Skip to content

Latest commit

 

History

History
4229 lines (3402 loc) · 176 KB

stuart_caesar.md

File metadata and controls

4229 lines (3402 loc) · 176 KB
title author date lang edited license original_scan notes
Caesar's Gallic War Books I-IV
George Stuart, A.M.
Francis H. Lee
1905
la
false

THE GALLIC WAR.

BOOK I. CAMPAICNS AGAINST THE HELVETII AND ARIOVISTUS. BCZ. 58.

General Description of Gaul and the Character of its Peoples.

ALLIA est omnis dīvīsa in partīs trīs; quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt.— Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Mā- 5 trona et Sēquana dīvidit.

Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent im- io portant; proximīque sunt Germānīs quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte prae- cēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent autis; ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt.

Eōrum ūna pars, quCōīSs pbtintre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad sep- ao

2 The Callic UWar.

tentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus ori- untur, pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī, spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aqui- tānia ā Garumnā flūmine ad Pyȳrēnaeōs montīs et

5 eam partem Oceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

The Conspiracy of Orgetorix.

  1. Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dī- tissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum vir- tūte omnibus praestārent, tōtius Galliae imperiō potīrī.

Id hōc facilius eīis persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine

15 Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte monte Iūrā altis- simō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dividit.

20 Hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre adficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis, angustōs sē fīnīs habēre arbitrā-

25 bantur, quī in longitūdinem mīlia passuum ccxt, in lātitūdinem cLxxx patēbant.

The Preparations of the Helvetii.

S. Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum per-

Campaign against the Helvetii. 3

tinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coēmere, sēmentīs quam māxi- mās facere, ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīr- māre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis s esse dūxērunt; in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant.

OŌrgetorix’s Movements and Arguments.

Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīpvitātīs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō, Sēquanō, io cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Haeduō, frātrī Divi- ciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat ss āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat.

Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obten- tūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae 20 plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque ex- ercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrā- tiōne adductī inter sē fidem et iūsiūrandum dant, et rēgnō occupātō per trīs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant. 25

His Trial, Ēscape, and Death.

  1. Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. Mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt. Damnātum poenam sequī oportēbat ut īgnī cremārētur.

4 The Gallic War.

Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdi- cium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique coēgit, et omnīs clientīs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit;

5 per eōs nē causam dīceret sē ēripuit.

Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi

10 mortem cōnscīverit.

The Helvetii continue their Preparations.

  1. Post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad

15 quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut— domum reditiōnis spē sublātā— pa- rātiōrēs ad omnia pericula subeunda essent; trium mēnsium molita cibāria sibi quemque domō efferre

20 iubent.

Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīni- timīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque ex- ūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur; Bōiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant

25 Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi adscīscunt.

Two Routes out of the Helvetian Territory.

  1. Erant omnīnō itinera duo quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et diffi-

Campaign against the Helvetii. 5

cile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnis Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum op- pidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva.

Thney decide to go through the Roman Province.

Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobro- gibus sēsē vel persuāsūrōs (quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur) exīstimābant, vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnīs eōs īre paterentur. Omni- bus rēbus ad profectiōnem comparātīs diem dīcunt quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. Is diēs erat a. d. v. Kal. Apr., L. Pisōne A. Gabīniō cōnsuli- bus.

Cegsar hastens to Geneva, and destroys the Bridge.

  1. Caesarī cum id nūntiātum esset eōs per prōvin- ciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe pro- ficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. Prō- vinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ulteriōre legiō ūna), pontem quī erat ad Genāvam iubet rescindī.

Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verudoctius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent 6sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod

20 6 The Gallic War.

aliud iter habērent nūllum; rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat.’

He parleys with them to gain Time.

Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub 5 iugum missum, concēdendum nōn putābat ; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs re- 10 spondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum; sī quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.

He constructs Fortifications to bar their Passage.

  1. Intereā eā legiōne quam sēcum habēbat militi- busque quī ex prōvinciā convēnerant, ā lacū Lemannō, quī in flūmen Rhodanum īnfluit, ad montem Iūram,

15 quī fīnīs Sēquanōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia pas- suum decem novem mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque perdūcit. Eō opere perfectō prae- sidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius, sī sē invītō trānsīre cōnārentur, prohibēre posset.

20 Upbi ea diēs quam cōnstituerat cum lēgātīs vēnit, et lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre et exemplō populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare; et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Hel- vētiī, eā spē dēiectī, nāvibus iūnctīs ratibusque com-

25 plūribus factīs, aliī vadīs Rhodanī, quā minima altitūdō flūminis erat, nōn numquam interdiū, saepius noctū, sī perrumpere possent cōnātī, operis mūnītiōne et mī- litum concursū et tēlīs repulsī, hōc cōnātū dēstitērunt.

Campaign against the Helvetii. 7

The Helvetii, through the Influence of Dumnorix, obtain Per- mission to pass through the Sequanian Territory.

  1. Relinquēbātur ūna per Sēquanōs via, quā Sē- quanīs invītīs propter angustiās īre nōn poterant. Hīs cum suā sponte persuādēre nōn possent, lēgātōs ad Dumnorīgem Haeduum mittunt, ut eō dēprecātōre ā Sēquanīs impetrārent. Dumnorīx grātiā et largitiōne apud Sēquanōs plūrimum poterat et Helvētiīs erat amīcus, quod ex eā cīvitāte Orgetorigis fīliam in mā- trimōnium dūxerat; et cupiditāte rēgnī adductus novis rēbus studēbat et quam plūrimās cīvitātīs suō benefi- ciō habēre obstrictās volēbat. Itaque rem suscipit et ā Sēquanīs impetrat ut per fīnīs suōs Helvētiōs īre patiantur, obsidēsque utī inter sēsē dent perficit: sē- quanī, nē itinere Helvētiōs prohibeant; Helvētiī, ut sine maleficiō et iniūriā trānseant.

Ceesar opposes this Movement also,

  1. Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Haeduōrum iter in Santonum fīnīs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in Prōvinciā Id sī fieret, intellegēbat māgnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs

I5

bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus a0

māximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret.

and secures More Troops. Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat T. Labi- ēnum lēgātum praeficit; ipse in ītaliam māgnīs iti- neribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit, et trīs

quae circum Aquilēiam hiemābant ex hībernīs ēdūcit, 25

et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpīs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit.

t4

8 The Gallic War.

Ibi Ceutrones et Grāiocelī et Caturīges locīs superi- ōribus occupātīs itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus hīs proeliīs pulsīs, ab Ocelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnīs Vocontiōrum

5 ulteriōris prōvinciae diē septimō pervenit; inde in Allobrogum fīnīs, ab Allobrogibus in Segusiāvōs exer- citum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rho- danum prīmī.

The Helvetii commit Depredations on their March. The Haedui and Other Tribes ask for C&sar’s Help against them.

  1. Helvētiī iam per angustiās et fīnīs Sēquanōrum 10 suās cōpiās trādūxerant, et in.Haeduōrum fīnīs pervē- nerant eōrumque agrōs populābantur. Haeduī, cum sē suaque ab eīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: fIta sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in 15 cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, līberī [eōrum] in servitūtem abdūcī, oppida expūgnārī nōn dēbuerint.’ Eōdem tempore Haeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsan- guineī Haeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē dēpopulātīs agrīs nōn facile ab oppidīs vim hostium 20 prohibēre. Item Allobroges, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī sōlum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn ex- spectandum sibi statuit dum, omnibus fortūnīs soci- 25 ōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Cesar falls upon the Rear of the Helvetii.

  1. Flūmen est Arar, quod per fīnīs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte ita ut oculīs in utram partem fluat iūdicārī nōn possit.

Campaign against the Helvetii. 9

Id Helvētiī ratibus āc lintribus iūnctīs trānsībant. Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est trīs iam par- tīs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quartam ferē partem citrā flūmen Ararim reliquam esse, dē ter- tiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus, ad eam partem pervēnit quae nōndum flūmen trānsierat.

Eōs impedītōs et inopīnantīs adgressus māgnam par- tem eōrum concīdit; reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. Is pāgus appel- lābātur Tigurīnus; nam omnis cīvitās Helvētia in quat- tuor pāgōs dīvīsa est. Hīc pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā L. Cassium cōn- sulem interfēcerat et ēius exercitum sub iugum miīserat.

Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars civitātis Helvētiae īnsīgnem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenās persolvit. Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās sed etiam prīvātās in- iūriās ultus est; quod ēius socerī L. Pīsōnis avum, L. Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō quō Cas- sium interfēcerant.

Ceesar crosses the Saōne and confers with a Helvetian Embassy.

  1. Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Atrarī faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit.

Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id

L2l

0

I5

20

quod ipsī diēbus xx aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen a5

trānsīrent, illum unō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt; cūius lēgātiōnis Dīvicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat.

Is ita cum Caesare ēgit: ‘Sī pācem populus Rō-

mānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs 30

I0 The Gallic War.

atque ibi futūrōs Helvētiōs ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset; sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodi populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum

5 pāgum adortus esset, cum eī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae māgnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret; sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur.

10 Quā rē nē committeret ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet aut memoriam prōderet.’

Caæsar’s Reply. His Terms are disdained.

  1. Hīs Caesar ita respondit: ‘Eō sibi minus dubi- tātiōnis darī quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī com- 15 memorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre, quō minus meritō populī Rōmānī accidissent; quī sī alicūius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse diffi- cile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commis- sum ā sē intellegeret quā rē timēret, neque sine causā 20 timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae ob- livīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Haeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogas vex- āssent, memoriam dēpōnere posse? Quod suā vic- 25 tōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūne iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem perti- nēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālīs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum 30 rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere.

XVpl NVIddv āHL

wīāīss ēu

Ē ēī-fen6 3 xp23 2l

u 5 atāA f5

fē Sccūnrī

at ā.- w5m5,

t 23

īīī=ā 250

2r .8

. ēf

2castī

iāi 5 īīsōīms 4e- pīēīīē :

  • r

—,

  • īēs;

Hitas āuītcaōtut H50 ]

I

5ī nraōt: īmESA 1 tāāūīōim Sēī īēātadn ā4lēsēāu īssōī”? wārīīn 2uī ā5 : xāu4ē 2uīāīS 3 fēīēāf”ēkr puīīīn Ē5 : 25:5

3 t 5

nus

dunē X/ rugēsī

Campaign against the Helvetii. Iī

Cum ea ita sint, tamen sī obsidēs ab eīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Hae- duīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum.” Divicō respondit: ‘Ita Helvētiōs ā māiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint; ēius reī populum Rōmānum esse testem.” Hōc respōnsō datō discessit.

Cæsar follows the Helvetii.

  1. Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar, equitātumque omnem, ad numerum quat- tuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Haeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit quī videant quās in partīs hostēs iter faciant. Quī cupidius no- vissimum agmen īnsecūtī aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; et paucī dē no- strīs cadunt.

Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equi- tibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audā- cius subsistere nōn numquam et novissimō agmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt. Caesar suōs ā proeliō continēbat, āc satis habēbat in praesentia ho- stem rapīnīs Cpābulātiōnibus] populātiōnibusque pro- hibēre. Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt utī inter novissimum hostium agmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum inter- esset.

Cæsar censures the Hædui for failing to furnish Grain.

  1. Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum

quod essent pūblicē pollicitī flāgitāre. Nam propter

12 The Gallic War.

frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus (ut ante dic- tum est) posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mā- tūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis māgna cōpia suppetēbat; eō autem frūmentō quod flūmine 5 Ararī nāvibus subvēxerat proptereā minus ūtī poterat, quod iter ab Ararī Helvētiī āverterant, ā quibus dis- cēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Haeduī; cōn- ferrī, comportārī, adesse dicere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre quō 10 diē frūmentum militibus metirī oportēret, convocātīs eōrum priīncipibus, quōrum māgnam cōpiam in castrīs habēbat, — in hīs Diviciācō et Liscō, quī summō magi- strātuī praeerat quem vergobretum appellant Haeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet 15 potestātem, — graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī posset, tam necessāriō tem- pore, tam propinquīis hostibus, ab eīs nōn sublevētur; praesertim cum māgnā ex parte eōrum precibus ad- ductus bellum suscēperit, multō etiam gravius quod 20 sit dēstitūtus queritur.

Liscus explains the Delay: a Party opposed to the Romans prevents the Supply.

  1. Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adduc- tus quod anteā tacuerat prōpōnit: ‘Esse nōn nūllōs quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, qui prīvātim plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs

25 sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dē- terrēre nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: prae- stāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā

Campaign against the Helvetii. 13

cum reliquā Galliā Haeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerāntur hostibus ēnūntīāri; hōs ā sē coercēri nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriō rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob s eam causam quam diū potuerit tacuisse.’

Liscus privately discloses the Ambition and Treachery of Dum- norix, who favors the Helvetii.

  1. Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorīgem, Dīvi- ciācī frātrem, dēsīgnārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in io conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: “Ipsum esse Dumnorīgem, summā audāciā, māgnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrīs annōs portōria reliquaque omnia r5 Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmpta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātīs ad largiendum māgnās comparāsse ; māgnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē ha- a0 bēre, neque sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cī- vitātīs largiter posse; atque hūius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō āc poten- tissimō conlocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās 25 cīvitātīs conlocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs prop- ter eam adfiīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia ēius dē- minūta et Diviciācus frāter in antiquum locum grātiae

14 The Gallic War.

atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, sumnfam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātiā, dēspērāre.. Reperiēbat 5 etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium [ēius] fugae factum ā Dumnorīge atque ēius equitibus, — nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī mīse- rant, Dumnorīx praeerat; eōrum fugā reliquum esse 10 equitātum perterritum.

Cesar decides to punish Dumnorix.

  1. Quibus rēbus cōgnitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, — quod per finīs Sēqua- nōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniūssū suō

15 et cīvitātis sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrāū Haeduōrum accūsārētur, —satis esse causae arbitrābātur quā rē in ēum aut ipse animad- verteret aut cīvitātem animadvertere iubēret.

He does not wish to hurt the Feelings of Diviciacus.

Hīs omnibus rēbus ūnum repūgnābat, quod Dīviciāci

20 frātris summum in populum Rōmānum studium, sum- mam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, tem- perantiam cōgnōverat: nam nē ēius suppliciō Dīvi- ciācī animum offenderet verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī 25 iubet, et cotīdiānīs interpretibus remōtīs per C. Vale- rium Procillum, prīncipem Galliae prōvinciae, famili- ārem suum, cui summam omnium rērum fidem habē- bat, cum eō conloquitur; simul commonefacit quae

Campaign against the Helvetii. I15

ipsō praesente in conciliō CGallōrum] dē Dumnorīge sint dicta; et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit; petit atque hortātur ut sine ēius offēn- siōne animī vel ipse de eō, causā cōgnitā, statuat vel cīvitātem statuere iubeat. s

At the Request of Diviciacus Cæsar spares Dumnorix.

  1. Dīviciācus, multīs cum lacrimīs Caesarem com- plexus, obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: “Scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille 1o minimum propter adulēscentiam posset, per sē crē- visset; quibus opibus āc nervīs nōn sōlum ad minuen- dam grātiam sed paene ad perniciem suam ūterētur; sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne volgi commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius acci- 15 disset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenē- ret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āver- terentur.’

Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, 20 Caesar ēius dextram prendit; cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; tantī ēius apud sē grātiam esse ostendit utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem ēius vo- luntātī āc precibus condōnet. Dumnorīgem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat os- 25 tendit; quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur, prōpōnit; monet ut in reliquum tempus omnīs su- spīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dicit. Dumnorīgī custōdēs pōnit, ut quae agat, qui- buscum loquātur, scīre possit. 30

16 The Gallic War.

Cæsar prepares to attack the Helvetii.

  1. Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostīs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octō, quālis esset nātūra montis et quālis in cir- cuitū ascēnsus, quī cōgnōscerent mīsit. Renūntiātum

5 est facilem esse. Dē tertiā vigiliā T. Labiēnum, lē- gātum prō praetōre, cum duābus legiōnibus et eīs ducibus quī iter cōgnōverant, summum iugum montis ascendere iubet; quid suī cōnsilī sit ostendit. Ipse dē quartā vigiliā eōdem itinere quō hostēs ierant ad

10 eōs contendit, equitātumque omnem ante sē mittit. P. Cōnsidius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur.

Considius, by a False Report, spoils the Plan.

  1. Prīmā lūce, cum summus mōns ā Labiēnō tenē-

15 rētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset, neque, ut posteā ex cap- tīvīs comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēnī cōgnitus esset, Cōnsidius equō admissō ad eum accurrit; dīcit montem quem ā Labiēnō occupārī voluerit ab hostibus 20 tenērī; id sē ā Gallicīs armīs atque īnsīgnibus cōgnō- visse. Caesar suās cōpiās in proximum collem subdū- cit, aciem īnstruit. Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare nē proelium committeret, nisi ipsīus cō- piae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō 25 tempore in hostīs impetus fieret, monte occupātō no- strōs exspectābat proeliōque abstinēbat. Multō deni- que diē per explōrātōrēs Caesar cōgnōvit et montem

ā suīs tenērī et Helvētiōs castra mōvisse et Cōnsidium timōre perterritum quod nōn vidisset prō vīsō sibi re-

Campaign against the Helvetii. 17

nūntiāsse. Eō diē, quō cōnsuērat intervāllō, hostīs

sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra

pōnit.

Cesar turns towards Bibracte to get Supplies. The Helvetii follow.

  1. Postrīdiē ēius diēī, quod omnīnō bīduum su- pererat cum exercituī frūmentum metīri oportēret, et s5 quod ā Bibracte, oppidō Haeduōrum longē māximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum xvni aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; itaque iter ab Helvētiīs āvertit āc Bibracte īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs L. Aemilī, decuriōnis equitum Gal- io lōrum, hostibus nūntiātur. Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs, proe- lium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque s5 itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine insequī āc lacessere coepērunt.

Both Sides prepare for Battle.

  1. Postquam id animum advertit, cōpiās suās Caesar in proximum collem subdūcit equitātumque quī sustinēret hostium impetum mīsit. Ipse interim 20 in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quat- tuor veterānārum; sed in summō iugō duās legiōnēs quās in Galliā citeriōre proximē cōnscrīpserat et omnia auxilia conlocārī, [āc tōtum montem hominibus com- plērī, et intereā] sarcinās in ūnum locum cōnferri, et 25 eum ab hīs quī in superiōre aciē cōnstiterant mūnīrī iussit. Helvētiī cum omnibus suīs carrīs secūtī, im-

18 The Gallic War.

pedīmenta in unum locum contulērunt; ipsī cōnfertis- simā aciē, reiectō nostrō equitātū, phalange factā, sub prīmam nostram aciem successērunt.

