title | author | date | lang | edited | license | original_scan | notes |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Cicero Oration for Quintus Ligarius |
Clarence Hayward White, M.A. |
1902 |
la |
false |
CC-BY-SA 4.0 http://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/ |
a Fut —.15
- -.
J mrllitaīīsmustssīsmssssssmuii a -
usn.
—un mss.
. e.
M. TULLI CICERONIS PRO Q. LIGARIO ORATIO.
EXORDIUM.
A queer charge this that Quintus Tubero has made against Quintus Ligarius: that he has been in Africa! Alas! the secret is out, and there is nothing for me to do now but plead for forgive- ness for my client for having been ‘in the same boat’ with his accuser.
Novum crīmen, C. Caesar, et ante hunc diem nōn audītum propinquus meus ad tē Q. Tūberō dētulit, Q. Ligārium in Āfricā fuisse; idque C. Pānsa, praestantī vir ingeniō, frētus fortasse familiāritāte eā quae est eī tēcum, ausus est cōnfitērī. Itaque quō mē vertam nesciō. Parātus enim vēneram, cum tū id neque per tē scīrēs neque audīre aliunde potuissēs, ut īgnōrātiōne tuā ad hominis miserī salūtem abūterer. Sed quoniam dīligentiā inimīcī invēstīgātum est, quod latēbat, cōnfitendum est, ut opīnor, praesertim cum meus necessārius Pānsa fēcerit ut id integrum iam nōn esset; omissāque contrōversiā omnis ōrātiō ad misericordiam tuam cōnferenda est, quā
plūrimī sunt cōnservātī, cum ā tē nōn līberātiōnem culpae,
sed errātī veniam impetrāvissent. 2. Habēs igitur, Tūberō, quod est accūsātōrī māximē optandum, cōnfiten-
tem reum; sed tamen hōc cōnfitentem, sē in eā parte 7
8 M. TULLI CICERONIS
fuisse quā tē, quā virum omnī laude dīgnum, patrem tuum. Itaque prius dē vestrō dēlīctō cōnfiteāminī necesse est quam Ligārī ūllam culpam reprehendātis.
NARRATIO.
Ligarius went to Africa in the public service, when there was no thought of war. Official responsibilities kept him there, and the war surprised him before he could drop his duties and get home.
Q. enim Ligārius, cum esset nūlla bellī sūspīciō, lēgātus in Āfricam cum C. Cōnsidiō profectus est. Quā in lēgā- tiōne et cīvibus et sociīs ita sē probāvit ut dēcēdēns. Cōnsidius prōvinciā satis facere hominibus nōn posset, sī quemquam alium prōvinciae praefēcisset. Itaque Ligārius, cum diū recūsāns nihil prōfēcisset, prōvinciam accēpit invītus. Cuī sīc praefuit in pāce ut et cīvibus et sociīs grātissima esset ēius integritās āc fidēs. 3. Bellum subitō exārsit, quod quī erant in Āfricā ante audiērunt gerī quam parārī. Quō audītō, partim cupiditāte incōn- sīderātā, partim caecō quōdam timōre, prīmō salūtis, post etiam studī suī quaerēbant aliquem ducem; cum Ligārius, domum spectāns, ad suōs redīre cupiēns, nūllō sē impli- cārī negōtiō passus est. Interim P. Attius Vārus, quī praetor Āfricam obtinuerat, Uticam vēnit. Ad eum statim concursum est. Atque ille nōn mediocrī cupiditāte adripuit imperium, —sī illud imperium esse potuit, quod prīvātō clāmōre multitūdinis imperītae nūllō pūblicō cōnsiliō dēferēbātur. 4. Itaque Ligārius, quī omne tāle negōtium cuperet effugere, paulum adventū vVārī con- quiēvit.
PRO Q.. LIGARIO. 9
CONFIRMATIO. .
Circumstances, then, not choice, determined his whole course of action. Neither his going to Africa nor his staying there argues aught of enmity toward Caesar.
