque hostēs, quī in castrīs ad Rōmam morātī erant, ā Camillō paene ad ūnum occīsī sunt.

Tales of Land and Sea

Lesson 46

The Settler's Daughter

In Britanniā Novā quondam agricolae, quī semper impetūs timēbant Indōrum, in agrōs cotīdiē sēcum arma ferre solēbant; ac prope quendam vīcum in colle ēditō castellum quoque positum erat, quō, sī quandō opus esset, colōnī līberōs uxōrēsque statim dēdūcerent. Quō ex castellō ōlim signum subitō datum est Indōs adesse. Hōc audītō, agricolae, equīs in agrīs sine morā relictīs, ad vīllās cucurrērunt, et mulierēs ac līberōs quam celerrimē in castellum dēdūcere coepērunt.

At vir quīdam, cui erat fīlia tantum, ad castellum cum eā pervenīre nōn potuit, priusquam Indī in cōnspectum vēnērunt; itaque puellam parvam in arbore cavā collocāvit, nē hostēs eam invenīre possent, ipseque, ut auxilium cīvibus suīs ferret, per agrōs fortiter contendit.

In proeliō, quod est ibi commissum, ab Indīs captī, in silvās longinquās dēductī sunt agricolae paucī, in eīs ille vir, dē quō modo dīxī. Oppidānī scīlicet crēdidērunt fīliam ūnā cum patre captam esse: sed ille multīs post mēnsibus ex Indōrum vīcō clam effūgit; cumque postrēmō domum pervēnisset neque in oppidō fīliam potuisset invenīre, cīvīs suōs ad arborem cavam dēdūxit. Ibi reperta sunt ossa tantum et sagitta ūna.

Lesson 47

The Trials of War

Ab hostibus trānsmarīnīs quī ōlim bellum cum colōnīs Americānīs multōs annōs gessērunt, facinora atrōcia facta esse dīcuntur plūrima. Nam cuidam colōnō erant duo equī pulcherrimī, quōs ille maximā dīligentiā cūrābat; at imperātor hostium, quī hoc oppidum praesidiō tenēbat, quīque erat omnibus oppidānīs superbiā maximē invīsus, illōs equōs quondam ad sē dūcī iussit, quod nūntium cum litterīs ad castra longinqua mittere vellet. Sed ūnum ex equīs nēmō posteā vīdit, alterque paucīs post hōrīs in viā moribundus haud procul repertus est.

Praedam quoque ē vīllīs undique rapere solēbant hostēs; sed eōs quondam duo servī Āfrī callidē ēlūsērunt; postquam enim mīlitēs appropinquāre nūntiātum est, hī servī fidēlēs, tabulā abreptā, argentum dominī celeriter sub aedibus condidērunt. Ūnus autem ex eīs sub aedibus argentum vix ab alterō accēperat, cum subitō hostēs in cōnspectum vēnērunt. Itaque ille, quī suprā stābat, tabulam statim dēmīsit, nē quid hostēs suspicārentur; ac servus alter, quī nūllō modō ēvādere poterat, trīs diēs noctēsque sub aedibus dīcitur sine aquā cibōve mānsisse.

Lesson 48

The Attempt to surprise Detroit

Postquam bellum, quod ā Britannīs cum Gallīs Indīsque gerēbātur, paene cōnfectum est, multaque castella longinqua in potestātem Britannōrum vēnērunt, quīdam rēx Indōrum, nōmine Pontiac, dux fortis et ācer, castella illa recipere Britannōsque ita ex eīs regiōnibus expellere sē posse spērāre coepit; quārē, conciliīs undique convocātīs, Indōs hortātus est ut sē fortiter sequerentur atque hostīs invīsōs ad ūnum interficerent.

Cum iam ad caedem faciendam Indī omnia expedīrent, ē castellō quōdam mulier forte ēgressa barbarōs in tabernāculīs arma parāre animadvertit. Quā rē nūntiātā, lēgātus Britannicus, quī ibi praeerat, nihil tamen verēbātur, dōnec puella Inda, quae eum amābat, castellum maesta intrāvit, cōnsiliumque tōtum Indōrum ostendit. Tum vērō castellum custōdiīs maiōribus firmātum est, nec nimis mātūrē; nam posterā nocte procul in silvīs audīrī poterat cantus hostium, quī circum ignēs saltābant: sīc enim Indī sē ad caedem incitāre solēbant.

Lesson 49

The Attempt to surprise Detroit (Continued)

Māne ad castellum cum comitibus circiter sexāgintā vēnit Pontiac, conciliumque postulāvit. Haud magnō intervāllō sequēbātur reliqua multitūdō Indōrum, quī simulābant sē extrā mūnītiōnēs pilā lūsūrōs.

Portīs castellī patefactīs, Pontiac, quī nihil suspicābātur, ūnā cum comitibus, quī omnēs arma vestīmentīs tēcta ferēbant, sine morā intrāvit; deinde autem vehementer permōtus mīlitēs omnēs et complūrēs negōtiātōrēs cum armīs circumstāre animadvertit. Postquam vērō ad prīncipia dēductus est ac vīdit duōs trēsve tantum adesse centuriōnēs, audācter cum lēgātō loquī coepit.

Priusquam ad castellum perventum est, comitēs rēx monuerat sē, cum pauca prius dē pāce locūtus esset, lēgātō zōnam datūrum; quō signō impetum statim in lēgātum centuriōnēsque faciendum esse, cum interim Indī cēterī, quī extrā mūnītiōnēs relictī erant, per portās inrumperent praesidiumque adorīrentur.

Cum vērō porrigere zōnam ille cōnārētur, lēgātus signum dedit, et subitō prīncipia sonō armōrum complēta sunt. Tum dēmum barbarī, quī iam plānē sentiēbant omnia cōnsilia sua patefacta esse, vultū dēmissō ē castellō silentiō sunt ēgressī, atque in silvās properāvērunt; ubi ē cōnspectū Britannōrum mox āmissī sunt.

Lesson 50

A Successful Ruse

Colōnī, cum bellum gererent, hostīs saepe fallāciīs ēlūsērunt. Sīcut dux quīdam Americānus, quī mēnsēs multōs cum exercitū fuerat, uxōris conveniendae causā ōlim clam domum profectus est. Cuius adventū cognitō, oppidānī, quī paucī hostibus favēbant, certiōrem fēcērunt lēgātum Britannicum, quī castrīs praeerat proximīs, ducem illum in oppidō latēre.

Itaque sine morā cum legiōne noctū profectus, lēgātus ad oppidum celeriter contendit; ubi statim aedibus Americānī ignēs admōtī sunt. Quō animadversō, ille scīlicet crēdēbat spem omnem iam esse sublātam: sed fīlia ex aedibus fortiter ēgressa lēgātō, “Māter mea,” inquit, “aegra est. Dā mihi, obsecrō, salūtem eius saltem miserae.”

Quā rē impetrātā, mulier cum lectō lēniter ēlāta est; mīlitēs autem, nē dux ipse ūllō modō effugere posset, aedēs interim omnibus ex partibus circumstābant: quīn etiam haud procul sunt morātī, dōnec aedēs tōtae ignī cōnsūmptae sunt. Tum laetī ad castra sē recēpērunt, inter sē glōriantēs ūnum saltem Americānum scelerātum poenās dedisse. At incolumis erat ille; nam, cum uxor efferrētur, sub lectō manibus genibusque ambulāverat, neque eum vīderat quisquam. Sīc astūtiā fīliae servātus mox ad exercitum tūtō rediit.

Lesson 51

How the Town was Saved

Multīs post annīs, quam ea, quae modo dīxī, facta sunt, duae puellae Americānae, quae aliō in oppidō prope mare habitābant, facinus memorābile ausae sunt. Ōlim enim, cum pater eārum longē abesset, in cōnspectum subitō vēnit nāvis longa Britannica; ex quā, cum in portum pervēnisset, mīlitēs multī scaphīs vectī ad lītus celeriter contendērunt atque Americānōrum coepērunt incendere nāvigia, quae tum forte in portū ad ancoram cōnsistēbant.

Fugam iam parābant oppidānī cēterī; at puellae illae, tībiā tympanōque arreptīs, secundum lītus clam properāvērunt, ac colle parvō interpositō clārē canere coepērunt. Quō sonō audītō, Britannī vehementer commōtī armātōs plūrimōs appropinquāre arbitrābantur (nam Americānī multaeque gentēs aliae tībiā tympanōque canere solent, cum in proelium prōgrediuntur). Quārē, veritī nē interciperentur, hostēs, nāvigiīs oppidānōrum relictīs, celerrimē sē ad suam nāvem longam recēpērunt; nam nōn diūtius dē iniūriīs īnferendīs cōgitābant, sed sine morā nāvem solvērunt atque in mare apertum prōgressī sunt. Ita ā puellīs duābus oppidum servātum est.

Lesson 52

An Example of Fortitude

Indī Americānī summum cruciātum sine gemitū patī possunt, atque Indī Asiāticī nūdī dīcuntur inter nivēs vītam agere, neque ēdere gemitum, etsī ignēs admoveantur. Illī tamen cruciātū fortiter ferendō Rōmānōs nūllō modō superant. Nam ōlim, cum diū neque fēlīciter bellum cum rēge Porsinnā gestum esset, C. Mūcius, clārus iuvenis Romānus, Tiberim cōnstituit sōlus trānsīre rēgemque hostium, sī posset, interficere. Itaque tēlō veste tēctō profectus est; cumque flūmen clam trānsīsset, in castra hostium incolumīs pervēnit. Ibi tamen rēgem ā comitibus internōscere nōn potuit, ac prō Porsinnā scrībam occīdit; deinde frūstrā effugere cōnātus ad rēgem ipsum dēductus est. Quī cum vellet penitus cognōscere cōnsilia, quae in sē inita erant, ignēs iussit admovērī, ut iuvenis omnia prōdere cōgerētur. Ille autem ultrō dextram in ignem porrēxit, cruciātumque sine gemitū passus est. Quō vīsō rēx, tantam fortitūdinem admīrātus, captīvum incolumem dīmīsit, ac paulō post ā Rōmānīs pācis condiciōnēs petīvit, quod cum gente, ex quā erant iuvenēs tantae virtūtis, diūtius bellum gerere nōllet.

Lesson 53

A Hasty Leave-Taking

Prīmō bellō, quod Britannī cum Americānīs gessērunt, hostēs, cum ex Canadā per prōvinciam Noveborācēnsem ad mare iter facere cōnābantur, ā sociīs Indīs multum adiūtī sunt; barbarī enim paulum ante exercitum prōgressī, vīllīs undique incēnsīs, colōnōs summā crūdēlitāte occīdēbant. Quārē agricolārum omnium suspēnsī erant animī.

Dum rēs ita sē habent, in praediō quōdam servus Āfer ōlim subitō ex hortō perterritus fūgit, dominumque certiōrem fēcit sē Indum in herbā latentem vīdisse. Quō audītō, dominus statim ad frātris vīllam profectus est, ut cum eō cōnsilium commūnicāret; interim uxor fīlium iussit equōs carrumque parāre. Tum, postquam rediit pater, pauca in carrum imposuērunt, aedibusque ac bōbus relictīs, ad rīpam flūminis satis magnī, quod prope fluēbat, sine morā prōgressī sunt. Id cum trānsīssent, celeriter inde per agrōs contendērunt ūnā cum colōnīs aliīs, quī in hīs regiōnibus diūtius morārī nōn audēbant. At nē sīc quidem sine labōribus perīculīsque effūgērunt; nam in itinere, tempestāte subitō coortā, māter līberīque sub caelō noctem agere coāctī sunt: sed postrēmō in prōvinciam proximam incolumēs pervēnērunt.

Lesson 54

The Capture of a Man-of-War

Ōlim multī armātī Americānī ad Canadam versus iter faciēbant, ut ibi cum Gallīs pugnārent. Quī postrēmō pervēnērunt ad lacum, quī trānseundus era, sī longius prōgredī vellent; in lacū autem ultrō citrōque nāvis longa Gallica nāvigābat, nē quis ibi scaphīs trānsīre posset.

Americānī scīlicet nāvem longam sibi statim capiendam esse intellēxērunt. Conciliōque convocātō, cum variae sententiae dictae essent, subitō lēgātus quīdam, maximae virtūtis vir, imperātōrī “Ego,” inquit, “sī mihi mīlitēs sex et cuneōs complūrīs dabis, celeriter rem cōnficiam.” Mīlitibus cuneīsque datīs, lēgātus nocte intempestā ad nāvem longam clam scaphā vectus est; ubi cuneōs sīc īnseruit, ut gubernācula nūllam in partem movērī possent.

Māne Americānī lacum trānsīre coepērunt. Quō animadversō, Gallī, quī nihil suspicābantur, vēlīs passīs in hostēs impetum facere cōnātī sunt; at nāvis, ventīs statim ad lītus dēlāta, facile capta est ā quibusdam Americānīs, quī ad id ipsum in lītore morātī erant. Nāve longā captā, scaphae Americānōrum sine ūllō incommodō ad lītus ulterius pervēnērunt, mīlitēsque rūrsus ad Canadam per montēs silvāsque lēniter prōgressī sunt.

Lesson 55

The Fall of New London

Cum Britannī Novum Eborācum praesidiō tenērent, colōnī classīs onustās rēbus omnibus, quae ad bellum necessāriae sunt, secundum lītus Novae Britanniae ad occidentem nāvigantēs interdum vidēbant; tum, ē portibus liburnicīs celerrimē vectī, onerāriās capiēbant, sī quae forte, tardius prōgressae, intervāllō maiōre sequēbantur nāvēs longās, quae eīs praesidiō missae erant. Id Britannī diū moleste tulerant; cumque īnsula Longa iam tōta subācta esset, nē posteā umquam colōnī in nāvēs suās impetum facere audērent, Novum Londīnium dēlēre cōnstituērunt.

Itaque ab īnsulā noctū profectī, fretum clam trānsiērunt; sed ventīs adversīs impedītī portum nōn potuērunt intrāre, dōnec diēs postera illūxit. Tum celeriter ē castellīs signum colōnīs datum est hostēs adesse, et agricolae armātī omnibus ex partibus in oppidum convēnērunt. Quī, cum Britannī ē nāvibus ēgressī essent, ad lītus versus fēcērunt iter, mūrīsque interpositīs tēla plūrima in hostēs inmīsērunt. At Britannī, quī numerō erant multō superiōrēs, mox inrūpērunt in oppidum atque ignēs undique aedibus templīsque admōvērunt. Quō vīsō, colōnī, ut uxōrēs līberōsque in loca tūta dēdūcerent, ex oppidō in agrōs sē recēpērunt.

Lesson 56

The Fall of New London (Continued)

Prope oppidum erant castra quaedam, quae Americānī praesidiō haud magnō tenēbant. Quō cum hostēs pervēnissent, colōnōs statim sē dēdere iussērunt. Datō autem respōnsō minimē grātō, ācerrimē ibi pugnātum est: sed Britannī, quī, ut suprā dīxī, numerō multō erant superiōrēs, postrēmō cōnscendērunt mūnītiōnēs, castraque expugnāvērunt; quīn etiam virtūte colōnōrum, quī animō obstinātō restiterant, adeō exacerbātī sunt, ut summā crūdēlitāte occīderent dēditōs quōsdam, quī arma iam prōiēcerant.

Deinde tamen, castra funditus dēlenda esse arbitrātī, vulnerātōs prius efferre coepērunt; sed id tantā saevitiā, ut hominēs miserī in carrum alius super alium abicerentur. Tum ā Britannīs circiter vīgintī carrus dūcī coeptus est ad vīllam quandam, ubi vulnerātī ab amīcīs cūrārī possent. At praeceps erat via, ac postrēmō ā mīlitibus carrus diūtius retinērī nōn poterat, sed per dēclīve celeriter dēlātus, in arborem inlīsus est. Ipsā concussiōne quīdam ē vulnerātīs interfectī esse dīcuntur; ac cēterōrum ululātus etiam trāns portum audītus est.

Sed iam undique colōnī plūrimī ad oppidum auxilī ferendī causā properābant, hostēsque celeriter ad nāvīs sē recipere coāctī sunt.

Lesson 57

Captivity among the Indians

Priusquam prōvinciae Americānae validae sunt factae, Indī oppida longinqua saepe adoriēbantur; miseraque erat fortūna eōrum colōnōrum, quī ab eīs captī sunt. Ē quibus ūnus haec ferē dē sē commemorat:

“Ōlim,” inquit, “cum barbarī subitō in cōnspectum vēnissent, ego cum oppidānīs cēterīs fugā petīvī salūtem, et in palūdem proximam quam celerrimē contendī. Sed in lutō prōlāpsus, ā tribus Indīs captus sum, atque ūnā cum reliquīs captīvīs in silvās longē sum dēductus; ubi diēs multōs per montēs summō cum labōre fēcimus iter, cum interim contumēliās acerbissimās cotīdiē ferre cōgēbāmur.

“Noctū hostēs captīvōs humī supīnōs collocābant, cuneīsque in terrā dēfīxīs, manūs pedēsque artē religābant, nē quis nostrum per tenebrās effugere cōnārētur. Interdum autem tanta erat inopia cibī, ut barbarī, veritī nē frūmentum dēficeret, nōs etiam ignī mandāre semel iterumque in animō habērent. At ego, postquam frīgore famēque sum paene necātus, paucīs post mēnsibus ā dominō novō ēmptus, postrēmō domum incolumis pervēnī.”

