title | subtitle | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Sallust's Catiline |
with parallel passages from Cicero's Orations against Catiline |
Jared W. Scudder |
1900 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
GAI SALLUSTI CRISPī BELLUM CATILINAE.
- Omnīs hominēs, quī sēsē student praestāre cēterīs animālibus, summā ope nītī decet, nē vītam silentiō trānseant velutī pecora, quae nātūra prōna atque ventrī oboedientia finxit. Sed nostra omnis vīs in animō et corpore sita est; animī imperiō, corporis servitiō magis ūtimur; alterum nōbīs cum dīs, alterum cum bēluīs commīūne est. Quō mihi rēctius vidētur ingenī quam vīrium opibus glōriam quaerere, et, quoniam vīta ipsa, quā fruimur, brevis est, memoriam nostrī quam māxumē longam efficere. Nam dīvitiārum et fōrmae glōria fluxa atque fragilis est, virtūs clāra aeternaque habētur.
Sed diū māgnum inter mortālīs certāmen fuit, vīne corporis an virtūte animī rēs mīlitāris magis prōcēderet. Nam et prius quam incipiās cōnsultō et ubi cōnsulueris mātūrē factō opus est. Ita utrumque per sē indigēns alterum alterius auxiliō eget.
- Igitur initiō rēgēs — nam in terrīs nōmen imperī id prīmum fuit — dīvorsī pars ingenium, aliī corpus exercēbant; etiam tum vīta hominum sine cupiditāte agitābātur, sua cuique satis placēbant. Posteā vērō quam in Asiā Cȳrus, in Graeciā Lacedaemoniī et Athē- niēnsēs coepēre urbīs atque nātiōnēs subigere, lubīdinem dominandī causam bellī habēre, māxumam glōriam in māxumō imperiō putāre, tam dēmum perīculō atque
1
10
1ō
20 12
wt
m
b-1 ēn
āō
C. SALLCēTI CRIPI
120 l
nēgōtiīs compertum est in bellō plūrumum ingeniuem posse. Quod sī rēgum atque imperātōrum animī vir-
tūs in pāce ita ut in vellō valēret. aequābilius atque cōnstanūus sēsē rēs hūmānae habērent. neque aliud aliō
rrī nequ? mūtārī ac miscērī ocmnia cernerēs. Nam
ibus retinētur. quibus initiō par-
tum est. Vērum ubi prō labōre dēsidia. prō continentiā 55
invāsēre. fortūna
a ē.: 10
et aequitāte lubīdō atque super
simul eum mēribus immāūtātur. La imperium semper ad optumum quemque ā mipus bonō trānsīertur.
Quae hominēs arant. nāvigant. aedīīicant. virtūtī omnia pārēnt. Sed multū morrālēs. dēditī ventrī atque somnīō. indeetī incultīque vītam sīeutī peregrīnantēs trānsēgēre: quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī. anima cnerī fuīt. Eōrum ego vītam mortemque iūstā aestumīō. qucniam ēē utrāque silētur. Vērum enim vērō is dēmum miki vīvere atque us animā vidētur. quī aliquō negō- uō Snseqēss prēeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quāfre.
S. sed in māgnā cūpiā rērum aliud aliī nātūra iter os-
- 1 īa
tendit. Pulcbrum est bene īfacere reī Spgibnipss, Ssism: bene
Fl
Iīcta reprehenderis malivolentiā et invi-
r
i 24 4 ct b fa E U h
diā dicta putent. ubi dē māgnā virtūre atque glōriā bonōrum memorēs. quaē sibi quisque fīacilia factū putat, agquō animō accipit. suprā ea velutī fīcta prō falsīs
dūcit. 3-5] BELLUM CATILINAE.
Sed ego adulēscentulus initiō sīcutī plērīque studiō ad rem pūblicam lātus sum, ibīque mihi multa advorsa fuēre. Nam prō pudōre, prō abstinentiā, prō virtūte, audācia, largītiō, avāritia vigēbant. Quae tametsī ani- mus āspernābātur īnsolēns malārum artium, tamen inter tanta vitia imbēcilla aetās ambitiōne corrupta tenēbātur; ac mē, cum ab reliquōrum malīs mōribus dissentīrem, nihilō minus honōris cupīdō eādem, quā cēterōs, fāmā atque invidiā vēxābat.
- Igitur ubi animus ex multīs miseriīs atque perīcu- līs requiēvit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblicā pro- cul habendam dēcrēvī, nōn fuit cōnsilium sōcordiā atque dēsidiā bonum ōtium conterere, neque vērō agrum co- lundō aut vēnandō — servīlibus officiīs —intentum aetā- tem agere; sed ā quō inceptō studiōque mē ambitiō mala dētinuerat, eōdem regressus statuī rēs gestās populī Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā dīgna vidēbantur, perserībere, — eō magis, quod mihi ā spē, metū, partibus reī pūblicae animus līber erat.
Igitur dē Catilīnae coniūrātiōne, quam vērissumē poterō, paucīs absolvam; nam id facinus in prīmīs ego memorā- bile exīstumō sceleris atque perīculī novitāte. Dē cūius hominis mōribus pauca prius explānanda sunt quam initium nārrandī faciam.
- L. Catilīna, nōbilī genere nātus, fuit māgnā vī et animī et corporis, sed ingeniō malō prāvōque. Huic ab adulēscentiā bella intestīna, caedēs, rapīnae, discordia cīvīlis grāta fuēre, ibīque iuventūtem suam exercuit. Corpus patiēns inediae, algōris, vigiliae suprā quam cuiquam crēdibile est. Animus audāx, subdolus, varius, cūius reī lubet simulātor ac dissimulātor; aliēnī appe- tēns, suī profūsus, ārdēns in cupiditātibus; satis ēlo-
10
15
20
25 -=—7 10
15
10
C. SALLUSTI CRISPI rō5-6
quentiae, sapientiae parum; vāstus animus immoderāta, inerēdibilia, nimis alta semper cupiēbat. Hunc post dominātiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invāserat reī pūblicae capiundae, neque id quibus modīs adsequerētur, dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. Agi- tābātur magis magisque in diēs animus ferōx inopiā reī familiāris et cōnscientiā scelerum, quae utraque iīs arti- bus auxerat, quās suprā memorāvī. Incitābant praetereā corruptī cīvitātis mōrēs, quōs pessuma ac dīvorsa inter sē mala, lūxuria atque avāritia, vēxābant.
Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus cīvitātis tempus admonuit, suprā repetere ac paucīs īnstitūta māiō- rum domī mīlitiaeque, quō modō rem pūblicam habue- rint, quantamque relīquerint, ut paulātim immūtāta ex pulcherrumā atque optumā pessuma ac flāgitiōsissuma facta sit, disserere.
- Urbem Rōmam, sīcutī ego accēpī, condidēre atque habuēre initiō Trōiānī, quī Aenēā duce profugī sēdibus incertīs vagābantur, cumque iīs Aborīginēs, genus homi-
3, 29-4, S. Ille erat ūnus timendus ex istīs omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Ōmnia nōrat, omnium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitāre poterat, audēbat. Ērat eī cōnsilium ad facinus aptum, cōnsiliō autem neque manus neque lingua deerat. Tam ad certās rēs cōnficiendās certōs ho- minēs dēlēctōs ac dēscrīptōs habēbat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, cōnfectum putābat; nihil erat, quod nōn ipse obīret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre pote- rat. Hunc ego hominem tam ācrem, tam audācem, tam parā- tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditīs rēbus dīligentem nisi ex domesticīs īnsidiīs in castrēnse latrō- cinium compulissem, — dīcam id, quod sentiō, Qnirītēs, — nōn facile hanc tantam mōlem malī ā cervīcibus vestrīs dēpulis- sem. —III. viI. 6-7] BELLUM CATILINAE.
num agreste, sine lēgibus, sine imperiō, līberum atque solūtum. Hī postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī linguā, aliī aliō mōre vīventēs, incrēdi- bile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevī mul- titūdō dispersa atque vaga concordiā cīvitās facta erat. Sed postquam rēs eōrum cīvibus, mōribus, agrīs aucta satis prōspera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentiā orta est. Igi- tur rēgēs populīque fīnitumī bellō temptāre, paucī ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī metū perculsī ā perīculīs aberant. At Rōmānī domī mīlitiaeque intentī festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertā- tem, patriam, parentīsque armīs tegere. Post, ubi perī- cula virtūte prōpulerant, sociīs atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundīs beneficiīs amīcitiās parābant. Imperium lēgitamum, nōmen imperī rēgium habēbant. Dēlēctī, quibus corpus annīs īnfīr- mum, ingenium sapientiā validum erat, reī pūblicae cōn- sultābant; iī vel aetāte vel cūrae similitūdine patrēs appellābantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō cōnservandae lībertātis atque augendae reī pūblicae fue- rat, in superbiam dominātiōnemque sē convortit, immū- tātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modō minumē posse putābant per licentiam īnsolēscere animum hūmānum.
- Sed eā tempestāte coepēre sē quisque magis extol- lere magisque ingenium in prōmptū habēre. Nam rēgi- bus bonī quam malī suspectiōrēs sunt, semperque iīs aliēna virtūs formīdulōsa est. Sed cīvitās incrēdibile memorātū est, adeptā lībertāte, quantum brevī crēverit; tanta cupīdō glōriae incesserat. Iam prīmum iuventūs, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum
10
15
20
25
30 10
b
ē
C. SNECUSīI CRSSPI F?-9
mīlitiae discēbat magisque in decōrīs armīs et mīlitāri- bus equīs quam in scortīs atque convīviīs lubīdinem habēbant. Igitur tālibus virīs nōn labor īnsolitus. nōn locus ūllus asper aut arduus erat. nōn armātus hostis formīdulōsus: virtūs omnia domuerat. Sed glōriae māx- umum certāmen inter ipsōs erat: sē quisque hostem ferīre. mūrum adscendere, cōnspicī. dum tāle facinus faceret. properābat: eās dīvitiās. eam honam fāmam māgnamque nōbilitātem putābant. Laudis avidī. pecū- niae līberālēs erant; glōriam ingentem. dīvitiās honestās volēbant. Memorāre possem. quibus in locīs māxumās hostium cōpiās populus Rōmānus parvā manū fūderit. quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, nī ea rēs longius nōs ab inceptō traheret.
-
Sed profectō fortūna in omnī rē dominātur: ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscū- ratque. Athēniēnsium rēs gestae. sīcutī ego aestumīō. satis amplae māgnificaeque fuēre, vērum aliquantō minō- rēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi scrīptōrum māgna ingenia. per terrārum orbem Athē- niēnsium facta prō māxumīs celebrantur. Ita eōrum, quī fēcēre, virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praeclāra ingenia. At populō Rōmānō numquam ea cōpia fuit, quia prūdentissumus quisque māsumē negōtiōsus erat; ingenium nēmō sine corpore exercēbat, optumus quisque facere quam dīcere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat.
-
Igitur domī mīlitiaeque bonī mōrēs colēbantur; concordia māxuma, minuma avāritia erat; iūs bonum- que apud eōs nōn lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, discordiās, simultātēs cum hostibus exercēbant, 9-11] BELLUM CATILINAE.
cīvēs cum cīvibus dē virtūte certābant; in suppliciīs deōrum māgnificī, domī parcī, in amīcōs fidēlēs erant. Duābus hīs artibus, audāciā in bellō, ubi pāx ēvēnerat, aequitāte, sēque remque pūblicam cūrābant. Quārum rērum ego māxuma documenta haec habeō: quod in bellō saepius vindicātum est in eōs, quī contrā impe- rium in hostem pūgnāverant quīque tardius revocātī proeliō excesserant, quam quī sīgna relinquere aut pulsī locō cēdere ausī erant; in pāce vērō, quod beneficiīs magis quam metū imperium agitābant, et, acceptā iniū- riā, īgnōscere quam persequī mālēbant.
-
Sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs māgnī bellō domitī, nātiōnēs ferae et populī in- gentēs vī subāctī, Carthāgō, aemula imperī Rōmānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre fortūna ac miscēre omnia coepit. Quī labōrēs, perīcula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, iīs ōtium, dīvitiae, optanda aliās, onerī miseriaeque fuēre. Igitur prīmō imperī, deinde pecūniae cupīdō crēvit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuēre. Namque avāritia fidem, probitātem, cēterāsque artīs bonās subvortit; prō hīs superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnā- lia habēre ēdocuit. Ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prōmp- tum habēre, amīcitiās inimīcitiāsque nōn ex rē sed ex commodō aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habēre. Haec prīmō paulātim crēscere, interdum vindicārī; post, ubi contāgiō quasi pestilentia invāsit, cīvitās immūtāta, imperium ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.
-
Sed prīmō magis ambitiō quam avāritia animōs hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtūtem
10
1
20
25
30 10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI r11-12
erat. Nam glōriam, honōrem, imperium bonus et īgnāvos aequē sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallāciīs contendit. Avā- ritia pecūniae studium habet, quam nēmō sapiēns concu- pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbūta corpus animumque virīlem effēminat, semper īnfīnīta, īnsatiābilis est, neque cōpiā neque inopiā minuitur. Sed postquam L. Sulla, armīs receptā rē pūblicā, bonīs initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agrōs cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Hūc accēdē- bat quod L. Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque līberāliter habuerat. Loca amoena, voluptāria facile in ōtiō ferōcīs mīlitam animōs mollīverant. Ibi prīmum īnsuēvit exercitus populī Rōmānī amāre, pōtāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia polluere. Igitur iī mīlitēs, postquam victōriam adeptī sunt, nihil reliquī victīs fēcēre. Quippe secundae rēs sapientium animōs fatīgant; nē illī corruptīs mōribus victōriae temperārent.