II. Adhūc, C. Caesar, Q. Ligārius omnī culpā vacat. Domō est ēgressus nōn modo nūllum ad bellum, sed nē ad minimam quidem sūspīciōnem bellī: lēgātus in pāce profectus est: in prōvinciā pācātissimā ita sē gessit ut eī pācem esse expedīret. Profectiō certē animum tuum nōn dēbet offendere: num igitur remānsiō? Multō minus. Nam profectiō voluntātem habuit nōn turpem, remānsiō necessitātem etiam honestam. Ergō haec duo tempora carent crīmine: ūnum, cum est lēgātus profectus, alterum, cum ecflāgitātus ā prōvinciā praepositus Āfricae est. 5. Tertium tempus est, quod post adventum Vārī in Āfricā restitit; quod sī est crīminōsum, necessitātis crīmen est, nōn voluntātis. An ille, sī potuisset ūllō modō ēvādere, Uticae quam Rōmae, cum P. Attiō quam cum concordissimīs frātribus, cum aliēnīs esse quam cum suīs māluisset? Cum ipsa lēgātiō plēna dēsīderī āc sollicitūdinis fuisset propter incrēdibilem quendam frā- trum amōrem, hīc aequō animō esse potuit bellī dīscidiō distrāctus ā frātribus?
Wonderfully significant of your generosity, O Caesar, is this present occasion. Here I stand before you, guiltier than he for whom I plead (for I took sides against you deliberately), yet fully and freely forgiven and no less honored by you than formerly.
- Nūllum igitur habēs, Caesar, adhūc in Q. Ligāriō sīgnum aliēnae ā tē voluntātis. Cūius ego causam ani-
10 M. TULLI CICERONIS
madverte, quaesō, quā fidē defendam: prōdō meam. clēmentiam admīrābilem atque omnium laude, praedicā- tiōne, litterīs, monumentīsque decorandam, cum M. Cicerō apud tē dēfendit alium in eā voluntāte nōn fuisse in quā sē ipsum cōnfitētur fuisse, nec tuās tacitās cōgitātiōnēs extimēscit, nec quid tibi dē aliō audientī dē sē ipsō occurrat reformīdat! III. Vidē quam nōn reformīdem: vidē quanta lūx līberālitātis et sapientiae tuae mihi apud tē dīcentī oboriātur. Quantum poterō, vōce contendam ut hōc populus Rōmānus exaudiat: 7. Susceptō bellō, Caesar, gestō etiam ex parte māgnā, nūllā vī coāctus, iūdiciō āc voluntāte ad ea arma profectus sum quae erant sūmpta contrā tē. Apud quem igitur hōc dīcō? Nempe apud eum quī, cum hōc scīret, tamen mē, ante quam vīdit, reī pūblicae reddidit; quī ad mē ex Aegyptō litterās mīsit, ut essem īdem quī fuissem; quī, cum ipse imperātor in tōtō imperiō populī Rōmānī ūnus esset, esse mē alterum passus est; ā quō, hōc ipsō C. Pānsā mihi nūntium per- ferente, concessōs fascīs laureātōs tenuī, quoad tenendōs putāvī; quī mihi tum dēnique sē salūtem putāvit reddere, sī eam nūllīs spoliātam ōrnāmentīs dedisset.
Tubero, too, who thinks it such a crime to have been in A frica, yet was so piqued at not getting entrance there himself,— on which side was he in that battle at Pharsalus ? at whose heart was his sword-point aimed? I marvel that one to whom so much has been forgiven would have Caesar so relentless toward Ligarius nouw.
- Vidē, quaesō, Tūberō, ut, quī dē meō factō nōn du- bitem, dē Ligārī nōn audeam cōnfitērī. Atque haec prop- tereā dē mē dīxī, ut mihi Tūberō, cum dē sē eadem
5 un su-rīīranut gīusstn. cpqgy-nm. u.2t.4
-a- v a-
a.. f0- 5 -
PRO Q. LIGARIO. 11
dīcerem, īgnōsceret; cūius ego industriae glōriaeque faveō vel propter propinquam cōgnātiōnem, vel quod ēius in- geniō studiīsque dēlector, vel quod laudem adulēscentis propinquī exīstimō etiam ad meum aliquem frūctum re-
dundāre. 9. Sed hōc quaerō: Quis putat esse crīmen
fuisse in Āfricā? Nempe is quī et ipse in eādem XĀfricā esse voluit et prohibitum sē ā Ligāriō queritur et certē contrā ipsum Caesarem est congressus armātus. Quid enim, Tūberō, tuus ille dēstrictus in aciē Pharsālicā gla- dius agēbat ? cūius latus ille mūcrō petēbat ? quī sēnsus erat armōrum tuōrum? quae tua mēns, oculī, manūs, ārdor animī? quid cupiēbās ? quid optābās ? Nimis urgeō; commovērī vidētur adulēscēns. Ad mē revertar: īsdem in armīs fuī. IV. 10. Quid autem aliud ēgimus, Tūberō, nisi ut quod hīc potest nōs possēmus ? Quōrum igitur impūnitās, Caesar, tuae clēmentiae laus est, eōrum ipsōrum ad crūdēlitātem tē acuet ōrātiō? Atque in hāc causā nōn nihil equidem, Tūberō, etiam tuam, sed multō magis patris tuī prūdentiam dēsīderō, quod homō cum ingeniō tum etiam doctrīnā excellēns genus hōc causae quod esset nōn vīderit. Nam sī vīdisset, quōvīs profectō quam istō modō ā tē agī māluisset.
