title | subtitle | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Livy Book I. |
Titi Livi ab Urbe Condita |
John C. Rolfe, Ph.D. |
1893 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
Tvīī Cīvī
AB URBE CONDITA LIBRī.
PRAEFĀTIŌ.
Factūrusne operae pretium sim, sī ā prīmōrdiō urbis rēs populī Rōmānī perscrīpserim, nec satis sciō, nec, sī sciam, dīcere ausim, quippe quī cum veterem tum vul- gātam esse rem videam, dum novī semper scrīptōrēs aut in rēbus certius aliquid adlātūrōs sē aut scrībendī arte rudem vetustātem superātūrōs crēdunt. Utcumque erit, iuvābit tamen rērum gestārum memoriae prīncipis terrā- rum popul prō virīlī parte et ipsum cōnsuluisse; et sī in tantā scrīptōrum turbā mea fāma in obscūrō sit, nō- bilitāe ac māgnitūdine eōrum mē, quī nōminī officient meō, cōnsōler.
Rēs est praetereā et immēnsī operis, ut quae suprā septingentēsimum annum repetātur, et quae ab exiguīs profecta initiīs eō crēverit, ut iam māgnitūdine labōret suā; et legentium plērīsque haud dubitō quīn prīmae orīginēs proximaque orīginibus minus praebitūra voluptātis sint festīnantibus ad haec nova, quibus iam prīdem prae- valentis populī vīrēs sē ipsae cōnficiunt. Ego contrā hōc quoque labōris praemium petam, ut mē ā cōnspectū ma- lōrum quae nostra tot per annōs vīdit aetās, tantisper certē dum prīsca tōtā illa mente repetō, āvertam, omnis expers cūrae, quae scrībentis animum etsī nōn flectere ā vērō, sollicitum tamen efficere posset.
I
15
20 IO
25
20
25
30
TrTī LīVī
Quae ante conditam condendamve urbem poēticīs ma- gis decōra fābulīs quam incorruptīs rērum gestārum mo- numentīs trāduntur, ea nec adfīrmāre nec refellere in animō est. Datur haec venia antīquitātī, ut miscendō hūmāna dīvīnīs prīmōrdia urbium augustiōra faciat; et sī cuī populō licēre oportet cōnsecrāre orīginēs suās et ad deōs referre auctōrēs, ea bellī glōria est populō Rōmānō, ut, cum suum conditōrisque suī parentem Mārtem potissi- mum ferat, tam et hōc gentēs hūmānae patiantur aequō animō quam imperium patiuntur.
Sed haec et hīs similia, utcumque animadversa aut exīstimāta erunt, haud in māgnō equidem pōnam discrī- mine; ad illa mihi prō sē quisque ācriter intendat ani- mum, quae vīta, quī mōrēs fuerint, per quōs virōs qui- busque artibus domī mīlitiaeque et partum et auctum imperium sit; lābente deinde paulātim disciplīnā velut dēsīdentēs prīmō mōrēs sequātur animō, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum īre coeperint praecipitēs, dōnec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia patī possumus, perventum est. Hōc illud est praecipuē in cōgnitiōne rērum salūbre ac frūgiferum, omnis tē ex- emplī documenta in inlūstrī posita monumentō intuērī; inde tibi tuaeque reī pūblicae quod imitēre capiās, inde foedum inceptū, foedum exitū, quod vītēs.
Cēterum aut mē amor negōtiī susceptī fallit, aut nūlla umquam rēs pūblica nec māior nec sānctior nec bonīs exemplīs dītior fuit, nec in quam cīvitātem tam sērae avāritia lūxuriaque immigrāverint, nec ubi tantus ac tam diū paupertātī ac parsimōniae honōs fuerit; adeō quantō rērum minus, tantō minus cupiditātis erat. Nūper dīvitiae avāritiam et abundantēs voluptātēs dēsīderium per lūxum atque libīdinem pereundī perdendīque omnia invēxēre. PRAEFĀTIŌ
Sed querellae, nē tum quidem grātae futūrae, cum fōr- sitan necessāriae erunt, ab initiō certē tantae ōrdiendae reī absint; cum bonīs potius ōminibus vōtīsque et pre- cātiōnibus deōrum deārumque, sī, ut poētīs, nōbīs quoque mōs esset, lībentius inciperēmus, ut ōrsīs tantum operīs successūs prōsperōs darent. I0
ī:3
20
TITī LīVT AB URBE CONDITA
- LIBER I.
I. Iam prīmum omnium satis cōnstat Trōiā captā in cēterōs saevītum esse Trōiānōs; duōbus, Aenēae Antēno- rīque, et vetustī iūre hospitiī et quia pācis reddendaeque Helenae semper auctōrēs fuērunt, omne iūs bellī Achivōs abstinuisse. Cāsibus deinde variīs Antēnorem cum multi- tūdine Henetūm, quī sēditiōne ex Paphlagoniā pulsī et sēdēs et ducem rēge Pylaemene ad Trōiam āmīssō quae- rēbant, vēnisse in intimum Hadriāticī maris sinum; Eugane- īsque, quī inter mare Alpēsque incolēbant, pulsīs Henetōs Trōiānōsque eās tenuisse terrās. Et in quem prīmum ēgressī sunt locum Trōia vocātur, pāgōque inde Trōiānō nōmen est; gēns ūniversa Venetī appellātī. Aenēam ab similī clāde domō profugum, sed ad māiōra rērum initia dūcentibus fātīs prīmō in Macedoniam vēnisse, inde in Siciliam quaerentem sēdēs dēlātum, ab Siciliā classe ad Laurentem agrum tenuisse. Trōia et huic locō nōmen estī
Ibi ēgressī Trōiānī, ut quibus ab immēnsō prope errōre nihil praeter arma et nāvēs superesset, cum praedam ex agrīs agerent, Latīnus rēx Aborīginēsque, quī tum ea tenē- bant loca, ad arcendam vim advenārum armātī ex urbe atque agrīs concurrunt. Duplex inde fāma est: aliī proe- liō vīctum Latīnum pācem cum Aenēā, deinde adfīnitātem iūnxisse trādunt; aliī, cum īnstrūctae aciēs cōnstitissent,
4 CAP. 11.] TITī LīVī LIBER I.
priusquam sīgna canerent, prōcessisse Latīnum inter pni- mōrēs ducemque advenārum ēvocāsse ad conloquium; percūnctātum deinde, quī mortālēs essent, unde aut quō cāsū profectī domō, quidve quaerentēs in agrum Lauren- tem exīssent, postquam audierit multitūdinem Trōiānōs esse, ducem Aenēam fīlium Anchīsae et Veneris, cremātā patriā domō profugōs sēdem condendaeque urbī locum quaerere, et nōbilitā,em admīrātum gentis virīque et animum vel bellō vel. pācī parātum dextrā datā fidem futūrae amīcitiae sānxisse. - Inde foedus ictum inter ducēs, inter exercitūs salātātiōnem factam; Aenēam apud Latīnum fuisse in hospitiō. Ibi īntptm apud penātēs deōs domesticum pāblicō adiūnxisse foedus fīliā Aenēae in mātrimōnium duā.J Ea utique rēs Trōiānīs spem adfīrmat tandem stabilī certāque sēde fīniendī errōris. Oppidum condunt; Aenēās ab nōmine uxōris Lāvīnium appellat. Brevī stirpis quoque virīlis ex novō mātrimōniō fuit, cuī Ascanium parentēs dīxēre nōmen.
II. Bellō deinde Aborīginēs Trōiānīque simul petītī. Turnus rēx Rutulōrum, cuī pacta Lāvīnia ante adventum Aenēae fuerat, praelātum sibi advenam aegrē patiēns, simul Aenēae Latīnōque bellum intulerat. Neutra aciēs laeta ex eō certāmine abiit: vīctī Rutulī, vīctōrēs Aborīginēs Trōiānīque ducem Latīnum āmīsēre.
Inde Turnus Rutulīque diffīsī rēbus ad flōrentēs opēs Etrūscōrum Mezentiumque rēgem. eōrum cōnfugiunt, quī Caere, opulentō tum oppidō, imperitāns, iam inde ab initiō minimē laetus novae orīgine urbis, et tum nimiō plūs quam satis tūtum esset accolīs rem Trōiānam crēscere ratus, haud gravātim socia arma Rutulīs iūnxit.
Aenēās, adversus tantī bellī terrōrem ut animōs Aborīgi-
num sibi conciliāret, nec sub eōdem iūre sōlum sed etiam
IŌ
15
20
25
30 I0
it
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. caP. m1.
nōmine omnēs essent, Latīnōs utramque gentem appellāvit. Nec deinde Aborīginēs Trōiānīs studiō ac fidē ergā rēgem Aenēam cessēre. Frētusque hīs animīs coalēscentium in diēs magis duōrum populōrum Aenēās, quamquam tanta opibus Etrūria erat, ut iam nōn terrās sōlum sed mare etiam per tōtam ītaliae longitūdinem ab Alpibus ad fretum Siculum fāma nōminis suī implēsset, tamen, cum moeni- bus bellum prōpulsāre posset, in aciem cōpiās ēdūxit. Secundum inde proelium Latīnīs, Aenēae /etiam ūltimum operum mortālium fuit. Situs est, quemcumque eum dīcī iūs fāsque est, super Numīcum fluvium; Iovem indigetem appellant.
III]. Nōndum mātūrus imperiō Ascanius Aenēae fīlius erat; tamen id imperium eī ad pūberem aetātem inco- lume mānsit. Tantisper tūtēlā muliebrī— tanta indolēs in Lāvīniā erat— rēs Latīna et rēgnum avītum paternumque puerō stetit. Haud ambigam — quis enim rem tam veterem prō certō adfīrmet?— hīcine fuerit Ascanius, an māior quam hīc, Creūsā mātre īliō incolumī nātus co- mesque inde paternae fugae, quem Iūlum eundem Iūlia ēns auctōrem nōminis suī nūncupat.
Is Ascanius, ubicumque et quācumque mātre genitus — certē nātum Aenēā cōnstat — abundante Lāvīnī multitū- dine flōrentem iam, ut tum rēs erant, atque opulentam urbem mātrī seu novercae relīquit, novam ipse aliam sub Albānō mōnte condidt, quae ab sitū porrēctae in dorsō urbis Longa. Alba appellāta. i i
Inter Lāvīnium et Albam Longam colōniam dēductam trīgintā fermē interfuēre annī. Tantum tamen opēs crē- verant māximē fūsīs EĒtrūscīs, ut nē morte quidem Aenēae, nec deinde inter muliebrem tūtēlam rudīmen- tumque prīmum puerīlis rēgnī, movēre arma aut Mexzen- CAP. v.] TITī LīVī LIBER I.
tius Etrūscīque aut ūllī aliī accolae ausī sint. Pāx ita
convēnerat, ut Etrūscīs Latīnīsque fluvius Albula, quem
nunc īiberim vocant, fīnis esset. Silvius deinde rēgnat, Ascaniī fīlius, cāsū quōdam in silvīs nātus. J Is Aenēam Silvium creat; is deinde Latīnum Silvium. Ab eō co- lōniae aliquot dēduq2 Prīscī Latīnī appellātī. Mān Mānsit Silviīs posteā omnibus cōgnōmen, quī Albae rēgnāvērunt. Latīnō Alba ortus, Albā Atys, Atye Capys, Capye Ca- petus, Capetō Tiberīnus, quī in trāiectū Albul4e amnis submersus celebre. ad posterōs nōmen fiūminī dedit. Agrippa inde Tiberīnī fīlius, post Agrippam Rōmulus Silvius ā patre acceptō imperiō rēgnat. Aventīnō ful- mine ipse ictus rēgnum per manūs trādidit. s sepultus in eō colle quī nunc pars Rōmānae est urbis, cōgnōmen collī fēcit. )
Proca deinde rēgnat. Is Numitōrem atque Amūlium prōcreat; Numitōrī, quī stirpis “māximus erat, rēgnum vetustum Silviae gentis 1ēgatī Plūs tamen vīs potuit quam voluntās patris aut verēcundia aetātis. Pulsō frātre Amūlius rēgnat. Addit scelerī scelus: stirpem frātris virīlem interimit, frātris fīliae Rēae Silviae per speciem honōris, cum Vestālem eam lēgisset, perpetuā virginitāte spem partūs adimit.
IV. Sed dēbēbātur, ut opīnor, fātīs tantae orīgō urbis māximīque secundum deōrum opēs imperiī prīncipium. Vī compressa Vestālis cum geminum partum ēādidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Mārtem incertae stirpis patrem nūncupat. Sed nec diī nec hominēs aut ipsam aut stirpem ā crūdēlitāte rēgiā vindicant: sacerdōs vincta in custōdiam datur, puerōs in prōfluentem aquam mittī iubet.
Fōrte quādam dīvīnitus super rīpās Tiberis effūsus
ī5
20
25
30 .44
8 TITī LīVī LIBER I. [car. v.
lēnibus stāgnīs nec adīrī usquam ad iūstī cursum poterat amnis, et posse quamvīs languidā mergī aquā īnfantēs spem ferentibus dabat. Ita, velut dēfūnctī rēgis imperiō, in proximā ēluviē, ubi nunc fīcus Rūmīnālis est—
5 Rōmulārem vocātam ferunt — puerōs expōnunt. Vāstae tum in hīs locīs sōlitūdinēs erant.
Tenet fāma, cum fluitantem alveum, quō expositī erant puerī, tenuis in siccō aqua dēstituisset, lupam sitientem ex mōntibus, quī circā sunt, ad puerīlem vāgītum cursum
i0 flēxisse; eam submīssās īnfantibus adeō mītem praebuisse mammās, ut linguā lambentem puerōs magister rēgiī pe- coris invēnerit — Faustulō fuisse nōmen ferunt. Ab eō ad stabula Lārentiae uxōrī ēducandōs datōs. Sunt quī Lārentiam vulgātō corpore lupam inter pāstōrēs vocātam 15 putent; inde locum fābulae ac mīrāculō datum.
Ita gQni2 itaque ēducātī, cum prīmum adolēvit aetās, nec in stabulīs nec ad pecora sēgnēs, vēnandō peragrāre saltūs. Hinc rōbore corporibus animīsque sūmptō iam nōn ferās tantum subsistere, sed in latrōnēs praedā
20 onustōs impetūs facere, pāstōribusque rapta dīvidere, et cum hīs crēscente in diēs grege iuvenum sēria ac iocōs celebrāre.
V. Iam tum in Palāiiō mōnte Lupercal hōc fuisse lūdicrum ferunt, et ā Pallantēō, urbe Arcadicā, Pallan-
25 tium, dein Palātium mōntem appellātum. Ibi Euandrum, quī ex eō genere Arcadum multīs ante tempestātibus tenuerit loca, sollemne adlātum ex Arcadiā īnstituisse, ut nūdī iuvenēs Lycaeum Pāna venerantēs per lūsum atque lascīviam currerent, quem Rōmānī deinde vocāvērunt
30 Inuum.
Huic dēditīs lūdierō, cum sollemne nōtum esset, īnsi- diātōs ob īram pacdac āmīssae latrōnēs, cum Rōmulus vī
s 5ī CAP. vI.] TITī LīVī LIBER I.
sē dēfendisset, Remum cēpisse, captum rēgī Amūliō trā- didisse ūltrō accūsantēs. Crīminī māximē dabant in Numitōris agrōs ab iīs impetūs fierī; inde evs conlēctā iuvenum manū hostīlem in modum praedās agere. Sic ad supplicium Numitōrī Remus dgēditur.
Iam inde ab initiō Faustulō spēs fuerat rēgiam stir- pem apud sē ēducārī: nam et expositōs iūssū regis īnfantēs sciēbat, et tempus, quō ipse eōs sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immātūram nisi aut per occāsiōnem aut per necessitātem aperīre nōlucrat. Ne- cessitās prior vēnit. Ita metū subāctus Rōmulō rem aperit. Fōrte et Numitōrī, cum in custōdiā Remum ha- bēret, audīssetque geminōs esse frātrēs, comparandō et aetātem eōrum et ipsam minimē servīlem indolem teti- gerat animum memoria nepōtum; scīscitandōque eōdem pervēnit, ut haud procul esset quīn Remum āgnōsceret.
Ita undique rēgī dolus nectitur. Rōmulus nōn cum globō iuvenum —nec enim erat ad vim apertam pār— sed aliīs aliō itinere iūssīs certō tempore ad rēgiam ve- nīre pāstōribus, ad rēgem impetum facit, et ā domō Numitōris aliā comparātā manū adiuvat Remus. Ita rē- gem obtruncant.
VI. Numitor inter prīmum tumultum hostīs invāsisse urbem atque adortōs rēgiam dictitāns, cum pūbem Albā- nam in arcem praesidiō armīsque obtinendam āvocāsset, postquam iuvenēs perpetrātā caede pergere ad sē grātu- lantēs vīdit, extemplō advocātō conciliō scelus in st frātris, orīginem nepōtum, ut genitī, ut ēducātī, ut cōgnitī essent, caedem deinceps tyrannī sēque ēius auctōrem ostendit. Iuvenēs per mediam cōntiōnem āgmine ingressī cum avum rēgem salūtāssent, secūta ex omnī multitūdine cōnsentiēns vōx ratum nōmen imperiumque rēgī cefficit.
IO
I5
20
25
30 10 TIrTrī LīVī LIBER I. [caP. viI.
sr Ita Numitōrī Albānā rē permīssā Rōmulum Remumque cupidō cēpit in iīs locīs, ubi expositī ubique ēducātī erant, urbis condendae. Et supererat multitūdō Albānō- rum Latīnōrumque; ad id pāstōrēs quoque accesserant, 5s quī omnēs facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lāvīnium prae eā urbe, quae conderētur, fore. Intervē- nit deinde hīs cōgitātiōnibus avītum malum, rēgnī cupīdō, atque inde foedum certāmen coortum ā satis mītī prīn- cipiō. Quoniam geminī ‘essent; nec aetātis verēcundia 10 discrīmen facere posset, ut āī, quōrum tūtēlae ea loca essent, auguriīs legerent quī nōmen novae urbī daret, quī conditam imperiō regeret, Palātium Rōmulus, Remus l Aventīnum ad inaugurandum templa capiunt. VII. Priōrī Remō augurium vēnisse fertur sex vultu- 15 rēs, iamque nūntiātō auguriō cum duplex numerus Rō- mulō sē ostendisset, utrumque rēgem sua multitūdō cōnsalūtāverat. Tempore illī praeceptō, at hī numerō avium rēgnum trahēbant. īnde cum altercātiōne con- gressī certāmine īrārum ad caedem vertuntur.. Ibi in 20 turbā ictus Remus cecidit. Vulgātior fāma est lūdibriō frātris Remum novōs trānsiluisse mūrōs; inde ab īrātō Rōmulō, cum verbīs quoque increpitāns adiēcisset, “sīc deinde quīcumque alius trānsiliet moenia mea! inter- fectum. Ita. sōlus potītus imperiō Rēmulus; condita 25 urbs conditōris nōmine appellāta. .-
Palātium prīmum, in quō ipse erat ēducātus, mūniit. Sacra diīs aliīs Albānē ritū, Graecō Hercuk, ut ab Fu- andrō īnstitūta erant, facit. Herculem in ea loca Gēry- one interēmptō bovēs mīrā speciē abēgisse-memorant ac
30 prope Tiberim fluvium, quā prie sē armentumagēns nandō uāiēcerat, locō herbidō, ut quiēte et pābulō laetō reficeret bovēs, et ipsum fessum viā prōcubuisse. Ibi CAP. vIL.] TITī LīvVī LIBER I. I1
cum eum cibō vīnōque gravātum sopor oppressisset, pāstor accola ēius locī nōmine Cācus, ferōx vīribus, captus pulchritādine boum cum āvertere eam praedam vellet, quia,. sī agendō armentum in spēluncam compu- lisset, ipsa vestīgia quaerentem dominum eō dēductūra 5 erant, āversōs bovēs, eximium wēāāre. pulchritūdine, caudīs in spēluncam trāxit. fey Dn- Ldd4
Herculēs ad prīmam aurōram somnō excitus cum gre- gem perlūstrāsset oculīs et partem abesse numerō sēn- sisset, pergit ad prōoximam spēlūncam, sī fōrte eō vestīgia 10 ferrent. Quae ubi omnia forās versa vīdit nec in pārtem aliam ferre, cōnfūsus atque īncērwus animī ex locō īnfestō agere porrō armentum occēpit.4 Inde cum āctae bovēs quaedam. ad Aēsīdefium, ut fit, relīctāum mūgīssent, red- dita inclūsārum ex Spēluncā boum vōx Herculem con- 15 vertit. Quem cum vādentem ad spēluncam Cācus vī prohibēre cōnātus ēsset, ictus clāā fidem pāstōrum nē- quīquam invocāns orte occubuit. ;
Euander tum ea profugus ex Peloponnēsō auctōritāte magis quam imperiō regēbat loca, venerābilis vir mīrā- 20 culō litterārum, reī novae inter rudēs artium hominēs, venerābilior dīvīnitāte crēditā Carmentae mātris, quam fātiloquam ante Sibyllae in ītaliam adventum mīrātae eae gentēs fuerant. Is tum Euander, concursū pāstōrum trepidantium circā advenam t manifestae reun) caedis ex- 25 citus, postquam facinus facinorisque causam audīvit, habi- tum fōrmamque virī aliquantum ampliōrem augustiōremque hūmānā intuēns, rogitat quī vir esset. Ubi nōmen pa- tremque ac patriam accēpit, “Iove nāte, Herculēs, salvē,” inquit. “(ī©ē mihi māter, vēridica interpres deūm, s0 auctūrum caelestium numerum cecinit, tibique āram hīc dicāium īrī, quam opulentissima ōlim in terrīs gēnst I2
IOŌ
15
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. cAP. vmI.
māximam vocet tuōque rītū colat.” Dextrā Herculēs datā accipere sē ōmen implētūrumque fāta ārā conditā ac dicātā ait. Ibi tum prīmum bove eximiā captā dē grege sacrum Herculī adhibitīs ad ministerium dapemque Potītiīs ac Pīnāriīs, quae tum familiae māximē inclitae ea loca incolēbant, factum.