Lesson 53

A Fresh Supply of Powder

Ōlim puella, quae Elizabēta appellābātur, oppidānīs suīs ita salūtī fuit. Subitō ab Indīs oppidum erat oppugnātum, colōnīque statim sē recēperant in castellum parvum, quod barbarī diū expugnāre frūstrā cōnātī sunt. At dēficere iam coeperat pulvis ille paene magicus, quō celeritāte exitiālī tēla Americānōrum aliārumque gentium multārum longissimē feruntur. Quārē colōnī vehementer erant animō dēmissī; quamquam enim in vīllā haud longinquā cōpia pulveris satis magna relicta erat, nēmō eam putābat ūllō modō ad castellum tūtō adferrī posse, quod Indī in īnsidiīs undique latēbant. Multī tamen perīculum subīre volēbant, sed Elizabēta: “Ego ībō,” inquit; “puella enim sum, mēque carēre facilius potestis.”

Cōnsiliō ā duce probātō, puella mox ē castellō palam ēgressa est, lēniterque ad vīllam versus ambulāvit. Quā rē novā permōtī, Indī prīmō ēventum tacitī exspectābant, et Elizabēta nūllō impediente ad vīllam facillimē pervēnit; cum autem, pulvere arreptō, ad castellum rūrsus celeriter currere coepisset, tum barbarī, quī iam sē ēlūsōs sentiēbant, tēla plūrima undique coniēcērunt. Sed puella fortis sine vulnere intrā portam castellī recepta est, colōnīque pulvere sublevātī impetūs Indōrum potuērunt sustinēre, dōnec amīcī auxilī ferendī causā ex oppidīs fīnitimīs frequentēs convēnērunt.

Lesson 59

A Battle against Great Odds

In quōdam lacū maximō, cuius in lītore positum est oppidum Taeconderōga, ācriter quondam ab Americānīs cum Britannīs pugnātum est. Americānīs parvae erant nāvēs et paucae; at dux Britannicus, quī facile ē Canadā cōpiās adferre poterat, multās nāvēs longās summā dīligentiā īnstrūctās parāverat; sē enim Taeconderōgam brevī expugnātūrum spērābat.

Imperātor tamen colōnōrum, vir maximae virtūtis, etsī numerō erat multō īnferior, committere proelium minimē dubitāvit; sed cum hōrās multās esset pugnātum noxque iam adesset, nāvēs vix nābant Americānae, tēlaque paene dēfēcerant. Quō quidem tempore Britannī, noctem veritī, proeliō dēstitērunt; sed ad ancoram haud procul cōnsistēbant, nē colōnī per tenebrās effugere cōnārentur.

At Americānī nocte intempestā, lucernīs extīnctīs, silentiō dedērunt vēla, et magnō circuitū hostēs vītāvērunt. Itaque māne, cum Britannī proelium redintegrāre vellent, vix in cōnspectū erat nāvis ūlla; quārē illī, ancorīs sublātīs, summā celeritāte īnsequī coepērunt. Postquam autem Americānōs fugientēs paene adsecūtī sunt, cōnstitit ea quotiēns propius accesserant barbarī, pater cōnsistēbat in viā, eōsque armīs terrēbat. Sed interim uxor aegra, mulier magnae fortitūdinis, ūnā cum captīvīs aliīs ab Indīs in silvās dēdūcēbātur.

Lesson 62

Lost in the Woods

Multōs abhinc annōs quīdam puer parvus mātre īnsciente in silvam clam profectus, diū ibi sēcum sub arboribus lūsit. Quī, cum iam advesperāsceret, viam reperīre nōn potuit ac brevī intellēxit sub caelō sibi noctem agendam esse. Itaque ex foliīs lectum fēcit, cumque per arborēs lūnam stēllāsque aliquamdiū suspexisset, postrēmō somnō gravissimō quiēvit. Māne iterum viam invenīre frūstrā cōnātus, famem bācīs sustinuit; quō modō quīnque diēs per silvās errāvit. Deinde noctū ignem animadvertit, et celeriter prōgressus in vīcum Indōrum subitō pervēnit. Ā quibus cōmiter acceptus, multōs diēs ibi morātus est.

Dum haec fīunt, lēgātus prōvinciae ūnā cum comitibus paucīs puerī quaerendī causā in scaphā profectus erat, oppidaque Indōrum fīnitima adībat omnia. Quae rēs puerō salūtī fuit; nam postrēmō repertī sunt quīdam barbarī, quī nūntiāvērunt ipsum incolumem esse viamque ostendērunt. Puerō sīc receptō, lēgātus sīcās dedit eīs Indīs, ā quibus ille servātus erat. Barbarī scīlicet dōnīs tam grātīs gaudēbant, puer autem domum reductus est.

Lesson 63

The Battle of Saratoga

Saepe prō patriā fortissimē pugnāvit iste Arnoldius, quī posteā Britannīs prōdere cōnātus est ea castra mūnītissima, quae in rīpā flūminis Hudsōnis posita sunt: et nōn numquam etiam salūtī cīvibus suīs fuit; tantopere enim ā mīlitibus amābātur, ut ipsō adventū suō ad victōriam eōs incitāre posset.

Ōlim Saratōgae, cum eius ōrdinem adēmisset imperātor, quōcum simultātem gerēbat, ille, sonō proeliī ad aurēs adlātō, “Ego,” inquit, “sī dux esse nōn possum, at saltem manipulāris erō;” quae cum dīxisset, iniussū imperātōris equum cōnscendit celerrimēque in proelium vectus est: ubi mīlitēs, duce vetere cognitō, clāmōre sublātō laetī secūtī sunt, atque impetum ācerrimē fēcērunt in eam partem, ubi aciēs hostium cōnfertissima vīsa est. Ibi summā virtūte pugnāns Arnoldius est vulnerātus, victōria autem ab Americānīs parta est.

Etsī vulnera Arnoldī nōn erant exitiālia, tempus tamen mortī opportūnissimum erat. Odium enim perfidiae, quā ille posteā ūsus est, glōriam eius rērum gestārum semper obruet; quīn etiam trāditum est (ut suprā commemorāvī) nē Britannōs quidem, quī eius perfidiā victōriam sē nactūrōs spērāverant, hominem ūllō in honōre habuisse, postquam bellum cōnfectum esset.

Lesson 64

Unwelcome Visitors

Britannī, cum iam iterum cum Americānīs gererent bellum pugnīsque nāvālibus saepe victī essent, postrēmō cōnstituērunt usque ad Lovīsiānam classem mittere, sī ibi fēlīcius rem gerere possent. Quārē appulsīs nāvibus ad eum locum, ubi in mare fertur flūmen maximum, quem Indī patrem aquārum vocābant, mīlitēs multī in lītus ēgressī praedia fīnitima explōrāre coepērunt.

Sīc factum est ut quīdam adulēscēns Americānus, quī in vīllā ōtiōsus hōrā diēī ferē quārtā morābātur, mīlitēs complūrīs in hortō latentēs subitō animadverteret. Quā rē novā graviter commōtus, comitēs ut sine morā latebrās quaererent hortātus est, et ipse prīmō fugā salūtem petīvit; sed ab hostibus statim circumventus, sē dēdere tum nōn dubitāvit. At paulō post fenestrā patefactā ērūpit, cumque tēla hostium undique in eum conicerentur, incolumis pervēnit in palūdem, ubi Britannī armīs impedītī summō labōre sequēbantur.

Itaque iuvenis, cum dēmum ab hostibus intervāllō satis magnō abesset, arborem nactus idōneam in quā latēret, celeriter cōnscendit. Brevī autem sonum exiguum sub arbore audīvit; cumque dēspexisset, ibi vīdit canem, quam maximē amābat. Quārē perīculum veritus, comitem fidēlem, quae per palūdem dominum secūta erat, invītus necāvit, multīsque cum lacrimīs sub foliīs tēxit. Deinde aliquamdiū tacitus in arbore morātus est; postquam autem Britannī quaerendō dēfessī ad vīllam sē recēpērunt, magnō circuitū custōdiās hostium vītāvit, eōrumque dē adventū certiōrem fēcit imperātōrem Americānum, quī oppidum haud longinquum praesidiō tum tenēbat.

Lesson 65

The Boyhood of Daniel Boone

Abhinc annōs circiter ducentōs in Pennsylvēniā nātus est puer, quī posteā factus est explōrātor clārissimus. Quīn etiam ā prīmā pueritiā ille arma ferre cōnsuēverat, ac in silvīs ambulāns ferās saepe occīdit. Ōlim, cum vespere prīmō domum nōn redīsset, vīcīnī, veritī nē puer ab Indīs aut ferīs esset interfectus, frequentēs convēnērunt, complūrīsque diēs errāvērunt per silvās, sī ūllō modō eum invenīre possent; quī postrēmō pervēnērunt ad casam rāmīs caespitibusque aedificātam ā puerō ipsō, quī frūstum carnis in ignem porrigēns humī sine timōre sōlus sedēbat. Nam ē viā nōn errāverat; sed cōnsultō sē longius contulerat in silvās, quod procul ab oppidīs sine comitibus etiam tum libenter habitābat.

Paucīs post annīs pater multa mīlia passuum ad loca longinqua cōnstituit in silvās ēmigrāre, quod ipsī quoque urbēs oppidaque minimē grāta erant. Quās ad sēdēs novās ubi perventum est, puer, cum pater frātrēsque arborēs excīderent agrōsque ad satūs accipiendōs parārent, ferīs interfectīs carnem ē silvā cotīdiē domum reportābat. Interdum noctū quoque vēnātus esse dīcitur: quō quidem tempore facibus ārdentibus ūtī solēbat; lūmina enim, ut saepe ab explōrātōribus audīvimus, ad ferās ē latebrīs ēliciendās magnō ūsuī sunt.

Lesson 66

The End of the Pequots

Nātiō Indōrum crūdēlissima, quae haud procul ā Novō Londīniō habitābat, quondam īnsidiās collocāre ac colōnōs singulōs undique interficere subitō coepit. Quibus rēbus nūntiātīs, ē prōvinciā proximā manus exigua missa est, quae agricolīs auxiliō esset poenāsque ab Indīs repeteret. At mīlitēs longē ā lītore prōgredī nōn audēbant; quī igitur, parvō frūmentī numerō dīreptō tabernāculīsque paucīs incēnsīs, ē fīnibus hostium brevī domum sē recēpērunt. Barbarī vērō, hāc iniūriā graviter permōtī, incendia ac caedēs undique etiam crūdēlius iam miscuērunt.

Tum dēnique ē prōvinciā missa est classis, cuius praefectus iussus erat mīlitēs expōnere in quōdam portū parvō, quī haud longē ā castrīs Indōrum aberat. Ille autem, hostēs ita cōnsilium suum facile cognōscere posse arbitrātus, praeter illum portum nāvigāvit, cumque classis ē cōnspectū barbarōrum longē discessisset, tum dēmum nāvēs ad lītus appulit. Deinde in terram ēgressus, sine morā per silvās viā dēviā cum exercitū profectus est, ut ā tergō hostēs adorīrētur. In itinere quāsdam Indōrum nātiōnēs fīnitimās adiit, ē quibus multī armātī operam suam pollicitī sunt. Sīc postrēmō perventum est ad sēdēs hostium, quī, ratī propter timōrem colōnōs praetervectōs esse, iam minus dīligenter castra sua custōdiēbant.

Lesson 67

The End of the Pequots (Continued)

Noctū castrīs appropinquāvērunt colōnī. Intus erant uxōrēs quoque līberīque Indōrum, intusque audīrī poterat cantus barbarōrum, quī, circum ignīs saltantēs, victōriās superiōrēs celebrābant. Colōnī aliquamdiū tacitī exspectāvērunt; tum, cum diēs iam illūcēsceret Indīque saltandō dēfessī somnō quiēscerent gravī, subitō in castra portīs duābus inrūpērunt.

Quō impetū repentīnō commōtī, hostēs tamen celeriter ē lectīs exsiluērunt, tabernāculīsque interpositīs, tēla in mīlitēs conicere fortiter coepērunt plūrima. Quō animadversō, dux colōnōrum statim intellēxit cōnsilium sibi mūtandum esse, suōsque tabernāculīs ignēs admovēre iussit, deinde celeriter ēgressōs undique castra circumstāre. Quō modō Indī miserī, ignī ē castrīs fugere coāctī, ā colōnīs paene ad ūnum interfectī sunt; et sī quī forte aciem perrūperant, eōs sociī Indī libenter occīdērunt.

In proeliō multī quoque ē colōnīs sunt vulnerātī, atque exercitus statim Novum Londīnium sē recipere coāctus est; quō, ut iussum erat, nāvēs iam redierant, ut ibi ducem mīlitēsque exspectārent. Sed hostēs paucīs post mēnsibus alterā pugnā victī sunt, neque umquam posteā iniūriam ūllam colōnīs facere potuērunt; quīn etiam brevī in manūs parvās dīvīsī, aliī in aliam nātiōnem ascītī sunt.

Lesson 68

A Difficult Escape

Quondam puerī duo sine timōre in agrīs apertīs cotīdiē labōrābant; nam, etsī colōnī tum bellum cum Gallīs Indīsque gerēbant, in hīs regiōnibus nēmō barbarōs ūllōs nūper vīderat. Sed ōlim duo Indī subitō ex arboribus ērūpērunt proximīs, puerīsque arreptīs sē celerrimē in silvam recēpērunt. Quā rē novā perterritus puer minor flēre coepit; sed alter, quī plānē sentiēbat flētum nihil prōfutūrum esse, frātrem hortātus est ut sē fortiter gereret. Per silvam ūnā cum captīvīs iam properābant barbarī. Quī, postquam sīc diēs multōs iter fēcērunt, ad lacum pervēnērunt longinquum, ubi cum aliīs cīvibus suīs hiemāre cōnstituerant.

Ibi dum morantur, linguam barbarōrum discere coepērunt puerī. Quō modō maior prīmā aestāte repperit Indōs in animō habēre in Canadam dūcere captīvōs, eōsque ibi in servitūtem Gallīs vēndere. Quārē, cibō armīsque arreptīs, frātrēs duo ex hībernīs noctū clam fūgērunt; ubi autem diēs illūxit, in arbore cavā sē somnō dedērunt.

Interim Indī cum canibus undique puerōs quaerēbant. At frāter maior, cum canēs propius ad arborem accessissent, ē somnō lātrātū excitātus, callidō ūsus cōnsiliō frūstum carnis eīs prōiēcit. Quae rēs puerīs salūtī fuit; cum enim canēs carnem dēvorārent, barbarī nihil suspicantēs arborem praeteriērunt. Quō vīsō, puerī rūrsus profectī per silvās errāvērunt, dōnec famē labōribusque paene cōnfectī sunt; tum in quoddam oppidum colōnōrum sibi anteā ignōtum subitō pervēnērunt.

Lesson 69

Stories about Daniel Boone

Ille explōrātor clārus, cuius dē pueritiā paulō ante dīxī, inter ferās Indōsque paene tōtam ēgit aetātem. Ōlim ē Carolaenā Citeriōre trāns montēs ūnā cum aliīs explōrātōribus quīnque audācter in vallēs longinquās contendit; ubi ūnō cum comite ab Indīs captus, postquam ab eīs septem diēs summā dīligentiā custōdītus est, noctū clam surrēxit, comiteque ē somnō excitātō, incolumis ad casam pervēnit, quam ipse cēterīque explōrātōrēs paulō ante fēcerant.

Paucīs post annīs eāsdem in regiōnēs colōnōs cum uxōribus līberīsque dēdūxit ad locum, quī castellō maximē idōneus vidēbātur. Ubi aliquamdiū fortūnā prosperā ūsus est; sed quondam eius fīlia, quae errābat in agrīs, ut flōrēs carperet, ūnā cum puellīs aliīs ab Indīs capta, in silvās complūra mīlia passuum ducta est. Dum autem iter faciunt, puellae prūdentēs omnibus locīs aut rāmōs frēgērunt parvōs aut humī pannōs relīquērunt; quae rēs magnō ūsuī erat patribus īrātīs, quī haud longō intervāllō vestīgiīs īnsequēbantur. Barbarīs victīs, puellae laetae domum reductae sunt.

Paulō post ille explōrātor ipse iterum captus, diū apud Indōs vīvere coāctus est. Sed postrēmō, cum per aquam prōfluentem cucurrisset, nē vestīgia ūlla faceret, ad amīcōs incolumis pervēnit. Multīs autem ante mēnsibus uxor līberīque, patrem iam prīdem mortuum ratī, ad propinquōs suōs in Carolaenam Citeriōrem maestī sē recēperant.

Lesson 70

An English Privateer

Abhinc multōs annōs, etsī illō ipsō tempore bellum iūstum cum Hispānīs nōn gerēbātur, quīdam praefectus Britannicus per maria nāvigābat omnia, gazamque ac nāvēs Hispānōrum omnibus locīs spoliābat; itaque accidit ut, cum secundum lītus Americae Ulteriōris nāvigāret, urbēs illīus regiōnis adīret multās, incolāsque magnam vim aurī argentīque trādere cōgeret.