Apparently, Tubero, you would not stop short of compassing the death of Ligarius. A spirit so vindictive as that never actuated Roman before, even in the cruel days of Sulla.
Arguis fatentem. Nōn est satis. Accūsās eum quī causam habet aut, ut ego dīcō, meliōrem quam tu aut, ut tū vīs, parem. 11. Haec admīrābilia, sed prōdigī simile est quod dīcam. Nōn habet eam vim ista accūsātiō, ut
12 M. TULLI CICERONIS
Q. Ligārius condemnētur, sed ut necētur. Hōc ēgit cīvis Rōmānus ante tē nēmō. Externī istī mōrēs, — aut levium Graecōrum aut immānium barbarōrum. Nam quid agis aliud ? Rōmae nē sit ? ut domō careat ? nē cum optimīs frātribus, nē cum hōc T. Brocchō avunculō, nē cum ēius fīliō cōnsobrīnō suō, nē nōbīscum vīvat ? nē sit in patriā? Num est? num potest magis carēre hīs omnibus quam caret ? Ttaliā prohibētur, exsulat. Nōn tū ergō hunc patriā prīvāre, quā caret, sed vītā vīs. 12. At istud nē apud eum quidem dictātōrem, quī omnīs quōs ōderat morte multābat, quisquam ēgit istō modō. Ipse iubēbat occīdī nūllō pōstulante; praemiīs etiam invītābat: quae tamen crūdēlitās ab hōc eōdem aliquot annīs post, quem tū nunc crūdēlem esse vīs, vindicāta est.
Of course, Tubero, you are not consciously bent on his death; I know gou too well to think that. You simply do not realixe that your dissatisfaction with the punishment the man has had involves your looking either toward his deuth, or toward his per- petual banishment, which would be worse than death.
V. ‘Eg0 vērō istud nōn pōstulō, inquiēs. Ita mēbher- cule exīstimō, Tūberō. Nōvī enim tē, nōvī patrem, nōvī domum nōmenque vestrum; studia generis āc familiae vestrae virtūtis, hūmānitātis, doctrīnae, plūrimārum ar- tium atque optimārum, nōta mihi sunt omnia. 13. Ita- que certō sciō vōs nōn petere sanguinem. Sed parum attenditis. Rēs enim eō spectat, ut eā poenā in quā adhūc Q. Ligārius sit nōn videāminī esse contentī. Quae est igitur alia praeter mortem? Sī enim est in exsiliō, sīcutī est, quid amplius pōstulātis? An nē īgnōscātur?
vis um
gis
nīs 1
ius
PRO Q. LIGARIO. 18
Hōc vērō multō acerbius multōque est dūrius. Quod nōs [domī] petimus precibus, lacrimīs, strātī ad pedēs, nōn tam nostrae causae fīdentēs quam hūius hūmānitātī, id nē impetrēmus oppūgnābis, et in nostrum flētum inrum- pēs, et nōs iacentīs ad pedēs supplicum vōce prohibēbis? 14. Sī, cum hōc domī facerēmus, quod et fēcimus et, ut spērō, nōn frūstrā fēcimus, tū repente inruissēs et clā- māre coepissēs: ‘C. Caesar, cavē īgnōscās, cavē tē frā- trum prō frātris salūte obsecrantium misereat,’ nōnne omnem hūmānitātem exuissēs ? Quantō hōc dūrius, quod nōs domī petimus, id tē in forō oppūgnāre et in tālī miseriā multōrum perfugium misericordiae tol- lere!
Dreadful indeed, Caesar, would have been the day of your victory, had you not shown yourself more merciful than some whom you conquered. Whny! if by a bōit of benevolent lying we could prove an alibi for our client, who would have the heart to expose the deceit? Surely not he who has had to be pardoned for the same offence! And for such an one to be crying, ‘No pardon for this man ! is monstrous.