Fōrte ita ēvēnit, ut Potītiī ad tempus praestō essent, iīsque exta appōnerentur, Pīnāriī extīs adēsīs ad cēteram venīrent dapem. Inde īnstitūtum mānsit, dōnec Pīnārium genus fuit, nē extīs sollemnium vescerentur. Potītiī ab Euandrō ēdoctī antistitēs Ssacrī- ēius per multās aetātēs fuērunt, dōnec trāditō servīs pūblicīs sollemnī familiae ministeriō genus omne Potītiōrum interiit. Haec tum sacra Rōmulus ūna ex omnibus peregrīna suscēpit, iam tum immortālitātis virtūte partae, ad quam eum sua fāta. dūcēbant, fautor.
VIII. Rēbus dīvīnīs rīte perpetrātīs vocātāque ad concilium multitūdine, quae coalēscere in populī ūnīus corpus nūllā rē praeterquam lēgibus poterat, iūra dedit; quae ita sāncta generī hominum agrestī fore ratus, sī sē ipse venerābilem nsīgnibus imperiī fēcisset, cum cēterō habitū sē augustiōrem, tum māximē īctōribus duodecim sūmptīs fēcit.
Aliī ab numerō avium, quae auguriō rēgnum por- tenderant, eum secūtum numerum putant ; mē haud paenitet eōrum sententiae esse, quibus et appāritōrēs hōc genus ab Etrūscīs fīnitimīs, unde sella curūlis, unde toga praetexta sūmpw est, let numerum quoque ipsum ductum placet; et ita habuisse Etrūscōs, quod ex duodecim populīs commūniter creātō rēge singulōs singulī populī līctōrēs dederint. 3
Crēscēbat interim urbs mūnitiōnibus alia atque alia CAP. 1X.] TIrī Līvī LIBER I. 15
appetendō loca, cum in spem magis futūrae multitūdi- nis quam ad id quod tum hominum erat, mūnīrent. Deinde nē vāna urbis māgnitūdō esset, adiciendae mul- titūdinis causā vetere cōnsiliō condentium urbēs, quī obscūram atque humilem conciendō ad sē multitūdinem 5 nātam ē terrā sibi prōlem ēmentiēbantur, locum, quī nunc saeptus dēscendentibus inter duōs lūcōs est, asylum aperit. Eō ex fīnitimīs populīs turba omnis sine discri- mine, līber an servus esset, avida novārum rērum per- fūgit, idque prīmum ad esptam māgnitūdinem rōboris ro fuit.
Cum iam vīrium haud paenitēret, cōnsilium deinde vīri- bus parat: centum creat senātōrēs, sīve quia is numerus satis erat, sīve quia sōlī centum erant, quī creārī patrēs possent. Patrēs certē ab honōre, patriciīque prōgeniēs s5 eōrum appellātī. .
X. Iam rēs Rōmāna adeō erat valida, ut cuīlibet fīnitimārum civitāum bellō pār esset; sed pēnūriā mu- lierum hominis actātem dūrātūra māgnitado erat, quippe quibus nec domī spēs prōlis nec cum fī īnitimīs cōnūbia 20 essent. Tum ex cōnsiliō Patrum Rōmulus īegātos Circā vīcīnās gentēs miīsit, quī societātem Ccōnābiumque novō populō peterent: ( urbēs quoque ut cētera ex īnfimō nāscī; ; ydein, quās sua virtūs ac diī iuvent, māgnās opēs sibi māgnumque nōmen facere; satis scīre orīginī Rō- 25 mānae et deōs adfuisse et nōn dēfutūram virtūtem: proinde nē gravārentur hominēs cum hominibus sangui- nem ac genus miscēre. - it
Nusquam benīgnē 1lēgātiō audīta est: adeō simul sper- nēbant, simul tantam in mediō crēscentem mōlem sibi 30 ac posterīs suīs metuēbant. Ā plērīsque rogitantibus dī- mīssī, ecquod fēminīs quoque asȳlum aperuissent: id 14
I10
1
TITī LīVī LIBER I. [caAr. 1X.
enim dēmum compār cōnūbium fore. Aegrē id Rōmāna pūbēs passa, et haud dubiē ad vim spectāre rēs coepit. cuī tempus locumque aptum ut daret Rōmulus, ae- gritūdinem animī dissimulāns lūdōs ex industriā parat Neptūnō Equestrī sollemnīs ; Cōnsuālia vocat. Indīcī deinde fīnitimīs spectāculum iubet, quantōque apparātū tum sciēbant aut poterant concelebrant, ut rem clāram exspectātamque facerent. Multī mortālēs convēnēre, stu- diō etiam videndae novae urbis, māximē proximī quīque, Caenīnēnsēs, Crustumīnī, Antemnātēs; iam Sabīnōrum omnis multitūdō cum līberīs ac coniugibus vēnit. Invī- tātī hospitāliter per domōs cum situm moeniaque et fre- quentem tēctīs urbem vīdissent, mīrantur tam brevī rem Rōmānam crēvisse. 5
Ubi spectāculī tempus vēnit, dēditaeque eō mentēs cum oculīs erant, tum lex empuīō) orta vīs, sīgnōque
datō iuventūs Rōmāna ad rapiendās virginēs discurrit. fme-
20
28
30
Māngna pars fōrte, in quem quaeque inciderat, raptae. Quāsdam fōrmā excellentēs (prīmōribus patrum dēstinātās ex plēbe hominēs, quibus datum negōtium erat, domōs dēferēbant. Ōnam longē ante aliās speciē ac pulchritū- dine īnsīgnem ā globō Talassiī cūiusdam raptam ferunt, multīsque scīscitantibus cuīnam eam ferrent, identidem, nē quis violāret, Talassiō ferrī clānitātum; inde nūptiā- lem hanc vōcem factam: Turbātō per metum lūdicrō maestī parentēs virginuīm profugiunt, incūsantēs violātī hospitiī foedus deamque invocantēs, cūius aū sollemne lūdōsque per fās ac fidem dēceptī vēnissent. Nec raptīs aut spēs dē sē melior aut indīgnātiō est minor.
Sed ipse Rōmulus circumībat, docēbatque patrum id superbiā factum, quī cōnūbium fīnitimīs negāssent: illās tamen in mātrimōniō, in societāte fōrtūnārum omnium CAP. X.] TITī LīVī LIBER I. 15
cīvitātisque, et, quō nihil cārius hūmānō generī sit, lībe- rūm fore; mollīrent modo īrās, et quibus fōrs corpora dedisset, darent animōs; saepe ex iniūriā postmodum grātiam ortam, eōque meliōribus ūsūrās virīs, quod ladnī- sūrus prō sē quisque sit, ut, cum (s suam nunl fūnctus 5 officiō sit, parentium etiam patriaeque expleat ūānqenen. Accēdēbant blanditiae virōrum factum pūrgantium cupi- ditāte atque amōre, quae māximē ad muliebre ingēgium efficācēs precēs sunt. ī x
X. Iam admodum miītigātī animī raptīs erant. At ro raptārum parentēs tum māximē sordidā veste lacrimīsque et querellīs cīvitātēs concitābant. Nec domī tantum indignātiōnēs continēbant, sed congregābantur undique ad Titum Tatium, rēgem Sabīnōrum, et lēgātiōnēs eō, quod māximum Tatiī nōmen in iīs regiōnibus erat, con- 15 veniēbant. Caenīnēnsēs Crustumīnīque et Antemnātēs erant, ad quōs ēius iniūriae pars pertinēbat. Lentē agere hīs Tatius Sabīnīque vīsī sunt; ipsī inter sē trēs populī commūniter bellum parant. ne Crustumīnī qui- dem atque Antemnātēs prō ārdōre īāque Caenīnēnsium 20 satis sē impigrē movent; ita per sē ipsum nōmen Caenī- num in agrum Rōmānum impetum facit.
Sed effūsē vāstantibus fit obvius cum exercitū Rōmulus, levīque certāmine docet vānam sine vīribus īram esse. Exercitum fundit fugatque, fūsum persequitur; rēgem in e5 proeliō obtruncat et spoliat; duce hostium occīsō urbem prīmō impetū capit.
Inde exercitū vīctōre reductō ipse, cum factīs vir māgnificus tum factōrum ostentātor haud minor, spolia ducis hostium caesī suspēnsa fabricātō ad id aptē fer- s0 culō gerēns in Capitōlium ēscendit, ibique ea cum ad quercum pāstōribus sacram dēposuisset, simul cum dōnō 16 TI1ī LīVī LIBER I. [caP. xI.
dēsīgnāvit templō Iovis fīnīs cōgnōmenque addidit deō. “ Iuppiter Feretrī,” inquit, “haec tibi vīctor Rōmulus rēx rēgia arma fer5, templumque hīs regiōnibus, quās modo animō mētātus sum, dēdicō sēdem opīmīs spoliīs
5s quae rēgibus ducibusque hostium caesīs mē auctōrem sequentēs posterī ferent.”
Haec templī est orīgō, quod prīmum omnium Rōmae sacrātum est. Ita deinde diīs vīsum, nec inritam condi- tōris templī vōcem esse, quā lātūrōs eō spolia posterōs
10 nūncupāvit, nec multitūdine compotum ēius dōnī vulgārī laudem. Bina posteā inter tot annōs, tot bella opīma farta sunt spolia; adeō rāra ēius fōrtūna decoris fuit.
- XI. Dum ea ibi Rōmānī gerunt, Antemnātium exer- citus per occāsiōnem ac sōlitūdinem hnostīliter in fīnēs
15 Rōmānōs incursiōnem facit. Raptim et ad hōs Rōmāna legiō ducta pālātōs in agrīs oppressit. Fūsī igitur prīmō impetū et clāmōre hostēs, oppidum captum; duplicīque vīctōriā ovantem Rōmulum Hersilia coniūnx, precibus raptārum fatīgāta, ōrat ut parentibus eārum det veniam
20 et in cīvitātem accipiat: ita rem coalēscere concordiā posse. Facile impetrātum.
Inde contrā Crustumīnōs profectus bellum īnferentēs. Ibi minus etiam, quod aliēnīs clādibus ceciderant animī, certāminis fuit. Utrōque colōniae mīssae; plūrēs inventī,
25 quī propter ūbertātem terrae in Crustumīnum nōmina darent. Et Rōmam inde frequenter migrātum est, ā pa- rentibus māximē ac propīnquīs raptārum.
[Novissimmm ab Sabīnīs bellum ortum, multōque id
māximum fuit; nihil enim per īram aut cupiditātem āc-
lLa
30 tum est, nec ostendērunt bellum prius quam intulērunt. Cōnsiliō etiam additus dolus. Spurius Tarpēius Rōmānae praeerat arcī. Hūius fīliam virginem aurō corrumpit ā V wa-
CAP. xi1.] Trrī LīVī LIBER I.
Tatius, ut armātōs in arcem accipiat—aquam fōrte ea tum. sacrīs extrā moenia p.titum ierat; acceptī obru- tam armīs necāvēre, seu ut vī capta potius arx vidērē- tur, seu prōdendī exemplī causā, nē quid usquam fīdum prōditōrī esset.
Additur fābulae, quod vulgō Sabīnī aureās armillās māgnī ponderis bracchiō laevō gemmātōsque māgnā spe- ciē ānulōs habuerint, pepigisse eam quod in sinistrīs manibus habērent; eō scūta illī prō aureīs dōnīs congesta.
Sunt quī eam ex pactō trādendī quod in sinistrīs manibus
esset dērēctō arma petīsse dīcant, et fraude vīsam agere suā ipsam perēmptam mercēde.
XII. Tenuēre tamen arcem Sabīnī, atque inde posterō diē, cum Rōmānus exercitus īnstrūctus quod inter Palā- tīnum Capitōlīnumque collem campī est complēsset, nōn prius dēscendērunt in aequum, quam īrā et cupiditāte recuperandae arcis stimulante aanimōs j)in adversum Rōmānī subiēre. Prīncipēs utrimque pūgnam ciēbant, ab Sabīnīs Mettius Curtius, ab Rōmānīs Hostius Hostīliuss. Hīc rem Rōmānam inīquō locō ad prīma sīgna animō atque audāciā sustinēbat. Ut Hostius cecidit, cōnfestim Rō- māna inclīnātur aciēs, fūsaque est ad veterem portam Palātiī. ;
Rōmulus et ipse turbā fugientium āctus, arma ad caelum tollēns, “ Iuppiter, tuīs,” inquit, “i iūssus avibus hīc in Palātiō prīma urbī fundāmenta iēcī. Arcem iam scelere ēmptam Sabīnī habent; inde hūc armātī superātā mediā valle tendunt. At tū, pater deūm hominumque hinc saltem arcē hostēs, dēme terrōrem Rōmānīs fu- gamque foedam siste. Hīc ego tibi templum Statōrī Iovī, quod monumentum sit possap tuā praesentī ope servātam urbem esse, voveō.”” Haec precātus, velut sī
I0
ī;5
20
25
30 18 TITī LīVī LIBER I. caP. xmn.
sēnsisset audītās precēs, “Hinc,” inquit, “Rōmānī, Iuppi- ter optimus māximus resistere atque iterāre pūgnam iubet.” Restitēre Rōmānī tamquam caelestī vōce iūssī; ipse ad prīmōrēs Rōmulus prōvolat.
5 Mettius Curtius ab Sabīnīs prīnēeps ab arce dēcucur- īerat, et effūsōs ēgerat Rōmānōs tōtō quantum forō spa- tium est, nec procul iam ā portā Palātiī erat, clāmitāns “Viīcimus perfidōs hospitēs, imbellēs hostēs. Iam sciunt longē aliud esse virginēs rapere, aliud pūgnāre cum virīs.”
10 In eum haec glōriantem cum globō ferōcissimōrum iuve- num Rōmulus impetum facit. Ex equō tum fōrte Mettius pūgnābat; eō pellī facilius fuit. Pulsum Rōmānī per- sequuntur, et alia Rōmāna aciēs audāciā rēgis accēnsa fundit Sabīnōs. Mettius in palūdem sēsē strepitū sequen-
15 tium trepidante equō coniēcit; āverteratque ea rēs etiam Sabīnōs tantī perīculō virī. Et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suīs favōre multōrum additō animō ēvādit; Rōmānī Sabīnīque in mediā convalle duōrum mōntium 4mās4 proelium, sed rēs Rōmāna erat superioē]
XIII. Tum Sabīnae mulierēs, quārum ex iniūriā bellum ortum erat, crīnibus passīs scissāque veste, vīctō malīs muliebrī pavōre, ausae sē inter tēla volantia īnferre, ex trānsversō impetū factō dīrimere īnfestās. aciēs dīrimere īrās, hinc patrēs hinc virōs ōrantēs nē sē sanguine ne-
25 fandō socerī generīque respergerent, nē parricīdiō macu- lārent partūs suōs, nepōtum illī, hī lberūm prōgeniem. Ce Sī adfīnitātis inter vōs, sī cōnūbiī piget, iin nōs vertite īrās; nōs causa bellī, nōs vulnerum ac caedium virīs ac parentibus sumus ; melius perībimus quam sine alterīs
30 vestrūm viduae aut orbae vīvēmus.”
Movet rēs cum multitūdinem tum ducēs. Silentium et repentīna fit quiēs, inde ad foedus faciendum ducēs prōd- CAP. XIV.] TITī LīVī LIBER I. 19
eunt; nec pācem modo sed cīvitātem ūnam ex duābus faciunt, rēgnum cōnsociant, imperium omne cōnferunt Rōmam. Ita geminātā urbe, ut Sabīnīs tamen aliquid darētur, Quirītēs ā Curibus appellātī. Monumentum ēius pūgnae, ubi prīmum ex profundā ēmersus palūde equus 5 Curtium in vadō statuit, Curtium lacum appellārunt.
x Ex bellō tam trīstī laeta repente pāx cāriōrēs Sabī- nās virīs ac parentibus et ante omnēs Rōmulō ipsī fēcit. Itaque, cum populum in cūriās trīgintā dīvideret, nōmina eārum cūriīs imposuit. Id nōn trāditur, cum haud dubiē ro aliquantō numerus māior hōc mulierum fuerit, aetāte an dīgnitātibus suīs virōrumve an sorte lēctae sint, quae nōmina cūriīs darent..
Eōdem tempore et centuriae trēs equitum cōnscrīptae sunt: Ramnēnsēs ab Rōmulo, ab T. Tatiō Titiēnsēs ap- s5 pellātī; Lucerum nōminis et orīginis causa incerta est. Inde nōn modo commūne sed concors etiam rēgnum duōbus rēgibus fuit.
XIV. Post aliquot annōs propīnquī rēgis Tatiī lēgātōs Laurentium pulsant, ( cumque Laurentēs iūre gentium 20 agerent, apud Tatium grātia suōrum et precēs plūs po- terant.. Igitur illōrum poenam in sē vertit: nam Lāvīnī, cum ad sollemne sacrificium eō vēnisset, concursū factō interficitur. Eam rem minus aegrē quam dīgnum erat tulisss Rōmulum ferunt, seu ob īnfīdam societātem rēgnī, as seu quia haud iniūriā caesum crēdēbat. Itaque bellō quidem abstinuit; ut tamen expiārentur lēgātōrum iniū- riae rēgisque caedēs, foedus inter Rōmam Lāvīniumque urbēs renovātum est.
Et cum hīs quidem īnspērāta pāx erat; aliud multō so propius atque in ipsīs prope portīs bellum ortum. ( Fidē- nātēs nimis vīcīnās prope sē convalēscere opēs ratī, 20
I10
15
20
35
30
TITī LīVī LIBER I. car. xv.
priusquam tantum rōboris esset quantum futūrum appā- rēbat, occupant bellum facere. Iuventūte armātā im- mīssā vāstātur agrī quod inter urbem ac Fidēnās est. Inde ad laevam versī, quia dextrā Tiberis arcēbat, cum māgnā trepidātiōne agrestium populantur;) tumultusque repēns ex agrīs in urbem inlātus prō nūntiō fuit. Ēx- citus Rōmulus —neque enim dīlātiōnem patī tam vīcīnum bellum poterat — exercitum ēdūcit, castra ā Fidēnīs mīlle passuum locat. Ibi modicō praesidiō relīctō, ēgressus omnibus cōpiīs partem mīlitum locīs circā dēnsa vir- gulta obscūrīs subsīdere in īnsidiīs iussit; cum parte māiōre atque omnī equitātū profectus; lid quod quaerē- bat, tumultuōsō et minācī genere pūgnae adequitandō ipsīs prope portīs hostem excīvit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pūgna causam minus mīrābilem dedit. Et cum velut inter pūgnae fugaeque cōnsilium trepidante equitātū pedes quoque referret gra- dum, plēnīs repente portīs effūsī hostēs, impulsā Rōmānā aciē, studiō īnstandī sequendīque trahuntur ad locum īnsi- diārum. :
lInde subitō exortī Rōmānī trānsversam invādunt hos- tium aciem; addunt pavōrem mōta ē castrīs sīgna eōrum, quī in mgs relīctī fuerant. Ita multiplicī terrōre perculsī Fidēnātēs, prius paene quam Rōmulus quīque cum eō equitēs erant circumagerent frēnīs equōs, terga vertunt multōque effūsius, quippe vēra fuga, quī simu- lantēs paulō ante secūtī erant, oppidum repetēbant. Nōn tamen ēripuēre sē hostī: haerēns in tergō Rōmānus pri- usquam forēs portārum obicerentur velut āgmine ūnō inrumpit. 3
XV. Bellī Fidēnātis contāgiōne inritātī Vēientium an- imī et cōnsanguinitāte — nam Fidēnātēs quoque Etrūscī
-
CAP. XVI.] TITī LīVī LIBER I. 21
fuērunt —et quod ipsa propīnquitās locī, sī Rōmāna arma omnibus īnfesta fīnitimīs essent, stimulābat, in fīnēs Rōmānōs excucurrērunt populābundī magīs quam iūstī mōre bellī. Itaque nōn castrīs positīs,, nōn exspectātō hostium exercitū, raptam ex agrīs praedam portantēs 5 Vēiōs rediēre. Rōmānus contrā, postquam hostem in agrīs nōn invēnit, dīmicātiōnī ūltimae īnstrūctus inten- tusque Tiberim trānsit. Quem poōstquam castra pōnere et ad urbem accessūrum Vēientēs audīvēre, obviam ēgressī, ut potius aciē dēcernerent quam inclūsī jīī 10 tēctīs moenibusque dīmicārent. Ibi vīribus nūllā arte adiūtīs tantum veterānī rōbore exercitūs rēx Rōmānus vīcit, persecūtusque fūsōs ad moenia hostēs urbe validā mārīs ac sitū ipsō mūnītā abstinuit; agrōs rediens vā- stat ulcīscendī magis quam praedae studiō. Eāque clāde ss haud minus quam adversā pūgnā subāctī Vēientēs pācem petītum ōrātōres Rōmam mittunt. Agrī parte multātīs 5 centum annōs indūtiae datae.