The Battle.

  1. Caesar prīmum suō deinde omnium ex cōn- 5 spectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus euōs proelium com- mīsit. NMīlitēs ē locō superiōre pīlīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā disiectā, gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fēcērunt. Gallīs māgnō ad i0 pūgnam erat impedīmentō quod, plūribus eōrum scūtīs ūnō ictū pīlōrum trānsfixīs et conligātīs, cum ferrum sē īnflēxisset, neque ēvellere neque sinistrā impedītā satis commodē pūgnāre poterant, multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō 15 corpore pūgnāre. Tandem volneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns aberat circiter mīlle passuum, eō sē recipere coepērunt. Captō monte et succēdentibus nostrīs, Bōiī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter xv agmen hostium claudēbant et novis- 20 simīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs aō latere apertō adgressī circumvenīre; et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt. Rōmānī conversa sīgna bi- partītō intulērunt: prīma et secunda aciēs, ut victīs āc 25 submōtīs resisteret; tertia, ut venientīs sustinēret.

Crushing Defeat of the Helvetii after Desperate Fighting.

  1. Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pūgnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt,

Camgpaign against the Helvetii. 19

alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vespe- rum pūgnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pūgnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcerant et ē s locō superiōre in nostrōs venientīs tēla coniciēbant, et. nōn nūllī inter carrōs rēdāsque matarās āc trāgulās subiciēbant nostrōsque voluerābant. Diū cum esset pūgnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibi Crgetorīgis filia atque ūnus ē filiīs captus est. Ex i0 eō proeliō circiter hominum mīlia cxxx superfuērunt, eāque tōtā nocte continenter iērunt: nūllam partem noctis itinere intermissō] in fīnīs Lingonum diē quartō pervēnērunt, cum et propter volnera mīlitum et prop- ter sepultūram occīsōrum nostrī [trīdluum morātī] eōs 15 sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonas litterās nūn- tiōsque mīsit nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent; quī si iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitū- rum. Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit. 20

They offer to surrender. Six Thousand Escape.

  1. Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent sup- pliciterque locūtī flentēs pācem petiīssent, atque eōs in eō locō quō tum essent suum adventum exspectāre 25 iussisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent poposcit.

Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, [nocte inter- missā] circiter hominum mīlia vi ēius pāgī quī Verbi- genus appellātur, sīve timōre perterritī, nē armīs ;0

20 The Gallic War.

trāditīs suppliciō adficerentur, sīve spē salūtis inductī,

quod in tantā multitūdine dēditiciōrum suam fugam

aut occultārī aut omnīnō īgnōrārī posse exīstimārent,

prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum 5 fīnīsque Germānōrum contendērunt.

Cæsar’s Terms.

  1. Quod ubi Caesar, resciit, quōrum per fīnīs ierant, hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibi pūr- gātī esse vellent, imperāvit; reductōs in hostium numerō habuit; reliquōs omnīs, obsidibus, armīs, per-

i0 fugīs trāditīs, in dēditiōnem accēpit.

Helvētiōs, Tulingōs, Latobrīgōs in fīnīs suōs, unde erant profectī, revertī iussit; et quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat quō famem tolerārent, Allo- brogibus imperāvit ut eīs frūmentī cōpiam facerent;

15 ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iussit. Id eā māximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum unde Helvētiī discesserant vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum in- colunt, ē suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnīs trānsīrent,

20 et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent. Bōiōs petentibus Haeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cōgnitī, ut in fīnibus suīs conlocārent, concessit; quibus illī agrōs dedērunt, quōsque posteā in parem iūris libertātisque condiciōnem atque ipsī erant

25 recēpērunt.

Census of the Tribes before and after their March.

  1. In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt litterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum quī arma ferre possent,

THE RUINS OF THE TEMPLE OF CASTOR AND POLLUX Campaign against the Helvetii. 21

et item sēparātim yuot puerī, senēs mulierēsque. Quārum omnium rērum summa erat capitum Hel- vētiōrum mīlium cctrxiir, Tulingōrum milium xxxvi, Latobrīgōrum xmnir, Rauracōrum xxiii, Bōiōrum xxxn; ex hīs quī arma ferre possent, ad milia xciī. Summa omnium fuērunt ad mīlia ccctxvin. Eōrum quī domum rediērunt cēnsū habitō, ut Caesar imperāverat, repertus est numerus mīlium C et x.

Gallic Chiefs congratulate Cesar and ask for a General Council.

3S0. Bellō Helvētiōrum cōnfectō tōtius ferē Galliae lēgātī, prīncipēs cīvitātum, ad Caesarem grātulātum convēnērunt: “Intellegere sēsē, tametsī prō veteribus Helvētiōrum iniūriīs populī Rōmānī ab hīs poenās bellō repetīsset, tamen eam rem nōn minus ex ūsū terrae Galliae quam populī Rōmānī accidisse; prop- tereā quod eō cōnsiliō flōrentissimīs rēbus domōs suās Helvētiī relīquissent, utī tōtī Galliae bellum īnferrent imperiōque potīrentur locumque domiciliō ex māgnā cōpiā dēligerent, quem ex omnī Galliā opportūnissi- mum āc frūctuōsissimum iūdicāssent, reliquāsque cīvitātīs stīpendiāriās habērent.’

Petiērunt utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris voluntāte facere licēret: sēsē habēre quāsdam rēs quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent. Eā rē permissā diem conciliō cōnsti- tuērunt et iūre iūrandō nē quis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt.

They describe the Encroachments of the Germans, and through Diviciacus ask Ceesar’s Aid against Ariovistus.

S1. Eō conciliō dīmissō īdem principēs cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiērunt-

20

25 22 The Gallic War.

que uti sibi sēcrētō [in occultō] dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: ‘Nōn minus sē id contendere et labōrāre, nē ea quae dīxis- 5 sent ēnūntiārentur, quam utī ea quae vellent impetrā- rent; proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent.’ Locūtus est prō hīs Dīviciācus Haeduus: ‘Galliae tōtius factiōnēs esse duās; hārum alterius prīncipātum 10 tenēre Haeduōs, alterius Arvernōs. Hī cum tantō- pere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum prīmō circiter mīlia xv Rhēnum trānsisse; posteāquam agrōs et cultum et 15 cōpiās Gallōrum hominēs ferī āc barbarī adamāssent, trāductōs plūrīs; nunc esse in Galliā ad centum et xx mīlium numerum. Cum hīs Haeduōs eōrumque clientīs semel atque iterum armīs contendisse; māg- nam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, 20 omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis, et iūre iūrandō civitātem 25 obstringere sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxi- lium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Ōnum sē esse ex omnī civitāte Haeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs 30 obsidēs daret. Ob eam rem sē ex cīvitāte prōfūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur.

Campaign against Ariovistus. 23

Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Haeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset, et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere 3 iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harū- dum mīlia hominum xxm ad eum vēnissent, quibus locus āc sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; neque enim io cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō, neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā compa- randam.

Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, s5 superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cūiusque līberōs poscere, et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem ēius facta sit. Hominem esse barbarum, Tīrācundum, temerārium; nōn posse ēius imperia diū- a0 tius sustinērī.

Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxilī, omnibus Gallīs idem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium aliās sēdīs remōtās ā Germānīs petant fortūnamque, quaecumque 25 accidat, experiantur. Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē māior mul- s50 titūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.’

24 The Gallic War.

Diviciacus shows the Desperate Condition of the Sequani. 82. Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā omnēs quī aderant māgnō flētū auxilium ā Caesare petere coepē- runt. Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere quās cēterī facerent, sed 5 trīstīs capite dēmissō terram intuērī. Fius reī quae causa esset mīrātus ex ipsīs quaesiit. Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Dīviciācus Haeduus 10 respondit: ‘Hōc esse miseriōrem et graviōrem for- tūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audē- rent; absentisque Ariovistī crūdēlitātem, velut sī cōram adesset, horrērent, proptereā quod reliquīs 15 tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīinīs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte ēius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.’

Cæ&sar decides that Ariovistus is Dangerous and must be checked.

  1. Hīs rēbus cōgnitīs Caesar Gallōrum animōs

20 verbīs cōnfirmāvit, pollicitusque est sibi eam rem cūrae futūram; māgnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur quā rē sibi 25 eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret: im- prīmīs, quod Haeduōs, frātrēs cōnsanguineōsque sae- penumerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī, eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum āc Sēquanōs intellegēbat; quod

Campaign against Ariovistus. 25

in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Ger- mānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre et in Galliam māgnam eōrum multitūdinem venīre, populō Rōmānō perīculōsum vidēbat; neque sibi hominēs ferōs āc s barbarōs temperātūrōs exīstimābat quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in ītaliam contenderent; [praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret]; quibus rēbus quam 10 mātūrrimē occurrendum putābat. Ipse autem Ario- vistus tantōs sibi spīritūs, tantam adrogantiam sūm- pserat, ut ferendus nōn viderētur.

Ariovistus with Much Spirit declines to meet Ceesar.

  1. Quam ob rem placuit eī ut ad Ariovistum lēgā- tōs mitteret, quī ab eō postulārent utī aliquem locum1ss medium utrīusque conloquiō dēligeret: velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utrīusque rēbus cum eō agere. Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit: 6Sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse; sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre. Prae- 20 tereā sē neque sine exercitū in eās partīs Galliae venīre audēre quās Caesar possidēret, neque exercitum sine māgnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse. Sibi autem mīrum vidērī quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset aut Caesarī aut omnīnō 25 populō Rōmānō negōtī esset.’

Ceesar sends again and states his Demands.

  1. Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: ‘Quo-

26 The Gallic War.

niam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appel- lātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam re- ferret, ut in conloquium venīre invītātus gravārētur

5 neque dē commūnī rē dīcendum sibi et cōgnōscendum putāret, haec esse quae ab eō postulāret: prīmum, nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; deinde obsidēs quōs habēret ab Haeduīs redderet, Sēquanīsque permitteret ut quōs

i0 illī habērent voluntāte ēius reddere illīs licēret; nēve Haeduōs iniūriā lacesseret, nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, — quoniam M. Mes-

15 sāā M. Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quī- cumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, —sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.’

Ariovistus defies Cesar.

20 86. Ad haec Ariovistus respondit: Iūs esse bellī ut quī vīcissent eīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent; item populum Rōmānum victīs nōn ad alterius praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse. Sī ipse populō Rōmānō nōn

25 praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sēsē ā populō Rōmānō in suō iūre impedīr. Haeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī āc superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs. Māgnam Caesarem iniūriam facere quī suō

30 adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret. Haeduīs sē

Campaign against Ariovistus. 27

obsidēs redditūrum nōn esse, neque hīs neque eōrum sociīs iniūriā bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent; sī id nōn fēcissent, longē eīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum. Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē s Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisss. Cum vellet, congre- derētur; intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitā- tissimī in armīs, quī inter annōs xiv tēctum nōn subīssent, virtūte possent.’ 10

Fresh Complaints of German Outrages. Ceesar hastens against Ariovistus.

  1. Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referē- bantur, et lēgātī ab Haeduīs et ā Trēverīs veniēbant: Haeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, finīs eōrum populārentur; sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēvōrum ad rīpam Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnā-- rentur; hīs praeesse Nasuam et Cimberium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūran- dum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēvōrum 20 cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque rē frūmentāriā quam celer- rimē potuit comparātā, māgnīs itineribus ad Ariovistum contendit. -

5

Ceesar reaches Vesontio before Ariovistus.

3s. Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī25 Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum māximum Sēqua- nōrum, contendere, [trīduīque viam ā suīs fīnibus

28 The Gallic War.

prōcessisse]. Id nē accideret māgnopere sibi praeca- vendum Caesar exīstimābat. Namque omnium rērum quae ad bellum ūsuī erant summa erat in eō oppidō facultās; idemque nātūrā locī sīc mūniēbātur ut māg-

5 nam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen Dubis, ut circinō circumductum, paene tōtum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum sexcentōrum, quā flūmen inter- mittit, mōns continet māgnā altitūdine, ita ut rādīcēs

10 montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingant. Hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit. Hūc Caesar māgnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit, occupātōque oppidō ibi praesidium conlocat.

Panic in the Roman Army.

13 39. Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmen- tāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum āc mercātōrum, quī ingentī māgnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant,

20—saepenumerō sēsē cum hīs congressōs nē voltum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse, — tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit ut nōn mediocriter omnium mentīs animōsque pertur- bāret. Hīc prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, prae-

25 fectīs reliquīsque, quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn māgnum in rē mīlitārī ūsum habēbant; quōrum alius aliā causā inlātā quam sibi ad proficīs- cendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut ēius voluntāte discēdere licēret; nōnnūllī pudōre adducti,.

30 ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant. Hī neque voltum fingere neque interdum lacrimās tenēre

Campaign against Aviovistus. 29

poterant; abditī in tabernāculīs aut suum fātum querē- bantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. Volgō tōtīs castrīs testāmenta obsīgnā- bantur. Hōrum vōcibus āc timōre paulātim etiam eī quī māgnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centu- riōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur. Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et māgnitūdi- nem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant. Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī āc sīgna fenī iussisset, nōn fore dictō audientīs mīlitēs neque propter timōrem sīgna lātūrōs.

Ceesar rebukes his Officers, dispels their Fears, and declares his Intention to advance at once.

  1. Haec cum animadvertisset, convocātō cōnciliō omniumque ōrdinum ad id cōncilium adhibitīs centu- riōnibus, vehementer eōs incūsāvit: prīmum quod aut quam in partem aut quō cōonsiliō dūcerentur sibi quaerendum aut cōgitandum putārent. fAriovistum

sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam ad- 20

petīsse; cūr hunc tam temerē quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret? Sibi quidem persuādērī, cō- gnitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum per- spectā, eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam

repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impul- 25

sus bellum intulisset, quid tandem verērentur? aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum ēius hostis perīculum patrum nostrōrum me- moriā, cum Cimbrīs et Teutonīs ā C. Mariō pulsīs nōn

30 The Gallic War.

minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meri- tus vidēbātur; factum etiam nūper in ītaliā servili tumultu, quōs tamen aliquid ūsus āc disciplina quam ā nōbīs accēpissent sublevārent. Ex quō iūdicārī

5 posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod, quōs aliquamdiū inermīs sine causā timuissent, hōs posteā armātōs āc victōrēs superāssent.

Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs quibuscum saepenumerō Helvētiī congressī, nōn sōlum in suīs

iosed etiam in illōrum fīnibus, plērumque superārint; quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commo- vēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsis

15 castrīs sē āc palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantīs iam dē pūgnā et dispersōs subitō adortum, magis ratiōne et cōnsiliō quam virtūte vīcisse. Caui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs

20 exercitūs capī posse.

Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere adroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrī- bere vidērentur. Haec sibi esse cūrae; frūmentum

25 Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs.

Quod nōn fore dictō audientēs neque sīgna lātūrī dīcantur, nihil sē eā rē commovērī; scīre enim, qui-

30 buscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse, aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam; suam innocentiam

Campaign against Ariovistus. 31

perpetuā viītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse per- spectam.

Itaque sē quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset repraesentātūrum, et proximā nocte dē quartā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibique eam praetōriam cohortem futūram.” Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter vir- tūtem cōnfīdēbat māximē.

Cessar’s Speech arouses Enthusiasm. He advances.

  1. Hāc ōrātiōne habitā mīrum in modum con- versae sunt omnium mentēs, summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī innāta est; prīncepsque decima legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit, quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum ge- rendum parātissimam cōnfīrmāvit. Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ordinum centuriōnibus ēgērunt utī Caesarī satisfacerent: ‘Sē

neque umquam dubitāsse neque timuisse neque dē 20

summā bellī suum iūdicium, sed imperātōris esse ex- īstimāvisse. Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex aliīs eī māximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā cir- cuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quartā vigiliā, ut dīxerat, profectus est. Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ario- vistī cōpiās ā nostrīs mīlia passuum quattuor et vīgintī abesse.

32 The Gallic War.

Ariovistus requests an Interview. Ceesar, taking Due Precau- tions, consents.

  1. Cōgnitō Caesaris-adventū Ariovistus lēgātōs ad eum mittit: ‘Quod anteā dē conloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset, sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret’ Nōn re-

5 spuit condiciōnem Caesar, iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id quod anteā petentī dēne- gāsset ultrō pollicērētur; māgnamque in spem veniē- bat, prō suīs tantīs populique Rōmānī in eum beneficiīs, cōgnitīs suīs postulātīs, fore utī pertināciā dēsisteret.

10 Diēs conloquiō dictus est ex eō diē quīntus. Interim saepe cum lēgātī ultrō citrōque inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit nē quem peditem ad conloquium Caesar addūceret: Verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur; uterque cum equitātū venīret; aliā

15 ratiōne sēsē nōn esse ventūrum.” Caesar, quod neque conloquium interpositā causā tollī volēbat neque sa- lūtem suam Gallōrum equitātuī committere audēbat, commodissimum esse statuit, omnibus equīs Gallīs equitibus dētractīs, eō legiōnāriōs mīlitēs legiōnis de-

20 cimae, cui quam māximē cōnfīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amīcissimum, sī quid opus factō esset, habēret. Quod cum fieret, nōn inrīdiculē qui- dam ex mīlitibus decimae legiōnis dīxit plūs quam pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum sē in

25 cohortis praetōriae locō decimam legiōnem habitūrum; ad equum rescrībere.

Ceesar pleads with Ariovistus in Behalf of the Haedui and renews his Demands.

  1. Plānitiēs erat māgna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hīc locus aequō ferē spatiō ab castrīs

Campaign against Ariovistus. 33

Ariovistī et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad conloquium vēnērunt. Legiōnem Caesar quam equīs dēvēxerat passibus ducentīs ab eō tumulō cōnstituit. Item equitēs Ariovistī parī intervāllō cōnstitērunt. Ariovistus ex equīs ut conloquerentur et praeter sē s dēnōs ad conloquium addūcerent postulāvit. Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātūsque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa; quam rem et paucīs contigisse et prō māgniīs io hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat; illum, cum neque aditum neque causam postulandī iūstam habēret, beneficiō āc līberālitāte suā āc senātūs ea praemia cōn- secūtum. Docēbat etiam quam veterēs quamque iūstae causae necessitūdinis ipsīs cum Haeduīs inter- ss cēderent, quae senātūs cōnsulta, quotiēns quamque honōrifica in eōs facta essent, ut omnī tempore tōtius Galliae prīncipātum Haeduī tenuissent, prius etiam quam nostram amīcitiam adpetīssent. cPopulī Rō- mānī hanc esse cōnsuētūdinem ut sociōs atque amīcōs ao nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dīgnitāte, honōre auctiōrēs vellet esse; quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī adtulissent, id eīs ēripī quis patī pos- set?’ Postulāvit deinde eadem quae lēgātīs in man- dātīs dederat: nē aut Haeduīs aut eōrum sociīs bellumes īnferret; obsidēs redderet; sī nūllam partem Germā- nōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.