Līmae duodecim nāvigia in portū ad ancoram cōnsistēbant; quae cum ille spoliāret, certior factus aliam nāvem gazā onustam haud procul abesse, praedā ē duodecim nāvigiīs cōnfestim in suum receptā, ē portū statim solvit, summāque celeritāte coepit īnsequī; dīvitiās enim etiam maiōrēs sē iam captūrum spērābat.

Mox in cōnspectū erat nāvis fugiēns; quae nūllō modō ēvādere potuit, cum Britannī celeritāte tantopere superābant. Nāve trāditā, dīvitiae maximae intus repertae sunt; quīn etiam gubernātor ipse duo pōcula argentea habuisse dīcitur. Quae cum praefectus vīdisset, gubernātōrī, “Duo pōcula tū habēs,” inquit; “alterum mihi dandum est.” Tum gubernātor miser, quī omnia trādenda plānē intellegēbat, invītus praefectō in manūs pōcula trādidit ambō.

Lesson 71

A Roman Vandal

Quibus rēbus admoneor ut dē pessimīs facinoribus Verris, hominis plānē scelerātī, pauca nunc dīcam. Nam ille, cum praetor in Siciliā esset, omnibus locīs oppida templaque spoliāvit; quīn etiam tantae erat avāritiae, ut nē pauperrimī quidem Siculī bona vidēre posset, quīn statim ea possidēre vellet. Interdum autem ā suīs comitibus est ēlūsus.

Sīcut memoriae trāditum est eum ōlim certiōrem factum cuidam Siculō esse duo pōcula argentea; quō audītō, etsī aedēs eiusdem hominis nūper spoliātae erant, nūntium statim mīsit, quī pōcula ad sē sine morā dēferrī iubēret. Siculus igitur, veritus nē sibi malum accideret maius, cōnfestim cum pōculīs ad praetōrem profectus est. Quō ubi pervēnit, praetor forte iam quiēscēbat; sed ante forēs ambulābant quīdam ex ipsīus amīcīs, hominēs improbī, quōrum tamen cōnsiliō ille multum ūtī cōnsuēverat: quī Siculō statim, “Ubi sunt pōcula?” inquiunt. Tum homō miser prīmō querī coepit bona omnia sibi ēripī, deinde eōs vehementer hortātus est ut sibi auxiliō essent. Quō audītō, illī “Quantum nōbīs dabis,” inquiunt, “sī pōcula tibi nōn ēripientur?” Tum Siculus spē ērēctus, praemium satis magnum pollicitus est, pōculaque brevī domum laetus reportāvit comitēs enim praetōris, cum ille ē somnō experrēctus esset, audācī mendāciō ūsī nōn dubitāvērunt cōnfirmāre pōcula sibi nōn digna vidērī, quae in eius mēnsā pōnerentur.

Lesson 72

Indian Vengeance

Indī Americānī nōn sōlum cum colōnīs saepe bellum gessērunt, sed inter sē quoque pugnāre cōnsuēverant ācerrimē. Sīcut in Britanniā Novā rēx quīdam, nōmine Miantōnimō, diū per īnsidiās cōnātus est interficere Uncam, rēgem fīnitimum, ut ipse sōlus duārum nātiōnum rēgnum obtinēret; cum autem ista cōnsilia eum fefellissent omnia, subitō magnō cum exercitū in vīcīnī fīnēs quam celerrimē contendit: Uncās vērō, dē eius adventū ab explōrātōribus certior factus, cōpiās coēgerat et sine morā ad pugnam profectus est.

Ubi aciēs duae īnstrūctae sunt, Uncās, paulum ante suōs prōgressus, sē velle dīxit sōlum cum Miantōnimōne sōlō dīmicāre, ut sine dētrīmentō cēterōrum rēs dīiūdicārī posset. Quod cum ille recūsāret, Uncās cōnsultō in terram prōlāpsus est, eiusque mīlitēs, clāmōre sublātō, super ducem iacentem sagittās plūrimās coniēcērunt in hostīs; quī repentīnā rē perterritī sē cōnfestim in silvās palūdēsque contulērunt. Quā in fugā periērunt multī, rēxque ab Uncā ipsō captus est. Ab inimīcō salūtem petere dux victus scīlicet nōlēbat, et paulō post secūrī percussus est: quō quidem tempore Uncās, cum inimīcum humī moribundum vīdisset, eius umerum sīcā appetīvisse dīcitur, frūstumque carnis inde abscīsum vultū laetō dēvorāsse; tantae enim saevitiae sunt mōrēs Indōrum.

Lesson 73

A Tale of Brave Women

Abhinc multōs annōs, cum in prōvinciīs, quae ad occidentem spectant adhūc rārī essent colōnī, explōrātōrēs quīdam, domō trāns montēs profectī, per regiōnēs ignōtās multa mīlia passuum iter fēcērunt, et postrēmō locum idōneum nactī, procul ab amīcīs in rīpā pulcherrimī flūminis castellum parvum collocāvērunt; quibus rēbus factīs, nūntiōs mīsērunt, quī eōdem mulierēs līberōsque dēdūcerent.

Hiems iam appropinquābat; omnēs tamen cum nūntiīs libenter domō ēgressī sunt, et nāvigiīs parvīs vectī secundō flūmine ad castellum versus per aquam glaciē impedītam summō labōre contendērunt. Barbarī interim paene cotīdiē ē rīpīs tēla coniciēbant; et postrēmō multī ē colōnōrum numerō exitiālī morbō affectī sunt. Quā rē cognitā, hostēs ē rīpā scaphīs audācter prōgressī, nāvigium cēpērunt quō aegrī vehēbantur, hominēsque miserōs interfēcērunt omnēs.

Tantīs in perīculīs nōn virī sōlum sed etiam mulierēs virtūtem maximam praestitērunt. Sīcut, cum scapha quaedam in saxō absconditō adhaesisset, mulierēs duae exsiluērunt in aquam frīgidam, scaphamque dē saxō dētrūsērunt, cum alterius vir hostēs armīs dēterrēbat. Atque in liburnicā quādam puella vix adulta omnibus salūtī fuit; cum enim ab Indīs tēla conicerentur plūrima, virīque sē tegere cōnārentur, haec virgō fortis, cum liburnicam vī flūminis ad rīpam dēferrī animadvertisset, gubernāculīs arreptīs nāvem in cursū tenuit, dōnec vulnerāta est; quīn etiam nē tum quidem gemitum ūllum ēdidit, neque ē manibus gubernācula ēlābī passa est.

Lesson 74

The Treasure Seekers

Et hāc et aliīs aetātibus hominēs crēdulī cōnsuēverant in cavernīs maris frūstrā quaerere nāvēs, quae ōlim gazā onustae in marī naufragium fēcisse dīcuntur; interdum autem fortūnā prōsperiōre ūsī sunt. Sīcut abhinc multōs annōs quīdam negōtiātor, ē Britanniā Novā paucīs cum comitibus profectus, ad locum nāvigāvit longinquum, ubi gaza maxima multīs ante annīs naufragiō āmissa esse dīcēbātur. Quō cum vēnisset, arborem altissimam statim excīdit scaphamque fēcit, quae ad freta fīnitima explōranda ūsuī esset.

Aliquamdiū nihil repertum est. Ōlim tamen, cum nautae tōtō diē dīligenter labōrāvissent ac spē omnī paene sublātā ad nāvem sē dēfessī cōnferrent, quīdam ex eīs forte submersam animadvertit algam fōrmōsam, cuius pulchritūdine captus servum Indum ē scaphā exsilīre eamque carpere iussit; ille vērō, ubi cum algā sē ex aquā ēmersit, sub marī cōnfirmāvit sēsē multa arma vīdisse. Quō audītō, omnēs ecfrēnāte gaudēbant, cum sentīrent sē iam dēmum nāvigium invēnisse, quod mēnsēs multōs quaesīverant. Quārē statim in mare exsiluērunt Indī aliī; ā quibus brevī ē nāvigiō lāminae argenteae complūrēs ēlātae sunt. Posterō diē nautae, cum eōdem prīmā lūce cum praefectō redīssent, ē marī vim argentī incrēdibilem ūnā cum gemmīs plūrimīs facile recēpērunt.

Lesson 75

A Dangerous Conspiracy

Ōlim in fīnibus Indōrum ab Americānīs cōnstitūta est prōvincia maxima, ex quā pars quaedam etiam nunc Indiāna appellātur. Prōvinciā cōnstitūtā rēx Indus, nōmine Tecumsa, quī nē cīvēs suī brevī patriam tōtam dīmitterent timēre coeperat, omnibus locīs palam dīcere nōn dubitāvit sine cōnsēnsū omnium nātiōnum Indīs agrum nūllum vēndendum esse; ac postrēmō, conciliīs undique convocātīs, barbarōs hortātus est ut sē sequerentur hostīsque invīsōs ē fīnibus suīs expellerent.

Deinde, cum ad caput prōvinciae lēgātī conveniendī causā iter fēcisset, quamquam in lēgātī aedium vestibulō ipsī comitibusque subsellia posita erant, ibi sedēre nōluit: terram enim cōnfirmāvit esse Indōrum mātrem, sēque in eā stāre mālle; itaque lēgātus ad colloquium in silvam prōgredī coāctus est. Ibi dum colloquuntur, Tecumsa vehementer est īrā commōtus, eiusque comitēs secūrīs cōnfestim arripuērunt. Sed Americānī paucī, quī adstābant, statim expediērunt arma, mīlitēsque summā celeritāte ad lēgātum dēfendendum adcurrērunt; quibus rēbus territī, Indī nihil tum ausī sunt. At lēgātus, quī plānē sentiēbat cum barbarīs sibi mox dīmicandum esse, cōpiās satis magnās quam celerrimē cōgere coepit. Tecumsa interim, ut omnīs Indōs ad arma vocāret, reliquās gentēs dīligenter iam circumībat.

Lesson 76

A Dangerous Conspiracy (Continued)

Priusquam rēx Indus cum sociīs redīre potuit, lēgātus, sibī initium bellī esse faciendum ratus, cōnsiliō callidō ūsus est; nam ex urbe ad pugnam profectus, legiōnēs flūmine adversō pauca mīlia passuum dūxit, tum subitō in rīpam trānsiit alteram. Putābat enim (id quod factum est) barbarōs īnsidiās collocātūrōs eā in rīpā, in quā prīmō iter facere ipse coepisset. Cōpiīs igitur flūmen trāductīs, sine dētrīmentō ūllō contendit ad oppidum, ubi domicilium Tecumsa habēbat.

Cum lēgātus propius accessisset, rēgis frāter, quī tum oppidō praeerat, nūntium mīsit, quī dīceret posterō diē Indōs condiciōnēs pācis petītūrōs. Itaque Americānī prope oppidum posuērunt castra, armīsque expedītīs sē somnō dedērunt. At vigiliā circiter quārtā subitō audītus est ululātus Indōrum, quī undique castra iam obsidēbant; quō sonō ad aurēs adlātō, mīlitēs ē somnō excitātī ignīs cōnfestim extīnxērunt, nē ab hostibus cōnspicī possent. Sīc trīs ferē hōrās in nocte obscūrā ab Americānīs fortissimē pugnātum est; tum prīmā lūce, ēruptiōne factā, in fugam coniēcērunt hostīs, oppidumque incendērunt.

Oppidō incēnsō Tecumsa, postquam rediit, cōnsilia sua perficere nūllō modō potuit; paucīs autem post mēnsibus, cum Americānī Britannīs bellum indīxissent, in exercitū Britannicō lēgātus factus est.

Lesson 77

A Quick-Witted Messenger

Ōlim, cum in prōvinciīs, quae ad merīdiem spectant, Americānī cum Britannīs diū gessissent bellum ac saepe superātī essent, dux quīdam Americānus ad imperātōrem alium litterās mittere volēbat; at prīmō reperīrī poterat nēmō, quī eās dēferre audēret, quod undique hostēs viās obsidēbant. Postrēmō autem mulier quaedam, “Ego litterās adferam,” inquit; “quidvīs audēre mālō, quam domī animō morārī suspēnsō.”

Equō adductō, nūntia sine morā cōnscendit, ac, cōnfestim profecta, in itinere ab hostibus intercepta est. Quam captam mīlitēs maximā dīligentiā custōdiērunt, dōnec mulier vocārī posset, quae litterās quaereret, sī quae forte nūntiae vestīmentīs tēctae essent.

Dum vērō mulier exspectātur, nūntia litterās celeriter perlēgit, cumque eās discerpsisset, fragmenta chartae ēdit singula. Quae rēs eī salūtī fuit: altera enim mulier, cum postrēmō vēnisset, nihil scīlicet invenīre potuit; quārē mīlitēs, veniā contumēliae petītā, nūntiam incolumem abīre passī sunt. Illa autem summā celeritāte ad castra Americāna contendit, imperātōremque certiōrem fēcit dē rēbus omnibus, quae in litterīs scrīptae erant.

Lesson 78

Fortune favors the Brave

In exercitū Americānō ōlim erat centuriō quīdam, nōmine Iasper, quī semper in perīculīs maximīs libenter versābātur. Sīcut, cum Britannī castra quaedam oppugnārent, vēxillumque Americānum tēlīs abreptum in terram extrā mūnītiōnēs cecidisset, inter tēla, quae plūrima hostēs coniciēbant, ē castrīs ērūpit ille, vēxillumque arreptum in vallō rūrsus posuit.

Ac paulō post, cum cognōvisset Americānōs paucōs ā Britannīs capitis damnātōs Savannam ad mortem dēdūcī, ūnō cum comite profectus, ad fontem haud procul ab eā urbe in īnsidiīs latēbat, ut cīvibus suīs, sī posset, auxiliō esset. Mox in cōnspectum vēnērunt captīvī, quōs mīlitēs decem custōdiēbant; ē quibus octō, ubi ad fontem perventum est, armīs sub arboribus relictīs, aquam haurīre properāvērunt. Tum Iasper eiusque amīcus ērūpērunt ē latebrīs, duōbusque custōdibus occīsīs mīlitēs cēterōs sē dēdere coēgērunt: deinde cum captīvīs Britannicīs atque cīvibus, quōs servāverant, cōnfestim ad castra Americāna sē contulērunt. Haud semper autem Iasperō rēs tam fēlīciter ēvēnērunt; paucīs enim post annīs interfectus est, cum summā audāciā prōcucurrisset ex aciē atque in hostium vallō vēxillum dēfīxisset Americānum.

Lesson 79

Andrew Jackson

Nunc mihi pauca dīcenda sunt dē rēbus gestīs Americānī cuiusdam, nōmine Iacsōnis, quī obscūrō locō nātus, postrēmō reī pūblicae prīnceps factus est. Quī adhūc puer in bellō, quod prīmum Britannī cum Americānīs gessērunt, fortiter versātus, ūnā cum frātre ab hostibus captus, in carcere morbō gravī affectus est. Māter autem brevī efficere potuit ut fīliī ambō cum captīvīs Britannīs commūtārentur.

Multīs post annīs, cum Britannī iterum cum Americānīs bellum gererent, Indī, quōdam castellō Americanōrum expugnātō, nōn sōlum armātōs sed etiam mulierēs līberōsque summā crūdēlitāte occīdērunt. Quā caede nūntiātā, Iacsō, dīlēctū habitō, quam celerrimē profectus est, ut hostīs coercēret; cumque multa mīlia passuum iter fēcisset, etsī mīlitēs labōrandō dēfessī semel iterumque negābant sē longius prōgressūrōs, pervēnit postrēmō ad castra mūnītissima, quae in rīpā flūminis Tallapūsae posuerant Indī. Ubi ācriter pugnātum est; castra tamen sunt capta, hostēsque paene ad ūnum aut ibi periērunt aut in Flōridam fugere coāctī sunt. Victōriā potītus Iacsō summā cōmitāte rēgem Indōrum accēpit, quī equō vectus castra intrāre est ausus petītum ut frūmentō Americānī iuvārent mulierēs līberōsque Indōs, quī in silvīs latentēs famem aegrē iam tolerābant.

Lesson 80

Pirates Ashore

Quondam in marī Atlanticō secundum lītus Americānum ultrō citrōque nāvigābant pīrātae, quī omnibus locīs nāvēs vel Americānās vel Britannicās spoliābant; ē quibus ūnus, summae audāciae homō, liburnicīs praeerat complūribus. Is ōlim oppugnāre cōnstituit oppidum longinquum, quod numquam anteā spoliātum erat, cuiusque incolae locuplētēs esse dīcēbantur.

Sine dētrīmentō liburnicae in portum vēnērunt; tum autem captīvus quīdam, quī minus dīligenter custōdiēbātur, in mare clam exsiluit, ac nandō incolumis pervēnit ad lītus: quī sine morā oppidānōs dē cōnsiliīs pīrātārum certiōrēs fēcit. Quō nūntiō acceptō, oppidānī summā dīligentiā bona sua cēlāre coepērunt. Deinde, postquam pīrātae ē nāvibus ēgressī mīlitēs paucōs, quī oppidō erant praesidiō relictī, in fugam coniēcērunt, cīvēs ipsī, aedibus clausīs, tēla in hostēs prīmō coniēcērunt plūrima; sed postrēmō, timōre dētrīmentī etiam maiōris coāctī, sē maestī dēdidērunt. Quōs omnīs pīrātae, victōriā potītī, in templa quaedam coēgērunt. Ubi illī famē sunt paene necātī; victōrēs enim interim tam bene sē habēbant, ut omnīnō captīvōrum miserōrum oblīvīscerentur.