Haec fermē Rōmulō rēgnante domī miīlitiaeque gesta, quōrum nihil absonum fideī dīvīnae orīginis dīvīnitātisque 20 post mortem crēditae fuit, nōn animus in rēgnō avītō recuperandō, nōn condendae urbis cōnsilium, nōn bellō ac pāce fīrmandae. Ab illō enim profectō vīribus datīs tantum valuit, ut in quadrāgintā deinde annōs tūam pācem habēret. Multitūdinī tamen grātior fuit quam 25 patribus, longē ante aliōs acceptissimus mīlitum animīs; trecentōsque armātōs ad custōdiam corporis, quōs Cele- rēs appellāvit, nōn in bellō sōlum sed etiam in pāce habuit.
XVI. Hīs immortālibus ēditīs operibus cum ad exer- so citum recēnsendum cōntiōnem in campō ad Caprae Palūdem habēret, subitō coorta tempestās cum māgnō 22
10
15
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. XVII.
fragōre tonitribusque tam dēnsō rēgem operuit nimbō, ut cōnspectum ēius cōntiōnī abstulerit; nec deinde in terrīs Rōmulus fuit. Rōmāna pūbēs sēdātō tandem pavōre, postquam ex tam turbidō diē serēna et tran- quilla lūx rediit, ubi vacuam sēdem rēgiam vīdit, etsī satis crēdēbat patribus, quī proximī steterant, sublīmem raptum procellā, tamen velut orbitātis metū icta mae- stum aliquamdiū silentium obtinuit. Deinde, ā paucīs initiō factō, deum deō nātum, rēgem parentemque urbis Rōmānae salvēre ūniversī Rōmulum iubent; pācem pre- cibus exposcunt, utī volēns propitius suam semper sō- spitet pēeniem3ī Fuisse crēdō tum quoque aliquōs, quī discerptum rēgem patrum manibus tacitī arguerent mānāvit enim haec quoque sed perobscūra fāma; illam alteram admīrātiō virī et pavor praesēns nōbilitāvit.
Ft cōnsiliō etiam ūnīus hominis addita reī dīcitur fidēs. Namque Proculus Iūlius, sollicitā cīvitāe dēsīderiō rēgis et īnf ēnsa patribus, gravis, ut trāditur, quamvīs māgnae reī auctor in cōntiōnem prōdit. “Rōmulus,” inquit, “Quirītēs, parēns urbis hūius, prīmā hodiernā lūce caelō repente dēlapsus sē mihi obvium dedit. Cum perfūsus horrōre venerābundus adstitissem, petēns precibus, ut contrā intuērī fās esset, ‘Abī, nūntiā,” inquit, ‘Rōmānīs, caelestēs ita velle, ut mea Rōma caput orbis terrārum sit; proinde rem mīlitārem colant, sciantque et ita poste- rīs trādant nūllās opēs hūmānās armīs Rōmānīs resistere posse. Haec,” inquit, “locūtus sublīmis abiit.” Mīrum quantum illī virō nūntiantī haec fidēs fuerit, quamque dēsīderium Rōmulī apud plēbem exercitumque factā fidē
immortālitātis lēnītum sit. Y XVII. Patrum interirī animōs certāmen rēgnī ac cu-
pīdō versābat. Necdum ad singulōs, quia nēmō māgno- .. 2101 CAP. XVII.] TITī LīVī LIBER I.
pere ēminēbat in novō populō, Jpervēnerat; factiōnibus inter ōrdinēs certābātur. Ōriundī ab Sabinī, nē, quia post Tatiī mortem ab suā parte nōn erat rēgnātum, in societāte aequā possessiōnem imperiī āmitterent, suī cor- poris creārī rēgem volēbant; Rōmānī veterēs peregrīnum rēgem āspernābantur. In variīs voluntātibus rēgnārī ta- men omnēs volēbant, lībērtātis dulcēdine nōndum expertā. Timor deinde patrēs incessit, nē cīvitātem sine imperiō, exercitum sine duce, multārum circā cīvitātium inritātīs animīs, vīs aliqua externa adorīrētur. Et esse igitur ali- quod caput placēbat, et nēmō alterī concēdere in ani- mum indūcēbat. j
Ita rem inter sē centum patrēs decem decuriīs fages singulīsque in singulās decuriās creātīs, quī summae rērum praeessent, cōnsociant. Decem imperitābant, ūnus cum īnsīgnibus imperiī et lctōribus erat; quīnque diērum spa- tiō fīniēbātur imperium ac per omnēs in orbem ībat; annuumque intervāllum rēgnī fuit. Id ab rē, quod nunc quoque tenet nōmen, interrēgnum appellātum.
Fremere deinde plēbs, multiplicātam servitūtem, cen- tum prō ūnō dominōs factōs; nec ūltrā nisi rēgem et ab ipsīs creātum vidēbantur passūrī. Cum sēnsissent ea mo- vērī patrēs, offerendum ūltrō rati quod āmīssūrī erant, ita grātiam ineunt summā potestāte populō permīssā, ut nōn plūs darent iūris quam retinērent. 4 Dēcrēvērunt enim ut, cum populus rēgem iussisset, id sīc ratum esset, sī patrēs auctōrēs fierent. Hodiē quoque in lēgibus magistrātibus- que rogandīs ūsūrpātur idem iūs, vī adēmptā: priusquam populus suffrāgium ineat; in incertum comitiōrum ēventum patrēs auctōrēs fīunt.” īl
Tum interrēx cōntiōne advocātā “ Quod bonum faustum fēlīxque sit,” inquit, “Quirītēs, rēgem creāte: ita patri-
23
IO
ē:
20
ē)S
30 24
I0
I5
20
T111ī LīVī LIBER I. CcAp. xXvMNI
bus vīsum est. Patrēs deinde, sī dīgnum quī secundus ab Rōmulō numerētur creāritis, auctōrēs fīent.” Adeō id grātum plēbī fuit, ut, nē victī beneficiō vidērentur, id modo scīscerent iubērentque, ut senātus dēcerneret quī Rōmae rēgnāret.
XVIII. Inclita iūstitia religiōque eā tempestāte Nu- mae Pompilī erat. Curibus Sabīnīs habitābat, cōnsul- tissimus vir, ut in illā quisquam esse aetāte poterat, omnis dīvīnī atque hūmānī iūris. Auctōrem doctrīnae ēius, quia nōn exstat alius, falsō Samium Pīȳthagoram ēdunt, quem Serviō Tulliō rēgnante Rōmae centum am- plius post annōs in ūltimā ītaliae ōrā circā Metapontum Hēraclēamque et Crotōna iuvenum aemulantium c studia coetūs habuisse cōnstat. Ex quibus locīs, etsī ēiusdem aetātis fuisset, quae fāma in Sabīnōs, aut quō linguae commerciō quemquam ad cupiditātem discendī excīvis- set, quōve praesidiō ūnus per tot gentēs dissonās ser- mōne mōribusque pervēnisset? Suōpte igitur ingeniō temperātum animum virtūtibus fuisse opīnor magis, īn- strūctumque nōn tam peregrinīs artibus quam disciplīnā taetricā ac trīstī veterum Sabīnōrum, quō genere nūllum quondam incorruptius fuit. ;
Audītō nōmine Numae patrēs Rōmānī, quamquam
25
30
inclīnārī opēs ad Sabīnōs rēge inde sūmptō vidēbantur, tamen neque sē quisquam nec factiōnis suae alium nec dēnique patrum aut cīvium quemquam praeferre illī virō ausī, ad ūnum omnēs Numae Pompiliō rēgnum dēferen- dum dēcernunt. Accītus, sīcut Rōmulus augurātō urbe condendā rēgnum adeptus est, dē sē quoque deōs cōn- sulī iussit. Inde ab augure, cuī deinde honōris ergō pūblicum id perpetuumque sacerdōtium fuit, dēductus in arcem, in lapide ad merīdiem versus cōnsēdit. Augur
a CAP. XI1X.] TITī LīVī LIBER I. 25
ad laevam ēius capite vēlātō sēdem cēpit, dextrā manū baculum sine nōdō aduncum tenēns, quem lituum ap- pellārunt. ī
Inde ubi prōspectū in urbem agrumque captō deōs precātus regiōnēs ab oriente ad occāsum dētermināvit, 5 dextrās ad merīdiem partēs, laevās ad septemtriōnem esse dīxit, sīgnum contrā, quoad longissimē cōnspec- tum oculī ferēbant, animō fīnīvit; tum, lituō in lae- vam manum trānslātō, dextrā in caput Numae impositā precātus ita est: “Iuppiter pater, sī est fās hunc ro Numam Pompilium, cūius ego caput teneō, rēgem Rō- mae esse, utī tū sīgna nōbīs certa acclārāssis inter eōs fīnēs quōs fēcī.” Tum perēgit verbīs auspicia quae mittī vellet; quibus mīssīs, dēclārātus rēx Numa dē templō dēscendit. 15
XIX. Quī rēgnō ita potītus urbem novam, conditam vī et armīs, iūre eam lēgibusque ac mōribus dē integrō condere parat. Quibus cum inter bella adsuēscere vidē- ret nōn posse, quippe efferārī mīlitiā animōs, mītigandum ferōcem populum armōrum dēsuētūdine ratus Iānum ad 20 īnfimum Argīlētum indicem pācis bellīque fēcit, apertus ut in armīs esse cīvitātem, clausus pācātōs circā omnēs populōs sīgnificāret. Bis deinde post Numae rēgnum clausus fuit, semel T. Manliō cōnsule post Pūnicum prīmum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetātī 25 diī dedērunt ut vidērēmus, post bellum Actiacum ab imperātōre Caesare Augustō pāce terrā marīque partā.
Clausō eō cum omnium circā fīnitimōrum societāte ac foederibus iūnxisset animōs, positīs externōrum perīculō- rum cūrīs nē lūxuriārent ōtiō animī, quōs metus hostium so0 disciplīnaque miīlitāris continuerat, omnium prīmum rem ad multitūdinem imperītam et illīs saeculīs 52āāiū ē: / TĒĒ
4 f 26
I0
15
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. xx.
cissimam, deōrum metum iniciendum ratus est. Quī cum dēscendere ad animōs sine aliquō commentō mīrā- culī nōn posset, simulat sibi cum deā Ēgeriā congres- sūs nocturnōs esse; ēius sē monitū, quae acceptissima diīs essent, sacra īnstituere, sacerdōtēs suōs cuīque de-
ōrum praeficere.
Atque omnium prīmum ad cursūs lūnae in duodecim mēnsēs dēscrībit annum; quem, quia tricēnōs diēs singu- līs mēnsibus lūna nōn explet, dēsuntque diēs solidō annō, quī sōlstitiālī circumagitur orbe, intercalāriīs mēn- sibus interpōnendīs ita dispēnsāvit, ut vīcēsimō annō ad mētam eandem sōlis, unde ōrsī essent, plēnīs omnium annōrum spatiīs diēs congruerent. īdem nefāstōs diēs fāstōsque fēcit, quia aliquandō nihil cum populō agī ūtile futūrum erat.
XX. Tum sacerdōtibus creandīs animum adiēcit, quam- quam ipse plūrima sacra obībat, ea māximē quae nunc ad Diālem flāminem pertinent. Sed quia in cīvitāte belli- cōsā plūrēs Rōmulī quam Numae similēs rēgēs putābat fore, itūrōsque ipsōs ad bella, nē sacra rēgiae vicis dēse- rerentur, flāminem Iovī adsiduum sacerdōtem creāvit, īnsīgnīque eum vēste et curūl rēgiā sellā adōrnāvit. Huic duōs flāminēs adiēcit, Mārtī ūnum, alterum Quirīnō; vir- ginēsque Vestae lēgit, Albā oriundum sacerdōtium et gentī conditōris haud aliēnum. īīs, ut adsiduae tempī antistitēs essent, stīpendium dē pūblicō statuit, virginitāte aliīsque caerimōniīs venerābilēs ac sānctās fēcit.
Saliōs item duodecim Mārtī Grādīvō lēgit, tunicaeque pīctae īnsīgne dedit et super tunicam aēneum pectorī tegumen, caelestiaque arma, quae ancīlia appellantur, ferre ac per urbem īre canentēs carmina cum tripudiīs sollemnīque saltātū iussit. CAP. XXI.] TITī LīVī LIBER I.
Pōntificoem deinde Numam Mārcium Mārcī fīlium ex patribus lēgit, eīque sacra omnia exscrīpta exsīgnātaque attribuit, quibus hostiīs, quibus diēbus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eōs sūmptūs pecūnia ēro- gārētur. - Cētera quoque omnia pūblica prīvātaque sacra pōntificis scītīs subiēcit, ut esset quō cōnsultum plēbēs venīret, nē quid dīvīnī iūris neglegendō patriōs rītūs pe- regrinōsque adscīscendō turbārētur; ; nec caelestēs modo caerimōniās sed iūsta quoque fūnebria plācandōsque mānēs ut īdem pōntifex ēdocēret, quaeque prōdigia ful- minibus aliōve quō vīsū mīssa susciperentur atque cūrā- rentur. Ad ea ēlicienda ex mentibus dīvīnīs Iovī Eliciō āram in Aventīnō dicāvit, deumque cōnsuluit auguriīs, quae suscipienda essent.
XXI. Ad haec cōnsultanda prōcūrandaque multitūdine omnī ā vī et armīs conversā, et animī aliquid agendō occupātī erant, et deōrum adsidua īnsīdēns cūra, cum interesse rēbus hūmānīs caeleste nūmen vidērētur, eā pietāe omnium pectora imbuerat, ut fidēs ac iūs iū- randum proximō lēgum ac poenārum metū cīvitātem regerent. Et cum ipsī sē hominēs in rēgis, velut ūnicī exemplī, mōrēs fōrmārent, tum fīnitimī etiam popul, quī anteā castra, nōn urbem positam in mediō ad solli- citandam omnium pācem crēdiderant, in eam verēcun- diam adductī sunt, lut cīvitātem tōtam in cultum versam deōrum violāre dūcerent nefās. 5
Lūcus erat, quem medium ex opācō specū fōns pe- rennī rigābat aquā Quō quia sē persaepe Numa sine arbitrīs velut ad congressum deae īnferēbat, Camēnīs eum lūcum sacrāvit, quod eārum ibi concilia cum coniuge suā Ēgeriā essent. Et Fideī sollemne īnstituit. Ad id sacrārium flāminēs bīgīs currū arcuātō vehī iussit,
2 -
QāĒq-
27
I0
y? 15
20
ā1
30 28 TITī LīVī LIBER I. caAP. xxu.
manūque ad digitōs usque involūtā rem dīvīnam facere, sīgnificantēs fidem tūtandam sēdemque ēius etiam in dexterīs sacrātam esse. Multa alia sacrificia locaque sacrīs faciendīs, quae Argeōs pōntificēs vocant, dēdicāvit. 5 Omnium tamen māximum ēius operum fuit tūtēla per omne rēgnī tempus haud minor pācis quam rēgnī. Ita duo deinceps rēgēs, alius aliā viā, ille bellō hnīc pāce, cīvitātem auxērunt. Rōmulus septem et trīgintā rēgnāvit annōs, Numa trēs et quadrāgintā Cum valida 10 tum temperāta et bellī et pācis artibus erat cīvitās. XXII. Numae morte ad interrēgnum rēs rediit. Inde Tullum Hostīlium, nepōtem Hostīlī, cūius in īnfimā arce clāra pūgna adversus Sabīnōs fuerat, rēgem populus ius- sit; patrēs auctōrēs factī. Hīc nōn sōlum proximō rēgī 15 dissimilis sed ferōcior etiam quam Rōmulus fuit. Cum aetās vīrēsque tum avīta quoque glōria animum stimu- lābat. Senēscere igitur cīvitātem ōtiō ratus undique māteriam excitandī bellī quaerēbat. Fōrte ēvēnit, ut agrestēs Rōmānī ex Albānō agrō, 20 Albānī ex Rōmānō praedās in vicem agerent. Impe- ritābat tum Gāius Cluilius Albae. Utrimque lēgātī fere sub idem tempus ad rēs repetendās mīssī. Tullus prae- cēperat suīs, nē quid prius quam mandāta agerent. Satis sciēbat negātūrum Albānum; ita piē bellum indīcī posse. 25 Ab Albānīs sōcordius rēs, ācta: exceptī hospitiō ab Tullō blandē ac benīgnē, comiter rēgis convīvium celebrant. Tantisper Rōmānī et rēs repetīverant priōrēs et negantī Albānō bellum in tricēsimum diem indīxerant. Haec renūntiant Tullō. 30. Tum lēgātīs Tullus dīcendī potestātem, quid petentēs vēnerint, facit. Illī omnium i īgnārī prīmum pūrgandō terunt tempus: sē invītōs quicquam, quod minus placeat CAP. Xx11.] TIT1ī LīVī LIBER I. 29
Tullō, dictūrōs, sed imperiō subigī; rēs repetītum sē vēnisse; nī reddantur, bellum indīcere iūssōs. Ad haec Tullus “Nīūntiāte,” inquit, “rēgī vestrō, rēgem Rōmānum deōs facere testēs, uter prius populus rēs repetentēs lēgātōs āspernātus dīmīserit, ut in eum omnēs expetant 5 hūiusce clādēs bellī.”
XXIII. Haec nūntiant domum Albānī. Et bellum utrimque summā ope parābātur, cīvīlī simillimum bellō, prope inter parentēs nātōsque, Trōiānam utramque prō- lem, cum Lāvīnium ab Trōiā, ab Lāvīniō Alba, ab Albā- 10 nōrum stirpe rēgum oriundī Rōmānī essent. Ēventus tamen bellī minus miserābilem dīmicātiōnem fēcit, quod nec aciē certātum est, et tēctīs modo dīrutīs alterius urbis duo populī in ūnum cōnfūsī sunt. -
Albānī priōrēs ingentī exercitū in agrum Rōmānum ī5 impetum fēcēre. Castra ab urbe haud plūs quīnque mīlia passuum locant, fossā circumdant — fossa Cluilia ab nōmine ducis per aliquot saecula appellāa est, dōnec cum rē nōmen quoque vetustāte abolēvit. In hīs ca- strīs Cluilius Albānus rēx moritur; dictātōrem Albānī 20 Mettium Fūfetium creant. Interim Tullus ferōx prae- cipuē morte rēgis, māgnumque deōrum nūmen, ab ipsō capite ōrsum, in omne nōmen Albānum expetītūrum poenās ob bellum impium dictitāns, nocte praeteritīs ho- stium castrīs īnfestō exercitū in agrum Albānum pergit. 25 Ea rēs ab stativīs excīvit Mettium. Dīūcit quam prox- imē ad hostem potest. Inde lēgātum praemīssum nūnti- āre Tullō iubet, priusquam dīmicent, opus esse conloquiō; sī sēcum congressus sit, satis scīre ea sē adlātūrum, quae nihilō minus ad rem Rōmānam quam ad Albānam per- s0 tineant. Haud āspernātus Tullus, tamen, sī vāna adfe- rantur, in aciem ēdūcit. Exeunt contrā et Albāni. 30 TITī LīVī LIBER I. LcAP. xXx1v.
Postquam strūctī utrimque stābant, cum paucīs proce- rum in medium ducēs prōcēdunt. Ibi īnfit Albānus: 4 Iniūriās et nōn redditās rēs, ex foedere quae repetitae sint, et ego rēgem nostrum Cluilium causam hūiusce esse
5 bellī audīsse videor, nec tē dubitō, Tulle, eadem prae tē ferre. (Ssed sī vēra potius quam dictū speciōsa dī- cenda sunt, )cupīdō imperiī duōs cōgnātōs vīcīnōsque populōs ad arma stimulat. Neque, rēctē an perperam, interpretor; fuerit ista ēius dēlīberātiō quī bellum sus-
10 cēpit; mē Albānī gerendō bellō ducem creāvēre. Illud tē, Tulle, monitum velim: Etrūsca rēs quanta circā nōs tēque māximē sit, quō propior es Tuscīs, hōc magis scīs. Multum illī terrā, plūrimum marī polleat. Memor estō, iam cum sīgnum pūgnae dabis, hās duās aciēs
15 spectāculō fore, ut fessōs cōnfectōsque simul vīctōrem ac vīctum aggrediantur. Itaque sī nōs dī amant, quoniam nōn contentī lībērtāte certā in dubiam imperiī servitiīque āleam īmus, ineāmus aliquam viam quā utrī utrīs im- perent, sine māgnā clāde, sine multō sanguine utrīusque
20 populī dēcernī possit.”