Ariovistus haughtily reasserts his Claims.

  1. Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respon- dit; dē suīs virtūtibus multa praedicāvit: 4 Trānsīsse ;0

34 The Gallic War.

Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arces- sītam ā Gallīs; nōn sine māgnā spē māgnīsque prae- miīs domum propinquōsque relīquisse; sēdīs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte

5 datōs; stīpendium capere iūre bellī quod victōrēs victīs impōnere cōnsuērint. Nōn sēsē Gallīs, sed Gallōs sibi bellum intulisse; omnīs Galliae cīvitātīs ad sē oppūgnandum vēnisse āc contrā sē castra habu- isse; eās omnīs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās āc

10 superātās esse. Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre; sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre quod suā voluntāte ad id tempus pependerint.

Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et prae-

15 sidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, idque sē hāc spē petīsse. Sī per populum Rōmānum stīpendium re- mittātur et dēditiciī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmanī amīcitiam quam adpetierit.

  1. Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trā- dūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae impūgnandae causā facere: ēius reī testimōnium esse quod nisi ro- gātus nōn vēnerit, et quod bellum nōn intulerit, sed dēfenderit. Sē prius in Galliam vēnisse quam popu-

25 lam Rōmānum. Numquam ante hōc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum. Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret? Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nos- tram. CUt ipsī concēdī nōn oportēret, sī in nostrōs

30 fīnīs impetum faceret, sīc item nōs esse inīquōs quod in suō iūre sē interpellārēmus.

Quod frātrēs ā senātū Haeduōs appellātōs dīceret,

Campaign against Ariovistus. 35

nōn sē tam barbarum neque tam imperītum esse rērum ut nōn scīret neque bellō Allobrogum proximō Haeduōs Rōmānīs auxilium tulisse, neque ipsōs, in his conten- tiōnibus quās Haeduī sēcum et cum Sēquanīs habu- issent, auxiliō populī Rōmānī ūsōs esse.

Dēbēre sē suspicārī simulātā Caesarem amīcitiā quem exercitum in Galliā habeat suī opprimendī causā habēre. Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō, sed prō hoste habitūrum. Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum; id sē ab ipsīs per eōrum nūn- tiōs compertum habēre quōrum omnium grātiam atque amīcitiam ēius morte redimere posset. Quod sī dis- cessisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādi- disset, māgnō sē illum praemiō remūnerātūrum, et quaecumque bella gerī vellet sine ūllō ēius labōre et perīculō cōnfectūrum.’

Cæsar refuses to yield, and gives his Reasons.

  1. Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt quā rē negōtiō dēsistere nōn posset: ‘Neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī utī optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī. Bellō su- perātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ab Q. Fabiō Māximō, quibus populus Rōmānus īgnōvisset neque in prōvin- ciam redēgisset neque stīpendium imposuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium; sī iūdicium senātūs observārīoportēret, līberam dēbēre esse

Galliam, quam bellō victam suīs lēgibus ūtī voluisset.’ s0

ī5

20

25 36 The Gallic War.

The Germans make a Treacherous Attack which breaks up the Conference.

  1. Dum haec in conloquiō geruntur, Caesarī nūnti- ātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere, et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs conicere. Caesar loquendī fīnem fēcit, sēque ad suōs

5 recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostīs rēicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat, ut pulsīs hostibus dīcī posset eōs ab sē per fidem in conloquiō circumventōs.

10 Posteāquam in volgus mīlitum ēlātum est quā adro- gantiā in coloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs ēius equitēs fēcis- sent, eaque rēs conloquium ut dīrēmisset, multō māior alacritās studiumque pūgnandī māius exercituī in-

15 iectum est.

Cesar declines a Second Interview, but sends Envoys, who are

treacherously seized by Ariovistus.

  1. Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: ‘Velle sē dē hīs rēbus quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent agere cum eō; utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret, aut, sī id

20 minus vellet, ē suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret.’ Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est; et eō magis quod prīdiē ēius diēī Germānī retinērī nōn poterant quīn tēla in nostrōs conicerent. Lēgātum [ē suīs] sēsē māgnō cum perīculō ad eum missūrum et homi-

25 nibus ferīs obiectūrum exīstimābat. Commodissimum vīsum est C. Valerium Procillum, C. Valerī Caburī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, —

Campaign against Ariovistus. 37

cūius pater ā C. Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtē- bātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset,— ad eum mittere, et M. Mētium, quī hospitiō s Ariovistīi ūtēbātur. Hīs mandāvit ut quae diceret Ariovistus cōgnōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspēxisset, exer- citū suō praesente conclāmāvit: ‘Quid ad sē veni- rent? an speculandī causā?’ Cōnantīs dīcere prohibuit io et in catēnās coniēcit.

Manceuvering and Skirmishing. A Specimen of German Tactics.

  1. Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit. Postrīdiē ēius diēī praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit, eōss cōnsiliō utī frūmentō commeātūque quī ex Sēquanīs et Haeduīs supportārētur Caesarem interclūderet. Ex eō diē diēs continuōs quīnque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn 20 deēsset. Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit.

Genus hōc erat pūgnae quō sē Germānī exercue- rant. Equitum mīlia erant sex, totidem numerō pe- ditēs vēlōcissimī āc fortissimī, quōs ex omnī cōpiā e5 singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant; cum hīs in proeliīs versābantur. Ad eōs sē equitēs recipiēbant; hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant; sī quī graviōre volnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant; sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipien- so

38 The Gallic War.

dum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās ut iubīs sublevātī equōrum cursum adaequārent.

Cesar fortifies Another Camp beyond Ariovistus.

  1. Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, ne diūtius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum quō 5 in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sexcentōs ab hīs, castrīs idōneum locum dēlēgit, aciēque triplicī īnstrūctā ad eum locum vēnit. Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra munīre iussit. Hīc locus ab hoste circiter passūs sexcentōs, utī dic- 10 tum est, aberat. Eō circiter hominum numerō sē- decim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne pro- hibērent. Nihilō sēcius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere 15 iussit. Mūnītīs castris duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās in castra māiōra redūxit. More Skirmishing, but no General Engagement, owing to the Superstitions of the Germans.
  2. Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ē castrīs utrīs- que cōpiās suās ēdūxit, paulumque ā māiōribus castrīs 20 prōgressus aciem īnstrūxit, hostibus pūgnandī potestā- tem fēcit. Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiē exercitum in castra redūxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum quae castra minōra oppūgnāret mīsit. KXcriter utrimque 25 ūsque ad vesperum pūgnātum est. Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multis et inlātīs et acceptīs volneri- bus in castra redūxit. Cum ex captīvīs quaereret Caesar quam ob rem

Campaign against Ariovistus. 39

Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātionibus dē- clārārent utrum proelium committī ex ūsū esset necne; eās ita dīcere: ‘Nōn esse fās Germānōs superāre, sī s5 ante novam lūnam proeliō contendissent..

Preparations for the Battle.

  1. Postrīdiē ēius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit, ālāriōs omnīs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō io hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterē- tur; ipse triplicī īnstrūctā aciē ūsque ad castra hos- tium accessit. Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomannōs, Tribocēs, rs Vangionēs, Nemetēs, Sedusiōs, Suēvōs, omnemque aciem suam rēdīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentīs, passīs manibus flentēs, implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent. s0

Description of the Battle.

  1. Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, ut eōs testīs suae quisque vir- tutis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē fīrmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Ita nostrī ācriter in hostīs sīgnō datō im- 25 petum fēcērunt, ita-que hostēs repente celeriterque prōcurrērunt ut spatium pīla in hostīs coniciendī nōn darētur. Rēiectīs pīlis cōminus gladiīs pūgnātum est.

40 The Gallic War.

At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī quī in phalanga īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper volnerārent. Cum 5 hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant. Id cum animad- vertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedīitior erat quam eī quī inter aciem versāban- 10 tur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

Rout of the Germans and Recovery of the Two Envoys.

  1. Ita proelium restitūtum est atque omnēs hostēs terga vertērunt, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum, mīlia passuum ex eō locō circiter quīnque, pervēnērunt. Ibi perpaucī aut vīribus cōnfisī

15 trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperērunt. In hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus eā profūgit; reliqūos omnīs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. Duae fuērunt Ariovistī uxōrēs, ūna Suēva nātiōne, quam domō sēcum

20 dūxerat, altera Nōrica, rēgis Vocciōnis soror, quam in Galliā dūxerat ā frātre missam; utraque in eā fugā periit. Duae fīliae hārum altera occīsa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum ā custōdibus in fugā trīnīs catēnīs vinctus traherētur, in ipsum Caesarem

25 hostīs equitātū īnsequentem incidit. Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōria voluptā- tem adtulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ē mani- bus hostium, sibi restitūtum vidēbat; neque ēius ca-

30 lamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam

Campaign against Ariovistus. 41

fortūna dēminuerat. Is sē praesente dē sē ter sorti- bus cōnsultum dīcēbat utrum īgnī statim necārētur an in aliud tempus reservārētur; sortium beneficiō sē esse incolumem. Item M. Mētius repertus et ad eum reductus est. 5

Ceesar settles the Army in Winter Quarters and retires to Cis- alpine Gaul.

  1. Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō Suēvī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt; quōs Ubiī, quī proximī Rhēnum incolunt, perterritōs īnsecūtī māgnum ex eīs numerum occīdērunt. Caesar ūnā aestāte duōbus māximīs bellīs cōnfectīs, mātūrius ro paulō quam tempus annī postulābat, in hiberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; hībernīs Labiēnum prae- posuit; ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agen- dōs profectus est.

Navis Longa.

BOOK II. THE BELCIAN CONFEDERACY. BC. 57.

League of the Belgian Tribes against the Romans. Reasons for this.

UM esset Caesar in citeriōre Galliā ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs adferē-

bantur, litterīsque item Labiēnī certior fīēbat omnīs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus,

5 contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare. Coniūrandī hās esse causās : prīmum quod verērentur nē omnī pācātā Galliā ad eōs exercitus no- ster addūcerētur; deinde quod ab nōn nūllīs Gallīs sollicitārentur, — partim quī, ut Germānōs diūtius in 10 Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferē- bant; partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs im- periīs studēbant, —ab nōn nūllīs etiam, quod in Galliā

ā potentiōribus atque eīs quī ad condūcendōs hominēs 15 facultātīs habēbant volgō rēgna occupābantur, quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.

Cesar takes the Field against them.

  1. Hīs nūntiīs litterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit, et initā aestāte. in interiōrem Galliam qui dēdūceret Q. Pe-

20 dium lēgātum mīsit. Ipse, cum prīmum pābulī cōpia 42 ; The Belgian Confederacy. 43

esse inciperet, ad exercitum vēnit. Dat negōtium Se- nonibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant, utō ea quae apud eōs gerantur cōgnōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Hī cōnstanter omnēs nūntiā- vērunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum condūācī. 5 Tum vērō dubitandum nōn exīstimāvit quin ad eōs proficīscerētur. Rē frūmentāriā comparātā castra mo- vet diēbusque circiter quīndecim ad fīnīs Belgārum

pervenit. - The Remi promise Aid. q

— 33. Eō cum dē imprōvisō celeriusque omnium opiī- r0 niōne vēnisset, Rēmi, quī proximī Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lēgātōs Iccium et Andocombogium, prī- mōs civitātis, mīsērunt, quī dīcerent: ‘Sē suaque omnia in fidem atque in potestātem populī Rōmānī permittere; neque sē cum reliquīs Belgīs cōnsēnsisse i3 neque contrā populum Rōmānum coniūrāsse, parā- tōsque esse et obsidēs dare et imperāta facere et op- pidīs recipere et frūmentō cēterīsque rēbus iuvāre; reliquōs omnīs Belgās in armīs esse, Germānōsque, quī cis Rhēnum incolant, sēsē cum hīs coniūnxisse, tan- 20 tumque esse eōrum omnium furōrem ut nē Suessiōnēs quidem, frātrēs cōnsanguineōsque suōs, quī eōdem iūre et īsdem lēgibus ūtantur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsis habeant, dēterrēre potuerint quīn cum hīs cōnsentīrent.’ 25

OŌrganization and Strength of the Belge as told by the Remi.

  1. Cum ab his quaereret quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō possent, sīc reperiēbat: plērōsque Belgās esse ortōs ab Germānīs, Rhēnumque antīquitus trāductōs propter locī fertilitātem ibi cōnsē- disse Gallōsque quī ea loca incolerent expulisse, sō- 30

44 The Gallic War.

lōsque esse quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā suōs fīnīs ingredī prohibuerint; quā ex rē fierī utī eārum rērum memoriā māgnam sibi auctōritātem māgnōsque spī- 5 ritūs in rē militārī sūmerent. Dē numerō eōrum omnia sē habēre explōrāta Rēmī dicēbant, proptereā quod propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī, quan- tam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum con- ciliō ad id bellum pollicitus sit cōgnōverint. Plūrimum 10 inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et homi- num numerō valēre; hōs posse cōnficere armāta mīlia centum, pollicitōs ex eō numerō ēlēcta mīlia sexāgintā, tōtīusque bellī imperium sibi postulāre. Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs; fīnīs lātissimōs ferācissimōsque 15 agrōs possidēre. Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtius Galliae potentissimum, quī cum māgnae partis hārum regiōnum tum etiam Britan- niae imperium obtinuerit; nunc esse rēgem Galbam; ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam 20 tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī; oppida habēre numerō xn, pollicērī mīlia armāta quīnquāgintā; toti- dem Nerviōs, quī māximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint; quīndecim milia Atrebātēs, Am- biānōs decem mīlia, Morinōs xxv mīlia, Menapiōs vii 25 mīlia, Caletōs x mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs to- tidem, Aduatucōs decem et novem milia; Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Paemānōs, quī ūnō nōmine Ger- mānī appellantur, arbitrārī ad xL mīlia.

Ce&sar takes up a Fortified Position beyond the Aisne.

  1. Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne 30 prōsecūtus, omnem senātum ad sē convenīre prīnci-

Āvd-OL sāvaddv 1I sv nnāo, NvNOī āHL d0 MāIAV

- - mmm.—us.

m — —— a.

The Belgian Confederacy. 45

pumque līberōs obsidēs ad sē addūcī iussit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem facta sunt. Ipse Dī- viciācum Haeduum māgnopere cohortātus docet quantō opere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tem- pore cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Haeduī in fīnīs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs datīs mandātīs eum ā sē dīmittit. Postquam omnīs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sē venīre [vīdit] neque iam longē abesse ab eīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs cōgnōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rē- mōrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibi castra posuit. Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hostibus reddēbat, et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine periculō ad eum portārī possent effi- ciēbat. In eō flūmine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis Q. Titūrium Sabīnum

L2l

5

lēgātum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitū- a0

dinem pedum xun vāllō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīrī iubet. Attack on Bibrax by the Belge.

  1. Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum octō. Id ex itinere māgnō

impetū Belgae oppūgnāre coepērunt. Aegrē eō diē e5

sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppūgnātiō est haec. Ubi circumiectā multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est,

testūdine factā [portās] succēdunt mūrumque subruunt. 30

46 The Galltic War.

Quod tum facile fīēbat. Nam cum tanta multitūdō lapidēs āc tēla conicerent, in mūrō cōnsistendī po- testās erat nūllī. Cum fīnem oppūgnandī nox fēcisset, Iccius Rēmus summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, 5 quī tum oppidō praeerat, ūnus ex eīs quī lēgātī dē pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit: nisi subsidium sibi submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse.

C&sar relieves Bibrax, whereupon the Belgs advance on his Camp. 7. Eō dē mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus 10 quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētās sagit- tāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidānīs mittit; quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis stu- dium prōpūgnandī accessit, et hostibus eādem dē causā spēs potiundī oppidī discessit. Itaque paulisper apud 15 0ppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, om- nibus vīcīs aedificiīsque quō adīre potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra posuērunt; quae castra, ut fūmō atque ignibus sīgnificābātur, amplius 20 mīlibus passuum octō in lātitūdinem patēbant.

Cæsar strengthens his Position.

  1. Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit; cotīdiē tamen equestribus proeliīs quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent perīclitābātur.

25 Ubi nostrōs nōn esse īnferiōrēs intellēxit, locō prō cas- trīs ad aciem īnstruendam nātūrā opportūnō atque idō- neō, — quod is collis ubi castra posita erant paululum

The Belgian Confederacy. 47

ex plānitiē ēditus, tantum adversus in lātitūdinem patē- bat quantum locī aciēs īnstrūcta occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs habēbat et in fronte lēniter fastīgātus paulātim ad plānitiem redībat, — ab utrōque latere ēius collis trānsversam fossam 5 obdūxit circiter passuum quadringentōrum et ad ex- trēmās fossās castella cōnstituit ibique tormenta conlo- cāvit, nē, cum aciem īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pūgnantīs suōs cir- cumvenīre possent. Hōc factō duābus legiōnibus quās ro proximē cōnscrīpserat in castrīs relictīs, ut, sī quō opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās sex legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit. Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.

The Belge try to cross the Aisne to attack Ce&sar’s Rear.

  1. Palūs erat nōn māgna inter nostrum atque hos- s5 tium exercitum. Hanc sī nostrī trānsīrent hostēs exspectābant; nostrī autem, sī ab illīs initium trānse- undī fieret, ut impedītōs adgrederentur parātī in armīs erant. Interim proeliō equestiī inter duās aciēs con- tendēbātur. Ubi neutrī trānseundī initium faciunt, 20 secundiōre equitum proeliō nostrīs Caesar suōs in castra redūxit. Hostēs prōtinus ex eō locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. Ibi vadīs repertīs partem suārum cōpiārum trādūcere cōnātī sunt, eō cōnsiliō ut, sīo5 possent, castellum cui praeerat Q. Titūrius lēgātus ex- pūgnārent pontemque interscinderent; sī minus potu- issent, agrōs Rēmōrum populārentur, quī māgnō nōbīs ūsuī ad bellum gerendum erant, commeātūque nostrōs prohibērent. 30

48 The Gallic War.

The Belge are defeated and decide to disband.