- Postquam dīvitiae honōrī esse coepēre, et eās glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, paupertās probrō habērī, innocentia prō malivolentiā dūcī coepit. Igitur ex dīvitiīs iuventūtem lūxuria atque avā- ritia cum superbiā invāsēre: rapere, cōnsūmere; sua parvī pendere, aliēna cupere; pudōrem pudīcitiam, dī- vīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pēnsī neque mode- rātī habēre. Ōperae pretium est, cum domōs atque vīllās cōgnōveris in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deōrum, quae nostrī māiōrēs, religiōsissumī mortālēs, 12-14]. BELLUM CATILINAE.
fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōriā decorābant, neque victīs quicquam praeter iniūriae licentiam ēripiēbant. At hī contrā, īgnāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortis- sumī virī victōrēs relīquerant: proinde quasi iniūriam facere id dēmum esset imperiō ūtī.
- Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, .quī vīdēre, nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs complūribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? Quibus mihi videntur
lūdibriō fuisse dīvitiae; quippe, quās honestē habēre
licēbat, abūtī per turpitūdinem properābant. Sed lubīdō stuprī, gāneae, cēterīque cultūs nōn minor incesserat: mulierēs pudīcitiam in prōpatulō habēre; vescendī causā terrā marīque omnia exquīrere; dormīre prius quam somnī cupīdō esset; nōn famem aut sitim, neque frīgus neque lassitūdinem opperīrī, sed ea omnia lūxū anteca- pere. Haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat: eō profūsius omnibus modīs quaestuī atque sūmptuī dēditus erat.
- In tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum circum sē tamquam stīpātōrum catervās habē- bat. Nam quīcumque impudīcus, gāneō, āleō, bona patria lacerāverat, quīque aliēnum aes grande cōnflāverat, quō flāgitium aut facinus redimeret, praetereā omnēs undique
9, 24-10, 17. Quis tōtā ītaliā venēficus, quis gladiātor, quis latrō, quis sīcārius, quis parricīda, quis testāmentōrum subiector, quis circumscrīptor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier īnfāmis, quis corvuptor iuventūtis, quis corruptus, quis perditus invenīrī potest, quī sē cum Catilīnā nōn familiārissimē vīixisse fateātur? Quae caedēs per hōsce annōs sine illō facta
10
1
25 10
10
15
20
10
C. SALLUSTI CRISPI [14-15
parricīdae, sacrilegī, convictī iūdiciīs aut prō factīs iūdi- cium timentēs, ad hōc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmō omnēs, quōs flāgi- tium, egestās, cōnscius animus exagitābat, iī Catilīnae proxumī familiārēsque erant. Quod sī quis etiam ā culpā vacuus in amīcitiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebrīs facile pār similisque cēterīs efficiēbātur. Sed māxumē adulēscentium familiāritātēs appetēbat: eōrum animī mollēs etiam et fluxī dolīs haud difficul- ter capiēbantur. Nam ut cūiusque studium ex aetāte flagrābat, aliīs scorta praebēre, aliīs canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sūmptuī neque modestiae suae parcere, dum illōs obnoxiōs fīdōsque sibi faceret. Sciō fuisse nōnnūllōs quī ita exīstumārent, iuventūtem, quae domum Catilīnae frequentābat, parum honestē pudīci- tiam habuisse; sed ex aliīs rēbus magis, quam quod cui- quam id compertum foret, haec fāma valēbat.
- Iam prīmum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fēcerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, alia hūiusce modī contrā iūs fāsque. Postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cūius praeter fōrmam nihil
est? quod nefārium stuprum nōn per illum? Iam vērō quae tanta umquam in ūllō homine iuventūtis illecebra fuit, quanta in illō? quī aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiō- sissimē serviēbat, aliīs frūctum libīdinum, aliīs mortem paren- tum nōn modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agrīs ingentem numerum perditōrum hominum collēgerat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtīus ītaliae oppressus aere aliēnō fuit, quem nōn ad hōc incrēdibile sceleris foedus ascīverit. —II. rv.
10, 20-11, 3. Quid vērō? nūper, cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī 16-17] BELLUM CATILINAE.
umquam bonus laudāvit, quod ea nūbere illī dubitābat timēns prīvīgnum adultum aetāte, prō certō crēditur, necātō fīliō, vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. Quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandī. Namque animus impūrus, dīs homi- nibusque īnfēstus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat; ita cōnscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colōs eī exsanguis, foedī oculī, citus modo, modo tardus incessus: prōrsus in faciē voltūque vēcordia inerat.
-
Sed iuventūtem, quam, ut suprā dīximus, illēxe- rat, multīs modīs mala facinora ēdocēbat. Ex illīs testīs sīgnātōrēsque falsōs commodāre; fidem, fortūnās, perī- cula, vīlia habēre, post, ubi eōrum fāmam atque pudō- rem attrīverat, māiōra alia imperābat; sī causa peccandī in praesēns minus suppetēbat, nihilō minus īnsontīs sīcutī sontīs circumvenīre, iugulāre; scīlicet nē per ōtium torpēscerent manus aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat. I<īs amīcīs sociīsque cōnfī- sus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnīs terrās ingēns erat, et quod plērīque Sullānī mīlitēs, largius suō ūsī, rapīnārum et victōriae veteris memorēs cīvīle bellum exoptābant, opprimundae reī pūblicae cōnsilium cēpit. In ītaliā nūllus exercitus, Cn. Pompēius in extrēmīs terrīs bellum gerēbat; ipsī cōnsulātum petentī māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tūtae tranquillaeque rēs omnēs, sed ea prōrsus oportūna Catilīnae.
-
Igitur circiter Kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulō cōnsulibus, prīmō singulōs appellāre, hortārī
scelere hōc scelus cumulāstī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur. —I. vI.
11
10
1ō
20
25 12
10
1
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI r17-18
aliōs, aliōs temptāre; opēs suās, imparātam rem pūbli- cam, māgna praemia coniūrātiōnis docēre. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat, quibus māxuma necessitūdō et plūrumum audāciae ine- rat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autronius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. fīliī, L. Varguntēius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cūrius; praetereā ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. Cornēlius; ad hōc multī ex colōniīs et mūnicipiīs, domī nōbilēs. EĒrant praetereā complūrēs paulō occultius cōn- silī hūiusce participēs nōbilēs, quōs magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēte- rum iuventūs plēraque, sed māxumē nōbilium, Catilīnae inceptīs favēbat; quibus in ōtiō vel māgnificē vel mol- liter vīvere cōpia erat, incerta prō certīs, bellum quam pācem mālēbant. Fuēre item eā tempestāte quī crēde- rent M. Līcinium Crassum nōn īgnārum ēius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompēius, invīsus ipsī, māgnum exer- citum ductābat, cūiusvīs opēs voluisse contrā illīus po- tentiam crēscere, simul cōnfīsum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illōs prīncipem sē fore.
- Sed anteā item coniūrāvēre paucī contrā rem pūb- licam, in quibus Catilīna fuit; dē quā, quam vērissumē poterō, dīcam. L. Tullō et M. Lepidō cōnsulibus, P. Autronius et P. Sulla, dēsīgnātī cōnsulēs, lēgibus ambi- tūs interrogātī poenās dederant. Post paulō Catilīna, pecūniārum repetundārum reus, prohibitus erat cōnsulā- tum petere, quod intrā lēgitumōs diēs profitērī nequīve- rat. Ērat eōdem tempore Cn. Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audāciae, egēns, factiōsus, quem ad perturban- dam rem pūblicam inopia atque malī mōrēs stimulābant. 18-19] BELLUM CATILINAE.
Cum hōc Catilīna et Autronius circiter Nōnās Decembrīs cōnsiliō commūnicātō parābant in Capitōliō Kalendīs Iānuāriīs L. Cottam et L. Torquātum cōnsulēs interfi- cere, ipsī, fascibus correptīs, Pīsōiem cum exercitū ad obtinendās duās Hispāniās mittere. Eā rē cōgnitā, rūr- sus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis trānstulerant. Iam tum nōn cōnsulibus modo, sed plērīsque senātōribus perniciem māchinābantur. Quod nī Catilīna mātūrāsset prō cūriā sīgnum sociīs dare, eō diē post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. Quia nōn- dum frequentēs armātī convēnerant, ea rēs cōnsilium dirēmit.
- Posteā Pīsō in citeriōrem Hispāniam quaestor prō praetōre missus est, adnītente Crassō, quod eum īnfēstum inimīeum Cn. Pompēiō cōgnōverat. Neque tamen senā- tus prōvinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblicā procul esse volēbat, simul quia bonī com- plūrēs praesidium in eō putābant, et iam tum potentia Pompēī formīdulōsa erat. Sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs, quōs in exercitū ductābat, iter faciēns occīsus est. Sunt quī ita dīcant, imperia ēius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse patī; aliī autem equitēs illōs, Cn. Pompēī veterēs fīdōsque clientīs, volun- tāte ēius Pīsōnem aggressōs; numquam Hispānōs prae- tereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa ante
13, 1-5. Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caelī spī- ritus esse iūcundus, cum sciās esse hōrum nēminem, quī nēsciat tē prīdiē Kalendās Iānuāriās, Lepidō et Tullō cōnsulibus, ste- tisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et prīncipum cīvi- tātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populī Rō- mānī obstitisse ?—I. vI.
13
10
1ō
20
25 14
10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI r19-20
perpessōs. Nōs eam rem in mediō relinquēmus. Dē superiōre coniūrātiōne satis dictum.
- Catilīna, ubi eōs, quōs paulō ante memorāvī, con- vēnisse videt, tametsī cum singulīs multa saepe ēgerat, tamen in rem fore crēdēns ūnivorsōs appellāre et co- hortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmōtīs, ōrātiōnem hūiusce modī habuit:
“Nī virtūs fidēsque vostra spectāta mihi forent, nēquī- quam oportūna rēs cecidisset; spēs māgna, dominātiō in manibus frūstrā fuissent; neque ego per īgnāviam aut vāna ingenia incerta pro certīs captārem. Sed quia multīs et māgnīs tempestātibus vōs cōgnōvī fortīs fīdōs- que mihi, eō animus ausus est māxumum atque pulcher- rumum facinus incipere, simul quia vōbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī. Nam idem velle atque idem nōlle, ea dēmum fīrma amīcitia est.
Sed ego quae mente agitāvī, omnēs iam anteā dīvorsī audīstis. Cēterum mihi in diēs magis animus accendi- tur, cum cōnsīderō, quae condiciō vītae futūra sit, nisi nōsmet ipsī vindicāmus in lībertātem. Nam postquam rēs pūblica in paucōrum potentium iūs atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, nātiōnēs stīpendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, bonī, nōbilēs atque īgnōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctōritāte, iīs obnoxiī, quibus, sī rēs pūblica valē- ret, formīdinī essēmus. Itaque omnis grātia, potentia, honōs, dīvitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; nōbīs relīquēre perīcnla, repulsās, iūdicia, egestātem. Quae quo ūsque tandem patiēminī, fortissumī virī? Nōnne ēmorī per virtūtem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae lūdibriō fueris, per 20-21] BELLUM CATILINAE. 15
dēdecus āmittere ? Vērum enim vērō, prō deūm atque hominum fidem, victōria in manū nōbīs est; viget aetās, animus valet; contrā illīs annīs atque dīvitiīs omnia cōnsenuērunt. Tantum modo inceptō opus est, cētera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virīle inge- 5 nium est, tolerāre potest illīs dīvitiās superāre, quās profundant in exstruendō marī et montibus coaequan- dīs, nōbīs rem familiārem etiam ad necessāria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuāre, nōbīs larem familiārem nūsquam ūllum esse? Cum tabulās, sīgna, 10 ō toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō 3 omnibus modīs pecūniam trahunt, vēxant, tamen summā = lubīdine dīvitiās suās vincere nequeunt. At nōbīs est domī inopia, forīs aes aliēnum; mala rēs, spēs multō : asperior; dēnique, quid reliquī habēmus praeter miseram 15 3 animam? n Quīn igitur expergīsciminī? EĒ”n illa, illa, quam saepe 14 optāstis, līvertās, praetereā dīvitiae, decus, glōria in ocu- līs sita sunt: fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. ī Rēs, tempus, perīcula, egestās, bellī spolia māgnifica ma- 20
2 3 nāuunn::- s -; - 41 gis quam ōrātiō mea vōs hortantur. Vel imperātōre vel
5
“mīlite mē ūtiminī; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūnā cōnsul agam, 4 nisi forte mē animus fallit et vōs servīre magis quam
3 imperāre parātī estis.” 25
3
3 21. Postquam accēpēre Nantfs quibus mala g
ī omnia erant, 50: āeque rēs neque spēs bon ūllarfatē etsī
Aārisx nvēn māgna mercēē vidēbātur, tamen poste leīqde, ut prōpōneret, quae condiciō bellī fore
piērāque, uv prōpōneret. 4 itgis heīLē3 3ēx
quae praemia armīs pe terent, quid ubiquē ōpis aut'speī so
4 ”5ā.
habērent. īRsīrisa ēxē su=ēē?)4
scr īpticneni foet; tium, it strātūs, sacerdōtia, rapīnās,
“ / 2ō NēīN 2 N nīū 1 el uīīā4 1 ,5/
4 i
d I5 C. SALLUSTI CRISPL D 3 4A
. 2=s. n 8xf x alin omniā. guse bellum arque lubīāō victōērum fīerxt. A -
5īīs.usēns pmnnm= mīrunm I C .5 25 2 āunm : uā Praetereā esse in Hispāniā cīeriōre Fīsōnem. in Maurē-
tāniā cum exervitū F sirtriun ūācerīeunm cōnsiīlī snuī
tā(niIā Cuiem: eēKXēRI?ū . Dtīūlun: MEtctr:num. cCns11ī sni
5 abSt aRsalssstts 2352 - sabītsscss Suī15
g: petere cōnsulātum C. Antōnium. quem sibi :
- 3 - - - - Am LēPrē sĒīrārēIL nōmiInēm et ramtliārēm ēī omnm:- v a
2xr 2 - 5 - . -- 5N āgunaī fretmrum. Ad hnēūc maāle.dietīs -. -
CxōāGs. suvrun:, unne quemquue nōmināns
a . 7z 5āēī -
. s5 s . “3 īēīn5 rf. ClX- is
IāMārē: āūīmneēōsr ūllūn: ēīēsāres. fatum cuvLnIīātīē
tu e. 3- 1 a. M sīuarg,ōērnrīIūrīs perīculi āmr igunōminiēāē. mursīōs veīgōrm 4 13 ē n 23. Qusselī ē
Quām omneium
‘h v on tē b4 t1: ē 2 344 Q : tf t. i4 4: Y-il 2: rdu 5 3 lāīl bs. 5 fl: v I3 5 r 1 ē 1i 4
d e*235 6Vī ē . 2 - .ōē-5x rn 5 āanimōs wlāērīs videt. Yaxrtūrus ur pēēīuōeem suam cīūrae naērent. convenrtum ūīmīsit.