Haud displicet rēs Tullō, quamquam cum indole animī tum spē vīctōriae ferōcior erat. Quaerentibus utrimque ratiō initur, cuī et fōrtūna ipsa praebuit māteriam.
C XXIV. Fōrte in duōbus tum exercitibus erant trige- 25 minī frātrēs nec aetāte nec vīribus disparēs. Horātiōs Curiātiōsque fuisse satis cōnstat, nec fermē rēs antīqua alia est nōbilior. Tamen in rē tam clārā nōminum error manet, utrīus populī Horātiī, utrīus Curiātiī fuerint. Auctōrēs utrōque trahunt; plūrēs tamen inveniō quī Rō-
30 mānōs Horātiōs vocent ; hōs ut sequar, inclīnat animus.
Cum trigeminīs agunt rēgēs ut prō suā quisque patriā dīmicent ferrō: ibi imperium fore, unde vīctōria fuerit. CAP. XX1V.] TITī LīVī LIBER I. 31
Nihil recūsātur; tempus et locus convenit. Priusquam dīmicārent, foedus ictum inter Rōmānōs et Albānōs est hīs lēgibus, ut, cūius populī cīvēs eō certāmine vīcissent, is alterī populō cum bonā pāce imperitāret.
Foedera alia aliīs lēgibus, cēterum eōdem modō omnia s fīunt. Tum ita factum accēpimus, nec ūllīus vetustior foederis memoria est. Fētiālis rēgem Tullum ita rogā- vit: “JIubēsne mē, rēx, cum patre patrātō populī Albānī foedus fērīre?”” Iubente rēge ‘“Sāgmina,” inquit, “t, rēx, poscō.” Rēx ait “Pūram tollitō.” Fētiālis ex arce ri0 grāminis herbam pūram attulit. Posteā rēgem ita ro- gāvit: “Rēx, facisne mē tū rēgium nūntium populī Rōmānī Quirītium, vāsa comitēsque meōs?” Rēx re- spondit: “Quod sine fraude meā populīque Rōmānī Quirītium fīat, faciō.” 15
Fētiālis erat M. Valerius. Is patrem patrātum Spurium Fūsium fēcit, verbēnā caput capillōsque tangēns. Pater patrātus ad iūs iūrandum patrandum, id est sanciendum fit foedus, multīsque id verbīs, quae longō effāta carmine nōn operae est referre, peragit. Lēgibus deinde recitātīs, 20 “Audī,” inquit, “Iuppiter, audī, pater patrāte populī Albānī, audī tū, populus Albānus: ut illa palam prīma postrēma ex illīs tabulīs cērāve recitāta sunt sine dolō malō, utīque ea hīc hodiē rēctissimē intellēcta sunt, illīs lēgibus populus Rōmānus prior nōn dēficiet. Sī prior 25 dēfēxit pūblicō cōnsiliō dolō malō, tum illō diē, Die- spiter, populum Rōmānum sīc ferītō, ut ego hunc porcum hīc hodiē feriam, tantōque magis ferītō, quantō magis potēs pollēsque.” Id ubi dīxit, porcum saxō silice percussit. Sua item carmina Albānī suumque iūs s0 iūrandum per suum dictātōrem suōsque sacerdōteēs perēgērunt. 32
I0
15
20
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. XXV.
XXV. Foedere ictō trigeminī sīcut convēnerat arma capiunt. Cum suī utrōsque adhortārentur, deōs patriōs, patriam ac parentēs, quicquid cīvium domī, quicquid in exercitū sit, illōrum tunc arma, illōrum intuērī manūs, ferōcēs et suōpte ingeniō et plēnī adhortantium vōcibus in medium inter duās aciēs prōcēdunt. Cōnsēderant utrimque prō castrīs duo exercitūs perīculī magis prae- sentis quam cūrae expertēs; quippe imperium agēbātur in tam paucōrum virtūte atque fōrtūnā positum. Itaque ergō ērēctī suspēnsīque in minimē grātum spectāculum animōs intendunt.
Datur sīgnum, īnfestīsque armīs, velut aciēs, ternī iuvenēs māgnōrum exercituum animōs gerentēs concur- runt. Nec hīs nec illīs perīculum suum, pūblicum im- perium servitiumque obversātur animō, futūraque ea deinde patriae fōrtūna quam ipsī fēcissent. Ut prīmō statim concursū increpuēre arma micantēsque fulsēre gladiī, horror ingēns spectantīs perstringit, et tneutrō in- clīnātā spē torpēbat vōx spīritusque. Cōnsertīs deinde manibus, cum iam nōn mōtūs tantum corporum agitā- tiōque anceps tēlōrum armōrumque, sed vulnera quōque et sanguis spectāculō essent, duo Rōmānī super alium alius, vulnerātīs tribus Albānīs, exspīrantēs corruērunt. Ad quōrum cāsum cum conclāmāsset gaudiō Albānus exercitus, Rōmānās legiōnēs iam spēs tōta, nōndum tamen cūra dēseruerat, exanimēs vice ūnius, quem trēs Curiātiī circumsteterant. -
Fōrte is integer fuit, ut ūniversīs sōlus nēquāquam pār, sīc adversus singulōs ferōx. Ergō ut sēgregāret pūgnam eōrum, capēssit fugam, ita ratus secūtūrōs, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum spatiī ex eō locō ubi pūgnātum est aufūgerat, cum respiciēns CAP. XXVI.] TITī LīVī LIBER I.
videt māgnīs intervāllīs sequentēs, ūnum haud procul ab sēsē abesse. In eum māgnō impetū rediit; et dum Albānus exercitus inclāmat Curiātiīs, utī opem ferant frātrī, iam Horātius caesō hoste vīctor sscundam pūgnam petēbat.
Tunc clāmōre, quālis ex īnspērātō faventium solet, Rōmānī adiuvant mīlitem suum, et ille dēfungī proeliō festīnat. Prius āque quam alter, quī nec procul aberat, cōnsequī posset, et alterum Curiātium cōnficit. Iamque aequātō Mārte singulī supererant, sed nec spē nec vīri- bus parēs. Alterum intāctum ferrō corpus et geminātā vīctōriā ferōcem in certāmen tertium dabat; alter fessum vulnere, fessum cursū trahēns corpus, vīctusque frātrum ante sē strāge vīctōrī obicitur hosī. Nec illud proelium fuit. Rōmānus exsultāns “ Duōēs,” inquit, “frātrum Mā- nibus dedī; tertium causae belīī hūiusce, ut Rōmānus Albānō imperet, dabō. ” Male sustinentī arma gladium supernē iugulō dēfīgit, iacentem spoliat.
Rōmānī ovantēs ac grātulantēs Horātium accipiunt eō māiōre cum gaudiō, quod prope metum rēs fuerat. Ad sepultūram inde suōrum swuīlīē paribus animīs ver- tuntur, quippe imperiō alterī atctī, alterī diciōnis aliēnae factī. Sepulcra exstant quō quisque locō cecidit, duo Rōmāna ūnō locō propius Albam, tria Albāna Rōmam versus, sed dīstantia locīs, ut et pūgnātum est.
XXVI. Priusquam inde dīgrederentur, rogantī Mettiō, ex foedere ictō quid imperāret, imperat Tullus, utī iu- ventūtem in armīs habeat; ūsūrum sē eōrum operā, sī
33
IO
15
20
bellum cum vVēientibus foret. Ita exercitūs inde domōs
abductī. x Prīnceps Horātius ībat trigemina spolia prae sē ge- rēns. Cuī soror virgō, quae dēspōnsa ūnī ex Curiātiīs
.
30 34
I5
20
ē5
30
TI7ī LīVī LIBER I. [CAP. XXVI.
fuerat, obvia ante portam Capēnam fuit; cōgnitōque super umerōs frātris palūdāmentō spōnsī, quod ipsa cōnfēcerat, solvit crīnēs et flēbiliter nōmine spōnsum mortuum appellat. Movet ferōcī iuvenī animum com- plōrātiō sorōris in vīctōriā suā tantōque gaudiō pūblicō. Strictō itaque gladiō simul verbīs increpāns trānsfīgit puellam. “Abī hinc cum immātūrō amōre ad spōn- sum,” inquit, “oblīta frātrum mortuōrum vīvīque, oblīta patriae. Sīc eat quaecumque Rōmāna lūgēbit hostem.”
Atrōx vīsum id facinus patribus plēbīque, sed recēns meritum factō obstābat. Tamen raptus in iūs ad rēgem. Rēx, nē ipse tam trīstis ingrātīque ad vulgus iūdiciī ac secundum iūdicium suppliciī auctor esset, conciliō populī advocātō, ‘“Duumwirōs,” inquit, “quī Horātiō perduelliō- nem iūdicent secundum lēgem faciō.”
Lēx horrendī carminis erat: “Duumvirī perduelliōnem iūdicent. Sī ā duumvirīs prōvocārit, prōvocātiōne certātō. Sī vincent, caput obnūbitō, īnfēlīcī arborī reste suspenditō, verberātō vel intrā pōmērium vel extrā pōmērium.” Hāc lēge duumvirī creātī, quī sē absolvere nōn rēbantur eā lēge nē innoxium quidem posse, cum condemnāssent, tum alter ex iīs “Pūblī Horātī, tibi perduelliōnem iūdicō” inquit. “I, Nctor, conligā manūs.” Accesserat lctor iniciēbatque laqueum. Tum Horātius auctōre Tulbō, clēmente lēgis interprete, “Prōvocō” inquit. Ita prōvo- cātiōne certātum ad populum est.
Mōtī hominēs sunt in eō iūdiciō māximē Pūbliō Ho- rātiō patre prōclāmante, sē fīliam iūre caesam iūdicāri, nī ita esset, patriō iūre in fīlium animadversūrum fuisse. Orābat deinde nē sē, quem paulō ante cum &ēgregiā stirpe cōnspēxissent, orbum lberīs facerent. Inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiātiōrum fīxa eō locō CAP. XXVII.] TITī LīVī LIBER I.
quī nunc Pīla Horātia appellātur ostentāns, “Huncine,” āiēbat, “quem modo decorātum ovantemque vīctōriā in- cēdentem vīdistis, Quirītēs, eum sub furcā vinctum inter verbera et cruciātūs vidēre potestis, quod vix Albānōrum oculī tam dēfōrme spectāculum ferre possent? ī, lctor, conligā manūs quae paulō ante armātae imperium populō Rōmānō peperērunt. ī, caput obnūbe īberātōris urbis hūius; arbore īnfēlīcī suspende; verberā vel intrā pōmē- rium, modo inter illa pīla et spolia hostium, vel extrā pōmērium, modo inter sepulcra Curiātiōrum. Quō enim dūcere hunc iuvenem potestis, ubi nōn sua decora eum ā tantā foeditāte suppliciī vindicent?”
Nōn tulit populus nec patris lacrimās nec ipsīus parem in omnī perīculō animum; absolvēruntque admīrātiōne magis virtūtis quam iūre causae. Itaque, ut caedēs mani- festa aliquō tamen piāculō luerētur, imperātum patrī ut fīlium expiāret pecūniā pūblicā Is quibusdam piācu- lāribus sacrificiīs factīs, quae deinde gentī Horātiae trā- dita sunt, trānsmīssō per viam tigillō, capite adopertō velut sub iugum mīsit iuvenem. Id hodiē quoque pī- blicē semper refectum manet; sorōrium tigillum vocant. Horātiae sepulcrum, quō locō corruerat icta, cōnstrūctum est saxō quadrātō.
XXVII. Nec diū pāx Albāna mānsit. Invidia vulgī,
quod tribus mīlitibus fōrtūna pūblica commīssa fuerit, vānum ingenium dictātōris corrūpit, et, quoniam rēcta cōnsilia haud bene ēvēnerant, prāvīs reconciliāre popu- lārium animōs coepit. Igitur ut prius in bellō pācem, sīc in pāce bellum quaerēns, quia suae cīvitātī animō- rum plūs quam vīrium cernēbat esse, ad bellum palam atque ex ēdictō gerundum aliōs concitat populōs, suīs per speciem societātis prōditiōnem reservat. Fidēnātēs,
55
IOŌ
5
20
25
30 3
b5
36
I0
20
35
30
TITī LīVī LIBER I. cAP. XXVIHI.
colōnia Rōmāna, vVēientibus sociīs cōnsiliī adsūmptīs, pactō trānsitiōnis Albānōrum ad bellum atque arma incitantur.
Cum FVFidēnae apertē dēscīssent, Tullus, Mettiō ex- ercitūque ēius ab Albā accītō, contrā hostēs dūcit. Ubi Aniēnem trānsiit, ad cōnfluentīs conlocat castra. Inter eum locum et Fidēnās vVēientium exercitus Tiberim trānsierat. Hī in aciē prope flūmen tenuēre dextrum cornū, in sinistrō Fidēnātēs propius mōntēs cōnsistunt. Tullus adversus Vēientem hostem dērigit suōs; Albānōs. contrā legiōnem Fidēnātium conlocat. Albānō nōn plūs animī erat quam fideī. Nec manēre ergō nec trānsīre apertē ausus sēnsim ad mōntēs succēdit. Inde, ubi satis subīsse sēsē ratus est, ērigit tōtam aciem, fluctuānsque animō, ut tereret tempus, ōrdinēs explicat. Cōnsilium erat, quā fōrtūna rem daret, eā inclīnāre vīrēs. Mīrāculō prīmō esse Rōmānīs quī proximī steterant, ut nūdārī latera sua sociōrum dīgressū sēnsērunt; inde eques citātō equō nūntiat rēgī, abīre Albānōs.
Tullus in rē trepidā duodecim vōvit Saliōs fānaque Pallōrī ac Pavōrī. Equitem clārā increpāns vōce, ut hostēs exaudīrent, redīre in proelium iubet, nihil trepi- dātiōne opus esse; suō iūssū circumdūcī Albānum ex- ercitum, ut Fidēnātium nūda terga invādant. īdem imperat ut hastās equitēs ērigerent. Id factum māgnae parī peditum Rōmānōrum cōnspectum abeuntis Albānī exercitūs intersaepsit; quī vīderant, id quod ab rēge audītum erat ratī, eō ācrius pūgnant.
Terror ad hostēs trānsit; et audīverant clārā vōce dictum, et māgna pars Fidēnātium, ut quī colōnī additī Rōmānīs essent, Latīnē sciēbant. Itaque, nē subitō ex collibus dēcursū Albānōrum interclūderentur ab oppidō, 24
CAP. XXVnHI.] TITī LīVī LIBER I.
terga vertunt. īnstat Tullus fūsōque Fidēnātium cornū in Vēientem aliēnō pavōre perculsum ferōcior redit. Nec illī tulēre impetum, sed ab effūsā fugā flūmen obiectum ab tergō arcēbat. Quō postquam fuga inclīnāvit, aliī arma foedē iactantēs in aquam caecī ruēbant, aliī, dum cunctantur in rīpīs, inter fugae pūgnaeque cōnsilium oppressī. Nōn alia ante Rōmāna pūgna atrōcior fuit.
XXVIII. Tum Albānus exercitus, spectātor certāmi- nis, dēductus in campōs. Mettius Tullō dēvīctōs hostēs grātulātur; contrā Tullus Mettium benīgnē adloquitur. Quod bene vertat, castra Albānōs Rōmānīs castrīs iun- gere iubet, sacrificium lūstrāle in diem posterum parat. Ubi inlūxit, parātīs omnibus, ut adsolet, vocārī ad cōn- tiōnem utrumque exercitum iubet. Praecōnēs, ab ex- trēmō ōrsī, prīmōs excīvēre Albānōs. Hī novitāte etiam reī mōtī, ut rēgem Rōmānum cōntiōnantem audīrent, proximī cōnstitēre. Ex compositō armāta circumdatur Rōmāna legiō centuriōnibus datum negōtium erat ut sine morā imperia exsequerentur.
Tum ita Tullus īnfit: “Rōmānī, sī umquam ante aliās ūllō in bellō fuit quod prīmum dīs immortālibus grātiās agerētis, deinde Jvestrae ipsōrum virtūtī, hēsternum id proelium fuit. Dīmicātum est enim nōn magis cum hostibus quam, quae dīmicātiō māior atque perīculōsior est, cum prōditiōne ac perfidiā sociōrum. Nam, nē vōs falsa opīniō teneat, iniūssū meō Albānī subiēre ad mōntēs, nec imperium illud meum, sed cōnsilium et imperiī simulātiō fuit, ut nmec vōbīs, īgnōrantibus dēserī vōs, āver-
terētur ā certāmine animus, et hostibus circumvenīrī sē
ab tergō ratīs terror ac fuga inicerētur. Nec ea culpa, quam arguō, omnium Albānōrum est: ducem secūtī sunt, ut et vōs, sī quō ego inde āgmen dēclīnāre voluissem,
sS
20
ēs
30 38
IC
I5
20
2s
TITī LīVī LIBER I. [cAP. XXIX.
fēcissētis. Mettius ille est ductor itineris hūius, Mettius īdem hūius māchinātor bellī, Mettius foederis Rōmānī Albānīque ruptor. Audeat deinde tālia alius, nisi in hunc īnsīgne iam documentum mortālibus dēderō.”
Centuriōnēs armātī Mettium circumsistunt. Rēx cētera ut ōrsus erat peragit: “Quod bonum faustum fēlīxque sit populō Rōmānō ac mihi vōbīsque, Albānī, populum omnem Albānum Rōmam trādūcere in animō est, cīvi- tātem dare plēbī, prīmōrēs in patrēs legere, ūnam urbem, ūnam rem pūblicam facere. Ut ex ūnō quondam in duōs populōs dīvīsa Albāna rēs est, sīc nunc in ūnum redeat.” Ad haec Albāna pūbēs inermis ab armātīs saepta, in variīs voluntātibus commūnī tamen metū cōgente, silen- tium tenet. Tum Tullus “Mettī FūKfetī,” inquit, “sī ipse discere possēs fidem ac foedera servāre, vīvō tibi ea disciplīna ā mē adhibita esset; nunc, quoniam tuum īnsānābile ingenium est, at tū tuō suppliciō docē hū- mānum genus ea sāncta crēdere, quae ā tē violāta sunt. Ut igitur paulō ante animum inter Fidēnātem Rōmān- amque rem ancipitem gessistī, ita iam corpus passim distrahendum dabis.”
Exinde duābus admōtīs quadrīgīs, in currūs eārum: distentum inligat Mettium, deinde in dīversum iter equī concitātī lacerum in utrōque currū corpus, quā inhaese- rant vinculīs membra, portantēs. Āvertēre omnēs ab tantā foeditāte spectāculī oculōs. Prīmum āūltimumque illud supplicium apud Rōmānōs exemplī parum memoris lēgum hūmānārum fuit. In aliīs glōriārī licet nūllī gentium mītiōrēs placuisse poenās.
;& XXIX. Inter haec iam praemīssī Albam erant equitēs,
quī multitūdinem trādūcerent Rōmam. Legiōnēs deinde ductae ad dīruendam urbem. Quae ubi intrāvēre por- CAP. XXX.] TITī LīVī LIBER I.
tās, nōn quidem fuit tumultus ille nec pavor, quālis captārum esse urbium solet, cum effrāctīs portīs strātīsve ariete mūrīs aut arce vī captā clāmor hostīlis et cursus per urbem armātōrum omnia ferrō flammāque miscet; sed silentium trīste ac tacita maestitia ita dēfīxit om- nium animōs, ut prae metū oblītī quid relinquerent, quid sēcum ferrent, dēficiente cōnsiliō rogitantēsque aliī aliōs, nunc in lminibus stārent, nunc errābundī domōs suās, ūltimum illud vīsūrī, pervagārentur.
Ut vērō iam equitum clāmor exiīre iubentium īnstābat, iam fragor tēctōrum quae dīruēbantur ūltimīs urbis parti- bus audiēbātur, pulvisque ex dīstantibus locīs ortus velut nūbe inductā omnia implēverat, raptim quibus quisque poterat ēlāts, cum larem ac penātēs tēctaque, in quibus nātus quisque ēducātusque esset, relinquentēs exīrent, iam continēns āgmen migrantium implēverat viās. Et cōn- spectus aliōrum mūtuā miserātiōne integrābat lacrimās; vōcēsque etiam miserābilēs exaudiēbantur, mulierum prae- cipuē, cum obsessa ab armātīs templa augusta praeterīrent ac velut captōs relinquerent deōs.