  1. Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitā- tum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagit- tāriōsque pontem trādūcit atque ad eōs contendit. Xcriter in eō locō pūgnātum est. Hostīs impeditōs

5 nostrī in flūmine adgressī māgnum eōrum numerum occīdērunt; per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantīs multitūdine tēlōrum reppulērunt, prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt. Hostēs ubi et dē expūgnandō oppidō

10 et dē flūmine trānseundō spem sē fefellisse intellēxē- runt, neque nostrōs in locum inīquiōrem prōgredī pūgnandī causā vīdērunt, atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, conciliō convocātō cōnstituērunt opti- mum esse domum suam quemque revertī, et, quōrum

15 in fīnīs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique convenīrent, ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus dēcertārent et domesticīs cōpiīs reī frūmentāriae ūterentur. Ad eam sententiam cum reliquīs causīs haec quoque ratiō eōs dēdūxit,

20 quod Dīviciācum atque Haeduōs fīnibus Bellovacōrum adpropinquāre cōgnōverant. Hīs persuādērī ut diūtius morārentur neque suīs auxilium ferrent nōn poterat.

Ceesar pursues them with Great Slaughter.

  1. Eā rē cōnstitūtā secundā vigiliā māgnō cum strepitū āc tumultū castrīs ēgressī nūllō certō ōrdine 25 neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre properāret, fēcē- runt ut cōnsimilis fugae profectiō viderētur. Hāc rē statim Caesar per speculātōrēs cōgnitā, īnsidiās veritus, quod quā dē causā discēderent nōndum perspēxerat,

The Belgian Confederacy. 49

exercitum equitātumque castrīs continuit. Prīmā lūce cōnfīrmātā rē ab explōrātōribus, omnem equitātum quī novissimum agmen morārētur praemīsit. Hīs Q. Pedium et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praefēcit; T. Labiēnum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī s iussit. Hī novissimōs adortī et multa mīlia passuum prōsecūtī māgnam multitūdinem eōrum fugientium concīdērunt; cum ab extrēmō agmine, ad quōs ventum erat, cōnsisterent fortiterque impetum nostrōrum miīli- tum sustinērent, priōrēs, quod abesse ā perīculō io vidērentur neque ūllā necessitāte neque imperiō con- tinērentur, exaudītō clamōre perturbātīs ōrdinibus omnēs in fugā sibi praesidium pōnerent. Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcē- runt quantum fuit diēī spatium; sub occāsum sōlis r5 sequī dēstitērunt sēque in castra, ut erat imperātum, recēpērunt.

Surrender of Noviodunum.

  1. Postrīdiē ēius diēī Caesar, priusquam sē hostēs ex terrōre āc fugā reciperent, in fīnīs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et māgnō itinere ao ad oppidum Noviodūnum contendit. Id ex itinere oppūgnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdi- nem paucīs dēfendentibus expūgnāre nōn potuit. Castrīs mūnītīs vīneās agere quaeque ad oppūgnandum »5 ūsuī erant comparāre coepit. Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte con- vēnit. Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, māgnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeri- 30 tāte Rōmānōrum permōtī, lēgātōs ad Caesarem dē

50 The Gallic War.

dēditiōne mittunt et petentibus Rēmīs ut cōnservā- rentur impetrant.

Submission of the Bellovaci.

  1. Caesar obsidibus acceptīs prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs, armīsque omnibus ex 5 oppidō trāditīs in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exer- citumque in Bellovacōs dūcit. Quī cum sē suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent, atque ab eō oppidō Caesar cum exercitū circiter mīlia pas- suum quīnque abesset, omnēs māiōrēs nātū ex oppidō 10 ēgressī manūs ad Caesarem tendere et vōce sīgnificāre coepērunt sēsē in ēius fidem āc potestātem venīre neque contrā populum Rōmānum armīs contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus 15 suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.

Diviciacus intercedes for the Bellovaci.

  1. Prō hīs Dīviciācus — nam post discessum Bel- gārum dīmissīs Haeduōrum cōpiīs ad eum reverterat — facit verba: fBellovacōs omnī tempore in fidē atque amīcitiā cīvitātis Haeduae fuisse; impulsōs ab

20 suīs prīncipibus, quī dīcerent Haeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnīs indīgnitātīs contumēliāsque perferre, et ab Haeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse. Quī ēius cōnsilī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intu-

25 lissent, in Britanniam profūgisse. Petere nōn sōlum Bellovacōs sed etiam prō hīs Haeduōs ut suā clēmen- tiā āc mānsuētūdine in eōs ūtātur. Quod sī fēcerit, Haeduōrum auctōritātem apud omnīs Belgās amplifi-

The Belgian Confederacy. 51

cātūrum, quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella inciderint, sustentāre cōnsuērint.’

Surrender of the Ambiani. Their Description of the Nervii.

  1. Caesar honōris Dīviciācī atque Haeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit, et quod erat cīvitās māgnā inter Belgās auctōri- 5 tāte atque hominum multitūdine praestābat, sexcentōs obsidēs poposcit. Hīs trāditīs omnibusque armīs ex oppidō conlātīs, ab eō locō in fīnīs Ambiānōrum per- vēnit, quī sē suaque omnia sine morā dēdidērunt. Eōrum fīnīs Nerviī attingēbant; quōrum dē nātūrā ro mōribusque Caesar cum quaereret, sīc reperiēbat: Nūllum aditum esse ad eōs mercātōribus; nihil patī vīnī reliquārumque rērum ad lūxuriam pertinentium īnferrī, quod hīs rēbus relanguēscere animōs et remittī virtūtem exīstimārent; esse hominēs ferōs māgnaeque i5 virtūtis; increpitāre atque incūsāre reliquōs Belgās, quī sē populō Rōmānō dēdidissent patriamque virtūtem prōiēcissent; cōnfīrmāre sēsē neque lēgātōs missūrōs neque ūllam condiciōnem pācis acceptūrōs.

Preparations of the Nervii to receive the Romans.

  1. Cum per eōrum fīnīs trīduum iter fēcisset, a0 inveniebat ex captīvīs Sabim flūmen ā castrīs suīs nōn amplius mīlia passuum x abesse; trāns id flūmen omnīs Nerviōs cōnsēdisse adventumque ibi Rōmānōrum exspectāre ūnā cum Atrebātibus et Viromanduīs, fīni- timīs suīs (nam hīs utrīsque persuāserant utī eandem 25 bellī fortūnam experīrentur); exspectārī etiam ab eīs Aduatucōrum cōpiās atque esse in itinere; mulierēs quīque per aetātem ad pūgnam inūtilēs vidērentur in

52 The Gallic War.

eum locum coniēcisse, quō propter palūdēs exercituī aditus nōn esset. Their Plan of Attack.

  1. Hīs rēbus cōgnitīs explōrātōrēs centuriōnēsque praemittit quī locum castrīs idōneum dēligant. Cum 5 ex dēditiciīs Belgīs reliquīsque Gallīs complūrēs Caesarem secūtī ūnā iter facerent, quīdam ex hīs, ut posteā ex captīvīs cōgnitum est, eōrum diērum cōn- suētūdine itineris nostrī exercitūs perspectā, nocte ad Nerviōs pervēnērunt; atque hīs dēmōnstrārunt inter i10singulās legiōnēs impedīmentōrum māgnum numerum intercēdere, neque esse quicquam negōtī, cum prīma legiō in castra vēnisset reliquaeque legiōnēs māgnum spatium abessent, hanc sub sarcinīs adorīrī; quā pulsā impedīmentīsque dīreptīs futūrum ut reliquae contrā 15 cōnsistere nōn audērent. Adiuvābat etiam eōrum cōnsilium quī rem dēferēbant, quod Nerviī antīquitus, cum equitātū nihil possent (neque enim ad hnōc tempus eī reī student, sed quicquid possunt pedes- tribus valent cōpiīs), quō facilius fīnitimōrum equitā- 20 tum, sī praedandī causā ad eōs vēnissent, impedīrent, tenerīs arboribus incīsīs atque īnflexīs, crēbrīsque in lātitūdinem rāmīs ēnātīs, et rubīs sentibusque inter- iectīs, effēcerant ut īnstar mūrī hae saepēs mūnīmenta praebērent, quō nōn modo nōn intrārī sed nē perspicī 25 quidem posset. Hīs rēbus cum iter agminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibi cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt.

Site of the Roman Camp.

  1. Locī nātūra erat haec quem locum nostrī castrīs dēlēgerant. Collis ab summō aequāliter dēclīvis ad

The Belgian Confederacy. 53

flūmen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. Ab eō flūmine parī acclivitāte collis nāscēbātur ad- versus huic et contrārius, passūs circiter ducentōs īnfimus apertus; ab superiōre parte silvestris, ut nōn facile intrōrsus perspicī posset. Intrā eās silvās hostēs in occultō sēsē continēbant; in apertō locō secundum flūmen paucae statiōnēs equitum vidēbantur. Flūminis erat altitūdō pedum circiter trium.

The Nervii make a Fierce Attack and throw the Legions into Confusion.

  1. Caesar equitātū praemissō subsequēbātur omni- bus cōpiīs; sed ratiō ōrdōque agminis aliter sē habēbat āc Belgae ad Nerviōs dētulerant. Nam quod hostibus adpropinquābat, cōnsuētūdine suā Caesar sex legiōnēs expedītās dūcēbat; post eās totīus exercitūs impedī- menta conlocārat; inde duae legiōnēs quae proximē cōnscrīptae erant tōtum agmen claudēbant praesidiō- que impedīmentīs erant. Equitēs nostrī cum fundi- tōribus sagittāriīsque flūmen trānsgressī cum hostium equitātū proelium commisērunt. Cum sē illī identi- dem in silvās ad suōs reciperent āc rūrsus ex silvā in nostrōs impetum facerent, neque nostrī longius quam quem ad fīnem porrēcta loca aperta pertinēbant cēdentīs īnsequi audērent, interim legiōnēs sex quae prīmae vēnerant opere dīmēnsō castra mūnīre coepē- runt. Ubi prīma impedīmenta nostrī exercitūs ab eīs quī in silvīs abditī latēbant vīsa sunt, quod tempus inter eōs committendī proelī convēnerat, ut intrā silvās aciem ōrdinēsque cōnstituerant atque ipsī sēsē cōnfīrmāverant, subitō omnibus cōpiīs prōvolāvērunt impetumque in nostrōs equitēs fēcērunt. Hīs facile

I5

20

25 54 The Gallic War.

pulsīs āc prōturbātīs, incrēdibilī celeritāte ad flūmen dēcucurrērunt, ut paene ūnō tempore et ad silvās et in flūmine Cet iam in manibus nostrīs] hostēs vidē- rentur. Eādem autem celeritāte adversō colle ad 5 nostra castra atque eōs quī in opere occupātī erant contendērunt.

The Romans are in a Tight Place, but Discipline restores Order.

  1. Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda; vēxillum prōpōnendum (quod erat īnsigne cum ad arma concurri oportēret), sīgnum tubā dandum, ab

10 opere revocandī mīlitēs, quī paulō longius aggeris petendī causā prōcesserant arcessendī, aciēs īnstru- enda, mīlitēs cohortandī, sīgnum dandum. Quārum rērum māgnam partem temporis brevitās et successus hostium impediēbat. Hīs difficultātibus duae rēs

15 erant subsidiō, —scientia atque ūsus mīlitum, quod superiōribus proeliīs exercitātī quid fierī oportēret nōn minus commodē ipsī sibi praescrībere quam ab aliīs docērī poterant; et quod ab opere singulīsque legiōni- bus singulōs lēgātōs Caesar discēdere nisi mūnītīs

20 castrīs vetuerat. Hī propter propinquitātem et cele- ritātem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectā- bant, sed per sē quae vidēbantur administrābant.

Cæsar hurries about and encourages his Men.

  1. Caesar necessāriīs rēbus imperātīs ad conhort- andōs mīlitēs quam in partem fors obtulit dēcucurrit, 25 et ad legiōnem decimam dēvēnit. Militēs nōn longi- ōre ōrātiōne cohortātus quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hosti- umque impetum fortiter sustinērent, quod nōn longius

The Belgian Confederacy. 55

hostēs aberant quam quō tēlum adicī posset, proelī committendī sīgnum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causā profectus, pūgnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus ut nōn modo ad īnsīgnia ac- 5 commodanda sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvēnit, quaeque prima sīgna cōnspēxit ad haec cōnstitit, nē in quaerendīs suīs pūgnandī tempus dīmitteret. 10

Fighting under Difficulties.

  1. īnstrūctō exercitū magis ut locī nātūra dēiectus- que collis et necessitās temporis quam ut reī mīltāris ratiō atque ōrdō postulābat, cum dīversae legiōnēs aliae aliā in parte hostibus resisterent, saepibusque dēnsissimīs (ut ante dēmōnstrāvimus) interiectīs prō- s5 spectus impedīrētur, neque certa subsidia conlocārī neque quid in quāque parte opus esset prōvidērī neque ab ūnō omnia imperia administrārī poterant. Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventūs variī sequēbantur. 20

The Romans rout the Atrebates, but the Nervii gain the Camp.

  1. Legiōnis nōnae et decimae mīlitēs, ut in sinistrā parte aciē cōnstiterant, pīlīs ēmissīs cursū āc lassitūdine exanimātōs volneribusque cōnfectōs Atrebātēs — nam hīs ea pars obvēnerat — celeriter ex locō superiōre in flūmen compulērunt, et trānsīre cōnantīs īnsecūtīos gladiīs māgnam partem eōrum impedītam interfēcē- runt. Ipsī trānsīre flūmen nōn dubitāvērunt, et in locum inīquum prōgressī rūrsus resistentīs hostīs red-

56 The Gallic War.

integrātō proeliō in fugam coniēcērunt. Item aliā in parte diversae duae legiōnēs, ūndecima et octāva, prōflīgātīs Viromanduīs, quibuscum erant congressī, ex locō superiōre in ipsīs flūminis rīpīs proeliābantur.

5 At tōtīs ferē castrīs ā fronte et ab sinistrā parte nū- dātīs, cum in dextrō cornū legiō duodecima et nōn māgnō ab eā intervāllō septima cōnstitisset, omnēs Nerviī cōnfertissimō agmine duce Boduōgnātō, quī summam imperī tenēbat, ad eum locum contendērunt;

10 quōrum pars apertō latere legiōnēs circumvenīre, pars summum castrōrum locum petere coepit.

Desperate Situation of the Romans. Thne Treveri, Panic-

stricken, withdraw to their Homes.

  1. Eōdem tempore equitēs nostrī levisque armā- tūrae peditēs, quī cum eīs ūnā fuerant, quōs prīmō hostium impetū pulsōs dixeram, cum sē in castra re-

15 ciperent, adversīs hostibus occurrēbant āc rūrsus aliam in partem fugam petēbant; et cālōnēs, quī ab decu- mānā portā āc summō iugō collis nostrōs victōrēs flūmen trānsīsse cōnspēxerant, praedandī causā ēgressī, cum respēxissent et hostīs in nostrīs castrīs versārī

20 vīdissent, praecipitēs fugae sēsē mandābant. Simul eōrum quī cum impedīmentīs veniēbant clāmor fre- mitusque oriēbātur, aliīque aliam in partem perterritī ferēbantur. Quibus omnibus rēbus permōtī equitēs Treverī, quōrum inter Gallōs virtūtis opīniō est singu-

25 lāris, quī auxilī causā ā cīvitāte missī ad Caesarem vēnerant, cum multitūdine hostium castra complērī, legiōnēs premī et paene circumventās tenērī, cālōnēs, equitēs, funditōrēs, Numidās dispersōs dissipātōsque in omnīs partīs fugere vidissent, dēspērātis nostrīs

The Belgian Confederacy. 57

rēbus domum contendērunt; Rōmānōs pulsōs superā-

tōsque, castrīs impedīmentisque eōrum hostīs potītōs,

cīvitātī renūntiāvērunt.

Ceesar turns the Tide by appearing in Person to animate hnis Men.

  1. Caesar ab decimae legiōnis cohortātiōne ad dextrum cornū profectus, ubi suōs urgērī sīgnīsque in ūnum locum conlātīs duodecimae legiōnis cōnfertōs mīlitēs sibi ipsōs ad pūgnam esse impedīmentō vīdit, — quartae cohortis omnibus centuriōnibus occīsīs, sīgniferō interfectō, sīgnō āmissō, reliquārum cohor- tium omnibus ferē centuriōnibus aut volnerātīs aut occīsīs, in hīs prīmipīlō P. Sextiō Baculō, fortissimō virō, multīs gravibusque volneribus cōnfectō, ut iam sē sustinēre nōn posset; reliquōs esse tardiōrēs et nōn nūllōs ab novissimīs dēsertō proeliō excēdere āc tēla vītāre, hostīs neque ā fronte ex īnferiōre locō subeuntīs intermittere et ab utrōque latere īnstāre, et rem esse in angustō vīdit neque ūllum esse subsidium quod submittī posset, —scūtō ab novissimīs [ūnī] mīlitī dētrāctō, quod ipse eō sine scūtō vēnerat, in

I0

15

prīmam aciem prōcessit; centuriōnibusque nōminā- 20

tim appellātīs reliquōs cohortātus mīlitēs sīgna īnferre et manipulōs laxāre iussit, quō facilius gladiīs ūtī possent. Cūius adventū spē inlātā mīlitibus āc red- integrātō animō, cum prō sē quisque in cōnspectū imperātōris etiam in extrēmīs suīs rēbus operam nāvāre cuperet, paulum hostium impetus tardātus est.

Labienus sends Reinforcements. 26. Caesar cum septimam legiōnem, quae iūxtā cōnstiterat, item urgēri ab hoste vidisset, tribūnōs

58 The Gallic War.

mīlitum monuit ut paulātim sēsē legiōnēs coniungerent et conversa sīgna in hostis īnferrent. Quō factō, cum alius aliī subsidium ferret neque timērent nē āversī ab hoste circumvenirentur, audācius resistere āc fortius 5 pūgnāre coepērunt. Interim militēs legiōnum duārum quae in novissimō agmine praesidiō impedīmentīs fue- rant, proeliō nūntiātō, cursū incitātō in summō colle ab hostibus cōnspiciēbantur; et T. Labiēnus castrīs hostium potītus et ex locō superiōre quae rēs in 10 nostrīs castrīs gererentur cōnspicātus, decimam legiō- nem subsidiō nostrīs mīsit. Qui, cum ex equitum et cālōnum fugā quō in locō rēs esset quantōque in perīculō et castra et legiōnēs et imperātor versārētur cōgnōvissent, nihil ad celeritātem sibi reliquī fēcērunt.