Dīcam plānē, Caesar, quod sentiō. 15. Sī in hāc tantā tuā fortūnā lēnitās tanta nōn esset, quam tū per tē, per tē, inquam, obtinēs, — i intellegō quid loquar, — acerbissimō lūctā redundāret ista victōria. Quam multī enim essent dē victōribus quī tē crūdēlem esse vellent, cum etiam dē victīs reperiantur! quam multī quī, cum ā tē īgnōscī nēminī vellent, impedīrent clēmentiam tuam, cum etiam hī, quibus ipsīs īgnōvistī, nōlint tē esse in aliōs miseri- cordem! 16. Quod sī probāre Caesarī possēmus in
14 M. TULLI CICERONIS
XĀfricā Ligārium omnīnō nōn fuisse, sī honestō et miseri- cordī mendāciō salūtī cīvī calamitōsō esse vellēmus, tamen hominis nōn esset, in tantō discrīmine et perīculō cīvis, refellere et redarguere nostrum mendācium; et, sī esset alicūius, ēius certē nōn esset quī in eādem causā et for- tūnā fuisset. Sed tamen aliud est errāre Caesarem nōlle, aliud est nōlle miserērī. Tum dīcerēs: ‘Caesar, cavē crēdās; fuit in Āfricā, tulit arma contrā tē. Nunc quid dīcis ? 6Cavē īgnōscās.” Haec nec hominis nec ad homi- nem vōx est. Quā quī apud tē, C. Caesar, ūtitur, suam citius abiciet hūmānitātem quam extorquēbit tuam.
Tubero talks of the ‘crime’ of Ligarius. Our party’s sorry mistake has been called by many names, but I have heard none so harsh as that. Caesar, the aggrieved one, never so styled it; nor does he seem to feel that he has now concluded a peace with criminals. No, it was an honest struggle, with much that was good on both sides. And who that has seen the generosity of the victor can doubt th it the gods’ own side has won?
VI. 17. āc prīmus aditus et pōstulātiō Tūberōnis haec, ut opīnor, fuit: velle sē dē Q. Ligārī scelere dīcere. Nōn dubitō quīn admīrātus sīs, vel quod dē nūllō aliō [quis- quam], vel quod is quī in eādem causā fuisset, vel quid- nam novī [sceleris] adferret. “Scelus’ tū illud vocās, Tūberō? cūr? istō enim nōmine illa adhūc causa caruit. Aliī errōrem appellant, aliī timōrem; quī dūrius, spem, cupiditātem, odium, pertināciam; quī gravissimē, temeri- tātem: scelus praeter tē adhūc nēmō. Āc mihi quidem, sī proprium et vērum nōmen nostrī mair quaeritur, fātālis quaedam calamitās incidisse vidētur et imprōvidās homi-
.m
-. -
p=ut se — mpr B- FuECS-45 QPus f- ē yuP- =liru.4. r rne īrār Fqu-—-ītres-
2 —— ei.amas atua e -
rry
so nor ith ras! the
PRO Q. LIGARIO. 15
num mentīs occupāvisse, ut nēmō mīrārī dēbeat hūmāna cōnsilia dīvīnā necessitāte esse superāta. 18. Liceat esse miserōs (quamquam hōc victōre esse nōn possumus. Sed nōn loquor dē nōbīs: dē illīs loquor quī occidērunt). Fuerint cupidī, fuerint īrātī, fuerint pertinācēs: sceleris vērō crīmine, furōris, parricīdī liceat Cn. Pompēiō mortuō, liceat multīs aliīs carēre. Quandō hōc quisquam ex tē, Caesar, audīvit? Aut tua quid aliud arma voluērunt nisi ā tē contumēliam prōpulsāre? Quid ēgit tuus invictus exercitus, nisi ut suum iūs tuērētur et dīgnitātem tuam? Quid ? tū, cum pācem esse cupiēbās, idne agēbās, ut tibi cum scelerātīs, an ut cum bonīs cīvibus convenīret? 19. Mihi vērō, Caesar, tua in mē māxima merita tanta certē nōn vidērentur, sī mē ut scelerātum ā tē cōnservātum putārem. Quō modō autem tū dē rē pūblicā bene meritus essēs, cum tot scelerātōs incolumī dīgnitāte esse voluissēs? Sēcessiōnem tū illam exīstimāvistī, Caesar, initiō, nōn bellum, neque hostīle odium, sed cīvīle dīscidium, utrīsque cupientibus rem pūblicam salvam, sed partim cōnsiliīs,
partim studiīs ā commūnī ūtilitāte aberrantibus. Prīn- cipum dīgnitās erat paene pār, nōn pār fortasse eōrum quī sequēbantur: causa tum dubia, quod erat aliquid in utrāque parte quod probārī posset: nunc melior ea iūdi- canda est quam etiam dī adiūvērunt. Cōgnitā vērō clēmentiā tuā, quis nōn eam victōriam probet in quā occiderit nēmō nisi armātus?