Ēgressīs urbe Albānīs Rōmānus passim pūblica prī- vātaque omnia tēcta adaequat solō, ūnāque hōrā qua- dringentōrum annōrum opus, quibus Alba steterat, excīdiō ac ruīnīs dedit; templīs tāmen deūm — ita enim ēīictam ab rēge Rgmēm tempunē est.
XXX. Rōma interim crēscit Albae ruīnīs; duplicātur cīvium numerus; Caelius additur urbī mōns, et quō frequentius habitārētur, eam sēdem Tullus rēgiae capit, ibique deinde habitāvit. Prīncipēs Albānōrum in patrēs, ut ea quoque pars reī pūblicae crēsceret, lēgit —Iūliōs, Servīliōs, Quīnctiōs, Geganiōs, Curiātiōs, Cloeliōs — tem- plumque ōrdinī ab sē auctō cūriam fēcit, quae Hostīla
39
20
23
30 40
IŌ
15
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. XxXI.
usque ad patrum nostrōrum aetātem appellāta est. Et ut omnium ōrdinum vīribus aliquid ex novō populō adicerētur, equitum decem turmās ex Albānīs 1ēgit, le- giōnēs et veterēs 2x supplēmentō explēvit et novās scrīpsit. 5
Hāc fīdūciā vīrium Tullus sabīnīs bellum indīcit, gentī eā tempestāte secundum Etrūscōs opulentissimae virīs armīsque. Utrimque iniūriae factae ac rēs nēquīquam erant repetītae: Tullus ad Fērōniae fānum mercātū fre- quentī negōtiātōrēs Rōmānōs comprehēnsōs querēbātur; Sabīnī suōs prius in lūcum cōnfūgisse ac Rōmae reten- tōs. Hae causae bellī ferēbantur.
Sabīnī, haud parum memorēs et suārum vīrium partem Rōmae ab Tatiō locāam et Rōmānam rem nūper etiam adiectiōne populī Albānī auctam, circumspicere et ipsī externa auxilia. Etrūria erat vicīna, proximī Etrūscōrum Vēientēs. Inde ob residuās bellōrum īrās māximē sollici- tātīs ad dēfectiōnem animīs voluntāriōs trāxēre, et apud vagōs quōsdam ex inopī plēbe etiam mercēs valuit; pūblicō auxiliō nūllō adiūtī sunt, valuitque apud Vēientēs — nam dē cēterīs minus mīrum est — pacta cum Rōmulō indūtiārum fidēs.
Cum bellum utrimque summā ope parārent, vertīque in eō rēs vidērētur, utrī prius arma īnferrent, occupat Tul- lus in agrum Sabīnum trānsīre. Pūgna atrōx ad Silvam Malitiōsam fuit, ubi et peditum quidem rōbore, cēterum equitātū auctō nūper plārimum Rōmāna aciēs valuit. Ab equitibus repente invēctīs turbātī ōrdinēs sunt Sabī- nōrum; nec pūgna deinde illīs cōnstare nec fuga ex- plicārī sine māgnā caede potuit.
XXXI. Dēvīctīs Sabīnīs cum in māgnā glōriā māgnīs- que opibus rēgnum Tullī ac tōta rēs Rōmāna esset, CAP. XxXX1.] TITī LīVI LIBER I. 41
nūntiātum rēgī patribusque est in mōnte Albānō lapidi- bus plūvisse. Quod cum crēdī vix posset, mīssīs ad id vīsendum prōdigium in cōnspectū, haud aliter, quam cum grandifiem ventī glomerātam in terrās agunt, crēbrī ceci- dēre caelō lapidēs. Vīsī etiam audīre vōcem ingentem 5 ex summī cacūminis lūcō, ut patriō rītū sacra Albānī fa- cerent, quae, velut diīs quoque simul cum patriā relīctīs, oblīviōnī dederant, et aut Rōmāna sacra suscēperant aum0 fōrtūnac, ut fit, obīrātī cultum relīquerant deūm. KRō- mānīs quoque ab eōdem prōdigiō novendiāle sacrum pū- io blicē susceptum est, seu vōce caelestī ex Albānō mōnte mīssā — nam id quoque trāditur — seu harūspicum mo- nitū; mānsit certē sollemne, ut, quandōque idem prōdi- gium nūntiārētur, fēriae per novem diēs agerentur,
Haud ita multō post pestilentiā labōrātum est. Unde 1s5 cum pigritia mīlitandī orerētur, nūlla tamen ab armīs quiēs dabātur ā bellicōsō rēge, salūbriōra etiam crēdente mīlitiae quam domī iuvenum corpora esse, dōnec ipse quoque longīnquō morbō est implicitus. Tunc adeō frāctī simul cum corpore sunt spīritūs illī. ferōcēs, ut, 20 quī nihil ante ratus esset minus rēgium quam sacrīs dēdere animum ,J repente omnibus māgnīs parvīsque su- perstitiōnibus obnoxius dēgeret, religiōnibusque etiam po- pulum implēret. vulgō iam hominēs, eum statum rērum quī sub Numā rēge fuerat requīrentēs, ūnam opem e5 aegrīs corporibus relīctam, sī pāx veniaque ab diīs im- petrāta esset, crēdēbant. sinā
Ipsum rēgem trādunt volventem commentāriōs Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Tovī Ēliciō facta invēnisset, operātum iīs sacrīs sē abdidisse; sed nōn 30 rīte inīitum aut cūrātum id sacrum esse, nec sōlum nūllam eī oblātam caelestium speciem, sed īrā Iovis sollicitātī prāvā 42 TITī LīVī LIBER I. [CAP. XXX.
religiōne fulmine ictum cum domō cōnflagrāsse. Tullus māgnā glōriā bellī rēgnāvit annōs duōs et trīgintā.
XXXII. Mortuō Tullō rēs, ut īnstitūtum iam inde ab initiō erat, ad patrēs redierat, hīque interrēgem nōminā-
5 verant. Quō comitia habente Ancum Mārcium rēgem populus creāvit; patrēs fuēre auctōrēs.
Numae Pompilī rēgis nepōs fīliā ortus Ancus Mārcius erat. Quī ut rēgnāre coepit, et avītae glōriae memor, et quia proximum rēgnum, cētera ēgregium, ab ūnā parte
10 haud satis prōsperum fuerat aut neglēctīs religiōnibus aut prāvē cultīs, longē antīquissimum ratus sacra pūblica ut ā Numā aumus erant facere, omnia ea ex com- mentāriīs rēgis pōntificem i in album relāta prōpōnere in pūblicō iubet.- Sl
13 Inde et cīvibus ōtiī cupidīs et fīnitimīs cīvitātibus facta spēs in avī mōrēs atque īnstitūta rēgem abitūrum. Igitur Latīnī, cum quibus Tullō rēgnante ictum foedus erat, sustulerant animōs; et cum incursiōnem in agrum Rōmānum f°ēcissent, repetentibus rēs Rōmānīs superbē
20 respōnsum reddunt, dēsidem Rōmānum rēgem inter sacella et ārās āctūrum esse rēgnum ratī. .
Medium erat in Ancō ingenium, et Numae et Rōmulī memor; et praeterquam quod avī rēgnō magis neces- sāriam uas pācem crēdēbat cum in novō tum ferōcī
25 populō, etiam quod illī contigisset ōtium, sine iniūriā id sē haud facile nabitāganeī temptārī patientiam et temptātam contemnī, temporaque esse Tullō rēgi aptiōra quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pāce religiōnēs īnstituisset, ā sē bellicae caerimōniae prō-
30 derentur, nec gererentur sōlum sed etiam indīcerentur bella aliquō rītū, iūs ab antiquā gente Aequīculīs, quod nunc fētiālēs habent, dēscrīpsit, quō rēs repetuntur.
CAP. XXXII.] TITī LīVī LIBER I.
Lēgātus ubi ad fīnēs eōrum vēnit, unde rēs repetun- tur, capite vēlātō fīlō— lānae vēlāmen est — “Audī, Iuppiter,” inquit, “audīte, fīnēs ”— cūiuscumque gentis sunt, nōminat — “ audiat fās ! Ego sum pūblicus nūntius populī Rōmānī; iūstē piēque lēgātus veniō, verbīsque meīs fidēs stV Peragt inde postulāta. Inde Iovem testem facit: “sī ego iniūstē impiēque illōs hominēs illāsque rēs dedier mihi exposcō, tum patriae compotem mē numquam sīris esse.” Haec cum fīnēs suprāscandit, haec quīcumque eī prīmus vir obvius fuerit, haec portam ingrediēns, haec forum ingressus paucīs verbīs carminis concipiendīque iūris iūrandī mūtātīs peragit.
Sī nōn dēduntur quōs exposcit, diēbus tribus et trīgintā — tot enim sollemnēs sunt — perāctīs, bellum ita indīcit: “Audī, Iuppiter, et tū, Iāne Quirīne, diīque omnēs caelestēs, vōsque terrestrēs, vōsque īnfernī, audīte! Ego vōs testor, populum illum” — quīcumque est, nōminat — 4“ iniūstum esse, neque iūs persolvere. Sed dē istīs rēbus in patriā māiōrēs nātū cōnsulēmus, quō pactō iūs nostrum adipīscāmur.” Tum nūntius Rōmam ad cōn- sulendum redit. Cōnfestim rēx hīs fermē verbīs patrēs cōnsulēbat: “Quārum rērum lītium causārum condīxit pater patrātus populī Rōmānī Quirītium patrī patrātō Prīscōrum Latīnōrum hominibusque Prīscīs Latīnīs, quās rēs nec dedērunt nec solvērunt nec fēcērunt, quās rēs darī solvī fierī oportuit, dīc,” inquit eī quem prīmum sententiam rogābat, “quid cēnsēs?” Tum ille: “Pūrō piōque duellō quaerendās cēnseō, itaque cōnsentiō cōn- scīscōque.”
Inde ōrdine aliī rogābantur, quandōque pars māior eōrum quī aderant in eandem sententiam ībat, bellum erat cōnsēnsum. Fierī solitum, ut fētiālis hastam ferrātam
43
I10
I5
20
25
30 44
I0
15
TITī LīVī LIBER I. [CAP. XXXI.
aut sanguineam praeūstam ad fīnēs eōrum ferret, et nōn minus tribus pūberibus praesentibus, dīceret: “Quod populī Prīscōrum Latīnōrum hominēsque Prīscī Latīnī adversus populum Rōmānum Quirītium fēcērunt dēlīquē- runt, quod populus Rōmānus Quirītium bellum cum Prīscīs Latīnīs iussit esse, senātusque populī Rōmānī Quirītium cēnsuit cōnsēnsit cōnscīvit ut bellum cum Prīscīs Latīnīs fieret, ob eam rem ego populusque Rō- mānus populīs Prīscōrum Latīnōrum hominibusque Prīscīs Latīnīs bellum indīcō faciōque.” Id ubi dīxisset, hastam in fīnēs eōrum ēmittēbat. Hōc tum modō ab Latīnīs repetītae rēs ac bellum indictum, mōremque eum posterī accēpērunt.
XXXIII. Ancus, dēmandātā cūrā sacrōrum flāminibus sacerdōtibusque aliīs, exercitū novō cōnscrīptō, profectus Politorium, urbem Latīnōrum, vī cēpit, secūtusque mōrem
rēgum priōrum, quī rem Rōmānam auxerant hostibus in
20
325
30
cīvitātem accipiendīs, multitūdinem omnem Rōmam trā- dūxit. Et cum circā Palātium, sēdem veterum Rōmānō- rum, Sabīnī Capitōlium atque arcem, Caelium mōntem Albānī implēssent, Aventīnum novae multitūdinī datum. Additī eōdem haud ita multō post Tellēnīs Ficānāque captīs novī cīvēs.
Politorium inde rūrsus bellō repetītum, quod vacuum occupāverant Prīscī Latīnī; eaque causa dīruendae urbis ēius fuit Rōmānīs, nē hostium semper receptāculum esset. Postrēmō omnī bellō Latīnō Medulliam compulsō, ali- quamdiū ibi Mārte incertō variā vīctōriā pūgnātum est; nam et urbs tūta mūnitiōnibus praesidiōque fīrmāta va- lidō erat, et castrīs in apertō positīs aliquotiēns exerci- tus Latīnus comminus cum Rōmānīs sīgna contulerat. Ad ūltimum omnibus cōpiīs cōnīsus Ancus aciē prīmum vin- CAP. XXX1V.] TITī LīVī LIBER I.
cit, inde ingentī praedā potēns Rōmam redit, tum quoque multīs mīlibus Latīnōrum in cīvitāem acceptīs, quibus, ut iungerētur Palātiō Aventīnum, ad Murciae datae sēdēs.
Iāniculum quoque adiectum, nōn inopiā locī, sed nē quandō ea arx hostium esset. Id nōn mūrō sōlum, sed etiam ob commoditātem itineris pōnte subliciō, tum prīmum in Tiberim factō, coniungī urbī placuit. Quirītium quoque fossa, haud parvum mūnīmentum ā plāniōribus aditū locīs, Ancī rēgis opus est. Ingentī in- crēmentō rēbus auctīs, cum in tantā multitūdine homi- num, discrīmine rēctē an perperam factī cōnfūsō, facinora clandestīna fierent, carcer ad terrōrem incrēscentis au- dāciae mediā urbe imminēns forō aedificātur.
Nec urbs tantum hōc rēge crēvit sed etiam ager fīnēsque: silvā Mēsiā Vēientibus adēmptā usque ad mare imperium prōlātum, et in ōre Tiberis Ōstia urbs condita,
salīnae circā factae; ēgregiēque rēbus bellō gestīs aedis
Iovis Feretriī amplificāta. ac:
XXXIV. Ancō rēgnante Lucumō, vir impiger ac dīvi- tiīs potēns, Rōmam commigrāvit cupīdine māximē ac spē māgnī honōris, cūius adipīscendī Tarquiniīs — nam ibi quoque peregrīnā stirpe oriundus erat — facultās nōn fu- erat. Dēmarātī Corinthiī fīlius erat, quī ob sēditiōnēs domō profugus cum Tarquiniīs fōrte cōnsēdisset, uxōre ibi ductā duōs fīliōs genuit. Nōmina hīs Lucumō atque Arrūns fuērunt. Lucumō superfuit patrī bonōrum om- nium hērēs; Arrūns prior quam pater moritur uxōre gravidā relīctāī.
Nec diū manet superstes fīliō pater; quī. cum, īgnō- rāns nurum ventrem ferre, inmmemor in testandō nepōtis dēcessisset, puerō post avī mortem in nūllam sortem
bonōrum nātō ab inopiā Egeriō inditum nōmen. Lucu-
45
4
20
25
30 46 TITī LīVī LIBER I. [cap. xxxw.
mōnī contrā omnium hērēdī bonōrum cum divitiae iam animōs facerent, auxit ducta in mātrimōnium Tanaquil, summō locō nāta, et quae haud facile iīs in quibus nāta erat, humiliōra sineret ea quō innūpsisset. Spernentibus 5 Etrūscīs Lucumōnem, exsule advenā ortum, ferre indīgni- tātem nōn potuit, oblītaque ingenitae ergā patriam cāri- tātis, dummodo virum honōrātum vidēret, cōnsilium migrandī ab Tarquiniīs cēpit. Rōma est ad id potissi- mum vīsa: in novō populō, ubi omnis repentīna atque 10 ex virtūte nōbilitās sit, futūrum locum fortī ac strēnuō virō; rēgnāsse Tatium sSabīnum, arcessītum in rēgnum Numam ā Curibus, et Ancum Sabīnā mātre ortum nō- bilemque ūnā imāgine Numae esse. Facile persuādet ut cupidō honōrum, et cuī Tarquiniī māterna tantum patria 15 esset.
Sublātīs itaque rēbus āmigrant Rōmam. Ad Iāni- culum fōrte ventum erat. Ibi eī carpentō sedentī cum uxōre. aquila suspēnsīs dēmīsso lēniter ālīs pilleum aufert, superque carpentum cum māgnō clangōre volitāns rūrsus,
20 velut ministeriō dīvīnitus mīssa, capitī aptē repōnit; inde sublīmis abit. Accēpisse id augurium laeta dīcitur Ta- naquil, perīta, ut vulgō Ētrūscī, caelestium prōdigiōrum mulier. Excelsa et alta spērāre complexa virum iubet: eam ālitem, eā regiōne caelī et ēius deī nūntiam vēnisse,
25 circā summum culmen hominis auspicium fēcisse, levāsse hūmānō superpositum capitī decus, ut dīvīnitus eīdem redderet.
Hās spēs cōgitātiōnēsque sēcum portantēs urbem in- gressī sunt, domiciliōque ibi comparātō L. Tarquinium
30 Prīscum ēdidēre nōmen. Rōmānīs cōnspicuum eum no- vitās dīvitiaeque faciēbant, et ipse fōrtūnam benīgnō adloquiō, comitāte invītandī, beneficiīsque quōs poterat
: / CAP. XXXV. ] TIrTī LīVī LIBER I.
sibi conciliandō adiuvābat, dōnec in rēgiam quoque dē eō fāma perlāta est. Nōtitiamque eam brevī apud rēgem lberāliter dextrēque obeundō officia in familiāris amīcitiae addūxerat iūra ,u ut pūblicīs pariter ac prīvātīs cōnsiliīs bellō domīque interesset, et per omnia expertus postrēmō tūtor etiam līberīs rēgis testāmentō īnstituerētur. XXXV. Rēgnāvit Ancus annōs quattuor et vīgintī, cuīlibet superiōrum rēgum bellī pācisque et artibus et glōriā pār. Iam fīliī prope pūberem aetātem erant. Eō magis Tarquinius īnstāre, ut. quam prīmum comitia rēgī creandō fierent; quibus indictīs sub tempus puerōs vē- nātum abiēgavit. Isque prīmus et petīsse ambitiōsē rēgnum et ōrātiōnem dīcitur habuisse ad conciliandōs plēbis animōs composi- tam: sē nōn rem novam petere, quippe quī nōn prīmus, quod quisquam indīgnārī mīrārīve posset, sed tertius Rōmae peregrīnus rēgnum adfectet; et Tatium nōn ex peregrīnō sōlum sed etiam ex hoste rē em factum, et Numam īgnārum urbis nōn petentem in rēgnum ūltrō
accītum; sē, ex quō suī potēns fuerit, Rōmam cum
coniuge ac fōrtūnīs omnibus commigrāsse; māiōrem par- tem aetātis ēius quā cīvīlibus officiīs fungantur hominēs Rōmae sē quam in vetere patriā vīxisse; domī mīli- tiaeque sub haud paenitendō magistrō, ipsō Ancō rēge, Rōmāna sē iūra, Rōmānōs rītūs didicisse; obsequiō et observantiā in rēgem cum omnibus, benīgnitāte ergā aliōs cum rēge ipsō certāsse. Haec eum haud falsa memo- rantem ingentī cōnsēnsū populus Rōmānus rēgnāre iussit.
Ergō virum cētera ēgregium secūta, quam in petendō habuerat, etiam rēgnantem ambitiō est; nec minus rēgnī suī fīrmandī quam augendae reī publicae memor centum in patrēs lēgit, quī deinde minōrum gentium sunt ap-
47
d AAn-
20
30 48
I0
ī5
TITī LīVī LIBER I. CCAP. xxXVI.
pellātī, factiō haud dubia rēgis, cūius beneficiō in cūriam vēnerant. Bellum prīmum cum Latīnīs gessit, et oppidum ibi Apiolās vī cēpit, praedāque inde māiōre quam quanta bellī fāma fuerat revēctā, lūdōs opulentius īnstrūctiusque quam priōrēs rēgēs fēcit. Tunc prīmum circō, quī nunc Māximus dīcitur, dēsīgnātus locus est. Loca dīvīsa patri- bus equitibusque, ubi spectācula sibi quisque facerent, forī appellātī. Spectāvēre furcīs duodēnōs ab terrā spec- tācula alta sustinentibus pedēs. Lūdicrum fuit equī pugi- lēsque, ex Etrūriā māximē accītī. Sollemnēs deinde annuī mānsēre lūdī, Rōmānī māgnīque variē appellātī. Ab eōdem rēge et circā forum prīvātīs aedificanda dīvīsa sunt loca, porticūs tabernaeque factae.
XXXVI. Mūrō quoque lapideō circumdare urbem pa- rābat, cum Sabīnum bellum coeptīs intervēnit. Adeōque ea subita rēs fuit, ut prius Aniēnem trānsīrent hostēs quam obviam īre ac prohibēre exercitus Rōmānus pos- set. Itaque trepidātuum Rōmae est. Et prīmō dubiā vīctōriā māgnā utrinque caede pūgnātum est. Reductīs
20 deinde in castra hostium cōpiīs datōque spatiō Rōmānīs
2ī
ad comparandum dē integrō bellum, Tarquinius, equitem māximē suīs deesse vīribus ratus, ad Ramnēs Titiēnsēs Lucerēs, quās centuriās Rōmulus scrīpserat, addere aliās cōnstituit suōque īnsīgnēs relinquere nōmine.