ȳ- Fwrāwe2 25 5 w2rā 128 tāāix==is Suēsīssas QinsS
- Fuēre eā tempestēāte?. quī ūīcerent Cadllīnam. ōrā-
I- f1. iī 15 2 15: 4 Ln 5 2 ī 4 F put u 5 V 14 0 2l 14 ā 2 4 2 :3 ve4 3. . 5 i th āī v 1554 lāī, āl ī 25l 4 2īg2:
bsuStsmscr as5 āīmsrtc lustusums īmuxī ltntttutīuils Ssanā Sē Suās 5 āūsīēreērt. EūnIāR: CULrXxXr:s SāExuln?En: FVInō xērniIxtur:
5:5āsaālteās 2 . Fīiislci— 5 : 3 mr =5= 7 5n wmī 2īāit =Ec FāXeēTiē CIrCūIRūuILLsēeē: InCē cun sī ēessēcrāniōnēn: Xxmnhces āx - s r ah 4 us5r- ēs 55
mbm 2 5 īāju—mm,™ 4# 2stōsātūtussxs lesssxsiūss lissuīū misssnsSsic5 ūLCsīāVIēāēBīl. StCūt 18 SōLēnnIQXS SēTCrīs nēri tunsureFī«Itī. s āSr5—ē»rūlrLēēē cxīnsi1nium: suum :que ev CK1Iwr fācisse quō
dederānt. Nōdbis ea rēs prō māgnitūdinē pārum com-
e ; l x 14 . ] ā. f: [ē4 44 āī, t3 āī e4 “f Ēī 1l ī 5 ā Au
922-25] BELLUM CATILINAE.
cui cum minus grātus esset, quia īnopiā minus largīrī poterat, repente glōriāns maria montīsque pollicērī coepit et minārī interdum ferrō, nī sibi obuoxia foret. postrēmō ferōcius agitāre quam sclitus erat. At Fulvxia. Iinsolen- tiae Cūrī causā cōgnitā, tāle perīculum reī pūblicae haud occultum habuit, sed, suhlātō auctōre. dē Catilīnae coniū- rātiōne quae quōquō modō audierat complūribus nārrāvit. Ea rēs in prīmīs studia hominum accendit ad āp;sslē;pm= mandandum M. Tulliō Cicerōnī. Namque anteā plēraque nōbilitās invidiā aestuābat et quasi polluī cōnsulārum crēdēbant. sī eum quamvīs ēgregius homō novwos adleptus foret. Sed ubi perīculum advēnit, invidia atque superbia post fuēre.
- Igitur. comitiīs habitīs. cōnsulēs dēclārantur M. Tullius et C. Antōnius. Quod factum prīmō populēārīs coniūrātiōnis concusserat. Neque tamen Catilīnae furor
11O
mīnuēbātur, sed in diēs plūra agitāre, arma per īteliam locīs oportūnīs parāre, pecūniam suā aut amīcōrum fulē sūmptam mūtuam Faesulās ad Mānlium queniam portār=. quī posteā prīnceps fuiī bellī faciundī. Eā tem;ī;
plūrumōs cūiusque generis hominēs adscīvisse siī dīei- F
2 n s “1 īā
tur, mulierēs etiam aliquot. quae prīmō ingentīs sūm stuprō corporis tolerāverant. post. ubi astās tantum modo quaestuī neque lūsuriae modum fēcerat. aes aliēnum grande cōnflāverant. Per eās sē Catilīne crēdēbat passe servitia urbāna sollicitāre. urbem incendere. virōs eārum vel adiungere sibi vel interfīicere.
- Sed in iīs erat Semprōnia. quse multa saepe virīl audāciae facinora commīserat. Haec multer gēnerē atqu- fōrmā, praetereā virō atque līberīs satis fortūnāta fuit: litterīs Graecīs et Latīnīs docta. psallere. saltāre ēlegan-
4
tius quam necesse est probae. multa alia, quae īnstrē-
10
t: 18
10
1
20
10
C. SALLUSTI CRISPI [25-26
menta lūxuriae sunt. Sed eī cāriōra semper omnia quam decus atque pudīcitia fuit; pecūniae an fāmae minus parceret, haud facile discernerēs; lubīdō sīc accēnsa, ut saepius peteret virōs quam peterētur. Sed ea saepe antehāc fidem prōdiderat, crēditum abiūrāverat, caedis cōnscia fuerat; lūxuriā atque inopiā praeceps abierat. Vērum ingenium ēius haud absurdum; posse versūs facere, iocum movēre, sermōne ūtī vel modestō vel mollī vel procācī; prōrsus multae facētiae multusque lepōs inerat.
- Hīs rēbus comparātīs, Catilīna nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsī- gnātus foret, facile sē ex voluntāte Antōniō ūsūrum. Neque intereā quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidiās parābat Cicerōnī. Neque illī tamen ad cavendum dolus aut astūtiae deerant. Namque ā prīncipiō cōnsulātūs suī multa pollicendō per Fulviam effēcerat, ut Q. Cūrius, dē quō paulō ante memorāvī, cōnsilia Catilīnae sibi prō- deret. Ad hōc collēgam suum Antōnium pactiōne prō- vinciae perpulerat, nē contrā rem pūblicam sentīret; circum sē praesidia amīcōrum atque clientium occultē
18, 19-20. Atque etiam virō fortī, collēgae meō, laus imper- tītur, quod eōs, quī hūius coniūrātiōnis participēs fuissent, ā suīs et ā reī pūblicae cōnsiliīs remōvisset. —III. vI.
18, 21-19, 5. Hīs tum rēbus commōtus, et quod hominēs iam tum coniūrātōs cum gladiīs in campum dēdūcī ā Catilīnā sciē- bam, dēscendī in campum cum fīrmissimō praesidiō fortissi- mōrum virōrum et cum illā lātā īnsīgnīque lōrīcā, nōn quae mē tegeret, —etenim sciēbam Catilīnam nōēn latus aut ventrem, sed caput et collum sōlēre petere, — vērum ut omnēs bonī animad- verterent, et, cum in metū et perīculō cōnsulem vidērent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent. —p. Mur., xxvi. 26-27] BELLUM CATILINAE.
habēbat. Postquam diēs comitiōrum vēnit et Catilīnae neque petītiō neque īnsidiae, quās cōnsulibus in campō fēcerat, prōsperē cessēre, cōnstituit bellum facere et ex- trēma omnia experīrī, quoniam, quae occultē temptāverat, aspera foedaque ēvēnerant.
- Igitur C. Mānlium Faesulās atque in eam par- tem EĒtrūriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iāūlium in Xpūliam dīmīsit, praetereā alium aliō, quem ubīque oportūnum sibi fore crēdēbat. Intereā Rōmae multa. simul mōlīrī: cōnsulibus īnsidiās tendere, parāre incendis, oportūna loca armātīs hominibus obā- dere; ipse cum tēlō esse, item aliōs iubēre, hortārī uti semper intentī parātīque essent; diēs noctīsque festī- nāre, vigilāre, neque īnsomniīs neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitantī nihil procēdit, rūrsus in- tempestā nocte coniūrātiōnis prīncipēs convocat ad M. Porcium Laecam, ibīque, multa dē īgnāviā eōrum ques- tus, docet sē Mānlium praemīsisse ad eam multitūdinem, quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca oportūna, quī initium bellī facerent, sēque ad exercitum proficīscī cupere, sī prius Cicerōnem oppressisset: eum suīs cōnsiliīs multum officere.
19, 6-9. Videō, cui sit Xpūlia attribūta, quis habeat Etrū- riam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās īnsidiās caedis atque incendiōrum dēpoposcerit. —II. ri1I.
19, 15-17. Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē —in M. Laecae domum; convēnisse eōdem com- plūrēs ēiusdem āmentiae scelerisque sociōs.—I. 1v.
19, 17-20, 9. Fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna; distribuistī partēs ītaliae; statuistī, quō quemque proficīscī pla- cēret; dēlēgistī, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; dīscrīpsistī urbis partēs ad incendia; cōnfīrmāstī tē ipsum iam esse exitūrum; dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod
19
10
15
20
10 20
10
1
20
10
C. SALLUSTI CRISPI [28-29
:
- Igitur, perterritīs ac dubitantibus cēterīs, C. Cornē- lius, eques Rōmānus, operam suam pollicitus, et cum eō L. Varguntēius, senātor, cōnstituēre eā nocte paulō post cum armātīs hominibus sīcutī salūtātum introīre ad Cicerōnem ac dē imprōvīsō domuī suae imparātum cōn-
fodere. Cūrius ubi intellegit, quantum perīculum cōn-
sulī impendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum, quī parābātur, ēnūntiat. Ita illī iānuā prohibitī tantum facinus frūstrā suscēperant.
Intereā Mānlius in Etrūriā plēbem sollicitāre, egestāte simul ac dolōre iniūriae novārum rērum cupidam, quod Sullae dominātiōne agrōs bonaque omnia āmīserat, prae- tereā latrōnēs cūiusque generis, quōrum in eā regiōne māgna cōpia erat, nōnnūllōs ex Sullānīs colōniīs, quibus lubīdō atque lūxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliquī fēcerat. 3
t 29. ĒEa cum Cicerōnī nūntiārentur, ancipitī malō per-
mōtus, quod neque urbem ab īnsidiīs prīvātō cōnsiliō longius tūērī poterat, neque exercitus Mānlī quantus aut quō cōnsiliō foret satis compertum habēbat, rem ad senātum refert iam anteā volgī rūmōribus exagitātum. Itaque, quod plērumque in atrōcī negōtiō solet, senātus
ego vīverem. Repertī sunt duo equitēs Rōmānī, quī tē istā cūrā līberārent et sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicērentur. Haec ego omnia, vix- dum etiam coetū vestrō dīmissō, comperī. Domum meam māiō- ribus praesidiīs mūnīvī atque fīrmāvī; exclūsī eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent, quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram. —I. rv.
20, 22-21, 7. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, ve- hemēns et grave; nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque anctōri- tās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. —I. I.
r mL mumSSS. 2ur-pv
29-30] BELLUM CATILINAE.
dēcrēvit, darent operam cōnsulēs, nē quid rēs pūblica dē- trīmentī caperet. Ea potestās per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parāre, bel- lum gerere, coercēre omnibus modīs sociōs atque cīvīs, domī mīlitiaeque imperium atque iūdicium summum habēre: aliter sine populī iūssū nūllīus eārum rērum cōnsulī iūs est.
- Post paucōs diēs L. Saenius, senātor, in senātū litterās recitāvit, quās Faesulīs allātās sibi dīcēbat, in quibus scrīptum erat C. Mānlium arma cēpisse cum māgnā multitūdine ante diem VI. Kalendās Novembrīs. Simul, id quod in tālī rē solet, aliī portenta atque prō- digia nūntiābant, aliī conventūs fierī, arma portārī, Ca- puae atque in Āpaūliā servīle bellam movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rēx Faesulās, Q. Metellus Crēticus in Āpūliam circumque ea loca missī— iī utrī- que ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphā- rent calumniā paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vēndere mōs erat —, sed praetōrēs Q. Pom- pēius Rūfus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- num, iīsque permissum, utī prō tempore atque perīculō exercitum comparārent. Ad hōc, sī quis indicāvisset dē
20, 22-21, 7. Habēmus enim hūiusce modī senātūs cōnsul- tum, vērum inclūsum in tabulīs, tamquam in vāgīnā recondi- tum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna, convēnit. —I. 1.
21, S-11. Meministīne mē ante diem xri. Kalendās Novem- brīs dīcere in senātū, fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembrīs, C. Mānlium, audāciae satellitem atque administrum tuae ?—tī. m1.
21, 19-22. Q. Metellus, quem ego hōc prōspiciēns in agrum Gallicum Pīcēnumque praemīsī, aut opprimet hominem aut ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. —II. x1.
21
10
15
20
10 10
15
20
10
C. SALLUSTI CRISPI 30-31
coniūrātiōne, quae contrā rem pūblicam facta erat, prae- mium servō lībertātem et sēstertia centum, līberō impū- nitātem ēius reī et sēstertia ducenta; itemque dēcrēvēre, utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera mūnicipia distribuerentur prō cūiusque opibus, Rōmae per tōtam urbem vigiliae habērentur iīsque minōrēs magistrātūs praeessent.
- Quibus rēbus permōta cīvitās atque immūtāta urbis faciēs erat. ĒEx summā laetitiā atque lascīviā, quae diū- turna quiēs pepererat, repente omnīs trīstitia invāsit; festīnāre, trepidāre, neque locō neque hominī cuiquam satis crēdere, neque bellum gerere neque pācem habēre, suō quisque metū perīcula mētīrī. Ad hōc mulierēs, quibus reī pūblicae māgnitūdine bellī timor īnsolitus incesserat, afflīctāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum tendere, miserārī parvōs līberōs, rogitāre, omnia pa- vēre, superbiā atque dēliciīs omissīs sibi patriaeque diffīdere.
