title | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|
The Lives of Cornelius Nepos |
John C. Rolfe, Ph.D. |
1894 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
CORNELIī NEPŌTIS
LIBER DE EXCELLENTIBUS DUCIBUS
EXTERARUM GENTIUNM.
PRAEFAĀTIōŌ.
Nōn dubitō fore plērōsque, Attice, quī hōc genus scrīp- tūrae leve et nōn satis dīgnum summōrum virōrum persōnīs iūdicent, cum relātum legent quis mūsicam docuerit Epamīnōndam, aut in ēius virtūtibus commemo- rārī, saltāsse eum commodē scienterque tībiīs cantāsse. Sed hī erunt ferē, quī expertēs litterārum Graecārum nihil rēctum, nisi quod ipsōrum mōribus conveniat, putābunt. Iī sī didicerint nōn eadem omnibus esse honesta atque turpia, ssd omnia māiōrum īnstitūtīs iūdicārī, nōn ad- mīrābuntur nōs in Grāiōrum virtūtibus expōnendīs mōrēs eōrum secūtōs. Neque enim Cīmōnī fuit turpe, Athēni- ēnsium summō virō, sorōrem germānam habēre in mātrimōniō, quippe cum cīvēs ēius eōdem ūterentur īnstitūtō; at id quidem nostrīs mōribus nefās habētur. Nūlla Lacedaemonī vidua tam est nōbilis, quae nōn ad cēnam eat mercēde conducta. Māgnīs in laudibus tōtā ferē fuit Graeciā vīctōrem Olympiae citārī; in scaenam vērō prōdīre ac populō esse spectāculō nēminī in eīsdem gentibus fuit turpitūdinī. Quae omnia apud nōs partim
I0
I5
īnfāmia, partim humilīa atque ab honestāte remōta pō- 20
5J5 IO
CORNELII NEPOTIS VITAE
nuntur. Contrā ea plēraque nostrīs mōribus sunt decōra, quae apud illās turpia putantur. Quem enim Rōmā- nōrum pudet uxōrem dūcere in convīvium? Aut cūius nōn māter familiās prīmum locum tenet aedium atque in celebritāte versātur? Quod multō fit aliter in Graeciā; nam neque in convīvium adhibētur nisi propīnquōrum, neque sedet nisi in interiōre parte aedium, quae gynae- cōnītis appellātur, quō nēmō accēdit nisi propīnquā cōgnā- tiōne coniūnctus. Sed hīc plūra persequī cum māgnitūdō volūminis prohibet, tum festīnātiō, ut ea explicem, quae exōrsus sum. Quā rē ad prōpositum veniēmus et in hōc expōnēmus librō dē vītā excellentium imperātōrum.
ōīrīrūsrōūūs
-
vw -
ev r 17,
iw er 1=; -
I. MILTIADĒS.
I. Miltiadēs, Cīmōnis fīlius, Athēniēnsis, cum et an- tīquitāte generis et glōriā māiōrum et suā modestiā ūnus omnium māximē flōrēret eāque esset aetāte ut nōn iam sōlum dē eō bene spērāre, sed etiam cōnfīdere cīvēs possent suī tālem eum futūrum quālem cōgnitum iūdicā- runt, accidit ut Athēniēnsēs Chersonēsum colōnōs vellent
mittere. Cūius generis cum māgnus numerus esset et
multī ēius dēmigrātiōnis peterent societātem, ex eīs dēlēctī Delphōs dēlīberātum mīssī sunt, quō potissimum duce
ūterentur.. \Namque tum Thnraecēs eās regiōnēs tenēbant, uss-siupsssstm,
cum quibus armīs erat dīmicandum. Hīs cōnsulentibus nōminātim Pȳthia praecēpit, ut Miltiadem imperātōrem
221a2
Yo? īcs
sibi sūmerent: id sī fēcissent, incepta pta prōspera futūra. g2l
Hōc ōrāculī respōnsō Miltiadēs cum dēlēctā manū classē
3™5,2
Chersonēsum profectus cum accessisset Lēmnum et in- ēs s7o0
colās ēius īnsulae sub potestātem redigere vellet Athēni- ēnsium, idque ut Lēmniī suā sponte facerent postulāsset, illī inrīdentēs respondērunt tum id sē factūrōs, cum ille dgmō nāvibus profectus ventō aquilōne vēnisset Lēmnum;
xx:
25Xa
hīc enim ventus ab septemtriōnibus oriēns adversum 20
“tenet Athēnīs proficīseentibus. Miltiadēs morandī tempus
nōn habēns cursum dērēxit quō tendēbat, pervēnitque Chersonēsum. ē;
II. Ibi brevī tempore barbarōrum cōpiīs disiectīs, tōtā regiōne quam petierat potītus, loca castellīs idōnea com- mūniit, multitūdinem quam sēcum dūxerat in agrīs conlo- cāvit crēbrīsque excursiōnibus locuplētāvit. Neque minus
3
23r 19
25 Vv
c ī5
c
3
CORNELII NEPOTIS VITAE rm.
in eā rē prūdentiā quam fēlcitāte adiūtus est; nam cum virtūte mīlitum dēvīcisset hostium exercitūs, summā
“aequitāte rēs cōnstituit atque ipse ibīdem manēre dē-
crēvit. - Erat enim inter eōs dīgnitāte rēgiā, quamquam
5 carēbat nōmine, neque id magis imperiō quam iūstitiā
cōnsecūtus; neque eō sētius Athēniēnsibus, ā quibus erat profectus, officia praestābat. Quibus rēbus fīēbat ut nōn minus eōrum voluntāte perpetuum imperium obtinēret quī mīserant, quam illōrum cum quibus erat profectus. Cher-
10 sonēsō tālī modō cōnstitūtā Lēmnum revertitur et ex
pactō postulat ut sibi urbem trādant —iillī enim dīxerant, cum ventō boreā domō profectus eō pervēnisset, sēsē dēditūrōs — sē enim domum Chersonēsī habēre.
Cārēs, quī tum Lēmnum incolēbant, etsī praetēr opīx-
15 iōnem rēs ceciderat, tamen nōn dictō, sed secundā
fōrtūnā adversāriōrum captī resistere ausī nōn sunt atque ex īnsulā dēmigrārunt. Parī fēlīcitāte cēterās īnsulās, quae Cyȳclades nōminantur, sub Athēniēnsium redēgit po- testātem.
III. Eīsdem temporibus Persārum rēx Dārēus ex Asiā
1īn Eurōpam exercitū trāiectō Scythīs bellum īnferre dē-
crēvit. Pōntem fēcit in Histrō flūmine, quā cōpiās trā- dūceret. Ēius pōntis, dum ipse abesset, custōdēs relīquit prīncipēs quōs sēcum ex Iōniā et Aeolide dūxerat;
a25 quibus singulārum urbium perpetua dederat imperia. i Sīc
enim facillimē putāvit sē Graecā. . linguā loquentēs quī Asiam incolerent sub suā retentūrum potestāte, sī amīcīs suīs oppida tuenda trādidisset; quibus sē oppressō nūlla spēs salūtis relinquerētur. In hōc fuit tum numerō Mil-.
30 tiadēs.N Hīc cum crēbrī adferrent nūntiī male rem gerere
Dārēum premīque ā Scythīs, hortātus est pōntis custōdēs nē ā fōrtūnā datam occāsiōnem līberandae Graeciae
īv2] MILTIADEĒS 5
dīmitterent. Nam sī cum eīs cōpiīs, quās sēcum trāns- portārat, interīsset Dārēus, nōn sōlum Eurōpam fore tūtam, sed etiam eōs quī Asiam incolerent Graecī genere īberōs ā Persārum futūrōs dominātiōne et perīculō. Id facile efficī posse: pōnte enim rescissō rēgem vel hos- 5 tium ferrō vel inopiā paucīs diēbus interitūrum. Ad hōc cōnsilium cum plērīque accēderent, Histiaeus Mīlēsius nē rēs cōnficerētur obstitit, dīcēns nōn idem ipsīs, quī summās imperiī tenērent, expedīre et multitūdinī, quod Dārēī rēgnō ipsōrum nīterētur dominātiō; quō exstinctō ro ipsōs potestāte expulsōs cīvibus suīs poenās datūrōs. Itaque adeō sē abhorrēre ā cēterōrum cōnsiliō, ut nihil putet ipsīs ūtilius quam cōnfīrmārī rēgnum Persārum. 4
Hūius cum sententiam plūrimī essent secūtī, Miltiadēs nōn dubitāns tam multīs cōnsciīs ad rēgis aurēs cōnsilia s5 sua perventūra, Chersonēsum relīquit ac rūrsus Athēnās dēmigrāvit. Cūius ratiō etsī nōn valuit, tamen māgnō opere est laudanda, cum amīcior omnium lbērtātī quam suae fuerit dominātiōnī.
IV. Dārēus autem, cum ex Eurōpā in Asiam redīsset, ao hortantibus amīcīs ut Graeciam redigeret in suam potes- tātem, classem quīngentārum nāvium comparāvit eīque Dātim praefēcit et Artaphernem eīsque ducenta peditum, decem equitum miīlia dedit, causam interserēns sē hostem esse Athēniēnsibus, quod eōrum auxiliō Iōnes Sardīs ex- a5 pūgnāssent suaque praesidia interf ēcissent Illī praefectī rēgiī classe ad Euboeam appulsā celeriter Eretriam cēpē- runt omnēsque ēius gentis cīvēs abreptōs in Asiam ad rēgem mīsērunt. Inde ad Atticam accessērunt ac suās cōpiās in campum Marathōna dēdūxērunt; is abest ab s0 oppidō circiter mīlia passuum decem. ;
Hōc tumultū Athēniēnsēs tam propinuō tamque māgnō wn
15
20
30
CORNELII NEPOTIS VITAE .v.
permōtī auxilium nusquam nisi ā Lacedaemoniīs petīvē- runt Phīdippumque, cursōrem ēius generis, quī hēmero- dromoe vōcantur, Lacedaemonem mīsērunt, ut nūntiāret quam celerrimō opus esse auxiliō. QDonī autem creant decem praetōrēs, quī exercituī prasessent, in eīs Miltia-1 dem; inter quōs māgna fuit contentiō, utrum nomtu— sē dēfenderent an obviam īrent hostibus aciēque dē- cemerent. ūnus Miltiadēs māximē nītēbātur ut prīmō quōque tempore castra fierent: id sī factum esset, et cīvibus animum accessūrum, cum vidērent dē eōrum vir- tūte nōn dēspērārī, et hostēs eādem rē fore tardiōrēs, sī
animadverterent audērī adversus sē tam exiguīs cōpiīs
dīmicārī. īīī
V. Hōc in tempore nūlla cīvitās Athēniēnsibus auxiliō fuit praeter Plataeēnsēs; ea mīlle mīsit mīlitum. Itaque hōrum adventū decem mīlia armātōrum complēta sunt,
quae manus mīrābilī flagrābat pūgnandī cupiditāte; quō
factum est ut plūs quam conlēgae Miltiadēs valērst. A 8/ J
Ēius ergō auctōritāte impulsī Athēniēnsēs cōpiās ex urbe ēdūxērunt locōque idōneō castra fēcērunt. Dein posterō diē sub mōntis rādīcibus aciē regiōne īnstrūctā nōn apertissimā— namque arborēs multīs locīs erant rārae — proelium commīsērunt hōc cōnsiliō, ut et mōntium altitūdine tegerentur et arborum tractū equitātus hostium impedīrētur, nē multitūdine clauderentur. Dātis etsī nōn aequum locum vidēbat suīs, tamen frētus numerō cōpi- ārum suārum cōnfilīgere cupiēbat, eōque magis quod,
priusquam Lacedaemoniī subsidiō venīrent, dīmicāre ūtile 2 s=āgumsmus.
arbitrābātur. Xftaque in aciem peditum centum, equitum decem mīlia prōdūxit proeliumque commīsit. In quō tantō plūs virtūte valuērunt Athēniēnsēs, ut decemplicem numerum hostium prōflīgārint, adeōque eōs perterruērunt,
v1., vn.] MILTīIADES 7
ut Persae nōn castra, sed nāvēs petierint. Quā 4,ūgnā 2 ( nihil adhūc exstitit nōbilius; nūlla enim umquam tam exigua manus tantās opēs prōstrāvit. f VI. Cūius vīctōriae nōn aliēnum vidētur quāle prae- a4 mium Miltiadī sit, gribūtum docēre, quō facilius intellegī s ō possit eandem omnium cīvitātum esse nātūram. Ut enimx a° pōpūll Rōmānī honōrēs quondam fuērunt rārī et tenuēs ob eamque causam glōriōsī, nunc autem effūsī atque obsolētī, sīc ōlim apud Athēniēnsēs fuisse reperīmus. Namque huic Miltiadī, quī Athēnās tōtamque Graeciam ro Hberārat, tālis honōs tribūtus est, in porticū quae Poecilē vocātur cum pūgna dēpingerētur Marathōnia, ut in decem praetōrum numerō prīma ēius imāgō pōnerētur. isque 3f 5 hortārētur mīlitēs proeliumque committeret. \īdem ille populus, posteā quam māius imperium est nactus et largī- s5 tiōne magistrātuum corruptys est, trecentās statuās Dēmē- triō Phalēreō dēcrēvit.
VII. Post hōc proelium classem septuāgintā nāvium Athēniēnsēs eīdem Miltiadī dedērunt, ut īnsulās quae barbarōs adiūverant bellō persequerētur. Quō in imperiō ao T l 7 plērāsque ad officium redīrē cōegi, nōnnullās vī expūgnā- vit.ūEx hīs Parum īnsulam opibus ēlātam cum ōrātiōne reconciliāre nōn posset, cōpiās ē nāvibus ēdūxit, urbem
/ operibus clausit omnīque commeātū prīvāvit; dein vīneīs ac testūdinibus cōnstitūtīs propius mūrōs accessit. Cum ss iam in eō esset ut oppidō potīrētur, procul in continentī lūcus, quī ex īnsulā cōnspiciēbātur, nēsciō quō cāsū nocturnō tempore incēnsus est. Cūius flamma ut ab oppidānīs et oppūgnātōribus est vīsa, utrīsque vēnit in opīniōnem sīgnum ā classiāriīs rēgiīs datum. Quō factum ;0 est ut et Pariī ā dēditiōne dēterrērentur et Miltiadēs, timēns nē classis rēgia adventāret, incēnsīs operibus quae IO
15
20
35
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cvmn.
statuerat, cum totidem nāvibus atque erat profectus Athēnās māgnā cum oeffēnsiōne cīvium suōrum redīret.
Accūsātus ergō est prōditiōnis, quod, cum Parum ex- pūgnāre posset, ā rēge corruptus īnfectīs rēbus disces- sisset. Eō tempore aeger erat vulneribus, quae in oppūgnandō oppidō accēperat. Itaque cum ipse prō sē dīcere nōn posset, verba fēcit frāter ēius Stēsagorās.
Causā cōgnitā capitis absolūtus pecūniā multātus est, eaque līs quīnquāgintā talentīs aestimāta est, quantus in classem sūmptus factus erat. Hanc pecūniam quod solvere in praesentiā nōn poterat, in vijncla pūblica coniectus est ibique diem obiit suprēmum. !
VIII. Hīc etsī crīmine Pariō est accūsātus, tamen alia causa fuit damnātiōnis. Namque Athēniēnsēs propter Fīsistratī tyrannidem, quae paucīs annīs ante fuerat, nimiam cīvium suōrum potentjam extimēscēbant. Miltia- dēs, multum in imperiīs magistrātibusque versātus, nōn vidēbātur posse esse prīvātus, praesertim cum cōnsuē- tūdine ad imperiī cupiditātem trahī vidērētur. Nam in Chersonēsō omnēs illōs quōs habitārat annōs perpetuam obtinuerat dominātiōnem tyrannusque fuerat appellātus, sed iūstus. Nōn erat enim vī cōnsecūtus, sed suōrum voluntāte, eamque potestāem bonitāte retinēbat. Omnēs autem et dīcuntur et habentur tyrannī, quī potestāte sunt perpetuā in eā cīvitāte quae lībērtāte ūsa est. Sed in Miltiade erat cum summa hūmānitās tum mīra commūni- tās, ut nēmō tam humilis esset, cuī nōn ad eum aditus patēret; māgna auctōritās apud omnēs cīvitātēs, nōbile nōmen, laus reī mīlitāris māxima. Haec populus respi- ciēns māluit illum innoxium plectī quam sē diūtius esse
in timōre. A II. THEMISTOCLFĒS. i
f I. Themistocīēs, Neoclī fīlius, Athēniēnsis. Hūius vitia
ineuntis adulēscentiae māgnīs sunt ēmendāta virtūtibus,
adeō ut anteferātur huic nēmō, paucī parēs putentur.
Sed ab initiō est ōrdiendus. Pater ēius Neoclēs generō-
sus fuit. Is uxōrem Acarnānam cīvem dūxit, ex quā
-nātus est Themistoclēs. Quī cum minus esset probātus
AL2ō parentibas parentibus, Tnad et lberius vīvēbat et rem familiārem
īegiegebat, ā patre exhērēdātus est. Quae contumēlia
nōn frēgit eum, sed ērēxit; nam cum iūdicāsset sine
summā industriā nōn posse eam exstinguī, tōtum sē
dēdidit reī pūblicae, dīligentius amīcīs fā āmaeque serviēns,
Multum in iūdiciīs prīvātīs versābātur; s sāepe in cōntiōnem
Repulī prōdībat; nūlla rēs umāior sine eō gerēbātur;
5 p5fxceleriter quae opus erant reperiēbat, facile eadem ōrā-
- tiōne explicābat, neque minus in rēbus gerendīs prōmptus
quam excōgitandīs erat, quod et dē īnstantibus, ut ait
2 Thūcȳdidēs, vērissimē iūdicābat et dē futūrīs callidissimē
coniciēbat. Quō factum est ut brevī tempore inlūstrā-
- rētur.
2 II. Prīmus autem gradus fuit capēssendae reī pūblicae
ī bellō Corcȳraeō; ad quod gerendum praetor ā populō
factus nōn sōlum praesentī bellō, sed etiam reliquō tem-
pore ferōciōrem reddidit cīvitātem. Nam cum pecūnia
- pūblica, quae ex metallīs redībat, largītiōne magistrātuum
quotannīs interīret, ille persuāsit populō ut eā pecūniā
classis centum nāvium aedificārētur. Quā celeriter effectā
Corcȳraeōs frēgit, deinde maritimōs praedōnēs
āi
IO
-u]
20
25 IŌ
I0
IS
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cnn.
cōnsectandō mare tūtum reddidit. In quō cum dī©vitiīs ōrnāvit, tum etiam perītissimōs bellī nāvālis fēcit Athē- niēnsēs. Id quantae salūtī fuerit ūniversae Graeciae, bellō cōgnitum est Persicō. Nam cum Xerxēs et marī et terrā bellum ūniversae īnferret Eurōpae, cum tantīs cōpiīs eam invāsit, quantās neque ante nec posteā habuit quisquam: hūius enim classis mīlle et ducentārum nāvium longārum fuit, quam duo mīlia onerāriārum sequēbantur; terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta mīlia fuērunt.
Cūius dē adventū cum fāiha in Graeciam esset perlāta et māximē Athēniēnsēs petī dīcerentur propter pūgnam Marathōniam, mīsērunt Delphōs cōnsultum, quidnam face- rent dē rēbus suīs. Dēlīberantibus Pȳthia respondit, ut moenibus līgneīs sē mūnīrent. Id respōnsum quō valēret cum intellegeret nēmō, Themistoclēs persuāsit cōnsilium esse Apollinis, ut in nāvēs sē suaque cōnferrent: eum enim ā deō sīgnificāī mūrum līgneum. Tālī cōnsiliō probātō addunt ad superiōrēs totidem nāvēs trirēmēs suaque omnia quae movērī poterant partim Salamīna, partim Troezēna dēportant; arcem sacerdōtibus paucīs- que māiōribus nātū ad sacra prōcūranda trādunt, reli- quum oppidum relinquunt.
III. Hūius cōnsilium plērīsque cīvitātibus displicēbat et in terrā dīmicārī magis placēbat. Itaque mīssī sunt dēlēcti cum Leōnidā, Lacedaemoniōrum rēge, quī Ther- mopylās occupārent longiusque barbarōs prōgredī nōn paterentur. Iī vim hostium nōn sustinuērunt eōque locō omnēs interiērunt. At classis commūnis Graeciae tre- centārum nāvium, in quā ducentae erant Athēniēnsium, prīmum apud Artemīsium inter Euboeam continentemque terram cum classiāriīs rēgiīs cōnflīxit. Angustiās enim
w.,v.] THEMISTOCLES
Themistoclēs quaerēbat, nē multitūdine circumīrētur. Hinc etsī parī proeliō discesserant, tamen eōdem locō nōn sunt ausī manēre, quod erat perīculum nē, sī pars nāvium adversāriōrum Euboeam superāsset, ancipitī premerentur perīculō. Quō factum est ut ab Artemīsiō discēderent et exadversum Athēnās apud Salamīna classem suam cōnstituerent.
IV. At Xerxēs Thermopylīs expūgnātīs prōtinus ac- cessit astū idque nūllīs dēfendentibus, interfectīs sacer- dōtibus, quōs in arce invēnerat, incendiō dēlēvit. Cūius fltammā perterritī classiāriī cum manēre nōn audērent et plūrimī hortārentur ut domōs suās discēderent moenibus- que sē dēfenderent, Themistoclēs ūnus restitit et ūni- versōs parēs esse posse āiēbat, dīspersōs testābātur peritūrōs, idque Eurybiadī, rēgī Lacedaemoniōrum, quī tum summae imperiī praeerat, fore adfīrmābat. Quem cum minus quam vellet movēret, noctū dē servīs suīs quem habuit fidēlissimum ad rēgem mīsit, ut eī nūntiāret suīs verbīs, adversāriōs ēius in fugā esse: quī sī disces- sissent, māiōre cum labōre et longīnquiōre tempore bellum cōnfectūrum, cum singulōs cōnsectārī cōgerētur;
quōs sī statim aggrederētur, brevī ūniversgs oppressūrum..
Hōc eō valēbat, ut ingrātiīs ad dēpūgnandum omnēs cōgerentur. Hāc rē audītā barbarus, nihil dolī subesse crēdēns, postrīdiē aliēnissimō sibi locō, contrā opportū- nissimō hostibus, adeō angustō marī cōnflīxit, ut ēius multitūdō nāviuīn explicāī nōn potuerit. Vīctus ergō est magis etiam cōnsiliō Themistoclī quam armīs Graeciae. V. Hīc etsī male rem gesserat, tamen tantās habēbat reliquiās cōpiārum, ut etiam tum eīs opprimere posset hostēs. Iterum ab eōdem gradū dēpulsus est. Nam Themistoclēs, verēns nē bellāre persevērāret, certiōrem
Iī
IO
15
a20
35
30
I2
Stv
I0
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cvi.
eum fēcit id agī, ut pōns, quem ille in Hellēspontō fēcerat, dissolverētur ac reditū in Asiam exclūderētur, idque eī persuāsit. Itaque quā sex mēnsibus iter fēcerat, eādem minus diēbus trīgintā in Asiam reversus est sēque ā Themistocle nōn superātum, sed cōnservātum iūdicāvit. Sīc ūnīus virī prūdentiā Graecia līberāta est Eurōpaeque succubuit Asia. Haec altera vīctōria, quae cum Mara- thōniō possit comparārī tropaeō. Nam parī modō apud Salamīna parvō numerō nāvium māxima post hominum memoriam classis est dēvīcta.
VI. Māgnus hōc bellō Themistoclēs fuit neque minor in pāce. Cum enim Phalēricō portū neque māgnō neque bonō Athēniēnsēs ūterentur, hūius cōnsiliō triplex Fīraeī portus cōnstitūtus est eīsque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dīgnitāte aequiperāret, ūtilitāte superāret. īdem mūrōs Athēniēnsium restituit praecipuō suō perīculō. Namque Lacedaemoniī causam idōneam nactī propter barbarōrum excursiōnēs, quā negārent oportēre extrā Peloponnēsum ūllam urbem mūrōs habēre, nē essent loca mūnīta, quae hostes possīderent, Athēniēnsēs aedificantēs prohibēre sunt cōnātī. JHōc longē aliō spectābat atque vidērī volēbant.Q Athēnfēnsēs enim duābus vīctōriīs, Mara- thōniā et Saīamīniā, tantam glōriam apud omnēs gentēs erant cōnsecūtī, ut intellegerent Lacedaemoniī dē prīn- cipātū sibi cum eīs certāmen fore. Quā rē eōs quam īnfīrmissimōs esse volēbant. Postquam autem audiērunt mūrōs struī, lēgātōs Athēnās mīsērunt, quī id fierī vetā- rent. Hīs praesentibus dēsiērunt ac sē dē eā rē lēgātōs ad eōs mīssūrōs dīxērunt. Hanc lēgātiōnem suscēpit Themistoclēs et sōlus prīmō profectus est; reliquī lēgātī ut tum exīrent, cum satis altī tuendō mūrī exstrūctī vidērēntur, praecēpit: interim omnēs, servī atque līberī
vi.] THEMISTOCLES 13
opus facerent neque ūllī locō parcerent, sīve sacer sīve prīvātus esset sīve pūblicus, et undique, quod idōneum ad mūniendum putārent, congererent. Quō factum est ut Athēniēnsium mūrī ex sacellīs sepulcrīsque cōnstārent. VII. Themistoclēs autem ut Lacedaemonem vēnit, adīre s ad magistrātūs nōluit et dedit operam ut quam longissimē tempus dūceret, causam interpōnēns sē conlēgās exspec- tāre. Cum Lacedaemoniī quererentur opus nihilō minus fierī eumque in eā rē cōnārī fallere, interim reliquī lē- gātī sunt cōnsecūtī. Ā quibus cum audīsset nōn multum ro superesse nuons Lnd ephorōs Lacedaemoniōrum ac- cessit, penes quōs sdūīmmum erat imperium, atque apud eōs contendit falsa eīs esse dēlāta: quā rē aequum esse illōs virōs bonōs nōbilēsque mittere quibus fidēs habē- 4 34 rētur, quī rem explōrārent; intereā sē obsidem retinē- s5 rent. Gestus est eī mōs, trēsque lēgātī fūnctī summīs honōribus Athēnās mīssī sunt. Cum hīs conlēgās suōs Themistoclēs iussit proficīscī eīsque praedīxit, ut nē prius Lacedaemoniōrum lēgātōs dīmitterent quam ipse esset remīssus. 3 I 20 FīōS postquam Athēnās pervēnisse ratus est, ad magis- trātūs senātumque Lacedaemoniōrum adiit et apud eōs Fberrimē professus est:, Athēniēnsēs suō cōnsiliō, quod commūnī iūre gentium facere possent, deōs pūblicōs r ōsque patriōs ac Penātēs, quō facilius ab hoste possent 25 ēfendere, mūrīs saepsisse neque in eō quod inūtile ēset ī neeteqsss am illōrum urbem ut prōpūgnāculum 7ppositum esse barbarīs, apud quand iam bis cōpiās Srēgiās fēcisse naufragium. Lacedaemoniōs autem male et iu S niūstē- mcer, quī id potius intuērentur, quod ipsōrum sc wptū ā dominātiōnī quam quod ūniversae Graeciae ūtile .esset. t.īx Quā rē, sī suōs lēgātōs recipere vellent, quōs Athēnās īīātēā
li 1
4
14
0 CORNELII NEPOTIS VITAE Cvmi.
- macm.t- rcciet
un
I10
I5
20
25
30
. \ mīserant, sē remitterent, cum aliter illōs numquam in ———— ?
patriam essent receptūrī. cf t t - VIII. Tamen nōn effūgit cīvium suōrum invidiam. Namque ob eundem timōrem, quō damnātus erat Mil-
tiadēs, testulārum suffrāgiīs ē cīvitāte ēiectus Argōs habi-ī
tātum concessit. Hīc cum propter multās virtūtēs māgnā cum dīgnitāte vīveret, Lacedaemoniī lēgātōs Athēnās
. 1
5d
mīsērunt, quī eum absentem ggeīūīsāsent, quod societāem 4, ; - : - - . cum rēge Perse ad Graeciam opprimendam fēcisset. Hōc.
crīmine absēns damnātus est.
Id ut audīvit, quod pōn satis tūtum sē Argīs vidēbat, Corcȳram dēmigrāvit.y Ibi cum prīncipēs animadvertisset timēre nē propter sē bellum eīs Lacedaemoniī et Athēni- ēnsēs indīcerent, ad Admētum, Molossūām rēgem, cum quō eī hospitium nōn erat, cōnfūgit. Hūc cum vēnisset et in praesentiā rēx abesset, quō māiōre religiōne sē re- ceptum tuērētur, fīlium ēius parvulum adripuit et cum eō sē in fxa m quod summā colēbātur caerimōniā
coniēcit. Inde nōn prius ēgressus est, quam rēx eum datā dextrā in fidem reciperet, quam praestitit. Nam cum ab Athēniēnsibus et Lacedaemoniīs exposcerētur pūblicē, supplicem nōn prōdidit monuitque ut cōnsuleret sibi: difficile enim esse in tam propīnquō locō tūtō eum versārī. Itaque Pydnam eum dēdūcī iussit et quod satis esset praesidiī dedit. Hīc in nāvem omnibus īgnōtus nautīs ēscendit. Quae cum tempestāte māximā Naxum ferrētur, ubi tum Athēniēnsium erat exercitus, sēnsit Themistoclēs, sī eō pervēnisset, sibi esse pereundum. Hāc necessitāte coāctus dominō nāvis quis sit aperit, multa pollicēns, sī sē cōnservāsset. At ille clārissimī virī captus misericordiā diem noctemque procul ab īnsulā in salō nāvem tenuit in ancorīs neque quemquam ex eā
4
IX., X.] THEMISTOCLFS. I5
exīre passus est, Inde Ephesum pervēnit ibique The- mistoclem expōnit. Cuī (ille prō meritīs posteā grātiam. ettulit : ; IX. Sciō plērōsque ita scrīpsisse, Themistoclem Xerxe rēgnante in Asiam trānsīsse. Sed ego potissimum Thū- s cȳdidī crēdō, quod aetāte proximus dē eīs, quī illōrum temporum historiam relīquērunt, et ēiusdem cīvitātis fuit. Is autem ait ad xerxēn eum vēnisse atque hīs verbīs epistulam mīsissele “Themistoclēs vēnī ad tē, quī plūrima mala omnium ōrum in domum tuam intulī, quam d:ū ro mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellāre pa- triamque meam dēfendere. īdem multō plūra bona fēcī, postquam in tūtō ipse et ille in perīculō esse coepit; .- nam cum in Asiam revertī vellet, proeliō apud Salamīna 14 ī factō, litterīs eum certiōrem fēcī id agī ut pōns, quem a331 in Hellēspontō fēcerat, dissolggrētur atque ab hostibus 3 19 circumīrētur; quō nūntiō ille perīculō est līberātus. Nunc autem cōnfūgī ad tē exagitātus ā cūnctā Graeciā, tuam petēns amīcitiam; quam sī erō adeptus, nōn minus mē bonum amīcum habēbis, quam fortem inimīcum ille ex- 20 pertus est. Tē autem rogē, ut dē eīs rēbus, quās tēcum conloquī volō, annuum mihi tempus dss. eōque trānsāctō FJX: ad tē venīre patiāris.”
X. Hūius rēx animī māgnitūdinem admīrāns cupiēns: que tālem virum sibi conciliārī veniam dedit. Ille omne 25 illud tempus litterīs sermōnīque Persārum dedit; quibus adeō ērudītus est, ut multō commodius dīcātur apud rēgem verba fēcisse, quam iī poterant quī in Perside erant nātī. Hīc cum multa rēgī esset pollicitus grātissi- mumque illud, sī suīs ūtī cōnsiliīs vellet, illum Graeciam 30 bellō oppressūrum, māgnīs mūneribus ab Artaxerxe dō- nātus in Asiam rediit domiciliumque Magnēsiae sibi cōn-
16 CORNELII NEPOTIS VITAE [x.
stituit. Namque hanc urbem eī rēx dōnārat, hīs quidem I/)verbīs, quae eī pānem praebēret — ex quā regiōne quīn- quāgēna talenta quotannīs redībant — Lampsacum autem, unde vīnum sūmeret, Myunta, ex quā obsōnium habēret.ā rī Hūius ad nostram memoriam monumenta mānsērunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quō est sepultus, statua in forō Māgnēsiae. Dē cūius morte multimodīs apud plērōsque scrīptum est, sed nōs eundem potissimum Thūcȳdidem auctōrem probāmus, quī illum ait Māgnēsiae 10 morbō mortuum neque negat fuisse fāmam, venēnum suā sponte sūmpsisse, cum sē quae rēgī dē Graeciā oppri- mendā pollicitus esset praestāre posse dēspērāret. īdem ossa ēius clam in Atticā ab amīcīs sepulta, quoniam lēgibus
ā3t l nōn concēderētur, quod prōditiōnis esset damnātus, me- . 15 'sd .
wn
moriae prōdidit.
III. ARISTīDĒS.
A Aristīdēs, Lysimachī fīlius, Athēniēnsis, aequālis ferē
fuit Themistoclī atque cum eō dē prīncipātū contendit; l
namque obtrectārunt inter sē. In hīs autem cōgnitum 24 est, quantō antistāret ēloquentia innocentiae. Quamquam
enim adeō excellēbat Aristīdēs abstinentiā, ut ūnus posti5s
hominum memoriam, quem quidem nōs audierimus, cōg-
nōmine Iūstus sit appellātus, tamen ā Themistocle conla- 3 1R]
befactus testulā iā exsinō ūecem annōrum multātus est.