Id quia inaugurātō Rōmulus fēcerat, negāre Attus Nāvius, īnclitus eā tempestāte augur, neque mūtārī neque novum cōnstituī, nisi avēs addīxissent, posse. Ex eō īrā rēgī mōtā, ēlūdēnsque artem, ut ferunt, “Agedum,” inquit, “dīvīne tū, inaugurā fierīne possit quod nunc ego mente concipiō.” Cum ille auguriō rem expertus profectō futūram dīxisset, “Atquī hōc animō agitāvī,” inquit, “tē novāculā cōtem dīscissūrum; cape haec et CAP. XXXVII.] TITī LīVī LIBER I.
perage quod avēs tuae fierī posse portendunt.” Tum illum haud cunctanter dīscidisse cōtem ferunt. Statua Attī capite vēlātō, quō in locō rēs ācta est, in comitiō, in gradibus ipsīs ad laevam cūriae fuit; cōtem quoque eōdem locō sitam fuisse memorant, ut esset ad posterōs mīrāculī ēius monumentum.
Auguriīs certē sacerdōtiōque augurum tantus honōs ac- cessit, ut nihil bellī domīque posteā nisi auspicātō gere- rētur, concilia populī, exercitūs vocātī, summa rērum, ubi avēs nōn admīsissent, dīrimerentur. Neque tum Tar- quinius dē equitum centuriīs quicquam mūtāvit; numerō alterum tantum adiēcit, ut mīlle et octingentī equitēs in tribus centuriīs essent. Posteriōrēs modo sub īsdem nō- minibus quī additī erant appellātī sunt, quās nunc, quia geminātae sunt, sex vocant centuriās.
XXXVII. Hāc parte cōpiārum auctā iterum cum Sa- bīnīs cōnflīgitur. Sed praeterquam quod vīribus crēverat Rōmānus exercitus, ex occultō etiam additur dolus, mīs- sīs quī māgnam vim līgnōrum, in Aniēnis rīpā iacentem, ārdentem in flūmen conicerent; ventōque iuvante ac- cēnsa līgna, et plēraque in ratibus impācta sublicīs cum haerērent, pōntem incendunt. Ea quoque rēs in pūgnā terrōrem attulit Sabīnīs, et fūsīs eadem fugam impediit, multīque mortālēs, cum hostem effūgissent, in flūmine ipsō periēre; quōrum fluitantia arma ad urbem cōgnita in Tiberī prius paene quam nūntiārī posset, īnsīgnem vīctōriam fēcēre.
Eō proeliō praecipua equitum glōria fuit; utrimque ab cornibus positōs, cum iam pellerētur media peditum suō- rum aciēs, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut nōn siste- rent modo Sabīnās legiōnēs ferōciter īnstantēs cēdentibus, sed subitō in fugam āverterent. Mōntēs effūsō cursū
-7 ?
49
I5
20
25
30 50
IO
15
20
25
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. XXXVIHII
Sabīnī petēbant, et paucī tenuēre; māxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flūmen āctī sunt. Tarquinius īnstandum perterritīs ratus, praedā captīvīsqque Rōmam mīssīs, spoliīs hostium — id vōtum Vulcānō erat — ingentī cumulō accēnsīs, pergit porrō in agrum Sabīnum exerci- tum indūcere; et quamquam male gestae rēs erant, nec gestūrōs melius spērāre poterant, tamen, quia cōnsulendī rēs nōn dabat spatium, iēre obviam Sabīnī tumultuāriō mīlite; iterumque ibi fūsī, perditīs iam prope rēbus, pācem petiēre.
XXXVIII. Conlātia et quidquid citrā Conlātiam agrī erat Sabīnīs adēmptum, Egerius — frātris hīc fīlius erat rēgis — Conlātiae in praesidiō relīctus. Dēditōsque Con- lātīnōs ita accipiō eamque dēditiōnis fōrmulam esse: rēx interrogāvit “EĒstisne vōs lēgātī ōrātōrēsque mīssī ā populō Conlātīnō, ut vōs populumque Conlātīnum dēde- rētis?”” “Sumus.” “EFEstne populus Conlātīnus in suā potestāte ?”” “EĒEst.” 4“Dgēditisne vōs populumque Con- lātīnum, urbem, agrōs, aquam, terminōs, dēlūbra, ūtēnsi- lia, dīvīna humānaque omnia in meam populīque Rōmānī diciōnem?” c“Dpēdimus.” “At ego recipiō.”
Bellō Sabīnō perfectō Tarquinius triumphāns Rōmam redit. Inde Prīscīs Latīnīs bellum fēcit, ubi nusquam ad ūniversae reī dīmicātiōnem ventum est; ad singula op- pida circumferendō arma omne nōmen Latīnum domuit. Corniculum, Fīculea vetus, Cameria, Crustumerium, Ame- riola, Medullia, Nōmentum, haec dē Prīscīs Latīnīs aut quī ad Latīnōs dēfēcerant capta oppida. Pāx deinde est facta.
Māiōre inde animō pācis opera incohāta quam quantā mōle gesserat bella, ut nōn quiētior populus domī es- set quam mīlitiae fuisset; nam et mūrō lapideō, cūius CAP. XXXIX.] TITī LīVī LIBER I.
exōrdium operis Sabīnō bellō turbātum erat, urbem, quā nōndum mūnierat, cingere parat; et īnfima urbis loca circā forum aliāsque interiectās collibus convallēs, quia ex plānīs locīs haud facile ēvehēbant aquās, cloācīs fa- stīgiō in Tiberim ductīs siccat; et āream ad aedem in Capitōliō Iovis, quam vōverat bellō Sabīnō, iam praesā- giente animō futūram ōlim amplitūdinem locī, occupat fundāmentīs.
XXXIX. Eō tempore in rēgiā prōdigium vīsū ēven- tūque mīrābile fuit: puerō dormientī, cuī Serviō Tulliō fuit nōmen, caput ārsisse ferunt multōrum in cōnspectū. Plūrimō igitur clāmōre inde ad tantae reī mīrāculum ortō excitōs rēgēs, et cum quīdam familiārium aquam ad restinguendum ferret, ab rēgīnā retentum, sēdātōque eam tumultū movērī vetuisse puerum, dōnec suā sponte experrēctus esset. Mox cum somnō et flammam abīsse. Tum abductō in sēcrētum virō Tanaquil “vVidēn tū pu-
3
erum hunc,” inquit, “quem tam humilī cultū ēducāniws? Scīre licet hunc lūmen quondam rēbus nostrīs dubiīs futūrum praesidiumque rēgiae adflīctae; proinde māte- riam ingentis pūblicē prīvātimque decoris omnī indul- gentiā nostrā nūtriāmus.”
Inde puerum līberūm locō coeptum habērī ērudīrīque artibus quibus ingenia ad māgnae fōrtūnae cultum ex- citantur. Ēvēnit facile quod diīs cordī esset: iuvenis ēvāsit vērē indolis rēgiae, nec, cum quaererētur gener Tarquiniō, quisquam Rōmānae iuventūtis ūlla arte cōn- ferrī potuit, fīliamque eī suam rēx dēspondit.
Hīc quācumque dē causā tantus illī honōs habitus crēdere prohibet servā nātum eum parvumque ipsum servīsse. Eōrum magis sententiae sum, quī Corniculō captō, Servī Tullī, quī prīnceps in illā urbe fuerat, gra-
5I
315
20
25
30 52
IO
15
20
23
30
TITī LīVī LIBER I. Ccae. xI.
vidam virō occīsō uxōrem, cum inter reliquās captīvās cōgnita esset, ob ūnicam nōbilitātem ab rēgīnā Rōmānā prohibitam ferunt servitiō partum Rōmae ēdidisse Prīscī Tarquinī in domō. Inde tantō beneficiō et inter mulierēs familiāritātem auctam, et puerum, ut in domō ā parvō ēductum, in cāritāte atque honōre fuisse; fōrtūnam mā- tris, quod captā patriā in hostium manūs vēnerit, ut servā nātus crēderētur fēcisse.
XL. Duodēquadrāgēsimō fermē annō ex quō rēgnāre coeperat Tarquinius, nōn apud rēgem modo, sed apud patrēs plēbemque longē māximō honōre Servius Tullius erat. Tum Ancī fīliī duo, etsī anteā semper prō indīg- nissimō habuerant sē patriō rēgnō tūtōris fraude pulsōs, rēgnāre Rōmae advenam nōn modo vīcīnae, sed nē ītalicae quidem stirpis, tum impēnsius iīs indīgnitās cre- scere, sī nē ab Tarquiniō quidem ad sē redīret rēgnum, sed praeceps inde porrō ad servitia caderet, ut in eā- dem cīvitāte post centēsimum ferē annum quod Rōmu- lus, deō prōgnātus, deus ipse, tenuerit rēgnum dōnec in terrīs fuerit, id servus, servā nātus, possideat. Cum commūne Rōmānī nōminis, tum praecipuē id domus suae dēdecus fore, sī Ancī rēgis virīlī stirpe salvā nōn modo advenīs sed servīs etiam rēgnum Rōmae patēret.
Ferrō igitur eam arcēre contumēliam statuunt. Sed et iniūriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Ser- vium eōs stimulābat, et quia gravior ultor caedis, sī superesset, rēx futūrus erat quam prīvātus; tum Serviō occīsō quemcumque alium generum dēlēgisset, eundem rēgnī hērēdem factūrus vidēbātur; ob haec ipsī rēgī īnsidiae parantur. Ex pāstōribus duo ferōcissimī dēlēctī ad facinus, quibus cōnsuētī erant uterque agrestibus ferrā- mentīs, in vestibulō rēgiae quam potuēre tumultuōsissimē CAP. XLI.] TIīī Līvī LIBER I.
speciē rīxae in sē omnēs appāritōrēs rēgiōs convertunt. Inde, cum ambō rēgem appellārent clāmorque eōrum penitus in rēgiam pervēnisset, vocātī ad rēgem pergunt.
Prīmō uterque vōciferārī et certātim alter alterī obstre- pere. Coercitī ab līctōre et iūssī in vicem dīcere tan- dem obloquī dēsistunt; ūnus rem ex compositō ōrdītur. Dum intentus in eum sē rēx tōtus āverteret, alter ēlātam secūrim in caput dēiēcit, relīctōque in vulnere tēlō ambō sē forās ēiciunt.
XLI. Tarquinium moribundum cum quī circā erant excēpissent, illōs fugientēs līctōrēs comprehendunt. Clā- mor inde concursusque populī mīrantium quid reī esset. Tanaquil inter tumultum claudī rēgiam iubet, arbitrōs ēicit; simul quae cūrandō vulnerī opus sunt, tamquam spēs subesset, sēdulō comparat, simul, sī dēstituat spēs, alia praesidia mōlītur.
Serviō properē accītō cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenēns ōrat nē inultam mortem so- cerī, nē socrum inimīcīs lūdibriō esse sinat. “Tuum est,” inquit, “Servī, si vir es, rēgnum, nōn eōrum, quī aliēnīs manibus pessimum facinus fēcēre. Frige tē deōsque ducēs sequere, quī clārum hōc fore caput dīvīnō quon- dam circumfūsō īgnī portendērunt. Nunc tē illa caelestis excitet flamma, nunc expergīscere vērē. Et nōs peregrīnī rēgnāvimus. Quī sīs, nōn unde nātus sīs, reputā. Sī tua rē subitā cōnsilia torpent, at tū mea cōnsilia sequere.”
Cum clāmor impetusque multitūdinis vix sustinērī posset, ex superiōre parte aedium per fenēstrās in Novam Viam versās — habitābat enim rēx ad Iovis Statōris populum Tanaquil adloquitur. Iubet bonō animō esse: sōpītum fuisse rēgem subitō ictū, ferrum haud altē in corpus dēscendisse, iam ad sē redīsse; īnspectum vulnus
53
I0
25
20
25
30 54 rrrī EXvī nmEĒR 4. [CaAP. XL1I.
abstersō cruōre; omnia salūbria esse. Cōnfidere prope diem ipsum eōs vīsūrōs; interim Serviō Tulliō iubēre populum dictō audientem esse; eum iūra redditūrum obitūrumque alia rēgis mūnia esse. Servius cum trabeā 5 et līctōribus prōdit, ac sēde rēgiā sedēns alia dēcernit, dē aliīs cōnsultūrum sē rēgem esse simulat. Itaque per aliquot diēs, cum iam exspīrāsset Tarquinius, cēlātā morte, per speciem aliēnae fungendae vicis suās opēs fīrmāvit. Tum dēmum palam factum est complōrātiōne 10 in rēgiā ortā. ā
Servius, praesidiō fīrmō mū«nītus, prīmus iniūssū populī voluntāte patrum rēgnāvit. Ancī lberī iam tum, com- prēnsīs sceleris ministrīs, cum vīvere rēgem et tantās esse opēs Servī nūntiātum est, Suessam Pōmētiam exsulātum
15 ierant.
XLII. Nec iam pūblicīs magis cōnsiliīs Servius quam prīvātīs mūnīre opēs, et nē, quālis Ancī līberūm animus adversus Tarquinium fuerat, tālis adversus sē Tarquinī līberūm esset, duās fīliās iuvenibus rēgiīs Lūciō atque
20 Arruntī Tarquiniīs iungit. Nec rūpit tamen fātī neces- sitātem hūmānīs cōnsiliīs, quīn invidia rēgnī etiam inter domesticōs īnfīda omnia atque īnfesta faceret. Peroppor- tūnē ad praesentis quiētem statūs bellum cum vVēientibus — iam enim indūtiae exierant — aliīsque Etrūscīs sūmp-
253 tam. In eō bellō et virtūs et fōrtūna ēnituit Tullī; fūsōque ingentī hostium exercitū haud dubius rēx, seu patrum seu plēbis animōs perīclitārētur, Rōmam rediit.
Adgrediturque inde ad pācis longē māximum opus, ut, quem ad modum Numa dīvīnī auctor iūris fuisset,
30 ita Servium conditōrem omnis in cīvitāte discrīminis ōrdinumque, quibus inter gradūs dīgnitātis fōrtūnaeque aliquid interlūcet, posterī fāmā ferrent. Cēnsum enim CAP. XLnI.] TITī LīVī LIBER I.
īnstituit, rem salūberrimam tantō futūrō imperiō, ex quō bellī pācisque mūnia nōn virītim ut ante, sed prō habitū pecūniārum fierent. Tum classēs centuriāsque et hunc ōrdinem ex cēnsū dīscrīpsit vel pācī decōrum vel bellō.
XLIII. Ex iīs quī centum mīlium aeris aut māiōrem cēnsum habērent, octōgintā cōnfēcit centuriās, quadrāgē- nās seniōrum ac iūniōrum — prīma classis omnēs appellātī — eniōrēs ad urbis custōdiam ut praestō essent, iuvenēs ut forīs bella gererent. Arma hīs imperāta galea, clipeum, ocreae, lōrīca, omnia ex aere; haec ut tegumenta corpo- ris essent; tēla in hostem hastaque et gladius. Additae huic classī duae fabrum centuriae, quae sine armīs stīpendia facerent; datum mūnus ut māchinās in bellō ferrent. Secunda classis intrā centum usque ad quīnque et septuāgintā mīlium cēnsum īnstitūta, et ex iīs, seniōri- bus iūniōribusque, vīgintī cōnscrīptae centuriae. Arma imperāta scūtum prō clipeō, et praeter lōrīcam omnia eadem. Tertiae classis quīnquāgintā mīlium cēnsum esse voluit. Totidem centuriae et hae, eōdemque dis- crīmine aetātium factae; nec dē armīs quicquam mūtā- tum, ocreae tantum adēmptae. In quartā classe cēnsus quīnque et vīgintī mīlium; totidem centuriae factae; arma mūtāta, nihil praeter hastam et verūtum datum. Quīnta classis aucta, centuriae trīgintā factae; fundās lapidēsque mīssilēs hī sēcum gerēbant. Hīs accēnsī cor- nicinēs tubicinēsque, in duās centuriās distribūtī. Un- decim mīlibus haec classis cēnsēbātur. Hōc minor cēnsus reliquam multitūdinem habuit; inde ūna centuria facta est immūnis mīlitiā.
Ita pedestrī exercitū ōrnātō distribūtōque, equitum ex prīmōribus cīvitātis duodecim scrīpsit centuriās. Sex item aliās centuriās, tribus ab Rōmulō īnstitūtīs, sub
5S8
ī)5
20
2]s
30 56
IO
95
20
4
TITī LīVī LIBER I. [cAP. xLvV.
īsdem quibus inaugurātae erant nōminibus fēcit. Ad equōs emendōs dēna mīlia aeris ex pūblicō data, et qui- bus equōs alerent, viduae adtribūtae, quae bīna mīlia aeris in annōs singulōs penderent. Haec omnia in dītēs ā pauperibus inclīnāta onera.
Deinde est honōs additus: nōn enim, ut ab Rōmulō trāditum cēterī servāverant rēgēs, virītim suffrāgium eā- dem vī eōdemque iūre prōmiscē omnibus datum est; sed gradūs factī, ut neque exclūsus quisquam suffrāgiō vidērētur, et vīs omnis penes prīmōres cīvitātis esset. Equitēs enim vocābantur prīmī, octōgintā inde prīmae classis centuriae; ibi sī variāret, quod rārō incidēbat, ut secundae classis vocārentur, nec ferē umquam īnfrā ita dēscenderent, ut ad īnfimōs pervenīrent. Nec mīrārī oportet hunc ōrdinem, quī nunc est post explētās quīn- que et trīgintā tribūs, duplicātō eārum numerō centuriīs iūniōrum seniōrumque, ad īnstitūtam ab Serviō Tulliō summam nōn convenīre. Quadrifāriam enim urbe dīvīsā regiōnibus collibusque quī habitābantur, partēs eās tribūs appellāvit, ut ego arbitror ab tribūtō— nam ēius quoque aequāliter ex cēnsū cōnferendī ab eōdem inita ratiō est; neque eae tribūs ad centuriārum distribūtiōnem nume- rumque quicquam pertinuēre.
XLIV. Cēnsū perfectō, quem mātūrāverat metū lēgis dē incēnsīs lātae cum vinculōrum minīs mortisque, ēdīxit ut omnēs cīvēs Rōmānī, equitēs peditēsque, in suīs quis- que centuriīs in Campō Mārtiō prīmā lūce adessent. Ibi īnstrūctum exercitum omnem suovetaurīlibus lūstrāvit, idque conditum lūstrum appellātum, quia is cēnsendō
30 fīnis factus est. Mīlia octōgintā eō lūstrō cīvium cēnsa
dīcuntur. Adicit scrīptōrum antīquissimus Fabius Pīctor, eōrum quī arma ferre possent eum numerum fuisse. CAP. XLV.] TrTī LīVī LIBER I. 57
Ad eam multitūdinem urbs quoque amplificanda vīsa est. Addit duōs collēs, Quirīnālem Vīminālemque; inde deinceps auget Esquiliās, ibique ipse, ut locō dīgnitās fieret, habitat. Aggere et fossīs et mūrō circumdat urbem: ita pōmērium prōfert. Pōmērium verbī vim 5 sōlam intuentēs postmoerium interpretantur esse: est autem magis circāmoerium, locus quem in condendīs urbibus quondam Etrūscī, quā mūrum ductūrī erant, certīs circā terminīs inaugurātō cōnsecrābant, ut neque interiōre parte aedificia moenibus continuārentur, quae ro nunc vulgō etiam coniungunt, et extrīnsecus pūrī aliquid ab hūmānō cultū patēret solī. Hōc spatium, quod ne- que habitārī neque arārī fās erat, nōn magis quod post mūrum esset quam quod mūrus, post id, pōmērium Rōmānī appellārunt, et in urbis incrēmentō semper, ss quantum moenia prōcessūra erant, tantum terminī hī cōnsecrātī prōferēbantur.