The Romaans at last gain the Day. Cesar’s Tribute to Foe- men worthy of his Steel.

153 27. Hōrum adventū tanta rērum commūtātiō est facta ut nostrī, etiam quī volneribus cōnfectī prōcu- buissent, scūtīs innīxī proelium redintegrārent, cālōnēs perterritōs hostīs cōnspicātī etiam inermēs armātis occurrerent; equitēs vērō, ut turpitūdinem fugae vir-

20 tūte dēlērent, omnibus in locīs pūgnant, quō sē legi- ōnāriīs miīlitibus praeferrent. At hostēs etiam in extrēmā spē salūtis tantam virtūtem praestitērunt ut, cum prīmī eōrum cecidissent, proximī iacentibus īn- sisterent atque ex eōrum corporibus pūgnārent; hīs

25 dēiectīs et coacervātīs cadāveribus, quī superessent ut ex tumulō tēla in nostrōs conicerent et pila inter- cepta remitterent; ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbēret ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, ascendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum

The Belgian Confederacy. 59

locum; quae facilia ex difficillimīs animī māgnitūdō redēgerat.

Practical Annihilation of the:Nervii.

  1. Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente āc nōmine Nerviōrum redāctō, māiōrēs nātū, quōs ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria āc s palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pūgnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrā- rentur, omnium quī supererant cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt sēque eī dēdidērunt; et, in com- memorandā cīvitātis calamitāte, ex sexcentīs ad trīs ro senātōrēs, ex hominum mīlibus Lx vix ad quīngentōs quī arma ferre possent sēsē redāctōs esse dīxērunt. Quōs Caesar, ut in miserōs āc supplicēs ūsus miseri- cordiā vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iussit, et fīnitimīs imperāvit i5 ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent.

The Aduatuci in a Stronghold await Cesar’s Approach.

  1. Aduatucī, dē quibus suprā dīximus, cum omni- bus cōpiīs auxiliō Nerviis venīrent, hāc pūgnā nūntiātā ex itinere domum revertērunt; cūnctis oppidīs castel- līsque dēsertis sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē 20 nātūrā mūnītum contulērunt. Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rupīs dēspectūsque habēret, ūnā ex parte lēniter acclivis aditus in lāti- tūdinem nōn amplius pedum cc relinquēbātur; quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant; tum māgnī 25 ponderis saxa et praeacūtās trabīs in mūrō conlocā- bant. Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonisque prōgnātī, quī, cum iter in. prōvinciam nostram atque ītaliam

60 The Gallic War.

facerent, eīs impedīmentīs quae sēcum agere āc por- tāre nōn poterant citrā flūmen Rhēnum dēpositīs, custōdiam ex suīs. āc praesidium sex mīlia hominum ūnā relīquerant. Hī post eōrum obitum multōs annōs

5 ā fīnitimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent aliās inlātum dēfenderent, cōnsēnsū eōrum omnium pāce factā hunc sibi domiciliō locum dēlēgerant.

Thnhey jeer at the Romans from the Wualls.

  1. Āc prīmō adventū exercitūs nostri crēbrās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum 10 nostrīs contendēbant; posteā vāllō pedum xu, in cir- cuitū xv mīlium, crēbrīsque castellīs circummūnīltī oppidō sēsē continēbant. Ubi vīneīs āctīs aggere exstrūctō turrim procul cōnstituī vidērunt, prīmum īnrīdēre ex mūrō atque increpitāre vōcibus quod tanta 15māchinātiō ab tantō spatiō īnstituerētur: ‘Quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantu- lae statūrae’— nam plērumque hominibus Gallīs prae māgnitūdine corporum suōrum brevitās nostra con- temptuī est — ctantī oneris turrim in mūrō sēsē con- 20 locāre cōnfīderent?’

But becoming alarmed they offer to surrender conditionally.

S1. Ubi vērō movērī et adpropinquāre moenibus vīdērunt, novā atque inūsitātā speciē commōtī lēgātōs ad Caesarem dē pāce mīsērunt, quī ad hunc modum locūtī: ‘Nōn exīstimāre Rōmānōs sine ope dīvīnā

25 bellum gerere, quī tantae altitūdinis māchinātiōnēs tantā celeritāte prōmovēre possent; sē suaque omnia eōrum potestātī permittere’ dīxērunt. ‘Ōūnum petere āc dēprecārī: sī forte prō suā clēmentiā āc mānsuētū-

anoy 1v nanāssotoō saonv 3sL

The Belgian Confederacy. 61

dine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuisset Aduatucōs esse cōnservandōs, nē sē armīs dēspoliāret. Sibi omnīs ferē fīnitimōs esse inimīcōs āc suae virtūtī invidēre; ā quibus sē dēfendere trāditīs armīs nōn possent. Sibi praestāre, sī in eum cāsum dēdūceren- tur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī quam ab hīs per cruciātum interficī inter quōs dominārī cōn- suēssent.’

They accept Ceesar’s Terms, but secretly retain many of their Arms.

S2. Ad haec Caesar respondit: ‘Sē magis cōnsuē- tūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservā- tūrum, sī, prius quam mūrum aries attigisset, sē dēdidissent; sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditīs. Sē id quod in Nerviīs fēcisset fac- tūrum, fīnitimīsque imperātūrum nē quam dēditiciīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent. Rē nūntiātā ad suōs, quae imperārentur facere dīxērunt. Armōrum māgnā multitūdine dē mūrō in fossam quae erat ante oppidum iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitūdinem acervī armōrum adaequārent, et tamen cir- citer parte tertiā, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā, portīs patēfactīs eō diē pāce sunt ūsī.

Ceesar repulses their Sortie and sells more than Fifty Thousand into Slavery.

  1. Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exire iussit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent. Illī ante initō (ut intel- lēctum est) cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servā- tūrōs crēdiderant, —partim cum eīs quae retinuerant

25 62 The Gallic War.

et cēlāverant armīs, partim scutīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās postulābat, pellibus indūxerant, — tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs ascēnsus vidēbā- 5 tur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ēruptiōnem fēcērunt. ‘Celeriter, ut ante Caesar imperārat, īgnibus sīgnificātiōne factā, ex proximīs castellīs eō concursum est, pūgnātumque ab hostibus ita ācriter est ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis, inīquō locō, contrā eōs

10 quī ex vāllō turribusque tēla iacerent, pūgnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs cōnsisteret. Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor reliquī in oppidum reiectī sunt. Postrīdiē ēius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nos-

15 trīs, sectiōnem ēius oppidī ūniversam Caesar vēndidit. Ab eīs quī ēmerant capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium.

Crassus reduces several Maritime States.

  1. Eōdem tempore ā P. Crassō, quem cum legiōne

ūnā mīserat ad Venetōs, Venellōs, Osismōs, Coriosoli-

20 tas, Esuviōs, Aulercōs, Redonēs, quae sunt maritimae

cīvitātēs Oceanumque attingunt, certior factus est

omniīs eās cīvitātīs in diciōnem potestātemque populī Rōmānī esse redāctās.

The Army goes into Winter Quarters. A Thanksgiving for Cesar’s Victories is officially celebrated at Rome. 35. Hīs rēbus gestīs, omnī Galliā pācātā, tanta a25 hūius bellī ad barbarōs opīniō perlāta est utī ab eīs nātiōnibus quae trāns Rhēnum incolerent lēgātī ad Caesarem mitterentur quī sē obsidēs datūrās, imperāta

The Belgian Confederacy. 63

factūrās pollicērentur. Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in ītaliam īllyricumque properābat, initā proximā aestāte ad sē revertī iussit. Ipse, in Carnutēs, Andēs, Turonōs, quaeque civitātēs propinquae eīs locīs erant ubi bellum gesserat, legiōnibus in hiberna dēductīs, s in ītaliam profectus est. Ob eāsque rēs ex litterīs Caesaris diēs quīndecim supplicātiō dēcrēta est, quod ante id tempus accidit nūllī.

Tormentum.

Tubicinēs.

BOOK III. CāsAr’s THIRD CAMPAIGN. B.(C. 56. Galba is stationed at Ōctodurus to guard the Passes of the Alps.

UM in ītaliam proficīscerētur Caesar, Ser. Galbam cum legiōne xi et parte equitātūs in Nantuātīs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā finibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpīs 5 pertinent. Causa mittendī fuit quod iter per Alpīs, quō māgnō cum perīculō māgnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patēfierī volēbat. Huic permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs le- giōnem hiemandī causā conlocāret. Galba, secundīs 10 aliquot proeliīs factīs castellīsque complūribus eōrum expūgnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā, cōnstituit cohortīs duās in Nantuā- tibus conlocāre et ipse cum reliquīs ēius legiōnis cohor- tibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octodūrus, 15 hiemāre; quī vīcus positus in valle, nōn māgnā adiectā plānitiē, altissimīs montibus undique continētur. Cum hīc in duās partīs flūmine dīviderētur, alteram partem ēius vīcī Gallīs Lad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus attribuit. Eum 20 locum vallō fossāque mūniīvit. 64

Fighting in the Alps. 65

The Mountain Tribes seize the Neighboring Heights.

  1. Cum diēs hībernōrum complūrēs trānsīssent frūēmentumque eō comportārī iussisset, subitō per ex-

plōrātōrēs certior factus est ex eā parte vīcī quam Gallīs

concesserat omnīs noctū discessisse, montisque quī impendērent ā māximā multitūdine Sedūnōrum et Veragrōrum tenērī. Id aliquot dē causīs acciderat ut subitō Gallī bellī renovandī legiōnisque opprimendae cōnsilium caperent: prīmum, quod legiōnem — neque eam plēnissimam, dētrāctīs cohortibus duābus et com- plūribus singillātim, quī commeātūs petendī causā missī erant — propter paucitātem dēspiciēbant; tum etiam quod propter inīquitātem locī, cum ipsī ex montibus in vallem dēcurrerent et tēla conicerent, nē prīmum quidem posse impetum suum sustinērī exīsti- mābant. Accēdēbat quod suōs ab sē līberōs abstrāctōs obsidum nōmine dolēbant, et Rōmānōs nōn sōlum itinerum causā sed etiam perpetuae possessiōnis cul- mina Alpium occupāre cōnārī et ea loca fīnitimae prō- vinciae adiungere sibi persuāsum habēbant.

A Council of War votes to defend the Camp, if Possible.

S. Hīs nūntiīs acceptīs Galba, cum neque opus 2o

hibernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum, quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnciliō cele-

riter convocātō sententiās exquīrere coepit. Quō inss

cōnciliō, cum tantum repentīnī perīculī praeter opī- niōnem accidisset, āc iam omnia ferē superiōra loca multitūdine armātōrum complēta cōnspicerentur, neque subsidiō venīrī neque commeātūs supportārī interclūsīs

66 The Gallic War.

itineribus possent, prope iam dēspērātā salūte nōn nūllae ēius modī sententiae dīcēbantur ut, impedī- mentīs relictis ēruptiōne factā, īsdem itineribus quibus eō pervēnissent ad salūtem contenderent. Māiōrī s tamen partī placuit hōc reservātō ad extrēmum cōn- siliō interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.

The Romans fight against Heavy Odds.

  1. Brevī spatiō interiectō, vix ut eīs rēbus quās cōn- stituissent conlocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus sīgnō datō dēcur-

rorere, lapidēs gaesaque in vāllum conicere. Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter prōpūgnāre neque ūllum frūstrā tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre; sed hōc superārī quod

15 diūturnitāte pūgnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant: quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, āc nōn modo dēfessō ex pūgnā excēdendī, sed nē sauciō qui- dem ēius locī ubi cōnstiterat relinquendī āc suī reci-

20 piendī facultās dabātur. After Six Hours of Desperate Fighting the Romans resolve on a

Sortie.

  1. Cum iam amplius hōrīs sex continenter pūgnā- rētur āc nōn sōlum vīrēs sed etiam tēla nostrōs dēfice- rent, atque hostēs ācrius īnstārent languidiōribusque nostrīs vāllum scindere et fossās complēre coepissent,

25 rēsque esset iam ad extrēmum perducta cāsum, P. Sex- tius Baculus, prīmī pīlī centuriō, quem Nervicō proeliō complūribus cōnfectum volneribus dīximus, et item C. Volusēnus, tribūnus mīlitum, vir et cōnsilī māgnī et

Fighting in the Alps. 67

virtūtis, ad Galbam accurrunt atque ūnam esse spem salūtis docent, sī ēruptiōne factā extrēmum auxilium experīrentur. Itaque convocātīs centuriōnibus celeri-

ter mīlitēs certiōrēs facit paulisper intermitterent proe-

lium, āc tantummodō tēla missa exciperent sēque ex labōre reficerent; post datō sīgnō ex castrīs ērumpe- rent atque omnem spem salūtis in virtūte pōnerent.

Defeat of the Gauls. Galba withdraws to the Province.

  1. Quod iūssī sunt faciunt āc subitō omnibus portīs ēruptiōne factā neque cōgnōscendī quid fieret neque suī conligendī hostibus facultātem relinquunt. Ita commūtātā fortūnā eōs quī in spem potiundōrum cas- trōrum vēnerant undique circumventōs interficiunt; et ex hominum mīlibus amplius xxx, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā reliquōs perterritōs in fugam coniciunt āc nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur. Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē intrā mūnītiōnēs suās recipiunt. Quō proeliō factō, quod saepius fortūnam temptāre Galba nōlēbat, atque aliō sē in hīberna cōnsiliō vēnisse meminerat, aliīs occurrisse rēbus vīderat, māximē frūmentī commeā- tūsque inopiā permōtus, posterō diē omnibus ēius vīcī

wunt

I0

aedificiīs incēnsīs in prōvinciam revertī contendit, āc

nūllō hoste prohibente aut iter dēmorante incolumem

legiōnem in Nantuātīs, inde in Allobrogēs perdūxit as

ibique hiemāuvit. Crassus sends Messengers to collect Supplies among the Mari-

time Tribes. :

  1. Hīs rēbus gestīs cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret [superātīs Belgīs, ex-

68 The Gallic War.

pulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs], atque ita initā hieme in īllyricum profectus esset, quod eās quoque nātiōnēs adīre et regiōnēs cōgnōscere volēbat, subitum bellum in Galliā coōrtum est. Ēius bellī haec

5 fuit causa. P. Crassus adulēscēns cum legiōne vn proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat. Is, quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūrīs in fīnitimās civitātīs frūmentī causā dīmīsit; quō in numerō erat T. Terra-

r0 sidius missus in Esuviōs, M. Trebius Gallus in Corio- solitas, Q. Velānius cum T. Sīliō in Venetōs.

Tne Veneti seize the Roman Envoys and instigate other īribes to oppose the Romans.

  1. Hūius est cīvitātis longē amplissima auctōritās omnis ōrae maritimae regiōnum eārum, quod et nāvīs habent Venetī plūrimās, quibus in Britanniam nāvigāre

15 cōnsuērunt, et scientiā atque ūsū rērum nauticārum cēterōs antecēdunt, et in māgnō impetū maris vāstī atque apertī paucīs portibus interiectīs, quōs tenent ipsī, omnīs ferē quī eō marī ūtī cōnsuērunt habent vectīgālīs. Ab hīs fit initium retinendī Sīlī atque Ve-

20 lānī, quod per eōs suōs sē obsidēs quōs Crassō dedis- sent recuperātūrōs exīstimābant. Hōrum auctōritāte fīnitimī adductī (ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia), eādem dē causā Trebium Terrasidiumque retinent; et celeriter missīs lēgātīs per suōs prīncipēs

25 inter sē coniūrant nihil nisi commūnī cōnsiliō āctūrōs eundemque omnis fortūnae exitum esse lātūrōs; reli- quāsque cīvitātēs sollicitant ut in eā lībertāte quam ā māiōribus accēperint permanēre quam Rōmānōrum servitūtem perferre mālint. Omniī ōrā maritimā cele-

Campaign against the Veneti. 69

riter ad suam sententiam perductā commūnem lēgā- tiōnem ad P. Crassum mittunt: “Sī velit suōs recipere, obsidēs sibi remittat.’

Both Sides prepare for Wxar.

  1. Quibus dē rēbus Caesar ab Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvīs interim longās aedifi- 5 cārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rē- migēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet. Hīs rēbus celeriter administrātīs ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit. Venetī reliquaeque item cīvitātēs cōgnitō io Caesaris adventū [certiōrēs factī], simul quod quantum in sē facinus admīsissent intellegēbant, lēgātōs — quod nōmen ad omnīs nātiōnēs sānctum inviolātumque semper fuisset — retentōs ab sē et in vincula coniectōs, prō māgnitūdine perīculī bellum parāre et māximē eass quae ad ūsum nāvium pertinent prōvidēre īnstituunt, hōc māiōre spē quod multum nātūrā locī cōnfidēbant. Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propterao frūmentī inopiam diūtius apud sē morārī posse cōn- fīdēbant; āc iam ut omnia contrā opīniōnem accide- rent, tamen sē plūrimum nāvibus posse, Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium, neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent vada, portūs, īnsulās a5 nōvisse; āc longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vāstissimō atque apertissinō Ōceanō perspiciēbant. Hīs initīs cōnsiliīs oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvīs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum bellum gestūrum se

70 The Gallic War.

cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt. Sociōs sibi

ad id bellum Ōsismōs, Lexoviōs, Namnetēs, Ambiliātōs,

Morinōs, Diablintēs, Menapiōs adscīscunt; auxilia ex

Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arces- 5 sunt.

Ceæsar’s Reasons for carrying on the Wgur.

  1. Erant hae difficultātēs bellī gerendī quās suprā ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitābant: iniūria retentōrum equitum Rōmānōrum, rebelliō facta post dēditiōnem, dēfectiō datīs obsidibus

10 tot cīvitātum coniūrātiō, imprīmīs nē hāc parte neg- lēctā reliquae nātiōnēs sibi idem licēre arbitrārentur. Itaque cum intellegeret omnīs ferē Gallōs novīs rēbus studēre et ad bellum mōbiliter celeriterque excitārī, omnīs autem hominēs nātūrā lībertāti studēre et con-

15 diciōnem servitūtis ōdisse, priusquam plūrēs cīvitātēs cōnspīrārent, partiendum sibi āc lātius distribuendum exercitum putāvit.

Cæsar sends Officers to Various Strategic Points. Brutus has Charge of the Fleet.