Quī quidem cum intellegeret reprimī concitātam multi- f
tūdinem nōn posse, cēdēnsque animadvertisset quendam!;. Ē.
scrībentem, ut patriā pellerētur, quaesisse ab eō dīcitur il
quā rē id faceret aut quid Aristīdēs commīsisset, cūr tantā 3 4 ȳi
poenā dīgnus dūcerētur. Cuī ille respondit sē īgnōrāre
Aristīdēn, sed sibi nōn placēre, quod tam cupidē labō-
rāsset ut praeter cēterōs Iūstus appellārētur. Hīc decem ;s5
annōrum lēgitimam poenam nōn pertulit. Nam postquam
Xerxēs in Graeciam dēscendit, sextō ferē annō quam erat
expulsus, populī scītō in patriam restitūtus est. /
N II. Interfuit autem pūgnae nāvālī apud Salamīna; quae facta est prius quam poenā lberārētur. īdem praetor 2 fuit Athēniēnsium apud Plataeās in proeliō quō fūsus bar- barōrum exercitus Mardoniusque interfectus est. Neque
—..
ēius imperiī memoria, iūstitiae vērō et aequitātis et inno- centiae multa, in prīmīs quod hūius aequitāte factum est, s5 cum in commūnī classe esset Graeciae simul cum Pausaniā — quō duce Mardonius erat fugātus — ut summa imperiī
17 v?7
18
CORNELII NEPOTIS VITAE gnr.
maritimī ab Lacedaemoniīs trānsferrētur ad Athēniēnsēs; namque ante id tempus et marī et terrā ducēs erant Lacedaemoniī. Tum autem et intemperantiā Pausaniae et iūstitiā factum est Aristīdis, ut omnēs ferē cīvitātēs
5 Graeciae ad Athēniēnsium societātem sē applicārent et
10
adversus barbarōs hōs ducēs dēligerent sibi.
III. Quōs quō facilius repellerent, sī fōrte bellum renovāre cōnārentur, ad classēs aedificandās exercitūsque comparandōs quantum pecūniae quaeque cīvitās daret, Aristīdēs dēlēctus est quī cōnstitueret, ēiusque arbitriō quadringēna et sexāgēna talenta quotannīs Dēlum sunt conlāta; id enim commūne aerārium esse voluērunt. Quae omnis pecūnia posterō tempore Athēnās trānslāta est.) Hīc quā fuerit abstinentiā, nūllum est certius indi-
15 cium quam quod, cum tantīs rēbus praefuisset, in tantā
paupertāte dēcessit, ut quī efferrētur vix relīquerit. Quō factum est ut fīliae ēius pūblicē alerentur et dē commūnī aerāriō dōtibus datīs conlocārentur. Dēcessit autem ferē post annum quartum quam Themistoclēs Athēnīs erat
20 expulsūs.
IV. PAUSANISAS.
I. Pausaniās Lacedaemonius māgnus homō, sed varius
in omnī genere vītae fuit; nam ut virtūtibus ēlūxit, sīc
vitiīs est obrutus. Hūius inlūstrissimum est proelium apud Plataeās. Namque illō duce Mardonius, satrapēs rēgius, nātiōne Mēdus, rēgis gener, in prīmīs omnium Persārum et manū fortis et cōnsiliī plēnus, cum ducentīs
mīlibus peditum, quōs virītim lēgerat, et vīgintī equitum haud ita māgnā manū Graeciae fugātus est, eōque ipse dux cecidit proeliō. Quā vīctōriā elātus plūrima miscēre coepit et māiōra concupīscere. reprehēnsus, quod ex praedā tripodem aureum Delphīs posuisset epigrammate īnscrīptū, in quō haec erat sen- tentia) suō ductū barbarōs apud Plataeās esse dēlētōs ēiusque vīctōriae ergō Apollinī id dōnum dedisse. Hōs versūs Lacedaemoniī exsculpsērunt neque aliud scrīpsē- runt quam nōmina eārum cīvitātum, quārum auxiliō
Persae erant vīctī.
Sed prīmum in eō est
II. Post id proelium eundem Pausaniam cum classe commūnī Cyprum atque Hellēspontum mīsērunt, ut ex eīs regiōnibus barbarōrum praesidia dēpelleret. Parī fēlīci- tāte in eā rē ūsus ēlātius sē gerere coepit māiōrēsque appetere rēs. Nam cum Bryz2antiō expūgnātō cēpisset
w5omplūrēs Persārum nōbilēs atque in eīs nōnnūllōs rēgis propīnquōs, hōs clam Xerxī remīsit, simulāns ex vinclīs pūblicīs effūgisse, et cum eīs Gongylum Ecretriēnsem, quī litterās rēgī redderet, in quibus haec fuisse scrīpta Thū-
cydidēs memoriae prōdidit:
19
“Pausaniās, dux Spartae,
IO
20
25
a44
20 CORNELII NEPOTIS VITAE ur.
5
to
I5
20
30
quōs Byxzantiī cēperat, postquam propīnquōs tuōs cōgnō- vit, tibi mūnerī mīsit sēque tēcum adfīnitāte coniungī cupit; quā rē, sī tibi vidētur, dēs eī fīliam tuam nūptum. Id sī fēceris, et Spartam et cēteram Graeciam sub tuam potestātem sē adiuvante tē redāctūrum pollicētur. Hīs dē rēbus sī quid agere volueris, certum hominem ad eum
, īmittās face, cum quō conloquātur.”
Rēx tot hominum salūte. tam sibi necessāriōrum māgnō opere gāvīsus cōnfestim cum epistulā Artabāzum ad Pau- saniam mittit, in quā eum conlaudat ac petit, nē cuī reī parcat ad ea efficienda, quae pollicērētur: sī perfēcerit, nūllīus reī ā sē repulsam lātūrum. Hūius Pausaniās vo- luntāte cōgnitā alacrior ad rem gerendam factus in suspī- ciōnem cecidit Lacedaemoniōrum. Quō factō domum revocātus, accūsātus gapitis absolvitur, multātur tamen pecūniā; quam ob causam ad classem remīssus nōn est.
III. At ille post nōn multō suā sponte ad exercitum rediit et ibi nōn stolidā, sed dēmentī ratiōne cōgitāta patefēcit; nōn enim mōrēs patriōs sōlum, sed etiam cultum vestītumque mūtāvit. gttuss rēgiō ūtēbātur, veste Mēdicā; satellitēs Mēdī et Aegyptiī sequēbantur; epulābātur mōre Persārum lūxuriōsius quam quī aderant perpetī possent; aditum petentibus nōn dabat, superbē respondēbat, crūdēliter imperābat. Spartam redīrē nōlē- bat; Colōnās, quī locus in agrō Trōade est, sē contu- lerat; ibi cōnsilia cum patriae tum sibi inimīca capiēbat. Id postquam Lacedaemoniī resciērunt, lēgātōs cum clāvā ad eum mīsērunt, in quā mōre illōrum erat scrīptum: nisi domum reverterētur, sē capitis eum damnātūrōs. Hōc nūntiō commōtus, spērāns sē etiam tum pecūniā et potentiā īnstāns perīculum posse dēpellere, domum rediit. Hūc ut vēnit, ab ephorīs in vincla pūblica est coniectus;
īv] PAUSANIAS Q1] []
Atcet enim lēgibus eōrūīn cuivīs ephōrō hōc facere rēgr- Hinc tamen sē expedīvit, neque eō magis carēbat sus- pīciōne; nam opīniō manēbat eum cum rēge habēre societātem.
Est genus quoddam hominum, quod Hīlōtae vocātur, s quōrum māgna multitūdō agrōs Lacedaemoniōrum colit servōrumque mūnere fungitur. Hōs quoque sollicitāre spē lbērtātis exīstimābātur. J Sed quod hārum rērum nīūl- lum erat apertum crīmen, quō coarguī posset, nōn putā- bant dē tālī tamque clārō virō suspīciōnibus pēē) iūdicārī et exspectandum, dum sē ipsa rēs aperiret. s
Interim Argilius quīdam adulēscentulus cum epi- stulam ab eō ad Artabāzum accēpisset eīque in suspī- ciōnem vēnisset aliquid in eā de sē esse scrīptum, quod nēmō eōrum redīsset, quī eōdem mīssī erant, vincla s5 epistulae laxāvit sīgnōque dētractō cōgnōvit, sī pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eādem epistulā quae ad ea pertinēbant, quae inter rēgem Pausaniamque convēne- rant. Hās ille litterās ephorīs trādidit.
Nōn est praetereunda gravitās Lacedaemoniōrum hōc ao locō; nam nē hūius quidem indiciō impulsī sunt ut Pausaniam comprehenderert?- neque prius vim adhiben- dam putāvērunt, quam sē ipse indicāsset, Itaque huic indīcī, quid fierī vellent, praecēpērunt. Fānum Neptūnī est Taenarī, quod violārī ngfās putant Graecī. Eō ille 56- cōnfūgit in ārāque cōnsēdit. anc iūxtā locum fēcērunt 9 sub terrā, ex guō posset exaudīrī, sī quis quid loquerētusgs. cum Argiliō.ȳ Hūc ex ephorīs quīdam dēscendērunt.ī 5 Pausaniās, ut ātdīvit Argilium cōnfūgisse in āram, per- turbātus vēnit eō. Quem cum supplicem deī vidēret in s0 ārā sedentem, quaerit causae quid sit tam repentīnī cōn- siliī. Huic ille, quid ex litterīs comperisset, aperit. Quō- 22
I0
I5
20
25
CORNELII NEPOTIS VITAE Cv.
magis Pausaniās perturbātus ōrāre coepit, nē ēnūntiāret neu sē meritum de illō optimē prōderet: quod sī eam veniam sibi dedisset tantīsque implicāium rēbus sub- lēvāsset, māgnō eī praemiō futūrum.
V. Hīs rēbus ephorī cōgnitīs satius putārunt in urbe eum comprehendī. Quō cum essent profectī et Pausaniās plācātō Argiliō, ut putābat, Lacedaemonem reverterētur, in itinere, cum iam in eō esset ut comprehenderētur, ex vultū cūiusdam ephorī, quī eum admonērī cupiēbat, īn- sidiās sibi fierī intellēxit. Itaque paucīs ante gradibus quam quī eum sequēbantur, in aedem Minervae, quae Chalcioicos vocātur, cōnfūgit.W Hinc nē exīre posset, statim ephorī valvās ēius aedis obstrūxērunt tēctumque sunt dēmōlītī, quō celerius sub dīvō interīret. Dīcitur eō tempore mātrem Pausaniae vīxisse eamque iam māgnō nātū, postquam dē scelere fīliī comperit, in prīmīs ad fīliium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse. l Hīc cum sēmianimis de templō ēlātus esset, cōnfestim animam efflāvit. Sīc Pausaniās māgnam bellī glōriam turpī morte maculāvit. Cūius mortuī corpus cum eōdem nōnnūllī dīcerent īnferrī oportēre quō iī quī ad supplicium essent datī, displicuit plūribus, et procul ab eō locō īnfōdērunt, quō erat mortuus. Inde posterius deī Del- phicī respōnsō ērutus atque eōdem locō sepultus est ubi vītam posuerat. -
b4
v. cīMōN.
I. Cīmōn, Miltiadis fīlius, Athēniēnsis, dūrō admodum initiō ūsus est adulēscentiae; nam cum pater ēius ltem aestimātam populō solvere nōn potuisset ob eamque causam in vinclīs pūblicīs dēcessisset, Cīmōn eādem custōdiā tenēbātur neque lēgibus Athēniēnsium ēmittī
poterat, nisi pecūniam, quā pater multātus erat, solvisset.
Habēbat autem in mātrimōniō sorōrem germānam suam, nōmine Elpinīcēn, nōn magis amōre quam mōre ductus; namque Athēniēnsibus licet eōdem patre nātās uxōrēs dūcere. Hūius coniugiī cupidus Calliās quīdam, nōn tam generōsus quam pecūniōsus, quī māgnās pecūniās ex me- tallīs fēcerat, ēgit cum Cīmōne ut eam sibi uxōrem daret: id sī impetrāsset, sē prō illō pecūniam solūtūrum. Is cum tālem condiciōnem āspernārētur, Elpinīcē negāvit sē passūram Miltiadis prōgeniem in vinclīs pūblicīs in- terīre, quoniam prohibēre posset, sēque Calliae nūptūram, sī ea quae pollicērētur praestitisset.
II. Tālī modō custōdiā līberātus Cīmōn celeriter ad prīncipātum pervēnit. Habēbat enim satis ēloquentiae, summam līberālitātem, māgnam prūdentiam cum iūris cīvīlis tum reī mīlitāris, quod cum patre ā puerō in exercitibus fuerat versātus. Itaque hīc et populum urbā- num in suā tenuit potestāte et apud exercitum plūrimum valuit auctōritāte.
Prīmum imperātor apud flūmen Strymona māgnās cōpiās Thraecum fugāvit, oppidum Amphipolim cōnstituit eōque decem mīlia Athēniēnsium in colōniam mīsit. Idem
23
IŌ
55
20
25, 24
IŌ
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE cnr., w.
iterum imperātor apud Mycalēn Cypriōrum et Phoenīcum ducentārum nāvium classem dēvīctam cēpit eōdemque diē parī fōrtūnā in terrā ūsus est. Namque hostium nāvi- bus captīs statim ex classe cōpiās suās ēdūxit barbarōrum- que māximam vim ūnō concursū prōstrāvit. Quā vīctōriā māgnā praedā potītus cum domum reverterētur, quod iam nōnnūllae īnsulae propter acerbitātem imperiī dēfēce- rant, bene animātās cōnfīrmāvit, aliēnātās ad officium redīre coēgit. Scȳrum, quam eō tempore Dolopes inco- lēbant, quod contumācius sē gesserant, vacuēfēcit, posses- sōrēs veterēs urbe īnsulāque ēiēcit, agrōs cīvibus dīvīsit. Thasiōs opulentiā frētōs suō adventū frēgit. Hīs ex manubiīs arx Athēnārum, quā ad merīdiem vergit, est ōrnāta.
III. Quibus rēbus cum ūnus in cīvitāte māximē flō- rēret, incidit in eandem invidiam quam pater suus cēterī- que Athēniēnsium prīncipēs; nam testārum suffrāgiīs decem annōrum exsiliō multātus est. Cūius factī celerius Athēniēnsēs quam ipsum paenituit; nam cum ille animō fortī invidiae ingrātōrum cīvium cessisset bellumque Lace- daemoniī Athēniēnsibus indīxissent, cōnfestim nōtae ēius virtūtis dēsīderium cōnsecūtum est. Itaque post annum quīntum, quam expulsus erat, in patriam revocātus est. Ille, quod hospitiō Lacedaemoniōrum ūtēbātur, satius exīstimāns Graeciae cīvitātēs dē contrōversiīs suīs inter sē iūre disceptāre quam armīs contendere, Lacedaemonem suā sponte est profectus pācemque inter duās potentis- simās cīvitātēs conciliāvit. Post, neque ita multō, Cy- prum cum ducentīs nāvibus imperātor mīssus, cum ēius māiōrem partem īnsulae dēvīcisset, in morbum implicitus in oppūgnandō oppidō Citiō est mortuus.
IV. Hunc Athēniēnsēs nōn sōlum in bellō, sed etiam
w] CIMON
in pāce diū dēsīderāvērunt. Fuit enim tantā īberālitāte, cum complūribus locīs praedia hortōsque habēret, ut numquam in eīs custōdem posuerit frūctūs servandī grātiā, nē quis impedīrētur quō minus eīs rēbus, quibus quisque vellet, fruerētur. Semper eum pedisequī cum nummīs sunt secūtī, ut, sī quis opis ēius indigēret, habēret quod statim daret, nē differendō vidērētur negāre. Saepe, cum aliquem offēnsum fōrtūnae vidēret minus bene vestītum, suum amīculum dedit. Cottīdiē sīc cēna eī coquēbātur, ut, quōs invocātōs vīdisset in forō, omnēs ad sē vocāret, quod facere nūllō diē praetermittēbat. Nūllī fidēs ēius, nūllī opera, nūllī rēs familiāris dēfuit; multōs locuplē- tāvit; complūrēs pauperēs mortuōs, quī unde efferrentur nōn relīquissent, suō sūmptū extulit. Sīc sē gerendō minimē est mīrandum, sī et vīta ēius fuit sēcūra et mors acerba.
25
5
I10
I5 I0
15
20
25
VI. LīSANDER.
I. Lȳsander Lacedaemonius māgnam relīquit suī fā- mam, magis fēlīcitāte quam virtūte partam. Athēniēnsēs enim adversus Peloponnēsiōs bellum gerentēs sextō et vīcēsimō annō cōnfēcisse appāret, neque id quā ratiōne cōnsecūtus sit latet. Nōn enim virtūte suī exercitūs, sed immodestiā factum est adversāriōrum, quī, quod dictō audientēs imperātōribus suīs nōn erant, dispālātī in agrīs relīctīs nāvibus in hostium vēnērunt potestātem. Quō factō Athēniēnsēs sē Lacedaemoniīs dēdidērunt. Hāc vīctōriā Lȳsander ēlātus, cum anteā semper factiōsus au- dāxque fuisset, sīc sibi indulsit, ut ēius operā in māximum odium Graeciae Lacedaemoniī pervēnerint. Nam cum hanc causam Lacedaemoniī dictitāssent sibi esse bellī, ut Athēniēnsium impotentem dominātiōnem refringerent, postquam apud Aegos flūmen Lȳsander classis hostium est potītus, nihil aliud mōlītus est quam ut omnēs cīvitātēs in suā tenēret potestāte, cum id sē Lacedaemoniōrum causā facere simulāret. Namque undique, quī Athēniēn- sium rēbus studuissent ēiectīs, decem dēlēgerat in ūnā quāque cīvitāte, quibus summum imperium potestātemque omnium rērum committeret. Hōrum in numerum nēmō admittēbātur, nisi quī aut ēius hospitiō continērētur aut sē illīus fore proprium fidē cōnfīrmārat.
II. Ita decemvirālī potestāte in omnibus urbibus cōn- stitūtā ipsīus nūtū omnia gerēbantur. Cūius dē crūdē- litātle ac perfidiā satis est ūnam rem exemplī grātiā prōferre, nē dē eōdem plūra ēnumerandō dēfatīgēmus
26
111., 1.] LYSANDER
lēctōrēs. vViīctor ex Asiā cum reverterētur Thasumque dēvertisset, quod ea cīvitās praecipuā fidē fuerat ergā Athēniēnsēs, proinde ac sī nōn iīdem fīrmissimī solērent esse amīcī, quī cōnstantēs fuissent inimīcī, pervertere eam concupīvit. Viīdit autem, nisi in eō occultāsset voluntā- tem, futurum ut Thasiī dīlāberentur cōnsulerentque rēbus suīs....
III. Itaque iī decemvirālem potestātem ab illō cōn- stitūtam sustulērunt. Quō dolōre incēnsus iniit cōnsilia rēgēs Lacedaemoniōrum tollere. Sed sentiēbat id sē sine ope deōrum facere nōn posse, quod Lacedaemoniī omnia ad ōrācula referre cōnsuērant.
Prīmum Delphicum corrumpere est cōnātus. Cum id nōn potuisset, Dōdōnaeum adortus est. Hinc quoque repulsus dīxit sē vōta suscēpisse, quae Iovī Hammōnī solveret, exīstimāns sē Āfrōs facilius corruptūrum. Hāc spē cum profectus esset in Āfricam, multum eum anti- stitēs Iovis fefellērunt; nam nōn sōlum corrumpī nōn potuērunt, sed etiam lēgātōs Lacedaemonem mīsērunt, quī Lȳsandrum accūsārent, quod sacerdōtēs fānī cor- rumpere cōnātus esset. Accūsātus hōc crīmine iūdicum- que absolūtus sententiīs, ŌOrchomeniīs mīssus subsidiō occīsus est ā Thēbānīs apud Haliartum. Quam vērē dē eō secus foret iūdicātum, ōrātiō indiciō fuit, quae post mortem in domō ēius reperta est, in quā suādet Lace- daemoniīs, ut rēgiā potestāte dissolūtā ex omnibus dux dēligātur ad bellum gerendum, sed sīc scrīpta, ut deūm vidērētur congruere sententiae, quam ille sē habitūrum pecūniā fīdēns nōn dubitārat. Hanc eī scrīpsisse Cleōn Halicarnāsius dīcitur.
IV. Atque hōc locō nōn est praetereundum factum Pharnabārī, satrapis rēgiī. Nam cum Lȳsander praefectus
27
I0
15
20
25
30 28
wvt
IO
ī5
CORNELII NEPOTIS VITAE frv.
classis in bellō multa crūdēliter avārēque fēcisset dēque eīs rēbus suspicārētur ad cīvēs suōs esse perlātum, petiit ā Pharnabā2ō ut ad ephorōs sibi testimōnium daret, quantā sānctitāte bellum gessisset sociōsque tractāsset, dēque eā rē accūrātē scrīberet: māgnam enim ēius auc- tōritātem in eā rē futūram. Huic ille līberāliter pollicē- tur; librum grandem verbīs multīs cōnscrīpsit, in quibus summīs eum effert laudibus. Quem cum hīc lēgisset probāssetque, dum sīgnātur, alterum parī māgnitūdine et tantā similitūdine ut discernī nōn posset, sīgnātum sub- iēcit, in quō accūrātissimē ēius avāritiam perfidiamque accūsārat. Lȳsander domum cum redīsset, postquam dē suīs rēbus gestīī apud māximum magistrātum quae voluerat dīxerat, testimōniī locō librum ā Pharnabāsō datum trādidit. Hunc submōtō Lȳsandrō cum ephorī cōgnōssent, ipsī legendum dedērunt. Ita ille imprūdēns ipse suus fuit accūsātor.
VII. ALCIBIADFS.
I. Alcibiadēs, Chniae fīlius, Athēniēnsis. In hōc nā- tūra quid efficere possit vidētur experta; cōnstat enim inter omnēs, quī dē eō memoriae prōdidērunt, nihil illō fuisse excellentius vel in vitiīs vel in virtūtibus. Nātus in amplissimā cīvitāte summō genere, omnium aetātis suae multō fōrmōsissimus, dīves; ad omnēs rēs aptus cōnsiliī- que plēnus — namque imperātor fuit summus et marī et terrā— disertus, ut in prīmīs dīcendō valēret, quod tanta erat commendātiō ōris atque ōrātiōnis, ut nēmō eī posset resistere; cum tempus posceret, labōriōsus, patiēns; lībe- rālis, splendidus nōn minus in vītā quam vīctū; adfābilis, blandus, temporibus callidissimē serviēns: īdem, simul ac sē remīserat neque causa suberat quā rē animī labōrem perferret, lūxuriōsus, dissolūtus, libīdinōsus, intemperāns reperiēbātur, ut omnēs admīrārentur in ūnō homine tantam esse dissimilitūdinem tamque dīversam nātūram.
II. ĒEducātus est in domō Periclī— prīvīgnus enim ēius fuisse dīcitur — ērudītus ā Sōcrate. Socerum habuit Hipponīcum, omnium Graecā linguā loquentium dītissi- mum; ut, sī ipse fingere vellet, neque plūra bona ēminīscī neque māiōra posset cōnsequī, quam vel nātūra vel fōrtūna tribuerat.
III. Bellō Peloponnēsiō hūius cōnsiliō atque auctōri- tāte Athēniēnsēs bellum Syrācūsānīs indīxērunt. Ad quod gerendum ipse dux dēlēctus est, duo praetereā conlēgae datī, Nīciās et Lāmachus. Id cum apparārētur, prius quam classis exīret, accidit ut ūnā nocte omnēs Hermae,
29
15
20
25 30
I
ī5
20
35
30
CORNELII NEPOTIS VITAE rriv.
quī in oppidō erant Athēnīs, dēicerentur praeter ūnum, quī ante iānuam erat Andocidī — itaque ille posteā Mer- curius Andocidī vocitātus est. Hōc cum appārēret nōn sine māgnā multōrum cōnsēnsiōne esse factum, quae nōn ad prīvātam, sed ad pūblicam rem pertinēret, māgnus multitūdinī timor est iniectus nē qua repentīna vīs in cīvi- tāte exsisteret, quae lībērtātem opprimeret populī. Hōc māximē convenīre in Alcibiadem vidēbātur, quod et po- tentior et māior quam prīvātus exīstimābātur; multōs enim lberālitāte dēvinxerat, plūrēs etiam operā forēnsī suōs reddiderat. Quā rē fīēbat ut omnium oculōs, quo- tiēnscumque in pūblicum prōdīsset, ad sē converteret neque eī pār quisquam in cīvitāte pōnerētur. Itaque nōn sōlum spem in eō habēbant māximam, sed etiam timō- rem, quod et obesse plūrimum et prōdesse poterat. Aspergēbātur etiam īnfāmiā, quod in domō suā facere mystēria dīcēbātur — quod nefās erat mōre Athēniēnsium — idque nōn ad religiōnem, sed ad coniūrātiōnem per- tinēre exīstimābātur.
IV. Hōc crīmine in cōntiōne ab inimīcīs compellā- bātur. Sed īnstābat tempus ad bellum profiscīscendī. Id ille intuēns neque īgnōrāns cīvium suōrum cōnsuētūdinem postulābat, sī quid dē sē agī vellent, potius dē praesente quaestiō habērētur, quam absēns invidiae crīmine accūsā- rētur. Inimīcī vērō ēius quiēscendum in praesentī, quia nocērī eī nōn posse intellegēbant, et illud tempus ex- spectandum dēcrēvērunt quō exīsset, ut absentem aggre- derentur; itaque fēcērunt. Nam postquam in Siciliam eum pervēnisse crēdidērunt, absentem, quod sacra vio- lāsset, reum fēcērunt.
Quā dē rē cum eī nūntius ā magistrātū in Siciliam mīssus esset, ut domum ad causam dīcendam redīret,
v.] ALCIBIADES
essetque in māgnā spē prōvinciae bene administrandae, nōn pārēre nōluit et in trirēmem, quae ad eum erat dēportandum mīssa, ascendit. Hāc Thūriōs in ītaliam pervēctus, multa sēcum reputāns dē immoderātā cīvium suōrum licentiā crūdēlitāteque ergā nōbilēs, ūtilissimum ratus impendentem ēvītāre tempestātem, clam sē ab cus- tōdibus subdūxit et inde prīmum Flidem, dein Thēbās vēnit. Postquam autem sē capitis damnātum bonīs pūb- licātīs audīvit, et, id quod numquam anteā ūsū vēnerat, Eumolpidās sacerdōtēs ā populō coāctōs ut sē dēvovē- rent, ēiusque dēvōtiōnis quō testātior esset memoria, exemplum in pīlā lapideā incīsum esse positum in pūb- licō, Lacedaemonem dēmigrāvit. Ibi, ut ipse praedicāre cōnsuērat, nōn adversus patriam, sed inimīcōs suōs bellum gessit, qui iīdem hostēs essent cīvitātī; nam cum intel- legerent sē plūrimum prōdesse posse reī pūblicae, ex eā isse. Itaque hūius cōnsiliō Lacedaemoniī cum Perse rēge amīcitiam fēcērunt, dein Decelēam in Atticā mūniērunt praesidiōque ibi perpetuō positō in obsidiōne Athēnās tenuērunt. Ēiusdem operā Iōniam ā societāte āvertērunt Athēniēnsium. Quō factō multō superiōrēs bellō esse coepērunt.
V. Neque vērō hīs rēbus tam amīcī Alcibiadī sunt factī quam timōre ab eō aliēnātī; nam cum ācerrimī virī praestantem prūdentiam in omnibus rēbus cōgnōscerent, pertimuērunt nē cāritāte patriae ductus aliquandō ab ipsīs dēscīsceret et cum suīs in grātiam redīret. Itaque tem- pus ēius interficiendī quaerere īnstituērunt. Id Alcibiadēs diūtius cēlārī nōn potuit; erat enim eā sagācitāte, ut dēcipī nōn posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praefectum rēgis
3I
10
ī5
20
25
30 32
I10
I15
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE rvi.
Dārēī, sē contulit. Cūius cum in intimam amīcitiam pervēnisset et Athēniēnsium male gestīs in Siciliā rēbus opēs senēscere, contrā Lacedaemoniōrum crēscere vidēret, initiō cum PFīsandrō praetōre, quī apud Samum exercitum habēbat, per internūntiōs conloquitur et dē reditū suō facit mentiōnem. Is erat enim eōdem quō Alcibiadēs sēnsū, populī potentiae nōn amīcus et optimātium fautor. Ab hōc dēstitūtus prīmum per Thrasybūlum, Lycī fīlium, ab exercitū recipitur praetorque fit apud Samum; post suffrāgante Thērāmene populī scītō restituitur parīque absēns imperiō praeficitar simul cum Thrasybūlō et Thērāmene.
Hōrum in imperiō tanta commūtātiō rērum facta est, ut Lacedaemoniī, quī paulō ante vīctōrēs viguerant, per- territī pācem peterent. Vīctī enim erant quīnque proeliīs terrestribus, tribus nāvālibus, in quibus ducentās nāvēs trirēmēs āmīserant, quae captae in hostium vēnerant potes- tātem. Alcibiadēs simul cum conlēgīs recēperat Iōniam, Hellēspontum, multās praetereā urbēs Graecās, quae in ōrā sitae sunt Thraeciae, quārum expūgnārant complūrēs, in eīs Byzantium, neque minus multās cōnsiliō ad amiī- citiam adiūnxerant, quod in captōs clēmentiā fuerant ūsī. Ita praedā onustī, locuplētātō exercitū, māximīs rēbus gestīs Athēnās vēnērunt.
VI. Hīs cum obviam ūniversa cīvitās in Pīraeum dē- scendisset, tanta fuit omnium exspectātiō vīsendī Alcibi- adis, ut ad ēius trirēmem vulgus cōnflueret, proinde ac sī sōlus advēnisset. Sīc enim populō erat persuāsum, et adversās superiōrēs et praesentēs secundās rēs accidisse ēius operā. Itaque et exercitum in Siciliā āmīssum et Lacedaemoniōrum vīctōriās culpae suae tribuēbant, quod tālem virum ē cīvitāte expulissent. Neque id sine causā
vii.] ALCIBIADES
arbitrārī vidēbantur; nam postquam exercituī praeesse coeperat, neque terrā neque marī hostēs parēs esse potuerant. Hīc ut ē nāvī ēgressus est, quamquam Thērā- menēs et Thrasybūlus eīsdem rēbus praefuerant simulque vēnerant in Pīraeum, tamen ūnum omnēs illum prōse- quēbantur, et, id quod numquam anteā ūsū vēnerat nisi Olympiae vīctōribus, corōnīs laureīs taeniīsque vulgō dōnābātur. Ille lacrimāns tālem benevolentiam cīvium suōrum accipiēbat, reminīscēns prīstinī temporis acerbi- tātem. ]
Postquam in astū vēnit, cōntiōne advocātā sīc verba fēcit, ut nēmō tam ferus fuerit quīn ēius cāsuī inlacri- mārit inimīcumque eīs sē ostenderit quōrum operā patriā pulsus fuerat, proinde ac sī alius populus, nōn ille ipse quī tum flēbat, eum sacrilegiī damnāsset. Restitūta ergō huic sunt pūblicē bona, eīdemque illī Eumolpidae sacer- dōtēs rūrsus resacrāre sunt coāctī, quī eum dēvōverant, pīlaeque illae, in quibus dēvōtiō fuerat scrīpta, in mare praecipitātae. 2
VII. Haec Alcibiadī laetitia nōn nimis fuit diūturna. Nam cum eī omnēs essent honōrēs dēcrētī tōtaque rēs pūblica domī bellīque trādita, ut ūnīus arbitriō gererētur, et ipse postulāsset ut duo sibi conlēgae darentur, Thrasy- būlus et Adīmantus, neque id negātum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cȳmēn minus ex sententiā rem gesserat, in invidiam recidit; nihil enim eum nōn efficere posse dūcēbant. Ex quō fīēbat ut omnia minus prōsperē gesta culpae tribuerent, cum aut eum negle- genter aut malitiōsē fēcisse loquerentur, sīcut tum ac- cidit; nam corruptum ā rēge capere Cȳmēn nōluisse arguēbant. Itaque huic māximē putāmus malō fuisse nimiam opīniōnem ingeniī atque virtūtis; timēbātur enim
33
10
ī5
20
30 34
10
I5
20
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cvmi.
nōn minus quam dīligēbātur, nē secundā fōrtūnā māg- nīsque opibus ēlātus tyrannidem concupīsceret. Quibus rēbus factum est ut absentī magistrātum abrogārent et alium in ēius locum substituerent.
Id ille ut audīvit, domum revertī nōluit et sē Pactyēn contulit ibique tria castella commūniit, Omos, Bīzanthēn, Neontīchos, manūque conlēctā prīmus Graecae cīvitātis in Thraeciam introiit, glōriōsius exīstimāns barbarōrum praedā locuplētārī quam Grāiōrum. Quā ex rē crēverat cum fāmā tum opibus, māgnamque amīcitiam sibi cum quibusdam rēgibus Thraeciae pepererat.
VIII. Neque tamen ā cāritāte patriae potuit recēdere. Nam cum apud Aegos flūmen Philoclēs, praetor Athē- niēnsium, classem cōnstituisset suam neque longē abesset Lȳsander, praetor Lacedaemoniōrum, quī in eō erat occu- pātus ut bellum quam diūtissimē dūceret, quod ipsīs pecūnia ā rēge suppeditābātur, contrā Athēniēnsibus ex- haustīs praeter arma et nāvēs nihil erat super, Alcibiadēs ad exercitum vēnit Athēniēnsium ibique praesente vulgō agere coepit: sī vellent, sē coāctūrum Lȳsandrum dīmi- cāre aut pācem petere; Lacedaemoniōs eō nōlle classe cōnflīgere, quod pedestribus cōpiīs plūs quam nāvibus valērent; sibi autem esse facile Seuthem, rēgem Thrae- cum, addūcere ut eum terrā dēpelleret; quō factō neces- sāriō aut classe cōnffīctūrum aut bellum compositūrum. Id etsī vērē dictum Philoclēs animadvertēbat, tamen postulāta facere nōluit, quod sentiēbat sē Alcibiade receptō nūllīuss mōmentī apud exercitum futūrum et, sī quid secundī ēvēnisset, nūllam in eā rē suam partem fore, contrā ea, sī quid adversī accidisset, sē ūnum ēius dēlctī futūrum reum. Ab hōc discēdēns Alcibiadēs “Quoniam, ” inquit, “vīctōriae patriae repūgnās, illud mo-
X., X.] ALCIBIADES
neō, nē iūxtā hostem castra habeās nautica; perīculum est enim, nē immodestiā mīlitum vestrōrum occāsiō dētur Lȳsandrō vestrī opprimendī exercitūs.” Neque ea rēs illum fefellit; nam Lȳsander cum per speculātōrēs com- perisset vulgum Athēniēnsium in terram praedātum exīsse nāvēsque paene inānēs relīctās, tempus reī gerendae nōn dīmīsit eōque impetū bellum tōtum dēlēvit.