At Catilīnae crūdēlis animus eadem illa movēbat, tametsī praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā inter- rogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandī causā
22, S-10. Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hīe mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt?—I. I.
22, 21-23, 2. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domī meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statōris con- vocāvī, rem omnem ad patrēs cōnscrīptōs dētulī. Quō cum Catilīna vēnisset, quis eum senātor appellāvit? quis salūtāvit? quis dēnique ita aspexit ut perditum cīvem ac nōn potius ut importūnissimum hostem? Quīn etiam prīncipēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inānem relīquērunt. —II. vrI. 31-32] BELLUM CATILINAE.
aut suī expūrgandī, sī cūius iūrgiō lacessītus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam ēius timēns sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit lūcu- lentam atque ūtilem reī pūblicae, quam posteā scrīptam ēdidit. Sed ubi ille adsēdit, Catilīna, ut erat parātus ad dissimulanda omnia, dēmissō voltū, vōce supplicī postu- lāre ā patribus coepit, nē quid dē sē temerē crēderent; eā faīniliā ortum ita sē ab adulēscentiā vītam īnstituisse, ut omnia bona in spē habēret; nē exīstumārent sibi, patiiciō hominī, cūius ipsīus atque māiōum plūruma beneficia in populum Rōmānum essent, perditā rē pūblicā opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus cīvis urbis Rōmae. Ad hōc male dicta alia cum adderet, ob- strepere omnēs, hostem atque parricīdam vocāre. Tum ille furibundus “quoniam quidem circumventus” inquit “ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā re- stinguam.”
- Deinde sē ex cūriā domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque īnsidiae cōnsulī prōcēdē-
238, 2-5. Hīc ego vehemēns ille cōnsul, qui verbō eīvīs in exsilium ēiciō, quaesīvī ā Catilīnā, in nocturnō conventū apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audācissimus, cōn- scientiā convictus prīmō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam cēnstituisset, quem ad modum esset eī ratiō tōtīus bellī dēscrīpta, ēdocuī. Cum haesitāret, cum tenērētur, quaesīvī, quid dubitāret proficīscī eō, quō iam prīdem parāret, cum arma, cum secūrēs, cum fascēs, cum tubās, cum sīgna mīlitāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrārium domī suae fēcerat, scīrem esse praemissam.— II vr.
23, 18. Omnia superiōris noctis cōnsilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefēcī in senātū hesternō diē; Catilīna ipse perti- muit, profūgit. —II. 111.
28
10
1
10 24
10
15
20
25
C. SALLUSTI CRISPI 182-33
bant, et ab incendiō intellegēbat urbem vigiliīs mūnītam, optumum factū crēdēns exercitum augēre, ac, prius quam legiōnēs scrīberentur, multa antecapere quae bellō ūsuī forent, nocte intempestā cum paucīs in Mānliāna castra profectus est. Sed Cethēgō atque Lentulō cēterīsque, quōrum cōgnōverat prōmptam audāciam, mandat, quibus rēbus possent, opēs factiōnis cōnfīrment, īnsidiās cōnsulī mātūrent, caedem, incendia aliaque bellī facinora parent; sēsē prope diem cum māgnō exercitū ad urbem acces- sūrum.
- Dum haec Rōmae geruntur, C. Mānlius ex suō numerō lēgātōs ad Mārcium Rēgem mittit cun mandā- tīs hūiusce modī: “Deōs hominēsque testāmur, imperā- tor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse neque quō perīculum aliīs facerēmus, sed utī corpora nostra ab iniū- riā tūta forent; quī, miserī, egentēs, violentiā atque erū- dēlitāte faenerātōrum plērīque patriae, sed omnēs fāmā atque fortūnīs expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre māiōrum lēge ūtī, neque āmīissō patrimōniō līberum corpus habēre: tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. Saepe māiōres vostrum, miseritī plēbis Rōmānae, dēcrētīs suīs inopiae ēius opitulātī sunt, ac novissumē memoriā nostrā propter māgnitūdinem aeris aliēnī, volentibus omnibus bonīs, argentum aere solūtum est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandī studiō permōta aut superbiā magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. At nōs nōn imperium neque dīvitiās petimus, quārum rērum causā bella atque certāmina omnia inter mortālīs sunt, sed lībertātem, quam nēmō bonus nisi cum animā
24, 4-5. Dēmōnstrābō iter: Aurēliā viā profectus est; sī ac- celerāre volent, ad vesperam cōnsequentur. —II. rv. 33-34] BELLUM CATILINAE.
simul āmittit. Tē atque senātum obtestāmur, cōnsulātis miserīs cīvibus, lēgis praesidium, quod inīquitās praetōris ēripuit, restituātis, nēve nōbīs eam necessitūdinem impō- nātis, ut quaerāmus, quōnam modō māxumē ultī sangui- nem nostrum pereāmus.”
- Ad haec Q. Mārcius respondit: Sī quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs pro- ficīscantur; eā mānsuētūdine atque misericordiā senātum populī Rōmānī semper fuisse, ut nēmō umquam ab eō frūstrā auxilium petīverit.
At Catilīna ex itinere plērīsque cōnsulāribus, praetereā optumō cuique litterās mittit, sē falsīs crīminibus circum ventum, quoniam factiōnī inimīeōrum resistere nequīverit, fortūnae cēdere, Massiliam in exsilium proficīscī, nōn quō sibi tantī sceleris cōnscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta foret, nēve ex suā contentiōne sēditiō orerētur. Ab hīs longē dīvorsās litterās Q. Catulus in senātū recitāvit, quās sibi nōmine Catilīnae redditās dīcēbat. Eārum exemplum īnfrā serīptum est:
25, 11-19. In exsilium ēiciēbam, quem iam ingressum esse in bellum vidēbam? Etenim, crēdō, Mānlius iste centuriō, quī in agrō Faesulānō castra posuit, bellam populō Rōmānō suō nōmine indīxit, et illa castra nunc nōn Catilīnam ducem exspectant, et ille ēiectus in exsilium sē Massiliam, ut āiunt, nōn in haec castra cōnferet.
ō condiciōinem miseram nōn modo administrandae, vērum etiam cōnservandae reī pūblicae! Nunc sī L. Catilīna cōusiliīs, labōribus, perīculīs meīs circumclūsus ac dēbilitātus subitō per- timuerit, sententiam mūtāverit, dēseruerit suōs, cōnsilium bellī faciendī abiēcerit et ex hōc cursū sceleris ac bellī iter ad fugam atque in exsilium converterit, nōn ille ā mē spoliātus armīs audāciae, nōn obstupefactus ac perterritus meā dīligentiā, nōn dē spē cōnātūque dēpulsus, sed indemnātus, innocēns, in exsi-
25
10
15
10 26
ct
15
10
C. SALLUSTI CRISPI 35
- “L. Catilīna Q. Catulō. Ēgregia tua fidēs rē cōg- nita, grāta mihi māgnīs in meīs perīculīs, fīdūciam com- mendātiōnī meae tribuit. Quam ob rem dēfēnsiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre, satisfactiōnem ex nūllā cōnscientiā dē culpā prōpōnere dēcrēvī, quam, mē dius Fidius, vēram licet cōgnōscās. Iniūriīs contumēliīsque concitātus, quod frūctū labōris industriaeque meae prī- vātus statum dīgnitātis nōn obtinēbam, pūblicam mise- rōrum causam prō meā cōnsuētūdine suscēpī, nōn quī aes aliēnum meīs nōminibus ex possessiōnibus solvere nōn possem, — nam et aliēnīs nōminibus līberālitās Orestillae suīs fīliaeque cōpiīs persolveret, —sed quod nōn dīgnōs hominēs honōre honestātōs vidēbam mēque falsā suspīciōne aliēnātum esse sentiēbam. Hōc nōmine satis honestās prō meō cāsū spēs reliquae dīgnitātis cōn- servandae sum secūtus. Plūra cum scrībere vellem, nūn- tiātum est vim mihi parārī. Nunc Orestillam commendō tuaeque fideī trādō; eam ab iniūriā dēfendās, per līberōs tuōs rogātus. Havētō.”
lium ēiectus ā cōnsule vī et minīs esse dīcētur; et erunt, quī illum, sī hōc fēcerit, nōn improbum, sed miserum, mē nōn dīli- gentissimum cōnsulem, sed crūdēlissimum tyrannum exīstimārī velint. —II. vi-vII.
26, 1-19. Est mihi tantī, Quirītēs, hūius invidiae falsae atque inīquae tempestātem subīre, dum modo ā vōbīs hūins horribilis bellī ac nefāriī perīculum dēpellātur. Dīcātur sānē ēiectus esse ā mē, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi crē- dite, nōn est itūrus. Numquam ego ab dīs immortālibus optābō, Quirītēs, invidiae meae levandae causā, ut L. Catilīnam dūcere exercitum hostium atque in armīs volitāve audiātis; sed trīduō tamen audiētis; multōque magis illud timeō, nē mihi sit invi- diōsum aliquandō, quod illum ēmīserim potius quam quod ēiēcerim. — II. vi1I. 36-37] BELLUM CATILINAE.
- Sed ipse paucōs diēs commorātus apud C. Flāmi- nium in agrō Arrētīnō, dum vīcīnitātem anteā sollicitātam armīs exōrnat, cum fascibus atque aliīs imperī īnsīgnibus in castra ad Mānlium contendit. Haec ubi Rōmae com- perta sunt, senātus Catilīnam et Mānlium hostīs iūdicat, cēterae multitūdinī diem statuit, ante quam sine fraude licēret ab armīs discēdere, praeter rērum capitālium con- demnātīs; praetereā dēcernit, utī cōnsulēs dīlēctum habe- ant, Antōnius cum exercitū Catilīnam persequī mātūret, Cicerō urbī praesidiō sit.
Eā tempestāte mihi imperium populī Rōmānī multō māxumē miserābile vīsum est. Cui cum ad occāsum ab ortū sōlis omnia domita armīs pārērent, domī ōtium atque dīvitiae, quae prīma mortālēs putant, affluerent, fuēre tamen cīvēs, quī sēque remque pūblicam obstinātīs animīs perditum īrent. Namque duōbus senātī dēcrētīs ex tantā multitūdine neque praemiō inductus coniūrā- tiōnem patefēcerat neque ex castrīs Catilīnae quisquam omnium discesserat: tanta vīs morbī ac velutī tābēs plērōsque cīvium animōs invāserat.
- Neque sōlum illīs aliēna mēns erat, quī cōnsciī coniūrātiōnis fuerant, sed omnīnō cūncta plēbēs novārum rērum studiō Catilīnae incepta probābat. Id adeō mōre suō vidēbātur facere. Nam semper in cīvitāte, quibus opēs nūllae sunt, bonīs invident, malōs extollunt, vetera ōdēre, nova exoptant, odiō suārum rērum mūtārī omnia
27, 11-16. Nūlla est enim nātiō, quam pertimēscāmus; nūllus rēx, quī bellum populō Rōmānō facere possit. Omnia sunt externa ūnīus virtūte terrā marīque pācāta; domesticum bellum manet, intus īnsidiae sunt, intus inclūsum perīculum est, intus est hostis. Cum lūxuriā nōbīs, cum āmentiā, cum scelere cer- tandum est.—II. v.
27
ct
10
1
20
25
5 28
10
10
15
20
C. SALLUSTI CRISPI [e7
student, turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quo- niam egestās facile habētur sine damnō. Sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps erat dē multīs causīs. Prīmum omnium, quī ubīque probrō atque petulantiā māxumē praestābant, item aliī per dēdecora patrimōniīs āmissīs, postrēmō omnēs, quōs flāgitium aut facinus domō expu- lerat, iī Rōmam sīcut in sentīnam cōnfluxerant. Deinde multī memorēs Sullānae victōriae, quod ex gregāriīs mīli- tibus aliōs senātōrēs vidēbant, aliōs ita dīvitēs, ut rēgiō vīctū atque cultū aetātem agerent, sibi quisque, sī in armīs foret, ex victōriā tālia spērābat. Praetereā iuven- tūs, quae in agrīs manuum mercēde inopiam tolerāve- rat, prīvātīs atque pūblicīs largītiōnibus excīta urbānum
28, 3-7. Ōnum genus est eōrum, quī māgnō in aere aliēnō māiōrēs etiam possessiōnēs habent, quārum amōre adductī dis- solvī nūllō modō possunt. —II. vriI.
28, 3-7. Alterum genus est eōrum, quī quamquam premun- tur aere aliēnō, dominātiōnem tamen exspectant, rērum potīrī volunt, honōrēs, quōs quiētā rē pūblicā dēspērant, perturbātā sē cōnsequī posse arbitrantur. —II. 1x.
28, 7-11. Tertium genus est aetāte iam adfectum, sed tamen exercitātiōne rōbustum; quō ex genere iste est Mānlius, cui nunc Catilīna succēdit. IIī sunt hominēs ex eīs colōniīs, quās Sulla cōnstituit; quās ego ūniversās cīvium esse optimōrum et fortissimōrum virōrum sentiō, sed tamen eī sunt colōnī, quī sē in īnspērātīs ac repentīnīs pecūniīs sūmptuōsius īnsolentiusque iactārunt. Hī dum aedificant tamquam beātī, dum praediīs lēctīs, familiīs māgnīs, convīviīs apparātīs dēlectantur, in tan- tum aes aliēnum incidērunt, ut, sī salvī esse velint, Sulla sit eīs ab īnferīs excitandus; quī etiam nōn nūllōs agrestēs, homi- nēs tenuēs atque egentēs, in eandem illam spem rapīnārum veterum impulērunt. —II. 1x.
28, 11-29, 4. Quārtum genus est sānē varium et mixtum et turbulentum; quī iam prīdem premuntur, quī numquam ēmer- 2422 C
37-38] BELLUM CATILINAE.