  1. Itaque T. Labiēnum lēgātum in Trēverōs, quī proximī flūminī Rhēnō sunt, cum equitātū mittit. 20 Huic mandat Rēmōs reliquōsque Belgās adeat atque in officiō contineat; Germānōsque, quī auxiliō ā Gallīs arcessītī dīcēbantur, sī per vim nāvibus flūmen trānsīre cōnentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legiōnāriīs xi et māgnō numerō equitātūs in Aquitā- 25 niam proficīscī iubet, nē ex hīs nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur āc tantae nātiōnēs coniungantur. Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum legiōnibus tribus in Venellōs, Coriosolitas Lexoviōsque mittit, quī eam

Campaign against the Veneti. 71

manum distinendam cūret. D. Brūtum adulēscentem classī Gallicīsque nāvibus, quās ex Pictonibus et San- tonīs reliquīsque pācātīs regiōnibus convenīre iusserat, praeficit, et cum prīmum possit in Venetōs proficīscī iubet. Ipse eō pedestribus cōpiīs contendit.

Natural Advantages of Position of the Veneti.

  1. Erant ēius modī ferē sitūs oppidōrum ut posita in extrēmīs lingulīs prōmuntūriīsque neque pedibus aditam habērent, cum ex altō sē aestus incitāvisset (quod ſbis] accidit semper hōrārum xu spatiō), neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs adflīctārentur. Ita utrāque rē oppidōrum oppūgnātiō impediēbātur; āc sī quandō— māgnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere āc mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs — dēspērāre fortūnīs suīs coeperant, māgnō numerō nāvium adpulsō, cūius reī summam facultātem habēbant, sua dēportābant omnia sēque in proxima oppida recipiēbant; ibi sē rūrsus īsdem opportūnitātibus locī dēfendēbant. Haec eō facilius māgnam partem aestātis faciēbant, quod

nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur summaque 20

erat vāstō atque apertō marī, māgnīs aestibus, rārīs āc prope nūllīs portibus, difficultās nāvigandi. Description of their Ships and Naval Tactics.

  1. Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant: carīnae aliquantō plāniōrēs quam

nostrārum nāvium, quō facilius vada āc dēcessum 25

aestūs excipere possent; prōrae admodum ērectae atque item puppēs ad māgnitūdinem fluctuum tempes- tātumque accommodātae; nāvēs tōtae factae ex rōbore

72 The Gallic War.

ad quamvīs vim et contumēliam perferendam; trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus cōnfīxa clāvīs fer- reīs digitī pollicis crassitūdine; ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revinctae; pellēs prō vēlīs alūtaeque s tenuiter cōnfectae, sīve propter inopiam līnī atque ēius ūsūs īnscientiam sīve eō (quod est magis vērīsi- mile) quod tantās tempestātīs ōceanī tantōsque im- petūs ventōrum sustinērī āc tanta onera nāvium regī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur. Cum 10 hīs nāvibus nostrae clāssī ēius modī congressus erat ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret; reliqua prō locī nātūrā, prō vī tempestātum, illīs essent aptiōra et accommodātiōra. Neque enim eīs nostrae rōstrō nocēre poterant — tanta in eīs erat fīrmitūdō — neque 15 propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur et eādem dē causāī minus commodē cōpulīs continēbantur. Accēdēbat ut, cum saevīre ventus coepisset et sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et 20 cōtīs timērent; quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.

The Battle. The Romans find a Method to overcome their Disadvantages.

  1. Complūribus expūgnātīs oppidīs Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī, neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque eīs nocērī posse,

25 statuit exspectandam classem. Quae ubi convēnit āc prīmum ab hostibus vīsa est, circiter ccxx nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt; neque satis Brūtō, quī classī praeerat, vel tribūnīs mīli-

Campaign against the Veneti. 73

tum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat quid agerent aut quam ratiōnem pūgnae īnsisterent. Rōstrō enim nocērī nōn posse cōgnōverant; turribus autem excitātīs tamen hās alti- tūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ā Gallīs gravius acciderent. Ōna erat māgnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, — falcēs praeacūtae īn- sertae adfīxaeque longuriīs nōn absimilī formā mūrā- lium falcium. Hīs cum fūnēs quī antemnās ad mālōs dēstinābant comprehēnsī adductique erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur. Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concidēbant; ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsi- steret, hīs ēreptīs omnis ūsus nāvium ūnō tempore ēriperētur. Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant atque eō magis, quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset;

omnēs enim collēs āc loca superiōra, unde erat pro- 20

pinquus dēspectus in mare, ab exercitū tenēbantur.

Defeat of the Veneti and Capture of their Shnips.

  1. Disiectīs (ut dīximus) antemnīs, cum singulās bīnae āc ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendere in hostium nāvīs contendēbant. Quod

postquam barbarī fierī animadvertērunt, expūgnātīs a5

complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt. Āc iam conversīs in eam partem nāvibus quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia āc tranquillitās exstitit ut sē ex

locō movēre nōn possent. Quae quidem rēs ad negō- 30

74 The Gallic War.

tium cōnficiendum māximē fuit opportūna; nam sin-

gulās nostrī cōnsectātī expūgnāvērunt, ut perpaucae

ex omnī numerō noctis interventū ad terram pervēne-

rint, cum ab hōrā ferē nn ūsque ad sōlis occāsum 5 pūgnārētur.

The vVeneti surrender. Cesar makes an Example of them.

  1. Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis, in quibus aliquid cōn- silī aut dīgnitātis fuit, eō cōnvēnerant, tum nāvium quod

10 ubīque fuerat in ūnum locum coēgerant; quibus āmis- sīs reliquī neque quō sē reciperent neque quem ad modum oppida dēfenderent habēbant. Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit, quō dīligentius in reli-

15 quum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. Itaque omnī senātū necātō reliquōs sub corōnā vēndidit.

Lieutenant Sabinus is stationed among the Venelli, who try to provoke him to Battle.

  1. Dum haec in Venetīs geruntur, Q. Titūrius Sabīnus cum eīs cōpiīs quās ā Caesare accēperat in

20 finīs Venellōrum pervēnit. Hīs praeerat Viridovīx āc summam imperī tenēbat eārum omnium cīvitātum quae dēfēcerant, ex quibus exercitum māgnāsque cōpiās coēgerat; atque hīs paucīs diēbus Aulercī, Eburovīcēs, Lexoviīque senātū suō interfectō, quod auctōrēs bellī

25 esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovīce coniunxērunt; māgnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convē- nerat ef quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab

Campaign against the Veneti. 75

agricultūrā et cotīdiānō labōre revocābat. Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovīx contrā eum duōrum mīlium spatiō cōnsēdis- set cotīdiēque prōductīs cōpiīs pūgnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem

Sabīnus venīret sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus

nōn nihil carperētur; tantamque opīniōnem timōris praebuit ut iam ad vāllum castrōrum hostēs accēdere audērent. Id eā dē causā faciēbat quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente quī sum- mam imperī tenēret, nisi aequō locō aut opportūnitāte aliquā datā, lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.

By a Pretense of Fear he induces Viridovix to attack him.

  1. Hāc cōnfirmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēlēgit, Gallum, ex eīs quōs auxilī causā sēcum habēbat. Huic māgnīs prae- miīs pollicitātiōnibusque persuādet utī ad hostīs trāns- eat et quid fierī velit ēdocet. Quī ubi prō perfugā ad eōs vēnit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit; quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur docet; neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercitum edūcat et ad Caesarem auxilī ferendī causā proficīscātur. Quod ubi audītum est, conclā- mant omnēs occāsiōnem negōtī bene gerendī āmitten- dam nōn esse, ad castra īrī oportēre. Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābantur: superiōrum diērum Sabīnī cunctātiō, perfugae cōnfirmātiō, inopia cibāri- ōrum, cui reī parum dīligenter ab eīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt. Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovīcem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt

20

30 76 The Gallic War.

quam ab eīs sit concessum arma utī capiant et ad cas- tra contendant. Quā rē concessā laetī ut explōrātā victōriā, sarmentis virgultīsque conlēctīs quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.

Sabinus gains a Decisive Victory.

5 19. Locus erat castrōrum ēditus et paulātim ab īmō acclivis circiter passūs mille. Hūc māgnō cursū con- tendērunt, ut quam minimum spatī ad sē conligendōs armandōsque Rōmānis darētur, exanimātīque pervēnē- runt. Sabīnus suōs hortātus cupientibus signum dat.

10 Impedītīs hostibus propter ea quae ferēbant onera, subītō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet. Factum est opportūnitāte locī, hostium īnscientiā āc dēfatīgā- tiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pūgnārum exer- citātiōne, ut nē primum quidem nostrōrum impetum

15 ferrent āc statim terga verterent. Quōs integrīs vīri- bus mīlitēs nostrī cōnsecūtī māgnum numerum eōrum occīdērunt; reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs quī ex fugā ēvāserant reliquērunt. Sic ūnō tempore et dē nāvālī pūgnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar est

20 certior factus; cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer āc prōmptus est animus, sīc mollis āc minimē resistēns ad calamitātīs perferendās mēns eōrum est.

Crassus goes into Aquitania and is attacked by the Sotiates.

  1. Eōdem ferē tempore P. Crassus cum in Aquī-

25 tāniam pervēnisset,— quae, ut ante dictum est, ſet regiōnum lātitūdine et multitūdine hominum] est ter- tia pars Galliae [est aestimanda], — cum intellegeret

Crassus in Aquitania. 77

in eīs locīs sibi bellum gerendum ubi paucīs ante annīs L. Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitū pulsō inter- fectus esset, atque unde L. Manlius prōcōnsul im- pedīmentīs āmissīs prōfūgisset, nōn mediocrem sibi dīligentiam adhibendam intellegēbat. Itaque rē frū- mentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Narbōne (quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīinitimae [ex] hiīs regiōnibus) nōminātim ēvocātīs, in Sōtiātium fīnīs exercitum intrōdūxit. Cūius adventū cōgnitō Sōtiātēs māgnīs cōpiīs coāctīs equitātūque, quō plūrimum valē- bant, in itinere agmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt; deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs, subitō pedestrīs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs conlocāverant, ostendērunt. Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.

Their Defeat and Surrender. 21. Pūgnātum est diū atque ācriter, cum Sōtiātēs superiōribus victōriīs frētī in suā virtūte tōtīus Aquī- tāniae salūtem positam putārent; nostrī autem quid

sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscen- 20

tulō duce efficere possent perspicī cuperent; tandem cōnfectī volneribus hostēs terga vertērunt. Quōrum māgnō numerō interfectō Crassus ex itinere oppidum Sōtiātium oppūgnāre coepit. Quibus fortiter resistenti-

bus vīneās turrīsque ēgit. IIlī, aliās ēruptiōne temp- 25

tātā, aliās cunīculis ad aggerem vīneāsque āctīs (cūius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intel-

lēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt, sēque in dēdi- 30

78 The Gallic War.

tiōnem ut recipiat petunt. Quā rē impetrātā, arma trādere iūssi, faciunt.

Adiatunnus and his Brothers in Arms attempt a Sally.

  1. Atque in eam rem omnium nostrōrum intentīs animīs, aliā ex parte oppidī Adiatunnus, quī summam 5 imperī tenēbat, cum bc dēvōtīs, quōs illī solduriōs appellant,— quōrum haec est condiciō utī omnibus in vītā commodīs ūnā cum eīs fruantur quōrum sē amīcitiae dēdiderint; sī quid hīs per vim accidat, aut eundem cāsum ūnā ferant aut sibi mortem cōnscī- 10 scant; neque adhūc hominum memoriā repertus est quisquam quī, eō interfectō cūius sē amīcitiae dēvōvis- set, mortem recūsāret, — cum hīs Adiatunnus ērup- tiōnem facere cōnātus, clāmōre ab eā parte mūnītiōnis sublātō, cum ad arma mīlitēs concurrissent vehemen- 15 terque ibi pūgnātum esset, repulsus in oppidum tamen utī eādem dēditiōnis condiciōne ūterētur ā Crassō im- petrāvit. Crassus takes the Field against other Aquitanian Tribes who are Conspiring.
  2. Armīs obsidibusque acceptīs Crassus in finīs Vocātium et Tarusātium profectus est. Tum vērō 20 barbarī commōtī, quod oppidum et nātūrā locī et manū mūnītum paucīs diēbus quibus eō ventum erat expūgnātum cōgnōverant, lēgātōs quōqueversus dīmit- tere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt. Mittuntur etiam ad eās cīvitātīs lēgātī 25 quae sunt citeriōris Hispāniae finitimae Aquītāniae; inde auxilia ducēsque arcessuntur; quōrum adventū māgnā cum auctōritāte et māgnā hominum multitū- dine bellum gerere cōnantur. Ducēs vērō eī dēligun-

Crassus in Aquitania. 79

tur quī ūnā cum Q. Sertōriō omnīs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimā- bantur. Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnsti- tuunt. Quod ubi Crassus animadvertit, — suās cōpiās s propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsidēre et castrīs satis praesidī relin- quere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibi supportārī, in diēs hostium nu- merum augērī, — nōn cunctandum exīstimāvit quīn ro pūgnā dēcertāret. Hāc rē ad cōncilium dēlātā, ubī omnīs idem sentīre intellēxit, posterum diem pūgnae cōnstituit.

Crassus attacks the Enemy’s Camp.

  1. Prīmā lūce prōductīs omnibus cōpiīs, duplicī aciē īnstitūtā, auxiliīs in mediam aciem coniectīs, quid r5 hostēs cōnsilī caperent exspectābat. Ill, etsī propter multitūdinem et veterem bellī glōriam paucitātemque nostrōrum sē tūtō dīmicātūrōs exīstimābant, tamen tūtius esse arbitrābantur obsessīs viīs, commeātū inter- clūsō, sine volnere victōriā potīrī; et, sī propter in- 20 opiam reī frūmentāriae Rōmānīsēsē recipere coepissent, impedītōs in agmine et sub sarcinīs īnfirmiōrēs animō adorīrī cōgitābant. Hōc cōnsiliō probātō, ab ducibus prōductīs Rōmānōrum cōpiīs, sēsē castrīs tenēbant. Hāc rē perspectā Crassus, cum suā cunctātiōne atque 25 opīniōne timōris hostēs nostrōs miīlitēs alacriōrēs ad pūgnandum effēcissent, atque omnium vōcēs audīren- tur exspectārī diūtius nōn oportēre quīn ad castra īrētur, cohortātus suōs omnibus cupientibus ad hos- tium castra contendit. 30

8o The Gallic War.

At First they hold their Own.

  1. Ibi cum aliī fossās complērent, aliī multī; tēls coniectīs dēfēnsōrēs vāllō mūnītiōnibusque dēpelle- rent, auxiliārēsque (quibus ad pūgnam nōn multum Crassus cōnfīdēbat) lapidibus tēlīsque subministrandīs

5 et ad aggerem caespitibus comportandīs speciem at- que opīniōnem pūgnantium praebērent; cum item ab hostibus cōnstanter āc nōn timidē pūgnārētur tēlaque ex locō superiōre missa nōn frūstrā acciderent, equitēs circumitīs hostium castrīs Crassō renūntiāvērunt nōn

15 eādem esse dīligentiā ab decumānā portā castra mū- nīta facilemque aditum habēre.

But finally lose their Camp and flee.

  1. Crassus equitum praefectōs cohortātus ut māg- nīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī velit ostendit. IIllī, ut erat imperātum, dēvectīs

15 eīs cohortibus quae praesidiō castrīs relictae intrītae ab labōre erant et longiōre itinere circumductīs, nē ex hostium castrīs cōnspicī possent, omnium oculīs men- tibusque ad pūgnam intentīs, celeriter ad eās quās dīximus mūnītiōnēs pervēnērunt, atque hīs prōrutīs

20 prius in hostium castrīs cōnstitērunt quam plānē ab hīs vidērī, aut quid reī gererētur cōgnōscī posset. Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō nostrī redintegrātīs vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōn- suēvit, ācrius impūgnāre coepērunt. Hostēs undique

25 circumventī, dēspērātīs omnibus rēbus, sē per mūnī- tiōnēs dēicere et fugā salūtem petere contendērunt. Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus, ex mīlium L numerō, quae ex Aquītāniā Cantabrīsque

uā”x

(punosSaiog sui urst iaqrL auL) NVIddVH d0 8gNOL āmHL

B3 L55 sīēC 2 uF = ēīī 1 pp4 ī .

—a——- — ] p m 5 -: 5 : ) t4s ——me ctttl etie 5 n i . ; 5 59 2 = 53 5 -4

.5 . X5 5ud 5 1 -4 1 ēāēē- - t 3 ! . :

  • a L - — 1 ā

a 5ā 2 s 5 īē 5 2ērX- 4 2 =v ; ī 5 5s 6s6685 5 565 188 5 ēūr ē=e<4 4 = āur

5 . 6 ī

Cesar in the North. Sr

convēnisse cōnstābat, vix quartā parte relictā, multā nocte sē in castra recēpit.

Most of the Aquitanian Tribes tender their Submission.

  1. Hāc audīta pūgnā māxima pars Aquītāniae sēsē Crassō dēdidit obsidēsque ultrō mīsit; quō in numerō fuērunt Tarbellī, Bigerriōnes, Ptiāniī, Vocātēs, Taru- s5 sātēs, Elusātēs, Gatēs, Auscī, Garumnī, Sibusātes, Cocosātes; paucae ultimae nātiōnēs annī tempore cōnfīsae, quod hiems suberat, id facere neglēxērunt.

Cæsar invades the Territories of the Morini and Menapii, who take Refuge in Forests and Marshes.

  1. Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen quod omnī Galliā pācātā Morinī 1o Menapiīque supererant quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce misissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse, eō exercitum dūxit; quī longē aliā ratiōne āc reliquī Gallī bellum gerere coepē- runt. Nam quod intellegēbant māximās nātiōnēs quae s5 proeliō contendissent pulsās superātāsque esse, conti- nentīsque silvās āc palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulērunt. Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset neque hostis interim vīsus esset, dispersīs in opere nostrīs 20 subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt. Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās repulērunt, et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suīs dēperdidērunt. 25

Storms prevent a Continuance of the Campaign. 29. Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit et, nē quis inermibus imprūdentibusque miīliti-

82 The Gallic War.

bus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māte- riam quae erat caesa conversam ad hostem conlocābat et prō vāllō ad utrumque latus exstruēbat. Incrēdibilī celeritāte māgnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum

5 iam pecus atque extrēma impedīmenta ā nostrīs tenē- rentur, ipsī dēnsiorēs silvās peterent, ēius modī sunt tempestātēs cōnsecūtae utī opus necēssāriō intermit- terētur et continuātiōne imbrium diūtius sub pellibus mīlitēs continērī nōn possent. Itaque vāstātīs omni-

10 bus eōrum agrīs, vīcīs aedificiīsque incēnsīs, Caesar exercitum redūxit et in Aulercīs Lexoviīsque, reliquīs item cīvitātibus quae proximē bellum fēcerant, in hī- bernīs conlocāvit.