16 M. TULLI CICERONIS
If it be a crime to have been in Africa, then, Tubero, you and your father were criminals in intent, as Ligarius was not. And the fact that you were kept from landing there is, I suspect, the real reason for your spite against this man. Suppose you had been allowed to land; would you have delivered up the province to Caesar or held it against Caesar? If you had delivered it into his hands, Caesar himself would have despised you as a traitor.
VII. 20. Sed, ut omittam commūnem causam, veniāmus ad nostram. Utrum tandem exīstimās facilius fuisse, Tūberō, Ligārium ex Xfricā exīre, an vōs in XĀfricam nōn venīre ? cPoterāmusne,’ inquiēs, ‘cum senātus cēn- suisset ?” Sī mē cōnsulis, nūllō modō. Sed tamen Ligārium senātus īdem lēgāverat. Atque ille eō tempore pāruit cum pārēre senātuī necesse erat: vōs tum pārui- stis cum pāruit nēmō quī nōluit. Reprehendō igitur? Minimē vērō. Neque enim licuit aliter vestrō generī, nōminī, familiae, dīsciplīnae. Sed hōc nōn concēdō, ut, quibus rēbus glōriēminī in vōbīs, eāsdem in aliīs repre- hendātis. 21. Tūberōnīs sors coniecta est ex senātūs cōnsultō, cum ipse nōn adesset, morhō etiam impedīrētur. Statuerat excūsāre. Haec ego nōvī propter omnīs neces- sitūdinēs quae mihi sunt cum L. Tūberōne: domī ūnā ērudītī, mīlitiae contubernālēs, post adfīnēs, in omnī dēnique vītā familiārēs; māgnum etiam vinculum, quod īsdem studiīs semper ūsī sumus. Sciō igitur Tūberōnem domī manēre voluisse. Sed ita quīdam agēbat, itā reī pūblicae sānctissimum nōmen oppōnēbat ut, etiam sī aliter sentīret, verbōrum tamen ipsōrum pondus sustinēre nōn posset. 22. Cessit auctōritātī amplissimī virī, vel potius pāruit; ūnā est profectus cum iīs quōrum erat
PRO Q. LIGARIO. 17
ūna causa. Tardius iter fēcit; itaque in Āfricam vēnit iam occupātam. Hinc in Ligārium crīmen oritur, vel īra potius. Nam sī crīmen est [illum] voluisse, nōn minus māgnum est vōs Āfricam, arcem omnium prōvinciārum, nātam ad bellum contrā hanc urbem gerundum, obtinēre voluisse quam aliquem sē māluisse. Atque is tamen aliquis Ligārius nōn fuit. Vārus imperium sē habēre dīcēbat; fascīs certē habēbat. 238. Sed quōquō modō sē illud habet, haec querēla [Tūberō] vestra, quid valet? ‘Receptī in prōvinciam nōn sumus.’ Quid, sī essētis? Caesarīne eam trāditūrī fuistis, an contrā Caesarem reten- tūrī? VIII. Vidē quid licentiae, Caesar, nōbīs tua līberālitās det, vel potius audāciae. Sīresponderit Tūberō, XĀfricam, quō senātus eum sorsque mīserat, tibi patrem suum trāditūrum fuisse, nōn dubitābō apud ipsum tē, cūius id eum facere interfuit, gravissimīs verbīs ēius cōnsilium reprehendere. Nōn enim, sī tibi ea rēs grāta fuisset, esset etiam probāta.
But you never dreamed of delivering that province to Caesar. Your whole course of action shows only too clearly in whose cause you were enlisted and how heartily you espoused it. For when Africa was denied you, to whom did you go but to Pompey himself? And to Pompey you clung with a tenacity that no rebuffs from his officers, nor any coolness on his oun part, could lessen. Extraor- dinary loyalty this; and Caesar respected and forgave you for it. Think you that he who has forgiven his own enemies is going to be hard upon your enemies?