ōtium iīngrātō labōrī praetulerat. Eōs atque aliōs omnīs malum pūblicum alēbat; quō minus mīrandum est homi- nēs egentīs, malīs mōribus, māxumā spē, reī pūblicae iūxtā ac sibi eōnsuluisse. Praetereā quōrum victōriā Sullae parentēs prōscrīptī, bona ērepta, iūs lībertātis imminūtum erat, haud sānē aliō animō bellī ēventum exspectābant. Ad hōc quīceumque aliārum atque senātūs partium erant, conturbārī rem pūblicam quam minus valēre ipsī mālē- bant. Id adeō malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat.
- Nam postquam, Cn. Pompēiō et M. Crassō cōnsu- libus, tribūnīcia potestās restitūta est, hominēs adulēscen- tēs summam potestātem nactī, quibus aetās animusque ferōx erat, coepēre senātum crīminandō plēbem exagitāre, dein largiundō atque pollicitandō magis incendere: ita ipsī clārī potentēsque fierī. Contrā eōs summā ope nītē- bātur plēraque nōbilitās, senātūs speciē, prō suā māgni-
gunt, quī partim inertiā, partim male gerendō negōtiō, partim etiam sūmptibus in vetere aere aliēnō vacillant; quī vadimōniīs, iūdiciīs, prōscrīptiōne bonōrum dēfatīgātī, permultī et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra cōnferre dīcuntur. IIōsce ego nōn tam mīlitēs ācrēs quam īnfitiātōrēs lentōs esse arbitror. —II. x.
29, 4-10. Quīntum genus est parricīdārum, sīcāriōrum, dē- nique omnium facinorōsōrum. Quōs ego ā Catilīnā nōn revocō; nam neque ab eō dīvellī possunt, et pereant sānē in latrōciniō, quoniam sunt ita multī, ut eōs carcer capere nōn possit. Pos- trēmum autem genus est nōn sōlum numerō, vērum etiam genere ipsō atque vītā, quod proprium Catilīnae est, dē ēius dīlēctū, immō vērō dē complexū ēius ac sinū; quōs pexō capillō, nitidōs, aut imberbēs aut bene barbātōs vidētis, manicātīs et tālāribus tunicīs, vēlīs amictōs, nōn togīs; quōrum omnis indus- tria vītae et vigilandī labor in antelūcānīs cēnīs exprōmitur.— II. x.
29
[Sīl
10
10
15 30
10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI 88-40
tūdine. Namque, ut paucīs vērum absolvam, post illa tempora quīcumque rem pūblicam agitāvēre, honestīs nōminibus, aliī sīcutī populī iūra dēfenderent, pars, quō senātūs auctōritās māxuma foret, bonum pūblicum simu- lantēs, prō suā quisque potentiā certābant. Neque illīs modestia neque modus contentiōnis erat; utrīque victō- riam erūdēliter exercēbant.
- Sed postquam Cn. Pompēius ad bellum maritumum atque Mithridāticum missus est, plēbis opēs imminūtae, paucōrum potentia crēvit. Iī magistrātūs, prōvinciās aliaque omnia tenēre; ipsī innoxiī, flōrentēs, sine metū aetātem agere, cēterōs, quī plēbem in magistrātū placi- dius tractārent, iūdiciīs terrēre. Sed ubi prīmum dubiīs rēbus novandī spēs oblāta est, vetus certāmen animōs eōrum arrēxit. Quod sī prīmō proeliō Catilīna superior aut aequā manū discessisset, profectō māgna clādēs atque calamitās rem pūblicam oppressisset; neque illīs, quī vic- tōriam adeptī forent, diūtius eā ūtī licuisset, quīn dēfessīs et exsanguibus, quī plūs posset, imperium atque lībertātem extorquēret.
Fuēre tamen extrā coniūrātiōnem complūrēs, quī ad Catilīnam initiō profectī sunt. In iīs erat Fulvius, senā- tōris fīlius, quem retrāctum ex itinere parēns necārī iussit. īsdem temporibus Rōmae Lentulus, sīcutī Catilīna prae- cēperat, quōscumque mōribus aut fortūnā novīs rēbus idō- neōs crēdēbat, aut per sē aut per aliōs sollicitābat, neque sōlum cīvīs, sed cūiusque modī genus hominum, quod modo bellō ūsuī foret.
- Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat, utī lēgā- tōs Allobrogum requīrat, eōsque, sī possit, impellat ad societātem bellī, exīstumāns pūblicē prīvātimque aere aliēnuō oppressōs, praetereā quod nātūrā gēns Gallica 40-41] BELLUM CATILINAE.
bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. Umbrēnus, quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prīn cipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. Itaque sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspexit, percon- tātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns ēius cāsum, requīrere coepit quem exitum tantīs malīs spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō auxilī nihil esset, mise- riīs suīs remedium mortem exspectāre, “at ego” inquit “vōbīs, sī modo virī esse voltis, ratiōnem ostendam, quā tanta ista mala effugiātis.”” Haec ubi dīxit, Allobrogēs in māxumam spem adductī Umbrēnum ōrāre, ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod nōn cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitā- tem aere aliēnō līberāret. Ille eōs in domum D. Brītī perdūcit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semprōniam; nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. Praetereā Gabīnium arcessit, quō māior auctōritās ser- mōnī inesset. Eō praesente, coniūrātiōnem aperit, nōmi- nat sociōs, praetereā multōs cūiusque generis innoxiōs, quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.
- Sed Allobrogēs diū in incertō habuēre, quidnam cōnsilī caperent: in alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, māgna mercēs in spē victōriae, at in alterā māiōrēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illīs volventibus tandem vīcit fortūna reī pūblicae. Itaque
31, 22-27. Quid vērō? ut hominēs Gallī ex cīvitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populō Rōmānō facere et posse et nōn nōlle videātur, spem imperī ac rērum māximā- rum ultrō sibi ā patriciīs hominibus oblātam neglegerent ves- tramque salūtem suīs opibus antepōnerent, id nōn dīvīnitus
31
10
15
20
25
5 32
10
15
20
C. SALLUSTI CRISPI [41-43
Q. Fabiō Sangae, cūius patrōciniō cīvitās plūrumum ūtē- bātur, rem omnem, utī cōgnōverant, aperiunt. Cicerō, per Sangam cōnsiliō cōgnitō, lēgātīs praecēpit, ut studium coniūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene polliceantur, denīque operam utī eōs quam māxumē manu- fēstōs habeant. :
-
Iīsdem ferē temporibus in Galliā citeriōre atque ulteriōre, item in agrō Pīcēnō, Bruttiō, Xpūliā mōtus erat. Namque illī, quōs ante Catilīna dīmīserat, incōnsultē ac velutī per dēmentiam cūncta simul agēbant; nocturnīs cōnsiliīs, armōrum atque tēlōrum portātiōnibus, festī- nandō, agitandō omnia, plūs timōris quam perīculī effē- cerant. Ex eō numerō complūrīs Q. Metellus Celer praetor ex senātūs cōnsultō, causā cōgnitā, in vincula coniēcerat, item in citeriōre Galliā C. Murēna, quī eī prōvinciae lēgātus praeerat.
-
At Rōmae Lentulus cum cēterīs, quī prīncipēs coniūrātiōnis erant, parātīs ut vidēbātur māgnīs cōpiīs, cōnstituerant, utī, cum Catilīna ex agrō Faesulānō cum exercitū vēnisset, L. Bēstia, tribūnus plēbis, contiōne habitā, quererētur dē āctiōnibus Cicerōnis bellīque gra- vissumī invidiam optumō cōnsulī impōneret; eō sīgnō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrātiōnis suum quis- que negōtium exsequerētur. Sed ea dīvīsa hōc modō dīcēbantur: Statilius et Gabīnius utī cum māgnā manū duodecim simul oportūna loca urbis incenderent, quō tumultū facilior aditus ad cōnsulem cēterōsque, quibus īnsidiae parābantur, fieret; Cethēgus Cicerōnis iānuam obsidēret eumque vī aggrederētur, alius autem alium,
esse factum putātis, praesertim quī nōs nōn pūgnandō, sed tacendō superāre potuerint? —III. 1x. 43-44] BELLUM CATILINAE.
sed fīliī familiārum, quōrum ex nōbilitāte māxuma pars erat, parentīs interficerent; simul, caede et incendiō per- culsīs omnibus, ad Catilīnam ērumperent. Inter haec parāta atque dēcrēta Cethēgus semper querēbātur dē īgnāviā sociōrum: illōs dubitandō et diēs prōlātandō māgnās oportūnitātēs corrumpere; factō, nōn cōnsultō in tālī perīculō opus esse, sēque, sī paucī adiuvārent, languentibus aliīs, impetum in cūriam factūrum. Nātūrā ferōx, vehemēns, manū prōmptus erat; māxumum bonum in celeritāte putābat.
- Sed Allobrogēs ex praeceptō Cicerōnis per Gabī- nium cēterōs conveniunt; ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō, item Cassiō postulant iūs iūrandum, quod sīgnātum ad cīvīs perferant; aliter haud facile eōs ad tantum negō- tium impellī posse. Cēterī nihil suspicantēs dant, Cas- sius sēmet eō brevī ventūrum pollicētur ac paulō ante lēgātōs ex urbe proficīscitar. Lentulus cum iīs T. Vol- turcium quendam Crotōniēnsem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīnā, datā atque acceptā fidē, societātem cōnfīrmārent. Ipse Volturciō
33, 3-10. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hōc prōvidēbam animō, Quirītēs, remōtō Catilīnā, nōn mihi esse P. Lentnlī somnum, nec L. Cassī adipēs, nec C. Cethēgī furiō- sam temeritātem pertimēscendam. —III. viI.
33, 11-20. Itaque, ut comperī lēgātōs Allobrogum, bellī Trānsalpīnī et tumnltūs Gallicī excitandī causā, ā P. Lentulō esse sollicitātōs, eōsque in Galliam ad suōs cīvīs eōdemque itinere cum litterīs mandātīsque ad Catilīnam esse missōs, comitemque eīs adiūnctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilīnam esse datās litterās, facultātem mihi oblātam putāvī, ut, quod erat difīicillimum, quodque ego semper optābam ab dīs immortālibus, ut tōta rēs nōn sōlum ā mē, sed etiam ā senātū et ā vōbīs manifēstō dēprehenderētur. —IlI. 11I.
33
10
15
20
10 34
10
10
C. SALLUSTI CRISPI t44-45
litterās ad Catilīnam dat, quārum exemplum īnfrā scrīp- tum est: “Quī sim, ex eō, quem ad tē mīsī, cōgnōscēs. Fac cōgitēs, in quantā calamitāte sīs, et memineris tē virum esse; cōnsīderēs quid tuae ratiōnēs postulent; auxilium petās ab omnibus, etiam ab īnfimīs.” Ad hōc mandāta verbīs dat: cum ab senātū hostis iūdicātus sit, quō cōnsiliō servitia repudiet? in urbe parāta esse, quae iusserit; nē cunctētur ipse-propius accēdere.
- Hīs rēbus ita āctīs, cōnstitūtā nocte quā proficī- scerentur, Cicerō per lēgātōs cūncta ēdoctus, L. Valeriō Flaccō et C. Pomptīnō praetōribus imperat, ut in ponte Mulviō per īnsidiās Allobrogum comitātūs dēprehendant; rem omnem aperit, cūius grātiā mittēbantur; cētera, utī factō opus sit, ita agant permittit. Illī, hominēs mīli- tārēs, sine tumultū praesidiīs collocātīs, sīcutī praecep- tum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī
33, 20-34, 5. Erant autem sine nōmine, sed ita: ‘Quis sim, sciēs ex eō, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cōgitā, quem in locum sīs prōgressus. Vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam īnfimōrum. —III. v.
34, 9-385, 7. Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptī- num praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs reī pūblicae virōs, ad mē vocāvī; rem exposuī; quid fierī placēret, ostendī.
Illī autem, quī omnia dē rē pūblicā praeclāra atque ēgregia
sentīrent, sine recūsātiōne ac sine ūllā morā negōtium suscēpē- runt, et, cum advesperāsceret, occultē ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximīs vīllīs ita bipartītō fuērumt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsī sine cūiusquam suspīciōne multōs fortēs virōs ēdūxerant, et ego ex praefectūrā Reātīnā complūrōs dēlēctōs adulēscentēs, quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidiō, cum gladiīs mīseram. Intevim, tertiā ferē vigiliā exāctā, cum iam pontem Mulvium māgnō comitātū lēgātī Allobrogum ingredī inciperent ūnāque Volturcius, fit in eōs impetus: ēdūcuntur et ab illīs s
45-46 BELLUM CATILINAE.
lēgātī cum Voltureiō vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cōgnitō cōnsiliō, sine morā praetō- ribus sē trādunt. Volturcius, prīmō cohortātus cēterōs, gladiō sē ā multitūdine dēfendit; deinde ubi ā lēgātīs dēsertus est, multa prius dē salūte suā Pomptīnum obte- stātus, quod eī nōtus erat, postrēmō timidus ac vītae diffīdēns velut hostibus sēsē praetōribus dedit.
- Quibus rēbus cōnfectīs, omnia properē per nūntiōs cōnsulī dēclārantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre: nam laetābātur intellegēns, coniūrāti- ōne patefactā, cīvitātem perīculīs ēreptam esse; porrō autem anxius erat, dubitāns, in māxumō scelere tantīs cīvibus dēprehēnsīs, quid factō opus esset; poenam illō- rum sibi onerī, impūnitātem perdundae reī pūblicae fore crēdēbat. Igitur, cōnfīrmātō animō, vocārī ad sēsē iubet Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Cae- pārium Tarracīnēnsem, quī in Āpūliam ad concitanda servitia proficīscī parābat. Cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cōgnitō indiciō, ex urbe profūgerat. Cōnsul Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns perdūcit, reliquōs cum cūstōdibus in
gladiī et ā nostrīs. Rēs praetōribus erat nōta sōlīs, īgnōrābātur ā cēterīs.