IX. At Alcibiadēs, vīctīs Athēniēnsibus nōn. satis tūta eadem loca sibi arbitrāns, penitus in Thraeciam sē suprā Propontidem abdidit, spērāns ibi facillimē suam fōrtūnam occulī posse. Falsō. Nam Thraecēs, postquam eum cum māgnā pecūniā vēnisse sēnsērunt, īnsidiās fēcērunt eaque quae apportārat abstulērunt, ipsum capere nōn potuērunt. Ille cernēns nūllum locum sibi tūtum in Graeciā propter potentiam Lacedaemoniōrum ad Pharna- bāzum in Asiam trānsiit, quem quidem adeō suā cēpit hūmānitāte, ut eum nēmō in amīcitiā antecēderet. Nam- que eī Grȳnium dederat, in Phrygiā castrum, ex quō quīnquāgēna talenta vēctīgālis capiēbat. Quā fōrtūnā Alcibiadēs nōn erat contentus neque Athēnās viīctās Lacedaemoniīs servīre poterat patī. Itaque ad patriam līberandam omnī ferēbātur cōgitātiōne. Sed vidēbat id
sine rēge Perse nōn posse fierī, ideōque eum amīcum
sibi cupiēbat adiungī neque dubitābat facile sē cōnse- cūtūrum, sī modo ēius conveniendī habuisset potestātem. Nam Cyrum frātrem eī bellum clam parāre Lacedae- moniīs adiuvantibus sciēbat; id sī aperuisset, māgnam sē initūrum grātiam vidēbat.
X. Hōc cum mōlīrētur peteretque ā Pharnabāō, ut ad rēgem mitterētur, eōdem tempore Critiās cēterīque tyrannī Athēniēnsium certōs hominēs ad Lȳsandrum in Asiam mīserant, quī eum certiōrem facerent, nisi Alcibia-
35
20
25
30 36
IŌO
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE [xr.
dem sustulisset, nihil eārum rērum fore ratum, quās ipse Athēnīs cōnstituisset; quā rē, sī suās rēs gestās manēre vellet, illum persequerētur. Hīs Lacō rēbus commōtus statuit accūrātius sibi agendum cum Pharnabāgō. Huic ergō renūntiat quae rēgī cum Lacedaemoniīs convēnis- sent, nisi Alcibiadem vīvum aut mortuum sibi trādidisset. Nōn tulit hōc satrapēs et violāre clēmentiam quam rēgis opēs minuī māluit.
Itaque mīsit Susamithrēn et Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygiā iterque ad rēgem comparāret. Mīssī clam vīcīnitātī, in quā tum Alcibiadēs erat, dant negōtium ut eum interficiant. Ill cum ferrō aggredī nōn audērent, noctū līgna contulērunt circā casam eam, in quā quiēscēbat, eaque succendērunt, ut incendiō cōnficerent, quem manū superārī posse diffī- dēbant. Ille autem ut sonitū flammae est excitātus, etsī gladius eī erat subductus, familiāris suī subālāre tēlum ēripuit. Namque erat cum eō quīdam ex Arcadiā hospes, quī numquam discēdere voluerat. Hunc sequī sē iubet et id quod in praesentiā vestīmentōrum fuit adripit. Hīs in īgnem coniectīs flammae vim trānsiit. Quem ut bar- barī incendium effūgisse vīdērunt, tēlīs ēminus mīssīs interfēcērunt caputque ēius ad Pharnabāzum rettulērunt. At mulier, quae cum eō vīvere cōnsuērat, muliebrī suā veste contēctum aedificiī incendiō mortuum cremāvit, quod ad vīvum interimendum erat comparātum. Sīc Al- cibiadēs annōs circiter quadrāgintā nātus diem obiit suprēmum.
XI. Hunc īnfāmātum ā plērīsque trēs gravissimī histo- ricī summīs laudibus extulērunt: Thūcȳdidēs, quī ēius- dem aetātis fuit, Theopompus, post aliquantō nātus, et Tīmaeus; quī quidem duo maledicentissimī nēsciō quō
xr.] ALCIBIADES
modo in illō ūnō laudandō cōnsentiunt. Namque ea, quae suprā scrīpsimus, dē eō praedicārunt atque hōc amplius: cum Athēnīs, splendidissimā cīvitāte, nātus esset, omnēs splendōre ac dīgnitāte superāsse vītae; postquam inde expulsus Thēbās vēnerit, adeō studiīs eōrum īnser- vīsse, ut nēmō eum labōre corporisque vīribus posset aequiperāre — omnēs enim Boeōtī magis fīrmitātī corporis quam ingeniī acūminī serviunt; — eundem apud Lace- daemoniōs, quōrum mōribus summa virtūs in patientiā pōnēbātur, sīc dūritiae sē dedisse, ut parsimōniā vīctūs atque cultūs omnēs Lacedaemoniōs vinceret; fuisse apud Thraecās, hominēs vīnolentōs rēbusque veneriīs dēditōs: hōs quoque in hīs rēbus antecessisse; vēnisse ad Persās, apud quōs summa laus esset fortiter vēnārī, lūxuriōsē vīvere: hōrum sīc imitātum cōnsuētūdinem, ut illī ipsī eum in hīs māximē admīrārentur. Quibus rēbus effēcisse ut, apud quōscumque esset, prīnceps pōnerētur habērē- turque cārissimus. Sed satis dē hōc; reliquōs ōrdiāmur.
37
wun
I0
I0
15
20
25
VIII. THRASYBUŌLUS.
I. Thrasybūlus, Lycī fīlius, Athēniēnsis. Sī per sē vir- tūs sine fōrtūnā ponderanda est, dubitō an hunc prīmum omnium pōnam; illud sine dubiō: nēminem huic prae- ferō fidē, cōnstantiā māgnitūdine animī, in patriam amōre. Nam quod multī voluērunt paucīque potuērunt ab ūnō tyrannō patriam līberāre, huic contigit ut ā trīgintā oppressam tyrannīs ē servitūte in lbērtātem vin- dicāret. Sed nēsciō quō modo, cum eum nēmō anteīret hīs virtūtibus, multī nōbilitāte praecucurrērunt. Prīmum Peloponnēsiō bellō multa hīc sine Alcibiade gessit, ille nūllam rem sine hōc; quae ille ūniversa nātūrālī quōdam bonō fēcit lucrī. Sed illa tamen omnia commūnia im- perātōribus cum mīlitibus et fōrtūnā, quod in proeliī concursū abit rēs ā cōnsiliō ad vicēs rērum virtūtemque p—ūgnantium. Itaque iūre suō nōnnūlla ab imperātōre mīles, plūrima vērō fōrtūna vindicat sēque hīs plūs valu- isse vērē potest praedicāre. Vērum illud māgnificentissi- mum factum proprium est Thrasybūlī; nam cum trīgintā tyrannī praepositī ā Lacedaemoniīs servitūte oppressās tenērent Athēnās, plūrimōs cīvēs, quibus in bellō parserat fōrtūna, partim patriā expulissent partim interfēcissent, plūrimōrum bona pūblicāta inter sē dīvīsissent, nōn sōlum prīnceps, sed etiam sōlus initiō bellum eīs indīxit.
II. Hīc enim cum Phȳlēn cōnfūgisset, quod est cas- tellum in Atticā mūnītissimum, nōn plūs habuit sēcum trīgintā dē suīs. Hōc initium fuit salūtis Atticōrum, hōēc rōbur lībērtātis clārissimae cīvitātis. Neque vērō hīc nōn
38
m.] THRASVBULUS
contemptus est prīmō ā tyrannīs atque ēius sōlitūdō. Quae quidem rēs et illīs contemnentibus perniciēī et huic dēspectō salūtī fuit; etenim illōs sēgnēs ad persequen- dum, hōs autem tempore ad comparandum datō fēcit rōbustiōrēs. Quō magis praeceptum illud omnium in animīs esse dēbet, nihil in bellō oportēre contemnyī, neque sine causā dīcitur mātrem timidī flēre nōn solēre. Neque tamen prō opīniōne Thrasybūlī auctae sunt opēs; nam iam illīs temporibus fortius bonī prō lībērtāte loquē- bantur quam pūgnābant. Hinc in Fīraeum trānsiit Mū- nychiamque mūnīvit. Hanc bis tyrannī oppūgnāre sunt adortī, ab eāque turpiter repulsī prōtinus in urbem armīs impedīmentīsque āmīssīs refūgērunt.
Ōsus est Thrasybūlus nōn minus prūdentiā quam forti- tūdine; nam cēdentēs violārī vetuit — cīvēs enim cīvibus parcere aequum cēnsēbat — neque quisquam est vulnerā- tus nisi quī prior impūgnāre voluit. Nēminem iacentem veste spoliāvit, nīl attigit nisi arma, quōrum indigēbat, quaeque ad vīctum pertinēbant. In secundō proeliō ce- cidit Critiās, dux tyrannōrum, cum quidem adversus Thrasybūlum fortissimē pūgnāret.
III. Hōc dēiectō Pausaniās vēnit Atticīs auxiliō, rēx Lacedaemoniōrum. Is inter Thrasybūlum et eōs, quī
39
10
15
20
urbem tenēbant, fēcit pācem hīs condiciōnibus: nē quī-
praeter trīgintā tyrannōs et decem, quī posteā praetōrēs exsiliō nēve bona pūblicārentur; reī pūblicae prōcūrātiō populō redderētur. Praeclārum hōc quoque Thrasybūlī, quod reconciliātā pāce, cum plūrimum in cīvitāte posset, lēgem tulit nē quis ante āctārum rērum accūsārētur nēve multārētur, eamque illī oblīviōnis appellārunt. Neque vērō hanc tantum ferendam cūrāvit, sed etiam ut valēret
25
30 40
I0
25
20
CORNELII NEPOTIS VITAE Cr.
effēcit. Nam cum quīdam ex eīs, quī simul cum eō in exsiliō fuerant, caedem facere eōrum vellent cum quibus in grātiam reditum erat pūblicē, prohibuit et id quod pollicitus erat praestitit.
IV. Huic prō tantīs meritīs honōris causā corōna ā populō data est, facta duābus virgulīs oleāginīs; quam quod amor cīvium et nōn vīs expresserat, nūllam habuit invidiam māgnāque fuit glōriā Bene ergō Pittacus ille, quī in septem sapientum numerō est habitus, cum Mytilē- naeī multa mīlia iūgerūm agrī eī mūnerī darent, “Nōlīte, ōrō vōs,” inquit, “id mihi dare, quod multī invideant, plūrēs etiam concupīscant. Quā rē ex istīs nōlō amplius quam centum iūgera, quae et meam animī aequitātem et vestram voluntātem indicent; nam parva mūnera diū- tina, locuplētia nōn propria esse cōnsuērunt.” IIllā igitur corōnā contentus Thrasybūlus neque amplius requīsīvit neque quemquam honōre sē antecessisse exīstimāvit. Hīc sequentī tempore, cum praetor classem ad Ciliciam ap- pulisset neque satis dīligenter in castrīs ēius agerentur vigiliae, ā barbarīs ex oppidō noctū ēruptiōne factā in tabernāculō interfectus est.
IX. CONŌN.
I. Conōn Athēniēnsis Peloponnēsiō bellō accessit ad rem pūblicam, in eōque ēius opera māgnī fuit; nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis māgnās marī rēs gessit. Quās ob causās prae-
cipuus eī honōs habitus est. Namque omnibus ūnus 5
īnsulīs praefuit, in quā potestāte Pherās cēpit, colōniam Lacedaemoniōrum. Fuit etiam extrēmō Peloponnēsiō bellō praetor, cum apud Aegos flūmen cōpiae Athēniēn- sium ab Lȳsandrō sunt dēvīctae. Sed tum āfuit, eōque pēius rēs administrāta est; nam et prūdēns reī mīlitāris et dīligēns erat imperātor. Itaque nēminī erat eīs tem- poribus dubium, sī adfuisset, illam Athēniēnsēs calamitā- tem acceptūrōs nōn fuisse.
II. Rēbus autem adffīctīs, cum patriam obsidērī audīs- set, nōn quaesīvit ubi ipse tūtō vīveret, sed unde prae- sidiō posset esse cīvibus suīs. Itaque contulit sē ad Pharnabāzum, satrapem Iōniae et Lydiae eundemque generum rēgis et propīnquum; apud quem ut multum grātiā valēret, multō labōre multīsque effēcit perīculīs. Nam cum Lacedaemoniī Athēniēnsibus dēvīctīs in societāte nōn manērent, quam cum Artaxerxe fēcerant, Agēsilā- umque bellāium mīsissent in Asiam, māximē impulsī ā Tissaphermne, quī ex intimīs rēgis ab amīcitiā ēius dēfēcerat et cum Lacedaemoniīs coierat societātem, hunc adversus Pharnabāszus habitus est imperātor, rē quidem vērā ex- ercituī praefuit Conōn ēiusque omnia arbitriō gesta sunt. Hīc multum ducem summum Aggēsilānm impedīvit saepe-
41
I0
25
20
25 42
Io
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cin., w.
que ēius cōnsiliīs obstitit, neque vērō nōn fuit apertum, sī ille nōn fuisset, Agēsilāxm Asiam Taurō tenus rēgī fuisse ēreptūrum.
Quī posteā quam domum ā suīs cīvibus revocātus est, quod Boeōtī et Athēniēnsēs Lacedaemoniīs bellum indīxe- rant, Conōn nihilō sētius apud praefectōs rēgis versābātur eīsque omnibus māgnō erat ūsuī.
III. Dēfēcerat ā rēge Tissaphernēs, neque id tam Artaxerxī quam cēterīs erat apertum; multīs enim māg- nīsque meritīs apud rēgem, etiam cum in officiō nōn manēret, valēbat. Neque id erat mīrandum, sī nōn facile ad crēdendum addūcēbātur, reminīscēns ēius sē operā Cȳrum frātrem superāsse. Hūius accūsandī grātiā Conōn ā Pharnabāzō ad rēgem mīssus posteā quam vēnit, prīmum ex mōre Persārum ad chīliarchum, quī secundum gradum imperiī tenēbat, Tithraustēn accessit sēque ostendit cum rēge conloquī velle. Huic ille, “Nūlla,” inquit, “mora est, sed tū dēlīberā, utrum conloquī mālīs an per litterās agere quae cōgitās. Necesse est enim, sī in cōnspectum vēneris, venerārī tē rēgem; nēmō enim sine hōc admitti- tur. Hōc sī tibi grave est, per mē nihilō sētius ēditīs mandātīs cōnficiēs quod studēs.”
Tum Conōn “Mihi vērō,” inquit, “nōn est grave quemvīs honōrem habēre rēgī, sed vereor nē cīvitātī meae sit opprobriō, sī, cum ex eā sim profectus quae cēterīs gentibus imperāre cōnsuērit, potius barbarōrum quam illīus mōre fungar.” Itaque quae volēbat huic scrīpta trādidit.
IV. Quibus cōgnitīs rēx tantum auctōritāte ēius mōtus est, ut et Tissaphernem hostem iūdicārit et Lacedaemo- niōs bellō persequī iusserit et eī permīserit quem vellet ēligere ad dispēnsandam pecūniam. Id arbitrium Conōn negāvit suī esse cōnsiliī, sed ipsīus, quī optimē suōs nōsse
v.] CONON 43
dēbēret, sed sē suādēre, Pharnabāzō id negōtiī daret. Hinc māgnīs mūneribus dōnātus ad mare est mīssus, ut Cypriīs et Phoenīcibus cēterīsque maritimīs civitātibus nāvēs longās imperāret classemque, quā proximā aestāte mare tuērī posset, comparāret, datō adiūtōre Pharnabārō, s sīcut ipse voluerat. Id ut Lacedaemoniīs est nūntiātum, nōn sine cūrā rem administrant, quod māius bellum imminēre arbitrābantur quam sī cum barbarō sōlum contenderent; nam ducem fortem et prūdentem rēgiīs opibus praefutūrum ac sēcum dīmicātūrum vidēbant, quem r0 neque cōnsiliō neque cōpiīs superāre possent. Hāc mente māgnam contrahunt classem; proficīscuntur Fīsan- drō duce. Hōs Conōn apud Cnidum aglortus māgnō proeliō fugat, multās nāvēs capit, complūrēs dēprimit.
Quā vīctōriā nōn sōlum Athēnae, sed etiam cūncta 15 Graecia, quae sub Lacedaemoniōrum fuerat imperiō, lībe- rāta est. Conōn cum parte nāvium in patriam vēnit, mūrōs dīrutōs ā Lȳsandrō utrōsque, et Pīraeī et Athēnā- rum, reficiendōs cūrat pecūniaeque quīnquāgintā talenta, quae ā Phamabāzō accēperat, cīvibus suīs dōnat. 20
V. Accidit huic, quod cēterīs mortālibus, ut incōnsīde- rātior in secundā quam in adversā esset fōrtūnā Nam classe Peloponnēsiōrum dēvīctā, cum ultum sē iniūriās patriae putāret, plūra concupīvit quam efficere potuit. Neque tamen ea nōn pia et probanda fuērunt, quod e5 potius patriae opēs augērī quam rēgis māluit. Nam cum māgnam auctōritātem sibi pūgnā illā nāvālī, quam apud Cnidum fēcerat, cōnstituisset nōn sōlum inter barbarōs, sed etiam omnēs Graeciae cīvitātēs, clam dare operam coepit, ut Iōniam et Aeoliam restitueret Athēniēnsibus. s0 Id cum minus dīligenter esset cēlātum, Tīribāsus, quī Sardibus praeerat, Conōnem ēvocāvit, simulāns ad rēgem CORNELII NEPOTIS VITAE .v.
eum sē mittere velle māgnā dē rē. Hūius nūntiō pārēns cum vēnisset, in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiū fuit. Inde nōnnūllī eum ad rēgem abductum ibique eum perīsse scrīptum relīquērunt. Contrā ea Dīnōn historicus, cuī nōs plūrimum dē Persicīs rēbus crēdimus, effūgisse scrīpsit; illud addubitat, utrum Tīribāsō sciente an im- prūdente sit factum.
X. DIōN.
I. Diōn, Hipparīnī fīlius, Syrācūsānus, nōbilī genere nātus, utrāque implicātus tyrannide Dionysiōrum. Nam- que ille superior Aristomachēn, sorōrem Diōnis, habuit in mātrimōniō, ex quā duōs fīliōs, Hipparīnum et Nīsaeum, prōcreāvit totidemque fīliās, nōmine Sōphrosȳnēn et Are- tēn, quārum priōrem Dionȳsiō fīliō, eīdem cuī rēgnum relīquit, nūptum dedit, alteram, Aretēn, Diōnī.
Diōn autem praeter generōsam propīnquitātem nōbilem- que māiōrum fāmam multa alia ab nātūrā habuit bona, in eīs ingenium docile, cōme, aptum ad artēs optimās, māgnam corporis dīgnitātem, quae nōn minimum com- mendat, māgnās praetereā dīvitiās ā patre relīctās, quās ipse tyrannī mūneribus auxerat. Erat intimus Dionȳsiō priōrī, neque minus propter mōrēs quam adfīnitātem. Namque etsī Dionȳsiī crūdēlitās eī displicēbat, famen salvum propter necessitūdinem, magis etiam suōrum causā studēbat. Aderat in māgnīs rēbus, ēiusque cōnsiliō mul- tum movēbātur tyrannus, nisi quā in rē māior ipsīus cupi- ditās intercesserat. Lēgātiōnēs vērō omnēs, quae essent inlūstriōrēs, per Diōnem administrābantur; quās quidem ille dīligenter obeundō, fidēliter administrandō crūdē- lissimum nōmen tyrannī suā hūmānitāte lēniēbat. Hunc ā Dionȳsiō mīssum Carthāginiēnsēs sīc suspēxērunt, ut nēminem umquam Graecā linguā loquentem magis sint admīrātī.
II. Neque vērō haec Dionȳsium fugiēbant; nam quantō esset sibi ōrnāmentō, sentiēbat. Quō fīēbat ut ūnī huic
45
10
I5
20
25 46
I0
ī5
20
25
30
CORNELII NEFOTIS VITAE Cmr.
māximē indulgēret neque eum secus dīligeret ac fīlium; quī quidem, cum Platōnem Tarentum vēnisse fāma in Siciliam esset perlāta, adulēscentī negāre nōn potuerit quīn eum arcesseret, cum Diōn ēius audiendī cupiditāte flagrāret. Dedit ergō huic veniam māgnāque eum am- bitiōne Syrācūsās perdūxit. Quem Diōn adeō admīrātus est atque adamāvit, ut sē eī tōtum trāderet. Neque vērō minus ipse Platō dēlēctātus est Diōne. Itaque cum ā tyrannō crūdēliter violātus esset, quippe quī eum vē- numdarī iussisset, tamen eōdem rediit ēiusdem Diōnis precibus adductus. Interim in morbum incidit Dionȳsius. Quō cum gravius cōnflīctārētur, quaesīvit ā medicīs Diōn, quem ad modum sē habēret, simulque ab eīs petiit, sī fōrte in māiōre esset perīculō, ut sibi fatērentur; nam velle sē cum eō conloquī dē partiendō rēgnō, quod sorō- ris suae fīliōs ex illō nātōs partem rēgnī putābat dēbēre habēre. Id medicī nōn tacuērunt et ad Dionȳsium fīlium sermōnem rettulērunt. Quō ille commōtus, nē agendī esset Diōnī potestās, patrī sopōrem medicōs dare coēgit. Hōc agger sūmptō sopītus diem obiit suprēmum.
III. Tāle initium fuit Diōnis et Dionȳsiī simultātis, eaque multīs rēbus aucta est. Sed tamen prīmīs tempori- bus aliquamdiū simulāta inter eōs amīcitia mānsit; sīcut, cum Diōn nōn dēsisteret obsecrāre Dionȳsium, ut Platō- nem Athēnīs arcesseret et ēius cōnsiliīīs ūterētur, ille, quī in aliquā rē vellet patrem imitārī, mōrem eī gessit. Eō- demque tempore Philistum historicum Syrācūsās redūxit, hominem amīcum nōn magis tyrannō quam tyrannidī. Sed dē hōc in eō librō plūra sunt exposita, quī de his- toricīs Graecīs cōnscrīptus est. Platō autem tantum apud Dionȳsium auctōritāte potuit valuitque ēloquentiā, ut eī persuāserit tyrannidis facere fīnem lbērtātemque reddere
w., v.] DION
Syrācūsānīs. Ā quā voluntāte Philistī cōnsiliō dēterritus aliquantō crūdēlior esse coepit. :
IV. Quī quidem cum ā Diōne sē superārī vidēret ingeniō, auctōritāte, amōre populī, verēns nē, sī eum sēcum habēret, aliquam occāsiōnem suī daret opprimendī, nāvem eī trirēmem dedit, quā Corinthum dēveherētur, ostendēns sē id utrīusque facere causā, nē, cum inter sē timērent, alteruter alterum praeoccupāret. Id cum factum multī indīgnārentur māgnaeque esset invidiae tyrannō, Dionȳsius omnia, quae movērī poterant Diōnis, in nāvēs imposuit ad eumque mīsit. Sīc enim exīstimārī volēbat, id sē nōn odiō hominis, sed suae salūtis fēcisse causā. Posteā vērō quam audīvit eum in Peloponnēsō manum comparāre sibique bellum facere cōnārī, Aretēn, Diōnis uxōrem, aliī nūptum dedit fīliumque ēius sīc ēducārī iussit, ut indulgendō turpissimīs imbuerētur cupiditātibus. Nam puer vīnō epulīsque obruēbātur, neque ūllum tempus sōbriō relinquēbātur. Is usque eō vītae statum commū- tātum ferre nōn potuit, postquam in patriam rediit pater — namque appositī erant custōdēs, quī eum ā prīstinō vīctū dēdūcerent — ut sē dē superiōre parte aedium dēiēcerit atque ita interierit. Sed illūc revertor.
V. Postquam Corinthum pervēnit Diōn et eōdem per- fūgit Hēraclīdēs ab eōdem expulsus Dionȳsiō, quī prae- fectus fuerat equitam, omnī ratiōne bellum comparāre coepērunt. Sed nōn multum prōficiēbant, quod multōrum annōrum tyrannis māgnārum opum putābātur; quam ob causam paucī ad societātem perīculī perdūcēbantur.
Sed Diōn, frētus nōn tam suīs cōpiīs quam odiō ty- rannī, māximō animō duābus onerāriīs nāvibus quīn- quāgintā annōrum imperium, mūnītum quīngentīs longīs nāvibus, decem equitum centumque peditum mīlibus, pro-
a47
20
25
30 48
10
15
20
35
30
CORNELII NEPOTIS VITAE cvi.
fectus oppūgnātum, quod omnibus gentibus admīrābile est vīsum, adeō facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syrācūsās introierit. Ex quō intellegī potest nūllum esse imperium tūtum nisi benevolentiā mūnītum. Eō tempore aberat Dionȳsius et in ītaliā classem opperiēbātur adversāriōrum, ratus nēminem sine māgnīs cōpiīs ad sē ventūrum. Quae rēs eum fefellit; nam Diōn eīs ipsīs, quī sub adversāriī fuerant potestāte, rēgiōs spīritūs repressit tōtīusque ēius partis Siciliae potī- tus est, quae sub Dionȳsiī fuerat potestāte, parīque modō urbis Syrācūsārum praeter arcem et īnsulam adiūnctam oppidō, eōque rem perdūxit, ut tālibus pactiōnibus pācem tyrannus facere vellet: Siciliam Diōn obtinēret, ītaliam Dionȳsius, Syrācūsās Apollocratēs, cuī māximam fidem ūnī habēbat Diōnȳsius.
VI. Hās tam prōsperās tamque inopīnātās rēs cōnse- cūta est subita commūtātiō, quod fōrtūna suā mōbilitāte, quem paulō ante extulerat, dēmergere est adorta. Prī- mum in fīliō, dē quō commemorāvī suprā, suam vim exercuit. Nam cum uxōrem redūxisset, quae aliī fuerat trādita, fīliumque vellet revocāre ad virtūtem ā perditā lūxuriā, accēpit gravissimum parēns vulnus morte fīliī. Deinde orta dissēnsiō est inter eum et Hēraclīdem, quī, quod eī prīncipātum nōn concēdēbat, factiōnem compa- rāvit. Neque is minus valēbat apud optimātēs, quōrum cōnsēnsū praeerat classī, cum Diōn exercitum pedestrem tenēret. Nōn tulit hōc animō aequō Diōn, et versum illum Homērī rettulit ex secundā rhapsōdiā, in quō haec sententia est: nōn posse bene gerī rem pūblicam mul- tōrum imperiīs.. Quod dictum māgna invidia cōnsecūta est; namque aperuisse vidēbātur omnia in suā potestāte esse velle. Hanc ille nōn lēnīre obsequiō, sed acerbitāte
1
vi., vni.] DION
opprimere studuit, Hēraclīdemque, cum Syrācūsās vēnis- set, interficiendum cārāvit.
VII. Quod factum omnibus māximum timōrem iniēcit; nēmō enim illō interfectō sē tūtum putābat. Ille autem adversāriō remōtō licentius eōrum bona, quōs sciēbat adversus sē sēnsisse, mīlitibus dispertīvit. Quibus dīvīsīs cum cottīdiānī māximī fierent sūmptūs, celeriter pecūnia deesse coepit, neque quō manūs porrigeret suppetēbat, nisi in amīcōrum possessiōnēs. Id ēius modī erat, ut, cum mīlitēs reconciliāsset, āmitteret optimātēs. Quārum rērum cūrā angēbātur et īnsuētus male audiendī, nōn animō aequō ferēbat dē sē ab eīs male exīstimārī, quōrum paulō ante in caelum fuerat ēlātus laudibus. vVulgus autem offēnsā in eum mīlitum voluntāte līberius loquē- bātur et tyrannum nōn ferendum dictitābat.
VIII. Haec ille intuēns cum quem ad modum sēdāret nēscīret, et quōrsum ēvāderent timēret, Callicratēs quīdam, cīvis Athēniēnsis, quī simul cum eō ex Peloponnēsō in Siciliam vēnerat, homō et callidus et ad fraudem acūtus, sine ūllā religiōne ac fidē, adiit ad Diōnem et ait: eum māgnō in perīculō esse propter offēnsiōnem populī et odium miīlitam, quod nūllō modō ēvītāre posset, nisi alicuī suōrum negōtium daret, quī sē simulāret illī inimī- cum. Quem sī invēnisset idōneum, facile omnium animōs cōgnitūrum adversāriōsque sublātūrum, quod inimīcī ēius dissidentī suōs sēnsūs apertūrī forent.
Tālī cōnsiliō probātō excēpit hās partēs ipse Callicratēs et sē armat imprūdentiā Diōnis. Ad eum interficiendum sociōs conquīrit, adversāriōs ēius convenit, coniūrātiōne cōnfīrmat. Rēs, multīs cōnsciīs quae agerētur, ēlāta dē- fertur ad Aristomachēn, sorōrem Diōnis, uxōremque Aretēn. Illae timōre perterritae conveniunt, cūius dē
49
I0
15
20
25
30 50
5
10
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE fix., x.
perīculō timēbant. At ille negat ā Callicrate fierī sibi īnsidiās, sed illa, quae agerentur, fierī praeceptō suō. Mulierēs nihilō sētius Callicratem in aedem Prōserpinae dēdūcunt ac iūrāre cōgunt, nihil ab illō perīculī fore Diōnī. Ille hāc religiōne nōn modo nōn est dēterritus, sed ad mātūrandum concitātus est, verēns nē eprius cōn- silium aperīrētur suum, quam cōgitāta perfēcisset.
IX. Hāc mente proximō diē fēstō, cum ā conventū sē remōtum Diōn domī tenēret atque in conclāvī ēditō recubuisset, cōnsciīs facinoris loca mūnītiōra oppidī trādit, domum custōdiīs saepit, ā foribus quī nōn discēdant certōs praeficit, nāvem trirēmem armātīs ōrnat Philostratō- que, frātrī suō, trādit eamque in portū agitāre iubet, ut sī exercēre rēmigēs vellet, cōgitāns, sī fōrte cōnsiliīs ob- stitisset fōrtūna, ut habēret quā aufugeret ad salūtem. Suōrum autem ē numerō Zacȳnthiōs adulēscentēs quōs- dam ēligit cum audācissimōs tum vīribus māximīs, eīsque dat negōtium, ad Diōnem eant inermēs, sīc ut conve- niendī ēius grātiā vidērentur venīre. Iī propter nōtitiam sunt intrōmīssī. At illīus ut Nmen intrārant, foribus obse- rātīs in lectō cubantem invādunt, conligant; fit strepitus, adeō ut exaudīrī posset forīs. Hīc, sīcut ante saepe dictum est, quam invīsa sit singulāris potentia et mise- randa vīta, quī sē metuī quam amārī mālunt, cuīvīs facile intellēctū fuit. Namque illī ipsī custōdēs, sī prōmptā fuissent voluntāte, foribus effrāctīs servāre eum potuissent, quoad illī inermēs tēlum forīs flāgitantēs vīvum tenēbant. Cuī cum succurreret nēmō, Lycō quīdam Syrācūsānus per fenēstram gladium dedit, quō Diōn interfectus est.
X. Cōnfectā caede, cum multitūdō vīsendī grātiā in- troīsset, nōnnūllī ab īnsciīs prō noxiīs concīduntur. Nam celerī rūmōre dīlātō, Diōnī vim adlātam, multī concurre-
x.] DION 5I1
rant, quibus tāle facinus displicēbat. Iī falsā suspīciōne ductī immerentēs ut scelerātōs occīdunt. Hūius dē morte ut palam factum est, mīrābiliter vulgī mūtāta est voluntās; nam quī vīvum eum tyrannum vocitārant, eīdem lberā- tōrem patriae tyrannīque expulsōrem praedicābant. Sīc s; subitō misericordia odiō successerat, ut eum suō sanguine ab Acherunte, sī possent, cuperent redimere. Itaque in urbe celeberrimō locō, ēlātus pūblicē, sepulcrī monumentō dōnātus est. Diem obiit circiter annōs quīnquāgintā nātus, quartum post annum quam ex Peloponnēsō in Sici- ro liam redierat. 20
25
xXI. īPHICRATĒS.
I. īphicratēs Athēniēnsis nōn tam māgnitūdine rērum gestārum quam disciplīnā mīlitārī nōbilitātus est. Fuit enim tālis dux, ut nōn sōlum aetātis suae cum prīmīs comparārētur, sed nē dē māiōribus nātū quidem quis- quam antepōnerētur. Multum vērō in bellō est versātus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpā male rem ges- sit, semper cōnsiliō vīcit tantumque eō valuit, ut multa in rē mīlitārī partim nova attulerit, partim meliōra fēcerit. Namque ille pedestria arma mūtāvit. Cum ante illum imperātōrem māximīs clipeīs, brevibus hastīs, minūtīs gladiīs ūterentur, ille ē contrāriō peltam prō parmā fēcit —3ā quō posteā peltastae peditēs appellābantur— ut ad mōtūs concursūsque essent leviōrēs, hastae modum dvu- plicāvit, gladiōs longiōrēs fēcit. īdem genus lōrīcārum novum īnstituit et prō sertīs atque aēneīs linteās dedit. Quō factō expedītiōrēs mīlitēs reddidit; nam pondere dētrāctō, quod aequē corpus tegeret et leve esset cūrāvit.
II. Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium Athēniēnsium, in rēgnum restituit. Apud Corinthum tantā sevēritāte exercituī praefuit, ut nūllae umquam in Graeciā neque exercitātiōrēs cōpiae neque magis dictō audientēs fuerint ducī, in eamque cōnsuētūdinem addūxit ut, cum proeliī sīgnum ab imperātōre esset datum, sine ducis operā sīc ōrdinātae cōnsisterent, ut singulī ā perītissimō imperātōre dispositī vidērentur. Hōc exercitī moram Lacedaemoniōrum interfēcit, quod māximē tōtā celebrā- tum est Graeciā. Iterum eōdem bellō omnēs cōpiās
52
nr.] IPHICRATES
eōrum fugāvit, quō factō māgnam adeptus est glōriam. Cum Artaxerxēs Aegyptiō rēgī bellum īnferre voluit, īphicratēn ab Athēniēnsibus ducem petīvit, quem prae- ficeret exercituī conductīciō, cūius numerus duodecim mīlium fuit. Quem quidem sīc omnī disciplīnā miīlitārī ērudīvit, ut quem ad modum quondam Fabiānī mīlitēs Rōmae, sīc īphicratēnsēs apud Graecōs in summā laude fuerint.
īdem subsidiō Lacedaemoniīs profectus Epamīnōndae retardāvit impetūs; nam nisi ēius adventus appropīn- quāsset, nōn prius Thēbānī Spartā abscessissent, quam captam incendiō dēlēssent.
III. Fuit autem et animō māgnō et corpore imperātō- riāque fōrmā, ut ipsō aspectū cuīvīs iniceret admīrātiōnem suī, sed in labōre nimis remīssus parumque patiēns, ut Theopompus memoriae prōdidit, bonus vērō cīvis fidēque māgnā. Quod cum in aliīs rēbus dēclārāvit, tam māximē ‘in Amyntae Macedonis līberīs tuendīs. Namque Eury- dicē, māter Perdiccae et Philippī, cum hīs duōbus puerīs Amyntā mortuō ad īphicratēn cōnfūgit ēiusque opibus dēfēnsa est. Viīxit ad senectūtem plācātīs in sē suōrum cīvium animīs. Causam capitis semel dīxit, bellō sociāl, simul cum Tīmotheō, eōque iūdiciō est absolūtus.
Menesthea fīlium relīquit ex Thraessā nātum, Cotī rēgis fīliā Is cum interrogārētur, utrum plūris, patrem mātremne, faceret, “Mātrem,” inquit. Id cum omnibus mīrum vidērētur, at ille “Meritō,” inquit, “faciō; nam pater, quantum in sē fuit, Thraecem mē gentit, contrā ea māter Athēniēnsem.”
53
IŌ
15
20 I10
15
20
a5
XII. CHABRIS5S.
I. Chabriās Athēniēnsis. Hīc quoque in summīs ha- bitus est ducibus rēsque multās memoriā dīgnās gessit. Sed ex eīs ēlūcet māximē inventum ēius in proeliō quod apud Thēbās fēcit, cum Boeōtīs subsidiō vēnisset. Nam- que in eō vīctōriā fīdente summō duce Aggēsilāō, fugātīs iam ab eō conductīciīs catervīs, reliquam pha- langem locō vetuit cēdere obnīxōque genū scūtō, prōiectā hastā impetum excipere hostium docuit. Id novum Agē- silāus contuēns prōgredī nōn est ausus suōsque iam in- currentēs tubā revocāvit. Hōc usque eō tōtā Graeciā fāmā celebrātum est, ut illō statū Chabriās sibi statuam fierī voluerit, quae pūblicē eī ab Athēniēnsibus in forō cōnstitūta est. Ex quō factum est ut posteā athlētae cēterīque artificēs eīs statibus in statuīs pōnendīs ūte- rentur, quibus vīctōriam essent adeptī.
II. Chabriās autem multa in Eurōpā bella admini- strāvit, cum dux Athēniēnsium esset; in Aegyptō suā sponte gessit. Nam Nectenebin adiūtum profectus rēg- num eī cōnstituit. Fēcit idem Cyprī, sed pūblicē ab Athēniēnsibus Euagorae adiūtor datus, neque prius inde discessit, quam tōtam īnsulam bellō dēvinceret; quā ex rē Athēniēnsēs māgnam glōriam sunt adeptī. Interim bellum inter Aegyptiōs et Persās cōnflātum est. Athē- niēnsēs cum Artaxerxe societātem habēbant, Lacedae- moniī cum Aegyptiīs, ā quibus māgnās praedās Agēsilāus, rēx eōrum, faciēbat. Id intuēns Chabriās, cum in rē nūllā Agēsilāō cēderet, suā sponte eōs adiūtum pro-
54
mt., wv.] CHABRIAS
fectus Aegyptiae classī praefuit, pedestribus cōpiīs Agēsi- lāus.
III. Tum praefectī rēgis Persae lēgātōs mīsērunt Athē- nās questum, quod Chabriās adversum rēgem bellum gereret cum Aegyptiīs. Athēniēnsēs diem certam Cha- briae praestituērunt, quam ante domum nisi redīsset, capitis sē illum damnātūrōs dēnūntiārunt. HQōc ille nūn- tiō Athēnās rediit, neque ibi diūtius est morātus, quam fuit necesse. Nōn enim libenter erat ante oculōs suōrum cīvium, quod et vīvēbat lautē et indulgēbat sibi lberālius quam ut invidiam vulgī posset effugere. Est enim hōc commūne vitium māgnīs līberīsque cīvitātibus, ut invidia glōriae comes sit et libenter dē eīs dētrahant quōs ēminēre videant altius, neque animō aequō pauperēs aliēnam opulentiam intueantur. Itaque Chabriās, quoad eī licēbat, plūrimum aberat. Neque vērō sōlus ille aberat Athēnīs libenter, sed omnēs ferē prīncipēs fēcērunt idem, quod tantum sē ab invidiā putābant āfutūrōs, quantum ā cōnspectū suōrum recesserint. Itaque Conōn plūrimum Cyprī vīxit, īphicratēs in Thraeciā, Tīmotheus Lesbī,
Charēs Sīgēī, dissimilis quidem Charēs hōrum et factīs et.
mōribus, sed tamen Athēnīs et honōrātus et potēns.
IV. Chabriās autem periit bellō sociālī tālī modō. Oppūgnābant Athēniēnsēs Chium. Erat in classe Chabriās prīvātus, sed omnēs, quī in magistrātū erant, auctōritāte anteībat, eumque magis mīlitēs quam quī praeerant sus- piciēbant. Quae rēs eī mātūrāvit mortem. Nam dum prīmus studet portum intrāre gubernātōremque iubet eō dērigere nāvem, ipse sibi perniciēī fuit; cum enim eō penetrāsset, cēterae nōn sunt secūtae. Quō factō circum- fūsus hostium concursū cum fortissimē pūgnāret, nāvis rōstrō percussa coepit sīdere. Hinc refugere cum posset,
55
I1ō
I5
20
25
30 56
CORNELII NEPOTIS VITAE Civ.
sī sē in mare dēiēcisset, quod suberat classis Athēniēn- sium quae exciperet natantēs, perīre māluit quam armīs abiectīs nāvem relinquere, in quā fuerat vēctus. Id cētenī facere nōluērunt, quī nandō in tūtum pervēnērunt. At ille, praestāre honestam mortem exīstimāns turpī vītae, comminus pūgnāns tēlīs hostium interfectus est.
xXIII. TīMOTHEUS.
I. Tīmotheus, Conōnis fīlius, Athēniēnsis. Hīc ā patre acceptam glōriam multīs auxit virtūtibus; fuit enim diser- tus, impiger, labōriōsus, reī mīlitāris perītus neque minus cīvitātis regendae. Multa hūius sunt praeclārē facta, sed haec māximē inlūstria. Olynthiōs et Bȳzantiōs bellō subē- git. Samum cēpit; in quō oppūgnandō superiōre bellō Athēniēnsēs mīlle et ducenta talenta cōnsūmpserant, id ille sine ūllā pūblicā impēnsā populō restituit. Adversus Cotum bella gessit ab eōque mīlle et ducenta talenta praedae in pūblicum rettulit. Cȳzicum obsidiōne lbe- rāvit. Ariobarzānī simul cum Aggēsilāō auxiliō profectus est, ā quō cum Lacō pecūniam numerātam accēpisset, ille cīvēs suōs agrō atque urbibus augērī māluit quam id sūmere, cūius partem domum suam ferre posset. Itaque accēpit Crīthōtēn et Sēstum.
II. īdem classī praefectus circumvehēns Peloponnēsum, Lacōnicēn populātus, classem eōrum fugāvit, Corcȳram sub imperium Athēniēnsium redēgit sociōsque dein ad- iūnxit Ēpīrōtas, Athamānas, Chāonas omnēsque eās gentēs, quae mare illud adiacent. Quō factō Lacedaemoniī dē diūtinā contentiōne dēstitērunt et suā sponte Athēniēnsi- bus imperiī maritimī prīncipātum concessērunt, pācemque eīs lēgibus cōnstituērunt, ut Athēniēnsēs marī ducēs essent. Quae vīctōria tantae fuit Atticīs laetitiae, ut tum prīmum ārae Pācī pūblicē sint factae eīque deae pulvīnar sit īnstitūtam. Cūius laudis ut memoria manēret, Tīmo- theō pūblicē statuam in forō posuērunt. Quī honōs huic
57
I0
I5
20
25
58
wun
Iō
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cin., w.
ūnī ante id tempus contigit, ut, cum patrī populus statuam posuisset, fīliō quoque daret. Sīc iūxtā posita recēns fīliī veterem patris renovāvit memoriam.
III. Hīc cum esset māgnō nātū et magistrātūs gerere dēsīsset, bellō Athēniēnsēs undique premī sunt coeptī. Dēfēcerat Samus, dēscierat Hellēspontus, Philippus iam tum valēns multa mōliēbātur; cuī oppositus Charēs cum esset, nōn satis in eō praesidiī putābātur. Fit Menes- theus praetor, fīlius īphicratis, gener Tīmotheī, et ut ad bellum proficīscātur dēcernitur. Huic in cōnsilium dantur virī duo ūsū sapientiāque praestantēs, pater et socer, quod in hīs tanta erat auctōritās, ut māgna spēs esset per eōs āmīssa posse recuperārī. Iī cum Samum profectī essent et eōdem Charēs illōrum adventū cōgnitō cum suīs cōpiīs proficīscerētur, nē quid absente sē gestum vidērētur, ac- cidit, cum ad īnsulam appropīnquārent, ut māgna tem- pestās orerētur; quam ēvītāre duo veterēs imperātōrēs ūtile arbitrātī suam classem suppressērunt. At ille teme- rāriā ūsus ratiōne nōn cessit māiōrum nātū auctōritātī, velut in suā manū esset fōrtūna. Quō contenderat per- vēnit, eōdemque ut sequerentur, ad Tīmotheum et īphi- cratēn nūntium mīsit.
Hinc male rē gestā, complūribus āmīssīs nāvibus eō unde erat profectus sē recēpit litterāsque Athēnās pūblicē mīsit, sibi prōclīve fuisse Samum capere, nisi ā Tīmotheō et īphicrate dēsertus esset. Populus ācer, suspicāx ob eamque rem mōbilis, adversārius, invidus — etenim poten- tia in crīmen vocābātur — domum revocat; accūsantur prōditiōnis. Hōc iūdiciō damnātur Tīmotheus līsque ēius aestimātur centum taīentīs. Ille odiō ingrātae cīvitātis exāctus Chalcidem sē contulit.
IV. Hūius post mortem cum populum iūdiciī suī pae-
w.] TIMOTHEUS
nitēret, multae novem partēs dētrāxit et decem talenta Conōnem, fīlium ēius, ad mūrī quandam partem reficien- dam iussit dare. In quō fōrtūnae varietās est animad- versa. Nam quōs avus mūrōs ex hostium praedā patriae restituerat, eōsdem nepōs cum summā īgnōminiā familiae ex suā rē familiārī reficere coāctus est. Tīmotheī autem moderātae sapientisque vītae cum plēraque possīmus prō- ferre testimōnia, ūnō erimus contentī, quod ex eō facile conicī poterit, quam cārus suīs fuerit. Cum Athēnīs adu- lēscentulus causam dīceret, nōn sōlum amīcī prīvātīque hospitēs ad eum dēfendendum convēnērunt, sed etiam in eīs Iāsōn, tyrannus Thessaliae, quī illō tempore fuit om- nium potentissimus. Hīc cum in patriā sine satellitibus sē tūtum nōn arbitrārētur, Athēnās sine ūllō praesidiō vēnit tantīque hospitem fēcit, ut māllet sē capitis perī- culum adīre quam Tīmotheō dē fāmā dīmicantī deesse. Hunc adversus tamen Tīmotheus posteā populī iūssū bellum gessit; patriae enim sānctiōra iūra quam hospitiī esse dūxit.
Haec extrēma fuit aetās imperātōrum Athēniēnsium, īphicratis, Chabriae, Tīmotheī, neque post illōrum obitum quisquam dux in illā urbe fuit dīgnus memoriā.
Veniō nunc ad fortissimum virum māximīque cōnsiliī omnium barbarōrum, exceptīs duōbus Carthāginiēnsibus, Hamilcare et Hannibale. Dē quō hōc plūra referēmus, quod et obscūriōra sunt ēius gesta plēraque et ea quae prōsperē eī cessērunt, nōn māgnitūdine cōpiārum, sed cōnsiliī, quō tum omnēs superābat, accidērunt; quōrum nisi ratiō explicāta fuerit, rēs appārēre nōn poterunt.
59
10
ī5
20
25
15
20
25
XIV. DATAMĒS.
I. Datamēs, patre Camisare, nātiōne Cāre, mātre Scythissā nātus, prīmum mīlitum in numerō fuit apud Artaxerxēn eōrum quī rēgiam tuēbantur. Pater ēius Camisarēs, quod et manū fortis et bellō strēnuus et rēgī multīs locīs fidēlis erat repertus, habuit prōvinciam par- tem Ciliciae iūxtā Cappadociam, quam incolunt Leucosyrī. Datamēs mīlitāre mūnus fungēns prīmum quālis esset aperuit in bellō quod rēx adversus Cadūsiōs gessit. Namque hīc māgnī fuit ēius opera. Quō factum est, cum in eō bellō cecidisset Camisarēs, ut paterna eī trāderētur prōvincia.
II. Parī sē virtūte posteā praebuit, cum Autophrādātēs iūssū rēgis bellō persequerētur eōs quī dēfēcerant. Nam- que hūius operā hostēs, cum castra iam intrāssent, multīs mīlibus rēgiōrum interfectīs prōflīgātī sunt exercitusque reliquus cōnservātus rēgis est; quā ex rē māiōribus rēbus praeesse coepit. Erat eō tempore Thuys dynastēs Paphlagoniae, antīquō genere, ortus ā Pylaemene 1illō, quem Homērus Trōicō bellō ā Patroclō interfectum ait. Is rēgī dictō audiēns nōn erat. Quam ob causam bellō eum persequī cōnstituit eīque reī praefēcit Datamēn, propīnquum Paphlagonis ; namque ex frātre et sorōre erant nātī. Quam ob causam Datamēs prīmum experīrī voluit ut sine armīs propīnquum ad officium redūceret. Ad quem cum vēnisset sine praesidiō, quod ab amīcō nūllās verērētur īnsidiās, paene interiit; nam Thuys eum clam interficere voluit. Erat māter cum Datame, amita
60
ni., iv.] DATAMES
Paphlagonis. Ea quid agerētur resciit, fīiumque monuit. Ille fugā perīculum ērītāvit bellumque indīxit Thuynī. In quō cum ab Ariobar2zāne, praefectō Lyȳdiae et Iōniae tōtīusque Phrygiae, dēsertus esset, nihilō sēgnius persevē- rāvit vīrumque Thuyn cēpit cum uxōre et līberīs.
III. Cūius factī nē prius fāma ad rēgem quam ipse pervenīret, dedit operam. Itaque omnibus īnsciīs eō, ubi erat rēx, vēnit posterōque diē Thuyn, hominem māximī corporis terribilīque faciē, quod et niger et capillō longō barbāque erat prōmīssā, optimā veste tēxit, quam satrapae rēgiī gerere cōnsuērant, ōrnāvit etiam torque atque ar- millīs aureīs cēterōque rēgiō cultū; ipse agrestī duplicī amiculō circumdatus hīrtāque tunicā, gerēns in capite galeam vēnātōriam, dextrā manū clāvam, sinistrā cōpulam, ita vinctum ante sē Thuynem agēbat, ut sī feram bēstiam captam dūceret. Quae cum omnēs aspicerent propter novitātem ōrnātūs īgnōtamque fōrmam ob eamque rem māgnus esset concursus, fuit nōn nēmō quī āgnōsceret Thuyn rēgīque nūntiāret. Prīmō nōn accrēdidit itaque Pharnabāzum mīsit explōrātum.
Ā quō ut rem gestam comperit, statim admittī iussit, māgnō opere dēlectātus cum factō tum ōrnātū, imprīmīs quod nōbilis rēx in potestātem inopīnantī vēnerat. Ita- que māgnificē Datamēn dōnātum ad exercitam mīsit, quī tum contrahēbātur duce Pharnabāsō et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parīque eum atque illōs imperiō esse iussit. Posteā vērō quam Pharnabāzum rēx revocāvit, illī summa imperiī trādita est.
IV. Hīc cum māximō studiō comparāret exercitum Aegyptumque proficīscī parāret, subitō ā rēge litterae sunt eī mīssae, ut Aspim aggrederētur, quī Cataoniam tenēbat; quae gēns ijacet suprā Ciliciam, cōnfīnis Cappadociae.
61
20
35
30
62
I0
I5
20
35
30
\
CORNELII NEPOTIS VITAE rv.
Namque Aspis, saltuōsam regiōnem castellīsque mūnītam incolēns, nōn sōlum imperiō rēgis nōn pārēbat, sed etiam fīnitimās regiōnēs vēxābat et quae rēgī portārentur ab- ripiēbat. Datamēs etsī longē aberat ab eīs regiōnibus et ā māiōre rē abstrahēbātur, tamen rēgis voluntātī mōrem gerendum putāvit. Itaque cum paucīs, sed virīs fortibus nāvem cōnscendit, exīstimāns, quod accidit, facilius sē imprūdentem parvā manū oppressūrum quam parātum quamvīs māgnō exercitū. Hāc dēlātus in Ciliciam, ēgres- sus inde, diēs noctēsque iter faciēns Taurum trānsiit eōque quō studuerat vēnit. Quaerit quibus locīs sit Aspis; cōgnōscit haud longē abesse profectumque tum vēnātum. Quem dum speculātur, adventūs ēius causa cōgnōscitur. Pisidās cum eīs quōs sēcum habēbat ad resistendum Aspis comparat. Id Datamēs ubi audīvit, arma sūmit, suōs sequī iubet; ipse equō concitātō ad hostem vehitur. Quem procul Aspis cōnspiciēns ad sē ferentem pertimēscit atque ā cōnātū resistendī dēterritus sēsē dēdidit. Hunc Datamēs vinctum ad rēgem dūcen- dum trādit Mithridātī.
V. Haec dum geruntur, Artaxerxēs reminīscēns ā quantō bellō ad quam parvam rem prīncipem ducum mīsisset, sē ipse reprehendit et nūntium ad exercitum Acēn mīsit, quod nōndum Datamēn profectum putābat, quī dīceret nē ab exercitū discēderet. Hīc priusquam pervenīret quō erat profectus, in itinere convēnit, quī Aspim dūcēbant. Quā celeritāte cum māgnam benevo- lentiam rēgis Datamēs cōnsecūtus esset, nōn minōrem invidiam aulicōrum excēpit, quod illum ūnum plūris quam sē omnēs fierī vidēbant. Quō factō cūnctī ad eum op- primendum cōnsēnsērunt. Haec Pandantēs, gazae custōs rēgiae, amīcus Datamī, perscrīpta eī mittit, in quibus
PISID Pendoy: Pa3
paururl
Cdr
IpmSē;
r
;ī
.. ōtūn
n S-
Ā [aScst4 :
Ē.
Cunaxā Babylon
50 100
455” Bē Sssstx
vi.] DATAMES
docet eum in māgnō fore perīculō, sī quid illō imperante adversī in Aegyptō accidisset. Namque eam esse cōn- suētūdinem rēgiam, ut cāsūs adversōs hominibus tribuant, secundōs fōrtūnae suae. Quō fierī ut facile impellantur ad eōrum perniciem, quōrum ductū rēs male gestae nūntientur. Illum hōc māiōre fore in discrīmine, quod, quibus rēx māximē oboediat, eōs habeat inimīcissimōs. Tālibus ille litterīs cōgnitīs, cum iam ad exercitum Acēn vēnisset, quod nōn īgnōrābat ea vērē scrīpta, dēscīscere ā rēge cōnstituit.
Neque tamen quicquam fēcit quod fidē suā esset indīgnum. Nam Mandroclem Māgnētem exercituī prae- fēcit; ipse cum suīs in Cappadociam discēdit coniūnc- tamque huic Paphlagoniam occupat, cēlāns quā voluntāte esset in rēgem. Clam cum Atriobar2āne facit amīcitiam, manum comparat, urbēs mūnītās suīs tuendās trādit.
VI. Sed haec propter hiemāle tempus minus prōsperē prōcēdēbant. Audit Pisidās quōsdam cōpiās adversus sē parāre. Fīlium eō Arsidaeum cum exercitū mittit; cadit in proeliō adulēscēns. Proficīscitur eō pater nōn ita māgnā cum manū, cēlāns quantum vulnus accēpisset, quod prius ad hostem pervenīre cupiēbat, quam dē male rē gestā fāma ad suōs pervenīret, nē cōgnitā fīliī morte animī dēbilitārentur mīlitum. Quō contenderat pervēnit eīsque locīs castra pōnit, ut neque circumīrī multitūdine adversāriōrum posset neque impedīrī, quōminus ipse ad dīmicandum manum habēret expedītam.
Erat cum eō Mithrobar2ānēs, socer ēius, praefectus equitam. Is dēspērātīs generī rēbus ad hostēs trānsfūgit. Id Datamēs ut audīvit, sēnsit, sī in turbam exīsset ab homine tam necessāriō sē relīctum, futūrum ut cēterī idem cōnsilium sequerentur; itaque in vulgus ēdit suō
63
I0
I5
20
25
30 64
4]
I10
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE cvir.
iūssū Mithrobarzānem profectum prō perfugā, quō facilius receptus interficeret hostēs; quā rē relinquī eum pār nōn esse et omnēs cōnfestim sequī. Quod sī animō strēnuō fēcissent, futūrum ut adversāriī nōn possent resistere, cum et intrā vāllum et forīs caederentur. Hāc rē probātā exercitum ēdūcit, Mithrobarsānem persequitur, quī tantum quod ad hostēs pervēnerat, cum Datamēs sīgna īnferrī iubet. Pisidae novā rē commōtī in opīniōnem addīū- cuntur perfugās malā fidē compositōque fēcisse, ut receptī māiōrī essent calamitātī. Prīmum eōs adoriuntur. Illī cum quid agerētur aut quā rē fieret īgnōrārent, coāctī sunt cum eīs pūgnāre ad quōs trānsierant, ab eīsque stāre quōs relīquerant; quibus cum neutrī parcerent, celeriter sunt concīsī. Reliquōs Pisidās resistentēs Datamēs in- vādit; prīmō impetū pellit, fugientēs persequitur, multōs interficit, castra hostium capit.
Tālī cōnsiliō ūnō tempore et prōditōrēs perculit et hostēs prōflīgāvit et, quod ad perniciem suam fuerat cōgitātum, id ad salūtem convertit. Quō neque acūtius ūllīus imperātōris cōgitātum neque celerius factum usquam lēgimus.
VII. Ab hōc tamen virō Sisinās, māximō nātū fīlius, dēsciit ad rēgemque trānsiit et dē dēfectiōne patris dē- tulit. Quō nūntiō Artaxerxēs commōtus, quod intellegē- bat sibi cum virō fortī ac strēnuō negōtium esse, quī et prius cōgitāre quam cōnārī cōnsuēsset et, cum cōgitāsset, facere audēret, Autophrādātem in Cappadociam mittit. Hīc nē intrāre posset, saltum in quō Ciliciae portae sunt sitas Datamēs praeoccupāre studuit. Sed tam subitō cōpiās contrahere nōn potuit. Ā quā rē dēpulsus cum eā manū, quam contrāxerat, locum dēlēgit tālem, ut neque circumīrētur ab hostibus neque praeterīret adver-
vmnn] DATAMES
sārius, quīn ancipitibus locīs premerētur, et, sī dīmicāre vellet, nōn multum obesse multitūdō hostium suae pauci- tātī posset.
VIII. Haec etsī Autophrādātēs vidēbat, tamen statim māluit congredī quam cum tantīs cōpiīs refugere aut tam diū ūnō locō sedēre. Habēbat barbarōrum equitum vīgintī, peditum centum mīlia, quōs illī Cardacas appel- lant, ēiusdemque generis tria mīlia funditōrum, praetereā Cappadocum octō mīlia, Armeniōrum decem mīlia, Paph- lagonum quīnque mīlia, Phrygum decem mīlia, Lȳdōrum quīnque mīlia, Aspendiōrum et Pisidārum circiter tria mīlia, Cilicum duo mīlia, Captiānōrum totidem, ex Graeciā conductōrum tria mīlia, levis armātūrae māximum numerum.
Hās adversus cōpiās spēs omnis cōnsistēbat Datamī in sē locīque nātūrā; namque hūius partem nōn habēbat vīcēsimam mīlitum. Quibus frētus cōnflīxit adversāriō- rumque multa mīlia concīdit, cum dē ipsīus exercitū nōn amplius hominum miīlle cecidisset. Quam ob causam posterō diē tropaeum posuit, quō locō prīdiē pūgnātum erat. Hinc cum castra mōvisset semperque īnferior cōpiīs superior omnibus proeliīs discēderet, quod num- quam manum cōnsereret, nisi cum adversāriōs locōrum angustiīs clausisset, quod perītō regiōnum callidēque cōgi- tantī saepe accidēbat, Autophrādātēs, cum bellum dūcī māiōre rēgis calamitāte quam adversāriōrum vidēret, pā- cem amīcitiamque prīstinam memorāns eum hortātus est, ut cum rēge in grātiam redīret. Quam ille etsī fīdam nōn fore putābat, tamen condiciōnem accēpit sēque ad Artaxerxem lēgātōs mīssūrum dīxit. Sīc bellum, quod rēx adversus Datamēn suscēperat, sēdātum est. Autophrā- dātēs in Phrygiam sē recēpit.
65
20
30 I10
20
a5
30
CORNELII NEPOTIS VITAE ſix., x.
IX. At rēx, quod implācābile odium in Datamēn sus- cēperat, postquam bellō eum opprimī nōn posse animad- vertit, īnsidiīs interficere studuit; quās ille plērāsque ēvītāvit. Sīcut, cum eī nūntiātam esset quōsdam sibi īnsidiārī, quī in amīcōrum erant numerō, — dē quibus, quod inimīcī dētulerant, neque crēdendum neque negle- gendum putāvit, — experīrī voluit, vērum falsumne sibi esset relātum. Itaque eō profectus est, in quō itinere futūrās īnsidiās dīxerant. Sed ēlēgit corpore ac statūrā simillimum suī eīque vestītum suum dedit atque eō locō īre, quō ipse cōnsuērat, iussit; ipse autem ōmātū vesti- At īnsidiātōrēs, postquam in eum locum āgmen pervēnit, dēceptī ōrdine atque vestītū impetum in eum faciunt, quī suppositus erat. Praedīxerat autem eīs Datamēs, cum quibus iter faciēbat, ut parātī essent facere quod ipsum vīdissent. Ipse, ut concurrantēs īnsidiātōrēs animum ad- vertit, tēla in eōs coniēcit. Hōc idem cum ūniversī fēcissent, priusquam pervenīrent ad eum quem aggredī volēbant, cōnfīxī concidērunt.
X. Hīc tamen tam callidus vir extrēmō tempore captus est Mithridātis, Ariobarānis fīliī, dolō. Namque is pollicitus est rēgī sē eum interfectūrum, sī rēx permit- teret, ut quodcumque vellet licēret impūnē facere, fidem- que dē eā rē mōre Persārum dextrā dedisset. Hanc ut accēpit ā rēge mīssam, cōpiās parat et absēns amīcitiam cum Datame facit, rēgis prōvinciās vēxat, castella ex- pūgnat, māgnās praedās capit, quārum partim suīs dis- pertit, partim ad Datamēn mittit; parī modō complūra castella eī trādit. Haec diū faciendō persuāsit hominī sē īnfīnītum adversus rēgem suscēpisse bellum, cum nihilō magis, nē quam suspīciōnem illī praebēret īnsidiārum,
xI.] DATAMES
neque conloquium ēius petīvit neque in cōnspectum venīre studuit. Sīc absēns amīcitiam gerēbat, ut nōn beneficiīs mūtuīs, sed commūnī odiō, quod ergā rēgem suscēperant, continērī vidērentur.
XI. Id cum satis sē cōnfīrmāsse arbitrātus esset, cer- tiōrem facit Datamēn, tempus esse māiōrēs rēs parārī et bellum cum ipsō rēge suscipī, dēque eā rē, sī eī vidē- rētur, quō locō vellet, in conloquium venīret. Probātā rē, conloquendī tempus sūmitur locusque quō convenī- rētur. Hūc Mithridātēs cum ūnō, cuī māximē habēbat fidem, ante aliquot diēs vēnit complūribusque locīs sēpa- rātim gladiōs obruit eaque loca dīligenter notat. Ipsō autem conloquiī diē utrīque, locum quī explōrārent atque ipsōs scrūtārentur, mittunt; deinde ipsī sunt congressī. Hīc cum aliquamdiū in conloquiō fuissent et dīversī dis- cessissent iamque procul Datamēs abesset, Mithridātēs, priusquam ad suōs pervenīret, nē quam suspīciōnem pa- reret, in eundem locum revertitur atque ibi, ubi tēlum erat īnfossum, resēdit, ut sī lassitūdine cuperet adquiē- scere, Datamēnque revocāvit, simulāns sē quiddam in conloquiō esse oblītum. Interim tēlum, quod latēbat, prōtulit nūdātumque vāgīnā veste tēxit ac Datamī venientī ait, dīgredientem sē animadvertisse locum quendam, quī erat in cōnspectū, ad castra ponenda esse idōneum.
Quem cum digitō dēmōnstrāret et ille respiceret, āversum ferrō trānsfīxit priusque quam quisquam posset succurrere, interfēcit. Ita ille vir, quī multōs cōnsiliō, nēminem perfidiā cēperat, simulātā captus est amīcitiā.
67
20
25 IŌ
5
20
25
xXvV. EPAMīNŌNDāS.
I. Epamīnōndās, Polymniī fīlius, Thēbānus. Dē hōc priusquam scrībimus, haec praecipienda videntur lēctōri- bus, nē aliēnōs mōrēs ad suōs referant, nēve ea quae ipsīs leviōra sunt, parī modō apud cēterōs fuisse arbi- trentur. Scīmus enim mūsicēn nostrīs mōribus abesse ā prīncipis persōnā, saltāre vērō etiam in vitiīs pōnī; quae omnia apud Graecōs et grāta et laude dīgna dūcuntur. Cum autem exprimere imāginem cōnsuētūdinis atque vītae velīmus Epamīnōndae, nihil vidēmur dēbēre praetermit- tere, quod pertineat ad eam dēclārandam. Quā rē dīcē- mus prīmum dē genere ēius, deinde quibus disciplīnīs et ā quibus sit ērudītus, tum dē mōribus ingeniique facul- tātibus et sī qua alia memoriā dīgna erunt, postrēmō dē rēbus gestīs, quae ā plūrimīs animī antepōnuntur virtūtibus.
II. Nātus igitur patre quō dīximus, genere honestō, pauper iam ā māiōribus relīctus est, ērudītus autem sīc ut nēmō Thēbānus magis. Nam et citharīzāre et cantāre ad chordārum sonum doctus est ā Dionȳsiō, quī nōn minōre fuit in mūsicīs glōriā quam Dāmōn aut Lamprus, quōrum pervulgāta sunt nōmina, cantāre tībiīs ab Olym- piodōrō, saltāre ā Calliphrōne. At philosophiae prae- ceptōrem habuit Lȳsim Tārentīnum, Pīȳthagorēum; cuī quidem sīc fuit dēditus, ut adulēscēns trīstem ac sevērum senem omnibus aequālibus suīs in familiāritāte antepo- suerit; neque prius eum ā sē dīmīsit, quam in doctrīnīs tantō antecessit condiscipulōs, ut facile intellegī posset
68
1.] EPAMINONDAS
parī modō superātūrum omnēs in cēterīs artibus. Atque haec ad nostram cōnsuētūdinem sunt levia et potius con- temnenda; at in Gtraeciā, utique ōlim, māgnae laudī erant. Postquam ephēbus est factus et palaestrae dare operam coepit, nōn tam māgnitūdinī vīrium servīvit quam vēlōcitātī; illam enim ad athlētārum ūsum, hanc ad bellī exīstimābat ūtilitātem pertinēre. Itaque exercēbātur plū- rimum currendō et lūctandō ad eum fīnem, quoad stāns complectī posset atque contendere. In armīs vērō plūri- mum studiī cōnsūmēbat.
III. Ad hanc corporis fīrmitātem plūra etiam animī bona accesserant. Erat enim modestus, prūdēns, gravis, temporibus sapienter ūtēns, perītus bellī, fortis manū, animō māximō, adeō vēritātis dīligēns, ut nē iocō quidem mentīrētur. īdem continēns, clēmēns patiēnsque admi- randum in modum, nōn sōlum populī, sed etiam amīcō- rum ferēns iniūriās, in prīmīs commīssa cēlāns, quodque interdum nōn minus prōdest quam disertē dīcere, studiō- sus audiendī; ex hōc enim facillimē discī arbitrābātur. Itaque cum in circulum vēnisset, īn quō aut dē rē pūb- licā disputārētur aut dē philosophiā sermō habērētur, numquam inde prius discessit, quam ad fīnem sermō esset adductus.