Lesson 81

Carrying the Tribute

Abhinc multōs annōs Americānī, antequam rēs pūblica valida facta est, tribūtum pendere solēbant cuidam rēgī Africānō, nē pīrātae eārum regiōnum(quī sub eius imperiō erant) nāvēs suās spoliārent. Ōlim, cum praefectus Americānus tribūtī istīus ferendī causā ad Āfricam nāvigāsset, rēx ille, quī forte nūntium cum dōnō Bȳzantium hōc ferē tempore ad rēgem suprēmum mittere volēbat (nam ipse quoque tribūtum pendere cōgēbātur), ab Americānīs postulāvit ut nāve suā hanc rem susciperent. Praefectus scīlicet sē nōlle respondit; sed rēx, ‘“Nōnne servī estis?” inquit: “nōnne tribūtum mihi penditis? Hanc rem mehercle nisi cōnfestim suscipiētis, nāvēs omnēs Americānae, quae in marī Mediterrāneō nāvigant, ā pīrātīs statim capientur.” Praefectus igitur animō haud aequō Bȳzantium proficīscī coāctus est: ubi autem rēx suprēmus Americānōs summō accēpit honōre; cumque discēderent, ducī etiam dedit diplōma.

Cum nāvis paucīs post diēbus ad lītus Āfricae rūrsus appulsa esset, rēx Āfricānus, quī iam oblītus erat sē pollicitum esse nihil amplius ab Americānīs postulātum īrī, praefectum iussit iterum Bȳzantium nāvigāre; cumque id recūsāret, etiam mortem praesentem minātus est. Tum praefectus diplōma porrēxit; quō vīsō, tantus timor rēgis animum occupāvit, ut veniā contumēliārum petītā Americānōs sine morā redīre domum paterētur.

Lesson 82

A Successful Ambuscade

Eō tempore, quō colōnī cum Philippō, rēge Indōrum clārō, bellum gerēbant, oppidō quōdam ā barbarīs incēnsō, magna vīs frūmentī ab eīs integra in agrīs relicta est. Quō cognitō, imperātor colōnōrum, tantam frūmentī cōpiam nōn temere dīmittendam ratus, ab oppidō fīnitimō lēgātum cum mīlitibus proficīscī iussit, ut frūgēs ad bellī sēdem reportāret. Ille igitur iūmenta carrōsque statim coēgit multōs, ac cōnfestim in agrōs illōs contendit; ubi nūllō impediente frūmentum omne in carrōs sine morā impositum est.

Postquam tamen cōpiās redūcere coepit, lēgātus silvās veritus (per quās tria mīlia passuum iter faciendum erat) mīlitēs prīmō armīs expedītīs prōgredī iussit. Cum vērō agmen ē silvā incolume ēvāsisset, omnia perīcula suōs iam effūgisse arbitrātus, viā minus dīligenter explōrātā, in īnsidiās subitō incidit, quās hostēs fēcerant in palūde quādam, per quam rīvus parvus fluēbat. Quem ad locum ubi perventum est, repente audītus est undique ululātus Indōrum, tēlaque plūrima inmissa sunt. Quā rē novā permōtī mīlitēs nūllō modō resistere potuērunt, praesertim cum numerō barbarī multō essent superiōrēs. Quīn etiam ē proeliō colōnī vix septem octōve effūgērunt; quārē propter clādem ibi acceptam hīc locus posteā “rīvus cruentus” appellābātur.

Lesson 83

An Intrepid Commander

Eōdem bellō quīdam colōnī in scaphīs ōlim eō cōnsiliō profectī sunt, ut cum Indīs fīnitimīs aut pācem facerent, aut eīs indīcerent bellum, sī Philippum adiuvāre persevērārent. Ē scaphīs ēgressī, per agrōs contendēbant colōnī, cum subitō ululātus audītus est, et barbarī impetū repentīnō mīlitēs ad lītus sē recipere coēgērunt: nam in eō quoque proeliō Indī numerō erant multō superiōrēs; dux enim colōnōrum quīndecim tantum mīlitēs sēcum tum habēbat.

Is autem, vir summae cōnstantiae, locum idōneum nactus, suōs hortātus est nē sē animō dēmitterent, et ipse ācriter dīmicāvit. Dum rēs sīc geritur, animadvertit forte ūnum ē comitibus ita territum, ut nūllō modō pugnāre posset. Quō vīsō, hominem iussit lapidēs comportāre, quī prō mūnītiōne ūsuī essent: quod cum iste faceret, sagitta subitō lapidem percussit, quem manibus ferēbat; quō mīrāculō permōtus (nam vītam ā dīs ita servātam esse exīstimābat), animōs homō resūmpsit, summāque virtūte ūnā cum cēterīs pugnāvit.

Brevī tēla colōnōrum dēficere coepērunt; sed nāvis adventū opportūnō servātī sunt. Dux tamen, cum nōllet Indōs putāre sē timōre discessisse, etiam tum in agrīs paulum morātus est ad petasum petendum, quem ad fontem paulō ante relīquerat.

Lesson 84

Burned at the Stake

Dē crūdēlitāte Indōrum multa nārrantur. Sīcut, cum oppidum colōnōrum quoddam ā Gallīs barbarīsque esset expugnātum, ampliusque quīnquāgintā oppidānī captī essent, hostēs cum captīvīs miserīs cōnfestim domum contendērunt. Dum autem iter faciunt, ūnus ē captīvīs, homō obēsus, quī onus grave ferre coāctus tardius sequēbātur, sē posse clam effugere ratus, onus subitō in viā dēposuit atque in arbore cavā latēre cōnātus est.

Hīc autem ab Indīs brevī repertus, veste dētractā per nivem nūdus prōgredī est coāctus; quō modō usque ad noctem iter factum est. Tum barbarī, captīvō ad arborem religātō, ignem pedetemptim admovēbant, dōnec homō moribundus vīsus est; deinde rūrsus paulum redūcēbant, quō diūtius cruciārētur. Quīn etiam, nē hōc quidem contentī, frūsta abscīdērunt vīscerum, ut cruciātū captīvī oculōs suōs pāscerent, cum interim canerent aut saltārent rīdentēs; et postrēmō, nē contumēlia ūlla dēesset, corpus mortuī in favīllam resīdere passī sunt, quō posteā maiōre amīcī dolōre afficerentur, cum eius cāsum vidērent miserrimum.

Lesson 85

An Early Morming Surprise

Ōlim Gallī Indīque castellum quoddam hieme expugnāre cōnstituerant. Quārē per nivem altam summō labōre prōgressī, nocte intempestā in silvā haud procul ab oppidō castra collocāvērunt; deinde, impedīmentīs praesidiō paucīs relictīs, vigiliā quārtā ferē exāctā ad mūnītiōnēs pedetemptim accessērunt. Nam per nivem gelū rigidam iter iam faciendum erat, timēbantque nē sonus ā colōnīs audīrētur; quam ob rem ab imperātōre iussī erant paulum prōgredī, tum paulum stāre, tum iterum paulum prōgredī, ut strepitus exercitūs per nivem iter facientis sonus tantum ventōrum vidērētur. At nihil suspicābantur colōnī; quīn etiam custōdēs ipsī somnō gravissimō quiēscēbant. Itaque hostēs facillimē in castellum pervēnērunt; nix enim ūnā ex parte tam alta fuit, ut mūnītiōnēs vix exstārent. Tum dēmum, ululātū ācrī sublātō, barbarī colōnōs perterritōs cōnfestim dētrāxērunt ē lectīs, et undique caedēs incendiaque miscuērunt.

In castellō praedā multā hostēs potītī sunt atque ad vesperum, caede incendiīsque aliquandō dēfessī, sē ad silvam contulērunt. Victōria tamen nōn incruenta parta erat: nam intrā castellum erant complūra tēcta minōra; quōrum ūnum cum barbarī expugnāre frūstrā cōnārentur, tēlīs inde coniectīs multī interfectī erant.

Lesson 86

Some Very Distinguished Geese

Quibus rēbus admoneor dē impetū, quem Gallī antīquī abhinc multōs annōs in Capitōlium fēcērunt, cum exercitūs vīcissent Rōmānōs, urbemque ipsam incendissent. Prīmō interdiū hostēs adortī sunt, summāque audāciā saxa aspera ascendērunt; sed Rōmānī dēsuper eōrum aciem tam facile tantāque caede dēiēcērunt, ut numquam posteā idem audērent.

Deinde autem, cum multōs diēs Capitōlium obsessum esset nec praesidium (quamquam summa erat cibī inopia) sē dēdere vellet, noctū Capitōlium oppugnāre hostēs cōnstituērunt. Itaque sēmitā aspera, quam paucīs ante diēbus Gallus quīdam forte animadverterat, tertiā ferē vigiliā ūnus mīles inermis paulum ascendit; cui deinde arma trādita sunt. Is sequentēs adiuvābat, illī rūrsus aliōs. Quō modō Gallī complūrēs ad summum collem tantō silentiō pervēnērunt, ut custōdēs nihil sentīrent; quīn etiam nē canēs quidem excitātī sunt. Sed repente ānserēs Iūnōnis sacrī clangōrem clārum ēdidērunt: quae rēs Rōmānīs salūtī fuit; nam M. Mānlius, vir summae cōnstantiae, sonō ācrī audītō, comitēs ad arma vocāns cōnfestim in prīmum Gallum impetum fēcit ācerrimum, eumque dē saxō prōiēcit. Gallus cāsū suō aliōs quoque dēturbāvit; et hostēs, magnō dētrīmentō acceptō, etiam hōc cōnātū dēsistere coāctī, in castra maestī sē recēpērunt.

Lesson 87

An Army of Two

Longum est cōnsilia nārrāre, quibus ūsī sunt colōnī eīs in bellīs, quae cum Britannīs et Indīs gessērunt. Sīcut ōlim, cum per prōvinciam Noveborācēnsem nāvis Britannica adversō flūmine nāvigāret, in rīpā forte stābant līberī duo; quī veritī nē, sī agricolās armātōs exspectāssent, auxilium sērō adferrētur, cōnstituērunt, sī possent, Britannōs ipsī dēterrēre.

Post domum, quae in prōmunturiō posita erat, silva erat parva. Itaque līberī, cum ad aedēs cucurrissent, armīs cōnfestim arreptīs, portā postīcā in silvam clam ēgressī sunt; tum autem palam ē silvā in aedēs cum armīs properāvērunt. Quod idem cum saepius fēcissent, Britannī, quī cōnspiciēbant procul nec quicquam plānē vidēre poterant, manum magnam in aedēs convēnisse ratī, pedetemptim tamen prōgredī persevērāvērunt: dum vērō praeter prōmunturium nāvigant, subitō alter ex līberīs inmīsit tēlum ac gubernātōrem graviter vulnerāvit; quī cum prōlāpsus gubernācula ē manibus dīmīsisset, nāvis ē cursū flūmine secundō ferrī coepta est. Quam ob rem Britannī, sē sīc omnīs interficī posse arbitrātī, animō minimē aequō sē recēpērunt ad oppidum, unde nūper profectī erant.

Lesson 88

Horatius at the Bridge

Quae rēs memorābilis mē admonet dē facinore similī sed maiōre, quod Rōmae antīquitus ab Horātiō quōdam factum esse trāditur. Cum enim bellum ā rēge Porsinnā esset Rōmānīs indictum, Iāniculum impetū repentīnō captum est Rōmānīque perterritī trāns Tiberim in urbem quam celerrimē fugere coepērunt. Tum Horātius, quī sentiēbat hostēs, nisi pōns esset perruptus, urbe quoque statim potītūrōs, cīvīs suōs hortātus est ut pontem ignī ferrōque perrumperent, cum ipse impetum hostium sōlus sustinēret.

Itaque cum duōbus amīcīs fidēlibus, quōs pudor eum dēserere nōn patiēbātur, ad prīmum aditum pontis fortiter prōgressus, audācissimē ibi cōnstitit. Quā audāciā obstupefactī, hostēs prīmō paulum morātī sunt, deinde impetum acriōrem fēcērunt; Horātius vērō, minās contumēliāsque vōciferāns, summā virtūte dīmicābat, nec locō cessit priusquam post tergum pōns perruptus est. Tum in Tiberim armātus dēsiluit, et ad rīpam alteram incolumis pervēnit, quō paulō ante, exiguā parte pontis adhūc relictā, amīcōs duo sē recipere coēgerat.

Sīc memoriae trāditum est; Līvius autem (ā quō haec nārrantur) facinus hoc apud posterōs plūs glōriae quam fideī habuisse palam cōnfitētur.

Lesson 89

A Favor Repaid

Ōlim Indus ignōtus in dēversōrium ēsuriēns vēnit; cum autem diū frūstrā vēnātus erat, cibum emere nōn potuit. Sed colōnus quīdam, quī animadverterat famē hominem esse paene cōnfectum, caupōnam iussit cibum dare, ipseque pecūniam solvit. Indus colōnō grātiās maximās ēgit pollicitusque est sē semper beneficium memoriā custōdītūrum.

Paucīs post annīs colōnus ipse ab Indīs captus est et in Canadam dēductus; ubi ā dominō in silvās saepe lignātiōnis causā missus est. Ōlim, cum procul ab aedibus labōrāret, subitō in cōnspectum vēnit Indus quīdam, quī eum hortātus est ut paulō post in locum certum ad colloquium venīret. Colōnus haud invītus pollicitus est; tum īnsidiās veritus cōnsilium mūtāvit, neque ad locum vēnit cōnstitūtum. Paucīs post diēbus Indus eum iterum convēnit, iterumque hortātus est ut aliō diē ad locum dēstinātum īret.

Quō ubi perventum est, Indus sē sequī iussit, ac per silvās celeriter profectus est. Alter, etsī timor eius occupābat animum, fīnemque itineris omnīnō nesciēbat, est tamen secūtus; cumque diēs multōs per silvās iter fēcissent, postrēmō ad oppidum pervēnērunt, quod colōnus laetus ut suum cognōvit. Tum dux, “Ego is sum,” inquit, “quem tū abhinc multōs mēnsīs cibō iūvistī. Hōc modō referō grātiam.”

Lesson 90

An Earthquake in Colonial Times

Cum iam colōnī plūrimī Britanniam Novam incolēbant, ōlim noctū, dum hominēs ferē omnēs somnō gravī quiēscunt, repente mōtus terrae maximus factus est. Sonō horrendō ad aurīs adlātō, colōnī graviter permōtī ē lectīs cōnfestim exsiluērunt, tēcta ratī undique labefactārī; quīn etiam erant quī timērent nē vēnisset diēs mundī ultima aut certē adesset. Interim in marī nautae mōtum sēnsērunt, crēdēbantque nāvīs suās in saxa abscondita dēlātās esse; in agrīs autem bovēs, cum mūgītūs maximōs ēderent, omnīs in partēs perterritī cucurrērunt.

Quīdam cōnfirmant sē tum vīdisse ignem per terram currere; ac certē quōdam locō erat terrae hiātus, ex quō pulvis levis fūmō similis aliquamdiū efferēbātur. Diēbus proximīs complūrēs cōnsecūtī sunt mōtūs, sed minōrēs; multīque hominēs, quī adhūc religiōnem sprēverant, propter timōrem ad cultum deōrum sē convertērunt. Trāditum quoque est, aquam cuiusdam fontis, quī terrae mōtū humī dēpressus erat, posteā hieme interdum glaciem factam esse, quamquam anteā omnī tempore annī ūberius fluere cōnsuēverat.

Lesson 91

Evils of the Slave Trade

Gentēs, quae Āfricam incolunt, quondam inter sē saepe dīmicābant, captīvīque ā negōtiātōribus ēmptī, nāvibus in terrās sunt trānsportātī dīversās, ubi dominīs novīs trāditī summīs labōribus aetātem in agrīs agēbant. Dum autem nāvigant, condiciō captīvōrum miserrima erat; nam trāditum est dominōs, quī quaestum volēbant facere quam maximum neque aliud cūrābant, valētūdinī salūtīque servōrum operam minimam dedisse.

Quī igitur miserī in locīs angustīs foedīsque procul ā lūce caelīque spīritū saepe claudēbantur. Quīn etiam interdum, ut nāvēs quam plūrimōs portārent, inter sē vinculīs iūnctī, supīnī diēs noctēsque iacēre coāctī sunt, spatiō minimō tantum relictō, ubi paucī vice alternā sē exercēre possent: quōrum cruciātus, tempestāte coortā, maximus erat; tum enim forīs omnibus clausīs vix respīrāre poterant, multīque moriēbantur. Quō modō saepe factum est ut vīvī, vinculīs retentī, inter mortuōs iacēre cōgerentur, dōnec posterō diē nautae solverent mortuōs corporaque in mare abicerent.

Lesson 92

A Pirate Outdone

Illīs temporibus, cum servī plūrimī ex Āfricā in terrās dīversās trānsportārentur, saepe in marī coniūrātiōnem inter sē nautae fēcērunt, dominōque nāvis aut coniectō in vincula aut interfectō, ducem novum ipsī dēligēbant; quō modō pīrātae factī secundum ltus Āfricae ultrō citrōque nāvigābant et nāvēs gentium spoliābant omnium.