Tum interventū Pomptīnī atque Flaccī pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integrīs sīgnīs praetōribus trāduntur; ipsī comprehēnsī ad mē, cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur. —III. 1t-r1I.
35, 15-18. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabīnium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō quod in litterīs dandīs praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat. —III. mr.
35
10
20
10 36
10
1ō
10
15
C. SALLUSTI CRISPI 46-47
aedem Concordiae venīre iubet. Eō senātum advocat māgnāque frequentiā ēius ōrdinis Volturcium cum lēgā- tīs introdūcit, Flaccum praetōrem scrīnium cum litterīs, quās ā lēgātīs accēperat, eōdem afferre iubet.
- Volturcius interrogātus dē itinere, dē litterīs, po- strēmō quid aut quā dē causā cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre dē coniūrātiōne; post, ubi fidē pūblicā dīcere iussus est, omnia, utī gesta erant, aperit, docetque sē, paucīs ante diēbus ā Gabīniō et Caepāriō socium adscītum, nihil amplius scīre quam lēgātōs; tan- tum modo audīre solitum ex Gabīniō P. Autronium, Ser. Sullam, L. Varguntēium, multōs praetereā in eā coniūrātiōne esse. Eadem Qcallī fatentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litterās sermōnibus, quōs ille habēre solitus erat: ex librīs Sibyllīnīs rēgnum
36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vīdistis, coēgī. — III. mī.
36, 5-87, 5. Intrōdūxī Volturcium sine Gallīs; fidem pūbli- cam iussū senātūs dedi; hortātus sum, ut ea, quae scīret, sine timōre indicāret. Tum ille dīxit, cum vix sē ex māgnō timōre recreāsset, ā P. Lentulō sē habēre ad Catilīnam mandāta et litterās, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad nrbem quam prīmum cum exercitū accēderet; id autem eō cōnsiliō, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum dēscrīptum dis- tribātumque erat, incendissent caedemque īnfīnītam cīvium fēcissent, praestō esset ille, quī et fugientēs exciperet et sē cum hīs urbānīs ducibus coniungeret. Intrōductī autem QGallī iūs iūrandum sibi et litterās ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō ad suam gentem data esse dīxērunt, atque ita sibi ab hīs et ā L. Cassiō esse praescrīptum, ut equitāium in ītaliam quam prīmum mit- terent; pedestrēs sibi cōpiās nōn dēfutūrās; Lentulum autem sibi cōnfīrmāsse ex fātīs Sibyllīnīs haruspicumque respōnsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenīre esset necesse; Cinnam ante sē et 47-48] BELLUM CATILINAE.
Rōmae tribus Cornēliīs portendī; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; prae- tereā ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspicēs respondissent bellō cīvīlī cruentum fore. Igitur, perlēctīs litterīs, cum prius
omnēs sīgna sua cōgnōvissent, senātus dēcernit, utī, abdi-
cātō magistrātū, Lentulus itemque cēterī in līberīs cūstō- diīs habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulō Spinthērī, quī tum aedīlis erat, Cethēgus Q. Cornificiō, Statilius C. Caesarī, Gabīnius M. Crassō, Caepārius — nam is paulō ante ex fugā retrāctus erat — Cn. Terentiō senātōrī trā- duntur.
- Intereā plēbs, coniūrātiōne patefactā, quae prīmō cupida rērum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilīnae cōnsilia exsecrārī, Cicerōnem ad caelum tollere;
Sullam fuisse; eundemque dīxisse fātālem hunc annum esse ad interitam hūius urbis atque imperī, quī esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōlī autem incēnsiōnem vīcēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēterīs contrōversiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnālibus caedem fierī atque urbem incendī placēret, Cethēgō nimium id longum vidē- rētur.—III. 1v.
37, 5-12. Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē prae- tūrā abdicāsset, in cūstōdiam trāderētur; itemque utī C. Cethē- gus, L. Statilius, P. Gabinius, quī omnēs praesentēs erant, in cūstōdiam trāderentur: atque idem hōc dēcrētum est in L. Cas- sium, quī sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis dēpoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs āpūliam attribū- tam esse erat indicātum; in P. Furium, quī est ex eīs colōnīs, quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chīlōnem, quī ūnā cum hōc Furiō semper erat in hāc Allobrogum sollicitā- tiōne versātus; in P. Umbrēnum, lībertīnnum hominem, ā quō prīmum Gallōs ad Gabīnium perductōs esse cōnstābat. —III. vI.
37
10
15
10
1 īīū
1r
.
5
x
“
C. SALLUSTI CRIsPīī gaē
velutī ex servitāte ērepta gaudium atque laetitiam agitā-
4
btar: namque alia bellī facinera praedee magis quam dētrī-
meuntō fere. incendium vērō crūdūaēle. immoederātum ac sibi
māxumē calamitēsam putātat. quippe cui emnēs cōpiae 39]: F 2īx ā ux 21320570 m2y12um: 2 2 imm āsū cotīdiār 2ō etī curxū UTPCr 1ē ēraānv.
retrāctum āīētant. Is cum sē dīceret indicātūrum dē ī iāēs pēblica data esset, iussus ā cōnsule īret ēdīcere, eadem ferē quae Volturcius. dē parā- itinere hestium. senā-
facilius ē terīculō ēriperentur. Sed ubi Tarquuinius Crassum nēmināvit. hominem nōbilem. māxumīs dīvitiīs. summā patentiā. aliī rem inerēdibilem ratī. pars. tametsī vērum exīstumābtant. tamen quia in tālī tempore tanta 5īs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,
plērīque Crassō ex negūtiīs prīvātīs obnoxiī. conclāmant
p=Bdum. nēqUē 2amplius potestātem faciundam, nisi dē ēō indicāret. cūius cōnsiliō tāantam rem esset mentītus.
c
quī exīstamārent indieium illud ā acilius. appellātō Crassō. peēr societātem perīculī reliquēs illus potentia tegeret. um 3āiēbant. nē Cras-
4- a 5
1.4 5 2 ī ges . 2X ī1 ē ī l5ū y-45 2 ē —45 ti tfi
sus mōre suū. suscēptō malūrum petrōciniō. rem pūblicam conturtāret. Ipsum Crassum ego posteā praedicantem
18-50] BELLUXM CATILINAE.
audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerōne impo- sitam.
- Sed iīsdem temporibus Q. Catulus et C. Pīsō neque pretiō neque grātiā Cicerōnem impellere quīvēre, utī per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō nōminārētur. Nam uterque cum illō grasīs inimīcitiās exercēbant: Pīsō oppūgnātus in iūdiciō pecūniārum repe- tundārum propter cūiusdam Tīrānspadānī supplicium iniū- stum; Catulus ex pertītiōne pontificātūs odiō incēnsus, quod extrēmā aetāte, māsumīs honōribus ūsus, ab adulē- scentulō Caesare victus discesserat. Rās autem oportūna vidēbātur, quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte. pūblicē māsumīs mūneribus. grandem pecūniam dēābēbat. Sed ubi cōnsulem ad tantum facinus impellere nequeurt. ipsī singillātim circumeundō atque ēmentiundō. quae sē ex Volturciō aut Allobrogibus audīsse dīcerent. māgnam illī invidiam cōnflāverant, ūsque eō. ut nōnnūllī equitēs Rōmānī, quī praesidī causā cum tālīs erant circum aedem Concordiae, seu perīculī māgnitūdire seu animī mōbilītāte impulsī. quō studium suum in rem pūblicam clārius esset, ēgredientī ex senātū Caesarī gladiō mini- tārentur.
S0. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgārīs Allo- brogam et T. vVolturciō, comprutātō eōrum indiciō. praemia dēcernuntur. līvertī et paucī ex clientibus Lee- tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in wīcīs ad eum ēripiundum sollicitābant. partim exquīrēbant ducēs multitūdinum. quī pretiō rem pūblicam vēxāre solitī erant: Cethēgus autem per nūntiōs famīliam bertōs suōs. lēctōs et exercitātōs. ōrābat ut grege factō cum tēlīs ad sēsē irrumperent. C(Cēōnsul ubi ea parērī cōgnōvit, dispositīs praesidiīs ut rēs atquē tempus monē-
16
25 40
10
20
10
C. SALLUSTI CRISPI (50-51
bat, convocātō senātū, refert quid dē iīs fierī placeat, quī in cūstōdiam trāditī erant.—Sed eōs paulō ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem pūblicam fēcisse.— Tum D. Iānius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō tempore cōnsul dēsīgnātus erat, dē iīs, quī in cūstōdiīs tenēbantur, et praetereā dē L. Cassiō, P. Furiō, P. Um- brēnō, Q. Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sū- mundum dēcrēverat; isque posteā, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Nerōnis itūrum sē dīxerat, quī dē eā rē, praesidiīs abductīs, referundum cēnsuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam ā cōnsule, hūiusce modī verba locūtus est: 51. “Omnīs hominēs, patrēs cōnscrīptī, quī dē rēbus dubiīs cōnsultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā vacuōs esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; sī lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi cōpia est memorandī, patrēs cōnscrīptī, quī rēgēs atque populī, īrā aut misericordiā impulsī, male cōnsuluerint; sed ea mālō dīcere, quae māiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. Bellō Macedonicō,
40, 2-11. Videō duās adhūc esse sententiās; ūnam D. Sīlānī, quī cēnset eōs, quī haec dēlēre cōnātī sunt, morte esse multan- dōs; alteram C. Caesaris, quī mortis poenam removet, cēterō- rum suppliciōrum omnēs acerbitātēs amplectitur. Uterque et prō suā dīgnitāte et prō rērum māgnitādine in summā sevēri- tāte versātur. Alter eōs, quī nōs omnēs vītā prīvāre cōnātī sunt, quī dēlēre imperium, quī populī Rōmānī nōmen exstinguere, pūnctum temporis fruī vītā et hōc commūnī spīritū nōn putat oportēre atque hōc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hāc rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur. —IV. rv. 51] BELLUM CATILINAE.
quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiōrum cīvitās māgna atque māgnifica, quae populī Rōmānī opibus crēverat, īnfīda et advorsa nōbīs fuit; sed postquam, bellō cōn- fectō, dē Rhodiīs cōnsultum est, māiōrēs nostrī, nē quis dīvitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum dīceret, impūnītōs eōs dīmīsēre. Item bellīs Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiās multa nefāria facinora fēcissent, numquam ipsī per occāsiōnem tālia fēcēre: magis quid sē dīgnum foret, quam quid in illōs iūre fierī posset, quaerēbant.
“Hōc item vōbīs prōvidendum est, patrēs cōnscrīptī, nē plūs apud vōs valeat P. Lentulī et cēterōrum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōn- sulātis. Nam sī dīgna poena prō factīs eōrum reperītur, novom cōnsilium approbō; sīn māgnitūdō sceleris omnium ingenia exsuperat, iīs ūtendum cēnseō, quae lēgibus com- parāta sunt. Plērīque eōrum, quī ante mē sententiās dīxērunt, compositē atque māgnificē cāsum reī pūblicae miserātī sunt; quae bellī saevitia esset, quae victīs acci- derent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, puerōs; dīvellī lībe- rōs ā parentum complexū; mātrēs familiārum patī quae victōribus collubuissent; fāna atque domōs spoliārī; cae- dem, incendia fierī; postrēmō armīs, cadāveribus, cruōre atque lūctū omnia complērī. Sed, per deōs immontālīs, quō illa ōrātiō pertinuit? An utī vōs īnfēstōs coniūrā- tiōnī faceret ? scīlicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet. Nōn ita est, neque cui- quam mortālium iniūriae suae parvae videntur; multī eās gravius aequō habuēre. Sed alia aliīs licentia est, patrēs cōnscrīptī. Quī dēmissī in obscūrō vītam habent, sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt, fāma atque for- tūna eōrum parēs sunt; quī māgnō imperiō praeditī in
41
10
1
20
30 10
1ō
20
10
C. SALLUSTI CRISPI ō1
excelsō aetātem agunt, eōrum facta cūnctī mortālēs nōvēre. Ita in māxumā fortūnā minuma licentia est; neque stu- dēre neque ōdisse, sed minumē īrāscī decet; quae apud aliōs īrācundia dīcitur, ea in imperiō superbia atque crū- dēlitās appellātur. Equidem ego sīc exīstumō, patrēs cōnscrīptī, omnīs cruciātūs minōrēs quam facinora illō- rum esse; sed plērīque mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs, sceleris eōrum oblītī, dē poenā dis- serunt, sī ea paulō sevērior fuit.
“D. Sīlānum, virum fortem atque strēnuum, certōsciō, quae dīxerit, studiō reī pūblicae dīxisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimīcitiās exercēre: eōs mōrēs eam- que modestiam virī cōgnōvī. Vērum sententia ēius mihi nōn crūdēlis — quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī potest ? —sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. Nam profectō aut metus aut iniūria tē subēgit, Sīlāne, cōn- sulem dēsīgnātum, genus poenae novom dēcernere. Dē timōre supervacāneum est disserere, cum praesertim dīligentiā clārissumī virī cōnsulis tanta praesidia sint in armīs. Dē poenā possum equidem dīcere —id quod rēs habet —in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum
42, 17-20. Quae cum ita sint, Quirītēs, vōs, quem ad modum iam anteā dīxī, vestra tēcta vigiliīs cūstōdiīsque dēfendite; mihi, ut urbī sine vestrō mōtū ac sine ūllō tumultū satis esset praesidī, cōnsultum atque prōvīsum est. Colōnī omnēs mūni- cipēsque vestrī, certiōrēs ā mē factī dē hāc nocturnā excursiōne Catilīnae, facile urbēs suās fīnēsque dēfendent. Gladiātōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putāvit,— quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, — potestāte tamen nostrā continēbuntur. —II. xiII.