- Sed iam hōc tōtum omittō, nōn tam nē offendam tuās patientissimās aurīs, quam nē Tūberō quod num-
18 M. TULLI CICERONIS
quam cōgitāvit factūrus fuisse videātur. vVeniēbātis igitur in Āfricam, prōvinciam ūnam ex omnibus huic victōriae māximē īnfēstam, in quā erat rēx potentissimus, inimīcus huic causae, aliēna voluntās, conventūs fīrmī atque māgnī. Quaerō: quid factūrī fuistis? Quamquam quid factūrī fueritis dubitem, cum videam quid fēceritis? Prohibitī estis in prōvinciā vestrā pedem pōnere, et pro- hibitī summā cum iniūriā. 28ō. Quō modō id tulistis? acceptae iniūriae querēlam ad quem dētulistis? Nempe ad eum cūius auctōritātem secūtī in societātem bellī vēnerātis. Quod sī Caesaris causā in prōvinciam veniē- bātis, ad eum profectō exclūsī prōvinciā vēnissētis. Vēnistis ad Pompēium. Quae est ergō apud Caesarem querēla, cum eum accūsētis ā quō querāminī prohibitōs esse vōs contrā Caesarem gerere bellum? Atque in hōc quidem vel cum mendāciō, sī vultis, glōriēminī per mē licet, vōs prōvinciam fuisse Caesarī trāditūrōs. Etiam sī ā Vārō et ā quibusdam aliīs prohibitī estis, ego tamen cōnfitēbor culpam esse Ligārī, quī vōs tantae laudis occā- siōne prīvāverit. IX. 26. Sed vidē, quaesō, Caesar, cōnstantiam ōrnātissimī virī [Tūberōnis], quam esgo, quamvīs ipse probārem, ut probō, tamen nōn commemo- rārem, nisi ā tē cōgnōvissem in prīmīs eam virtūtem solēre laudārī. Quae fuit igitur umquam in ūllō homine tanta cōnstantia? Cōnstantiam dīcō? nesciō an melius patientiam possim dīcere. Quotus enim istud quisque fēcisset, ut, ā quibus [partibus] in dissēnsiōne cīvīlī nōn esset receptus, esset etiam cum crūdēlitāte reiectus, ad eōs ipsōs redīret? Māgnī cūiusdam animī atque ēius virī est quem dē susceptā causā prōposiitāque sententiā
PRO Q. LIGARIO. 19
nūlla contumēlia, nūlla vīs, nūllum perīculum possit dēpellere. 27. Ut enim cētera paria Tūberōnī cum Vārō fuissent, honōs, nōbilitās, splendor, ingenium, quae nēquā- quam fuērunt, hōc certē praecipuum Tūberōnis, quod iūstō cum imperiō ex senātūs cōnsultō in prōvinciam suam vēnerat. Hinc prohibitus nōn ad Caesarem, nē īrātus, nōn domum, nē iners, nōn in aliquam regiōnem, nē con- demnāre causam illam quam secūtus erat. vidērētur: in Macedoniam ad Cn. Pompēī castra vēnit, in eam ipsam causam ā quā erat reiectus iniūriā 28. Quid? cum ista rēs nihil commōvisset ēius animum ad quem vēnerātis, languidiōre, crēdō, studiō in causā fuistis; tantum modo in praesidiīs erātis, animī vērō ā causā abhorrēbant: an, ut fit in cīvīlibus bellīs... nec in vōbīs magis quam in reliquīs; omnēs enim vincendī studiō tenēbāmur. Pīācis equidem semper auctor fuī, sed tum sērō; erat enim āmentis, cum aciem vidērēs, pācem cōgitāre. Omnēs, inquam, vincere volēbāmus; tū certē praecipuē, quī in eum locum vēnerās ubi tibi esset pereundum nisi vīcissēs. Quamquam, ut nunc sē rēs habet, nōn dubitō quīn hanc salūtem antepōnās illī victōriae. X. 29. Haec ego nōn dīcerem, Tūberō, sī aut vōs cōnstantiae vestrae aut Caesa- rem beneficī suī paenitēret. Nunc quaerō utrum vestrās iniūriās an reī pūblicae persequāminī: sī reī pūblicae, quid dē vestrā in illā causā persevērantiā respondēbitis ? sī vestrās, vidēte nē errētis, quī Caesarem vestrīs inimīcīs īrātum fore putētis, cum īgnōverit suīs.