Quōrum ē numerō quīdam in portum ōlim vectī longinquum, ubi in lītore collocāta erant castra parva Britannica, lēgātum tēla aurumque ē castrīs ad sē mittere summā superbiā iussērunt. Ille vērō, vir maximae cōnstantiae, aurum respondit sē nōn datūrum esse, sed tēla libenter missūrum, sī eōrum nāvis propius accessisset. Tum pīrātae īrā commōtī castra ācerrimē adortī sunt, ac lēgātus Britannicus, postquam tēla dēfēcērunt ē castrīs sē recipere coāctus, postrēmō ab hostibus captus est; quī eum cum custōdibus cōnfestim ad ducem mīsērunt. Iste scīlicet hominem horrendīs exsecrātiōnibus accēpit, quod animō tam obstinātō resistere ausus erat; lēgātus autem minimē territus audācter respondit atque etiam maiōribus exsecrātiōnibus quam dux ipse ūsus est. Quae rēs eī salūtī fuit; nam pīrātae cēterī, novā rē dēlectātī, cachinnōs sustulērunt maximōs et ultrō vītam hominī concessērunt, quod male dīcendō ducem ipsum superāre potuerat.

Lesson 93

Colonization in Africa

Americānī Britannīque, cum dēmum plānē coepissent cognōscere mala, quae ab ēmptiōne servōrum oriuntur, colōniās in Āfricam statuērunt dēdūcendās esse, in quās lībertīnī mitterentur; illīsque temporibus erant etiam quī servōs ferē omnēs postrēmō sīc in patriam redūcī posse exīstimārent.

Colōniae, quae prīmō sunt eō dēductae, nōn erant validae, et saepe cum incolīs Āfricānīs pugnandum erat. Sīcut ōlim, cum colōnī quīdam prōmunturiō īnsulāque ēmptīs oppidum parvum in lītore condidissent, nātiōnēs proximae moleste ferēbant peregrīnōs illīc cōnsēdisse; verēbantur enim nē iūra sua vetera āmitterent, ēmptiōque servōrum (quā ex rē quaestum magnum faciēbant) mox tōta reprimerētur. Quārē, armātis undique convocā.īs, in oppidum colōnōrum repente impetum fēcērunt ācerrimum. Intrā mūnītiōnēs erant dux aeger et trīgintā quīnque tantum hominēs, quī arma ferre possent; at illī, cum in proeliō quīndecim ex ipsōrum numerō aut vulnerātī aut interfectī essent, hostēs praedā occupātōs postrēmō in fugam coniēcērunt. Paucīs autem post diēbus oppugnātiō ā barbarīs redintegrāta est; quī nē tum quidem rem bene gessērunt. Itaque, pāce iam dēmum factā, haec quidem colōnia paulātim numerō vīribusque aucta est.

Lesson 94

A Prize Won and Lost

Ōlim, cum nāvis longa Americāna per mare Mediterrāneum nāvigāret, nautae procul vēlum vīdērunt; quō vīsō, praefectus, liburnicās pīrātārum haud procul abesse ratus, suōs summā celeritāte īnsequī iussit. Dum autem vēlīs rēmīsque contendunt, subitō nāvis in saxīs absconditīs adhaesit, neque ūllō modō dētrūdī poterat. Quō cāsū secundum lītus nūntiātō, pīrātae oppugnandī causā undique convēnērunt, et Americānī, etsī, ut nāvem levārent, in mare iēcerant omnia, postrēmō sē dēdere coāctī sunt.

Quā victōriā partā, rēx pīrātārum, veritus nē aliae nāvēs longae oppidum suum oppugnārent, Americānōs miserōs mūnītiōnēs firmāre coēgit, cum interim ā pīrātīs captīvī tantā dīligentiā custōdiēbantur, ut, quamquam diēs noctēsque dē fugā cōgitābant, rem numquam perficere possent.

Eīs nautīs, quī noctū quoque labōrāre volēbant, pecūniam dedit rēx, cum opera sua vellet quam mātūrrime perficī; illī autem pecūniam acceptam statim profūdērunt, et ēbriī per oppidum vagantēs iniūriās oppidānīs saepe intulērunt. Tum mīrīs modīs poenās dedisse dīcuntur; hominis enim supīnī sola pedum verberābantur, idque saepe tam vehementer ut sanguis exīret. Interdum autem, pecūniā līctōribus datā, storeīs interpositīs nautae verberābantur, cum interim lēgātus huic reī praepositus (quī tamen extrā forēs carceris morārī solēbat) ex clāmōribus iūdicābat hominēs cruciātūs patī maximōs.

Lesson 95

A Prize Won and Lost (Continued)

Interim pīrātae longam nāvem Americānam dē saxīs dētrūserant; quam ob rem captīvī scīlicet etiam molestius ferēbant nāvem suam in hostium potestātem vēnisse: itaque eōrum dux, Bēnbrigius nōmine, litterās clam mīsit, quibus hortātus est alium praefectum Americānum, quī eōdem in marī nāvigābat, ut cīvibus auxiliō venīret praedamque ē manibus hostium ēripere cōnārētur. Ille, litterīs acceptīs, suspīciōnis vītandae causā liburnicam mīsit; quae nocte intempestā portum ingressa, ad nāvem longam cursū tam incertō nāvigāvit, ut pīrātae quī in eā custōdiās agēbant, veritī nē liburnica in nāvem inlīderētur, magnā vōce gubernātōrī imperārent ut ancorās iaceret. Is autem respondit ancorās āmissās esse.

Quō respōnsō dēceptī, pīrātae liburnicam vagantem propius accēdere patiēbantur, cum subitō ex eā septuāgintā armātī gladiīs dēstrictīs in nāvem longam ascendērunt atque in hostīs perturbātōs impetum fēcērunt ācerrimum. Pīrātae fortissimē dīmicāvērunt; brevī autem paene ad ūnum occīsī sunt. Tum, cum reliquī sē in mare iēcissent, ignēs multīs simul locīs nāvī longae Americānī ipsī admōvērunt, quattuorque tantum vulnerātīs, liburnicā salvā ad classem sē recēpērunt.

Paulō post oppidum ipsum classe est oppugnātum, atque invītus rēx pīrātārum captīvōs Americānōs incolumēs abīre patī coāctus est.

Lesson 96

A Mysterious Disappearance

Colōniīs multīs iam in Americam dēductīs, Gallī etiam in Indōrum fīnēs sacerdōtēs mittere cōnsuēverant, nōn sōlum ut barbarī ad suam religiōnem converterentur, sed etiam ut illī amīcī essent, sī quandō cum Britannīs dīmicandum esset. Quī hominēs sānctī interdum maximīs in perīculīs versābantur; sīcut ōlim in regiōnibus longinquīs, quae posteā cīvitātis Noveborācēnsis pars factae sunt, sacerdōtēs complūrēs, quī cum negōtiātōribus paucīs castellum parvum ibi tenēbant, subitō certiōrēs factī sunt Indōs peregrīnōs omnīs occīdere cōnstituisse.

Palam fugere nōn audēbant sacerdōtēs, neque eīs ūllae erant nāvēs, quibus ad Canadam veherentur. Itaque clam intrā castellum scaphās facere statim coepērunt; deinde, postquam omnia ad fugam iam sunt parāta, barbarōs ad convīvium vocāvērunt. Illī convēnērunt laetī; cumque ēdissent omnia, quae sacerdōtēs apposuerant, domum regressī in tabernāculīs mox sōpītī iacēbant. Tum Gallī silentiō scaphās ad rīpam portāvērunt, et flūmine secundō ad Canadam versus profectī sunt.

Māne Indī vīdērunt castellum clausum; quā rē animadversā, prīmō sacerdōtēs vōta facere crēdēbant. Postrēmō tamen, fenestrīs ingressī, intus esse nēminem timōre maximō sēnsērunt; nesciēbant enim Gallīs ūllās esse scaphās, eōsque arte magicā effūgisse iūdicābant.

Lesson 97

Early Days in Liberia

Cum in Āfricā abhinc multōs annōs condita esset rēs pūblica, quae Līberia appellātur, incolae eius regiōnis novae cīvitātī inimīcissimī erant. Nam advenae statuerant ēmptiōnem servōrum reprimendam esse, Āfrī autem quaestum suum dīmittere nōlēbant.

Ōlim prope colōniam quandam subitō multitūdō barbarōrum armātōrum per silvam viam rumpere audīta est. Sed in oppidō arma multa apud sacerdōtem quendam condita erant; quī, ūnā cum duōbus fabrīs, quī eīsdem in aedibus habitābant, tēla cōnfestim in hostīs inmittere coepit, multōsque vulnerāvit. Dux tamen Āfrōrum paucīs cum comitibus fortiter prōgressus iam coepit perrumpere pālōs, quī circum aedēs in terrā dēfīxī erant. Illum autem ūnus ex fabrīs statim tēlō interfēcit, barbarīque cēterī, hōc cāsū perterritī, cōnfestim vertērunt terga et quam celerrimē in silvam sē contulērunt. At paulō post, moleste ferentēs ducem mortuum in colōnōrum potestāte relictum, corporis quaerendī causā rediērunt, summāque virtūte identidem impetum in aedēs fēcērunt ācerrimum, dōnec, cum hōram amplius dīmicātum esset, subitō proeliō dēstitērunt et rūrsus maestī in silvam regressī sunt.

Lesson 98

An Experience with Robbers

Quondam in rīpīs illīus flūminis, quī linguā Indōrum pater aquārum appellābātur, pīrātae multī in spēluncīs latēbant, ut nāvigia spoliārent, quae illīs temporibus mercibus variīs onusta ultrō citrōque nāvigābant; quīn etiam quōdam locō castra parva fēcerant, ibique summā audāciā nāvēs vel maximās adoriēbantur.

Quem locum ōlim negōtiātor locuplēs, ventum idōneum nactus, vēlīs passīs incolumis est praetervectus; quī autem ad rīpam nāvem suam appellere nōn ausus est, dōnec duo diēs inde adversō flūmine nāvigāvit. Interim vērō pīrātae, quī nāvem vīderant praetereuntem, nec praedam tam pulchram dīmittere volēbant, rēctā viā per silvam erant secūtī, et locō opportūnō in īnsidiīs iam latēbant; quī, nāve ad rīpam appulsā, ē silvā subitō ērūpērunt, ac nautās captōs ad castra sua nāvem redūcere coēgērunt.

Ibi negōtiātōris coquus Āfer cōnsiliō callidō ūsus est; nam simulābat dominum sibi iniūriās intulisse, sēque gaudēre eum captum esse: quō modō in amīcitiam pīrātārum inrēpsit, quī crēdēbant hominem socium fidēlem esse futūrum. Sed ōlim, cēnā omnibus in nāve appositā, coquus repente proximum pīrātam in flūmen prōiēcit; quō signō nautae cēterōs quoque in aquam dētrūsērunt. Pīrātae ad rīpam nandō pervēnērunt; negōtiātor autem nāvem cōnfestim solvit ac summā celeritāte domum profectus est.

Lesson 99

The Capture of Stony Point

Ōlim Britannī castra satis magna occupāverant in rīpā flūminis Hudsōnis, haud procul ā castellīs complūribus, quae adhūc tenēbant Americānī victī. Quārē colōnī, castella sua magnō esse in perīculō ratī, castra statim sibi dēlenda esse exīstimābant. Quam ad rem cōnficiendam dēlēctus est quīdam Antōnius, vir fortissimus, quī anteā facinora saepe ausus erat audācissima.

Omnibus rēbus parātīs, Americānī, per silvās clam profectī, sōlis occāsū prope castra Britannica in latebrīs cōnsēdērunt, ibique hōrās complūrīs morātī sunt; tum tertiā ferē vigiliā silentiō ad castra accessērunt, cum interim duce ūterentur servō Āfrō, quī Pompēius appellābātur.

Ūnā cum servō praegrediēbantur duo mīlitēs, quī vestīmenta agricolārum gerēbant. Quārē custōdēs nihil suspicantēs hominēs propius accēdere passī sunt; Pompēius enim erat omnibus nōtus, quod anteā ad castra saepe vēnerat ut vēnderet bācās: quīn etiam signum eī ā Britannīs interdum datum erat. Ita factum est ut sine strepitū custōdēs ā mīlitibus duōbus caperentur; et legiōnēs ipsae paene in castra vēnērunt, priusquam Britannī sēnsērunt hostēs adesse. Tum autem celeriter concurrērunt ad arma et fortissimē dīmicāvērunt.

In proeliō Antōnius graviter vulnerātus est; castra autem sunt expugnāta ab Americānīs, quī brevī dēiēcērunt opera omnia, quae Britannī magnā dīligentiā ibi effēcerant.

Lesson 100

Nathan Hale

Postquam Britannī Longā īnsulā tōtā potītī sunt, Vasingtō tamen Novī Eborācī aliquamdiū morātus est, cum discēdere nōllet, dōnec dē cōnsiliīs hostium certior factus esset. Diū ille hominem frūstrā quaerēbat, quī veste mūtātā castra Britannica speculandī causā adīre vellet; postrēmō autem ad hanc rem suscipiendam lēgātus adulēscēns repertus est: quī, vestīmentīs magistrī puerōrum sūmptīs, liburnicā vectus ad īnsulam incolumis pervēnit. Ubi Britannī, quī nihil suspicābantur, hominem līberē circum castra omnia ambulāre passī sunt. Ille autem dīligenter faciēbat dēscrīptiōnēs; commentāriōs vērō, nē sibi essent dētrīmentō, sī in manūs hostium vēnisset, Latīnē scrīpsit. Tum paucīs post diēbus, rē bene cōnfectā, ad locum rediit, unde ad continentem trānsitūrus erat.

Dum autem ibi liburnicam exspectat, in dēversōriō ā perfugā quōdam cōnspectus est, quī Britannōs sine morā dē eius latebrīs certiōrēs fēcit. Itaque ab hostibus cōnfestim missa est nāvis longa, quae hominem interciperet. Scaphā ē nāvī ad lītus appulsā, lēgātus scīlicet amīcōs adesse crēdēbat; quārē ē latebrīs palam prōgressus, in lītore facile captus est. Is paulō post ā Britannīs capitis damnātus, fortissimē sē gerēbat; cumque tempus moriendī iam adesset, aequissimō animō “Hoc sōlum mē paenitet,” inquit, “quod mihi est ūna vīta tantum, quam prō patriā largiar.”

Stories from Caesar Retold: The Winter of 54-53 B.C.

Lesson 101

In 58 B.C. Julius Caesar became governor of northern Italy and the vast country extending from the Alps to the North Sea, and spent the next nine years in disciplining various tribes of that great territory.

Unexpected Trouble

Caesar, cum in Galliā bellum gerēbat, tōtam aestātem hostēs premere solitus est, tum, ut vīrēs mīlitum cōnservāret, exercitum in hīberna dēdūcēbat: nam caelum eārum regiōnum hieme asperrimum est; quārē ille iūdicābat aestāte sibi cum hostibus esse dīmicandum, reliquōs autem annī mēnsēs in hībernīs mīlitēs retinendōs esse. Ōlim, cum trānsīsset in Britanniam multōsque diēs cum incolīs eius īnsulae bellum gessisset, aestāte exāctā ad continentem rediit. Ibi certior factus est propter siccitātem in Galliā summam esse frūmentī inopiam. Itaque exercitum in partēs complūrēs dīvīsum in dīversīs cīvitātibus hiemandī causā collocāvit.

Quō factō, dux quīdam Gallōrum, nōmine Ambiorīx, cum exercitus tot in partēs dīvīsus esset, Rōmānōs iam dēmum facile superārī posse ratus, ūna castra longinqua subitō est adortus; impetus autem fortiter exceptus est ā nostrīs, quī equitēs hostium cōnfestim in fugam dedērunt. Quā spē dēiectī, Gallī clāmāvērunt sē colloquium velle; quō audītō, lēgātī quī illīs castrīs praeerant, extrā mūnītiōnēs nōn dubitāvērunt eōs mittere, quī cum Ambiorīge colloquerentur.

Lesson 102

A Parley with the Enemy

Ad colloquium missus est C. Arpinēius, eques Rōmānus, et Q. Iūnius, Hispāniēnsis, quī iam ante ā Caesare ipsō saepe dēlēctus erat, ut cum Ambiorīge ageret.

Eīs, cum extrā mūnītiōnēs ēgressī essent, rēx cōnfirmāvit Gallōs ūniversōs cōnstituisse eō ipsō diē omnia hīberna Caesaris simul oppugnāre, nē qua legiō alterī legiōnī subsidiō venīre posset; sē tamen invītum castra oppugnāsse, sed voluntātī cēterōrum Gallōrum cīvitātem suam resistere nōn potuisse. “Nec tamen,” inquit, “Caesaris in mē beneficiōrum immemor sum; itaque vōs magnopere hortor, ut quam celerrimē exercitum vestrum ad proxima hīberna dēdūcātis. Magna enim manus Germānōrum Rhēnum nūper trānsiit, quōrum multitūdinī nūllō modō resistere poteritis. Quārē salūtī vestrae statim cōnsulite.” Simul pollicitus est sē Rōmānōs per fīnīs suōs incolumēs iter facere passūrum.

Quā ōrātiōne habitā, discessit Ambiorīx; nūntiī autem rediērunt in castra lēgātōsque dē rēgis verbīs certiōrēs fēcērunt.

Lesson 103

Division of Opinion in the Roman Camp

Q. Sabīnus et L. Cotta lēgātī, rē repentīnā permōtī, ea verba, etsī ab hoste dicta erant, tamen nōn neglegenda esse exīstimābant; itaque, cōnsiliō convocātō, quid optimum factū esset diū disputātum est.