XLV. Auctā cīvitāe māgnitūdine urbis, fōrmātīs om- nibus domī et ad bellī et ad pācis ūsūs, nē semper armīs opēs adquīrerentur, cōnsiliō augēre imperium cō- 20 nātus est, simul et. aliquod addere urbī decus. Iam tum erat inclitum Diānae Ephesiae fānum. Id commū- niter ā cīvitātibus Asiae factum fāma ferēbat. Eum cōnsēnsum deōsque cōnsociātōs laudāre mīrē Servius in- ter procerēs Latīnōrum, cum quibus pūblicē prīvātimque 25 hospitia amīcitiāsque dē industriā iūnxerat. Saepe ite- randō eadem perpulit tandem ut Rōmae fānum Diānae populī Latīnī cum populō Rōmānō facerent. Ea erat cōnfessiō caput rērum Rōmam esse, dē quō totiēns armīs certātum fuerat. 30
Id quamquam omīssum iam ex omnium cūrā Latīnō- rum ob rem totiēns īnfēlīciter temptātam armīs vidēbā- 58
IO
5
20
es
30
TITī LīVī LIBER I. [cAP. xLVI.
tur, ūnī sē ex Sabīnīs fōrs dare vīsa est prīvātō cōnsiliō imperiī recuperandī. Bōs in Sabīnīs nāta cuīdam patrī familiae dīcitur mīrandā māgnitūdine ac speciē. Fīxa per multās aetātēs cornua in vestibulō templī Diānae monumentum eī fuēre mīrāculō. Habita, ut erat, rēs prōdigiī locō est; et cecinēre vātēs, cūius cīvitātis eam cīvēs Diānae immolāssent, ibi fore imperium, idque car- men pervēnerat ad antistitem fānī Diānae Sabīnusque, ut prīma apta diēs sacrificiō vīsa est, bovem Rōmam āctam dēdūcit ad fānum Diānae et ante āram statuit. Ibi antistes Rōmānus, cum eum māgnitūdō victimae celebrāta fāmā mōvisset, memor respōnsī Sabīnum ita adloquitur: “Quidnam tū hospes parās,” inquit, “in- cestē sacrificium Diānae facere? Quīn tū ante vīvō perfunderis flūmine? īnfimā valle praefluit Tiberis.” Religiōne tāctus hospes, quī omnia, ut prōdigīō respon- dēret ēventus, cuperet rīte facta, extemplō dēscendit ad Tiberim. Intereā Rōmānus immolat Diānae bovem. Id mīrē grātum rēgī atque cīvitātī fuit.
XLVI. Servius quamquam iam ūsū haud dubiē rēg- num possēderat, tamen, quia interdum iactārī vōcēs ā iuvene Tarquiniō audiēbat, sē iniūssā populī rēgnāre, conciliātā prius voluntāte plēbis agrō captō ex hostibus virītim dīvīsō, ausus est ferre ad populum, vellent iubē- rentne sē rēgnāre; tantōque cōnsēnsū quantō haud, quisquam alius ante, rēx est dēclārātus. Neque ea rēs Tarquiniō spem adfectandī rēgnī minuit; immō eō im- pēnsius, quia dē agrō plēbis adversā patrum voluntāte sēnserat agī, crīminandī Servī apud patrēs crēscendīque in cūriā sibi occāsiōnem datam ratus est, et ipse iuve- nis ārdentis animī et domī uxōre Tulliā inquiētum ani- mum stimulante. Tulit enim et Rōmāna rēgia sceleris CAP. XLvII.] 111ī wīvī umĒR I 59
tragicī exemplum, ut taediō rēgum mātūrior venīret l- bērtās, ūltimumque rēgnum esset, quod scelere partum foret.
Hīc L. Tarquinius — Prīscī Tarquinī rēgis fīlius ne- pōsne fuerit, parum liquet; plūribus tamen auctōribus 5 fīlium ēdiderim —frātrem habuerat Arruntem Tarquinium, mītis ingeniī iuvenem. Hīs duōbus, ut ante dictum est, duae Tulliae, rēgis fīliae, nūpserant, et ipsae longē dis- parēs mōribus. Fōrte ita inciderat, nē duo violenta ingenia mātrimōniō iungerentur, fōrtūnā crēdō populī ro Rōmānī, quō diūturnius Servī rēgnum esset, cōnstituīque cīvitātis mōrēs possent. Angēbātur ferōx Tullia nihil māteriae in virō neque ad cupiditātem neque ad audā- ciam esse; tōta in alterum āversa Tarquinium eum mīrārī, eum virum dīcere ac rēgiō sanguine ortum; ss spernere sorōrem, quod virum nacta muliebrī cessāret audāciā. Contrahit celeriter similitūdō eōs, ut ferē fit— malum malō aptissimum —sed initium turbandī omnia ā fēminā ortum est. Ea sēcrētīs virī aliēnī adsuēfacta sermōnibus, nūllīs verbōrum contumēliīs parcere dē virō ao ad frātrem, dē sorōre ad virum; et sē rēctius viduam et illum caelibem futūrum fuisse contendere quam cum imparī iungī, ut ēlanguēscendum aliēnā īgnāviā esset. Sī sibi eum quō dīgna esset diī dedissent virum, domī sē prope diem vīsūram rēgnum fuisse, quod apud patrem e5 videat. Celeriter adulēscentem suae temeritātis implet. Ita Lūcius Tarquinius et Tullia minor prope continuātīs fūneribus cum domōs vacuās novō mātrimōniō fēcissent, iunguntur nūptiīs, magis nōn prohibente Serviō quam adprobante. 30 SXLVII. Tum vērō in diēs īnfestior Tullī senectūs, īnfestius coepit rēgnum esse. Iam enim ab scelere ad 60 TITī LīVī LIBER I. CCAP. xLvVHI.
aliud spectāre mulier scelus, nec nocte nec interdiū vi- rum conquiēscere patī, nē grātuīta praeterita parricīdia essent: nōn sibi dēfuisse, cuī nūpta dīcerētur, nec cum quō tacita servīret; dēfuisse, quī sē rēgnō dīgnum pu- 5 tāret, quī meminisset sē esse Prīscī Tarquinī fīlium, quī 4 habēre quam spērāre rēgnum māllet. “Sī tū is es cuī nūptam esse mē arbitror, et virum et rēgem appellō; sīn minus, eō nunc pēius mūtāta rēs est, quod istīc cum īgnāviā est scelus. Quīn accingeris? Nōn tibi ab 10 Corinthō nec ab Tarquiniīs, ut patrī tuō, peregrīna rēgna mōlīrī necesse est; dī tē penatēs patriīque et patris imāgō et domus rēgia et in domō rēgāle solium et nō- men Tarquinium creat vocatque rēgem. Aut sī ad haec parum est animī, quid frūstrāris cīvitāem? Quid tē ut 15 rēgium iuvenem cōnspicī sinis? Facēsse hinc Tarqui- niōs aut Corinthum, dēvolvere retrō ad stirpem, frātris similior quam patris.” Hīs aliīsque increpandō iuvenem īnstīgat, nec conquiēscere ipsa potest, sī cum Tanaquil, peregrīna mulier, tantum mōlīrī potuisset animō ut duo 20 continua rēgna virō ac deinceps generō dedisset, ipsa, rēgiō sēmine orta, nūllum mōmentum in dandō adimen- dōque rēgnō faceret. Hīs muliebribus īnstinctus furiīs Tarquinius circumīre et prēnsāre minōrum māximē gentium patrēs, admonēre 25 paternī beneficiī, ac prō eō grātiam repetere; adlicere dōnīs iuvenēs; cum dē sē ingentia pollicendō tum rēgis crīminibus omnibus locīs crēscere. Postrēmō, ut iam agendae reī tempus vīsum est, stīpātus āgmine armātōrum iin forum inrūpit. Inde omnibus perculsīs pavōre, in 30 rēgiā sēde prō cūriā sedēns, patrēs in cūriam per prae- cōnem ad rēgem Tarquinium citārī iussit. Convēnēre extemplō, aliī iam ante ad hōc praeparātī, aliī metū, nē CAP. XLVHI.] TI11ī LīVī LIBER I.
nōn vēnisse fraudī esset, novitāte ac mirāculō attonitī et iam dē Serviō āctum rati.
Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ūltimā ōrsus: ser- vum servāque nātum post mortem indīgnam parentis suī, nōn interrēgnō, ut anteā, initō, nōn comitiis habitīs, nōn per suffrāgium populī, nōn auctōribus patribus, muliebrī dōnō rēgnum occupāsse. Ita nātum, ita creātum rēgem, fautōrem īnfimī generis hominum, ex quō ipse sit, odiō aliēnae honestātis ēreptum prīmōribus agrum sordidissimō cuīque dīvīsisse ; omnia onera, quae commūnia quondam fuerint, inclīnāsse in prīmōrēs cīvitātis; īnstituisse cen- sum, ut īnsīgnis ad invidiam locuplētiōrum fōrtūna esset, et parāta unde, ubi vellet, egentissimīs largīrētur.
XLVIII. Huic ōrātiōnī Servius cum intervēnisset tre- pidō nūntiō excitātus, extemplō ā vestibulō cūriae māgnā vōce “Quid hōc,” inquit, “Tarquinī, reī est? Quā tū audāciā mē vīvō vocāre ausus es patrēs aut in sede cōnsīdere meā?” Cum ille ferōciter ad haec: sē pa- tris suī tenēre sēdem, multō quam servum potiōrem, fīlium rēgis, rēgnī hērēdem, satis illum diū per licen- tiam ēlūdentem īnsultāsse dominīs, clāmor ab utrīusque fautōribus oritur, et concursus populī fīēbat in cūriam, appārēbatque rēgnātūrum quī vīcisset.
Tum Tarquinius, necessitāte iam etiam ipsā cōgente ūltima audēre, multō et aetāte et vīribus validior, medium adripit Servium, ēlātumque ē cūriā in īnferiōrem partem per gradūs dēicit; inde ad cōgendum senātum in cūriam redit. Fit fuga rēgis appāritōrum atque comitum. Ipse prope exsanguis, ab iīs quī mīssī ab Tarquiniō fugientem cōnsecūtī erant, interficitur. Crēditur, quia nōn abhorret ā cēterō scelere, admonitū Tulliae id factum. Carpentō certē, id quod satis cōnstat, in forum invēcta nec reve-
61
IŌ
20 62
IO
I5
20
25
30
Trrī Līvī LIBER I. [cAP. XLIX.
rita coetum virōrum ēvocāvit virum ē cūriā, rēgemque prīma appellāvit. Ā quō facēssere iūssa ex tantō tu- multū cum sē domum reciperet, pervēnissetque ad sum- mum Cyprium vīcum, ubi Diānium nūper fuit, flectentī carpentum dextrā in Urbium clīvum, ut in collem Es- quiliārum ēveherētur, restitit pavidus atque inhibuit frēnōs is quī iūmenta agēbat, iacentemque dominae Servium trucīdātum ostendit. Foedum inhūmānumque inde trā- ditur scelus monumentōque locus est: Scelerātum vīcum vocant, quō amēns agitantibus furiīs sorōris ac virī Tul- lia per patris corpus carpentum ēgisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruentō vehiculō contami- nāta ipsa respersaque tulisse ad penātēs suōs virīque suī, quibus īrātīs malō rēgnī prīncipiō similēs prope diem exitūs sequerentur.
Servius Tullius rēgnāvit annōs quattuor et quadrāgintā ita ut bonō etiam moderātōque succēdentī rēgī difficilis aemulātiō esset. Cēterum id quoque ad glōriam accessit, quod cum illō simul iūsta ac lēgitima rēgna occidērunt Id ipsum tam mīte ac tam moderātum imperium tamen, quia ūnīus esset, dēpōnere eum in animō habuisse quī- dam auctōrēs sunt, nī scelus intestīnum līberandae patriae cōnsilia agitantī intervēnisset.
XLIX. Inde L. Tarquinius rēgnāre occēpit, cuī Su- perbō cōgnōmen facta indidērunt, quia socerum gener sepultūrā prohibuit, Rōmulum quoque īnsepultum perīsse dictitāns ; prīmōrēsque patrum, quōs Servī rēbus fāvisse crēdēbat, interfēcit; cōnscius deinde male quaerendī rēgnī ab sē ipsō adversus sē exemplum capī posse, armātīs corpus circumsaepsit. Neque enim ad iūs rēgnī quicquam praeter vim habēbat, ut quī neque populī iūssī neque auctōribus patribus rēgnāret. Eō accēdē- CAP. I. TITī LīVī LIBER I.
bat, ut in cāritāte cīvium nihil speī repōnentī metū rēgnum tūtandum esset. Quem ut plūribus incuteret, cōgnitiōnēs capitālium rērum sine cōnsiliīs per sē sōlus exercēbat, perque eam causam occīdere, in exsilium agere, bonīs multāre poterat nōn suspectōs modo aut invīsōs, sed unde nihil aliud quam praedam spērāre posset.
Praecipuē ita patrum numerō imminūtō statuit nūllōs in patrēs legere, quō contemptior paucitāte ipsā ōrdō esset, minusque per sē nihil agī indīgnārentur. Hīc enim rēgum prīmus trāditum ā priōribus mōrem dē omnibus senātum cōnsulendī solvit, domesticīs cōnsiliīs rem pūb- licam administrāvit; bellum, pācem, foedera, societātēs per sē ipse cum quibus voluit, iniūssī populī ac senātūs fēcit dirēmitque.
Latīnōrum sibi māximē gentem conciliābat, ut pere- grīnīs quoque opibus tūtior inter cīvēs esset, neque hos- pitia modo cum prīmōribus eōrum sed adfīnitātēs quoque iungēbat. Octāviō Mamiliō Tusculānō — is longē prīn- ceps Latīnī nōminis erat, sī fāmae crēdimus, ab Ōlixe deāque Circā oriundus — eī Mamiliō fīliam nūptum dat, perque eās nūptiās multōs sibi cōgnātōs amicōsque ēius conciliat.
L. ITam māgna Tarquinī auctōritās inter Latīnōrum procerēs erat, cum in diem certam ut ad lūcum Feren- tīnae conveniant indīcit: esse quae agere dē rēbus com- mūnibus velit. Conveniunt frequentēs prīmā lūce.
Ipse Tarquinius diem quidem servāvit, sed paulō ante quam sōl occideret, vēnit. Multa ibi tōtō diē in conciliō variīs iactāta sermōnibus erant. Turnus Herdonius ab Arīciā ferōciter in absentum Tarquinium erat invēctus: haud mīrum esse Superbō inditum Rōmae cōgnōmen — iam enim ita clam quidem mussitantēs, vulgō tamen
63
20
30 64
IŌ
r5
20
25
30
TITī LīVUī LIBER I. [cAP. LI.
eum appellābant — an quicquam superbius esse quam lūdificārī sīc omne nōmen Latīnum? Prīncipibus longē ab domō excitīs ipsum, quī concilium indīxerit, nōn adesse. Temptārī profectō patientiam, ut, sī iugum ac- cēperint, obnoxiōs premat. Cuī enim nōn appārēre, adfectāre eum imperium in Latīnōs? Quod sī suī bene crēdiderint cīvēs, aut sī crēditum illud et nōn raptum parricīdiō sit, crēdere et Latīnōs, quamquam nē sīc qui- dem aliēnigenae, dēbēre; sīn suōs ēius paeniteat, quippe quī aliī super aliōs trucīdentur, exsulātum eant, bona āmittant, quid speī meliōris Latīnīs portendī? Sī sē audiant, domum suam quemque inde abitūrōs neque magis observātūrōs diem conciliī quam ipse quī indīxerit observet.
Haec atque alia eōdem pertinentia sēditiōsus facino- rōsusque homō iīsque artibus opēs domī nactus cum māximē dissereret, intervēnit Tarquinius. īs fīnis ōrātiōnī fuit. Āversī omnēs ad Tarquinium salūtandum; quī, silentiō factō, monitus ā proximīs ut pūrgāret sē, quod id temporis vēnisset, disceptātōrem ait sē sūmptum inter patrem et fīlium, cūrā reconciliandī eōs in grātiam morā- tum esse; et quia ea rēs exēmisset illum diem, posterō diē āctūrum quae cōnstituisset. Nē id quidem ab Turnō tulisse tacitum ferunt; dīxisse enim nūllam breviōrem esse cōgnitiōnem quam inter patrem et fīlium paucīsque trānsigī verbīs posse: nī pāreat patrī, habitūrum īnfōr- tūnium esse.
LI. Haec Arīcīnus in rēgem Rōmānum increpāns ex conciliō abiit. Quam rem Tarquinius aliquantō quam vidēbātur aegrius ferēns cōnfestim Turnō necem māchi- nātur, ut eundem terrōrem, quō cīvium animos domī oppresserat, Latīnīs iniceret. Et quia prō imperiō pa- CAP. LI.] Trrī Līvī LIBER I.
lam interficī nōn poterat, oblātō falsō crīmine īnsontem oppressit. Per adversae factiōnis quōsdam Arīcīnōs ser- vum Turnī aurō corrūpit, ut in dēversōrium ēius vim māgnam gladiōrum īnferrī clam sineret.
Ea cum ūnā nocte perfecta essent, Tarquinius paulō ante lūcem accītīs ad sē prīncipibus Latīnōrum quasi rē novā perturbātus, moram suam hēsternam, velut deōrum quādam prōvidentiā inlātam, ait salūtī sibi atque illīs fuissess Ab Turnō dīcī sibi et prīmōribus populōrum parārī necem, ut Latīnōrum sōlus imperium teneat. Ag- gressūrum fuisse hēsternō diē in conciliō; dīlātam rem esse, quod auctor conciliī āfuerit, quem māximē peteret. Inde illam absentis īnsectātiōnem esse nātam, quod mo- randō spem dēstituerit. Nōn dubitāre, sī vēra deferantur, quīn prīmā lūce, ubi ventum in concilium sit, īnstrūctus cum coniūrātōrum manū armātusque ventūrus sit. Dīcī gladiōrum ingentem esse numerum ad eum convēctum. Id vānum necne sit, extemplō scīrī posse. Rogāre eōs, ut inde sēcum ad Turnum veniant. Suspectam fēcit rem et ingenium Turnī ferōx et ōrātiō hēsterna et mora Tarquinī, quod vidēbātur ob eam differrī caedēs potuisse. Eunt inclīnātīs quidem ad crēdendum animīs, tamen nisi gladiīs dēprehēnsīs cētera vāna exīstimātūrī.
Ubi est eō ventum, Turnum ex somnō excitātum cir- cumsistunt custōdēs; comprehēnsīsque servīs, quī cāritāte dominī vim parābant, cum gladiī abditī ex omnibus locīs dēverticulī prōtraherentur, enimvērō manifesta rēs viīsa, iniectaeque Turnō catēnae; et cōnfestim Latīnōrum con- cilium māgnō cum tumultū advocātur. Ibi tam atrōx invidia orta est gladiīs in mediō positīs, ut indictā causā, novō genere Ilētī, dēiectus ad caput aquae Ferentīnae crāte supernē iniectā saxīsque congestīs mergerētur.
65
IO
20 66
I0
125
20
25
30
tr1ī LīVī LIBER I. CAP. L.
LII. Revocātīs deinde ad concilium Latīnīs Tarqui- nius conlaudātīsque, quī Turnum novantem rēs prō mani- festō parricīdiō meritā poenā adfēcissent, ita verba fēcit: posse quidem sē vetustō iūre agere, quod, cum om- nēs Latīnī ab Albā oriundī sint, eō foedere teneantur quō ab Tullō rēs omnis Albāna cum colōniīs suīs in Rōmānum cesserit imperium; cēterum sē dūtilitātis id magis omnium causā cēnsēre, ut renovētur id foedus, secundāque potius fōrtūnā populī Rōmānī ut participēs Latīnī fruantur, quam urbium excīdia vāstātiōnēsque agrō- rum, quās Ancō prius, patre deinde suō rēgnante per- pessī sint, semper aut expectent aut patiantur.
Haud difficulter persuāsum Latīnīs, quamquam in eō foedere superior Rōmāna rēs erat. Cēterum et capita nōminis Latini stāre ac sentīre cum rēge vidēbant, et Turnus suī cuīque perīculī, sī adversātus esset, recēns erat documentum. Ita renovātum foedus, indictumque iūniōribus Latīnōrum, ut ex foedere diē certā ad lūcum Ferentīnae armātī frequentēs adessent. Quī ubi ad ēdictum Rōmānī rēgis ex omnibus populīs convēnēre, nē ducem suum nēve sēcrētum imperium propriave sīgna
habērent, miscuit manipulōs ex Latīnīs Rōmānīsque, ut
ex bīnīs singulōs faceret bīnōsque ex singulīs; ita gemi- nātīs manipulīs centuriōnēs imposuit.
LIII. Nec, ut iniūstus in pāce rēx, ita dux bellī prāvus fuit; quīn eā arte aequāsset superiōrēs rēgēs, nī dēgenerātum in aliīs huic quoque decorī offēcisset. Is prīmus Volscīs bellum in ducentōs amplius post suam aetātem annōs mōvit, Suessamque Pōmētiam ex his vī cēpit. Ubi cum dīivēnditā praedā quadrāgintā talenta argentī refēcisset, concēpit animō eam amplitūdinem Io- vis templī, quae dīgna deūm hominumque rēge, quae CAP. LnI.] TITī LīVī LIBER I.
Rōmānō imperiō, quā ipsīus etiam locī māiestāte esset. Captīvam pecūniam in aedificātiōnem ēius templī sēposuit.