20 M. TULLI CICERONIS
Many a case, Caesar, have you heard me plead here, but never before after this fashion. I am not even trying to defend my client as before a judge. No, I am pleading with you as with a father for his repentant child. A strange course this for me to pursue, did not your well-known kind-heartedness amply warrant it.
Itaque num tibi videor in causā Ligārī esse occupātus? num dē ēius factō dīcere ? Quicquid dīxī, ad ūnam sum- mam referrī volō vel hūmānitātis vel clēmentiae vel mis- ericordiae. 30. Causās, Caesar, ēgī multās equidem tēcum, dum tē in forō tenuit ratiō honōrum tuōrum, certē numquam hōc modō: ‘īgnōscite, iūdicēs; errāvit, lāpsus est, nōn putāvit; sī umquam posthāc’— Ad parentem sīc agī solet. Ad iūdicēs: ‘Nōn fēcit, nōn cōgitāvit; falsī tēstēs, fīctum crīmen.? Dīc tē, Caesar, dē factō Ligārī iūdicem esse; quibus in praesidiīs fuerit quaere: taceō, nē haec quidem conligō, quae fortasse valērent etiam apud iūdicem: Lēgātus ante bellum profectus, relīctus in pāce, bellō oppressus, in eō ipsō nōn acerbus, iam est tōtus animō āc studiō tuus Ad iūdicem sīc agī solet. Sed ego apud parentem loquor: ‘Frrāvit, temerē fēcit, paenitet; ad clēmentiam tuam cōnfugiō, dēlīctī veniam petō, ut īgnōscātur ōrō’ Sī nēmō impetrāvit, adroganter: sī plūrimī, tū īdem fer opem quī spem dedistī. 31. An spērandī Ligāriō causa nōn sit, cum mihi apud tē locus sit etiam prō alterō dēprecandī? Quamquam nec in hāc ōrātiōne spēs est posita causae, nec in eōrum studiīs quīā tē prō Ligāriō petunt, tuī necessāriī. XI. Vīdī enim et cōgnōvī quid māximē spectārēs, cum prō alicūius salūte multī labōrārent; causās apud tē rogantium grātiōsiōrēs esse quam vultūs; neque tē spectāre quam tuus esset
PRO Q. LIGARIO. 21
necessārius is quī tē ōrāret, sed quam illīus prō quō labō- rāret. Itaque tribuis tū quidem tuīs ita multa ut mihi beātiōrēs illī videantur interdum quī tuā līberālitāte fruuntur quam tū ipse quī illīs tam multa concēdās. Sed videō tamen apud tē causās, ut dīxī, valēre plūs quam precēs, ab iīsque tē movērī māximē quōrum iūstissimum videas dolōrem in petendō.
Show now your characteristic generosity once again, and so bring gladness to these who are waiting here —sterling men, who are not simply friends of Ligarius, but your friends as well. Regard especially his noble brothers, one of whom did you loyal service years ago.