42, 20-43, 2. Alter intellegit mortem ab dīs immortālibus nōn esse supplicī causā cōnstitūtam, sed aut necessitātem nātū- rae aut labōrum ac miseriārum quiētem esse.— IV. 1v. 51] BELLUM CATILINAE.
requiem, nōn cruciātum esse; eam cūncta mortālium mala dissolvere; ultrā neque cūrae neque gaudiō locum esse. Sed, per deōs immortālīs, quam ob rem in sententiam nōn addidistī, utī prius verberibus in eōs animadvorte- rētur? An quia lēx Porcia vetat? At aliae lēgēs item condemnātīs cīvibus nōn animam ēripī, sed exsilium per- mittī iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris convictōs ? Sīn quia levius est, quī convenit in minōre negōtiō lēgem timēre, cum eam in māiōre neglē- geris ?
“At enim quis reprehendet, quod in parricīdās reī pūbli- cae dēcrētum erit? Tempus, diēs, fortūna, cūius lubīdō gentibus moderātur. Illīs meritō accidet, quicquid ēvē- nerit; cēterum vōs, patrēs cōnscrīptī, quid in aliōs sta- tuātis cōnsīderāte. Omnia mala exempla ex bonīs orta sunt; sed ubi imperium ad īgnārōs ēius aut minus bonōs pervēnit, novom illud exemplum ab dīgnīs et idōneīs ad indīgnōs et nōn idōneōs trānsfertur. Lacedaemoniī dē- victīs Athēniēnsibus trīgintā virōs imposuēre, quī rem pūblicam eōrum trāctārent. Iī prīmō coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre; ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. Post, ubi paulātim licentia crēvit, iūxtā bonōs et malōs lubīdinōsē interfi- cere, cēterōs metū terrēre: ita cīvitās, servitūte oppressa, stultae laetitiae gravīs poenās dedit. Nostrā memoriā vietor Sulla cum Damasippum et aliōs ēius modī, quī malō reī pūblicae crēverant, iugulārī iussit, quis nōn factum ēius laudābat ? hominēs scelestōs et factiōsōs, quī sēditiōnibus rem pūblicam exagitāverant, meritō ne- cātōs āiēbant. Sed ea rēs māgnae initium clādis fuit. Nam utī quisque domum aut vīllam, postrēmō vās aut
43
10
15
20
25 44
ct
10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI 1ō51
vestīnentum alicūius concupīverat, dabat operam, ut is in prōscrīptōrum numerō esset. Ita illī, quibus Dama- sippī mors laetitiae fuerat, paulō post ipsī trahēbantur; neque prius fīnis iugulandī fuit quam Sulla omnīs suōs dīvitiīs explēvit. Atque ego haec nōn in M. Tulliō neque hīs temporibus vereor; sed in māgnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. Potest aliō tempore, aliō cōnsule, cui item exercitus in manū sit, falsum aliquid prō vērō crēdī; ubi hōc exemplō per senātūs dēcrētum cōnsul gladium ēdūxerit, quis illī fīnem statuet aut quis mode- rābitur?
“Māiōrēs nostrī, patrēs cōnserīptī, neque cōnsilī neque audāciae umquam eguēre, neque illīs superbia obstābat, quō minus aliēna īnstitūta, sī modo proba erant, imitā- rentur. Arma atque tēla mīlitāria ab Samnītibus, īn- sīgnia magistrātanum ab Tūscīs plēraque sūmpsērunt; postrēmō quod ubīque apud sociōs aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summō studiō domī exsequēbantur: imi- tārī quam invidēre bonīs mālēbant. Sed eōdem illō tem- pore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sūmēbant. Postquam rēs pūblica adolēvit et multitūdine cīvium fac- tiōnēes valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia hūiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, quibus lēgibus exsilium damnātīs permissum est. Hanc ego causam, patrēs cōnscrīptī, quō minus novom cōnsi- lium capiāmus, in prīmīs māgnam putō. Profectō virtūs atque sapientia māior illīs fuit, quī ex parvīs opibus tan- tum imperium fēcēre, quam in nōbīs, quī ea bene parta vix retinēmus.
“Placet igitur eōs dīmittī et augērī exercitum Catilīnae? Minumē. Sed ita cēnseō: pūblicandās eōrum pecūniās, ō51-52] BELLUM CATILINAE.
ipsōs in vinculīs habendōs per mūnicipia, quae māxumē opibus valent; neu quis dē iīs posteā ad senātum referat, nēve cum populō agat; quī aliter fēcerit, senātum exīstu- māre eum contrā rem pūblicam et salūtem omnium fac- tūrum.”
- Postquam Caesar dīcundī fīnem fēcit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiēbantur. At M. Porcius Catō, ro- gātus sententiam, hūiusce modī ōrātiōnem habuit:
ī
44, 31-45, 5. Mūnicipiīs dispertīrī iubet. Habēre vidētur ista rēs inīquitātem, sī imperāre velīs, difficultātem, sī rogāre.— IV. w.
44, 31-45, 5. Adiungit gravem poenam mūnicipiīs, sī quis eōrum vincula rūperit; horribilēs cūstōdiās circumdat et dīgnās scelere hominum perditōrum; sancit, nē quis eōrum poenam, quōs condemnat, aut per senātum aut per populum levāre pos- sit; ēripit etiam spem, quae sōla hominēs in miseriīs cōnsōlārī solet. Bona praetereā pūblicāī iubet; vītam sōlam relinquit nefāriīs hominibus; quam sī ēripuisset, multōs ūnā dolōrēs animī atque corporis et omnēs scelerum poenās adēmisset. Itaque ut aliqua in vītā formīdō improbīs esset posita, apud īnferōs ēius modī quaedam illī antīquī supplicia impiīs cōunsti- tūta esse voluērunt, quod vidēlicet intellegēbant hīs remōtīs nōn esse mortem ipsam pertimēscendam. —IV. rv.
44, 31-45, 5. Nunc, patrēs cōnscrīptī, ego meā videō quid intersit. Sī eritis secūtī sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in rē pūblicā viam, quae populāris habētur, secūtus est, for- tasse minus erunt hōc auctōre et cōgnitōre hūiusce sententiae mihi populārēs impetūs pertimēscendī; sīn illam alteram, nēsciō an amplius mihi negōtī contrahātur. Sed tamen meōrum perī- culōrum ratiōnēs ūtilitās reī pūblicae vincat. Habēmus enim ā Caesare, sīcut ipsīus dīgnitās et māiōrum ēius amplitūdō postu- lābat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem pūblicam voluntātis. Intellēctum est, quid interesset inter levitātem con- tiōnātōrum et animum vērē populārem, salūtī populi cōnsulen- tem —IV.v.
45
10
1ō
20
25 46
C. SALLUSTI CRISPI [52
“Longē mihi alia mēns est, patrēs cōnscrīptī, cum rēs
atque perīcula nostra cōnsīderō, et cum sententiās nōn-
10
1
20
25
30
nūllōrum ipse mēcum reputō. Illī mihi disseruisse viden- tur dē poenā eōrum, quī patriae, parentibus, ārīs atque focīs suīs bellum parāvēre; rēs autem monet cavēre ab illīs magis quam, quid in illōs statuāmus, cōnsultāre. Nam cētera maleficia tum persequāre, ubi facta sunt; hōc, nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frūstrā iūdicia implōrēs: captā urbe, nihil fit reliquī victīs. Sed, per deōs immortā- līs, vōs ego appellō, quī semper domōs, vīllās, sīgna, tabu- lās vostrās plūris quam rem pūblicam fēcistis: sī ista, cūiuscumque modī sunt, quae amplexāminī, retinēre, sī voluptātibus vostrīs ōtium praebēre voltis, expergīsci- minī aliquandō et capessite rem pūblicam. Nōn agitur dē vectīgālibus neque dē sociōrum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubiō est.
“Saepenumerō, patrēs cōnscrīptī, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuriā atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs eā causā advor- sōs habeō; quī mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlīctī grātiam fēcissem, haud facile alterius lubīdinī male facta condōnābam. Sed ea tametsī vōs parvī pen- dēbātis, tamen rēs pūblica fīrma erat: opulentia negle- gentiam tolerābat. Nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam māgni- fioum imperium populī Rōmānī sit, sed haec, cūiuscumque modī videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futūra sint. Hīc mihi quisquam mānsuētūdinem et misericor- diam nōminat. Iam prīdem equidem nōs vēra vocābula rērum āmīsimus: quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audācia fortitūdō vocātur, eō rēs pūblica in extrēmō sita est. Sint sānē, quoniam ita sē mōrēs 52] BELLUM CATILINAE.
habent, līberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordēs in fūribus aerārī; nē illī sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucīs scelerātīs parcunt, bonōs omnīs perditum eant.
“Bene et compositē C. Caesar paulō ante in hōc ōrdine dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa exīstumāns ea, quae dē īnferīs memorantur, dīvorsō itinere malōs ā bonīs loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa ha- bēre. Itaque cēnsuit pecūniās eōrum pūblicandās, ipsōs per mūnieipia in cūstōdiīs habendōs, vidēlicet timēns, nē, sī Rōmae sint, aut ā populāribus coniūrātiōnis aut ā multitūdine conductā per vim ēripiantur. Quasi vērō malī atque scelestī tantum modo in urbe et nōn per tōtam ītaliam sint, aut nōn ibi plūs possit audācia, ubi ad dēfendundum opēs minōrēs sunt. Quā rē vānum equidem hōc cōnsilium est, sī perīculum ex illīs metuit; sī in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis refert mē mihi atque vōbīs timēre. Quā rē cum dē P. Lentulō cēterīsque statuētis, prō certō habētōte, vōs simul dē exercitū Catilīnae et dē omnibus coniūrātīs dēcernere. Quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus īnfīr- mior erit; sī paulum modo vōs languēre vīderint, iam omnēs ferōcēs aderunt.
“Nōlīte exīstumāre māiōrēs nostrōs armīs rem pūblicam ex parvā māgnam fēcisse. Sī ita rēs esset, multō pul- cherrumam eam nōs habērēmus; quippe sociōrum atque cīvium, praetereā armōrum atque equōrum māior cōpia nōbīs quam illīs est. Sed alia fuēre, quae illōs māgnōs fēcēre, quae nōbīs nūlla sunt: domī industria, forīs iūstum imperium, animus in cōnsulundō līber, neque dēlīctō neque lubīdinī obnoxius. Prō hīs nōs habēmus lūxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, prīvātim opulentiam; lau-
47
10
15
20
25
30 48
ct
10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI (ō52
dāmus dīvitiās, sequimur inertiam; inter bonōs et malōs discrīmen nūllum, omnia virtūtis praemia ambitiō possi- det. Neque mīrum: ubi vōs sēparātim sibi quisque cōn- silium capitis, ubi domī voluptātibus, hīc pecūniae aut grātiae servītis, eō fit, ut impetus fīat in vacuam rem pūblicam.
“Sed ego haec omittō. Coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere, Gallōrum gentem īnfēstissumam nō- minī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitū suprā caput est; vōs cunctāminī etiam nunc et dubitātis, quid intrā moenia dēprehēnsīs hostibus faciā- tis ? Misereāminī cēnseō— dēlīquēre hominēs adulēscen- tulī per ambitiōiem — atque etiam armātōs dīmittātis. Nē ista vōbīs mānsuētūdō et misericordia, sī illī arma cēperint, in miseriam convortat. Scīlicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immō vērō māxumē; sed inertiā et mollitiā animī alius alium exspectantēs cunctā- minī, vidēlicet dīs immortālibus cōnfīsī, quī hanc rem pūblicam saepe in māxumīs perīculīs servāvēre. Nōn vōtīs neque suppliciīs muliebribus auxilia deōrum paran- tur; vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prōspera omnia cēdunt; ubi sōcordiae tē atque īgnāviae trādideris, nēquī- quam deōs implōrēs; īrātī īnfēstīque sunt. Apud māiō- rēs nostrōs A. Mānlius Torquātus bellō Gallicō fīlium suum, quod is contrā imperium in hostem pūgnāverat, necārī iussit, atque ille ēgregius adulēscēns immoderātae fortitūdinis morte poenās dedit; vōs dē crūdēlissumīs parricīdīs quid statuātis cunctāminī? vVidgēlicet cētera vīta eōrum huic scelerī obstat. Vērum parcite dīgnitātī Lentulī, sī ipse pudīcitiae, sī fāmae suae, sī dīs aut homi- nibus umquam ūllīs pepercit; īgnōscite Cethēgī adulē- scentiae, nisi iterum patriae bellum fēcit. Nam quid ego 52-53] BELLUM: CATILINAE.
dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? quibus sī quic- quam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblicā habuissent. Postrēmō, patrēs cōnscrīptī, sī mehercule peccātō locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventī sumus. Catilīna cum exercitū faucibus urget, aliī intrā moenia atque in sinū urbis sunt hostēs, neque parārī neque cōnsulī quicquam potest occultē: quō magis pro- perandum est.
“Quā rē ego ita cēnseō: cum nefāriō cōnsiliō scelerā- tōrum cīvium rēs pūblica in māxuma perīcula vēnerit, iīque indiciō T. Volturcī et lēgātōrum Allobrogum con- victī cōnfessīque sint, caedem, incendia aliaque sē foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē cōnfessīs, sīcutī dē manufēstīs rērum capitālium, mōre māiōrum supplicium sūmundum.”
- Postquam Catō adsēdit, cōnsulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam ēius laudant, virtūtem animī ad caelum ferunt; aliī aliōs increpantēs timidōs vocant, Catō clārus atque māgnus habētur; senātī dēcrē- tum fit, sīcutī ille cēnsuerat.