Gallī. īōX—x 0ī

ssīssī

Rōstra.

BOOK IV.

CAMPAIGN ACAINST THE GERMANS. — FIRST INVASION OF BRITAIN. BC. 55.

German Tribes, pressed by the Suevi, cross the Rhine into Gaul. Character and Customs of the Suevi.

Ā quae secūta est hieme, quī fuit annus Cn.

Pompēiō, M. Crassō cōnsulibus, Usipetēs Ger-

mānī et item Tencterī māgnā [cum] multitūdine

hominum flūmen Rhēnum trānsiērunt, nōn longē ā

marī quō Rhēnus īnfluit. Causa trānseundī fuit quod

ab Suēvīs complūrīs annōs exagitātī bellō premēbantur et agrī cultūrā prohibēbantur.

Suēvōrum gēns est longē māxima et bellicōsissīma

Germānōrum omnium. Hī centum pāgōs habēre dīi- cuntur, ex quibus quotannis singula mīlia armātōrum bellandī causā ex fīnibus ēdūcunt. Reliquī, quī domī mānsērunt, sē atque illōs alunt. Hī rūrsus in vicem annō post in armīs sunt, illī domī remanent. Sīc neque agrī cultūra nec ratiō atque ūsus bellī inter- mittitur. Sed prīvātī āc sēparātī agrī apud eōs nihil est, neque longius annō remanēre ūnō in locō colendī causā licet. Neque multum frūmentō, sed māximam partem lacte atque pecore vīvunt, multumque sunt in vēnātiōnibus; quae rēs et cibī genere et cotīdiānā 83

I0 84 The Gallic War.

exercitātiōne et lībertāte vītae, quod ā puerīs nūllō officiō aut disciplīnā adsuēfactī nihil omnīnō contrā voluntātem faciunt, et vīrīs alit et immānī corporum māgnitūdine hominēs efficit. Atque in eam sē cōnsuē- 5 tūādinem addūxērunt ut locīs frīgidissimīs neque vestītūs praeter pellīs habērent quicquam, quārum propter exiguitātem māgna est corporis pars aperta, et lavā- rentur in flūminibus.

Littlie Intercourse with other Tribes. Cavalry Tactics.

  1. Mercātōribus est aditus magis eō ut quae bellō 10 cēperint quibus vēndant habeant, quam quō ūllam rem ad sē importārī dēsīderent. Quīn etiam iūmentīs, quibus māximē Gallī dēlectantur quaeque impēnsō parant pretiō, [Germānī] importātīs nōn ūtuntur; sed quae sunt apud eōs nāta, parva atque dēformia, haec 15 cotīdiānā exercitātiōne summī ut sint labōris efficiunt. Equestribus proeliīs saepe ex equīs dēsiliunt āc pedi- bus proeliantur, equōsque eōdem remanēre vestīgiō adsuēfēcērunt, ad quōs sē celeriter, cum ūsus est, recipiunt; neque eōrum mōribus turpius quicquam 20 aut inertius habētur quam ephippiīs ūtī. Itaque ad quemvīs numerum ephippiātōrum equitum quamvīs paucī adīre audent. Viīnum omnīnō ad sē importārī nōn sinunt, quod eā rē ad labōrem ferendum remol- lēscere hominēs atque effēminārī arbitrantur.

Description of the Urtii.

25 3. Pūblicē māximam putant esse laudem quam lātissimē ā suīs fīnibus vacāre agrōs: hāc rē sīgnificārī māgnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre nōn posse. Itaque ūnā ex parte ā Suēvīs circiter mīlia

Campaign against the Germans. 85

passuum sexcenta agrī vacāre dīcuntur. Ad alteram partem succēdunt Ubiī, quōrum fuit cīvitās ampla atque flōrēns, ut est captus Germānōrum; eī paulō, quamquam sunt ēiusdem generis, sunt cēterīs hūmāni- ōrēs, proptereā quod Rhēnum attingunt, multumque ad eōs mercātōrēs ventitant, et ipsī propter propin- quitātem [quod] Gallicīs sunt mōribus adsuēfactī. Hōs cum Suēvī multīs saepe bellīs expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expellere nōn potuissent, tamen vectigālīs sibi fēcērunt āc multō humiliōrēs īnfīrmiōrēsque redēgērunt.

The Usipetes and Tencteri, expelled from Germany, seize the Territories of the Menapii.

  1. In eādem causā fuērunt Usipetēs et Tencterī, quōs suprā dīximus, quī complūrīs annōs Suēvōrum vim sustinuērunt; ad extrēmum tamen agrīs expulsī et multīs locīs Germāniae triennium vagātī ad Rhēnum pervēnērunt; quās regiōnēs Menapiī incolēbant. Hī ad utramque rīpam flūminis agrōs aedificia vīcōsque habēbant; sed tantae multitūdinis aditū perterritī ex eīs aedificiīs quae trāns flūmen habuerant dēmigrā-

verant, et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānōs 2c

trānsīre prohibēbant. Illī omnia expertī, cum neque vī contendere propter inopiam nāvium neque clam trānsīre propter custōdiās Menapiōrum possent, revertī sē in suās sēdīs regiōnēsque simulāvērunt et trīduī

viam prōgressī rūrsus revertērunt, atque omnī hōc 25

itinere ūnā nocte equitātū cōnfectō īnsciōs inopīnan- tīsque Menapiōs oppressērunt; quī dē Germānōrum discessī per explōrātōrēs certiōrēs factī sine metū trāns Rhēnum in suōs vīcōs remigrāverant. Hīs in-

86 The Gallic War.

terfectīs nāvibusque eōrum occupātīs, priusquam ea

pars Menapiōrum quae citrā Rhēnum erat certior

fieret, flūmen trānsiērunt atque omnibus eōrum aedi-

ficiīs occupātīs reliquam partem hiemis sē eōrum cō- 5 piīs aluērunt.

The Gallic Character was the Same then as it is To-day.

  1. Hīs dē rēbus Caesar certior factus et īnfirmi- tātem Gallōrum veritus, quod sunt in cōnsiliīs capi- endīs mōbilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil hīs committendum exīstimāvit. Est enim hōc Gallicae

10 cōnsuētūdinis utī et viātōrēs etiam invitōs cōnsistere cōgant, et quid quisque eōrum dē quāque rē audierit aut cōgnōverit quaerant; et mercātōrēs in oppidīs volgus circumsistat, quibusque ex regiōnibus veniant quāsque ibi rēs cōgnōverint prōnūntiāre cōgat. Hīs

15 rēbus atque audītiōnibus permōtī dē summīs saepe rēbus cōnsilia ineunt, quōrum eōs in vestīgiō paenitēre necesse est, cum incertīs rūmōribus serviant et plērīque ad voluntātem eōrum ficta respondeant.

C&sar prepares to make War on the German Invaders.

  1. Quā cōnsuētūdine cōgnitā Caesar, nē graviōrī

20 bellō occurreret, mātūrius quam cōnsuērat ad exer- citum proficīscitur. Eō cum vēnisset, ea quae fore suspicātus erat facta cōgnōvit: missās lēgātiōnēs ab nōn nūllīs cīvitātibus ad Germānōs invītātōsque eōs utī ab Rhēnō discēderent, omnia quae [que] postu- 25 lāssent ab sē fore parāta. Quā spē adductī Germānī lātius iam vagābantur et in finīs Eburōnum et Condrū- sōrum, quī sunt Trēverōrum clientēs, pervēnerant. Prīncipibus Galliae ēvocātīs Caesar ea quae cōgnō-

Campaign against the Germans. 37

verat dissimulanda sibi exīstimāvit, eōrumque animīs permulsīs et cōnfirmātīs equitātūque imperātō bellum cum Germānīs gerere cōnstituit.

Thnheir Defiant and Boastful Message.

  1. Rē frūmentāriā comparātā equitibusque dēlēctīs, iter in ea loca facere coepit quibus in locīs esse Ger- s mānōs audiēbat. Ā quibus cum paucōrum diērum iter abesset, lēgātī ab eīs vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātiō: ‘Germānōs neque priōrēs populō Rōmānō bellum īnferre neque tamen recūsāre, sī lacessantur, quīn armīs contendant, quod Germānōrum cōnsuētūdō ro Chaec] sit ā māiōribus trādita, quīcumque bellum īn- ferant, resistere neque dēprecārī. Haec tamen dīcere, vēnisse invītōs, ēiectōs domō; sī suam grātiam Rō- mānī velint, posse eīs ūtilīs esse amīcōs; vel sibi agrōs attribuant vel patiantur eōs tenēre quōs armīs possē- ss derint: sēsē ūnīs Suēvīs concēdere, quibus nē diī qui- dem immortālēs parēs esse possint; reliquum quidem in terrīs esse nēminem quem nōn superāre possint.’

He orders them to leave Gaul.

  1. Ad haec Caesar quae vīsum est respondit; sed exitus fuit ōrātiōnis: Sibi nūllam cum hīs amīcitiam 20 esse posse, sī in Galliā remanērent; neque vērum esse quī suōs fīnīs tuērī nōn potuerint aliēnōs occupāre; neque ūllōs in Galliā vacāre agrōs quī darī tantae praesertim multitūdinī sine iniūriā possint; sed licēre, sī velint, in Ubiōrum fīnibus consīdere, quōrum sint 25 lēgātī apud sē et dē Suēvōrum iniūriīs querantur et ā sē auxilium petant; hōc sē Ubiīs imperātūrum.’

88 The Gallic War.

They parley to gain Time.

  1. Lēgātī haec sē ad suōs relātūrōs dīxērunt et rē dēlīberātā post diem tertium ad Caesarem reversūrōs; intereā nē propius sē castra movēret petiērunt. Nē id quidem Caesar ab sē impetrārī posse dīxit. Cōgnō-

5 verat enim māgnam partem equitātūs ab eīs aliquot diēbus ante praedandī frūmentandīque causā ad Am- bivaritōs trāns Mosam missam; hōs exspectārī equitēs atque ēius reī causā moram interpōnī arbitrābātur.

Description of the Meuse and the Rhnine.

  1. Mosa prōfluit ex monte Vosegō, quī est in 10 fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnō receptā quae appellātur Vacalus, īnsulam efficit Batavōrum neque longius inde mīlibus passuum Lxxx in ōceanum īnfluit. Rhēnus autem oritur ex Lepontiīs, quī Alpīs incolunt, et longō spatiō per fīnīs Nantuātium, Helvē- 15 tiōrum, Sēquanōrum, Mediomatricum, Tribocōrum, Trēverōrum citātus fertur; et ubi ōceanō adpropin- quāvit, in plūrīs dēfluit partīs, multīs ingentibusque īn- sulīs effectis, quārum pars māgna ā feris barbarīsque nātiōnibus incolitur, — ex quibus sunt quī piscibus at- 20 que ōvīs avium vīvere exīstimantur, — multīsque ca- pitibus in ōceanum īnfluit.

Cesar advances. More Negotiations.

  1. Caesar cum ab hoste nōn amplius passuum xīn mīlibus abesset, ut erat cōnstitūtum, ad eum Ilēgātī revertuntur; quī in itinere congressī māgnopere nē

25 longius prōgrederētur ōrābant. Cum id nōn impe- trāssent, petēbant utī ad eōs equitēs quī agmen ante- cessissent praemitteret, eōsque pūgnā prohibēret, sibi-

Campaign against the Germans. 89

que ut potestātem faceret in Ubiōs lēgātōs mittendi; quōrum sī prīncipēs āc senātus sibi iūre iūrandō fidem fēcisset, eā condiciōne quae ā Caesare ferrētur sē ūsū- rōs ostendēbant; ad hās rēs cōnficiendās sibi trīduī spatium daret. Haec omnia Caesar eōdem illō perti- s nēre arbitrābātur, ut trīduī morā interpositā equitēs eōrum quī abessent reverterentur; tamen sēsē nōn longius milibus passuum mn aquātiōnis causā prōces- sūrum eō diē dīxit; hūc posterō diē quam frequen- tissimī convenīrent, ut dē eōrum postulātīs cōgnō- io sceret. Interim ad praefectōs quī cum omnī equitātū antecesserant mittit quī nūntiārent nē hostīs proeliō lacesserent; et, sī ipsī lacesserentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset.

Treacherous Attack on the Roman Cavalry by the Germans.

  1. At hostēs, ubi prīmum nostrōs equitēs cōn- s5 spexērunt, quōrum erat v mīlium numerus, cum ipsī nōn amplius bccc equitēs habērent, quod eī quī frū- mentandī causā ierant trāns Mosam nōndum redierant, nihil timentibus nostrīs, quod lēgātī eōrum paulō ante ā Caesare discesserant atque is diēs indūtiīs erat ab a0 hīs petītus, impetū factō celeriter nostrōs perturbā- vērunt; rūrsus hīs resistentibus, cōnsuētūdine suā ad pedēs dēsiluērunt, subfossīsque equis complūribusque nostrīs dēiectīs, reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgērunt ut nōn prius fugā dēsisterent 25 quam in cōnspectum agminis nostrī vēnissent.

In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur mm et Lxx; in hīs vir fortissimus, Pīsō Aquītānus, amplis- simō genere nātus, cūius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amicus ab senātū nostrō appellātus. Hīc 30

90 The Gallic War.

cum frātrī interclūsō ab hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō volnerātō dēiectus quoad potuit fortissimē restitit; cum circumventus multīs volneribus acceptīs cecidisset, atque id frāter, qui iam

5 proeliō excesserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est.

Cesar breaks off Further Negotiations by detaining the Ger- man Envoys.

  1. Hōc factō proeliō Caesar neque iam sibi lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab eīs quī per dolum atque īnsidiās petītā pāce ultrō

10 bellum intulissent: exspectāre vērō, dum hostium cō- piae augērentur equitātusque reverterētur, summae dē- mentiae esse iūdicābat; et cōgnitā Gallōrum īnfīrmi- tāte quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctō- ritātis essent cōnsecūtī sentiēbat; quibus ad cōnsilia

15 capienda nihil spatī dandum exīstimābat. Hīs cōn- stitūtīs rēbus et cōnsiliō cum lēgātīs et quaestōre commūnicātō, nē quem diem pūgnae praetermitteret, opportūnissima rēs accidit, quod postrīdiē ēius diēi māne eādem et perfidiā et simulātiōne ūsī Germānī

20 frequentēs, omnibus prīncipibus māiōribusque nātū adhibitīs, ad eum in castra vēnērunt: simul, ut dīcē- bātur, pūrgandi suī causā, quod (contrā atque esset dictum et ipsī petīssent) proelium prīdiē commīsis- sent; simul ut, sī quid possent, dē indūtiīs fallendō

25 impetrārent. Quōs sibi Caesar oblātōs gāvīsus illōs retinērī iussit; ipse omnīs cōpiās castrīs ēdūxit equitā- tumque, quod recenti proeliō perterritum esse exīsti- mābat, agmen subsequī iussit.

Campaign against the Germans. 91

Cesar takes the German Camp by Surprise.

  1. Aciē triplicī īnstitūtā et celeriter vm mīlium itinere cōnfectō, prius ad hostium castra pervēnit quam quid agerētur Germāni sentīre possent. Quī omnibus rēbus subitō perterritī et celeritāte adventūs nostrī et discessāī suōrum, neque cōncilī habendīi neque arma capiendi spatiō datō perturbantur, cōpi- āsne adversus hostem dūcere an castra dēfendere an fugā salūtem petere praestāret. Quōrum timor cum fremitū et concursū sīgnificārētur, mīlitēs nostrī pri- stinī diēī perfidiā incitāti in castra inrūpērunt. Quō locō quī celeriter arma capere potuērunt paulisper nostrīs restitērunt atque inter carrōs impedīmen- taque proelium commīsērunt; at reliqua multitūdō puerōrum mulierumque — nam cum omnibus suīs domo excesserant Rhēnumque trānsierant — passim fugere coepit; ad quōs cōnsectandōs Caesar equitātum misit.

Complete Rout of the Enemy. Many are drowned.

  1. Germānī post tergum clāmōre audītō cum suōs interficī vidērent, armīs abiectīs sīgnīsque militāribus relictīs sē ex castrīs ēiēcērunt, et cum ad cōnfluentem Mosae et Rhēnī pervēnissent, reliquā fugā dēspērātā, māgnō numerō interfectō, reliquī sē in flūmen prae- cipitāvērunt; atque ibi timōre, lassitūdine, vī flūminis oppressī periērunt. Nostrī ad ūnum omnēs incolumēs perpaucīs volnerātīs ex tantī bellī timōre, cum hostium

15

numerus capitum ccccxxx mīlium fuisset, sē in castra 25

recēpērunt. Caesar eīs quōs in castrīs retinuerat discē- dendī potestātem fēcit. Illī supplicia cruciātūsque Gal- lōrum veritī, quōrum agrōs vexāverant, remanēre sē apud eum velle dīxērunt. Hīs Caesar lībertātem concessit.

92 The Gallic War.

Cesar determines to bridge the Rhine preparatory to carrying the War into Germany.

  1. Germānicō bellō cōnfectō multīs dē causis Caesar statuit sibi Rhēnum esse trānseundum: quārum illa fuit iūstissima, quod, cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīirent, suīs quoque rēbus

5 eōs timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre. Accessit etiam quod illa pars equitātūs Usipetum et Tencte- rōrum, quam suprā commemorāvī praedandī frūmen- tandīque causā Mosam trānsīsse, neque proeliō inter-

10 fuisse, post fugam suōrum sē trāns Rhēnum in finīs Sugambrōrum recēperat sēque cum eīs coniūnxerat. Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset quī postulārent eōs quī sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dēderent, respondērunt: ‘Populī Rōmānī imperium Rhēnum

15 fīnīre; sī sē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum existimāret, cūr suī quicquam esse imperī aut potestātis trāns Rhēnum postulāret?’ Ubiī autem, quī ūnī ex Trānsrhēnānīs ad Caesarem lēgātōs mīse- rant, amīcitiam fēcerant, obsidēs dederant, māgnopere

20 ōrābant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēvīs premerentur; vel, sī id facere occupātiōnibus reī pū- blicae prohibērētur, exercitum modo Rhēnum trānspor- tāret; id sibī ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum. Tantum esse nōmen atque opīniōnem

25 ēius exercitūs Ariovistō pulsō et hōc novissimō proeliō factō etiam ad ultimās Germānōrum nātiōnēs, utī opīniōnē et amīcitiā populī Rōmānī tūtī esse possent. Nāvium māgnam cōpiam ad trānsportandum exerci- tum pollicēbantur.