- In Q. Ligāriō cōnservandō multīs tū quidem grātum faciēs necessāriīs tuīs, sed hōc, quaesō, cōnsīderā, quod solēs. Possum fortissimōs virōs, Sabīnōs, tibi probātissi- mōs, tōtumque agrum Sabīnum, flōrem ītaliae āc rōbur reī pūblicae, prōpōnere. Nōstī optimōs hominēs. Ani- madverte hōrum omnium maestitiam et dolōrem: hūiusT. Brocchī, dē quō nōn dubitō quid exīstimēs, lacrimās squālōremque ipsīus et fīlī vidēs. 33. Quid dē frātribus dīcam ? Nōlī, Caesar, putāre dē ūnīus capite nōs agere. Aut trēs tibi Ligāriī retinendī in cīvitāte sunt, aut trēs ex cīvitāte exterminandī. Nam quodvīs exsilium hīs est optātius quam patria, quam domus, quam dī pe- nātēs, ūnō illō exsulante. Sī frāternē, sī piē, sī cum dolōre faciunt, moveant tē hōrum lacrimae, moveat pietās, moveat germānitās: valeat tua vōx illa quae vīcit. Tē enim dīcere audiēbāmus nōs omnīs adversāriōs putāre, nisi quī nōbīscum essent: tē omnīs quī contrā tē nōn
22 M. TULLI CICERONIS
essent, tuōs. Vidēsne igitur hunc splendōrem omnium, hanc Brocchōrum domum, hunc L. Marcium, C. Caesē- tium, L. Corfidium, hōs omnīs equitēs Rōmānōs, quī ad- sunt veste mūtātā, nōn sōlum nōtōs tibi, vērum etiam pro- bātōs virōs, quī tēcum fuērunt? Atque hīs īrāscēbāmur, hōs requīrēbāmus, hīs nōn nūllī etiam minābamur. Cōn- servā igitur tuīs suōs, ut, quem ad modum cētera quae dīcta sunt ā tē, sīc hōc vērissimum reperiātur. XII. 34. Quod sī penitus perspicere possēs concordiam Ligāriōrum, omnīs frātrēs tēcum iūdicārēs fuisse. An potest quis- quam dubitāre quīn, sī Q. Ligārius in ītaliā esse potuisset, in eādem sententiā fuerit futūrus in quā frātrēs fuērunt? Quis est quī hōrum cōnsēnsum cōnspīrantem et paene cōn- flātum in hāc prope aequālitāte frāternā nōverit, quī hōc nōn sentiat, quidvīs prius futūrum fuisse quam ut hī frā- trēs dīversās sententiās fortūnāsque sequerentur ? Volun- tāte igitur omnēs tēcum fuērunt, tempestāte abreptus est ūnus. Quī sī cōnsiliō id fēcisset, esset eōrum similis quōs tū tamen salvōs esse voluistī. 35. Sed ierit ad bellum, dissēnserit nōn ā tē sōlum, vērum etiam ā frātri- bus: hī tē ōrant tuī. Equidem, cum tuīs omnibus negō- tiīs interessem, memoriā teneō quālis T. Ligārius quaestor urbānus fuerit ergā tē et dīgnitātem tuam. Sed parum est mē hōc meminisse; spērō etiam tē, (quī oblīvīscī nihil solēs nisi iniūriās, quoniam hōc est animī, quoniam etiam ingenī tuī), tē aliquid dē hūius illō quaestōriō officiō, etiam dē aliīs quibusdam quaestōribus remini- scentem, recordārī. 36. Hīc igitur T. Ligārius, quī tam nihil ēgit aliud — neque enim haec dīvīnābat — nisi ut tuī eum studiōsum et bonum virum iūdicārēs, nunc ā tē
.. - 2 PRO Q. LIGARIO. 283
supplex frātris salūtem petit. Quam hūius admonitus officiō cum utrīsque hīs dederis, trīs frātrēs optimōs et integerrimōs nōn sōlum sibi ipsōs, neque hīs tot āc tāli- bus virīs, neque nōbīs necessāriīs tuīs, sed etiam reī pūblicae condōnāveris.
PERORATIO.
Finally, as lately you gave back Marcellus to the Senate, so now restore this man to the people, whose affection, ever dear to you, is most won by kindness. Reveal again the compassionate heart that nature gave you, and show yourself godlike by bringing thus salva- tion to men. I have said more than enough; let your own heart now speak.
- Fac igitur, quod dē homine nōbilissimō et clāris- simō fēcistī nūper in cūriā, nunc idem in forō dē optimīs et huic omnī frequentiae probātissimīs frātribus. Ut con- cessistī illum senātuī, sīc dā hunc populō, cūius voluntātem cārissimam semper habuistī; et, sīille diēs tibi glōriōsissi- mus, populō Rōmānō grātissimus fuit, nōlī, obsecrō, dubitāre, C. Caesar, similem illī glōriae laudem quam saepissimē quaerere. Nihil est tam populāre quam boni- tās, nūlla dē virtūtibus tuīs plūrimīs nec admīrābilior nec grātior misericordiā est. 38. Hominēs enim ad deōs nūllā rē propius accēdunt quam salūtem hominibus dandō. Nihil habet nec fortūna tua māius quam ut possīs, nec nātūra melius quam ut velīs servāre quam plūrimōs. Longiō- rem ōrātiōnem causa forsitan pōstulet, tua certē nātūra breviōrem. Quā rē, cum dūtilius esse arbitrer tē ipsum quam mē aut.quemquam loquī tēcum, fīnem iam faciam: tantum tē admonēbō, sī illī absentī salūtem dederis, prae- sentibus hīs omnibus datūrum.
[OCR skipped on page(s) 31-53]