Paupertātem adeō facile perpessus est, ut dē rē pūblicā nihil praeter glōriam cēperit. Amīcōrum in sē tuendō caruit facultātibus, fidē ad aliōs sublevandōs saepe sīc ūsus est, ut iūdicārī possit omnia eī cum amīcīs fuisse commūnia. Nam cum aut cīvium suōrum aliquis ab hostibus esset captus aut virgō nūbilis propter pauper- tātem conlocārī nōn posset, amīcōrum concilium habēbat et quantum quisque daret prō facultātibus imperābat. Eamque summam cum fēcerat, potius quam ipse acci-
69
10
20
25
30 70
I10
15
20
35
30
CORNELII NEPOTIS VITAE rv.
peret pecūniam, addūcēbat eum quī quaerēbat ad eōs quī cōnferēbant, eīque ut ipsī numerārent faciēbat, ut ille ad quem ea rēs perveniēbat scīret quantum cuīque dēbēret.
IV. Temptāta autem ēius est abstinentia ā Diomedonte Cȳ2zicēnō: namque is rogātū Artaxerxis rēgis Epamī- nōndam pecūniā corrumpendum suscēperat. Hīc māgnō cum pondere aurī Thēbās vēnit et Mīcythum adulē- scentulum, quem tum Epamīnōndas plūrimum dīligēbat, quīnque talentīs ad suam perdūxit voluntātem. Mīcythus Epamīnōndam convēnit et causam adventūs Diomedontis ostendit.
At ille Diomedontī cōram “Nihil,” inquit, “opus pe- cūniā est; nam sī rēx ea vult quae Thēbānīs sunt ūtilia, grātiīs facere sum parātus, sīn autem contrāria, nōn habet aurī atque argentī satis. Namque orbis terrārum dīvitiās accipere nōlō prō patriae cāritāte. Tū quod mē incōgni- tum temptāstī tuīque similem exīstimāstī, nōn mīror tibique īgnōscō; sed ēgredere properē, nē aliōs corrumpās, cum mē nōn potueris. Et tū, Mīcythe, argentum huic redde, aut, nisi id cōnfestim facis, ego tē trādam magistrātuī.” Hunc Diomedōn cum rogāret, ut tūtō exīre suaque, quae attulerat, licēret efferre, “Istud quidem,” inquit, “(faciam, neque tuā causā, sed meā, nē, sī tibi sit pecūnia adēmpta, aliquis dīcat id ad mē ēreptum pervēnisse, quod dēlātum accipere nōluissem.”
Ā quō cum quaesīsset, quō sē dēdūcī vellet, et ille Athēnās dīxisset, praesidium dedit, ut tūtō pervenīret. Neque vērō id satis habuit, sed etiam, ut inviolātus in nāvem ēscenderet, per Chabriam Athēniēnsem, dē quō suprā mentiōnem fēcimus, effēcit. Abstinentiae erit hōc satis testimōnium. Plūrima quidem prōferre possumus,
v. vi EPAMINONDAS
sed modus adhibendus est, quoniam ūnō hōc volūmine vītam excellentium virōrum complūrium conclūdere cōn- stituimus, quōrum rēs sēparātim multīs mīlibus versuum complūrēs scrīptōrēs ante nōs explicārunt.
V. Fuit etiam disertus, ut nēmō eī Thēbānus pār esset ēloquentiā, neque minus concinnus in brevitāte respon- dendī quam in perpetuā ōrātiōne ōrnātus. Habuit ob- trectātōrem Meneclīdēn quendam, indidem Tnēbīs, et adversārium in administrandā rē pūblica, satis exercitātum in dīcendō, ut Thēbānum scīlicet; namque illī gentī plūs inest vīrium quam ingeniī. Is quod in rē mīlitārī flōrēre Epamīnōndam vidēbat, hortārī solēbat Thēbānōs ut pācem bellō anteferrent, nē illīus imperātōris opera dēsī- derārētur. Huic ille “Fallis,” inquit, “verbō cīvēs tuōs, quod eōs ā bellō āvocās; ōtiī enim nōmine servitūtem conciliās; nam paritur pāx bellō. Itaque quī eā diūtinā volunt fruī, bellō exercitātī esse dēbent. Quā rē sī prīn- cipēs Graeciae vultis esse, castrīs est vōbīs ūtendum, nōn palaestrā” īdem ille Menecldēs cum huic obiceret, quod lberōs nōn habēret neque uxōrem dūxisset, māx- imēque īnsolentiam, quod sibi Agamemnonis bellī glōriam vidērētur cōnsecūtus: at ille “Dpēsine,” inquit, “Mene- clīda, dē uxōre mihi exprobrāre; nam nūllīus in istā rē minus ūtī cōnsiliō volō.” Habēbat enim Meneclīdēs sus- pīciōnem adulteriī. “Quod autem mē Agamemnonem aemulārī putās, falleris. Namque ille cum āūniversā Graeciā vix decem annīs ūnam cēpit urbem, ego contrā ea ūnā urbe nostrā diēque ūnō tōtam Graeciam Lacedae- moniīs fugātīs līberāvī.”
VI. īdem cum in conventum vēnisset Arcadum, petēns ut societātem cum Thēbānīs et Argīvīs facerent, con- trāque Callistratus, Athēniēnsium lēgātus, quī ēloquentiā
7I
10
20
25
30 72
I0
15
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE cviI.
omnēs eō praestābat tempore, postulāret ut potius amiīci- tiam sequerentur Atticōrum, et in ōrātiōne suā multa invēctus esset in Thēbānōs et Argīvōs in eīsque hōc posuisset, animum advertere dēbēre Arcades quālēs utra- que cīvitās cīvēs prōcreāsset, ex quibus dē cēterīs possent iūdicāre: Argīvōs enim fuisse Orestem et Alcmēōnem mātricīdās, Thēbīs Oedipum nātum, quī, cum patrem suum interfēcisset, ex mātre līberōs prōcreāsset; huic in respondendō Epamīnōndās, cum dē cēterīs perōrāsset, postquam ad illa duo opprobria pervēnit, admīrārī sē dīxit stultitiam rhētoris Atticī, quī nōn animadverterit, innocentēs illōs nātōs domī, scelere admīssō cum patriā essent expulsī, receptōs esse ab Athēniēnsibus.
Sed māximē ēius ēloquentia ēlūxit Spartae lēgātī ante pūgnam Leuctricam. Quō cum omnium sociōrum con- vēnissent lēgātī, cōram frequentissimō conventū sīc Lace- daemoniōrum tyrannidem coarguit, ut nōn minus illā ōrātiōne opēs eōrum concusserit quam Leuctricā pūgnā. Tum enim perfēcit, quod post appāruit, ut auxiliō Lace- daemoniī sociōrum prīvārentur.
VII. Fuisse patientem suōrumque iniūriās ferentem cīvium, quod sē patriae īrāscī nefās esse dūceret, haec sunt testimōnia. Cum eum propter invidiam cīvēs suī praeficere exercituī nōluissent duxque esset dēlēctus bellī imperītus, cūius errōre rēs eō esset dēducta, ut omnēs dē salūte pertimēscerent, quod locōrum angustiīs clausī ab hostibus obsidēbantur, dēsīderārī coepta est Epamī- nōndae dīligentia; erat enim ibi prīvātus numerō militis. Ā quō cum peterent opem, nūllam adhibuit memoriam contumēliae et exercitum obsidiōne līberātum domum redūxit incolumem. Nec vērō hōc semel fēcit, sed sae- pius. Māximē autem fuit inlūstre, cum in Peloponnēsum
vin.] EPAMINONDAS
exercitum dūxisset adversus Lacedaemoniōs habēretque conlēgās duōs, quōrum alter erat Pelopidās, vir fortis ac strēnuus.
Hī cum crīminibus adversāriōrum omnēs in invidiam vēnissent ob eamque rem imperium eīs esset abrogātum atque in eōrum locum aliī praetōrēs successissent, Epamī- nōndās populī scītō nōn pāruit idemque ut facerent per- suāsit conlēgīs, et bellum quod suscēperat gessit. Namque animadvertēbat, nisi id fēcisset, tōtum exercitum propter praetōrum imprūdentiam īnscītiamque bellī peritūrum. Lēx erat Thēbīs, quae morte multābat, sī quis imperium diūtius retinuisset quam lēge praefīnītam foret. Hanc Epamīnōndās cum reī pūblicae cōnservandae causā lātam vidēret, ad perniciem cīvitātis cōnferrī nōluit et quattuor mēnsibus diūtius quam populus iusserat gessit imperium.
VIII. Postquam domum reditum est, conlēgae ēius hōc crīmine accūsābantur. Quibus ille permīsit, ut om- nem causam in sē trānsferrent suāque operā factum con- tenderent, ut lēgī nōn oboedīrent. Quā dēfēnsiōne illīs perīculō līberātīs, nēmō Epamīnōndam respōnsūrum putā- bat, quod quid dīceret nōn habēret. At ille in iūdicium vēnit, nihil eōrum negāvit quae adversāriī crīminī dabant, omniaque quae conlēgae dīxerant cōnfessus est neque recūsāvit quōminus lēgis poenam subīret, sed ūnum ab eīs petīvit, ut in sepulcrō suō īnscrīberent:
“ Epamīnōndās ā Thēbānīs morte multātus est, quod eōs coēgit apud Leuctra superāre Lacedaemoniōs, quōs ante sē imperātōrem nēmō Boeōtōrum ausus sit aspicere in aciē, quodque ūnō proeliō nōn sōlum Thēbās ab interitū retrāxit, sed etiam ūniversam Graeciam in Dībērtātem vindicāvit eōque rēs utrōrumque perdūxit, ut Thēbānī Spartam oppūgnārent, Lacedaemoniī satis habērent, sī
73
I0
20
25
30 74
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE fmx., x.
salvī esse possent, neque prius bellāre dēstitit quam Messēnē restitūtā urbem eōrum obsidiōne clausit.”
Haec cum dīxisset, rīsus omnium cum hilaritāte coortus est, neque quisquam iūdex ausus est dē eō ferre suffrā- gium. Sīc ā iūdiciō capitis māximā discessit glōriā.
IX. Hīc extrēmō tempore imperātor apud Mantinēam cum aciē īnstrūctā audācius īnstāret hostibus, cōgnitus ā Lacedaemoniīs, quod in ūnīus perniciē ēius patriae sitam putābant salūtem, ūniversī in ūnum impetum fēcērunt neque prius abscessērunt, quam māgnā caede ēditā mul- tīsque occīsīs fortissimē ipsum Epamīnōndam pūgnantem, sparō ēminus percussum, concidere vīdērunt. Hūius cāsū aliquantum retardātī sunt Boeōtī, neque tamen prius pūgnā excessērunt quam repūgnantēs prōflīgārunt. At Epamīnōndās, cum animadverteret mortiferum sē vulnus accēpisse simulque, sī ferrum, quod ex hastīlī in corpore remānserat, extrāxisset, animam statim ēmīssūrum, usque eō retinuit, quoad renūntiātum est vīcisse Boeōtōs. Id postquam audīvit, “Satis,” inquit, “vīxī; invīctus enim morior.”” Tum ferrō extractō cōnfestim exanimātus est.
X. Hīc uxōrem numquam dūxit. In quō cum rep- rehenderētur ā Pelopidā, quī fīlium habēbat īnfāmem, maleque eum in eō patriae cōnsulere dīceret, quod līberōs nōn relinqueret, “vVidē,” inquit, “nē tū pēius cōnsulās, quī tālem ex tē nātum relīctūrus sīs. Neque vērō stirps potest mihi deesse; namque ex mē nātam relinquō pūgnam Leuctricam, quae nōn modo mihi superstes, sed etiam immortālis sit necesse est.” Quō tempore duce Pelopidā exsulēs Thēbās occupārunt et praesidium Lacedaemoniōrum ex arce expulērunt, Epa- mīnōndās, quam diū facta est caedēs cīvium, domō sē tenuit, quod neque dēfendere malōs volēbat neque im-
x.] EPAMINONDAS
pūgnāre, nē manūs suōrum sanguine cruentāret; namque omnem cīvīlem vīctōriam fūnestam putābat. Idem, post- quam apud Cadmēam cum Lacedaemoniis pūgnārī coep- tum est, in prīmīs stetit.
Hūius dē virtūtibus vītāque satis erit dictum, sī hōc ūnum adiūnxerō, quod nēmō ībit īnfitiās, Thēbās et ante Epamīnōndam nātum et post ēiusdem interitum perpetuō aliēnō pāruisse imperiō, contrā ea, quam diū ille praefuerit reī pūblicae, caput fuisse tōtīus Graeciae. Ex quō intel- legī potest ūnum hominem plūris quam cīvitātem fuisse.
75
I IO
I5
20
25
XVI. PELOPID5S.
I. Pelopidās Thēbānus, magis historicīs quam vulgō nōtus. Cūius dē virtūtibus dubitō quem ad modum ex- pōnam, quod vereor, sī rēs explicāre incipiam, nē nōn vītam ēius ēnārrāre, sed historiam videar scrībere; sīn tantum modo summās attigerō, nē rudibus Graecārum lit- terārum minus dīlūcidē appāreat, quantus fuerit ille vir. Itaque utrīque reī occurram, quantum potuerō, et medē- bor cum satietātī tum īgnōrantiae lēctōrum.
Phoebidās Lacedaemonius cum exercitum Olynthum dūceret iterque per Thēbās faceret, arcem oppidī, quae Cadmēa nōminātur, occupāvit impulsī paucōrum Thēbā- nōrum, quī adversāriae factiōnī quō facilius resisterent, Lacōnum rēbus studēbant, idque suō prīvātō, nōn pūblicō fēcit cōnsiliō. Quō factē eum Lacedaemoniī ab exercitū remōvērunt pecūniāque multārunt, neque eō magis arcem Thēbānīs reddidērunt, quod susceptīs inimīcitiīs satius dūcēbant eōs obsidērī quam līberārī; nam post Pelopon- nēsium bellum Athēnāsque dēvīctās cum Thēbānīs sibi rem esse exīstimābant et eōs esse sōlōs, quī adversus sē sistere audērent. Hāc mente amīcīs suīs summās potes- tātēs dederant alteriusque factiōnis prīncipēs partim inter- fēcerant, aliōs in exsilium ēiēcerant; in quibus Pelopidās hīc, dē quō scrībere exōrsī sumus, pulsus patriā carēbat.
II. Hī omnēs ferē Athēnās sē contulerant, nōn quō sequerentur ōtium, sed ut, quem ex proximō locum fōrs obtulisset, eō patriam recuperāre nīterentur. Itaque cum tempus esset vīsum reī gerendae, commūniter cum eīs
76
ni.] PELOPIDAS :
quī Thēbīs idem sentiēbant, diem dēlēgērunt ad inimīcōs opprimendōs cīvitātemque līberandam eum quō māximī magistrātūs simul cōnsuērant epulārī. Māgnae saepe rēs nōn ita māgnīs cōpiīs sunt gestae, sed profectō numquam tam ab tenuī initiō tantae opēs sunt prōflīgātae; nam duodecim adulēscentulī coiērunt ex eīs, quī exsiliō erant multātī, cum omnīnō nōn essent amplius centum, quī tantō sē offerrent perīculō. Quā paucitāte perculsa est Lacedaemoniōrum potentia. Iī enim nōn magis adver- sāriōrum factiōnī quam Spartānīs eō tempore bellum intulērunt, quī prīncipēs erant tōtīus Graeciae; quōrum imperiī māiestās, neque ita multō post, Leuctricā pūgnā ab hōc initiō perculsa concidit. Illī igitur duodecim, quōrum dux erat Pelopidās, cum Athēnīs interdiū exiīs- sent, ut vesperāscente caelō Thēbās possent pervenīre, cum canibus vēnāticīs exiērunt, rētia ferentēs, vestītū agrestī, quō minōre suspīciōne facerent iter. Quī cum tempore ipsō quō studerant pervēnissent, domum Cha- rōnis dēvertērunt, ā quō et tempus et diēs erat datus. III. Hōc locō libet interpōnere, etsī sēiūnctum ab rē prōpositā est, nimia fīdūcia quantae calamitātī soleat esse. Nam magistrātuum Thēbānōrum statim ad aurēs pervēnit exsulēs in urbem vēnisse. Id illī vīnō epulīsque dēditī usque eō dēspēxērunt, ut nē quaerere quidem dē tantā rē labōrārint. Accessit quod etiam magis aperīret eōrum dēmentiam. Adlāta est enim epistula Athēnīs ab Archīnō ūnī ex eīs, Archiae, quī tum māximum magistrātum Thēbīs obtinēbat, in quā omnia dē profectiōne eōrum perscrīpta erant. Quae cum iam accubantī in convīviō esset data, sīcut erat sīgnāta, sub pulvīnum subiciēns, “In crāstinum,” inquit, “differō rēs sēriās.” At illī omnēs, cum iam nox prōcessisset, vīnolentī ab exsulibus duce Pelopidā sunt
77
20
25
30 78
54]
IO
CORNELII NEPOTIS VITAE fv., v.
interfectī. Quibus rēbus cōnfectīs, vulgō ad arma ībēriā- temque vocātō, nōn sōlum quī in urbe erant, sed etiam undique ex agrīs concurrērunt, praesidium Lacedaemoni- ōrum ex arce pepulērunt, patriam obsidiōne līberārunt, auctōrēs Cadmēae occupandae partim occīdērunt, partim in exsilium ēiēcērunt.
IV. Hōc tam turbidō tempore, sīcut suprā docuimus, Epamīnōndās, quoad cum cīvibus dīmicātum est, domī quiētus fuit. Itaque haec līberātārum Thēbārum pro- pria laus est Pelopidae, cēterae ferē commūnēs cum
Epamīnōndā. Namque Leuctricā pūgnā imperātōre Epa-
25
20
25
30
mīnōndā hīc fuit dux dēlēctae manūs, quae prīma pha- langem prōstrāvit Lacōnum. Omnibus praetereā perīculīs ēius adfuit —sīcut, Spartam cum oppūgnāvit, alterum tenuit cornū— quōque Messēna celerius restituerētur, lē- gātus in Persās est profectus. Dēnique haec fuit altera persōna Thēbīs, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epamīnōndae.
V. Cōnffīctātus autem est etiam adversā fōrtūnā. Nam et initiō, sīcut ostendimus, exsul patriā caruit et, cum Thessaliam in potestātem Thēbānōrum cuperet redigere lēgātiōnisque iūre satis tēctum sē arbitrārētur, quod apud omnēs gentēs sānctum esse cōnsuēsset, ā tyrannō Alexan- drō Pheraeō simul cum Ismēniā comprehēnsus in vincla coniectus est. Hunc Epamīnōndās recuperāvit, bellō per- sequēns Alexandrum. Post id factum numquam animō plācārī potuit in eum, ā quō erat violātus. Itaque per- suāsit Thēbānīs ut subsidiō Thessaliae proficīscerentur tyrannōsque ēius expellerent. Cūius bellī cum eī summa esset data eōque cum exercitū profectus esset, nōn du- bitāvit, simul ac cōnspēxit hostem, cōnflīgere. In quō proeliō Alexandrum ut animadvertit, incēnsus īrā equum
v.] PELOPIDAS 79
in eum concitāvit proculque dīgressus ā suīs coniectū tēlōrum cōnfossus concidit. Atque hōc secundā vīctōriā accidit; nam iam inclīnātae erant tyrannōrum cōpiae. Quō factō omnēs Thessaliae cīvitātēs interfectum Pelo- pidam corōnīs aureīs et statuīs aēneīs līberōsque ēius 5 multō agrō dōnārunt. IŌO
I5
20
25
XVII. AGĒSILAUS.
I. Agēsilāus Lacedaemonius cum ā cēterīs scrīptōribus tum eximiē ā Xenophonte Sōcraticō conlaudātus est; eō enim ūsus est familiārissimē.
Hīc prīmum dē rēgnō cum Leōtychidē, frātris fīliō, habuit contentiōnem. Mōs erat enim Lacedaemoniīs ā māiōribus trāditus, ut bīnōs habērent semper rēgēs, nō- mine magis quam imperiō, ex duābus familiīs Proclī et Eurysthenis, quī prīncipēs ex prōgeniē Herculis Spartae rēgēs fuērunt. Hōrum ex alterā in alterius familiae locum fierī nōn licēbat; ita suum utraque retinēbat ōrdinem. Prīmuin ratiō habēbātur, quī māximus nātū esset ex līberīs ēius, quī rēgnāns dēcessisset; sīn is virīle secus nōn relīquisset, tam dēligēbātur, quī proximus esset propīnquitāe. Mortuus erat Āgis rēx, frāter Agēsilā; fīlium relīquerat Leōtychidem. Quem ille nātum nōn āgnōrat, eundem moriēns suum esse dīxerat. Is dē honōre rēgnī cum Aggēsilāō, patruō suō, contendit neque id quod petīvit cōnsecūtus est; nam Lyȳsandrō suf- frāgante, homine, ut ostendimus suprā, factiōsō et iīs temporibus potente, Agēsilāus antelātus est.
II. Hīc simul atque imperiī potītus est, persuāsit Lace- daemoniīs ut cum exercitū sē mitterent in Asiam bellumque rēgī facerent, docēns satius esse in Asiā quam in Eurōpā dīmicārī. Namque fāma exierat Artaxerxēn comparāre classēs pedestrēsque exercitūs, quōs in Graeciam mitteret. Datā potestāte tantā celeritāte ūsus est, ut prius in Asiam cum cōpiīs pervēnerit quam rēgiī satrapae eum scīrent
8o
m.] ACEĒSILAUS
profectum. Quō factum est ut omnēs imparātōs imprū- dentēsque offenderet. Id ut cōgnōvit Tissaphernēs, quī summum imperium tum inter praefectōs habēbat rēgiōs, indūtiās ā Lacōne petīvit, simulāns sē dare operam, ut Lacedaemoniīs cum rēge convenīret, rē autem vērā ad cōpiās comparandās, eāsque impetrāvit trimēnstrēs. Iūrā- vit autem uterque sē sine dolō indūtiās cōnservātūrum.
In quā pactiōne summā fidē mānsit Agēsilāus; contrā ea Tissaphernēs nihil aliud quam bellum comparāvit. Id etsī sentiēbat Lacō, tamen iūsiūrandum servābat mul- tumque in eō sē cōnsequī dīcēbat, quod Tissaphernēs periūriō suō et hominēs suīs rēbus abaliēnāret et deōs sibi īrātōs redderet, sē autem cōnservātā religiōne cōn- fīrmāre exercitum, cum animadverteret deūm nūmen facere sēcum, hominēsque sibi conciliāre amīciōrēs, quod eīs studēre cōnsuēssent, quōs cōnservāre fidem vidērent.
III. Postquam indūtiārum praeteriit diēs, barbarus nōn dubitāns, quod ipsīus erant plūrima domicilia in Cāriā et ea regiō eīs temporibus multō putābātur locuplētissima, eō potissimum hostēs impetum factūrōs, omnēs suās cōpiās eō contrāxerat. At Agēsilāus in Phrygiam sē convertit eamque prius dēpopulātus est, quam Tissaphernēs usquam sē movēret.
Māgnā praedā mīlitibus locuplētātīs Ephesum hiemātum exercitum redūxit atque ibi officīnīs armōrum īnstitūtīs māgnā industriā bellum apparāvit. Et quō studiōsius armārentur īnsīgniusque ōrnārentur, praemia prōposuit, quibus dōnārentur, quōrum ēgregia in eā rē fuisset in- dustria. Fēcit idem in exercitātiōnum generibus, ut, quī cēterīs praestitissent, eōs māgnīs adficeret mūneribus. Hīs igitur rēbus effēcit ut et ōrnātissimum et exercitā- tissimum habēret exercitum. Huic cum tempus esset
Sr
15
20
25
30 82
10
15
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE [m.
vīsum cōpiās extrahere ex hībernāculīs, vīdit, sī, quō esset iter factūrus, palam prōnūntiāsset, hostēs nōn crēditūrōs aliāsque regiōnēs praesidiīs occupātūrōs neque dubitātūrōs aliud eum factūrum ac prōnūntiāsset. Itaque cum ille Sardīs itūrum sē dīxisset, Tissaphernēs eandem Cāriam dēfendendam putāvit. In quō cum eum opīniō fefellisset vīctumque sē vīdisset cōnsiliō, sērō suīs praesidiō profectus est; nam cum illō vēnisset, iam Agēsilāus multīs locīs expūgnātīs māgnā erat praedā potītus. Lacō autem cum vidēret hostēs equitātū superāre, numquam in campō suī fēcit potestātem et eīs locīs manum cōnseruit, quibus plūs pedestrēs cōpiae valērent. Pepulit ergō, quotiēnscumque congressus est, multō māiōrēs adversāriōrum cōpiās et sīc in Asiā versātus est, ut omnium opīniōne vīctor dūcerētur.
IV. Hīc cum iam animō meditārētur proficīscī in Persās et ipsum rēgem adorīrī, nūntius eī domō vēnit ephorōrum mīssū, bellum Athēniēnsēs et Boeōtōs indīxisse Lacedaemoniīs: quā rē venīre nē dubitāret. In hōc nōn minus ēius pietās suspicienda est quam virtūs bellica; quī cum vīctōrī praeesset exercituī māximamque habēret fīdūciam rēgnī Persārum potiundī, tantā modestiā dictō audiēns fuit iūssīs absentium magistrātuum, ut sī prīvātus in comitiō esset Spartae. Cūius exemplum utinam im- perātōrēs nostrī sequī voluissent! Sed illūc redeāmus. Agēsilāus opulentissimō rēgnō praeposuit bonam exīsti- mātiōnem multōque glōriōsius dūxit, sī īnstitūtīs patriae pāruisset, quam sī bellō superāsset Asiam. Hāc igitur mente Hellēspontum cōpiās trāiēcit tantāque ūsus est celeritāte, ut, quod iter Xerxēs annō vertente cōnfēcerat, hīc trānsierit trīgintā diēbus. Cum iam haud ita longē abesset ā Peloponnēsō, obsistere eī cōnātī sunt Athēni-
v., v1.] AGESILAUS
ēnsēs et Boeōtī cēterīque eōrum sociī apud Corōnēam; quōs omnēs gravī proeliō vīcit. Hūius vīctōriae vel māxima fuit laus, quod, cum plērīque ex fugā sē in tem- plum Minervae coniēcissent quaererēturque ab eō, quid eīs vellet fierī, etsī aliquot vulnera accēperat eō proeliō et īrātus vidēbātur omnibus quī adversus arma tulerant, tamen antetulit īrae religiōnem et eōs vetuit violārī.
Neque vērō hōc sōlum in Gtraeciā fēcit, ut templa deōrum sāncta habēret, sed etiam apud barbarōs summā religiōne omnia simulācra ārāsque cōnservāvit. Itaque praedicābat mīrārī sē, nōn sacrilegōrum numerō habērī quī supplicibus deōrum nocuissent, aut nōn graviōribus poenīs adficī quī religiōnem minuerent, quam quī fāna spoliārent.
V. Post hōc proelium conlātum omne bellum est circā Corinthum ideōque Corinthium est appellātum. Hīc cum ūnā pūgnā decem mīlia hostium Agēsilāō duce cecidis- sent eōque factō opēs adversāriōrum dēbilitātae vidē- rentur, tantum āfuit ab īnsolentiā glōriae, ut commiserātus sit fōrtūnam Graeciae, quod tam multī ā sē vīctī vitiō adversāriōrum concidissent: namque illā multitūdine, sī sāna mēns esset, Graeciae supplicium Persās dare potu- isse. īdem cum adversāriōs intrā moenia compulisset et ut Corinthum oppūgnāret multi hortārentur, negāvit id suae virtūtī convenīre: sē enim eum esse quī ad officium peccantēs redīre cōgeret, nōn quī urbēs nōbilissimās ex- pūgnāret Graeciae. “Nam sī,” inquit, “eōs exstinguere voluerimus, quī nōbīscum adversus barbarōs stetērunt, nōsmet ipsī nōs expūgnāverimus illīs quiēscentibus. Quō factō sine negōtiō, cum voluerint, nōs oppriment.”
VI. Interim accidit illa calamitās apud Leuctra Lace- daemoniīs. Quō nē proficīscerētur, cum ā plērīsque ad
8s
10
I5
20
25
30 84
IO
ī5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE [vim.
exeundum impellerētur, ut sī dē exitū dīvīnāret, excūsāvit senectūtem. īdem, cum Epamīnōndās Spartam oppūgnā- ret essetque sine mūrīs oppidum, tālem sē imperātōrem praebuit, ut eō tempore omnibus appāruerit, nisi ille fuisset, Spartam futūram nōn fuisse. In quō quidem dis- crīmine celeritās ēius cōnsiliī salūtī fuit ūniversīs. Nam cum quīdam adulēscentulī hostium adventū perterritī ad Thēbānōs trānsfugere vellent et locum extrā urbem ēditum cēpissent, Agēsilāus, quī perniciōsissimum fore vidēret, sī animadversum esset quemquam ad hostēs trānsfugere cōnārī, cum suīs eō vēnit atque, ut sī bonō animō fēcis- sent, laudāvit cōnsilium eōrum, quod eum locum occu- pāssent; id sē quoque fierī dēbēre animadvertisse. Sīc adulēscentēs simulātā laudātiōne recuperāvit et adiūnctīs dē suīs comitibus locum tūtum relīquit. Namque Iilīī adiectō numerō eōrum, quī expertēs erant cōnsiliī com- movēre sē nōn sunt ausī eōque libentius, quod latēre arbitrābantur quae cōgitāverant.
VII. Sine dubiō post Leuctricam pūgnam Lacedae- moniī sē numquam refēcērunt neque prīstinum imperium recuperārunt, cum interim numquam Aggēsilāus dēstitit quibuscumque rēbus posset patriam iuvāre. Nam cum praecipuē Lacedaemoniī indigērent pecūniā, ille omnibus quī ā rēge dēfēcerant praesidiō fuit; ā quibus māgnā dōnātus pecūniā patriam sublevāvit. Atque in hōc illud imprīmīs fuit admīrābile, cum māxima mūnera eī ab rēgibus ac dynastīs cīvitātibusque cōnferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil dē vīctū, nihil dē vestītī Lacōnum mūtāvit. Domō eādem fuit contentus, quā Eurysthenēs, prōgenitor māiōrum suōrum, fuerat ūsus; quam quī intrārat, nūllum sīgnum libīdinis, nūllum lūxuriae vidēre poterat; contrā ea plūrima patientiae atque
vii.] AGESILAUS
abstinentiae. Sīc enim erat īnstrūcta, ut in nūllā rē differret ā cūiusvīs inopis atque priīvātī.
VIII. Atque hīc tantus vir ut nātūram fautrīcem ha- buerat in tribuendīs animī virtūtibus, sīc maleficam nactus est in corpore fingendō; nam et statūrā fuit humilī et corpore exiguō et claudus alterō pede. Quae rēs etiam nōnnūllam adferēbat dēfōrmitātem, atque īgnōtī, faciem ēius cum intuērentur, contemnēbant; quī autem virtūtēs nōverant, nōn poterant admīrārī satis. Quod eī ūsū vēnit, cum annōrum octōgintā subsidiō Tachō in Aegyp- tum mīssus esset et in actā cum suīs accubuisset sine ūllō tēctō statumque habēret tāle, ut terra tēcta esset strāmentīs neque hūc amplius quam pellis esset iniecta, eōdem quō comitēs omnēs vestītū humilī atque obsolētō, ut eōrum ōrnātus nōn modo in eīs rēgem nēminem sīg- nificāret, sed hominēs esse nōn beātissimōs suspīciōnem praebēret. Hūius dē adventū fāma cum ad rēgiōs esset perlāta, celeriter mūnera eō cūiusque generis sunt adlāta. Hīs quaerentibus Agēsilāum vix fidēs facta est, ūnum esse ex eīs qui tum accubābant. Quī cum rēgis verbīs quae attulerant dedissent, ille praeter vitulīnam et ēius modī genera obsōniī quae praesēns tempus dēsīderābat, nihil accēpit; unguenta, corōnās secundamque mēnsam servīs dispertiit, cētera referrī iussit. Quō factō eum barbarī magis etiam contempsērunt, quod eum īgnōrantiā bonā- rum rērum vīlia potissimum sūmpsisse arbitrābantur.
Hīc cum ex Aegyptō reverterētur, dōnātus ā rēge Nec- tanabide ducentīs vīgintī talentīs, quae ille mūnerī populō suō daret, vēnissetque in portum, quī Menelāī vocātur, iacēns inter Cȳrēnās et Aegyptum, in morbum implicitus dēcessit. Ibi eum amīcī, quō Spartam facilius perferre possent, quod mel nōn habēbant, cērā circumfūdērunt atque ita domum rettulērunt.
ēs
5
I5
20 10
I5
20
25
XVIII. EUMENFS.
I. Eumenēs Cardiānus. Hūius sī virtūtī pār data esset fōrtūna, nōn ille quidem māior exstitisset— quod māgnēs hominēs virtūte mētīmur, nōn fōrtūnā— sed multō in- lūstrior atque etiam honōrātior. Nam cum aetās ēius incidisset in ea tempora, quibus Macedonēs flōrērent, multum eī dētrāxit inter eōs vīventī, quod aliēnae erat cīvitātis, neque aliud huic dēfuit quam generōsa stirps. Etsī enim domesticō summō genere erat, tamen Mace- donēs eum sibi aliquandō antepōnī indīgnē ferēbant, neque tamen nōn patiēbantur; vincēbat enim omnēs cūrā, vigi- lantiā, patientiā, calliditāte et celeritāte ingeniī.