Tribūnī centuriōnēsque complūrēs nihil sibi temere agendum, neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum iūdicābant; cum enim castra mūnītissima essent, crēdēbant sē Germānīs facile resistere posse, dōnec Caesar cum legiōnibus subsidiō venīret. Sabīnus autem, veritus nē Gallī cum Germānīs sē coniungerent, statim discēdendum cēnsuit; sciēbat enim Germānīs magnō dolōrī fuisse victōriās superiōrēs Rōmānōrum, neque arbitrābātur Gallōs, quī tot contumēliās ā Rōmānīs accēperant, sē cum hoste quōvīs coniungere dubitātūrōs.

Ōrātiōne in utramque partem habitā, cum Cotta sententiae collēgae suī ācriter resisteret, Sabīnus postrēmō īrātus “Fīat,” inquit, “ut vōbīs vidētur; ego nōn is sum, quī mortis perīculō magnopere terrear.”

Lesson 104

The Advice of the Enemy is Taken

Quibus verbīs commōtī, omnēs statim ē cōnsiliō surrēxērunt, lēgātōsque vehementer hortātī sunt nē suā pertināciā rem in summum perīculum dēdūcerent: neque enim ūllum hostem sibi timendum esse, sī modo omnēs idem probārent; in dissēnsiōne autem nūllam esse spem.

Cum iam ad mediam noctem disputātum esset, tum dēmum Sabīnī sententia superāvit, ac māne castra mōtum īrī mīlitibus prōnūntiātum est. Cōnsūmpta est vigiliīs reliqua pars noctis, cum mīlitēs bona colligerent sua, nec satis scīrent quid in hībernīs relinquendum, aut quid sēcum portandum esset. Deinde prīmā lūce ē castrīs longissimō agmine maximīsque impedīmentīs profectī sunt; plērīque enim nōn suspicābantur Ambiorīgem omnia ea, quae dē Germānōrum adventū dīxerat, mentītum esse, cum spērāret ita sē Rōmānōs ex hībernīs ēlicere posse.

At interim hostēs, quī ex nocturnō strepitū intellēxerant lēgātōs cōnstituisse cōnfestim castra movēre, in silvās paulum sē recēperant īnsidiīsque locō idōneō collocātīs adventum Rōmānōrum cupidē exspectābant.

Lesson 105

The Romans are Ambushed

Ita factum est ut, cum maior pars agminis Rōmānōrum in magnam vallem dēscendisset, Gallī subitō ē latebrīs ērumperent, atque inīquissimō nostrīs locō proelium committerētur. Sabīnus, quī adhūc nihil suspicātus erat, ācerrimō hostium impetū vehementer commōtus, in omnīs partēs properāvit ac cohortēs dispōnere cōnātus est: Cotta vērō, quī cōgitāverat haec posse in itinere accidere, ob eamque causam cēnsuerat ex hībernīs nōn discēdendum esse, virum magnum interim sē praebēbat; omnibus enim modīs commūnī cōnsulēbat salūtī, ac fortissimē officia et imperātōris et mīlitis simul praestābat.

Tum, quod propter longitūdinem agminis nōn facile prōvidērī poterat quid quōque locō faciendum esset, lēgātī suīs imperāvērunt ut, impedīmentīs relictīs, in orbem cōnsisterent. Quod cōnsilium (etsī eōdem imperātōrēs summī in eius modī cāsū ūtī solent) tum haud fēlīciter accidit; nam hostēs, nōn sine maximō timōre impedīmenta ā Rōmānīs relicta esse ratī, etiam ācrius iam dīmicāvērunt.

Lesson 106

The Enemy Prevail

Accēdēbat ut mīlitēs multī ab signīs discēderent et bona sua cārissima ab impedīmentīs arripere cōnārentur: cēterī autem, quamquam ā Fortūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat. Quā rē animadversā, Ambiorīx suōs procul tēla conicere iussit nec propius accēdere. Quam ob rem, cum iam aliqua cohors excesserat ex orbe atque impetum fēcerat, summā celeritāte fugiēbant hostēs; cum autem cohors rūrsus ad aciem sē recipere coeperat, tum Gallī, undique coortī, nostrōs ācerrimē premēbant.

Cum sīc ā prīmā lūce ad hōram octāvam pugnātum esset, T. Balventius, vir fortis et magnae auctōritātis, trāgulā graviter vulnerātus est; Q. Lūcānius, fortissimē pugnāns, dum circumventō fīliō subsidiō venit, est interfectus; ac L. Cotta lēgātus, cum mīlitēs hortārētur, fundā percussus est. Quibus rēbus permōtus Sabīnus, cum procul Ambiorīgem suōs cohortantem cōnspexisset, interpretem suum Cn. Pompēium ad eum mīsit rogātum, ut sibi mīlitibusque parceret.

Lesson 107

Annihilation of the Roman Force

Rēx respondit nihil Rōmānīs timendum esse, sēque Sabīnī ipsīus salūtem praestāre, sī ille ad colloquium venīre vellet. Quō audītō, Cotta tamen negāvit ad armātum hostem sē itūrum, atque in eō persevērāvit. Sabīnus autem tribūnōs mīlitum centuriōnēsque quī adstābant sē sequī iussit; cumque propius Ambiorīgem accessisset, iussus arma abicere, pāruit, ac suīs ut idem facerent imperāvit. Dum autem ibi dē condiciōnibus inter sē agunt, Sabīnus paulātim circumventus ā Gallīs occīsus est.

Tum vērō hostēs sustulērunt ululātum, impetūque in nostrōs factō ōrdinēs perturbāvērunt. Ibi L. Cotta pugnāns periit cum maximā parte mīlitum. Reliquī sē in hīberna recēpērunt, unde erant nūper ēgressī. Ē quibus L. Petrosidius aquilifer, homō magnārum vīrium, cum cōnfertissimā multitūdine hostium premerētur, aquilam intrā vallum prōiēcit, ipse prō castrīs fortissimē pugnāns interfectus est.

Rōmānī aegrē ad noctem oppugnātiōnem sustinuērunt; tum, dēspērātā salūte, ad ūnum omnēs sē ipsī interfēcērunt. Paucī, quī paulō ante ē proeliō effūgerant, per silvās incertīs itineribus ad T. Labiēnum lēgātum in hīberna pervēnērunt, atque eum dē rēbus gestīs fēcērunt certiōrem.

Lesson 108

The Gauls attack a Second Camp

Hāc victōriā sublātus, Ambiorīx statim cum equitātū in Aduātucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, profectus est; neque noctem neque diem intermīsit, peditātumque sē iussit subsequī.

Rē dēmōnstrātā Aduātucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervēnit, eōsque hortātus est, nē suī in perpetuum līberandī occāsiōnem dīmitterent. Interfectōs esse lēgātōs duo Rōmānōs magnamque partem exercitūs interīsse docuit; facillimēque opprimī posse eam quoque legiōnem, quae cum Q. Cicerōne in fīnibus eōrum hiemāret. Quā ōrātiōne facile Nerviīs persuāsit.

Itaque cōnfestim dīmissīs nūntiīs ad Ceutronēs, Grudiōs, nātiōnēsque aliās, ut quam maximīs cōpiīs auxiliō statim venīrent, repente ad Cicerōnis hīberna hostēs sē ostendērunt; ubi nōnnūllī mīlitēs, morte Sabīnī Cottaeque nōndum nūntiātā, sine timōre extrā mūnītiōnēs officiīs variīs operam dabant. Ex hīs quīdam, quī lignātiōnis causā in silvās discesserant, repentīnō equitum adventū interceptī sunt. Cēterī autem celeriter concurrērunt ad arma, vallumque cōnscendērunt.

Lesson 109

The Besieged attempt to Communicate with Caesar

Missae sunt ad Caesarem cōnfestim ā Cicerōne litterae; obsessīs autem omnibus viīs, ab hostibus missī interceptī sunt. Noctū ex māteriā, quam mūnītiōnis causā comportāverant, nostrī turrēs circiter CXX incrēdibilī celeritāte exstrūxērunt.

Posterō diē hostēs, multō maiōribus coāctīs cōpiīs, castra iterum oppugnāvērunt, fossamque complēre cōnātī sunt. Eādem ratiōne, quā prīdiē, nostrī restitērunt. Hoc idem reliquīs deinceps diēbus factum est. Nūlla pars noctis labōribus mīlitum carēbat: nōn aegrīs, nōn vulnerātīs facultās quiētis dabātur: nec Cicerō ipse, etsī tenuissimā erat valētūdine, nocturnō tempore ad quiētem ūtēbātur, priusquam mīlitum vōcibus sibi parcere coāctus est.

Tum ducēs Nerviōrum, quī aliquam causam amīcitiae cum Cicerōne habēbant, colloquī sēsē velle nūntiāvērunt. Factā potestāte, eadem commemorant, quae paulō ante Ambiorīx cum Sabīnō ēgerat. Addunt etiam dē Sabīnī morte, et cōnfirmant sē nihil recūsāre nisi hīberna, atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlle; quam ob rem Rōmānīs licēre incolumibus ex castrīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine timōre proficīscī.

Lesson 110

Heroic Defense of their Camp

At Cicerō, quī iniussū Caesaris castra movēre nōlēbat, Gallīs respondit nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī ūllam accipere ab hoste armātō condiciōnem; sī ab armīs discēdere atque lēgātōs ad Caesarem mittere vellent, spērāre sē eōs, quae petīssent, impetrātūrōs.

Hāc spē dēiectī Nerviī vallō pedum decem et fossā pedum quīndecim hīberna circumdant. Eīs autem nūlla erat ferrāmentōrum cōpia, quae ad eam rem ūsuī sunt; gladiīs igitur caespitēs circumcīdere et manibus sagīsque terram exhaurīre cōgēbantur. Quā ex rē hominum multitūdō cognōscī potest; nam hōrīs ferē tribus decem mīlium passuum in circuitū mūnītiōnem pedum quīndecim perfēcērunt.

Septimō oppugnātiōnis diē, maximō coortō ventō, hostēs tēla fervefacta in casās iēcērunt; quae celeriter comprehendērunt ignem, et ventī magnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. Tum Gallī, victōriam ratī iam dēmum esse partam, maximō clāmōre vallum scālīs ascendere coepērunt. At tanta erat virtūs nostrōrum, ut, cum maximā tēlōrum multitūdine premerentur, suaque impedīmenta omnia ignī cōnsūmī intellegerent, dē vallō dēcēderet nēmō. Hīc diēs nostrīs longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit ēventum, ut eō diē maximus numerus hostium interīret aut vulnerārētur.

Lesson 111

A Messenger eludes the Enemy

Quantō erat in diēs gravior oppugnātiō, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; ē quibus nōnnūllī, in cōnspectū nostrōrum mīlitum interceptī, cum cruciātū necātī sunt. Intrā hīberna autem erat Nervius quīdam, nōmine Verticō, quī ad Cicerōnem perfūgerat, cum prīmum castra oppugnāta sunt. Hīc servō spē lībertātis magnīsque persuāsit praemiīs, ut litterās ad Caesarem dēferret. Ille celeriter profectus, et Gallus inter Gallōs sine ūllā suspīciōne versātus, ad Caesarem incolumis pervēnit. Ab eō dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque cognitum est.

Caesar, acceptīs litterīs hōrā ferē ūndecimā diēī, nūntium cōnfestim in Bellovacōs mittit ad M. Crassum, cuius hīberna aberant ab eō mīlia passuum quīnque et vīgintī; iubet mediā nocte legiōnem proficīscī celeriterque ad sē venīre. Alterum ad C. Fabium lēgātum mittit, quī eī nūntiet, ut legiōnem in Atrebatēs addūcat, quōrum per fīnēs sibi iter faciendum sciēbat. Scrībit Labiēnō ut, sī reī pūblicae commodō fierī possit, cum legiōne ad fīnēs Nerviōrum veniat. Reliquam partem exercitūs, quae paulō aberat longius, nōn arbitrātur exspectandam; equitēs circiter CCCC ex proximīs hībernīs cōgit.

Lesson 112

Caesar heads a Relief Force

Hōrā ferē tertiā ab antecursōribus dē Crassī adventū Caesar certior est factus. Eō diē mīlia passuum vīgintī prōgressus est. Crassum Samarobrīvae praeposuit, legiōnemque eī trādidit, quod ibi relinquēbat impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne, quod eō tolerandae hiemis causā comportāverat. Paulō post Fabius, ut imperātum erat, in itinere cum legiōne occurrit. At Labiēnus, morte Sabīnī et clāde cohortium cognitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent, veritus nē, sī ex hībernīs fugae similem profectiōnem fēcisset, hostium impetus sustinērī nōn posset, litterās Caesarī remīsit, quibus ostendit quantum esset perīculum docuitque omnēs peditātūs equitātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum ab suīs castrīs cōnsēdisse.

Caesar, cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, omnem tamen commūnis salūtis spem in celeritāte pōnēbat. Venit igitur magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. Ibi ex captīvīs cognōscit quae in Cieerōnis hībernīs gerantur, quantōque in perīculō rēs sit.

Lesson 113

The Besieged learn of Caesar's Approach

Itaque cuidam ex equitibus Gallīs Caesar magnīs praemiīs persuāsit, ut ad Cicerōnem epistulam dēferret. Hanc Graecīs litterīs scrīptam mīsit, nē Gallō interceptō nostra cōnsilia ab hostibus cognōscerentur. Hominī imperāvit ut, sī hīberna intrāre nōn posset, trāgulam cum epistulā ad āmentum dēligātā intrā mūnītiōnēs abiceret. In epistulā scrīpsit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; Cicerōnem hortātus est ut prīstinam virtūtem retinēret.

Gallus, cum ad hīberna vēnisset, perīculum veritus, ut erat imperātum, trāgulam cum litterīs mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit, neque ā nostrīs statim animadversa, tertiō diē ā mīlite quōdam cōnspicitur; quī eam sine morā ad Cicerōnem dēfert. Ille, epistulā perlēctā, mīlitēs laetus docet Caesarem iam subsidiō venīre. Tum fūmī incendiōrum procul cernēbantur; quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.

Lesson 114

The Enemy raise the Siege

Gallī rē cognitā per explōrātōrēs, obsidiōne statim relictā, ad Caesarem omnibus cōpiīs contendunt. Quō animadversō, Cicerō Gallum quendam celeriter cum litterīs mittit, in quibus scrībit hostēs ab sē discessisse omnemque multitūdinem ad Caesarem convertisse. Quibus litterīs circiter mediā nocte adlātīs, Caesar suōs facit certiōrēs, eōsque ad pugnandum animō cōnfirmat.

Posterō diē, cum lūce prīmā mōvisset castra et circiter mīlia passuum quattuor prōgressus esset, trāns vallem magnam et rīvum hostium multitūdinem vīdit. Erat magnī perīculī rēs cum tantīs cōpiīs inīquō locō dīmicāre; tum, quoniam obsidiōne līberātum esse Cicerōnem sciēbat, dē celeritāte aliquid sibi remittendum exīstimābat: quārē cōnsēdit, et, quam aequissimō locō poterat, castra mūnīvit.

Lesson 115

They are Outgeneraled by Caesar

Postrīdiē hostium equitātus prīmā lūce ad castra accessit, proeliumque cum nostrīs equitibus commīsit. Caesar autem suīs imperāvit ut cēderent cōnsultō sēque in castra reciperent; simul ex omnibus partibus castra altiōre vallō mūnīrī, portās obstruī, omniaque cum simulātiōne timōris agī iussit.

Quibus rēbus invītātī, hostēs cōpiās rīvum trādūxērunt omnīs, aciemque’ inīquō locō cōnstituērunt; tum Caesar, omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō, eōs celeriter in fugam dedit. Longius autem īnsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant, omnibus suīs incolumibus eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. Turrēs mūnītiōnēsque hostium admīrātur. Legiōne prōductā, cognōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine vulnere; quā ex rē iūdicat quantō in perīculō rēs fuerit. Cicerōne mīlitibusque laudātīs, centuriōnēs tribūnōsque singulōs appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cognōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cognōscit.

Lesson 116

Arrangements for the Rest of the Winter

Dum haec fīunt, ad Labiēnum incrēdibilī celeritāte dē victōriā Caesaris fāma dēfertur; quīn etiam, cum ab hībernīs Cicerōnis mīlia passuum Labiēnus abesset circiter sexāgintā, atque ad Cicerōnem post hōram nōnam diēī Caesar pervēnisset, ante mediam noctem subitō ad portās Labiēnī castrōrum audītus est eōrum clāmor, quī lēgātō grātulārī volēbant, quod hostīs Caesar superāvisset. At Trēverī, quī posterō diē hīberna Labiēnī oppugnāre cōnstituerant, repentīnā rē perterritī noctū domum celeriter sē recēpērunt.

Postrīdiē Caesar cōntiōne habitā mīlitēs cōnfirmāvit, eōsque docuit dētrīmentum, quod temeritāte lēgātī esset acceptum, aequiōre animō esse ferendum, quod beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum legiōnēs cēterae cōnservātae essent neque hostibus diūtinum gaudium relinquerētur. Fabium cum legiōne remīsit in hīberna; ipse cum tribus legiōnibus circum Samarobrīvam hiemāre cōnstituit: nam cum animī omnium Gallōrum ad bellum incitātī vidērentur, tōtam hiemem sibi apud exercitum manendum arbitrābātur.