Sed mihi multa legentī, multa audientī, quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā praeclāra facinora fēcit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negōtia sustinuisset. Sciēbam saepenumerō parvā manū cum māgnīs legiōnibus hostium contendisse; cōg- nōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hōc saepe fortūnae violentiam tolerāvisse; fācundiā Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. Ac mihi multa agitantī cōnstābat paucōrum cīvium ēgregiam virtūtem cūncta patrāvisse, eōque factum utī dīvitiās paupertās, multitūdinem paucitās superāret. Sed post-
49
10
15
20
25 50
ct
10
15
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI [63-55
quam lūxū atque dēsidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs pūblica māgnitūdine suā imperātōrum atque magistrā- tuum vitia sustentābat; ac, sīcutī effētā parente, multīs tempestātibus haud sānē quisquam Rōmae virtūte māg- nus fuit. Sed memoriā meā ingentī virtūte, dīvorsīs mōribus fuēre virī duo, M. Catō et C. Caesar. Quōs quo- niam rēs obtulerat, silentiō praeterīre nōn fuit cōnsilium, quīn utrīusque nātūram et mōrēs, quantum ingeniō pos- sem, aperīrem.
-
Igitur iīs genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Caesar beneficiīs ac mūnificentiā māgnus habēbātur, inte- gritāte vītae Catō. Ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic sevēritās dīgnitātem addiderat. Caesar dandō, sublevandō, īgnōscundō, Catō nihil largiundō glō- riam adeptus est. In alterō miserīs perfugium erat, in alterō malīs perniciēs; illīus facilitās, hūius cōnstantia laudābātur. Postrēmō Caesar in animum indūxerat labō- rāre, vigilāre; negōtiīs amīcōrum intentus sua neglegere, nihil dēnegāre quod dōnō dīgnum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite, neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtūte, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentiā certā- bat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quō minus petēbat glōriam, eō magis illum sequēbātur.
-
Postquam, ut dīxī, senātus in Catōnis sententiam discessit, cōnsul, optumum factū ratus noctem quae īn- stābat antecapere, nē quid eō spatiō novārētur, trēsvirōs, quae supplicium postulābat, parāre iubet; ipse, praesidiīs dispositīs, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēte- ō5-56] BELLUM CATILINAE.
rīs per praetōrēs. Ēst in carcere locus, quod Tulliānum appellātur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedēs humī dēpressus. Eum mūniunt undique parietēs atque īnsuper camera lapideīs fornicibus iūncta, sed incultū, tenebrīs, odōre, foeda atque terribilis ēius gerīāt .
faciēs est. In eum locum postquam dēmissus est Len- tulus, vindicēs rērum capitālium, quibus praeceptum erat,
WeR C 5
v u0
uīīmEā ia m ;il
t
bs 5 iī āini nus al īnru ii
5 2 i nā 4 hith
ili ttitiliuii 4a5
CARCER — MAMERTINE PRISON.
A Upper Dungeon. b Hole through whnich the condemned B Lower Dungeon — Tulliānum. were let down into the Tulliānum. a a Lower floor of present church c Spring of clear water.
above. d d Solid Rock.
laqueō gulam frēgēre. Ita ille patricius ex gente clāris- sumā Cornēliōrum, quī cōnsulāre imperium Rōmae habue- rat, dīgnum mōribus factīsque suīs exitium vītae invēnit. Dē Cethēgō, statiliō, Gabīniō, Caepāriō, eōdem modō sup- plicium sūmptum est.
- Dum ea Rōmae geruntur, Catilīna ex omnī cōpiā, quam et ipse addūxerat et Mānlius habuerat, duās le- giōnēs īnstituit, cohortīs prō numerō mīlitum complet.
51
ct
10
15 52
10
1ō
10
15
C. SALLUSTI CRISPI rō56
Deinde, ut quisque voluntārius aut ex sociīs in castra vēnerat, aequāliter distribuerat, ac brevī spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duōbus mīlibus habuisset. Sed ex omnī cōpiā circiter pars quārta erat mīlitāribus armīs īnstrūeta; cēterī, ut quemque cāsus armāverat, sparōs aut lanceās, aliī praea- cūtās sudīs portābant. Sed postquam Antōnins cum exercitū adventābat, Catilīna per montīs iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movēre, hostibus occāsiōnem pūgnandī nōn dare: spērābat prope diem māgnās cōpiās sēsē habitūrum, sī Rōmae sociī in- cepta patrāvissent. Intereā servitia repudiābat, cūius initiō ad eum māgnae cōpiae concurrēbant, opibus con- iūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs ratiōnibus exīstu- māns, vidērī causam cīvium cum servīs fugitīvīs commū- nicāvisse.
52, 4-7. Itaque ego illum exercitum prae Gallicānīs legiōui- bus et hōc dīlēetū, quem in agrō Pīcēnō et Gallicō Q. Metellus habuit, et hīs cōpiīs, quae ā nōbīs cotīdiē comparantur, māgnō opere contemnō, collēctum ex senibus dēspērātīs, ex agrestī lūxuriā, ex rūsticīs dēcoctōribus, ex eīs, quī vadimōnia dēserere quam illum exercitam māluērunt; quibus ego nōn modo sī aciem exercitūs nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetōris osten- derō, concident. —II. 11I.
52, 4-7. īnstruite nunc, Quirntēs, contrā hās tam praeclārās Catilīnae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitūs. Et prī- mum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs imperātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contrā illam naufragōrum ēiectam ac dēbilitātam manum, flōrem tōtīns ītaliae ac rōbur ēdācite. Iam vērō urbēs colōniārum ac mūnicipiōrum respondēbunt Catilīnae tumulīs silvestribus. Neque ego cēterās cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illīus latrōnis inopiā atque egestāte cōn- ferre dēbeō. —II. xr. ō57-58] BELLUM CATILINAE.
-
Sed postquam in castra nūntius pervēnit Rōmae coniūrātiōnem patefactam, dē Lentulō et Cethēgō cēterīs- que, quōs suprā memorāvī, supplicium sūmptum, plērīque, quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum stu- dium illēxerat, dīlābuntur; reliquōs Catilīna per montīs asperōs māgnīs itineribus in agrum Pistōriēnsem abdūcit eō cōnsiliō, utī per trāmitēs occultē perfugeret in Galliam Trānsalpīnam. At Q. Metellus Celer cum tribus legiō- nibus in agrō Pīcēnō praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa exīstumāns, quae suprā dīximus, Catilīnam agitāre. Igitur, ubi iter ēius ex perfugīs cōgnōvit, castra properē mōvit ac sub ipsīs rādīcibus montium cōnsēdit, quā illī dēscēnsus erat in Galliam properantī. Neque tamen Antōnius procul aberat, utpote quī māgnō exercitū locīs aequiōribus expedītus tardātōs in fugā sequerētur. Sed Catilīna, postquam videt montibus atque cōpiīs hos- tium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factū ratus in tālī rē fortūnam bellī temptāre, statuit cum Antōniō quam prīmum cōnflīgere. Itaque, contiōne advocātā, hūiusce modī ōrātiōnem habuit:
-
“Compertum ego habeō, mīlitēs, verba virtūtem nōn addere, neque ex īgnāvō strēnuum neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fierī. Quanta cūiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta in bellō patēre solet. Quem neque glōria neque perīcula excitant, nēquīquam hortēre; timor animī auribus officit. Sed ego vōs, quō pauca monērem, advocāvī, simul utī cau- sam meī cōnsilī aperīrem.
Scītis equidem, mīlitēs, sōcordia atque īgnāvia Lentulī quantam ipsī. nōbīsque clādem attulerit, quōque modō, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficīscī
58
10
15
30 54
10
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI 58
nequīverim. Nunc vērō quō locō rēs nostrae sint, iūxtā mēcum omnēs intellegitis. Exercitūs hostium duo, ūnus ab urbe, alter ā Galliā obstant; diūtius in hīs locīs esse, sī māxumē animus ferat, frūmentī atque aliārum rērum egestās prohibet; quōcumque īre placet, ferrō iter ape- riundum est. Quāpropter vōs moneō, utī fortī atque parātō animō sītis, et, cum proelium inībitis, memineritis vōs dīvitiās, decus, glōriam, praetereā lībertātem atque patriam in dextrīs vostrīs portāre. Sī vincimus, omnia nōbīs tūta erunt, commeātus abundē, mūnicipia atque colōniae patēbunt: sīn metū cesserimus, eadem illa ad- vorsa fīent; neque locus neque amīcus quisquam teget, quem arma nōn tēxerint. Praetereā, mīlitēs, nōn eadem nōbīs et illīs necessitūdō impendet: nōs prō patriā, prō lībertāte, prō vītā certāmus; illīs supervacāneum est prō potentiā paucōrum pūgnāre.
Quō audācius aggrediāminī, memorēs prīstinae virtūtis. Licuit vōbīs cum summā turpitūdine in exsiliō aetātem agere; potuistis nōnnūllī Rōmae, āmissīs bonīs, aliēnās opēs exspectāre; quia illa foeda atque intoleranda virīs vidēbantur, haec sequī dēcrēvistis. Sī haec relinquere voltis, audāciā opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. Nam in fugā salūtem spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus āvorteris, ea vērō dēmentia est. Semper in proeliō iīs māxumum est perī- culum, quī māxumē timent; audācia prō mūrō habētur.
Cum vōs cōnsīderō, mīlitēs, et cum facta vostra aestumō, māgna mē spēs victōriae tenet. Animus, aetās, virtūs vostra mē hortantur, praetereā necessitūdō, quae etiam timidōs fortīs facit. Nam multitūdō hostium nē circumvenīre queat, prohibent angustiae locī. Quod sī virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inultī animam ō58-60] BELLUM CATILINAE.
āmittātis, neu captī potius sīcutī pecora trucīdēminī, quam virōrum mōre pūgnantēs cruentam atque lūctuō- sam victōriam hostibus relinquātis.”
- Haec ubi dīxit, paululum commorātus, sīgna ca- nere iubet atque īnstrūctōs ōrdinēs in locum aequom dēdūcit. Dein, remōtīs omnium equīs, quō mīlitibus exaequātō perīculō animus amplior esset, ipse pedes exercitum prō locō atque cōpiīs īnstruit. Nam, utī plānitiēs erat inter sinistrōs montīs et ab dexterā rūpe aspera, octō cohortīs in fronte cōnstituit, reliquārum sīgna in subsidiō artius collocat; ab iīs centuriōnēs omnīs, lēctōs et ēvocātōs, praetereā ex gregāriīs mīli- tibus optumum quemque armātum in prīmam aciem sub- dūcit. C. Mānlium in dextrā, Faesulāmum quendam in sinistrā parte cūrāre iubet; ipse cum lībertīs et cālōnibus propter aquilam adsistit, quam bellō Cimbrieō C. Marius in exercitū habuisse dīcēbātur.
At ex alterā parte C. Antōnius, pedibus aeger, quod proeliō adesse nequībat, M. Petrēiō lēgātō exercitum permittit. Ille cohortīs veterānās, quās tumultūs causā cōnscrīpserat, in fronte, post eās cēterum exercitum in subsidiīs locat; ipse equō circumiēns, ūnumquemque nōmināns, appellat, hortātur, rogat, ut meminerint sē contrā latrōnēs inermōs, prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focīs suīs certāre. Homō mīlitāris, quod amplius annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glōriā in exercitū fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōverat; ea commemorandō mīlitum animōs accendēbat.
- Sed ubi, omnibus rēbus explōrātīs, Petrēius tubā sīgnum dat, cohortīs paulātim incēdere iubet; idem facit hostium exercitas. Postquam eō ventum est, unde ā
55
10
1
20
25 56
10
20
25
30
C. SALLUSTI CRISPI L60-61
ferentāriīs proelium committī posset, māxumō clāmōre cum īnfēstīs sīgnīs concurrunt; pīla omittunt, gladiīs rēs geritur. Veterānī, prīstinae virtūtis memorēs, com- minus ācriter īnstāre, illī haud timidī resistunt; māxumā vī certātur. Intereā Catilīna cum expedītīs in prīmā aciē vorsārī, labōrantibus succurrere, integrōs prō sauciīs arces- sere, omnia prōvidēre, multum ipse pūgnāre, saepe hostem ferīre; strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul ex- sequēbātur. Petrēius, ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus erat, māgnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit, eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resi- stentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēterōs aggreditar. Mānlius et Faesulānus in prīmīs pūgnantēs cadunt. Catilīna, postquam fūsās cōpiās sēque cum paucīs relīctum videt, memor generis atque prīstinae suae dīgni- tātis, in cōnfertissumōs hostīs incurrit ibīque pūgnāns cōnfoditur.
- Sed, cōnfectō proeliō, tum vērō cernerēs, quanta audācia quantaque animī vīs fuisset in exercitū Catilīnae. Nam ferē quem quisque vīvos pūgnandō locum cēperat, eum, āmissā animā, corpore tegēbat. Paucī autem, quōs mediōs cohors praetōria disiēcerat, paulō dīvorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. Catilīna vērō longē ā suīs inter hostium cadāvera repertus est, paululum etiam spīrāns, ferōciamque animī, quam habu- erat vīvos, in voltū retinēns. Postrēmō ex omnī cōpiā neque in proeliō neque in fugā quisquam cīvis ingenuus captus est: ita cūnctī suae hostiumque vītae iūxtā peper- cerant.
Neque tamen exercitus populī Rōmānī laetam aut in- cruentam victōriam adeptus erat; nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proeliō, aut graviter volnerātus 61] BELLUM CATILINAE. 5
discesserat. Multī autem, quī ē castrīs vīsundī aut spoliandī grātiā prōcesserant, volventēs hostīlia cadā- vera, amīcum aliī, pars hospitem aut cōgnātum reperiē- bant; fuēre item, quī inimīcōs suōs cōgnōscerent. Ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, lūctus atque 5 gaudia agitābantur. [OCR skipped on page(s) 86-266]