Hīc peradulēscentulus ad amīcitiam accessit Philippī, Amyntae fīliī, brevīque tempore in intimam pervēnit fa- miliāritātem; fulgēbat enim iam in adulēscentulō indolēs virtūtis. Itaque eum habuit ad manum scrībae locō, quod multō apud Grāiōs honōrificentius est quam apud Rōmānōs. Namque apud nōs, rē vērā sīcut sunt, mer- cennāriī scrībae exīstimantur; at apud illōs ē contrāriō nēmō ad id officium admittitur nisi honestō locō, et fidē et industriā cōgnitā, quod necesse est omnium cōnsiliō- rum eum esse participem. Hunc locum tenuit amīcitiae apud Philippum annōs septem. Illō interfectō eōdem gradū fuit apud Alexandrum annōs tredecim. Novissimō tempore praefuit etiam alterae equitum ālae, quae He- taericē appellābātur. Utrīque autem in cōnsiliō semper adfuit et omnium rērum habitus est particeps.
II. Alexandrō Babylōne mortuō, cum rēgna singulīs
86
111.] EUMENES
familiāribus dispertīrentur et summa tradita esset tuenda eīdem, cuī Alexander moriēns ānulum suum dederat, Perdiccae — ex quō omnēs coniēcerant eum rēgnum eī commīsisse, quoad līberī ēius in suam tūtēlam pervēnis- sent; aberat enim Crateros et Antipater, quī antecēdere hunc vidēbantur; mortuus erat Hēphaestiō, quem ūnum Alexander, quod facile intellegī posset, plūrimī fēcerat— hōc tempore data est Eumenī Cappadocia sive potius dicta; nam tum in hostium erat potestāe. Hunc sibi Perdiccās adiūnxerat māgnō studiō, quod in homine fidem et industriam māgnam vidēbat, nōn dubitāns, sī eum pellēxisset, māgnō ūsuī fore sibi in eīs rēbus quās apparābat. Cōgitābat enim, quod ferē omnēs in māgnīs imperiīs concupīscunt, omnium partēs corripere atque complectī. Neque vērō hōc ille sōlus fēcit, sed cēterī quoque omnēs, quī Alexandrī fuerant amīcī. Prīmus Le- onnātus Macedoniam praeoccupāre dēstināvit. Is multīs
87
IO
15
māgnīsque pollicitātiōnibus persuādēre Eumenī studuit, ut
Perdiccam dēsereret ac sēcum faceret societātem. Cum perdūcere eum nōn posset, interficere cōnātus est, et fēcisset, nisi ille clam noctū ex praesidiīs ēius effūgisset.
III. Interim cōnflāta sunt illa bella, quae ad inter- neciōnem post Alexandrī mortem gesta sunt, omnēsque concurrērunt ad Perdiccam opprimendum. Quem etsī īnfīrmum vidēbat, quod ūnus omnibus resistere cōgēbātur, tamen amīcum nōn dēseruit neque salūtis quam fideī fuit cupidior. Praefēcerat hunc Perdiccās eī partī Asiae quae inter Taurum mōntem iacet atque Hellēspontum, et illum ūnum opposuerat Eurōpaeīs adversāriīs; ipse Aegyptum oppūgnātum adversus Ptolemaeum erat profec- tus. Eumenēs cum neque māgnās cōpiās neque fīrmās habēret, quod et inexercitātae et nōn multō ante erant
20
235
30 88
IO
I5
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE Cw.
contractae, adventāre autem dīcerentur Hellēspontumque trānsīsse Antipater et Crateros māgnō cum exercitū Mace- donum, virī cum clāritāte tum ūsū bellī praestantēs — Macedonēs vērō mīlitēs eā tum erant fāmā, quā nunc Rōmānī feruntur; etenim semper habitī sunt fortissimī, quī summī imperiī potīrentur — Eumenēs intellegēbat, sī cōpiae suae cōgnōssent adversus quōs dūcerentur, nōn modo nōn itūrās, sed simul cum nūntiō dīlapsūrās.
Itaque hōc eī vīsum est prūdentissimum, ut dēviīs itineribus mīlitēs dūceret, in quibus vēra audīre nōn pos- sent, et eīs persuādēret sē contrā quōsdam barbarōs proficīscī. Atque tenuit hōc prōpositum et prius in aciem exercitum ēdūxit proeliumque commīsit, quam mīlitēs suī scīrent cum quibus arma cōnferrent. Effēcit etiam illud locōrum praeoccupātiōne, ut equitātū potius dīmicāret, quō plūs valēbat, quam peditātū, quō erat dēterior.
IV. Quōrum ācerrimō concursī cum māgnam partem
diēī esset pūgnātum, cadit Crateros dux et Neoptolemus,
quī secundum locum imperiī tenēbat. Cum hōc concur- rit ipse Eumenēs. Quī cum inter sē complexī in terram ex equīs dēcidissent, ut facile intellegī possent inimīcā mente contendisse animōque magis etiam pūgnāsse quam corpore, nōn prius distractī sunt quam alterum anima relinqueret. Ab hōc aliquot plāgīs Eumenēs vulnerātur, neque eō magis ex proeliō excessit, sed ācrius hostēs īnstitit. Hīc equitibus prōflīgātīs, interfectō duce Craterō, multīs praetereāī et māximē nōbilibus captīs, pedester exercitus, quod in ea loca erat dēductus ut invītō Eumene ēlābī nōn posset, pācem ab eō petiit. Quam cum impetrāsset, in fidē nōn mānsit et sē, simul ac potuit, ad Antipatrum recēpit. Eumenēs Craterum ex aciē sē- mivīvum ēlātum recreāre studuit; cum id nōn posset,
v77 EUMENES
prō hominis dīgnitāte prōque prīstinā amīcitiā — namque illō ūsus erat Alexandrō vīvō familiāriter — amplō fūnere extulit ossaque in Macedoniam uxōrī ēius ac lberīs remīsit.
V. Haec dum apud Hellēspontum geruntur, Perdiccās apud Nīlum flūmen interficitur ā Seleucō et Antigene, rērumque summa ad Antipatrum dēfertur. Hīc. quī nōn dēseruerant, exercitū suffrāgium ferente, capitis absentēs damnantur, in eīs Eumenēs. Hāc ille perculsus plāgā nōn succubuit neque eō sētius bellum administrāvit. Sed exīlēs rēs animī māgnitūdinem, etsī nōn frangēbant, ta- men minuēbant. Hunc persequēns Antigonus, cum omnī genere cōpiārum abundāret, saepe in itineribus vēxābātur, neque umquam ad manum accēdere licēbat nisi eīs locīs quibus paucī multīs possent resistere. Sed extrēmō tem- pore, cum cōnsiliō capī nōn posset, multitūdine circumi- tus est. Hinc tamen multīs suīs āmīssīs sē expedīvit et in castellum Phrygiae, quod Nōra appellātur, cōnfūgit. In quō cum circumsedērētur et verērētur nē ūnō locō manēns equōs mīlitārēs perderet, quod spatium nōn esset agitandī, callidum fuit ēius inventum, quem ad modum stāns iūmentum concalfierī exercērīque posset, quō liben- tius et cibō ūterētur et ā corporis mōtū nōn removerētur. Substringēbat caput Iōrō altius quam ut priōribus pedibus plēnē terram posset attingere, deinde post verberibus cōgēbat exsultāre et calcēs remittere; quī mōtus nōn minus sūdōrem excutiēbat, quam sī in spatiō dēcurreret. Quō factum est, quod omnibus mīrābile est vīsum, ut aequē nitida iūmenta ex castellō ēdūceret, cum complūrēs mēnsēs in obsidiōne fuisset, ac sī in campestribus ea locīs habuisset. In hāc conclūsiōne, quotiēnscumque voluit, apparātum et mūnītiōnēs Antigonī aliās incendit, aliās
89
20
25
30 I0
IS
20
25
30
CORNELII NEPOTIS VITAE cvr.,, viI.
disiēcit. Tenuit autem sē ūnō locō quam diū hiems fuit, quod castra sub dīvō habēre nōn poterat. Vēr appro- pīnquābat; simulātā dēditiōne, dum dē condiciōnibus tractat, praefectīs Antigonī imposuit sēque ac suōs omnēs extrāxit incolumēs.
VI. Ad hunc Olympiās, māter quae fuerat Alexandrī, cum litterās et nūntiōs mīsisset in Asiam cōnsultum, utrum repetītum īret Macedoniam — nam tum in Ēpī©ō habitābat — et suās rēs occupāret, huic ille prīmum suāsit nē sē movēret et exspectāret, quoad Alexandrī fīlius rēgnum adipīscerētur; sīn aliquā cupiditāte raperētur in Macedoniam, oblivīscerētur omnium iniūriārum et in nē- minem acerbiōre ūterētur imperiē. Hōrum illa nihil fēcit: nam et in Macedoniam profecta est et ibi crūdē- lissimē sē gessit. Petiit autem ab Eumene absente nē paterētur Philippī domūs ac familiae inimīcissimōs stir- pem quoque interimere, ferretque opem lberīs Alexandrī. Quam veniam sī daret, quam prīmum exercitūs parāret, quōs sibi subsidiō addūceret. Id quō facilius faceret, sē omnibus praefectīs, quī in officiō manēbant, mīsisse litte- rās, ut eī pārērent ēiusque cōnsiliīs ūterentur. Hīs rēbus Eumenēs permōtus satius dūxit, sī ita tulisset fōrtūna, perīre bene meritīs referentem grātiam quam ingrātum vīvere.
VII. Itaque cōpiās contrāxit, bellum adversus Antigo- num comparāvit. Quod ūnā erant Macedones complūrēs nōbilēs, in eīs Peucestēs, quī corporis custōs fuerat Ale- xandrī, tum autem obtinēbat Persidem, et Antigenēs, cūius sub imperiō phalanx erat Macedonum, invidiam verēns — quam tamen effugere nōn potuit —sī potius ipse aliēnigena summī imperiī potīrētur quam aliquis Mace- donum, quōrum ibi erat multitūdō, in prīncipiīs Alexandrī
vur.] EUMENES
nōmine tabernāculum statuit in eōque sellam auream cum sceptrō ac diadēmate iussit pōnī eōque omnēs cottīdiē convenīre, ut ibi dē summīs rēbus cōnsilia cape- rentur; crēdēns minōre sē invidiā fore, sī speciē imperiī nōminisque simulātiōne Alexandrī bellum vidērētur ad- ministrāre. Quod effēcit; nam cum nōn ad Eumenis prīncipia, sed ad rēgia convenīrētur atque ibi dē rēbus dēlīberārētur, quōdam modo latēbat, cum tamen per eum ūnum gererentur omnia.
VIII. Hīc in Paraetacīs cum Antigonō cōnflīxit, nōn aciē īnstrūctā, sed in itinere, eumque male acceptum in Mēdiam hiemātum coēgit redīre. Ipse in fīnitimā regiōne Persidis hiemātum cōpiās dīvīsit, nōn ut voluit, sed ut mīlitum cōgēbat voluntās. Namque illa phalanx Alexandrī Māgnī, quae Asiam peragrārat dēvīceratque Persās, inveterātā cum glōriā tum etiam licentiā, nōn pārēre sē ducibus, sed imperāre postulābat, ut nunc veterānī faciunt nostrī. Itaque perīculum est nē faciant quod illī fēcērunt, suā intemperantiā nimiāque licentiā ut omnia perdant neque minus eōs cum quibus fēcerint, quam adversus quōs steterint. Quod sī quis illōrum vete- rānōrum legat facta, paria hōrum cōgnōscat neque rem ūllam nisi tempus interesse iūdicet. Sed ad illōs rever- tar. Hīberna sūmpserant nōn ad ūsum bellī, sed ad ipsōrum lūxuriam, longēque inter sē discesserant. Hōc Antigonus cum comperīsset intellegeretque sē parem nōn esse parātīs adversāriīs, statuit aliquid sibi cōnsiliī novī esse capiendum. Duae erant viae quā ex Mēdīs, ubi ille hiemābat, ad adversāriōrum hībernācula posset pervenīrī. Quārum brevior per loca dēserta, quae nēmō incolēbat propter aquae inopiam, cēterum diērum erat ferē decem; illa autem, quā omnēs commeābant, alterō tantō longiō-
9I
I10
I5
20
35
30 92
x0
I5
20
35
30
CORNELII NEPOTIS VITAE ſix.
rem habēbat ānfrāctum, sed erat cōpiōsa omniumque rērum abundāns. Hāc sī proficīscerētur, intellegēbat prius adversāriōs rescītūrōs dē suō adventū quam ipse tertiam partem cōnfēcisset itineris; sīn per loca sōla contende- ret, spērābat sē imprūdentem hostem oppressūrum.
Ad hanc rem cōnficiendam imperāvit quam plūrimōs ūtrēs atque etiam culleōs comparārī; post haec pābulum; praetereā cibāria cocta diērum decem, ut quam minimē fieret īgnis in castrīs. Iter quō habeat omnēs cēlat. Sīc parātus, quā cōnstituerat proficīscitur.
IX. Dīmidium ferē spatium cōnfēcerat, cum ex fūmō castrōrum ēius suspīciō adlāta est ad Eumenem hostem appropīnquāre. Conveniunt ducēs; quaeritur, quid opus sit factō. Intellegēbant omnēs tam celeriter cōpiās ipsōrum contrahī nōn posse, quam Antigonus adfutūrus vidēbātur. Hīc omnibus titubantibus et dē rēbus summīs dēspērantibus Eumenēs ait, sī celeritātem velint adhibēre et imperāta facere, quod ante nōn fēcerint, sē rem ex- pedītūrum. Nam quod diēbus quīnque hostis trānsīsse posset, sē effectūrum ut nōn minus totidem diērum spatiō retardārētur; quā rē circumīrent, suās quisque contraheret cōpiās. Ad Antigonī autem refrēnandum impetum tāle capit cōnsilium. Certōs mittit hominēs ad īnfimōs mōntēs, quī obviī erant itinerī adversāriōrum, eīsque praecipit ut prīmā nocte quam lātissimē possint īgnēs faciant quam māximōs atque hōs secundā vigiliā minu- ant, tertiā perexiguōs reddant, ut adsimulātā castrōrum cōnsuētūdine suspīciōnem iniciant hostibus eīs locīs esse castra ac dē eōrum adventū esse praenūntiātum; idem- que posterā nocte faciant. Quibus imperātum erat, dīli- genter praeceptum cūrant. Antigonus tenebrīs obortīs īgnēs cōnspicātur; crēdit dē suō adventū esse audītum
x., XI.] EUMENES
et adversāriōs illūc suās contrāxisse cōpiās. Mūtat cōn- silium et, quoniam imprūdentēs adorīrī nōn posset, flectit iter suum et illum ānfrāctum longiōrem cōpiōsae viae capit ibique diem ūnum opperītur ad lassitūdinem sē- dandam mīlitum ac reficienda iūmenta, quō integriōre exercitū dēcerneret.
X. Sīc Eumenēs callidum imperātōrem vīcit cōnsiliō celeritātemque impedīvit ēius, neque tamen multum prō- fēcit; nam invidiā ducum, cum quibus erat, perfidiāque Macedonum veterānōrum, cum superior proeliō disces- sisset, Antigonō est dēditus, cum exercitus eī ter ante sēparātīs temporibus iūrāsset sē eum dēfēnsūrum neque umquam dēsertūrum. Sed tanta fuit nōnnūllōrum virtūtis obtrectātiō, ut fidem āmittere māllent quam eum nōn perdere. Atque hunc Antigonus, cum eī fuisset īnfestissi- mus, cōnservāsset, sī per suōs esset licitum, quod ab nūllō sē plūs adiuvārī posse intellegēbat in eīs rēbus quās impendēre iam appārēbat omnibus. Imminēbant enim Seleucus, Lȳsimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentēs, cum quibus eī dē summīs rēbus erat dīmicandum. Sed nōn passī sunt iī quī circā erant, quod vidēbant Eumene receptō omnēs prae illō parvī futūrōs. Ipse autem Antigonus adeō erat incēnsus, ut nisi māgnā spē māximā- rum rērum lēnīrī nōn posset.
XI. Itaque cum eum in custōdiam dedisset et prae- fectus custōdum quaesīsset, quem ad modum servārī vellet, “Ut ācerrimum,” inquit, “leōnem aut ferōcissimum elephantum”; nōndum enim statuerat, cōnservāret eum necne. vVeniēbat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et quī propter odium frūctum oculīs ex ēius cāsū capere vellent, et quī propter veterem amīcitiam conloquī cōnsōlārīque cuperent, multī etiam, quī ēius
93
I10
20
a5
30 94
4]
I10
55
20
35
CORNELII NEPOTIS VITAE [xis.
fōrmam cōgnōscere studēbant, quālis esset quem tam diū tamque valdē timuissent, cūius in perniciē positam spem habuissent vīctōriae. At Eumenēs, cum diūtius in vincīs esset, ait Onomarchō, penes quem summa imperiī erat custōdiae, sē mīrārī quā rē iam tertium diem sīc tenērē- tur; nōn enim hōc convenīre Antigonī prūdentiae, ut sīc ūterētur dēvīctō; quīn aut interficī aut mīssum fierī iubēret. Hīc cum ferōcius Onomarchō loquī vidērētur, “Quid? Tū,” inquit, “animō sī istō erās, cūr nōn in proeliō cecidistī potius quam in potestātem inimīcī venīrēs? Huic Eumenēs “ Utinam quidem istud ēvēnis- set! Sed eō nōn accidit, quod numquam cum fortiōre sum congressus; nōn enim cum quōquam arma contul, quīn is mihi succubuerit.” Neque id erat falsum; nōn enim virtūte hostium, sed amīcōrum perfidiā dēcidit.... Nam et dīgnitāte fuit honestā et vīribus ad labōrem ferendum fīrmīs neque tam māgnō corpore quam figūrā venustā.
XII. Dē hōc Antigonus cum sōlus cōnstituere nōn audēret, ad cōnsilium rettulit. Hīc cum omnēs prīmō perturbātī admīrārentur nōn iam dē eō sūmptum esse supplicium, ā quō tot annōs adeō essent male habitī, ut saepe ad dēspērātiōnem forent adductī, quīque māximōs ducēs interfēcisset, dēnique in quō ūnō tantum esset, ut, quoad ille vīveret, ipsī sēcūrī esse nōn possent, interfectō nihil habitūrī negōtiī essent; postrēmō, si illī redderet salūtem, quaerēbant quibus amīcīs esset ūsūrus: sēsē enim cum Eumene apud eum nōn futūrōs. Hīc cōgnitā cōnsiliī voluntāte tamen usque ad septimum diem dēī- berandī sibi spatium relīquit. Tum autem, cum iam verērētur nē qua sēditiō exercitūs orerētur, vetuit quem- quam ad eum admittī et cottīdiānum vīctum removērī
12 b n E 156 F 158 520 H 2
HISPANIA
2 =_ -t——- ȳcAte OF MlLĒS —4= 1 : 0 20 10 8so 120 160 200 210
1 liā 1& BALEĒI INSULAī
1
l īīī I i
AECATES Insu ve.
ī
xrn.] EUMENES
iussit; nam negābat sē eī vim adlātūrum, cuī aliquandō fuisset amīcus. Hīc tamen nōn amplius quam trīduum famē fatīgātus, cum castra movērentur, īnsciente Antigonō iugulātus est ā custōdibus.
XIII. Sīc Eumenēs annōrum quīnque et quadrāgintā, cum ab annō vīcēsimō, utī suprā ostendimus, septem annōs Philippō appāruisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in eīs ūnum equitum ālae praefuisset, post autem Alexandrī Māgnī mortem im- perātor exercitūs dūxisset summōsque ducēs partim rep- pulisset, partim interfēcisset, captus nōn Antigonī virtūte, sed Macedonum periūriō tālem habuit exitum vītae. In quō quanta omnium fuerit opīniō eōrum, quī post Alexan- drum Māgnum rēgēs sunt appellātī, ex hōc facillimē potest iūdicārī, quod, quōrum nēmō Eumene vīvō rēx appellātus est, sed praefectus, eīdem post hūius occāsum statim rēgium ōrmmātum nōmenque sūmpsērunt neque, quod initiō praedicārant, sē Alexandrī līberīs rēgnum servāre, praestāre voluērunt et hōc ūnō prōpūgnātōre sub- lātō quid sentīrent aperuērunt. Hūius sceleris prīncipēs fuērunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cas- sandrus. Antigonus autem Eumenem mortuum propīn- quīs ēius sepeliendum trādidit. Iī mīlitārī honestōque fūnere, comitante tōtō exercitū, humāvērunt ossaque ēius in Cappadociam ad mātrem atque uxōrem līberōsque ēius dēportanda cūrārunt.
95
I10
20
25
10
I5
20
2
542l
xX1x. PHōCIōN.
I. Phōciōn Athēniēnsis etsī saepe exercitibus praefuit summōsque magistrātūs cēpit, tamen multō ēius nōtior est integritās vītae quam reī miīlitāris labor. Itaque hūius memoria est nūlla, illīuss autem māgna fāma, ex quō cōgnōmine Bonus est appellātus. Fuit enim perpetuō pauper, cum dīvitissimus esse posset propter frequentēs dēlātōs honōrēs potestātēsque summās, quae eī ā populō dabantur. Hīc cum ā rēge Philippō mūnera māgnae pecūniae repudiāret lēgātīque hortārentur accipere simul- que. admonērent, sī ipse eīs facile carēret, līberīs tamen suīs prōspiceret, quibus difficile esset in summā paupertāte tantam paternam tuērī glōriam, eīs ille “Sī meī similēs erunt, īdem hīc,” inquit, “agellus illōs alet quī mē ad hanc dīgnitātem perdūxit; sīn dissimilēs sunt futūrī, nōlō meīs impēnsīs illōrum alī augērīque lūxuriam.”
II. īdem cum prope ad annum octōgēsimum prōsperā pervēnisset fōrtūnā, extrēmīs temporibus māgnum in odium pervēnit suōrum cīvium, prīmō quod cum Dēmāde dē urbe trādendā Antipatrō cōnsēnserat ēiusque cōnsiliō Dēmosthenēs cum cēterīs, quī bene dē rē pūblicā meritī exīstimābantur, populī scītō in exsilium erant expulsī. Neque in eō sōlum offenderat, quod patriae male cōn- suluerat, sed etiam quod amīcitiae fidem nōn praestiterat. Namque auctus adiūtusque ā Dēmosthene eum quem tenēbat ascenderat gradum, cum adversus Charētem eum subōrnāret; ab eōdem in iūdiciīs, cum capitis causam dīceret, dēfēnsus aliquotiēns, lberātus discesserat. Hunc
96
111., 1v.] PHOCION 97
nōn sōlum in perīculīs nōn dēfendit, sed etiam prōdidit. Concidit autem māximē ūnō crīmine, quod, cum apud eum summum esset imperium populī iūssā et Nīcānorem, Cassandrī praefectum, īnsidiārī Pīraeō ā Dercȳlō monē- rētur īdemque postulāret ut prōvidēret nē commeātibus 5 cīvitās prīvārētur, huic audiente populō Phōciōn negāvit esse perīculum sēque ēius reī obsidem fore pollicitus est. Neque ita multō post Nīcānōr Fīraeō est potītus. Ad quem recuperandum cum populus armātus concurrisset, ille nōn modo nēminem ad arma vocāvit, sed nē armātīs ro quidem praeesse voluit.
III. Erant eō tempore Athēnīs duae factiōnēs, quārum ūna populī causam agēbat, altera optimātium. In hāc erat Phōciōn et Dēmētrius Phalēreus. Hārum utraque Mace- donum patrōciniīs ūtēbātur; nam populārēs Polyperchontī ss favēbant, optimātēs cum Cassandrō sentiēbant. Interim ā Polyperchonte Cassandrus Macedoniā pulsus est. Quō factō populus superior factus statim ducēs adversāriae factiōnis capitis damnātōs patriā prōpulit, in eīs Phōciō- nem et Dēmētrium Phalēreum, dēque eā rē lēgātōs ad 20 Polyperchontem mīsit, quī ab eō peterent ut sua dēcrēta cōnfīrmāret. Hūc eōdem profectus est Phōciōn. Quō ut vēnit, causam apud Philippum rēgem verbō, rē ipsā quidem apud Polyperchontem iūssus est dīcere; namque is tum rēgis rēbus praeerat. Hīc ab Agnōne accūsātus, 25 quod PFīraeum Nīcānorī prōdidisset, ex cōnsiliī sententiā in custōdiam coniectus Athēnās dēductus est, ut ibi dē eō lēgibus fieret iūdicium.
IV. Hūc ut perventum est, cum propter aetātem pedi- bus iam nōn valēret vehiculōque portārētur, māgnī con- ;30 cursūs sunt factī, cum aliī, reminīscentēs veteris fāmae, aetātis miserērentur, plūrimī vērō īrā exacuerentur propter 98
I10
CORNELII NEPOTIS VITAE crv.
prōditiōnis suspīciōnem māximēque quod adversus populī commoda in senectūte steterat. Quā r1ē nē perōrandī quidem eī data est facultās dīcentī causam in iūdiciō; lēgitimīs quibusdam cōnfectīs damnātus trāditus est ūn- decimvirīs, quibus ad supplicium mōre Athēniēnsium pūblicē damnātī trādī solent. Hīc cum ad mortem dūce- rētur, obvius eī fuit Euphilētus, quō familiāriter fuerat ūsus. Is cum lacrimāns dīxisset “ō quam indīgna per- peteris, Phōciōn!” huic ille “At nōn inopīnāta,” in- quit; “hunc enim exitum plērīque clārī virī habuērunt Athēniēnsēs.”” In hōc tantum fuit odium multitūdinis, ut nēmō ausus sit eum līber sepelīre. Itaque ā servīs sepultus est.
xx. TīMOLEōŌN.
I. Tīmoleōn Corinthius. Sine dubiō māgnus omnium iūdiciō hīc vir exstitit. Namque huic ūnī contigit, quod nēsciō an nūllī, ut et patriam, in quā erat nātus, oppres- sam ā tyrannō līberāret, et ā Syrācūsānīs, quibus auxiliō erat mīssus, iam inveterātam servitūtem dēpelleret tōtam- que Siciliam, multōs annōs bellō vēxātam ā barbarīsque oppressam, suō adventū in prīstinum restitueret. Sed in hīs rēbus nōn simplicī fōrtūnā cōnfiīīctātus est et, id quod difficilius putātur, multō sapientius tulit secundam quam adversam fōrtūnam. Nam cum frāter ēius Tīmophanēs, dux ā Corinthiīs dēlēctus, tyrannidem per mīlitēs mercen- nāriōs occupāsset particepsque rēgnī ipse posset esse, tantum āfuit ā societāte sceleris, ut antetulerit cīvium suōrum lībērtātem frātris salūtī et pārēre lēgibus quam imperāre patriae satius dūxerit. Hāc mente per harū- spicem commūnemque adfīnem, cuī soror ex eīsdem parentibus nāta nūpta erat, frātrem tyrannum interficien- dum cūrāvit. Ipse nōn modo manūs nōn attulit, sed nē aspicere quidem frāternum sanguinem voluit. Nam dum rēs cōnficerētur, procul in praesidiō fuit, nē quis satelles posset succurrere.
Hōc praeclārissimum ēius factum nōn parī modō pro- bātum est ab omnibus; nōnnūllī enim laesam ab eō pietātem putābant et invidiā laudem virtūtis obterēbant. Māter vērō post id factum neque domum ad sē fīlium admīsit neque aspēxit, quīn eum frātricīdam impiumque dētestāns compellāret. Quibus rēbus ille adeō est com-
99
10
20
25
IO0 CORNELII NEPOTIS VITAE m., rn.
I0
15
20
25
30
mōtus, ut nōnnumquam vītae fīnem facere voluerit atque ex ingrātōrum hominum cōnspectū morte dēcēdere.
II. Interim Diōne Syrācūsīs interfectō Dionȳsius rūrsus Syrācūsārum potītus est. Cūius adversāriī opem ā Co- rinthiīs petiērunt ducemque, quō in bellō ūterentur, postulārunt. Hūc Tīmoleōn mīssus incrēdibilī fēlīcitāte Dionȳsium tōtā Siciliā dēpulit. Cum interficere posset, nōluit tūtōque ut Corinthum pervenīret effēcit, quod utrōrumque Dionȳsiōrum opibus Corinthiī saepe adiūtī fuerant, cūius benīgnitātis memoriam volēbat exstāre, eamque praeclāram vīctōriam dūcēbat in quā plūs esset auribus acciperētur, sed etiam oculīs cernerētur quem ex quantō rēgnō ad quam fōrtūnam dētulisset. Post Dionȳsiī dēcessum cum Hicetā bellāvit, quī adversātus erat Dionȳsiō; quem nōn odiō tyrannidis dissēnsisse, sed cupiditāte indiciō fuit, quod ipse expulsō Dionȳsiō imperium dīmittere nōluit. Hōc superātō Tīmoleōn mā- ximās cōpiās Carthāginiēnsium apud Crīnīsum flūmen fugāvit ac satis habēre coēgit, sī licēret Āfricam obtinēre, quī iam complūrēs annōs possessiōnem Siciliae tenēbant. Cēpit etiam Māmercum, ītalicum ducem, hominem belli- cōsum et potentem, quī tyrannōs adiūtum in Siciliam vēnerat.
III. Quibus rēbus cōnfectīs cum propter diūturnitātem bellī nōn sōlum regiōnēs, sed etiam urbēs dēsertās vidē- ret, conquīsīvit quōs potuit, prīmum Siculōs, dein Corinthō arcessīvit colōnōs, quod ab eīs initiō Syrācūsae erant conditae. Cīvibus veteribus sua restituit, novīs bellō vacuēfactās possessiōnēs dīvīsit, urbium moenia disiecta fānaque dētēcta refēcit, cīvitātibus lēgēs lībērtātemque reddidit; ex māximō bellō tantum ōtium tōtae īnsulae
v.] TIMOLEON IOI
conciliāvit, ut hīc conditor urbium eārum, nōn illī quī initiō dēdūxerant, vidērētur. Arcem Syrācūsīs, quam mū- nierat Dionȳsius ad urbem obsidendam, ā fundāmentīs disiēcit, cētera tyrannidis prōpūgnācula dēmōlītus est deditque operam, ut quam minimē multa vestīgia servi- tūtis manērent. Cum tantīs esset opibus, ut etiam invītīs imperāre posset, tantum autem amōrem habēret omnium Siculōrum, ut nūllō recūsante rēgnum obtinēre licēret, māluit sē dīligī quam metuī. Itaque, cum prīmum portuit, imperium dēposuit ac prīvātus Syrācūsīs, quod reliquum vītae fuit, vīxit. Neque vērō id imperītē fēcit; nam quod cēterī rēgēs imperiō potuērunt, hīc benevolentiā tenuit. Nūllus honōs huic dēfuit, neque posteā rēs ūlla Syrācūsīs gesta est pūblicē, dē quā prius sit dēcrētum quam Tīmoleontis sententiā cōgnitā Nūllīuss umquam cōnsilium nōn modo antelātum, sed nē comparātum qui- dem est. Neque id magis ēius benevolentiā factum est quam prūdentiā.
IV. Hīc cum aetāte iam prōvēctus esset, sine ūllō morbō lūmina oculōrum āmīsit. Quam calamitātem ita moderātē tulit, ut neque eum querentem quisquam au- dierit neque eō minus prīvātīs pūblicīsque rēbus inter- fuerit. Veniēbat autem in theātrum, cum ibi concilium populī habērētur, propter valētūdinem vēctus iūmentīs iūnctīs, atque ita dē vehiculō quae vidēbantur dīcēbat. Neque hnōc illī quisquam tribuēbat superbiae; nihil enim umquam neque īnsolēns neque glōriōsum ex ōre ēius exiit. Quī quidem, cum suās laudēs audīret praedicārī, numquam aliud dīxit quam sē in eā rē māximē dīs agere grātiās atque habēre, quod, cum Siciliam recreāre cōn- stituissent, tum sē potissimum ducem esse voluissent. Nihil enim rērum hūmānārum sine deōrum nūmine gerī
I5
20
25
30
I02 CORNELII NEPOTIS VITAE v.
10
IS
20
putābat; itaque suae domī sacellum Automatiās cōnsti- tuerat idque sānctissimē colēbat.
V. Ad hanc hominis excellentem bonitātem mīrābilēs accesserant cāsūs; nam proelia māxima nātālī suō diē fēcit omnia, quō factum est ut ēius diem nātālem fēstum habēret ūniversa Sicilia. Huic quīdam Laphystius, homō petulāns et ingrātus, vadimōnium cum vellet impōnere, quod cum illō sē lēge agere dīceret, et complūrēs con- currissent, quī procācitātem hominis manibus coercēre cōnārentur, Tīmoleōn ōrāvit hominēs nē id facerent. Namque id ut Laphystiō et cuīvīs licēret, sē māximōs labōrēs summaque adiisse perīcula. Hanc enim speciem lbērtātis esse, sī omnibus, quod quisque vellet, lēgibus experīrī licēret. īdem, cum quīdam Laphystiī similis, nōmine Dēmaenetus, in cōntiōne populī dē rēbus gestīs ēius dētrahere coepisset ac nōnnūlla inveherētur in T- moleonta, dīxit nunc dēmum sē vōtī esse damnātum; namque hōc ā dīs immortālibus semper precātum, ut tāem lībērtātem restitueret Syrācūsānīs, in quā cuīvīs licēret dē quō vellet quod vellet impūne dīcere.
Hīc cum diem suprēmum obiīsset, pūblicē ā Syrācūsānīs in gymnasiō, quod Tīmoleontēum appellātur, tōtā cele- brante Siciliā sepultus est.
xXxI. DĒ RĒGIBUS.