Stories from Caesar Retold: An African Campaign

Lesson 117

During the civil war which broke out between Caesar and Pompey four or five years after the events above narrated, there was fighting in all parts of the civilized world, and more than once Africa was the battleground.

Caesar lands a Force in Africa

Interim C. Cūriō duās legiōnēs, D equitēs, ex Siciliā in Āfricam trānsportāvit. Ubi eius adventum L. Caesar cum decem longīs nāvibus exspectābat; quī autem, cum classis Cūriōnis in cōnspectum vēnisset, nāvium multitūdinem veritus, appulsā ad proximum lītus trirēme, pedibus Hadrūmētum fūgit: quō nāvēs quoque eius reliquae, fugā ducis cognitā, statim sē recēpērunt.

Cūriō Mārcium Rūfum cum classe Uticam praemittit. Ipse eōdem cum exercitū proficīscitur; trīduīque iter prōgressus, ad flūmen Bagradam pervēnit. Ibi C. Canīnium Rebilum lēgātum legiōnēsque relinquit; ipse cum equitātū antecēdit ad Castra Cornēlia explōranda, quī locus peridōneus castrīs exīstimābātur.

Hāc explōrātā regiōne, Cūriō Uticae quoque mūnītiōnēs speculātus est; cumque animadvertisset plēnissimīs viīs undique portārī agīque multa, quae repentīnī tumultūs timōre ex agrīs in urbem cōnferēbantur, equitātum mīsit, ut praedā īnspērātā potīrētur. Simul ex urbe ēmissī sunt DC equitēs Numidae, quī agricolīs fugientibus auxiliō essent. Concurrunt equitēs inter sē; neque vērō prīmum impetum nostrōrum Numidae ferre poterant, sed interfectīs circiter CXX reliquī sē in urbem contulērunt.

Lesson 118

Operations about Utica

Interim Mārcius nāvēs longās Uticam dēdūxerat; cuius adventū cognitō, Cūriō prōnūntiārī iussit onerāriīs, quae in portū ad ancoram stābant numerō circiter CC, sē in hostium locō habitūrum omnēs, quī nōn statim ad Castra Cornēlia nāvīs trādūxissent. Quā prōnūntiātiōne factā, sine morā sublātīs ancorīs omnēs relīquērunt Uticam et, quō imperātum erat, trānsiērunt. Quae rēs omnium rērum cōpiā exercitum nostrum complēvit.

Hīs rēbus gestīs, Cūriō sē in castra ad Bagradam recipit, posterōque diē exercitum Uticam dūcit et prope oppidum castra pōnit. Nōndum opere castrōrum perfectō, equitēs ex statiōne nūntiant magna auxilia equitum peditumque ā rēge Iubā missa Uticam venīre; eōdemque tempore vīs magna pulveris cernēbātur, et temporis pūnctō prīmum agmen erat in cōnspectū. Quā rē novā Cūriō permōtus equitēs suōs praemittit, quī prīmum impetum sustineant; ipse, celeriter ab opere dēductīs legiōnibus, aciem īnstruit.

Lesson 119

Curio gains an Initial Advantage

Interim equitēs cum hostibus proelium commīsērunt et, priusquam legiōnēs plānē explicārī possent, tōta auxilia rēgis, quae nūllō ōrdine et sine metū iter faciēbant, in fugam coniecta sunt. Equitēs hostium per lītus in oppidum properāvērunt, peditum autem magnus numerus interfectus est.

Proximā nocte centuriōnēs duo ex castrīs Cūriōnis cum manipulāribus suīs duōbus et vīgintī ad Attium Vārum perfugiunt; cui cōnfirmant tōtīus exercitūs animōs aliēnōs esse ā Cūriōne, multōsque facultāte datā libenter esse trānsitūrōs. Qua ōrātiōne adductus Vārus posterō diē māne legiōnēs ex castrīs ēdūcit. Facit idem Cūriō, atque ūnā valle nōn magnā interpositā suās uterque cōpiās īnstruit.

Erat in exercitū Vārī lēgātus quīdam, cui nōtī erant multī Cūriōnis mīlitēs. Hanc ille nactus appellātiōnis causam, circumīre aciem Cūriōnis atque omnēs hortārī coepit, ut Vārum sequerentur; quīn etiam praemium pollicitus est, sī quī ad eum trānsīre voluissent. Hīs verbīs audītīs, nūllam in partem ab exercitū Cūriōnis fit significātiō, atque ita suās uterque cōpiās redūcit.

Lesson 120

He maintains his Army’s Loyalty to Caesar

At in castrīs Cūriōnis animī omnium sollicitī erant; quisque enim ad id, quod ab aliō audierat, aliquid suī timōris addēbat.

Cōnsiliō convocātō, duae sententiae dictae sunt. Erant quī castra Vārī statim oppugnanda cēnsērent; alterī autem optimum factū exīstimābant in Castra Cornēlia legiōnēs redūcere, ut maiōre spatiō temporis interpositō mīlitum mentēs sānārentur, simul ut exercitus, sī proeliō victus esset, in Siciliam facile trānsportārī posset. Cūriō tamen “Neutrum cōnsilium,” inquit, “probō; neque enim tantī sum animī, ut castra tam mūnīta temere oppugnanda cēnseam, neque tantī timōris, ut spem statim dīmittam, atque omnia prius experienda arbitror.”

Quārē, dīmissō cōnsiliō, cōntiōnem advocat mīlitum; quōrum animōs verbīs cōnfirmat, docetque quid sit causae, cūr sibi Caesarīque fidēlēs sint. Quā ōrātiōne permōtī mīlitēs eum etiam dīcentem interpellābant, discēdentem vērō ex cōntiōne ūniversī cohortantur ut magnō sit animō nēve dubitet proelium committere et suam fidem virtūtemque experīrī.

Lesson 121

The Pompeians suffer a Second Reverse

Quibus rēbus cōnfirmātus Cūriō cōnstituit, cum prīmum esset data potestās, proeliō rem committere; postrīdiēque mīlitēs prōductōs eōdem locō, quō ante cōnstiterant, in aciē collocāvit. Quō animadversō, Vārus quoque cōpiās prōdūxit, nē, sī aequō locō darētur occāsiō, dīmicandī facultātem dīmitteret.

Erat vallēs inter duās aciēs, ut suprā dēmōnstrātum est, nōn ita magna, at difficilī et arduō ascēnsū. Hanc uterque sī adversāriōrum cōpiae trānsīre cōnārentur, exspectābat, quō aequiōre locō proelium ipse committeret. Postrēmō Vārī equitēs in vallem dēscendere coepērunt. Ad eōs Cūriō equitātum et duās cohortēs mittit; quōrum prīmum impetum equitēs hostium nōn ferunt, sed admissīs equīs ad suōs refugiunt.

Quā rē animadversā, legiōnēs sē sequī iubet Cūriō, et omnibus cum cōpiīs in vallem cōnfestim dēscendit; interim autem hostēs, veritī nē ab equitātū circumvenīrentur, terga vertunt ūniversī, ac summā celeritāte sē in castra recipiunt.

Lesson 122

Narrow Escape of their Commander

Quā in fugā Fabius Paelignus, mīles quīdam ex Cūriōnis exercitū, agmen fugientium cōnsecūtus, magnā vōce Vārum ita nōmine appellāvit, ut ūnus esse ex eius mīlitibus et velle aliquid dīcere vidērētur. Ubi autem Vārus saepius appellātus cōnstitit, et quis esset aut quid vellet quaesīvit, tam Fabius eius umerum apertum gladiō appetiit. Quod ille perīculum sublātō scūtō vītāvit; Fabius autem ā proximīs mīlitibus circumventus interficitur.

Interim fugientium multitūdine portae castrōrum complētae sunt, atque iter erat ita impedītum, ut plūrēs in eō locō sine vulnere quam in proeliō aut fugā interīrent; nōnnūllī vērō erant adeō perterritī, ut prōtinus eōdem cursū per castra in oppidum ipsum contenderent. At Cūriōnis mīlitēs, ad proelium ēgressī, sēcum nūllam cōpiam portāverant eārum rērum, quae ad oppugnātiōnem castrōrum erant ūsuī. Itaque Cūriō exercitum tum in castra redūcit.

Cuius discessū vulnerātī ē castrīs hostium in oppidum redūcuntur; quō quidem tempore multī praetereā per simulātiōnem vulnerum propter metum eōdem sēsē recipiunt. Quā rē animadversā exercitūsque timōre cognitō, Vārus, būcinātōre tabernāculīsque paucīs in castrīs ad speciem relictīs, tertiā vigiliā reliquum quoque exercitum silentiō in oppidum redūcit.

Lesson 123

King Juba marches to the Relief of Varus

Postrīdiē eius diēī Cūriō obsidēre Uticam coepit. Sed iam ad urbem perveniunt ā rēge Iubā nūntiī, quī illum adesse magnīs cum cōpiīs dīcant oppidānōsque dē dēfēnsiōne urbis hortentur. Nūntiābantur haec eadem Cūriōnī. Ille tamen prīmō rēgem nihil contrā sē ausūrum exīstimābat; sed ubi certior est factus cōpiās Iubae ab Uticā minus quīnque et vīgintī mīlia passuum abesse, relictīs mūnītiōnibus sēsē in Castra Cornēlia recēpit. Hūc comportāre coepit omnia, quae ad obsidiōnem sustinendam ūsuī erant.

Dum haec fīunt, ex oppidānīs perfugīs audīvit Iubam aliō bellō esse revocātum, et Saburram, eius praefectum, parvīs cum cōpiīs Uticae appropinquāre. Quō audītō, cōnsilium temere mūtāvit, proeliōque rem committere cōnstituit. Quārē equitātum omnem prīmā nocte ad castra Saburrae praemittit; quī hostīs necopīnantēs adortus, magnum eōrum numerum occīdit. Quō factō, ad Cūriōnem equitēs redeunt captīvōsque ad eum redūcunt.

Lesson 124

The Numidians resort to Strategy

Cūriō, cohortibus quīnque castrīs praesidiō relictīs, omnibus cum cōpiīs quārtā vigiliā profectus, sex mīlia passuum iam ipse prōgressus erat. Quī, victōriā equitātūs cognitā, etiam celerius iter fēcit; Iubam enim crēdēbat longē abesse, exiguāsque Saburrae cōpiās facile sē opprimere posse exīstimābat.

Interim autem Iuba (cuius dē discessū falsō erat nūntiātum, quīque iam haud longē aberat), dē nocturnō proeliō certior factus, duo mīlia equitum eamque peditum partem, cui maximē cōnfīdēbat, Saburrae subsidiō mittit, ipseque cum reliquīs cōpiīs elephantīsque sexāgintā lēnius subsequitur. Suspicātus brevī Cūriōnem ipsum adfore, Saburra cōpiās equitum peditumque statim īnstrūxit atque eīs imperāvit ut simul atque nostrī in cōnspectum vēnissent, simulātiōne timōris paulātim cēderent.

Quō factō, hostēs fugere Cūriō ratus legiōnēs dē collibus in plānitiem dēdūxit; cumque longius esset inde prōgressus, cōnfectō iam labōre exercitū, locō inīquō cōnstitit. Tum suīs signum subitō dat Saburra aciemque explicat. Peditātū prīmō ad speciem tantum ūtitur, equitēs in aciem nostram inmittit.

Lesson 125

Curio’s Ariny is Annihilated

Repentīnā rē minimē permōtus Cūriō ōrdinēs circumiit mīlitēsque hortātus est ut spem omnem in virtūte pōnerent. Hī prīmō fortissimē dīmicābant; sed hostēs, quī numerō longē erant superiōrēs, mox aciem nostram circumventam ā tergō adorīrī coepērunt. Tum Cūriō, ubi perterritīs omnibus cohortātiōnēs suās nōn audīrī intellēxit, ūnam salūtis esse spem reliquam arbitrātus, proximōs collēs capere atque eō signa ferre iussit. Sed hōs quoque praeoccupat missus ā Saburrā equitātus.

Tum vērō ad summam dēspērātiōnem nostrī perveniunt, et Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucīs equitibus circumsistēns, Cūriōnem ōrat ut fugā petat salūtem, et sē ab eō nōn discessūrum pollicētur. At Cūriō numquam sē, āmissō exercitū quem ā Caesare accēpisset, in eius cōnspectum reditūrum cōnfirmat, atque ita pugnāns interficitur.

Ē proeliō equitēs nostrī perpaucī effūgērunt; quibuscum nōnnūllī, quī equōrum reficiendōrum causā in itinere paulum morātī erant, fugā tōtīus exercitūs procul animadversā, incolumēs in castra sē contulērunt. Peditēs ad ūnum omnēs interfectī sunt.

Select Passages from Latin Prose Authors: An Episode from the Gallic War (Caesar, Dē Bellō Gallicō, VI, 7, 8)

Lesson 126

**Though disconcerted for the time being by Caesar’s decisive victory over the Nervii (Lesson 115), the Treveri subsequently more than once threatened the winter camp of Labienus (cf. Lessons 112 and 116).

Dum haec ā Caesare geruntur, Trēverī magnīs coāctīs peditātūs equitātūsque cōpiīs Labiēnum cum ūnā legiōne, quae in eōrum fīnibus hiemābat, adorīrī parābant; iamque ab eō nōn longius bīduī viā aberant, cum duās vēnisse legiōnēs missū Caesaris cognōscunt. Positīs castrīs ā mīlibus passuum XV, auxilia Germānōrum exspectāre cōnstituunt.

Labiēnus, hostium cognitō cōnsiliō, spērāns temeritāte eōrum fore aliquam dīmicandī facultātem, praesidiō quīnque cohortium impedīmentīs relictō, cum XXV cohortibus magnōque equitātū contrā hostem proficīscitur, et mīlle passuum intermissō spatiō castra commūnit. Erat inter Labiēnum atque hostem difficilī trānsitū flūmen rīpīsque praeruptīs. Hoc neque ipse trānsīre habēbat in animō neque hostēs trānsitūrōs exīstimābat. Augēbātur auxiliōrum cotīdiē spēs. Loquitur in cōnsiliō palam, quoniam Germānī appropinquāre dīcantur, sēsē suās exercitūsque fortūnās in dubium nōn dēvocātūrum, et posterō diē prīmā lūce castra mōtūrum. Celeriter haec ad hostēs dēferuntur, ut ex magnō Gallōrum equitātūs numerō nōnnūllōs Gallicīs rēbus favēre nātūra cōgēbat.

Lesson 127

The Enemy are Deceived and become Overconfident

Labiēnus noctū tribūnīs mīlitum prīmīsque ōrdinibus convocātīs, quid suī sit cōnsilī, prōpōnit et, quō facilius hostibus timōris det suspīciōnem, maiōre strepitū et tumultū, quam populī Rōmānī fert cōnsuētūdō, castra movērī iubet. Hīs rēbus fugae similem profectiōnem efficit. Haec quoque per explōrātōrēs ante lūcem in tantā propinquitāte castrōrum ad hostēs dēferuntur.

Vix agmen novissimum extrā mūnītiōnēs prōcesserat, cum Gallī cohortātī inter sē, nē spērātam praedam ex manibus dīmitterent — longum esse, perterritīs Rōmānīs, Germānōrum auxilium exspectāre, neque suam patī dignitātem ut tantīs cōpiīs tam exiguam manum, praesertim fugientem atque impedītam, adorīrī nōn audeant — flūmen trānsīre et inīquō locō committere proelium nōn dubitant. Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnēs citrā flūmen ēliceret, eādem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur.

Lesson 128

They are Decisively Beaten

Tum praemissīs paulum impedīmentīs atque in tumulō quōdam collocātīs, “Habētis,” inquit, “mīlitēs, quam petīstis facultātem; hostem impedītō atque inīquō locō tenētis: praestāte eandem nōbīs ducibus virtūtem, quam saepenumerō imperātōrī praestitistis, atque illum adesse et haec cōram cernere exīstimāte.” Simul signa ad hostem convertī aciemque dērigī iubet; paucīs turmīs praesidiō ad impedīmenta dīmissīs reliquōs equitēs ad latera dispōnit.

Celeriter nostrī clāmōre sublātō pīla in hostēs inmittunt. Illī ubi praeter spem, quōs modo fugere crēdēbant, īnfēstīs signīs ad sē īre vīdērunt, impetum ferre nōn potuērunt, ac prīmō concursū in fugam coniectī proximās silvās petīvērunt. Quōs Labiēnus equitātū cōnsectātus, magnō numerō interfectō, complūribus captīs, paucīs post diēbus cīvitātem recēpit. Nam Germānī, quī auxiliō veniēbant, perceptā Trēverōrum fugā, sēsē domum recēpērunt.

Select Passages from Latin Prose Authors: An Episode from the Civil War (Caesar, Dē Bellō Cīvīlī, III, 95-98)

Lesson 129

When, in 49 B.C., Caesar marched some of his troops south into Italy, and thus precipitated the civil war between himself and Pompey (cf. the episode in Lessons 117-125), Pompey was taken by surprise, and retired into Greece. In the decisive battle of Pharsalus, fought there in the following year, Caesar gained the first advantage, driving the Pompeians back to the shelter of their ramparts.