Excēpit deinde eum lentius spē bellum, quō Gabiōs propīnquam urbem, nēquīquam vī adortus, cum obsi- dendī quoque urbem spēs pulsō ā moenibus adēmpta esset, postrēmō minimē arte Rōmānā, fraude ac dolō, aggressus est. Nam cum, velut positō bellō, fundāmen- tīs templī iaciendīs aliīsque urbānīs operibus intentum seē esse simulāret, Sextus fīlius ēius, quī minimus ex tribus erat, trānsfūgit ex compositō Gabiōs, patris in sē saevi- tiam intolerābilem conquerēns: iam ab aliēnīs in suōs vertisse superbiam, et līberōrum quoque eum frequentiae taedēre, ut quam in cūriā sōlitūdinem fēcerit, domī quoque faciat, nē quam stirpem, nē quem heredem rēgnī relinquat. Sē quidem inter tēla et gladiōs patris ēlapsum nihil usquam sibi tūtum nisi apud hostēs I. Tarquinī crēdidisss. Nam, nē errārent, manēre iīs bel- lum, quod positum simuletur, et per occāsiōnem eum incautōs invāsūrum. Quod sī apud eōs supplicibus lo- cus nōn sit, pererrātūrum sē omne Latium, Volscōsque inde et Aequōs et Hernicōs petītūrum, dōnec ad eōs perveniat quī ā patrum crūdelibus atque impiīs suppli- ciīs tegere līberōs sciant. Fōrsitan etiam ārdōris aliquid ad bellum armaque sē adversus superbissimum rēgem ac ferōcissimum populum inventūrum.
Cum, sī nihil morārentur, īnfēnsus īrā porrō inde abi- tūrus vidērētur, benīgnē ab Gabīnīs excipitur. Vetant mīrārī, sī, quālis in cīvēs, quālis in sociōs, tālis ad dūlti- mum in līberōs esset. In sē ipsum postrēmō saevītūrum, sī alia dēsint. Sibi vērō grātum adventum eius esse, futūrumque crēdere brevī, ut illō adiuvante ā portīs Gabīnīs sub Rōmāna moenia bellum trānsferātur.
67
20 68
10
25
20
25
30
Trtī Līvī LIBER I. car. Lw.
LIV. Inde in cōnsilia pūblica adhibērī. Ubi cum dē aliīs rēbus adsentīre sē veteribus Gabīnīs dīceret, quibus eae nōtiōrēs essent, ipse identidem bellī auctor esse, et in eō sibi praecipuam prūdentiam adsūmere, quod utrīusque populī vīrēs nōsset, scīretque invīsam profectō superbiam rēgiam cīvibus esse, quam ferre nē līberī quidem potuissent.
Ita cum sēnsim ad rebellandum prīmōrēs Gabīnōrum incitāret, ipse cum prōmptissimīs iuvenum praedātum atque in expedītiōnēs iret, et dictīs factīsque omnibus ad fallen- dum īnstrūctīs vāna adcrēsceret fidēs, dux ad ūltimum bellī legitur. Ibi cum, īnsciā multitūdine quid agerētur, proelia parva inter Rōmam QGabiōsque fierent, quibus plērumque Gabīna rēs superior esset, tum certātim summī īnfimīque Gabīnōrum Sex. Tarquinium dōnō deūm sibi mīssum ducem crēdere. Apud mīlitēs vērō obeundō perīcula ac labōrēs pariter, praedam mūnificē largiendō, tantā cāritāte esse, ut nōn pater Tarquinius potentior Rōmae quam fīlius Gabiīs esset.
Itaque postquam satis vīrium conlēctum ad omnēs cōnātūs vidēbat, tum ex suīs ūnum scīscitātam Rōmam ad patrem mittit, quidnam sē facere vellet, quandoquidem ut omnia ūnus Gabiīs posset eī diī dedissent. Huic nūntiō, quia, crēdō, dubiae fideī vidēbātur, nihil vōce respōnsum est. Rēx velut dēlīberābundus in hortum aedium trānsit sequente nūntiō fīliī; ibi inambulāns taci- tus summa papāverum capita dīcitur baculō dēcussisse. Interrogandō expectandōque respōnsum nūntius fessus, ut rē imperfectā, redit Gabiōs; quae dīxerit ipse, quaeque vīderit, refert: seu īrā seu odiō seu superbiā īnsitā in- geniō nūllam eum vōcem ēmīsisse. Sextō ubi quid vellet parēns quidve praeciperet tacitīī ambāgibus patuit, prī- CAP. LV.] TITī LīVī LIBER I.
mōrēs cīvitātis crīminandō aliōs apud populum, aliōs suā ipsōs invidiā opportūnōs interēmit. Multī palam, quīdam, in quibus minus speciōsa crīminātiō erat futūra, clam interfectī.
Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium āctī sunt, absentiumque bona iūxtā atque interēmptōrum dīvīsuī fuēre. Largītiōnēs inde praedaeque; et dulcēdine prīvātī commodī sēnsus malōrum pūblicōrum adimī, dōnec orba cōnsiliō auxiliōque Gabīna rēs rēgī Rōmānō sine ūllā dīmicātiōne in manum trāditur.
LV. Gabiīs receptīs Tarquinius pācem cum Aequō- rum gente fēcit, foedus cum Tuscīs renovāvit. Inde ad negōtia urbāna animum convertit; quōrum erat prīmum, ut Iovis templum in mōnte Tarpēiō monumentum rēgnī suī nōminisque relinqueret: Tarquiniōs rēgēs ambōs, pa- trem vōvisse, fīlium perfēcisse. Et ut lībera ā cēterīs religiōnibus ārea esset tōta Iovis templīque ēius, quod inaedificārētur, exaugurāre fāna sacellaque statuit, quae aliquot ibi ā T. Tatiō rēge prīmum in ipsō discrīmine adversus Rōmulum pugnae vōta, cōnsecrāta inaugurāta- que posteā fuerant.
Inter prīncipia condendī hūius operis mōvisse nūmen ad indicandam tantī imperiī mōlem trāditur deōs; nam cum omnium sacellōrum exaugurātiōnēs admitterent avēs, in Terminī fānō nōn addīxēre. Idque ōmen auguriumque ita acceptum est, nōn mōtam Terminī sēdem ūnumque eum deōrum nōn ēvocātum sacrātīs sibi fīnibus fīrma stabiliaque cūncta portendere. Hōc perpetuitātis auspiciō acceptō secūtum aliud māgnitūdinem imperiī portendēns prōdigium est: caput hūmānum integrā faciē aperientibus fundāmenta templī dīcitur appāruisse. Quae vīsa speciēs haud per ambāgēs arcem eam imperiī caputque rērum
69
I0
35
20
25
30 70
I10
ī5
20
25
30
TITī LīVi LIBER I. (CcAP. LvI.
fore portendēbat; idque ita cecinēre vātēs quīque in urbe erant, quōsque ad eam rem cōnsultandam ex Etrūriā accīverant. l
Augēbātur ad impēnsās rēgis animus. Itaque Pomp- tīnae manubiae, quae perdūcendō ad culmen operī dēs- tinātae erant, vix in fundāmenta suppeditāvēre. Eō magis Fabiō, praeterquam quod antīquior est, crēdiderim quadrāgintā ea sōla talenta fuisse, quam Pīsōnī, quī quad- rāgintā mīlia pondō argentī sēposita in eam rem scrībit, summam pecūniae neque ex ūnīus tum urbis praedā spērandam, et nūllīus nē hūius quidem māgnificentiae operum fundāmenta nōn exsuperātūram.
LVI. Intentus perficiendō templō, fabrīs undique ex Etrūriā accītīs, nōn pecūniā sōlum ad id pūblicā est ūsus, sed operīs etiam ex plēbe. Quī cum haud par- vus et ipse miīlitiae adderētur labor, minus tamen plēbs gravābātur sē templa deūm exaedificāre manibus suīs, quam postquam et ad alia, ut speciē minōra sīc labhō- ris aliquantō māiōris, trādūcēbantur opera, forōs in circō faciendōs cloācamque māximam, receptāculum omnium pūrgāmentōrum urbis, sub terrā agendam; quibus duō- bus operibus vix nova haec māgnificentia quicquam adaequāre potuit. Hīs labōribus exercitā plēbe, quia et urbī multitūdinem, ubi ūsus nōn esset, onerī rēbātur esse, et colōnīs mittendīs occupārī lātius imperiī fīnēs volēbat, Sīgniam Circēiōsque colōnōs mīsit, praesidia urbī futūra terrā marīque.
Haec agentī portentum terribile vīsum: anguis ex columnā līgneā ēlapsus cum terrōrem fugamque in rēgiā fēcisset, ipsīus rēgis nōn tam subitō pavōre perculit pectus quam anxiīs implēvit cūrīs. ītaque cum ad pūb- lica prōdigia Etrūscī tantum vātēs adhibērentur, hōc CAP. LVI.] TITī LīVī LIBER I.
velut domesticō exterritus vīsī Delphōs ad māximē in- clitum in terrīs ōrāculum mittere statuit. Neque respōnsa sortium ūllī āliī committere ausus, duōs fīliōs per īgnō- tās eā tempestāte terrās, īgnōtiōra maria, in Graeciam mīsit.
Titus et Arrūns profectī. Comes iīs additus L. Iūnius Brūtus Tarquiniā, sorōre rēgis, nātus, iuvenis longē alius ingeniō quam .cūius simulātiōnem induerat. Is cum prīmōrēs cīvitātis in quibus frātrem suum ab avunculō interfectum audīsset, neque in animō suō quicquam rēgī timendum neque in fōrtūnā concupīscendum relinquere statuit, contemptūque tūtus esse, ubi in iūre parum prae- sidiī esset. Ērgō ex industriā factus ad imitātiōnem stultitiae cum sē suaque praedae esse rēgī sineret, Brūtī quoque haud abnuit cōgnōmen, ut sub ēius obtentū cōgnōminis līberātor ille populī Rōmānī animus latēns opperīrētur tempora sua. Is tum ab Tarquiniīs ductus Delphōs, lūdibrium vērius quam comes, aureum baculum inclūsum corneō cavātō ad id baculō tulisss dōnum Apollinī dīcitur, per ambāgēs effigiem ingeniī suī.
Quō postquam ventum est, perfectīs patris mandātīs
cupīdō incessit animōs iuvenum scīscitandī, ad quem eōrum rēgnum Rōmānum esset ventūrum. Ēx īnfimō specā vōcem redditam ferunt: “Imperium summum Rōmae habēbit quī vestrūm prīmus, ō iuvenēs, ōsculum mātrī tulerit.” Tarquiniī, ut Sextus, quī Rōmae relīctus fuerat, īgnārus respōnsī expersque imperiī esset, rem summā ope tacērī iubent; ipsī inter sē uter prior, cum Rōmam redīssent, mātrī ōsculum daret, sortī permittunt.
Brūtus aliō ratus spectāre Pȳthicam vōcem, velut sī prō-
lapsus cecidisset, terram ōsculō contigit, scīlicet quod ea commūnis māter omnium mortālium esset. Reditum inde
JI
IO
:5
20
25
30 72
Trrī LīVī LIBER I. CcAP. LvI.
Rōmam, ubi adversus Rutulōs bellum summā vī parā- bātur.
LVII. Ardeam Rutulī habēbant, gēns, ut in eā regi- ōne atque in eā aetāte, dīvitiīs praepollēns. Eaque ipsa causa bellī fuit, quod rēx Rōmānus cum ipse dītārī exhaustus māgnificentiā pūblicōrum operum, tum praedā
dēlēnīre populārium animōs studēbat, praeter aliam su- perbiam rēgnō īnfestōs etiam quod sē in fabrōrum
IO
125
20
23s
30
ministeriīs ac servīlī tam diū habitōs opere ab rēge indīgnābantur. Temptāta rēs est, sī prīmō impetū capī Ardea posset. Ubi id parum prōcessit, obsidiōne mū- nitiōnibusque coeptī premī hostēs. In hīs statīvīs, ut fit longō magis quam ācrī bellō, satis līberī commeātūs erant, prīmōribus tamen magis quam mīlitibus; rēgiī quidem iuvenēs interdum ōtium convīviīs cōmissātiōnibus- que inter sē terēbant.
Fōrte pōtantibus hīs apud Sex. Tarquinium, ubi et Conlātīnus cēnābat Tarquinius, Egeriī fīlius, incidit dē uxōribus mentiō; suam quisque laudāre mīrīs modīs. Inde certāmine accēnsō, Conlātīnus negat verbīs opus esse, paucīs id quidem hōrīs posse scīrī, quantum cēterīs praestet Lucrētia sua. “Quīn, sī vigor iuventae inest, cōnscendimus equōs, invīsimusque praesentēs nostrārum ingenia? Id cuīque spectātissimum sit, quod necopīnātō virī adventū occurrerit oculīs.” Incaluerant vīnō. “Age sānē! omnēs.
Citātīs equīs āvolant Rōmam. Quō cum prīmīs sē intendentibus tenebrīs pervēnissent, pergunt inde Con- lātiam, ubi Lucrētiam haudquāquam ut rēgiās nurūs, quās in convīviō lūxūque cum aequālibus vīderant tempus te- rentēs, sed nocte sērā dēditam lānae inter lūcubrantēs ancillās in mediō aedium sedentem inveniunt. Muliebris CAP. LvnI.] TITī LīVī LIBER I. 73
certāminis laus penes Lucrētiam fuit. Adveniēns vir Tarquiniīque exceptī benīgnē; vīctor marītus cōmiter in- vītat rēgiōs iuvenēs. Ibi Sex. Tarquinium mala libīdō Lucrētiae per vim stuprandae capit; cum fōrma tum spectāta castitās incitat. Et tum quidem ab noctumō 5 iuvenālī lūdō in castra redeunt.
LVIII. Paucīs interiectīs diēbus Sex. Tarquinius īn- sciō Conlātīnō cum comite ūnō Conlātiam vēnit. Ubi exceptus benīgnē ab īgnārīs cōnsiliī cum post cēnam in hospitāle cubiculum dēductus esset, amōre ārdēns, post- 10 quam satis tūta circā sōpītīque omnēs vidēbantur, strictō gladiō ad dormientem Lucrētiam vēnit, sinistrāque manū mulieris pectore oppressō, “ī acē, Lucrētia,” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum in manū est; moriēre, sī ēmīseris vōcem.” 15
Cum pavida ex somnō mulier nūllam opem, prope mortem imminentem vidēret, tum Tarquinius fatērī amōrem, ōrāre, miscēre precibus minās, versāre in omnēs partēs muliebrem animum. Ubi obstinātam vidēbat et nē mortis quidem metū inclīnārī, addit ad metum dē- 20 decus: cum mortuā iugulātum servum nūdum positūrum ait, ut in sordidō adulteriō necāta dīcātur. Quō terrōre cum vīcisset obstinātam pudīcitiam velut vī atrōx libīdō, profectusque inde Tarquinius ferōx expūgnātō decore muliebrī esset, Lucrētia maesta tantō malō nūntium Rō- 25 mam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulīs fidēlibus amīcīs veniant; ita factō mātū- rātōque opus esse; rem atrōcem incidisse.
Sp. Lucrētius cum P. Valeriō Volesī fīliō, Conlātīnus cum L. Iūniō Brūtō vēnit, cum quō fōrte Rōmam rediēns s0 ab nūntiō uxōris erat conventus. Lucrētiam sedentem maestam in cubiculō inveniunt. Adventū suōrum la-
4 OF TĒX= Y TX7 3 ~4 .
5
4 74
I0
20
23
30
TITī LīVī LIBER I. [CAP. LX.
crimae obortae. Quaerentīque virō “Satīn salvae?” “Minimē,” inquit; “quid enim salvī est mulierī āmīssā pudīcitiā? vVestīgia virī aliēnī, Conlātīne, in lectō sunt tuō. Cēterum corpus est tantum violātum, animus īn- sōns; mors testis erit. Sed date dexterās fidemque, haud impūnē adulterō fore. Sex. est Tarquinius, quī, hostis prō hospite, priōre nocte vī armātus mihi sibique, sī vōs virī estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.”
Dant ōrdine omnēs fidem; cōnsōlantur aegram animī āvertendō noxam ab coāctā in auctōrem dēlīctī: mentem peccāre nōn corpus, et unde cōnsilium āfuerit, culpam abesse. “Vōs,” inquit, “videritis, quid illī dēbeātur; ego mē etsī peccātō absolvō, suppliciō nōn līberō; nec ūlla deinde impudīca Lucrētiae exemplō vīvet.” Caul- trum, quem sub veste abditum habēbat, eum in corde dēfīgit, prōlapsaque in vulnus moribunda cecidit. Con- clāmat vir paterque.
LIX. Brīūtus illīs lūctū occupātīs cultrum ex vulnere Lucrētiae extrāctum mānantem cruōre prae sē tenēns, “Per hunc,” inquit, “castissimum ante rēgiam inūriam sanguinem iūrō, vōsque, diī, testēs faciō, mē L. Tar- quinium Superbum cum scelerātā coniuge et omnī līberō- rum stirpe ferrō, īgnī, quācumque dēnique vī possim, exāctūrum, nec illōs nec alium quemquam rēgnāre Rōmae passūrum.” 5
Cultrum deinde Conlātīnō trādit, inde Lucrētiō ac Valeriō, stupentibus mīrāculō reī, unde novum in Brūtī pectore ingenium. Ut praeceptum erat, iūrant; tōtīque ab lūctū versī in īram Brūtum, iam inde ad expūgnan- dum rēgnum vocantem, sequuntur ducem. FĒlātum domō Lucrētiae corpus in forum dēferunt, concientque mīrāculō, ut fit, reī novae atque indīgnitāte hominēs. Prō sē IIVERSTI CAP. LIX.] TITī LīVī LIBER I.
quisque scelus rēgium ac vim queruntur. Movet cum patris maestitia, tum Brūtus castīgātor lacrimārum atque inertium querellārum auctorque, quod virōs, quod Rō- mānōs decēret, arma capiendī adversus hostīlia ausōs. Ferōcissimus quisque iuvenum cum armīs voluntārius adest; sequitur et cētera iuventūs. Inde parte praesidiō relīctā Conlātiae ad portās, custōdibusque datīs, nē quis eum mōtum rēgibus nūntiāret, cēterī armātī duce Brūtō Rōmam profectī.
Ubi eō ventum est, quācumque incēdit armāta multi- tūdō, pavōrem ac tumultum facit; rūrsus ubi anteīre prīmōrēs cīvitātis vident, quidquid sit, haud temerē esse rentur. Nec minōrem mōtum animōrum Rōmae tam atrōx rēs facit, quam Conlātiae fēcerat. Ergō ex omni- bus locīs urbis in forum curritur. Quō simul ventum est, praecō ad tribūnum Celerum, in quō tum magistrātū fōrte Brūtus erat, populum advocāvit. Ibi ōrātiō habita nēquāquam ēius pectoris ingeniīque, quod simulātum ad eam diem fuerat, dē vī ac libīdine Sex. Tarquinī, dē stuprō īnfandō Lucrētiae et miserābilī caede, dē orbitāte Tricipitīnī, cuī morte fīliae causa mortis indīgnior ac miserābilior esset. Addita superbia ipsīus rēgis miseriae- que et labōrēs plēbis in fossās cloācāsque exhauriendās dēmersae: Rōmānōs hominēs, vīctōrēs omnium circā populōrum, opificēs ac lapicīdās prō bellātōribus factōs. Indīgna Servī Tullī rēgis memorāta caedis et invēcta corporī patris nefandō vehiculō fīlia, invocātīque ultōrēs parentum diī.
Hīs atrōciōribusque crēdō aliīs, quae praesēns rērum indīgnitās haudquāquam relātū scrīptōribus facilia subicit, memorātīs incēnsam multitūdinem perpulit, ut imperium rēgī abrogāret, exsulēsque esse iubēret L. Tarquinium cum
3
IO
ī5
20
4
30 76
10
15
20
25
TITī LīVī LIPER I. car. Lx.]
coniuge ac līberīs. Ipse iūniōribus, quī ūltrō nōmina dabant, lēctīs armātīsque ad concitandum inde adversus rēgem exercitum Ardeam in castra est profectus; impe- rium in urbe Lucrētiō, praefectō urbis iam ante ab rēge īnstitūtō, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domō profugit, exsecrantibus quācumque incēdēbat invocantibus- que parentum furiās virīs mulieribusque.
LX. Hārum rērum nūntiīs in castra perlātīs, cum rē novā trepidus rēx pergeret Rōmam ad comprimendōs mōtūs, flēxit viam Brūtus —sēnserat enim adventum — nē obvius fieret; eōdemque fere tempore dīversīs iti- neribus Brūtus Ardeam, Tarquinius Rōmam vēnērunt. Tarquiniō clausae portae exsiliumque indictum; lberātō- rem urbis laeta castra accēpēre, exāctīque inde līberī rēgis. Duo patrem secūtī sunt, quī exsulātum Caere in Etrūscōs iērunt; Sex. Tarquinius Gabiōs tamquam in suum rēgnum profectus ab ultōribus veterum simul- tātium, quās sibi ipse caedibus rapīnīsque concīverat, est interfectus.
L. Tarquinius Superbus rēgnāvit annōs quīnque et vīgintī. Rēgnātum Rōmae ab conditā urbe ad līberātam annōs ducentōs quadrāgintā quattuor. Duo cōnsulēs inde comitiīs centuriātīs ā praefectō urbis ex commentāriīs Servī Tullī creātī sunt, L. Iūnius Brūtus et L. Tarquinius Conlātīnus.
Ctē RAR ,;. ōF THr
UNIVERSFTY
- -au df
:
.
[OCR skipped on page(s) 93-100]