I. Hī ferē fuērunt Graecae gentis ducēs quī memoriā dīgnī videantur, praeter rēgēs; namque eōs attingere nōluimus, quod omnium rēs gestae sēparātim sunt relātae. Neque tamen iī admodum sunt multī. Lacedaemonius autem Aggēsilāus nōmine, nōn potestāte fuit rēx, sīcut cēterī Spartānī. Ex eīs vērō, quī dominātum imperiō tenuērunt, excellentissimī fuērunt, ut nōs iūdicāmus, Per- sārum Cīȳrus et Dārēus, Hystaspī fīlius, quōrum uterque prīvātus virtūte rēgnum est adeptus. Prior hōrum apud Massagetās in proeliō cecidit, Dārēus senectūte diem obiit suprēmum. Trēs sunt praetereā ēiusdem gentis: Xerxēs et duo Artaxerxae, Macrochīr cōgnōmine et Mnēmōn. Xerxī māximē est inlūstre, quod māximīs post hominum memoriam exercitibus terrā marīque bellum intulit Graeciae. At Macrochīr praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis fōrmae, quam in- crēdibilī ōrnāvit virtūte bellī; namque illō Persēs nēmō manū fuit fortior. Mnēmōn autem iūstitiae fāmā flōruit; nam cum mātris suae scelere āmīsisset uxōrem, tantum indulsit dolōrī, ut eum pietās vinceret. Ex hīs duo eōdem nōmine morbō nātūrae dēbitum reddidērunt, ter- tius ab Artabānō praefectō ferrō interēmptus est.
II. Ex Macedonum autem gente duo multō cēterōs antecessērunt rērum gestārum glōriā: Philippus, Amyntae fīlius, et Alexander Māgnus. Hōrum alter Babylōne morbō cōnsūmptus est, Philippus Aegiīs ā Pausaniā, cum spectātum lūdōs īret, iūxtā theātrum occīsus est. ūnus
103
I0
15
20
25 IO4 CORNELII NEPOTIS VITAE Cm.
10
;
20
25
30
Ēpīrōtēs, Pyrrhus, quī cum populō Rōmānō bellāvit. Is cum Argōs oppidum oppūgnāret in Peloponnēsō, lapide ictus interiit. ūnus item siculus, Dionȳsius prior. Nam et manū fortis et bellī perītus fuit et, id quod in tyrannō nōn facile reperītur, minimē libīdinōsus, nōn lūxuriōsus, nōn avārus, nūllīus dēnique reī cupidus nisi singulāris per- petuīque imperiī ob eamque rem crūdēlis; nam dum id studuit mūnīre, nūllīus pepercit vītae, quem ēius īnsidiātō- rem putāret. Hīc cum virtūte tyrannidem sibi peperisset, māgnā retinuit fēlīcitāte; māior enim annōs sexāgintā nātus dēcessit flōrente rēgnō. Neque in tam multīs annīs cūiusquam ex suā stirpe fūnus vīdit, cum ex tribus uxō- ribus līberōs prōcreāsset multīque eī nātī essent nepōtēs.
III. Fuērunt praetereā māgnī rēgēs ex amīcīs Alexan- drī Māgnī, quī post obitum ēius imperia cēpērunt, in eīs Antigonus et hūius fīlius Dēmētrius, Lȳsimachus, Seleucus, Ptolemaeus. Ex hīs Antigonus in proeliō, cum adversus Seleucum et Lȳsimachum dīmicāret, occīsus est. Parī lētō adfectus est Lȳsimachus ab Seleucō; namque socie- tāte dissolūtā bellum inter sē gessērunt. At Dēmētrius, cum fīliam suam Seleucō in mātrimōnium dedisset neque eō magis fīda inter eōs amīcitia manēre potuisset, captus bellō in custōdiā socer generī periit ā morbō. Neque ita multō post Seleucus ā Ptolemaeō Ceraunō dolō interfectus est, quem ille ā patre expulsum Alexandrēā aliēnārum opum indigentem recēperat. Ipse autem Ptolemaeus, cum vīvus fīliō rēgnum trādidisset, ab illō eōdem viītā prīvātus dīcitur.
Dē quibus quoniam satis dictum putāmus, nōn incom- modum vidētur nōn praeterīre Hamilcarem et Hanni- balem, quōs et animī māgnitūdine et calliditāte omnēs in Africā nātōs praestitisse cōnstat.
XXII. HAMILCAR.
I. Hamilcar, Hannibalis fīlius, cōgnōmine Barca, Car- thāginiēnsis, prīmō Poenicō bellō, sed temporibus ex- trēmīs, admodum adulēscentulus in Siciliā praeesse coepit exercituī. Cum ante ēius adventum et marī et terrā male rēs gererentur Carthāginiēnsium, ipse ubi adfuit, numquam hostī cessit neque locum nocendī dedit, saepe- que ē contrāriō occāsiōne datā lacēssīvit semperque su- perior discessit. Quō factō, cum paene omnia in Siciliā Poenī āmīsissent, ille Erycem sīc dēfendit, ut bellum eō locō gestum nōn vidērētur. Interim Carthāginiēnsēs classe apud īnsulās Aegātēs ā C. Lutātiō, cōnsule Rōmā- nōrum, superātī statuērunt bellī facere fīnem eamque rem arbitriō permīsērunt Hamilcaris. j Ille etsī flagrābat bellandī cupiditāte, tamen pācī serviendum putāvit, quod patriam exhaustam sūmptibus diūtius calamitātēs bellī ferre nōn posse intellegēbat, sed ita ut statim mente agitāret, sī paulum modo rēs essent refectae, bellum renovāre Rōmānōsque armīs persequī, dōnicum aut virtūte vīcissent aut vīctī manūs dedissent. Hōc cōnsiliō pācem conciliāvit, in quō tantā fuit ferōciā, cum Catulus negāret bellum compositūrum, nisi ille cum suīs, quī Erycem tenērent, armīs relīctīs Siciliā dēcēderent, ut succumbente patriā ipse peritūrum sē potius dīxerit, quam cum tantō flāgitiō domum redīret: nōn enim suae esse virtūtis arma ā patriā accepta adversus hostēs adversāriīs trādere. Hūius pertināciae cessit Catulus.
II. At ille ut Carthāginem vēnit, multō aliter ac spē-
I0
106 CORNELII NEPOTIS VITAE Cur., w.
10
15
20
25
30
rārat rem pūblicam sē habentem cōgnōvīt. Namque diūturnitāte externī malī tantum exārsit intestīnum bel- lum, ut numquam in parī perīculō fuerit Carthāgō nisi cum dēlēta est. Prīmō mercennāriī mīlitēs, quibus ad- versus Rōmānōs ūsī erant, dēscīvērunt, quōrum numerus erat vīgintī mīlium. Iī tōtam abaliēnārunt Āfricam, ipsam Carthāginem oppūgnārunt.āQuibus malīs adeō sunt Poenī perterritī, ut etiam auxilia ab Rōmānīs petierintū eaque impetrārunt. Sed extrēmō, cum prope iam ēl dēspērātiōnem pervēnissent, Hamilcarem imperātōrem fē- cērunt. Is nōn sōlum hostēs ā mūrīs Carthāginis remō- vit, cum amplius centum mīlia facta essent armātōrum, sed etiam eō compulit, ut locōrum angustiīs clausī plūrēs famē quam ferrō interīrent. Omnia oppida abaliēnāta, in eīs Uticam atque Hippōnem, valentissima tōtīus AĀfricae, restituit patriae. Neque eō fuit contentus, sed etiam fīnēs imperiī prōpāgāvit, tōtā Āfricā tantum ōtium red- didit, ut nūllum in eā bellum vidērētur multīs annīs fuisse.
IīI. Rēbus hīs ex sententiā perāctīs fīdentī animō atque īnfestō Rōmānīs, quō facilius causam bellandī re- perīret, effēcit ut imperātor cum exercitū in Hispāniam mitterētur, eōque sēcum dūxit fīlium Flasnibalem īī rum novem. t Ērat praetereā cum eō adulēscēns inīūstris, fōrmōsus, Hasdrubal, cuī ille fīliam suam in mātrimōnium dedit. Dē hōc ideō mentiōnem fēcimus, quod Hamil- care occīsō ille exercituī praefuit rēsque māgnās gessit et prīnceps largītiōne vetustōs pervertit mōrēs Carthāgini- ēnsium ēiusdemque post mortem Hannibal ab exercitū accēpit imperium.
IV. At Hamilcar, posteāquam mare trānsiit in Hi- spāniamque vēnit, māgnās rēs secundā gessit fōrtūnā;
-br
wī- HAMILCAR 107
māximās bellicōsissimāsque gentēs subēgit, equīs, armīs, virīs, pecūniā tōtam locuplētāvit Āfricam. Hīc cum in ītaliam bellum īnferre meditārētur, nōnō annō postquam in Hispāniam vēnerat, in proeliō pūgnāns adversus Vetto-
, nēs occīsus est. Hūius perpetuum odium ergā Rōmānōs s
3 māximē concitāsse vidētur secundum bellum Poenicum;
? - namque Hannibal, fīlius ēius, adsiduīs patris obtestātiō- nibus eō est perductus, ut interīre quam Rōmānōs nōn experīrī māllet
4 I10
35
20
25
XXIII. HANNIBAL.
- Hannibal, Hamilcaris fīlius, Carthāginiēnsis. Sī vē- rum est, quod nēmō dubitat, ut populus Rōmānus omnēs gentēs virtūte superārit, nōn est īnfitiandum Hannibalem tantō praestitisse cēterōs imperātōrēs prūdentiā, quantō populus Rōmānus antecēdat fortitūdine cūnctās nātiōnēs; nam quotiēnscumque cum eō congressus est in ītaliā, semper discessit superior. Quod nisi domī cīvium suōrum invidiā dēbilitātus esset, Rōmānōs vidētur superāre potu- isse. Sed multōrum obtrectātiō dēvīcit ūnīus virtūtem.
\I. Hīc autem velut hērēditāte relīctum odium pater- num ergā Rōmānōs sīc cōnservāvit, ut prius animam quam id dēposuerit, quī quidem, cum patriā pulsus esset et aliēnārum opum indigēret, numquam dēstiterit animō bellāre cum Rōmānīs. Nam ut omittam Philippum, quem absēns hostem reddidit Rōmānīs, omnium eīs temporibus potentissimus rēx Antiochus fuit. Hunc tantā cupiditāte incendit bellandī, ut usque ā rubrō marī arma cōnātus sit īnferre ītaliae. Ad quem cum Iēgātī vēnissent Rōmānī, quī dē ēius voluntāte explōrārent darentque operam cōnsiliīs clandestīnīs ut Hannibalem in suspīciōnem rēgī addūcerent, tamquam ab ipsīs corruptus alia atque anteā sentīret, neque id frūstrā fēcissent idque Hannibal com- perisset sēque ab interiōribus cōnsiliīs sēgregārī vīdisset, tempore datō adiit ad rēgem, eīque cum multa dē fidē suā et odiō in Rōmānōs commemorāsset, hōc adiūnxit: “ Pater meus,” inquit, “ Hamilcar puerulō mē, utpote nōn amplius novem annōs nātō, in Hispāniam imperātor
108
Se
m.] HANNIBAL 109
proficīscēns Carthāgine Iovī optimō māximō hostiās im- molāvit. Quae dīvīna rēs dum cōnficiēbātur, quaesīvit ā mē vellemne sēcum in castra proficīscī. Id cum libenter accēpissem atque ab eō petere coepissem nē duMitāret dūcere, tum ille, ‘Faciam,’ inquit, ‘sī mihi fidem quam postulō dederis.” Simul mē ad āram addūxit, apud quam sacrificāre īnstituerat, eamque cēterīs remōtīs tenentem iūrāre iussit numquam mē in amīcitiā cum Rōmānīs fore. Id ego iūsiūrandum patrī datum usque ad hanc aetātem ita cōnservāvī, ut nēminī dubium esse dēbeat, quīn reliquō tempore eādem mente sim futūrus. Quā rē sī quid amīcē dē Rōmānīs cōgitābis, nōn imprūdenter fēceris, sī mē cēlāris; cum quidem bellum parābis, tē ipsum frūs- trāberis, sī nōn mē in eō prīncipem pmerst
III. Hāc igitur quā dīximus aetāte cum patre in Hi- spāniam profectus est, cūius post obitum, Hasdrubale imperātōre suffectō, equitātuī omnī praefuit. Hōc quo- que interfectō exercitus summam imperiī ad eum dētulit. Id Carthāginem dēlātum pūblicē comprobātum est. Sīc Hannibal minor quīnque et vīgintī annīs nātus imperātor factus proximō trienniō omnēs gentēs Hispāniae bellō subēgit, Saguntum, foederātam cīvitātem, vī expūgnāvit, trēs exercitūs māximōs comparāvit. Ex hīs ūnum in Āfricam mīsit, alterum cum Hasdrubale frātre in Hispāniā relīquit, tertium in ītaliam sēcum dūxit. Ut saltum Fīȳ- ēnaeum trānsiit, quācumque iter fēcit, ,cum omnibus olīs cōnflīxit; nēminem nisi vīctum dīmīsit. Ad Alpēs posteā quam vēnit, quā ītaliam ab Galliā sēiungunt, quās nēmō umquam cum exercitū ante eum praeter Herculem Grāium trānsierat— quō factō is hodiē saltus Grāius ap- pellātur — Alpicōs cōnantēs prohibēre trānsitū concīdit, loca patefēcit, itinera mūniit, effēcit ut eā elephantus
īi
4
35.]
10
15
20
35
Xd 10
55
20
as
30
CORNELII NEPOTIS VITAE civ., v.
ōmātus īre posset, quā anteā ūnus homō inermis vix poterat rēpere. Hāc cōpiās trādūxit in Italiamque per-
2 l
IV.N Cōnflīxerat apud Rhodanum cum P. Cornēliō Scīpiōne cōnsule eumque pepuerst, um hōc eōdem Clastidiī apud Padum dēcernit sauviumque inde ac fugātum dīmittit. Tertiō īdem Scīpiō cum conlēgā Ti. Longō apud Trebiam adversus eum vēnit. Cum eīs manum cōnseruit, utrōsque prōflīgāvit. Inde per Ligurēs Appennīnum trānsiit, petēns Etrūriam. Hōc in itinere adeō gravī morbō adficitur oculōrum, ut posteā num- quam dextrō aequē bene ūsus sit. Quā valētūdine cum etiamnum premerētur lectīcāque ferrētur, C. Flāminium cōnsulem apud Trasumēnum cum exercitū īnsidiīs cir- cumventum occīdit, neque multō post C. Centenium praetōrem cum dēlēctā manū saltūs occupantem. Hinc in Āāpūliam pervēnit. Ibi obviam eī vēnērunt duo cōn- sulēs, C. Terentius et L. Aemilius. Utrīusque exercitūs ūnō proeliō fugāvit, Paulum cōnsulem occīdit et aliquot praetereā cōnsulārēs, in eīs Cn. Servīliium Geminum, quī superiōre annō fuerat cōnsul.
V. Hāc pūgnā pūgnātā Rōmam profectus nūllō re- sistente in propīnquīs urbī mōntibus morātus est. Cum aliquot ibi diēs castra habuisset et Capuam reverterētur, 4 Q. Fabius Māximus, dictātor Rōmānus, in agrō Fale eī sē obiēeit. Hīc clausus locōrum angustiīs noct ūllō dētrīmentō exercitūs sē expedīvit Fabiōque, cali simō imperātōrī, dedit verba; namque obductā noctē sarmenta in cornibus iuvencōrum dēligāta incendit ēius- que generis multitūdinem māgnam dispālātam immisit. Quō repentīnō vīsū obiectō tantum terrōrem iniēcit exer- cituī Rōmānōrum, ut ēgredī extrā vālum nēmō sit ausus. 3 l4
4
f
vI., vIiI.] HANNIBAL III
C2 Hanc post rem gestam nōn ita multīs diē M. Minu- s0 1 5 cium Rūfum, magistrum 2liē parī ,ac dictātōrem 23 55 . imperiō, dolō prōducqum iū proelium fugāvit. Ti. Sem- prōnium Gracchum, iterum cōnsulem, in Lūcānīs abēēns in īnsidiās inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, s quīnquiēns cōnsulem, apud vVenusiam parī modō inter- fēcit. Longum est omnia ēnumerāre proelia. Quā rē hōc ūnum satis erit dictum, ex quō intellegī possit 1ī quantus ille fuerit: quam diū in Ttaliā fuit, nēmō eī in aciē restitit, nēmō advergus eum post Cannēnsem pūgnam ro in campō castra best ī
VIV Hinc invīctus patriam dēfēnsum revocātus bellum gessit adversus P. Scīpiōnem, fīīum ēius Scīpiōnis quem ipse prīmō apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertiō apud Trebiam ēgāraī Cum hnōc exhaustīs. iam patriae facultātibus cupīvit impraesentiārum bellum compōnere, quō valentior posteā congrederētur. ] Inde conloquium convēnit, condiciōnēs nōn convēnērunt. Post id factum pgucīs diēbus apud Zamam cum eōdem cōnflīxit; pulsus — incrēdibile dictū— biduō et duābus noctibus Hadrū- mētum pervēnit, quod abest ab Zamā circiter mīlia pas- suum trecenta. In hāc fugā Numidae, quī simul cum eō f ex aciē excesserant, īnsidiātī sunt eī, quōs nōn sōlum 1. ā effūgit, sed etiam ipsōs oppressit. 1 Hadrūmētī reliquōs ē fugā conlēgit, novīs dīlēctibus paucīs diēbus multōs 25 contrāxit.
ēX42A
VII. Cum in apparandō ācerrimē esset occupātus, Carthāginiēnsēs bellum cum Rōmānīs composuērunt. Ille nihilō sētius exercituī posteā praefuit rēsque in fricā 3 gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurēlium cōnsulēs. Hīs, s50 enim magistrātibus lēgātī Carthāginiēnsēs Rōmam vēnē- 256 runt, quī senatuī populōque Rōmānō grātiās agerent, quod 3 11 II12
3 (e ’2 -. a. . 4:.. it J- .. : . bL4 -va 0
25
fīdūciāque, cuī iam persuāserat ut cum exercitibus in
CORNELII NEPOTIS VITAE cvmr.
cum eīs pācem fēcissen;, ob eamque rem corōnā aureā 1Iī
eōs dōnārent simulque ut obsidēs eōrum F Et-3 .
gellīs essent captīvīque redderentur. Hīs ex senātūs cōn- 331 Sssmum — - - - 1 sultō respōnsum est: mūnus eōrum grātum acceptumque Ē4 esse; obsidēs, quō locō rogārent, futūrōs; captīvōs nōn
remīssūrōs, quod. Hannibalem, cūius bellum foret, inimīcissimum nōminī Rōmānō, etiamnum cum imperiō apud exercitum habērent itemque frātrem Hōc respōnsō Carthāginiēnsēs cōgnitō. Hannibalem domum et Māgōnem revocārunt. Hīūc ut rediit, rēx factus est, postquam imperātor fuerat, annō
operā susceptum ēius Māgōnem.
secundō et vīcēsimō— ut enim Rōmae cōnsulēs, sī Car- In eō magistrātū parī dīligentiā sē Hannibal praebuit ac fuerat in bellō. Namque effēcit ex novīs vectīgālibus nōn sōlum - ut esset pecūnia, quae Rōmānīs ex foedere penderētur, sed superesset, quae in aerāriō repōnerētur. f Deinde M. Claudiō L. Fūriō cōnsulibus Rōmā lēgātī Car- thāgiaem vēnērunt. Hōs Hannibal ratus suī. exposcendī grātiā mīssōs, priusquam eīs senātus darētur, nāvem as- cendit clam atque in Sȳriam ad Antiochum perfūgit. Hāc rē palam factā Poenī nāvēs duās, quag eum com- prehenderent, sī possent cōnsequī, ō5 bona ēius domumf ā fundāmentī. disiēcērunt, ipsum exsulem iūdicārunt.
VIII. At Hannibal annō quartō postquam domō pro- fūgerat, L. Cornēliō Q. Minuciō cōnsulibus, cum quīnque nāvibus āĀfricam accessit in fīnibus Cȳrēnaeōrum, sī fōrte Carthāginiēnsēs ad bellum indūcere posset Antiochī spē
thāgine quotannīs annuī bīnī rēgēs creābantur.
etiam
pūblicārunt,
a5
ītaliam proficīscerētur. Hūc Māgōnem frātrem excīvit. Id ubi Poenī rescīvērunt, Māgōnem eādem, quā frātrem,
1X., X.] HANNIBAL II3
absentem adfēcērunt poenā. IIllī dēspērātīs rēbus cum solvissent nāvēs ac vēla ventīs dedissent, Hannibal ad Antiochum pervēnit. Dē Māgōnis interitū duplex me- moria prōdita est: namque aliī naufragiō, aliī ā servulīs ipsīus interfectum eum scrīptum relīquērunt. Antiochus s autem sī tam in gerendō bellō cēnsiliīs ēius pārēre t1ī vgluisset, quam in suscipiendō īnstituerat, propius Tiberī 3 0 4 r Quam Thermopylīs dē summā imperiī dīnicāsct: Quem 2 ō 4 xw etsī multa stultē cōnārī vidēbat, tamen nūllā dēseruit in. rē. Praefuit paucīs nāvibus, quās ex Sȳriā iūssus erat iro in Asiam dūcere, eīsque adversus Rhodiōrum classem in 2 4 e c Pamphȳliō marī cōnflixit. In quō cum multitūdine. ad- versāriōrum suī superārentur, ipse quō cornū rem gessit fuit superior. x
IX. Antiochō fugātō verēns nē dēderētur, quod sine s5 dubiō accidisset, sī suī fēcisset putestātem, Crētam ad Gortȳniōs vēnit, ut ibi quō sē cōnferret cōnsīderāret. Vīdit autem vir omnium callidissimus in māgnō sē fore perīculō, nisi quid prōvīdisset, propter avāritiam Crē- tēnsium; māgnam enim sēcum pecūniam portābat, dē 2o0 quā sciēbat exīsse fāmam. Itaque capit tāle cōnsilium. Amphorās complūrēs complet plumbō, summās operit aurō et argentō. J Hās praesentibus prīncipibus dēpōnit in templō Diānae, simulāns sē suās fōrtūnās illōrum fideī crēdere. Hīs in errōrem inductīs statuās aēneās, quās a5 sēcum portābat, omnī suā pecūniā complet eāsque in prōpatulō domī abicit. Gortȳniī templum māgnā cūrā custōdiunt, nōn tam ā cēterīs quam ab Hannibale, nē ille īnscientibus eīs tolleret sua sēcumque dūceret.
X. Sīc cōnservātīs suīs rēbus omnibus Poenus inlūsīs 50 Crētēnsibus ad Prūsiam in Pontum pervēnit. Apud quem eōdem animō fuit ergā ītaliam neque aliud quic- - t14 CORNELII NEPOTIS VITAE [x1.
quam ēgit quam rēgem armāvit et exacuit adversus Rō- mānōs. Quem cum vidēret domesticīs opibus minus esse rōbustum, conciliābat cēterōs rēgēs, adiungēbat bellicōsās
nātiōnēs. Dissidēbat ab eō Pergamēnus rēx Eumenēs,
5 Rōmānīs amīcissimus, bellumque inter eōs gerēbātur et
I10
I15
marī et terrā; sed utrobīque 4Eumenēs plūs valēbat propter Rōmānōrum societātem. 4Quō magis cupiēbat eum Hannibal opprimī, quem sī remōvisset, faciliōra sibi cētera fore arbitrābātur. Ad hunc interficiendum tālem iniit ratiōnem. Classe paucīs diēbus erant dēcrētūrī. Superābātur nāvium muiltitūdine; dolō erat pūgnandēm, cum pār nōn esset armīs. Imperāvit quam plūrimās venēnātās serpentēs vīvās conligī eāsque in vāsa fīctilia conicī. Hārum cum effēcisset māgnam multitūdinem, diē ipsō, quō factūrus erat nāvāle proelium, classiāriōs
Nconvocat eīsque praecipit, omnēs ut in ūnam menis
v
3 5 20
25
30
rēgis concurrant nāvem, ā cēterīs tantum satis habeant sē dēfendere. Id illōs facile serpentium multitūdine cōn- secūtūrōs. Rēx autem in quā nāve veherētur, ut scīrent sē factūrum; quem sī aut cēpissent aut interfēcissent, māgnō eīs pollicētur praemiō fore.
XI. Tālī cohortātiōne mīlitum factā classis ab utrīsque in proelium dēdūcitur. Quārum aciē cōnstitūtā, prius- quam sīgnum pūgnae darētur, Hannibal, ut palam facgret suīs quō locō Eumenēs esset, tabellārium in scaphā cum cādūceō mittit. Quī ubi ad nāvēs adversāriōrum pervēnit epistulamque ostendēns sē rēgem professus est quaerere, statim ad Eumenem dēductus est, quod nēmō dubitābat quīn aliquid dē pāce Sssst scrīptum. Tabellārius ducis nāve dēclārātā suīs eōdem, unde erat ēgressus, sē recēpit. At Eumenēs solūtā epistulā nihil in eā repperit nisi quae ad inrīdendum eum pertinērent. Cūius reī etsī causam
CxXs2- - z 4.
r
20
xn.] HANNIBAL 115
mīrābātur neque reperiēbat, tamen proelium statim com- mittere nōn dubitāvit. Hōrum in concursū Bīthȳnī Han- nibalis praeceptō ūniversī nāvem Eumenis adoriuntur.
a Quōrum vim rēx cum sustinēre nōn posset, fugā salūtem - petiit, quam cōnsecūtus nōn Bssst, nisi intrā sua praesidia s3 0s C sē recēpisset, quae in proximō lītore erant conlocāta. Āō e
Aāeliquae Pergamēnae nāvēs cum adversāriōs premerent ācrius, repente in eās vāsa fīctilia, dē quibus suprā men- 4 3 a
N-tiōnem fēcimus, conicī cgepta sunt. Quae iacta initiō l rīsum pūgnantibus concitārunt, neque quā rē id Afisret so Xī PF poterat intellegī. / Postquam autem nāvēs suās opplētās cōnspēxērunt 5 pua nōā.ā-.perterritī, cum quid ast ef - potissimum vītārent nōn vidērent, puppēs vertērunt sēque l134t ad sua castra nāutica rettulērunt. Sīc Hannibal cōnsiliō arma Pergamēnōrum superāvit, neque tum Sōlum, sed ss X4 saepe aliās pedestribus cōpiīs parī prūdentiā pepūlit ad- 46 versāriōs. f . XII. Quae dum in Asiā geruntur, accidit cāsū ut lēgātī 2
Prūsiae, Rōmae apud T. Quīnctium Flāminīnum cōnsulā-
rem cēnārent, atque ibi dē Hannibale mentiōne factā ex a0 33 Co-
eīs ūnus dīcergt eum in Prūsiae rēgnō esse. Id postaō tt
g4 diē Flāminīnus senātuī dētulit. Patrēs cōnscrīptī, quī vr5S 4 Hannibale vīvō numquam sē sine īnsidiis futūrōs exīstimā-
Xi
rent, lēgātōs in Bīthȳniam mīsērunt, in eīs Flāminīnum, quī - ab rēge petergnt nē inimīcissimum suum sēcum habgret :s J I 2[ Jv sibique dēderet. Hīs Prūsia negāre ausus nōn est; illud- 3 2 15 recūsāvit, nē id ā sē fierī postulārent, quod adversus iūs
hospitiī esset: ipsī, sī possent, comprehenderent; locum. ī 9
uRi esset, facile inventūrōs. Hannibāl enim ūnō locō sē
tenēbat, in castellō, quod eī ā rēge datum erat mūnerī, s0
idque sīc aedificārat, ut in omnibus partibus aedificiī
exitūs habēret, scīlicet verēns nē ūsū venīret quod accidit. 116 CORNELII NEPOTIS VITAE [xm.
Hūc cum lēgātī Rōmānōrum vēnissent ac multitūdine domum ēius circumdedissent, puer ab iānuā prōspiciēns Hannibalī dīxit plūrēs praeter cōnsuētūdinem armātōs appārēre. Quī imperāvit eī, ut omnēs forēs aedificiī cir- 11
5 cumgīret ac properē sibi nūntiāret num eōdem modō ī īl undique obsidērētur. Puer cum celeriter, quid vīdisset, ē 3 I renūntiāsset omnēsque exitūs occupātōs ostendisset, sēnsit ā s : id nōn fōrtuītō factum, sed sē petī neque sibi diūtius vītam esse retinendam. Quam nē aliēnō arbitriō dīgisē s
10 teret. memor prīstinārum virtūtum venēnum, quod semper
sēcum habēre cōnsuērat, sūmpsit. XIII. Sīc vir fortissimus, multīs variīsque perfūnctus
labōribus, annō adquiēvit. septuāgēsimō. Quibus cōnsuli- ī2 44
bus imtencnit ‘non convenit. Namque Atticus M. Claudiō ī1ī 15 Marcellō Q. Ēabiō Labeōne cōnsulibus mortuum in an- 2fl ī nāīī suō scīptum reīquit, at olybiusy L. Aemiliō Paulō
Cn. Baebiō Tamphilō, Sulpicius autem Blithō Pī Cornēliō
Cethēgō M. Baebiō Tamphilō. Atque hīc tantus vir tan-
tīsque bellīs dīstrictus nōn nihil temporis tribuit litterīs. 20 Namque aliquot ēius librī sunt, Graecō sermōne cōnfectī,
im eīs ad Rhodiōs dē Cn. Manliī Volsōnis in Asiā rēbus
gestīs. Hūius bellī gesta multī memoriae prōdidērunt,
sed ex eīs duo, quī cum eō in castrīs fuērunt simulque vīxērunt, quam diū fōrtūna passa est, Sīlēnus et Sōsilus 25 Lacedaemonius. Atque hōc Sōsilō Hannibal litterārum
Graecārum ūsus est doctōre.
Sed nōs tempus est hūius librī facere fīnem et Rōmā-
”2 :
- nōrum explicāre imperātōrēs, quō facilius conlātīs utrō- rumque factīs, quī virī praeferendī sint possit dicxs
EX LIBRō CORNELITI NEPŌOTIS
DĒ LATīNīS HISTORICTīS. -
xxrv. CArTō.
I. M. Catō, ortus mūnieipiō Tusculō, adulēscentulus, priusquam honōribus operam daret, versātus est in Sabī- nīs, quod ibi hērēdium ā patre relīctum habēbat. Inde hortātū L. Valeriī Flaccī, quem in cōnsulātū cēnsūrāque habuit conlēgam, ut M. Perpenna cēnsōrius nārrāre solitus est, Rōmam dēmigrāvit in forōque esse coepit. Prīmum stīpendium meruit annōrum decem septemque. Q. Fabiō M. Claudiō cōnsulibus tribūnus mīlitum in Siciliā fuit. Inde ut rediit, castra secūtus est C. Claudiī Nerōnis, māgnīque opera ēius exīstimāta est in proeliō apud Ssē- nam, quō cecidit Hasdrubal, frāter Hannibalis. Quaestor obtigit P. Āfricānō cōnsulī, cum quō nōn prō sortis necessitū line vīxit; namque ab eō perpetuā dissēnsit vītā. Aedīlis plēbēī factus est cum C. Helviō. Praetor prōvinciam obtinuit Sardiniam, ex quā quaestor superiōre tempore ex AĀfricā dēcēdēns . Q. Ennium poētam dē- dūxerat, quod nōn minōris aestimāmus quam quemlibet amplissimum Sardiniēnsem triumphum.
II. Cōnsulātum gessit cum L. Valeriō Flaccō. Sorte prōvinciam nactus Hispāniam citeriōrem, ex eā trium-
117
IO
15
20 118 CORNELII NEPOTIS VITAE Cin.
vt
10
55
20
25
30
phum dēportāvit. Ibi cum diūtius morārētur, P. Scīpiō Āfricānus cōnsul iterum, cūius in priōre cōnsulātū quaes- tor fuerat, voluit eum dē prōvinciā dēpellere et ipse eī succēdere; neque hōc per senātum efficere potuit, cum quidem Scīpiō prīncipātum in cīvitāte obtinēret, quod tum nōn potentiā, sed iūre rēs pūblica administrābātur. Quā ex rē īrātus senātuī cōnsulātū perāctō prīvātus in urbe mānsit. At Catō, cēnsor cum eōdem Flaccō factus, sevērē praefuit eī potestātī; nam et in complūrēs nōbilēs animadvertit et multās rēs novās in ēdictum addidit, quā rē luxūria reprimerētur, quae iam tum incipiēbat pullulāre. Circiter annōs octōgintā, usque ad extrēmam aetātem ab adulēscentiā, reī pūblicae causā suscipere inimīcitiās nōn dēstitit. X multīs temptātus, nōn modo nūllum dētrīmen- tum exīstimātiōnis fēcit, sed quoad vīxit virtūtum laude crēvit.
III. In omnibus rēbus singulārī fuit industriā; nam et agricola sollers et perītus iūris cōnsultus et māgnus imperātor et probābilis ōrātor et cupidissimus litterārum fuit. Quārum studium etsī senior adripuerat, tamen tan- tum prōgressum fēcīt, ut nōn facile reperīrī possit neque dē Graecīs neque dē Ttalicīs rēbus, quod eī fuerit in- cōgnitum. Ab adulēscentiā cōnfēcit ōrātiōnēs. Senex historiās scrībere īnstituit. Eārum sunt librī septem. Prīmus continet rēs gestās rēgum populī Rōmānī, se- cundus et tertius unde quaeque cīvitās orta sit ītalica; ob quam rem omnēs Orīginēs vidētur appellāsse. In quartō autem bellum Poenicum est prīmum, in quīntō secundum. Atque haec omnia capitulātim sunt dicta. Reliqua quoque bella parī modō persecūtus est usque ad praetūram Ser. Galbae, quī dīripuit Lūsitānōs; atque hōrum bellōrum ducēs nōn nōmināvit, sed sine nōminibus
m.] CATO 119
rēs notāvit. In eīsdem exposuit quae in ītaliā Hispāniīs- que vidērentur admīranda; in quibus multa industria et dīligentia compāret, nūlla doctrīna.