Caesar, Pompēiānīs ex fugā intrā vallum compulsīs, nūllum spatium perterritīs darī oportēre exīstimāns, mīlitēs cohortātus est ut beneficiō Fortūnae ūterentur castraque oppugnārent. Quī, etsī magnō aestū fatīgātī — nam ad merīdiem rēs erat perducta — tamen ad omnem labōrem animō parātī, imperiō pāruērunt.

Castra ā cohortibus, quae ibi praesidiō erant relictae, industrie dēfendēbantur, multō etiam ācrius ā Thrācibus barbarīsque auxiliīs. Nam quī ex aciē refūgerant mīlitēs, et animō perterritī et lassitūdine cōnfectī, missīs plērīque armīs signīsque mīlitāribus, magis dē reliquā fugā quam dē castrōrum dēfēnsiōne cōgitābant. Neque vērō diūtius, quī in vallō cōnstiterant, multitūdinem tēlōrum sustinēre potuērunt, sed cōnfectī vulneribus locum relīquērunt, prōtinusque omnēs, ducibus ūsī centuriōnibus tribūnīsque mīlitum, in altissimōs montēs, quī ad castra pertinēbant, cōnfūgērunt.

Caesar, castrīs potītus, ā mīlitibus contendit nē, in praedā occupātī, reliquī negōtī gerendī facultātem dīmitterent. Quā rē impetrātā, montem opere circummūnīre īnstituit.

Lesson 130

Unconditional Surrender of the Pompeians

Pompēiānī, quod is mōns erat sine aquā, diffīsī eī locō, relictō monte, ūniversī iugīs eius Lārīsam versus sē recipere coepērunt. Quā rē animadversā, Caesar cōpiās suās dīvīsit partemque legiōnum in castrīs Pompēī remanēre iussit, partem in sua castra remīsit, IV sēcum legiōnēs dūxit, commodiōreque itinere Pompēiānīs occurrere coepit, et prōgressus mīlia passuum VI, aciem īnstrūxit. Quā rē animadversā, Pompēiānī in quōdam monte cōnstitērunt. Hunc montem flūmen subluēbat. Caesar mīlitēs cohortātus, etsī tōtīus diēī continentī labōre erant cōnfectī noxque iam suberat, tamen mūnītiōne flūmen ā monte sēclūsit, nē noctū aquārī Pompēiānī possent.

Quō perfectō opere, illī dē dēditiōne missīs lēgātīs agere coepērunt. Paucī ōrdinis senātōriī, quī sē cum hīs coniūnxerant, nocte fugā salūtem petīvērunt. Caesar prīmā lūce omnēs eōs, quī in monte cōnsēderant, ex superiōribus locīs in plānitiem dēscendere atque arma prōicere iussit. Quod ubi sine recūsātiōne fēcērunt, passīsque palmīs prōiectī ad terram flentēs ab eō salūtem petīvērunt, cōnsōlātus cōnsurgere iussit et pauca apud eōs dē lēnitāte suā locūtus, quō minōre essent timōre, omnēs cōnservāvit.

Select Passages from Latin Prose Authors: The Death of Caesar (Suetonius, Iūlius, 81, 82)

Lesson 131

As a result of the civil war, Caesar became master of the Roman world. Many did not approve of his absolute power, and a plot was formed to take his life. As he left home for the senate house on the fatal day, some one pushed into his hand a document telling of the conspiracy; but he did not stop to examine it.

Plūribus hostiīs caesīs, cum litāre nōn posset, introiit cūriam sprētā religiōne Spurinnamque irrīdēns et ut falsum arguēns, quod sine ūllā suā noxā īdūs Mārtiae adessent: quamquam is vēnisse quidem eās dīceret, sed nōn praeterīsse. Assidentem cōnspīrātī speciē officiī circumstetērunt; īlicōque Cimber Tillius, quī prīmās partēs suscēperat, quasi aliquid rogātūrus propius accessit, renuentīque et gestū in aliud tempus differentī ab utrōque umerō togam apprehendit; deinde clāmantem, “Ista quidem vīs est,” alter ē Cascīs āversum vulnerat, paulum īnfrā iugulum.

Caesar Cascae bracchium arreptum graphiō trāiēcit, cōnātusque prōsilīre aliō vulnere tardātus est; utque animadvertit undique sē strictīs pūgiōnibus petī, togā caput obvolvit, simul sinistrā manū sinum ad īma crūra dēdūxit, quō honestius caderet, etiam īnferiōre corporis parte vēlātā. Atque ita tribus et vīgintī plāgīs cōnfossus est, ūnō modo ad prīmum ictum gemitū sine vōce ēditō; etsī trādidērunt quīdam Mārcō Brūtō inruentī dīxisse, “Καὶ σὺ τέκνον;” Exanimis, diffugientibus cūnctīs, aliquamdiū iacuit, dōnec lectīcae impositum, dēpendente bracchiō, trēs servolī domum rettulērunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus exīstimābat, lētāle ūllum repertum est, nisi quod secundō locō in pectore accēperat.

Select Passages from Latin Prose Authors: The Fate of Hannibal (Nepos, Hannibal, 12, 13)

Lesson 132

The second Punic War, waged between the Romans and Carthaginians from 218 to 201 B.C., ended in a complete victory for the Romans. The latter, however, were suspicious that Hannibal, the most famous general of the Carthaginians, was simply biding his time to renew the war under more favorable conditions; and so they desired to arrest and hold him as a prisoner. By hastening into exile, Hannibal escaped for some years, and improved the opportunity to stir up a great deal of trouble for the Romans in the East.

Quae dum in Asiā geruntur, accidit cāsū ut lēgātī Prūsiae Rōmae apud T. Quīnctium Flāminīnum cōnsulārem cēnārent, atque ibi dē Hannibale mentiōne factā, ex eīs ūnus dīceret eum in Prūsiae rēgnō esse. Id posterō diē Flāminīnus senātuī dētulit. Patrēs cōnscrīptī, quī Hannibale vīvō numquam sē sine īnsidiīs futūrōs exīstimārent, lēgātōs in Bīthȳniam mīsērunt (in eīs Flāminīnum), quī ab rēge peterent, nē inimīcissimum suum sēcum habēret sibique dēderet. Hīs Prūsia negāre ausus nōn est. Illud recūsāvit, nē id ā sē fierī postulārent, quod adversus iūs hospitiī esset; ipsī, sī possent, comprehenderent; locum, ubi esset, facile inventūrōs.

Lesson 133

Death rather than Captivity

Hannibal enim ūnō locō sē tenēbat, in castellō, quod eī ā rēge datum erat mūnerī, idque sīc aedificārat, ut in omnibus partibus aedificiī exitūs habēret, scīlicet verēns nē ūsū venīret, quod accidit. Hūc cum lēgātī Rōmānī vēnissent ac multitūdine domum eius circumdedissent, puer, ab iānuā prōspiciēns, Hannibalī dīxit plūrīs praeter cōnsuētūdinem armātōs appārēre. Quī imperāvit eī ut omnīs forīs circumīret ac properē sibi nūntiāret num eōdem modō undique obsidērētur. Puer cum celeriter quid vīdisset renūntiāsset, omnīsque exitūs occupātōs ostendisset, sēnsit id nōn fortuītō factum, sed sē petī neque sibi diūtius vītam esse retinendam. Quam nē aliēnō arbitriō dīmitteret, memor prīstinārum virtūtum, venēnum, quod semper sēcum habēre cōnsuerat, sūmpsit. Sīc vir fortissimus, multīs variīsque perfūnctus labōribus, annō acquiēvit septuāgēsimō.

Select Passages from Latin Prose Authors: Catiline's Conspiracy (Sallust. Bellum Catilinae, 40, 41, 60)

Lesson 134

In 63 B.C. Marcus Cicero (brother of the Quintus Cicero who subsequently figured in the events described in Lesson 108 ff.) had to deal with a rather alarming conspiracy which aimed to revolutionize the government of Rome. The chief conspirator, Catiline, took the field with an army, while Lentulus, who was secretly in sympathy with him, supervised matters in the city. One day Lentulus noticed there two Gallic envoys who had come to Rome to complain that Roman officials were oppressing their people, and he thereupon conceived the idea of further embarrassing the government by inducing these Gauls to stir up a revolt among their countrymen.

Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat, utī lēgātōs Allobrogum requīrat eōsque, sī possit, impellat ad societātem bellī, exīstimāns pūblicē prīvātimque aere aliēnō oppressōs, praetereā quod nātūrā gēns Gallica bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse.

Umbrēnus, quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prīncipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. Itaque sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspexit, percontātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns eius cāsum, requīrere coepit, quem exitum tantīs malīs spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō auxilī nihil esset, miseriīs suīs remedium mortem exspectāre, “at ego,” inquit, “vōbīs, sī modo virī esse vultis, ratiōnem ostendam, quā tanta ista mala effugiātis.”

Lesson 135

The Envoys are Initiated into the Conspiracy

Haec ubi dīxit, Allobrogēs in maximam spem adductī, Umbrēnum ōrāre ut suī miserētur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod nōn cupidissimē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāret. Ille eōs in domum D. Brūtī perdūcit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semprōniam: nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. Praetereā Gabīnium arcessit, quō maior auctōritās sermōnī inesset. Eō praesente coniūrātiōnem aperuit, nōminat sociōs, praetereā multōs cuiusque generis innoxiōs, quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.

Sed Allobrogēs diū in incertō habuēre, quidnam cōnsilī caperent: in alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, magna mercēs in spē victōriae, at in alterā maiōrēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illīs volventibus, tandem vīcit fortūna reī pūblicae. Itaque Q. Fabiō Sangae, cuius patrōciniō cīvitās plūrimum ūtēbātur, rem omnem, utī cognōverant, aperiunt. Cicerō, per Sangam cōnsiliō cognitō, lēgātīs praecēpit, ut studium coniūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene polliceantur, dentque operam utī eōs quam maximē manifēstōs habeant.

Lesson 136

The envoys, pretending that it would be difficult to persuade their countrymen to revolt unless the matter were put into writing, easily secured thus from the conspirators evidence sufficient to convict nine of the ringleaders, five of whom were promptly executed in the public prison. Shortly afterward, in the north country, the army of Catiline (see the note at the head of Lesson 134) was brought to bay by the government forces, and he chose to try conclusions with a division which on the day of battle was under the command of a veteran officer named Petreius.

Sed ubi, omnibus rēbus explōrātīs, Petrēius tubā signum dat, cohortīs paulātim incēdere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eō ventum est, unde (ā) ferentāriīs proelium committī posset, maximō clāmōre cum īnfēstīs signīs concurrunt: pīla omittunt, gladiīs rēs geritur. Veterānī, prīstinae virtūtis memorēs, comminus ācriter īnstāre, illī haud timidē resistunt: maximā vī certātur.

Intereā Catilīna cum expedītīs in prīmā aciē versārī, labōrantibus succurrere, integrōs prō sauciīs arcessere, omnia prōvidēre, multum ipse pugnāre, saepe hostem ferīre: strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exsequēbātur. Petrēius, ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus erat, magnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit, deinde utrimque ex lateribus cēterōs adgreditur. Mānlius et Faesulānus in prīmīs pugnantēs cadunt. Catilīna, postquam fūsās cōpiās sēque cum paucīs relictum videt, memor generis atque prīstinae suae dignitātis, in cōnfertissimōs hostīs incurrit, ibique pugnāns cōnfoditur.

Select Passages from Latin Prose Authors: On the Eastern Frontier (Cicerō, Ad Familiārēs, XV, 4)

Lesson 137

About ten years after the suppression of the conspiracy of Catiline, Cicero, much against his inclination, was appointed governor of Cilicia and neighboring districts. Below are given extracts from a letter which he wrote from the east to a friend at Rome, telling some of his experiences as a provincial officer.

Cum in prōvinciam pr. K. Sext. vēnissem, et propter annī tempus ad exercitum mihi cōnfestim esse eundum vidērem, bīduum Lāodicēae fuī, deinde Apamēae quadrīduum, trīduum Synnadīs, totidem diēs Philomēliī. Quibus in oppidīs cum magnī conventūs fuissent, multās cīvitātēs acerbissimīs tribūtīs et gravissimīs ūsūrīs et falsō aere aliēnō līberāvī. Cumque ante adventum meum sēditiōne quādam exercitus esset dissipātus, quīnque cohortēs sine lēgātō, sine tribūnō mīlitum, dēnique etiam sine centuriōne ūllō apud Philomēlium cōnsēdissent, reliquus exercitus esset in Lycāoniā M. Annēiō lēgātō imperāvī, ut eās quīnque cohortēs ad reliquum exercitum dūceret, coāctōque in ūnum locum exercitū, castra in Lycāoniā apud Īconium faceret. Quod cum ab illō dīligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. vēnī, cum intereā superiōribus diēbus ex senātūs cōnsultō et ēvocātōrum firmam manum et equitātum sānē idōneum et populōrum līberōrum rēgumque sociōrum auxilia voluntāria comparāvissem.

Lesson 138

A War Scare

Interim, cum exercitū lūstrātō iter in Ciliciam facere coepissem, K. Sept. lēgātī ā rēge Commāgēnō ad mē missī, tumultuōse neque tamen nōn vērē Parthōs in Syriam trānsīsse nūntiāvērunt; quō audītō, vehementer sum commōtus cum dē Syriā tum dē meā prōvinciā, dē reliquā dēnique Asiā.

Itaque in Cappadociā extrēmā nōn longē ā Taurō apud oppidum Cybistra castra fēcī, ut et Ciliciam tuērer et Cappadociam tenēns nova fīnitimōrum cōnsilia impedīrem.

Intereā cognōvī multōrum litterīs atque nūntiīs magnās Parthōrum cōpiās et Arabum ad oppidum Antiochēam accessisse, magnumque eōrum equitātum, quī in Ciliciam trānsīsset, ab equitum meōrum turmīs et ā cohorte praetōriā, quae erat Epiphanēae praesidiī causā, occīdiōne occīsum. Quārē, cum vidērem ā Cappadociā Parthōrum cōpiās āversās, nōn longē ā fīnibus esse Ciliciae, quam potuī maximīs itineribus, ad Amānum exercitum dūxī. Quō ut vēnī, hostem ab Antiochēā recessisse, Bibulum Antiochēae esse cognōvī. Dēiotarum cōnfestim iam ad mē venientem cum magnō et firmō equitātū et peditātū et cum omnibus suīs cōpiīs certiōrem fēcī nōn vidērī esse causam, cūr abesset ā rēgnō, mēque ad eum, sī quid novī forte accidisset, statim litterās nūntiōsque missūrum esse.

Lesson 139

Mountain Brigands claim the Governor's Attention

Cumque eō animō vēnissem, ut utrīque prōvinciae, sī ita tempus ferret, subvenīrem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utrīusque prōvinciae, pācāre Amānum et perpetuum hostem ex eō monte tollere, agere perrēxī. Cumque mē discēdere ab eō monte simulāssem et aliās partīs Ciliciae petere, abessemque ab Amānō iter ūnīus diēī et castra apud Epiphanēam fēcissem, a. d. iiii Īd. Oct., cum advesperāsceret, expedītō exercitū ita noctū iter fēcī, ut a. d. iii Īd. Oct., cum lūcīsceret, in Amānum ascenderem; distribūtīsque cohortibus et auxiliīs (cum aliīs Quīntus frāter lēgātus mēcum simul, aliīs C. Pomptīnus lēgātus, reliquīs M. Annēius et L. Tullius lēgātī praeessent), plērōsque necopīnantis oppressimus: quī occīsī captīque sunt, interclūsī fugā. Eranam autem (quae fuit nōn vīcī īnstar sed urbis, quod erat Amānī caput) itemque Sepyram et Commorim, ācriter et diū repugnantibus, Pomptīnō illam partem Amānī tenente ex antelūcānō tempore usque ad hōram diēī X, magnā multitūdine hostium occīsā, cēpimus, castellaque vī capta complūra incendimus. Hīs rēbus ita gestīs, castra in rādīcibus Amānī habuimus apud Ārās Alexandrī quadrīduum, et in reliquiīs Amānī dēlendīs agrīsque vāstandīs, quae pars eius montis meae prōvinciae est, id tempus omne cōnsūmpsimus.

Lesson 140

Completion of the Destruction of their Strongholds

Cōnfectīs hīs rēbus, ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum addūxī. Quod cum esset altissimō et mūnītissimō locō, ab iīsque incolerētur, quī nē rēgibus quidem umquam pāruissent, cum et fugitīvōs reciperent, et Parthōrum adventum ācerrimē exspectārent, ad exīstimātiōnem imperī pertinēre arbitrātus sum comprimere eōrum audāciam, quō facilius etiam cēterōrum animī, quī aliēnī essent ab imperiō nostrō, frangerentur.

Vallō et fossā circumdedī, sex castellīs castrīsque maximīs saepsī, aggere, vīniīs, turribus oppugnāvī, ūsusque tormentīs multīs, multīs sagittāriīs, magnō labōre meō, sine ūllā molestiā sūmptūve sociōrum, septimō quīnquāgēsimō diē rem cōnfēcī, ut omnibus partibus urbis disturbātīs aut incēnsīs, compulsī in potestātem meam pervenīrent.

Hīs erant fīnitimī parī scelere et audāciā Tebarānī. Ab iīs, Pindenissō captō, obsidēs accēpī; exercitum in hīberna dīmīsī; Quīntum frātrem negōtiō praeposuī, ut in vīcīs aut captīs aut male pācātīs exercitus collocārētur.