Campaign against the Germans. 93

Description of the Bridge.

  1. Caesar hīs dē causīs quās commemorāvī Rhē- num trānsīre dēcrēverat; sed nāvibus trānsīre neque satis tūtum esse arbitrābātur, neque suae neque populī Rōmānī dīgnitātis esse statuēbat. Itaque, etsī summa difficultās faciendī pontis prōpōnēbātur propter lātitū- s dinem, rapiditātem, altitūdinemque flūminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nōn trādūcendum exer- citum existimābat. Ratiōnem pontis hanc īnstituit. Tīgna bīna sēsquipedālia paulum ab īmō praeacūta, dīmēnsa ad altitūdinem flūminis, intervāllō pedum i0 duōrum inter sē iungēbat. Haec cum māchinātiōnibus immissa in flūmen dēfīxerat fistūcīsque adēgerat,— nōn sublicae modō dērēctē ad perpendiculum, sed prōnē āc fastīgātē, ut secundum nātūram flūminis prō- cumberent, — eīs item contrāria duō ad eundem mo- s5 dum iūncta intervāllō pedum quadrāgēnum ab īn- feriōre parte contrā vim atque impetum flūminis con- versa statuēbat. Haec utraque īnsuper bipedālibus trabibus immissīs, quantum eōrum tignōrum iūnctūra distābat, bīnīs utrimque fibulīs ab extrēmā parte dis- a0 tinēbantur; quibus disclūsīs atque in contrāriam par- tem revinctīs tanta erat operīs firmitūdo atque ea rērum nātūra ut, quō māior vīs aquae sē incitāvisset, hōc artius inligāta tenērentur. Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur āc longuriīs crātibusque 25 cōnsternēbantur; ac nihilō sēcius sublicae et ad īnferiōrem partem flūminis oblīquē agēbantur, quae prō ariete subiectae et cum omnī opere coniūnctae vim flūminis exciperent; et aliae item suprā pontem mediocrī spatiō ut, sī arborum truncī sive nāvēs dēi- 30 ciendī operis essent ā barbarīs immissae, hīs dēfēnsō- ribus eārum rērum vīs minuerētur, neu pontī nocērent.

24 The Gallic War.

Cæsar crosses into Germany.

  1. Diēbus x quibus māteria coepta erat compor- tāri omnī opere effectō exercitus trādūcitur. Caesar ad utramque partem pontis firmō praesidiō relictō in finīs Sugambrōrum contendit. Interim ā complūribus

5 cīvitātibus ad eum lēgātiī veniunt; quibus pācem atque amīcitiam petentibus līberāliter respondet obsidēsque ad sē addūcī iubet. At Sugambrī ex eō tempore quō pōns īnstituī coeptus est fugā comparātā, hortantibus eīs quōs ex Tencterīs atque Usipetibus apud sē habē-

10 bant, finibus suīs excesserant suaque omnia exportā- verant sēque in sōlitūdinem āc silvās abdiderant.

But after a Short Time returns to Gaul.

  1. Caesar paucōs diēs in eōrum finibus morā- tus, omnibus vīcīs aedificiīsque incēnsīs frūmentīsque succīsīs, sē in fīnīs Ubiōrum recēpit; atque hīs au-

15 xilium suum pollicitus, sī ab Suēvīs premerentur, haec ab eīs cōgnōvit: ‘Suēvōs posteāquam per explōrā- tōrēs pontem fieri comperissent, mōre suō conciliō habitō nūntiōs in omnīs partīs dīmisisse, utī dē oppidīs dēmigrārent, līberōs, uxōrēs, suaque omnia in silvīs

20 dēpōnerent, atque omnēs quī arma ferre possent ūnum in locum convenīrent; hunc esse dēlēctum medium fēre regiōnum eārum quās Suēvī obtinērent; hīc Rō- mānōrum adventum exspectāre, atque ibi dēcertāre cōnstituisse.’

253 Quod ubi Caesar comperit, omnibus eīs rēbus cōn- fectīs quārum rērum causā trādūcere exercitum cōn- stituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambrōs ulcīscerētur, ut Ubiōs obsidiōne līberāret, diēbus om- nīnō xvmi trāns Rhēnum cōnsūmptīs, satis et ad laudem

First Invasion of Britain. 95

et ad ūtilitātem prōfectum arbitrātus, sē in Galliam recēpit pontemque rescidit.

Cæsar resolves to invade Britain.

  1. Exiguā parte aestātis reliquā Caesar, etsī in hīs locīs (quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit) mā- tūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficīscī con- s tendit: quod omnibus fērē Gallicīs bellīs hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat; et, sī tempus [annī] ad bellum gerendum dēficeret, tamen māgnō sibi ūsuī fore arbitrābātur, sī modo īnsulam Aadīsset, genus hominum perspēxisset, loca, portūs, io aditūs cōgnōvisset; quae omnia ferē Gallīs erant in- cōgnita. Neque enim temerē praeter mercātōrēs illō adit quisquam, neque eīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs quae sunt contrā Gal- liās nōtum est. Itaque vocātīs ad sē undique mercā- ss tōribus, neque quanta esset īnsulae māgnitūdō, neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent, neque quem ūsum bellī habērent aut quibus īnstitūtīs ūterentur, neque quī essent ad māiōrem nāvium multitūdinem idōneī portūs reperīre poterat. 20

First sending Officers to reconnoitre.

  1. Ad haec cōgnōscenda, priusquam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātus, C. Volusēnum cum nāvī longā praemittit. Huic mandat ut explōrātīs om- nibus rēbus ad sē quam prīmum revertātur. Ipse cum omnibus cōpiīs in Morinōs proficīscitur, quod inde erat 25 brevissimus in Britanniam trāiectus. Hūc nāvīs un- dique ex fīnitimīs regiōnibus, et quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum fēcerat classem, iubet convenīre.

96 The Gallic War. i

Interim cōnsiliō ēius cōgnitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt quī polliceantur obsidēs dare atque im- periō populī Rōmānī obtemperāre. Quibus audītīs 5 līberāliter pollicitus hortātusque ut in eā sententiā per- manērent, eōs domum remittit; et cum eīs ūnā Com- mium, quem ipse Atrebātibus superātīs rēgem ibi cōnstituerat, cūius et virtūtem et cōnsilium probābat et quem sibi fidēlem esse arbitrābātur cūiusque auctō- ro ritās in hīs regiōnibus māgnī habēbātur, mittit. Huic imperat quās possit adeat cīvitātīs, hortēturque ut po- pulī Rōmānī fidem sequantur sēque celeriter eō ven- tūrum nūntiet. vVolusēnus perspectīs regiōnibus quantum eī facultātis darī potuit, quī nāvī ēgredī āc sē 15 barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Cae- sarem revertitur quaeque ibi perspēxisset renūntiat.

Apology of the Morini. A Fleet is prepared.

  1. Dum in hīs locīs Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex māgnā parte Morinōrum ad eum lēgātī vēnērunt quī sē dē superiōris temporis cōnsiliō

20 excūsārent, quod hominēs barbarī et nostrae cōnsuētū- dinis imperītī bellum populō Rōmānō fēcissent, sēque ea quae imperāsset factūrōs pollicērentur. Hōc sibi Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volēbat neque bellī

25 gerendī propter annī tempus facultātem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepō- nendās iūdicābat, māgnum eīs numerum obsidum im- perat. Quibus adductīs eōs in fidem recipit. Nāvibus circiter Lxxx onerāriīs coāctīs [contrāctīsque], quot

30 satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat,

First Invasion of Btritain. 97

quod praetereā nāvium longārum habēbat quaestōrī, lēgātīs praefectīsque distribuit. Hūc accēdēbant xvin onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ā mīlibus passuum vm ventō tenēbantur quō minus in eundem portum venīre possent; hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titūriō Sabīnō et Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant dūcendum dedit; Sulpi- cium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō quod satis esse arbitrābātur portum tenēre iussit.

The Fleet crosses the Channel. Difficulties of Landing.

  1. Hīs cōnstitūtīs rēbus nactus idōneam ad nāvi- gandum tempestātem tertiā ferē vigiliā solvit, equi- tēsque in ulteriōrem portum prōgredī et nāvīs cōn- scendere et sē sequī iussit. A quibus cum paulō tardius.

I0

esset administrātum, ipse hōrā diēī circiter quartā cumiss

prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspēxit. Cūius locī haec erat nātūra atque ita montibus angustē mare continēbātur utī ex locīs superiōribus in lītus

tēlum adigī posset. Hunc ad ēgrediendum nēquāquam 20

idōneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō con- venīrent ad hōram nōnam in ancorīs exspectāvit. In- terim lēgātīs tribūnīsque mīlitum convocātīs et quae ex Volusēnō cōgnōvisset et quae fierī vellet ostendit, mo-

nuitque, ut reī mīlitāris ratiō, māximē ut maritimae rēs 25

postulārent (ut quae celerem atque īnstābilem mōtum habērent), ad nūtum et ad tempus omnēs rēs ab eīs administrārentur. Hīs dīmissīs et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō sīgnō et sublātīs

98 The Gallic War.

ancorīs, circiter mīlia passuum vn ab eō locō prōgressus, apertō āc plānō lītore nāvīs cōnstituit.

The Britons oppose a Landing.

  1. At barbarī cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō, prae- missō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in 5 proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant; mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, inpeditīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum 10 oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in flucti- bus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum; cum illī aut ex aridō aut paulum in aquam prōgressī omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla conicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus 15 rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī nōn eādem alacritāte āc studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant nītēbantur.

Wnhich Cesar, in Spite of Difficulties, effects. A Brave Deed.

  1. Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbaris inūsitātior et mōtus ad 20 ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriis nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī, atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostīs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō 25 genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum etiam pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīli- tibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, qui x legiōnis aquilam ferēbat obtestātus deōs ut ea rēs

First Invasion of Britain. 99

legiōnī fēlīciter ēvenīret, “Dgēsilīte,” inquit, “commī- litōnēs, nisi voltis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium prae- stiterō.” Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostīs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē nē tantum dēdecus admitte- rētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex pro- ximīs [prīmīs] nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus adpropinquāvērunt.

Wrphen the Romans gain the Beach the Britons flee inland.

  1. Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrītamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant, atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē adgregābat, māgno- pere perturbābantur; hostēs vērō nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārīs ex nāvī ēgredientīs cōn- spēxerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniver- sōs tēla coniciēbant. Quod cum animadbvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium item speculātōria

nāvigia mīlitibus complērī iussit, et quōs labōrantīs ao

cōnspēxerat hīs subsidia submittēbat. Nostrī simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque

longius prōse quī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre

atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad 15

prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit.

Submission of the Britons.

  1. Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsē-

100 The Gallic War.

runt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset factūrōs esse pollicitī sunt. Unā cum his lēgātis Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Bri- tanniam praemissum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum 5 ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, com- prehenderant atque in vincula coniēcerant: tum proeliō factō remīsērunt; et in petendā pāce ēius reī culpam in multitūdinem contulērunt, et propter imprū- dentiam ut īgnōscerētur petivērunt. Caesar questus

10 quod, cum ultrō in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, īgnōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longinquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt.

15 Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātisque suās Caesarī com- mendāre coepērunt.

The Cavalry Transports encounter a Storm.

  1. Hīs rēbus pāce cōnfirmātā, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, nāvēs xvm dē quibus 20 suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum ad- propinquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coōrta est ut nūlla eārum cursum tenēre posset; sed aliae eōdem unde erant profectae 25 referrentur, aliae ad inferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, māgnō suō cum perīculō dēicerentur; quae tamen ancorīs iactīs cum fluctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prō- vectae continentem petiērunt.

- Fī Ca

nurīnguge:

sqx?- 4: gāXue== Ē25

wSCā

THE RUINS OF THE OLD AQUEDUCT AT ROME First Invasion of Britain. 101

Wrphich does Considerable Damage. -

  1. Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs māximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incōgnitum. Ita ūnō tempore et longās nāvīs, [quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat] quās Caesar in āridum s subdūxerat, aestus complēverat; et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs reliquae cum essent — fūnibus, ancorīs reliquīsque armāmentīs ro āmissīs — ad nāvigandum inūtilēs, māgna (id quod necesse erat accidere) tōtius exercitūs perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent; et omnia deeērant quae ad reficiendās nāvīs erant ūsuī; et, quod omnibus cōnstābat hiemārī in ss Galliā oportēre, frūmentum in hīs locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.

The Britons seeing Cesar’s Plight plan to renew Hostilities.

  1. Quibus rēbus cōgnitis prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad. Caesarem convēnerant, inter sē con- locūtī, cum et equitēs et nāvīs et frīmentum Rōmānīs 20 deēsse intellegerent, et paucitātem mīlitum ex castrō- rum exiguitāte cōgnōscerent, — quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat,— optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs pro- 25 hibēre et rem in hiemem prōdūcere; quod hīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdē- bant. Itaque rūrsus coniūrātiōne factā paulātim ex

102 The Gallic War.

castrīs discēdere et suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.

Cæ2sar suspects their Design and repairs his Ships.

S1. At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cōgnō- verat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō 5 quod obsidēs dare intermīserant, fore id quod accidit suspicābātur. Itaque ad omnīs cāsūs subsidia com- parābat. Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās 10 ūtēbātur, et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat. Itaque cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, xmn nāvibus āmissīs, reliquīs ut nāvigārī safis commodē posset effēcit.

Attack on a Roman Foraging Party.

  1. Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā

15 frēmentātum missā, quae appellābātur vin, neque ōllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, — cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, — eī quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiōrem quam 20 cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsilī, cohortīs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī 25 et cōnfestim sēsē subsequī iussit. Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla conicī animadvertit. Nam quod omnī ex reliquīs

First Invasion of Britainn. 103

partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, sus- picātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvās dēlituerant; tum dispersōs dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque s essedīs circumdederant.

The Britons’5 Use of War Chariots.

  1. Genus hōc est ex essedīs pūgnae. Prīmō per omnīs partīs perequitant et tēla coniciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant; et cum sē inter equitum turmās īnsinuā- io vērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs conlocant utī, sī illī ā multitūdine hostium pre- mantur, expedītum ad suōs receptum habeant. Ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs s5 praestant; āc tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne efficiunt utī in dēclīvī āc praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī āc flectere, et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuērint. 20

Cæsar relieves the Foragers. The Britons assemble in Force.

  1. Quibus rēbus perturbātīs nostrīs nōvitāte pūgnae tempore opportūnissinmō Caesar auxilium tulit; namque ēius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. Quō factō ad lacessendum hostem et committendum proelium aliēnum esse 25 tempus arbitrātus, suō sē locō continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in

104 The Gallic War.

agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrīs diēs tempestātēs, quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnīs partis dīmīsērunt paucitā- 5 temque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulis- sent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter māgnā mutltitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra i10 vēnērunt. Defeat of the Britons.

  1. Caesar, etsī idem quod superiōribus diēbus acciderat fore vidēbat, — ut, sī essent hostēs pulsī, celeritāte periculum effugerent, — tamen nactus equi- tēs circiter xxx, quōs Commius Atrebās (dē quō ante

153 dictum est) sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit. Commissō proeliō diūtius nos- trōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt āc terga vertērunt. Quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrīs ex eīs

20 occcīdērunt; deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.

Ceesar returns to Gaul.

  1. Eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt. Hīs Caesar numerum obsidum quem anteā imperāverat duplicāvit, eōsque in conti-

25 nentem addūcī iussit; quod, propinquā diē aequinoctī, īnfīrmīs nāvibus hiemī nāvigātiōnem subiciendam nōn exīstimābat. Ipse idōneam tempestātem nactus paulō post mediam noctem nāvīs solvit; quae omnēs inco- lumēs ad continentem pervēnērunt; sed ex eīs onerā-

First Invasion of Britain. 105

riae duae eōsdem portūs quōs reliquae capere nōn potuērunt et paulō īnfrā dēlātae sunt.

The Morini attack a Roman Detachment.

  1. Quibus ex nāvibus cum essent expositī mīlitēs circiter ccc atque in castra contenderent, Morinī, quōs Caesar in Britanniam proficīscēns pācātōs relīquerat, 5 spē praedae adductī prīmō nōn ita māgnō suōrum numerō circumstetērunt āc, sī sēsē interficī nōllent, arma pōnere iussērunt. Cum Iillī orbe factō sēsē dēfenderent, celeriter ad clāmōrem hominum circiter mīlia vi convēnērunt. Quā rē nūntiātā Caesar omnem io0 ex castrīs equitātum suīs auxiliō mīsit. Interim nostrī mīlitēs impetum hostium sustinuērunt atque amplius hōrīs mm fortissimē pūgnāvērunt, et paucīs volneribus acceptīs complūrēs ex hīs occidērunt. Posteā vērō quam equitātus noster in cōnspectum vēnit, hostēss abiectīs armīs terga vertērunt māgnusque eōrum numerus est occīsus.

But are subdued by Labienus. Thanksgiving at Rome.

  1. Caesar posterō diē T. Labiēnum lēgātum cum eīs legiōnibus quās ex Britanniā redūxerat in Morinōs, quī rebelliōnem fēcerant, mīsit. Quī cum propter a0 siccitātīs palūdum quō sē reciperent nōn habērent (quō perfugiō superiōre annō erant ūsī), omnēs ferē in potestātem Labiēnī pervēnērunt. At Q. Titūrius et L. Cotta lēgātī, quī in Menapiōrum fīnīs legiōnēs dūxe- rant, omnibus eōrum agrīs vāstātīs, frūmentīs succīsīs, 25 aedificiīs incēnsīs, quod Menapiī sē omnēs in dēnsissi- mās silvās abdiderant, sē ad Caesarem recēpērunt.

106 The Gallic War.

Caesar in Belgīs omnium legiōnum hīberna cōnstituit. Eō duae omnīnō civitātēs ex Britanniā obsidēs mīsērunt, reliquae neglēxērunt. Hīs rēbus gestis ex litterīs Caesaris diērum xx supplicātiō ā senātū 5 dēcrēta est.

tu , 45 ut4sāttcvutē5sēī -. : .; 44/mus i MunH4i4 āngē2rnfum”īY, :

  • s : 4 r5x2 L p.-m4 īīju5l =

Pvv - 2

Fēns ā Caesare in Rkēnō factus. [OCR skipped on page(s) 154-351]