Hūius dē vītā et mōribus plūra in eō librō persecūtī sumus, quem sēparātim dē eō fēcimus rogātū T. Pom- s pōniī Atticī. Quā rē studiōsōs Catōnis ad illud volūmen dēlēgāmus. 10
IS
20
25
XXV. ATTICUS.
I. T. Pompōnius Atticus, ab orīgine ūltimā stirpis Rōmānae generātus, perpetuō ā māiōribus acceptam equestrem obtinuit dīgnitātem. Patre ūsus est dīligente et, ut tum erant tempora, dītī imprīmīsque studiōsō lit- terārum. Hīc, prout ipse amābat litterās, omnibus doc- trīnīs quibus puerīlis aetās impertīrī dēbet fīlium ērudīvit. Erat autem in puerō praeter docilitātem ingeniī summa suāvitās ōris atque vōcis, ut nōn sōlum celeriter acciperet quae trādēbantur, sed etiam excellenter prōnūntiāret. Quā ex rē in pueritiā nōbilis inter aequālēs ferēbātur clāriusque exsplendēscēbat quam generōsī condiscipulī animō aequō ferre possent. Itaque incitābat omnēs stu- diō suō, quō in numerō fuērunt L. Torquātus, C. Marius fīlius, M. Cicerō; quōs cōnsuētūdine suā sīc dēvinxit, ut nēmō eīs perpetuā vītā fuerit cārior.
II. Pater mātūrē dēcessit. Ipse adulēscentulus prop- ter adfīnitātem P. Sulpiciī, quī tribūnus plēbēī interfectus est, nōn expers fuit illīus perīculī; namque Anicia, Pom- pōniī cōnsōbrīna, nūpserat Serviō, frātrī Sulpiciī. Itaque interfectō Sulpiciō posteā quam vīdit Cinnānō tumultū cīvitātem esse perturbātam neque sibi darī facultātem prō dīgnitāte vīvendī, quīn alterutram partem offenderet, dissociātīs animīs cīvium, cum aliī Sullānīs, aliī Cin- nānīs favērent partibus, idōneum tempus ratus studiīs obsequendī suīs Athēnās sē contulit. Neque eō sētius adulēscentem Marium hostem iūdicātum iūvit opibus suīs, cūius fugam pecūniā sublevāvit. Ac nē illa peregrīnātiō
120
m., 1v.] ATTICUS I2I
dētrīmentum aliquod adferret reī familiārī, eōdem māgnam partem fōrtūnārum trāiēcit suārum. Hīc ita vīxit, ut ūni- versīs Athēniēnsibus meritō esset cārissimus; nam praeter grātiam, quae iam in adulēscentulō māgna erat, saepe suīs opibus inopiam eōrum pūblicam levāvit. Cum enim versūram facere pūblicē necesse esset neque ēius con- diciōnem aequam habērent, semper sē interposuit, atque ita, ut neque ūsūram umquam ab eīs accēperit neque longius quam dictum esset dēbēre passus sit. Quod utrumque erat eīs salūtāre; nam neque indulgendō in- veterāscere eōrum aes aliēnum patiēbātur neque multipli- candīs ūsūrīs crēscere. Auxit hōc officium aliā quoque Kberālitāte; nam ūniversōs frūmentō dōnāvit, ita ut singulīs sēnī modiī trīticī darentur, quī modus mēnsūrae medimnus Athēnīs appellātur.
IIī. Hīc autem sīc sē gerēbat, ut commūnis īnfimīs, pār prīncipibus vidērētur. Quō factum est ut huic omnēs honōrēs, quōs possent, pūblicē habērent cīvemque facere studērent; quō beneficiō ille ūtī nōluit. Quam diū adfuit, nē qua sibi statua pōnerētur restitit, absēns prohibēre nōn potuit. Itaque aliquot ipsī et Phīdiae locīs sānctissimīs posuērunt; hunc enim in omnī prōcūrātiōne reī pūblicae āctōrem auctōremque habēbant potissimum. Igitur pri- mum illad mūnus fōrtūnae, quod in eā urbe nātus est, in quā domicilium orbis terrārum esset imperiī, ut eandem et patriam habēret et domum; hōc specimen prūdentiae, quod, cum in eam sē cīvitātem contulisset, quae antīqui- tāte, hūmānitāte doctrīnāque praestāret omnēs, ūnus eī fuit cārissimus.
IV. Hūc ex Asiā Sulla dēcēdēns cum vēnisset, quam diū ibi fuit, sēcum habuit Pompōnium, captus adulēscentis et hūmānitāte et doctrīnā. Sīc enim Graecē loquēbātur,
10
I5
20
25
30
I122 CORNELII NEPOCTIS VITAE v.
I10
35
20
25
30
ut Athēnīs nātus vidērētur; tanta autem suāvitās erat sermōnis Latīnī, ut appārēret in eō nātīrum quemdam lepōrem esse, nōn ascītum. īdem poēmata prōnūntiābat et Graecē et Latīnē sīc, ut suprā nihil posset addī. Quibus rēbus factum est ut Sulla nusquam eum ab sē dīmitteret cuperetque sēcum dēdūcere. Cuī cum per- suādēre temptāret, “Nōlī, ōrō tē,” inquit Pompōnius, ““adversum eōs mē velle dūcere, cum quibus nē contrā tē arma ferrem, ītaliam relīquī.” At Sulla adulēscentis officiō conlaudātō omnia mūnera eī, quae Athēnīs accē- perat, proficīscēns iussit dēferrī.
Hīc complūrēs annōs morātus, cum et reī familiārī tantum operae daret, quantum nōn indīligēns dēbēret pater familiās, et omnia reliqua tempora aut litterīs aut Athēniēnsium reī pūblicae tribueret, nihilō minus amīcīs urbāna officia praestitit; nam et ad comitia eōrum venti- tāvit et, sī qua rēs māior ācta est, nōn dēfuit. Sīcut Cicerōnī in omnibus ēius perīculīs singulārem fidem praebuit; cuī ex patriā fugientī sēstertiūm ducenta et quīnquāgintā mīlia dōnāvit. Tranquillātīs autem rēbus Rōmānīs remigrāvit Rōmam, ut opīnor L. Cottā L. Tor- quātō cōnsulibus; quem discēdentem sīc ūniversa cīvitās Athēniēnsium prōsecūta est, ut lacrimīs dēsīderiī futūrī dolōrem indicāret.
V. Habēbat avunculum QqQ. Caecilium, equitem Rōmā- num, familiārem L. Lūculī, dīvitem, difficillimā nātūrā; cūius sīc asperitātem veritus est, ut, quem nēmō ferre posset, hūius sine offēnsiōne ad summam senectūtem retinuerit benevolentiam. Quō factō tulit pietātis frūc- tum. Caecilius enim moriēns testāmentō adoptāvit eum hērēdemque fēcit ex dōdrante; ex quā hērēditāte accēpit circiter centiēns sēstertium. Erat nūpta soror Atticī
vr]. ATTICUS 123
Q. Tulliō Cicerōnī, eāsque nūptiās M. Cicerō conciliārat, cum quō ā condiscipulātū viīvēbat coniūnctissimē, multō etiam familiārius quam cum Quīntō; ut iūdicārī possit plūs in amīcitiā valēre similitūdinem mōrum quam adfī- nitāiem. Utēbātur autem intimē Q. Hortēnsiō, quī eīs temporibus prīncipātum ēloquentiae tenēbat, ut intellegī nōn posset uter eum plūs dīligeret, Cicerō an Hortēnsius et, id quod erat difficillimum, efficiēbat ut, inter quōs tantae laudis esset aemulātiō, nūlla intercēderet obtrec- tātiō essetque tālium virōrum copula.
VI. In rē pūblicā ita est versātus, ut semper optimā- rum partium et esset et exīstimārētur, neque tamen sē cīvīlibus fluctibus committeret, quod nōn magis eōs in suā potestāte exīstimābat esse, quī sē hīs dedissent, quam quī maritimīs iactārentur. Honōrēs nōn petiit, cum eī patērent propter vel grātiam vel dīgnitātem; quod neque petī mōre māiōrum neque capī possent cōnservātīs lēgi- bus in tam effūsīs ambitūs largītiōnibus neque gerī ē rē pūblicā sine perīculō corruptīs cīvitātis mōribus. Ad hastam pūblicam numquam accessit. Nūllīus reī neque praes neque manceps factus est. Nēminem neque suō nōmine neque subscrībēns accūsāvit, in iūs dē suā rē numquam iit, iūdicium nūllum habuit. Multōrum cōn- sulum praetōrumque praefectūrās dēlātās sīc accēpit, ut nēminem in prōvinciam sit secūtus, honōre fuerit con- tentus, reī familiāris dēspēxerit frūctum; quī nē cum Quīntō quidem Cicerōne voluerit īre in Asiam, cum apud eum lēgātī locum obtinēre posset. Nōn enim decēre sē arbitrābātur, cum praetūram gerere nōluisset, adseclam esse praetōris. Quā in rē nōn sōlum dīgnitātī serviēbat, sed etiam tranquillitātī, cum suspīciōnēs quoque vītāret crīminum. Quō fīēbat ut ēius observantia omnibus esset
I0
I5
20
30
124 ; CORNELII NEPOTIS VITAE cvr, vrn.
10
I5
20
25
30
cārior, cum eam officiō, nōn timōrī neque speī tribuī vidērent.
VII. Incidit Caesariānum cīvīle bellum. Cum habēret annōs circiter sexāgintā, ūsus est aetātis vacātiōne neque sē quōquam mōvit ex urbe. Quae amīcīs suīs opus fuerant ad Pompēium proficīscentibus, omnia ex suā rē familiārīī dedit, ipsum Pompēium coniūnctum nōn offendit. Nūllum ab eō habēbat ōrnāmentum, ut cēterī, quī per eum aut honōrēs aut dīvitiās cēperant; quōrum partim invītissimī castra sunt secūtī, partim summā cum ēius offēnsiōne domī remānsērunt. Caesarī autem Atticī quiēs tantō opere fuit grāta, ut vīctor, cum prīvātīs pecūniās per epistulās imperāret, huic nōn sōlum molestus nōn fuerit, sed etiam sorōris fīlium et Q. Cicerōnem ex Pom- pēī castrīs concesserit. Sīc vetere īnstitūtō vītae effūgit nova perīcula.
VIII. Secūtum est illud. Occīsō Caesare cum rēs pūblica penes Brūtōs vidērētur esse et Cassium ac tōta cīvitās sē ad eōs convertisset, sīc M. Brūtō ūsus est, ut nūllō ille adulēscēns aequālī familiārius quam hōc sene, neque sōlum eum prīncipem cōnsiliī habēret, sed etiam in convīctū. Excōgitātum est ā quibusdam, ut prīvātum aerārium Caesaris interfectōribus ab equitibus Rōmānīs cōnstituerētur. Id facile efficī posse arbitrātī sunt, sī prīncipēs ēius ōrdinis pecūniās contulissent. Itaque ap- pellātus est ā C. Flāviō, Brūtī familiārī, Atticus, ut ēius reī prīnceps esse vellet.
At ille, quī officia amīcīs praestanda sine factiōne exīstimāret semperque ā tālibus sē cōnsiliīs remōvisset, respondit: sī quid Brūtus dē suīs facultātibus ūtī volu- isset, ūsūrum, quantum eae paterentur, sē neque cum quōquam dē eā rē conlocūtūrum neque coitūrum. Sīc
1X.] ATTICUS I25
ille cōnsēnsiōnis globus hūius ūnīus dissēnsiōne disiectus est. Neque multō post superior esse coepit Antōnius, ita ut Brūtus et Cassius omīssā cūrā prōvinciārum, quae eīs dicis causā datae erant ā cōnsule, dēspērātīs rēbus in exsilium proficīscerentur. Atticus, quī pecūniam simul cum cēterīs cōnferre nōluerat flōrentī illī partī, abiectō Brūtō ītaliāque cēdentī sēstertiūm centum mīlia mūnerī mīsit. Eīdem in Ēpīrō absēns trecenta iussit darī, neque eō magis potentī adūlātus est Antōniō neque dēspērātōs relīquit.
IX. Secūtum est bellum gestum apud Mutinam. In quō sī tantum eum prūdentem dīcam, minus quam dēbeam praedicem, cum ille potius dīvīnus fuerit, sī dī- vīnātiō appellanda est perpetua nātūrālis bonitās, quae nūllīs cāsibus agitātur neque minuitur. Hostis Antōnius iūdicātus ītaliā cesserat; spēs restituendī nūlla erat. Nōn sōlum inimīcī, quī tum erant potentissimī et plūrimī, sed etiam quī adversāriīs ēius sē vēnditābant et in eō laedendō aliquam cōnsecūtūrōs spērābant commoditātem, Antēniī familiārēs īnsequēbantur, uxōrem Fulviam omnibus rēbus spoliāre cupiēbant, līberōs etiam exstinguere parā- bant. Atticus, cum Cicerōnis intimā familiāritāte ūterētur, amīcissimus esset Brūtō, nōn modo nihil eīs indulsit ad Antōnium violandum, sed ē contrāriō familiārēs ēius ex urbe profugientēs, quantum potuit, tēxit, quibus rēbus indiguērunt, adiūvit. Pūbliō vērō Volumniō ea tribuit, ut plūra ā parente proficīscī nōn potuerint. Ipsī autem Fulviae, cum ītibus distinērētur māgnīsque terrōribus vēxārētur, tantā dīligentiā officium suum praestitit, ut nūllum illa stiterit vadimōnium sine Atticō, Atticus spōnsor omnium rērum fuerit. Quīn etiam, cum illa fundum secundā fēōrtūnā ēmisset in diem neque post
10
I5
20
25
30
126 CORNELII NEPOTIS VITAE [x
10
I5
20
25
calamitātem versūram facere potuisset, ille sē interposuit pecūniamque sine faenore sineque ūllā stipulātiōne crēdi- dit, māximum exīstimāns quaestum, memorem grātumque cōgnōscī, simulque aperiēns sē nōn fōrtūnae, sed homini- bus solēre esse amīcum.
Quae cum faciēbat, nēmō eum temporis causā facere poterat exīstimāre; nēminī enim in opīniōnem veniēbat Antōnium rērum potītūrum. Sed sēnsus ēius ā nōnnūllīs optimātibus reprehendēbātur, quod parum ōdisse malōs cīvēs vidērētur. Ille autem, suī iūdiciī, potius quid sē facere pār esset intuēbātur quam quid aliī laudātūrī forent.
X. Conversa subitō fōrtūna est. Ut Antōnius rediit in ītaliam, nēmō nōn māgnō in perīculō Atticum putārat propter intimam familiāritātem Cicerōnis et Brūtī. Ita- que ad adventum imperātōrum dē forō dēcesserat, timēns prōscrīptiōnem, latēbatque apud P. Volumnium, cuī, ut ostendimus, paulō ante opem tulerat —tanta varietās eīs temporibus fuit fōrtūnae, ut modo hī, modo illī in summō essent aut fastīgiō aut perīculō — habēbatque sēcum Q. Gellium Cānum, aequālem simillimumque suī. Hōc quoque Atticī bonitātis exemplum, quod cum ceō, quem puerum in lūdō cōgnōrat, adeō coniūnctē vīxit, ut ad extrēmam aetātem amīcitia eōrum crēverit. Antōnius autem, etsī tantō odiō ferēbātur in Cicerōnem, ut nōn sōlum eī, sed etiam omnibus ēius amīcīs esset inimīcus eōsque vellet prōscrībere multīs hortantibus, tamen Atticī
memor fuit officiī et eī, cum requīsīsset ubinam esset,
30
suā manū scrīpsit, nē timēret statimque ad sē venīret: sē eum et ēius causā Cānum dē piōscrīptōrum numerō exēmisse. Ac nē quod perīculum incideret, quod noctū fīēbat, praesidium eī mīsit. Sīc Atticus in summē timōre
xt.] ATTICUS 127
nōn sōlum sibi, sed etiam eī quem cārissimum habēbat praesidiō fuit, ut appārēret nūllam sēiūnctam sibi ab eō velle fōrtūnam. Quod sī gubernātor praecipuā laude effer- tur, quī nāvem ex hieme marīque scopulōsō servat, cūr nōn singulāris ēius exīstimētur prūdentia, quī ex tot tamque gravibus procellīs cīvīlibus ad incolumitātem pervēnit? XI. Quibus ex malīs ut sē ēmersit, nihil aliud ēgit quam ut quam plūrimīs, quibus rēbus posset, esset auxiliō. Cum prōscrīptōs praemiīs imperātōrum vulgus conquīreret, nēmō in Ēpīrum vēnit, cuī rēs ūlla dēfuerit, nēminī nōn ibi perpetuō manendī potestās facta est; quīn etiam post proelium Philippēnse interitumque C. Cassiī et M. Brūtī L. Iūlium Mōcillam praetōrium et fīlium ēius Aulumque Torquātum cēterōsque parī fōrtūnā perculsōs īnstituit tuērī atque ex Ēpīrō eīs omnia Samothrāciam supportārī iussit. Difficile est omnia persequī et nōn necessārium. Illud ūnum intellegī volumus, illīus līberālitātem neque temporāriam neque callidam fuisse. Id ex ipsīs rēbus ac temporibus iūdicārī potest, quod nōn flōrentibus sē vēnditāvit, sed adflīctīs semper succurrit: quī quidem Servīliam, Brūtī mātrem, nōn minus post mortem ēius quam flōrentem coluerit. Sīc līberālitāte ūtēns nūllās in- imīcitiās gessit, quod neque laedēbat quemquam neque, sī quam iniūriam accēperat, nōn mālēbat oblīvīscī quam ulcīscī. īdem immortālī memoriā percepta retinēbat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diū meminerat,
quoad ille grātus erat quī accēperat. Itaque hīc fēcit ut
vērē dictum videātur: Suī cūique mōrēs fingunt fōrtūnam hōminibus.
Neque tamen ille prius fōrtūnam quam sē ipse finxit, quī cāvit nē quā in rē iūre plecterētur.
10
15
20
25
30 128 CORNELII NEPOTIS VITAE (xn., xm.
10
IS
20
25
30
XII. Hīs igitur rēbus effēcit ut M. Vipsānius Agrippa, intimā familiāritāte coniūnctus adulēscentī Caesarī, cum propter suam grātiam et Caesaris potentiam nūllīus con- diciōnis nōn habēret potestātem, potissimum ēius dēligeret adfīnitātem praeoptāretque equitis Rōmānī fīliam generō- sārum nūptiīs. Atque hārum nūptiārum conciliātor fuit — nōn est enim cēlandum —M. Antōnius, triumvirūm reī pūblicae cōnstituendae. Cūius grātiā cum augēre posses- siōnēs posset suās, tantum āfuit ā cupiditāte pecūniae, ut nūllā in rē ūsus sit eā nisi in dēprecandīs amīcōrum aut perīculīs aut incommodīs.
Quod quidem sub ipsā prōscrīptiōne perinlūstre fuit. Nam cum L. Saufēī equitis Rōmānī, aequālis suī, quī complūrēs annōs studiō ductus philosophiae habitābat Athēnīs habēbatque in ītaliā pretiōsās possessiōnēs, trēs- virī bona vēndidissent cōnsuētūdine eā quā tum rēs gerēbantur, Atticī labōre atque industriā factum est ut eōdem nūntiō Saufēius fieret certior sē patrimōnium āmīsisse et recuperāsse. īdem IL. Iūlium Calidum, quem post Lūcrētiī Catullīque mortem multō ēlegantissimum poētam nostram tulisse aetātem vērē videor posse con- tendere, neque minus virum bonum optimīsque artibus ērudītum, post prōscrīptiōnem equitum propter māgnās ēius Āfricānās possessiōnēs in prōscrīptōrum numerum ā P. Volumniō, praefectō fabrūm Antōniī, absentem relātum expedīvit. Quod in praesentī utrum eī labōriōsius an glōriōsius fuerit, difficile est iūdicāre, quod in eōrum perīculīs nōn secus absentēs quam praesentēs amīcōs Atticō esse cūrae cōgnitum est.
XIII. Neque vērō ille minus bonus pater familiās ha- bitus est quam civis; nam cum esset pecūniōsus, nēmō illō minus fuit emāx, minus aedificātor. Neque tamen
xw.] ATTīICUS 129
nōn imprīmīs bene habitāvit omnibusque optimīs rēbus ūsus est; nam domum habuit in colle Quirīnālī Tamphili- ānam, ab avunculō hērēditāte relīctam, cūius amoenitās nōn aedificiō, sed silvā cōnstābat — ipsum enim tēctum antīquitus cōnstitūtum plūs salis quam sūmptūs habēbat — in quō nihil commūtāvit, nisi sī quid vetustāte coāctus est. Ōsus est familiā, sī ūtilitāte iūdicandum est, optimā; sī fōrmā, vix mediocrī. Namque in eā erant puerī lit- terātissimī, anāgnōstae optimī et plūrimī librāriī, ut nē pedisequus quidem quisquam esset quī nōn utrumque hōrum pulchrē facere posset; parī modō artificēs cēterī, quōs cultus domesticus dēsīderat, apprīmē bonī. Neque tamen hōrum quemquam nisi domī nātum domīque factum habuit; quod est sīgnum nōn sōlum continentiae, sed etiam dīligentiae. Nam et nōn intemperanter con- cupīscere, quod ā plūrimīs videās, continentis dēbet dūcī, et potius industriā quam pretiō parāre nōn mediocris est dīligentiae. FĒlegāns, nōn māgnificus, splendidus, nōn sūmptuōsus; omnisque dīligentia munditiam, nōn adflu- entiam adfectābat. Supellex modica, nōn multa, ut in neutram partem cōnspicī posset.
Nec praeterībō, quamquam nōnnūllīs leve vīsum īrī putem, cum imprīmīs lautus esset eques Rōmānus et nōn parum līberāliter domum suam omnium ōrdinum hominēs invītāret, nōn amplius quam terna mīlia peraequē in singulōs mēnsēs ex ephēmeride eum expēnsum sūmptuī ferre solitum. Atque hōc nōn audītum, sed cōgnitum praedicāmus; saepe enim propter familiāritātem domes- ticīs rēbus interfuimus.
XIV. Nēmō in conviviō ēius aliud acroāma audīvit quam anāgnōstēn, quod nōs quidem iūcundissimum arbi- trāmur; neque umquam sine aliquā lēctiōne apud eum
IŌ
55
20
25
30
I30 CORNELII NEPOTIS VITAE [xv., XvI.
I0
15
20
25
cēnātum est, ut nōn minus animō quam ventre convīvae dēlectārentur. Namque eōs vocābat, quōrum mōrēs ā suīs nōn abhorrērent. Cum tanta pecūniae facta esset accessiō, nihil dē cottīdiānō cultū mūtāvit, nihil dē vītae cōnsuētūdine, tantāque ūsus est moderātiōne, ut neque in sēstertiō vīciēns, quod ā patre āccēperat, parum sē splendidē gesserit neque in sēstertiō centiēns adfluentius vīxerit, quam īnstituerat, parīque fastīgiō steterit in utrā- que fōrtūnā. Nūllōs habuit hortōs, nūllam suburbānam aut maritimam sūmptuōsam vīllam, neque in ītaliā, praeter Arrētīnum et Nōmentānum, rūsticum praedium, omnisque ēius pecūniae reditus cōnstābat in FĒpīrōticīs et urbānīs possessiōnibus. Ex quō cōgnōscī potest ūsum eum pecū- niae nōn māgnitūdine, sed ratiōne metīrī solitum.
XV. Mendācium neque dīcēbat neque patī poterat. Itaque ēius comitās nōn sine sevēritāte erat neque gra- vitās sine facilitāte, ut difficile esset intellēctū utrum eum amīcī magis verērentur an amārent. Quidquid rogābātur, religiōsē prōmittēbat, quod nōn liberālēs, sed levēs arbi- trābātur pollicērī quod praestāre nōn possent. īdem in tenendō quod semel adnuisset tantā erat cūrā, ut nōn mandātam, sed suam rem vidērētur agere. Numquam susceptī negōtiī eum pertaesum est; suam enim exiīstimā- tiōnem in eā rē agī putābat, quā nihil habēbat cārius. Quō fīēbat ut omnia Cicerōnum, M. Catōnis, Q. Hor- tēnsiī, A. Torquātī, multōrum praetereā equitum Rōmā- nōrum negōtia prōcūrāret. Ex quō iūdicārī potest nōn inertiā, sed iūdiciō fūgisse reī pūblicae prōcurātiōnem.
XVI. Hūmānitātis vērō nūllum adferre māius testimō- nium possum, quam quod adulēscēns īdem senī Sullae fuit iūcundissimus, senex adulēscentī M. Brūtō, cum aequālibus autem suīs Q. Hortēnsiō et M. Cicerōne sīc vīxit, ut
xviI., Xvnī.] ATTICUS I31
iūdicāre difficile sit cuī aetātī fuerit aptissimus. Quam- quam eum praecipuē dīlēxit Cicerō, ut nē frāter quidem eī Quīntus cārior fuerit aut familiārior. Eī reī sunt indiciō praeter eōs librōs in quibus dē eō facit men- tiōnem, quī in vulgus sunt ēditī, sēdecim volūmina epistulārum, ab cōnsulātū ēius usque ad extrēmum tem- pus ad Atticum mīssārum; quae quī legat, nōn multum dēsīderet historiam contextam eōrum temporum. Sīc enim omnia dē studiīs prīncipum, vitiīs ducum, mūtātiō- nibus reī pūblicae perscrīpta sunt, ut nihil in eīs nōn appāreat et facile exīstimārī possit prūdentiam quōdam modo esse dīvīnātiōnem. Nōn enim Cicerō ea sōlum, quae vīvō sē accidērunt, futūra praedīxit, sed etiam, quae nunc ūsū veniunt, cecinit ut vātēs.
XVII. Dē pietāte autem Atticī quid plūra commemo- rem? Cum hōc ipsum vērē glōriantem audierim in fūnere mātris suae, quam extulit annōrum nōnāgintā, cum ipse esset septem et sexāgintā, sē numquam cum mātre in grātiam redīsse, numquam cum sorōre fuisse in simultāte, quam prope aequālem habēbat. Quod est sīgnum aut nūllam umquam inter eōs querimōniam in- tercessisse, aut hunc eā fuisse in suōs indulgentiā, ut, quōs amāre dēbēret, īrāscī eīs nefās dūceret. Neque id fēcit nātūrā sōlum, quamqduam omnēs eī pārēmus, sed etiam doctrīnā; nam prīncipum philosophōrum ita per- cepta habuit praecepta, ut eīs ad vītam agendam, nōn ad ostentātiōnem ūterētur.
XVIII. Mōris etiam māiōrum summus imitātor fuit antīquitātisque amātor, quam adeō dīligenter habuit cō- gnitam, ut eam tōtam in eō volūmine exposuerit, quō magistrātūs ōrdināvit. Nūlla enim lēx neque pāx neque bellum neque rēs inlūstris est populī Rōmānī, quae nōn
IO
35
20
25
30 I132 CORNELII NEPOTIS VITAE [xix.
I0
5
20
25
30
in eō suō tempore sit nōtāta, et, quod difficillimum fuit, sīc familiārum orīginem subtexuit, ut ex eō clārōrum virō- rum propāginēs possīmus cōgnōscere. Fēcit hōc idem sēparātim in aliīs librīs, ut M. Brūtī rogātū Iūniam familiam ā stirpe ad hanc aetātem ōrdine ēnumerāverit, notāns quis ā quō ortus quōs honōrēs quibusque tempo- ribus cēpisset; parī modō Marcellī Claudiī Marcellōrum, Scīpiōnis Cornēliī et Fabiī Māximī Fabiōrum et Aemiliō- rum. Quibus librīs nihil potest esse dulcius eīs quī aliquam cupiditātem habent nōtitiae clārōrum virōrum. Attigit poēticēn quoque, crēdimus, nē ēius expers esset suāvitātis. Namque versibus dē eīs quī honōre rērumque gestārum amplitūdine cēterōs populī Rōmānī praestitērunt exposuit ita, ut sub singulōrum imāginibus facta magis- trātūsque eōrum nōn amplius quaternīs quīnīsve versibus dēscrīpserit; quod vix crēdendum sit tantās rēs tam breviter potuisse dēclārārī. Est etiam ūnus liber Graecē cōnfectus, dē cōnsulātū Cicerōnis.
XIX. Haec hāctenus Atticō vīvō ēdita ā nōbīs sunt. Nunc, quoniam fōrtūna nōs superstitēs eī esse voluit, reliqua persequēmur et, quantum potuerimus, rērum ex- emplīs lēctōrēs docēbimus, sīcut suprā sīgnificāvimus, suōs cuīque mōrēs plērumque conciliāre fōrtūnam. Namque hīc contentus ōrdine equestrī, quō erat ortus, in adfīni- tātem pervēnit imperātōris, Dīvī fīliī, cum iam ante familiāritātem ēius esset cōnsecūtus nūllā aliā rē quam ēlegantiā vītae, quā cēterōs cēperat prīncipēs cīvitātis dīgnitāte parī, fōrtūnā humiliōrēs. Tanta enim prō- speritās Caesarem est cōnsecūta, ut nihil eī nōn tribuerit fōrtūna quod cuīquam ante dētulerat, et conciliārit, quod nēmō adhūc cīvis Rōmānus quīvit cōnsequī. Nāta est autem Atticō neptis ex Agrippā, cuī virginem fīliam con-
xx., Xxr.]. ATTICUS I33
locārat. Hanc Caesar vix anniculam Ti. Claudiō Nerōnī, Drūsillā nātō, prīvīgnō suō, dēspondit; quae coniūnctiō necessitūdinem eōrum sānxit, familiāritātem reddidit fre- quentiōrem.
XX. Quamquam ante haec spōnsālia nōn sōlum, cum ab urbe abesset, numquam ad suōrum quemquam litterās mīsit, quīn Atticō scrīberet quid ageret, imprīmīs quid legeret quibusque in locīs et quam diū esset morātūrus, sed etiam, cum esset in urbe et propter īnfīnītās suās occupātiōnēs minus saepe quam vellet Atticō fruerētur, nūllus diēs temerē intercessit quō nōn ad eum scrīberet, cum modo aliquid dē antīquitāte ab eō requīreret, modo aliquam quaestiōnem poēticam eī prōpōneret, interdum iocāns ēius verbōsiōrēs ēliceret epistulā. Ex quō accidit, cum aedis Iovis Feretriī in Capitōliō, ab Rōmulō cōn- stitūta, vetustāte atque incūriā dētēcta prōlāberētur, ut Atticī admonitū Caesar eam reficiendam cūrāret. Neque vērō ā M. Antōniō minus absēns litterīs colēbātur, adeō ut accūrātē ille ex ūltimīs terrīs quid ageret cūrae sibi habēret certiōrem facere Atticum. Hōc quāle sit, facilius exīstimābit is quī iūdicāre poterit quantae sit sapientiae eōrum retinēre ūsum benevolentiamque, inter quōs mā- ximārum rērum nōn sōlum aemulātiō, sed obtrectātiō tanta intercēdēbat, quantam fuit necesse inter Caesarem atque Antōnium, cum sē uterque prīncipem nōn sōlum urbis Rōmae, sed orbis terrārum esse cuperet.
XXI. Tālī modō cum septem et septuāgintā annōs complēsset atque ad extrēmam senectūtem nōn minus dīgnitāte quam grātiā fōrtūnāque crēvisset— multās enim hērēditātes nūllā aliā rē quam bonitāte cōnsecūtus est — tantāque prōsperitāte ūsus esset valētūdinis, ut annīs trīgintā medicīnā nōn indiguisset, nactus est morbum,
I10
I5
20
25
30
10
I5
20
25
30
134 CORNELII NEPOTIS VITAE [xx.
quem initiō et ipse et medicī contempsērunt; nam putā- runt esse tēnesmon, cuī remedia celeria faciliaque prōpō- nēbantur. In hōc cum trēs mēnsēs sine ūllīs dolōribus, praeterquam quōs ex cūrātiōne capiēbat, cōnsūmpsisset, subitō tanta vīs morbī in īmum intestīnum prōrūpit, ut extrēmō tempore per lumbōs fistulae pūris ērūperint. Atque hōc priusquam eī accideret, postquam in diēs dolōrēs accrēscere febrēsque accessisse sēnsit, Agrippam generum ad sē arcessī iussit et cum eō L. Cornēlium Balbum Sextumque Pēducaeum. Hōs ut vēnisse vīdit, in cubitum innīxus “Quantam,” inquit, “cūram dīligen- tiamque in valētūdine meā tuendā hōc tempore ad- hibuerim, cum vōs testēs habeam, nihil necesse est plūribus verbīs commemorāre. Quibus quoniam, ut spērō, satisfēcī, mē nihil reliquī fēcisse, quod ad sānandum mē pertinēret, reliquum est ut egomet mihi cōnsulam. Id vōs īgnōrāre nōluī; nam mihi stat alere morbum dē- sinere. Namque hīs diēbus quidquid cibī sūmpsī, ita prōdūxī vītam, ut auxerim dolōrēs sine spē salūtis. Quā rē ā vōbīs petō, prīmum ut cōnsilium probētis meum, deinde nē frūstrā dēhortandō impedīre cōnēminī.”
XXII. Hāc ōrātiōne habitā tantā cōnstantiā vōcis atque vultūs, ut nōn ex vītā, sed ex domō in domum vidērētur migrāre, cum quidem Agrippa eum flēns atque ōsculāns ōrāret atque obsecrāret nē id quod nātūra cōgeret ipse quoque sibi accelerāret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, sē sibi suīsque reservāret, precēs ēius taciturnā suā obstinātiōne dēpressit. Sīc cum hbi- duum cibō sē abstinuisset, subitō febris dēcessit leviorque morbus esse coepit. Tamen prōpositum nihilō sētius perēgit itaque diē quīntō postquam id cōnsilium inierat, prīdiē Kal. Aprīlēs Cn. Domitiō C. Sōsiō cōnsulibus
xxri.] ATTICUS 135
dēcessit. Ēlātus est in lectīculā, ut ipse praescrīpserat, sine ūllā pompā fūneris, comitantibus omnibus bonīs, māximā vulgī frequentiā. Sepultus est iuxtā viam Appiam ad quīntum lapidem in monumentō Q. Caeciliī, avunculī
suī. [OCR skipped on page(s) 171-411]